[1,0] PROLOGUS. Dictys, Cretensis genere, de Gnoso ciuitate, iisdem temporibus quibus et Atridae fuit, peritus uocis ac litterarum Phoenicum, quae a Cadmo in Achaiam fuerant delatae. Hic fuit socius Idomenei, Deucalionis filii, et Merionis, ex Molo, qui duces cum exercitu contra Ilium uenerant, a quibus ordinatus est, ut annales belli Troiani conscriberet. Igitur de toto hoc bello sex uolumina in tilias digessit phoeniceis litteris : quae iam reuersus senior in Cretam, praecepit moriens ut secum sepelirentur. Itaque, ut ille iusserat, memoratas tilias in stagnea arcula repositas eius tumulo condiderunt. Verum secutis temporibus, tertiodecimo anno Neronis imperii, in Gnoso ciuitate terrae motus facti, cum mulla, tum etiam sepulchrum Dictys ita patefecerunt, ut a transeuntibus arcula uiseretur. Pastores itaque praetereuntes quum hanc uidissent, thesaurum rati, sepulchro abstulerunt : et aperta ea inuenerunt tilias incognitis sibi litteris conscriptas : continuoque ad suum dominum, Eupraxidem quemdam nomine, pertulerunt : qui agnitas quaenam essent, litteras Rutilio Rufo illius insulae tunc consulari obtulit. Ille cum ipso Eupraxide ad Neronem oblata sibi transmisit, existimans quaedam in his secretiora contineri. Haec igitur quum Nero accepisset, aduertissetque puniras esse litteras, harum peritos ad se euocauit : qui quum uenissent, interpretati sunt omnia. Quuumque Nero cognouisset, antiqui uiri haec esse monumenta, qui apud Ilium fuerat, iussit in graecum sermonem ista transferri : e quibus Troiani belli uerior textus innotuit. Tunc Eupraxidem muneribus et romana ciuitate donatum ad propria remisit. Annales uerto nomine Dictys inscriptos in graecam bibliothecam recepit. Quorum seriem, qui sequitur textus, ostendit. L. SEPTIMIUS Q- ARADIO, S- D-. Ephemeridem belli Troiani, Dictys Cretensis, qui in ea militia cum Idomeneo meruit, conscripsit litteris punicis, quae tum Cadmo et Agenore auctoribus per Graeciam frequentabantur. Dein post multa saecula conlapso per uetustatem apud Gnoson, olim cretensis regni sedem, sepulcro eius, pastores quum eo deuenissent, forte inter caeteram ruinam loculum stanno affabre clausum offendere : ac thesaurum rati, mox dissoluunt; non aurum, neque aliud quidquam praedae, sed libros ex philira in lucem prodituri. At ubi spes frustrata est, ad Praxim dominum loci eos deferunt. Qui commutatos litteris atticis, nam oratio graeca fuerat, Neroni Romano Caesari obtulit, pro quo plurimis ab eo donatus est. Nobis quum in rnanus forte libelli uenissent, auidis uerae historias cupido incessit, ea uti erant, latine disserere : non magis confisi ingenio, quam ut otiosi animi desidiam discuteremus. Itaque priorum quinque uoluminum, quae bello contracta gestaque sunt, eumdem numerum seruauimus. Residua quinque de reditu Graecorum, in unum redegimus, atque ad te misimus. Tu Rufine mi, ut par est, faue coeptis : atque in legendo Dictym ... [1,1] LIBER PRIMVS. CAPUT I. Cuncti reges, qui Minois Ioue geniti, pronepotes, Graeciae imperitabant, ad diuidendas inter se Cretei opes, Cretam conuenere; Creteus namque ex Minoe, postrema sua ordinans, quidquid auri atque argenti, pecorum etiam fuit, nepotibus, quos filiae genuerant, ex aequo diuidendum reliquerat, excepto ciuitatum terrarumque imperio; haec quippe Idomeneus cum Merione, Deucalionis Idomeneus, alter Moli, iussu eius seorsum habuere. Conuenere autem Clymenae et Nauplii Palamedes, et Oeax, dicti Creteidae : item Menelaus, Aeropa et Plisthene genitus, a quo Anaxibia soror, quae eo tempore Nestori denupta erat, et Agamemnon maior frater, ut uice sua in diuisione uteretur, petiuerant. Sed hi non Plisthenis, ut erant, magis quam Atrei dicebantur; ob eam causam, quod quum Plisthenes, admodum