[0] INCERTI GRATIARUM ACTIO CONSTANTINO AUGUSTO. [1] I. Si Flauia Aeduorum tandem aeterno nomine nuncupata, sacratissime imperator, commouere se funditus atque huc uenire potuisset, tota profecto coram de tuis in se maximis pulcherrimisque beneficiis una uoce loqueretur tibique restitutori suo, immo, ut uerius fatear, conditori in ea potissimum ciuitate gratias ageret, cuius eam similem facere coepisti. sed quoniam id non potest, etsi gestit animo, quod natura non patitur clamoresque suos, quibus cotidie laudes tuas tollit in caelum, exaudiri a te non sinit interiecta longinquitas sua : id quod fieri decebat, gaudiorum patriae meae nuntium sponte suscepi, ut essem iam non priuati studii litterarum, sed publicae gratulationis orator. uolui quidem, sacratissime imperator, cum in illo aditu palatii tui stratum ante pedes tuos ordinem indulgentiae tuae uoce diuina porrectaque hac inuicta dextera subleuasti, numini tuo gratias agere (nec mihi uerba quamuis imparato defuissent; quis enim aut praeparare se ad beneficia tam insperata potuisset aut ab tanta gratulatione cohiberet?), sed habui rationem loci ac temporis, ne meus ille ardor animi studiumque dicendi tibi quidem (quod mihi ad immortalitatem sufficeret) probaretur, sed propter assistentium paucitatem minus quam te dignum esset iret in populos et te uno die de salute nostra tam multa tractantem moraretur oratio, quae pro magnitudine meritorum tuorum festinare non posset. [2] II. Nunc itaque, cum in hac urbe, quae adhuc assiduitate praesentiae tuae prae ceteris fruitur (habebit enim felicitatis aemulam Flauiam nostram), totus tibi amicorum tuorum comitatus et omnis imperii apparatus assistat, cum omnes homines omnium fere ciuitatum aut publice missi aut pro se tibi supplices assint, dicam, imperator, ea quae libenter agnoscas, ut ceteri nobis indulta non crederent nisi te agnoscente dixissem. primum est autem, sacratissime imperator, in agendis gratiis ostendere id quod indultum sit non fortuitae felicitatis, sed iustae fuisse clementiae. nam cum omnes homines coram non indigentes iuuare boni sit principis, tum praecipue bene meritis et grauiter affectis subuenire sapientis est. quod cum ostendero non tam studio praedicandae patriae meae quam officio demonstrandae prouidentiae tuae, tum potissime beneficiorum tuorum magnitudinem persequar maiore uoto quam ingenio. quaenam igitur gens toto orbe terrarum in amore Romani nominis Aeduis se postulet anteponi ? qui primi omnium inter illas immanes et barbaras Galliae gentes plurimis senatusconsultis fratres populi Romani appellati sunt et, cum a ceteris a Rhodano ad Rhenum usque populis ne pax quidem posset nisi suspecta sperari, olim iam consanguinitatis nomine gloriati sunt et nuper, ut media praeteream, diuum Claudium parentem tuum ad recuperandas Gallias soli uocauerunt et ante paucissimos annos, quod maxime praedicandum, plurima patris tui beneficia partim rebus effecta perceperunt, partim animo significata laetantur. [3] III. Fuit olim Saguntos foederata, sed cum iam taedio Punici belli nouare imperium omnis cuperet Hispania; fuit amica Massilia, sed protegi maiestate Romana gratulabatur; imputauere se origine fabulosa in Sicilia Mamertini, in Asia Ilienses: soli Aedui non metu territi, non adulatione compulsi, sed ingenua et simplici caritate fratres populi Romani crediti sunt appellarique meruerunt. quo nomine praeter cetera necessitudinum uocabula et communitas amoris apparet et dignitatis aequalitas. deinde cum finitimae nationes ipsi illi Romanae fraternitatis gloriae inuidentes et usque in perniciem sui odiis incitatae Germanos sibi auxiliarios dominos inuocassent, princeps Aeduus ad senatum uenit, rem