[289,0] I, 3, 89. TUNICA PALLIO PROPIOR EST. Apud Plautum in Trinummo legitur allegoria prouerbialis: "Tunica pallio propior est". Quo significatum ex amicis nos aliis atque aliis magis esse deuinctos neque parem omnium habendam esse rationem. Apud ueteres primum in officio locum habebant parentes, proximum pupilli nostrae fidei crediti, tertium clientes, quartum hospites, quintum cognati et affines, ut indicat Gellius libro quinto capite XIII,136. Praetereae quaedam negocia propius aliis ad nos pertinere. Pallium extrema uestis apud Graecos, quemadmodum apud Romanos toga. Tunica toga tegebatur, ut frequenter apud Homerum g-chlainai g-kai g-chitohnes simul nominantur.