paruus ipse agens in primis annis uita functus, nihil dignum ad memoriam nominis reliquisset, Atreus miseratione aetatis secum eos habuerat, neque minus quam regios educauerat. In qua diuisione singuli pro nominis celebritate inter se quisque magnifice transegere. [1,2] CAPUT II. Ad eos re cognita omnes ex origine Europae, quae in ea insula summa religione colitur, confluunt benigneque salutatos in templum deducunt. Ibi multarum hostiarum immolatione celebrata, exhibitisque epulis, largiter magnificeque eos habuere : itemque insecutis diebus. At reges Graeciae, etsi ea quae exhibebantur cum laetitia accipiebant, tamen multo magis templi eius magnifica pulchritudine, pretiosaque exstructione operum afficiebantur, inspicientes repetentesque memoria, singula, quae ex Sidone a Phoenice patre eius, atque nobilibus matronis transmissa magno tum decori erant. [1,3] CAPUT III. Per idem tempus Alexander Phrygius, Priami filius, cum Aenea aliisque ex consanguinitate comitibus, Spartae in domum Menelai hospitio receptus, indignissimum facinus perpetrauerat. Is namque ubi animaduertit regem abesse, quod erat Helena praeter caeteras Graeciae faeminas miranda specie, amore eius captus, ipsamque et multas opes domo eius aufert, Aethram etiam et Clymenam Menelai adfines, quae ob necessitudinem cum Helena agebant. Postquam Cretam nuncius uenit, et cuncta quae ab Alexandro aduersus domum Menelai commissa erant, aperuit, per omnem insulam, sicut in tali re fieri amat, fama in maius diuulgatur: expugnatam quippe domum regis, euersumque regnum, et alia in talem modum singuli disserebant. [1,4] CAPUT IV. Quibus cognitis Menelaus, etsi abstractio coniugis animum permouerat, multo amplius tamen ob iniuriam adfinium, quas supra memorauimus, consternabatur. At ubi animaduertit Palamedes, regem ira atque indignatione stupefactum, concilio excidisse, ipso naues parat, atque omni instrumento compositas terrae applicat. Dein pro temporo regem breuiter consolatus, positis etiam ex diuisione, quae in tali negotio tempus patiebatur, nauem ascendere facit : atque ita uentis ex sententia flantibus, paucis diebus Spartam peruenere. Eo iam Agamemnon et Nestor, omnesque qui ex origine Pelopis in Graecia regnabant, cognitis rebus confluxerant. Igitur postquam Menelaum aduenisse sciunt, in unum coeunt. Et quanquam atrocitas facti ad indignationem, ultumque iniurias rapiebat, tamen ex consilii sententia legantur prius ad Troiam Palamedes, Ulysses et Menelaus ; hisque mandatur, ut conquesti iniurias, Helenam, et quae cum ea abrepta erant, repeterent. [1,5] CAPUT V. Legati paucis diebus ad Troiam ueniunt, neque tum Alexandrum in loco offendere. Eum namque properatione nauigii inconsulte usum uenti ad Cyprum appulere. Unde sumptis aliquot nauibus, Phoenicem delapsus, Sidoniorum regem, qui eum amice susceperat, noctu per insidias necat : eademque qua apud Lacedaomonam, cupiditate, uniuersam domum eius in scelus proprium conuertit. Ita omnia quae ad ostentationem regiae magnificentiae fuere, indigne rapta, ad naues deferri iubet. Sed ubi ex lamentatione eorum qui casum domini deflentes, reliqui praedae aufugerant, tumultus ortus est, populus omnis ad regiam concurrit. Inde quod iam Alexander, abreptis quae cupiebat, ascensionem properabat, pro tempore armati ad naues ueniunt; ortoque inter eos acri proelio, cadunt utrinque plurimi, quum obstinate hi regis necem defenderent, hi ne amitterent partam praedam summis opibus adniterentur. Incensis dein duabus nauibus, Troiani reliquas strenue defensas liberant, atque ita fatigatis iam proelio hostibus euadunt. [1,6] CAPUT VI. Interim apud Troiam, legatorum Palamedes, cuius maxime ea tempestate demi bellique consilium ualuit, ad Priamum