docuit; cumque idem oblato consessu minus sibi uindicasset quam dabatur, scuto innixus perorauit. impetrata ope Romanum exercitum Caesaremque cis Rhodanum primus induxit (semita enim Galliae usque ad id temporis Transalpina Gallia nominabatur); deinde Aedui totum istud quod Rheno, oceano, Pyrenaeis montibus, Cottiis Alpibus continetur Romano imperio tradiderunt, hibernis hospitaliter praebitis, suppeditatis largiter commeatibus, armis fabricandis, pedestribus et equitum copiis auxiliantibus. ita in unam pacem sociatis omnibus Celtarum Belgarumque populis eripuere barbaris, quicquid iunxere Romanis. [4] IV. Dicet aliquis "uetera ista sunt"; et quidem hoc sanctiora quod uetera. bonis enim meritus cum aetate dignitas et pondus accedit. atque ut magno natu parentes magis magisque in dies ueneramur et colimus, fratrum uero aequalitas et liberorum soboles, blandiore licet, leuiore tamen animos tangit affectu: ita beneficia antiqua grauiora sunt, quamuis praesentia suauiora uideantur. sed tamen si illa uetustate obsoleuerunt, quid haec recentia quae pueri uidimus? attende, quaeso, quantum sit, imperator, quod diuum Claudium parentem tuum ad recuperandas Gallias primi sollicitauerunt expectantesque eius auxilium septem mensibus clausi et omnia inopiae miseranda perpessi tum demum irrumpendas rebellibus Gallicanis portas reliquerunt, cum fessi obserare non possent. quod si uobis et conatibus Aeduorum fortuna fauisset atque ille rei publicae restitutor implorantibus nobis subuenire potuisset, sine ullo detrimento Romanarum uirium, sine clade Catalaunica compendium pacis reconciliatis prouinciis attulisset fraternitas Aeduorum. ob haec igitur merita tam prisca diuus pater tuus ciuitatem Aeduorum uoluit iacentem erigere perditamque recreare, non solum pecuniis ad calendaria largiendis et lauacris quae corruerant extruendis, sed etiam metoecis undique transferendis, ut esset illa ciuitas prouinciarum uelut una mater, quae reliquas urbes quodammodo Romanas prima fecisset. [5] V. Dixi quam bene meritis Aeduis subueneris, imperator; sequitur ut dicam quam grauiter afflictis. qui locus nimium quantum plus mihi suppeditaret orationis, si fas esset audiente te rebus tristioribus immorari. ut igitur in praedicandis laudibus patriae meae uerecundia modum fecit ne arroganter insurgerem, ita in commemorandis eiusdem malis et meus dolor et tuarum aurium consuetudo cohibebit. nihil enim libenter audis, nisi quo prospera tuis gratuleris. sed tamen quaeso, imperator, iniunge patientiam sensibus tuis ut, quemadmodum praestantes scientia medici non aspernantur uulnera inspicere quae sanant, ita nunc tu paulisper audias Aeduorum labores quos sustulisti. neque enim potes sine experimento miseriae ad laudem clementiae peruenire. iacebat illa ciuitas non tam moenium ruinis quam uirium defectione prostrata, ex quo eam noui census exanimarat acerbitas. nec tamen iuste queri poterat, cum et agros, qui discripti fuerant, haberemus et Gallicani census communi formula teneremur, qui fortunis nemini possumus aequari. quo magis, imperator, clementiae tuae gratias agimus, qui remediis sponte concessis fecisti ut, quod non poteramus iure petere, iuste obtinuisse uideamur. [6] VI. Habemus enim, ut dixi, et hominum numerum, qui delati sunt, et agrorum modum, sed utrumque nequam hominum segnitia terraeque perfidia. unde enim nobis Remus aut Neruius aut ipse ille de proximo Tricassinus ager aut arator? quorum reditus cum labore contendunt. quamquam merito quiuis ignoscat ipsis cultoribus, quos piget laborare sine fructu. siquidem ager qui numquam respondet impendiis ex necessitate deseritur, etiam inopia rusticanorum, quibus in aere alieno uacillantibus nec aquas