adit, conductoque concilio, primum de Alexandri iniuria conqueritur, exponens conmunis hospitii euersionem. Dein monet, quantas ea res inter duo regna simultates concitatura esset, interiaciens memoriam discordiarum Ili et Pelopis, aliorumque qui ex causis similibus ad internecionem usque gentium peruenissent. Ad postremum belli difficultates, contraque pacis commoda adstruens, « Non se ignorare, ait, quantis mortalibus tam atrox facinus indignationem incuteret ; ex quo auctores iniuriae ab omnibus derelictos, impietatis supplicia subituros. » Et quum plura dicere cuperet, Priamus medium eius interrumpens sermonem, « Parcius, quaeso, Palamedes, inquit ; iniquum enim uidetur, insimulari eum qui absit : maxime quum fieri possit, uti quae criminose obiecta sunt, praesenti refutatione diluantur. » Haec atque alia huiusmodi inferens, differri querelas ad aduentum Alexandri iubet. Videbat enim, ut singuli, qui in eo concilio aderant, Palamedis oratione mouerentur; ut taciti uultu tamen admissum facinus condemnarent; quum singula miro genere orationis exponerentur, atque in sermone Graeci regis inesset quaedam permixta miserationi uis. Atque ita eo die consilium dimittitur. Sed legatos Antenor, uir hospitalis, et praeter caeteros boni hunestique sectator, domum ad se uolentes deducit. [1,7] CAPUT VII. Interim paucis post diebus, Alexander cum supradictis comitibus uenit, Helenam secum habens. Cuius aduentu in tota ciuitate quum partim exemplum facinoris exsecrarentur, alii iniurias in Menelaum admissas dolerent, nullo omnium adprobante, postremo cunctis indignantibus, tumultus ortus est. Queisrebus anxius Priamus filios conuocat, eosque quid super tali agendum negotio uideretur, consulit : qui una uoce, minime reddendam Helenam, respondent. Videbant quippe quantae opes cum ea aduectae essent : quae uniuersa, si Helena traderetur, necessario amitterent. Praeterea permoti forma mulierum quae cum Helena uenerant, nuptias sibi singularum iam animo destinauerant. Quippe qui lingua moribusque barbari, nihil pensi aut consulti patientes, praeda ac libidine transuersi agebantur. [1,8] CAPUT VIII. Igitur Priamus, relictis his, senes conducit, sententiam filiorum aperit. Dein cunctos, quid agendum sit, consulit. Sed priusquam ex more sententiae dicerentur, reguli repente concilium irrumpunt, atque inconditis moribus malum singulis minitantur, si aliter quam ipsis uideretur, decernerent. Interim omnis populus indigne admissam iniuriam, atque in hunc modum multa alia, cum exsecratione reclamabant. Ob quae Alexander cupidine animi praeceps, ueritus ne quid aduersum se a popularibus oriretur, stipatus armatis fratribus impetum in multitudinem facit, multosque obtruncat : reliqui interuentu procerum, qui in consilio fuerant, duce liberantur Antenore. Ita infectis rebus, populus contemptui habitus, non sine pernicie sua, domum discedit. [1,9] CAPUT IX. Dein secuta die rex hortatu Hecubae ad Helenam adit, eamque benigne salutans, animum bonum uti gereret hortatur; quae cuiusque erset, requirit. Tum illa Alexandri se adfinem respondit, magisque ad Priamum et Hecubam, quam ad Plisthenis filios genere pertinere, repetens originem omnem maiorum. Danaum enim atque Agenorem, et sui et Priami generis auctores esse. Namque ex Pleiona, Danai filia et Atlante, Electram natam, quam ex Ioue grauidam Dardanum genuisse, ex quo Tros, et deinceps insecuti reges llii. Agenoris porro Taygetam; eam ex Ioue habuisse Lacedaemonem, ex quo Amiclam natum, et ex eo Argalum patrem Oebali, quem Tyndari, ex quo ipsa genita uideretur, patrem constaret. Repetebat etiam cum Hecuba materni generis adfinitatem. Agenoris quippe Phineum et Phoenicem, et inde patres Hecubae et Ledae consanguinitate originem