deducere nec siluas licuit excidere : ita quidquid olim fuerat tolerabilis soli, aut corruptum est paludibus aut sentibus impeditum. quin etiam ipse ille pagus Arebrignus inani feritur inuidia, cuius infimo loco uitium cultura praecipua est: nam retro cetera siluis et rupibus inuia securarum sunt cubilia bestiarum. illa autem quae subiecta et usque Ararim porrecta planities fuit quidem, ut audio, aliquando iocunda, cum per singulorum fines continua cultura procursus fontium uallibus patentibus euehebat; nunc autem interclusis uastitate meatibus, quicquid humilitate sua fuerat uberius, in uoragines est {stagna} conuersum. ipsae denique uineae, quas mirantur ignari, ita uetustate senuerunt ut culturam iam paene non sentiant. radices enim uitium, quarum iam nescimus aetatem, milies replicando congestae altitudinem debitam scrobibus excludunt et ipsam propaginem non abditam, sed obiter tectam produnt imbribus eluendam et solibus perurendam. nec possumus, ut Aquitanis aliisque prouinciis familiare est, nouis uitibus locum ubique metari, cum supra saxa perpetua sint, infra humilitas pruinosa. [7] VII. Nam quid ego de ceteris ciuitatis illius regionibus loquar, quibus illacrimasse te ipse confessus es? uidisti enim non, ut per agros aliarum urbium, omnia fera culta aprica florentia, uias faciles, nauigera flumina ipsas oppidorum portas alluentia, sed statim ab eo flexu, e quo retrorsum uia ducit in Belgicam, uasta omnia, inculta squalentia, muta tenebrosa, etiam militaris uias ita confragosas et alternis montibus arduas atque praecipites ut uia semiplena carpenta, interdum solum uacua transmittant. ex quo saepe accidit ut obsequia nostra tarda sint, cum paruarum frugum nobis difficilior sit euectio quam ceteris plurimarum. quo magis, imperator, pietati tuae gratias agimus qui cum scires {itinerum} regionum nostrarum aditum atque aspectum tam foedum tamque asperum, tamen illo deflectere et urbem illam sola opis tuae expectatione uiuentem illustrare dignatus es. boni principis est libenter suos uidere felices, sed melioris inuisere etiam laborantes. di boni ! quisnam ille tum nobis illuxit dies (iam enim ad praedicanda remedia numinis tui ordine suo perueuit oratio), cum tu, quod primum nobis signum salutis fuit, portas istius urbis intrasti? quae te habitu illo in sinum reducto et procurrentibus utrimque turribus amplexu quodam uidebantur accipere. [8] VIII. Miratus es, imperator, unde se tibi tanta obuiam effunderet multitudo, cum solitudinem ex uicino monte uidisses. omnes enim ex agris omnium aetatum homines conuolauerunt ut uiderent quem superstitem sibi libenter optarent. quod enim ad propagandos aliorum principum dies sollemni uerborum honore oratur, tibi, Constantine, soli ultra omnium nostrum fata uicturo securi uouemus, cui tam longa aetas propria debeatur. magna est profecto uis post diuturnam aegritudinem atque maestitiam surgentium gaudiorum. caluit in nobis ultra uires animus ad laetitiam, et quodam praesagio uenturae felicitatis elati te tanta exultatione suscepimus, quasi iam indulgentiam quam daturus eras haberemus. exornauimus uias quibus in palatium peruenitur, paupere quidem supellectili, sed omnium signa collegiorum, omnium deorum nostrorum simulacra {protulimus}, paucissima clarorum instrumenta modulorum per compendia saepius tibi occursura protulimus. diuites nos crederet qui ueritatem studio aestimaret. sed enim prouidentiam tuam latere non potuit quamuis bene dissimulata paupertas : intellexisti officiosam et honestam inopum uanitatem. [9] IX. Sponte nos ad numinis tui aditum uocare, sponte affari, sponte quid opis desideraremus interrogare dignatus es. haec sunt, imperator, uera beneficia quae non