diuisisse. Postquam memoriter cuncta retexuit, ad postremum flens orare, ne se, quae semel in fldem illorum recepta esse, prodendam putarent. Ea secum domo Menelai apportata quae propria fuissent, nihil praeterea ablatum. Sed utrum immodico amore Alexandri, an poenarum metu, quas ob desertam domum a coniuge metuebat, ita sibi consulere maluerit, parum constabat. [1,10] CAPUT X. Igitur Hecuba, cognita uoluntate, simul ob generis coniunctionem, complexa Helenam, ne proderetur, summis opibus adnitebatur : quum iam Priamus et reliqui reguli non amplius differendos legatos dicerent, neque resistendum popularium uoluntati; solo omnium Deiphobo Hecubae assenso : quem non aliter atque Alexandrum, Helenae desiderium a recto consilio praepediebat. Itaque quum obstinate Hecuba nunc Priamum, modo filios deprecaretur, modo complexu eius nulla rations diuelli posset, omnes qui aderant in uoluntatem suam transduxit. Ita ad postremum bonum publicum materna gratia corruptum est. Dein postero die Menelaus cum suis in concionem uenit, coniugem, et quae cum ea abrepta essent, repetens. Tunc Priamus inter regulos medius adstans, facto silentio, optionem Helenae, quae ob id in conspectu popularium uenerat, offert, si ei uideretur, dornum ed suos regredi. Quam ferunt dixisse, neque se patriam regredi uelle, neque sibi cum Menelai matrimonio conuenire. Ita reguli habentes Helenam, non sine exultatione ex concione discedunt. [1,11] CAPUT XI. His actis, Ulisses contestandi magis gratia, quam aliquid ex oratione profuturus, cuncta quae ab Alexandro contra Graeciam indigne commissa essent, retexuit. Ob quae ultionem breui testatus est. Dein Menelaus ira percitus atroci uultu exitium minatus, concilium dimittit. Quae ubi ad Priamidas perlata sunt, confirmant inter se clam, uti per dolum legatos circumueniant. Credebant quippe, quod non frustra eos habuit, si legati imperfecto negotio reuertissent, fore uti aduersum se grande proelium concitaretur. Igitur Antenor, cuius de sanctitate morum supra memorauimus, Priamum conuenit, coniurationemque factam conqueritur: filios quippe eius non legatis, sed aduersus se insidias parare : neque id se passurum. Dein non multo post legatis rem aperit. Ita exploratis omnibus, adhibito praesidio, quum primum opportunum uisum est, inuiolatos eos dimittit, [1,12] CAPUT XII. Dum haec apud Troiam aguntur, disseminata iam per uniuersam Graeciam fama, omnes Pelopidae in unum conueniunt, atque interposita iurisiurandi religione, ni Helena cum abreptis redderetur, bellum se Priamo inlaturos confirmant. Legati Laoedaemonam redeunt; de Helena eiusque uoluntate narrant. Dein Priami filiorumque eius aduersum se dicta gestaque; grande praeconium fidei erga legatos Antenoris praeferentes. Quae ubi accepere, decernunt uti singuli in suis locis atque imperiis opes belli parent. Igitur ex concilii sententia, opportunus locus ad conueniendum, et in quo de apparatu belli ageretur, Argi Diomedis regnum deligitur. [1,13] CAPUT XIII. Ita ubi tempus uisum est, primus omnium ingenti nomine uirtutis atque corporis Aiax Telamonius aduenit, cum eo Teucer frater. Dein haud multo post Idomeneus et Meriones, summa inter se iuncti concordia. Eorum ego secutus comitatum, ea quidem quae antea apud Troiam gesta sunt, ab Ulisse cognita quam diligentissime retuli : et reliqua quae deinceps insecuta sunt, quoniam ipso interfui, quam uerissime potero exponam. Igitur post eos quos supra memorauimus, Nestor cum Antilocho et Thrasymede, quos Anaxibia susceperat, superuenit. Eos Peneleus insecutus cum Clonio et Arcesilao consanguineis. Dein Prothoenor et Leitus, Boeotiae principes. Itemque Schedius et Epistrophus, Phocenses; Ascalaphus et Ialmenus, Orchomenii. Tum Diores et