precibus efflagitata, sed ex uoluntaria tua bonitate proueniunt et citra ullam petendi molestiam adipiscendi uoluptatem dederunt. neque enim parui negotii est imperatorem totius orbis pro se peculiariter rogare, sub tantae maiestatis aspectu perfricare frontem, uultum componere, confirmare animum, uerba concipere, intrepidanter dicere, apte desinere, expectare responsum. has omnes difficultates, imperator, uerecundiae nostrae remisisti, non solum ultro percontando quid remedii posceremus, sed etiam tibi ipsi suggerendo quae nos tacebamus, dum nos iacentes ad pedes tuos clementissimo attollis affatu. uidimus misericordiam tuam umentibus oculis eminentem. ibant per haec ora lacrimae, lacrimae nobis salutares, tibi gloriosae : et nos inuicem iam dolore discusso flebamus gaudio. nam sicut agros diuturno ardore sitientes expetitus uotis imber ubertat: ita lacrimae tuae pectora nostra gaudiis irrigabant, ut, quamuis nefas esset te flente laetari, uinceret tamen gratulatio religionem, cum lacrimae illae pietatis essent indices, non doloris. [10] X. Et haec quidem nobis ad summam gratulationem sufficere potuissent, etiamsi remediorum nostrorum spem distulisses et quibus nos opibus leuaturus esses dubium reliquisses. sed tam prompta in te est natura bonitatis ut quod pia mente conceperis statim uoce declares. sic ingenui largique fontes ut ubique prosint ire festinant, sic celeriter in terras caelo missa perueniunt, sic denique diuina illa mens, quae totum mundum hunc gubernat, quidquid cogitauit ilico facit. in quo tamen, imperator, si consilium alicuius amici callidioris admitteres, esset quod fortasse reprehenderet: nimium te scilicet facile ea quae sis tributurus aperire et sine ullo artificio cito promere quae sperari diu debeant. nescis, imperator, tua commendare beneficia: praestandi celeritate occupas tempus optandi. etenim indulgentiae celeritate uicisti, imperator, ipsa elementa quibus animamur et uiuimus. diu uenturi hominis partus optatur, diu uagitus inconditi locuturam differunt uocem; diu fruges hiemps cohibet, uer elicit tepore, aestas solidat calore {maturat} : tu nobis uitam pariter totam dedisti, tu fructus meritorum tuorum statim nos metere et in conditis referre iussisti. releuaturus censum definisti numerum, reliqua {debita} remissurus quantum deberemus interrogasti. quae interrogatio manifesta promissio fuit. nam cum is qui omnia potest quid sibi debeatur interrogat, non curiose percontatur ut sciat, sed liberaliter cupit audire quantum remittat. [11] XI. Separate igitur utraque dicam; neque enim quasi per saturam confundenda sunt tanta beneficia. septem milia capitum remisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum, et tamen an sufficeret hoc nobis saepius requisisti. O nos utrumne uerecundos nimium dicam an satis gratos? qui reticuimus, haesimus, indulgentiae tuae ample fluenti modum fecimus. plus adhuc praestare cupiebas, si ausi fuissemus exposcere. quantum sit hoc, imperator, beneficium, quam necessarium nobis, quam utile etiam deuotionis officiis, non queo satis dicere. remissione ista septem milium capitum uiginti quinque milibus dedisti uires, dedisti opem, dedisti salutem plusque in eo consecutus es quod roborasti quam recidisti in eo quod remisisti : quasi ter tantum tibi firmum certumque redditum est, id quod olim irrito petebatur siquidem desperatio perferendi debiti etiam id quod dari poterat inhibebat. nec erat ratio conandi, cum non esset spes ulla complendi. O diuinam, imperator, tuam in sananda ciuitate medicinam ! sicut aegra corpora et onerata turgentium torpore membrorum resecata aliqua sui parte sanantur, ut imminuta uigeant quae exaggerata torpebant, ita nos nimia mole depressi leuato onere consurgimus. [12] XII. Nescit tarare indulgentiam tuam qui te putat septem milia capitum sola donasse. donasti omnia quae stare fecisti. quamquam enim adhuc sub pristina sarcina uacillemus, tamen leuior uidetur, quia uicino tempore fertur: exonerandi praesumptio dat patientiam sustinendi. certe et nunc liberi parentes suos cariores habent et mariti coniuges non grauate tuentur et parentes adultorum non poenitet filiorum, quorum onera sibi remissa laetantur. ita omnium pietas olim fessa respirat et suos quemque iuuat numerare securum, cum plures adiuuant obsequia paucorum. quo magis spe futuri temporis eleuamur. recreatur animus securitate praeteriti remissisque reliquis nihil est quod respectandum timendumque sit, quod aliquid uirium uenturis pensitationibus neget. ita duorum temporum, quae sunt maxima, molestia liberati sumus : unum atque id minimum breui labore transigimus. nam cum praeteritum tempus pro modo suo longum, futurum autem infinitum sit, praesens {tempus} breue et semper in partem utramque mutabile, cum et praeterito relinquatur et transeat in futurum: unus hic annus prope sensum non habet difficultatis duorum temporum indulgentiis coartatus et quasi terminus quidam positus felicitati in utrumque confini, quae nos et praeterito liberos facit et in futuro securos. [13] XIII. Quinque annorum nobis reliqua remisisti! O lustrum omnibus lustris felicius ! O lustrum quod merito hanc imperii tui aequauit aetatem ! nobis ergo praecipue te principem di munificum creauerunt, quibus singulis haec est nata felicitas, ex quo tu imperare coepisti. quinquennalia tua nobis, set iam perfecta, celebranda sunt. illa enim quinto anno incipiente suscepta omnibus populis iure communia, nobis haec propria quae plena sunt. praeclara fertur Catonis oratio de lustri sui felicitate. iam tunc enim in illa uetere re publica ad censorum laudem pertinebat, si lustrum felix condidissent, si horrea messis implesset, si uindemia redundasset, si oliuitas larga fluxisset. quid ergo nos conuenit gratulari de hoc indulgentiae tuae lustro? lustro, quo, licet illa frugum cessarit ubertas, fecisti tamen ut omnia largiora uideantur fuisse quam fuerint. ualet enim nos tantum habuisse quantum debere desiuimus; ualet plena fuisse horrea, plenas cellas, cum in nullis reliquis haereamus. hoc nobis est ista largitio, quod Terra mater frugum, quod Iuppiter moderator aurarum : quicquid illi parcius dederant, nobis tamen ex benecio tuo auctum est. [14] XIV. Quaenam toto orbe terrarum auri argentique metalla tam larga sunt, quis Tagus quisue Pactolus tanto fluxit auro quantum liberalitate tua consecuti sumus? non enim maioris est muneris abs te accepisse. quin immo quanto est durius extorqueri quod proprium fuerit quam non acquirere quod fuerit alienum, tanto dulcior est remissa soluendi necessitas quam lucrandi optata commoditas. quam multi, imperator Auguste, quos inopia latitare per saltus aut etiam in exilium ire compulerat, ista remissione reliquorum in lucem exeunt, in patriam reuertuntur, desinunt pristinam accusare pauperiem, desinunt odisse agrorum suorum sterilitatem, resumunt animos, operi praeparautur, culturam melioribus adnituntur auspiciis, reuisunt domos, referunt uota templis. praesertim cum tu omnium nostrum conseruator adueneris et ille quasi maiestatis tuae comes et socius deus: flagrabit tota ciuitas, gaudiis perstrepet et, cum proficisceris, fortasse retinebit. dabis enim ueniam, amoris nostri contumaciam feres. omnium sis licet dominus urbium, omnium nationum, nos tamen etiam nomen accepimus tuum : iam non antiquum Bibracte, quod hucusque dictum est Iulia Polia, Florentia, sed Flauia est ciuitas Aeduorum - - -.