Meges ex Phyleo genitus, Thoas ex Andraemone, Eurypylus Euemonis, Ormenius, et Leonteus. [1,14] CAPUT XIV. Post quos Achilles Pelei et Thetidis, quae ex Chirone dicebatur. Hic in primis adulescentiae annis, procerus, decora facie, studio rerum bellicarum omnes iam tum uirtuteque et gloria superabat. Neque tamen aberat ab eo uis quaedam inconsulta et effera morum impatientia. Cum eo Patroclus et Phoenix; alter propter coniunctionem amicitiae, alter custos atque rector eius. Tlepolemus dein Herculis : eum insecuti sunt Phidippus et Antiphus, insignes armorum specie, auo Hercule. Post eos Protesilaus Iphicli, cum Podarce fratre. Affuit et Eumelus Pheraeus, cuius pater Admetus quondam uicaria morte coniugis fata propria protulerat. Podalirius et Machaon, Triccenses, Aesculapio geniti, adsciti ad id bellum ob solertiam medicinae artis. Dein Paeantis Philoetcta, qui comes Herculis, post discessum eius ad deos sagittas diuinas industriae praemium consecutus est. Nireus pulcher, ex Athenis Menestheus, et Aiax Oilei ex Locride. Ex Argis Amphilochus et Sthenelus; Amphiarai Amphilochus, Capanei alter : cum his Euryalus Mecistei. Dein ex Aetolia Thessandrus Polynicis. Postremo omnium Demophoon atque Acamas fuere, cuncti ex origine Pelopis. Sed eos quos memorauimus, plures alii ex suis quisque regionibus, partim ex rerum comitibus, alii ipsius regni participes insecuti sunt : quorum nomina singillatim exponero haud necessarium uisum est. [1,15] CAPUT XV. Igitur ubi omnes Argos conuenere, Diomedes hospitio cunctos recipit, necessariaque praebet. Dein Agamemnon grande auri pondus Mycenis adportatum per singulos dispertiens, promptiores animos omnium ad bellum, quod parabatur, facit. Tum communi consilio super conditione proelii, iusiurandum interponi hoc modo placuit : Calchas Thestoris filius, praescius futurorum, porcum marem in forum medium adferri iubet; quem in duas partes exsectum, orienti occidentique diuidit, atque singulos nudatis gladiis per medium transire iubet. Dein mucronibus sanguine eius oblitis, adhibitis etiam aliis ad eam rem necessariis, inimicitias sibi cum Priamo per religionem confirmant: neque prius se bellum deserturos, quam Ilium atque omne regnum eruissent. Quibus perfectis, pure lauti, Martem atque Concordiam multis immolationibus sibi adhospitauere. [1,16] CAPUT XVI. Dein in templo Iunonis Argiuae rectorem omnium declarari placuit. Igitur singuli in tabellis, quas ad deligendum belli principem, quem cuique uideretur acceperant, punicis litteris nomen Agamemnonis designant. Ita consensu omnium, secundo rumore, summam belli atque exercitus in se suscipit : quod ei et propter germanum, cuius gratia bellum id parabatur, et propter magnam opum uim, quibus praeter caeteros Graeciae reges magnus atque clarus habebatur, merito occiderat. Dein duces praefectosque nauium Achillem, Aiacem et Phoenicem destinant. Praeponuntur etiam campestri exercitui Palamedes cum Diomede et Ulisse, ita ut inter se diurnas, uigiliarumque uices dispertiant. His peractis, ad parandas opes atque instrumenta militiae, singuli sua in regna discedunt. Interim belli studio ardebat omnis Graecia: arma, tela, equi, naues, atque haec omnia toto biennio praeparantur : quum iuuentus partim sua sponte, alii aequalium ad gloriam aemulatione munia militiae festinarent. Sed inter haec, summa curan uis magna nauium praecipue fabricatur : scilicet ne multa millia exercituum undique uersum in unum collecta, incuria nauigandi tardarentur. [1,17] CAPUT XVII. Igitur peracto biennio ad Aulida Boeotiae, nam is locus delectus fuerat, singuli reges pro facultate opum regnique, instructas classes praemittunt. Ex quibus primus Agamemnon ex Mycenis naues C, aliisque LX, quas ex diuersis ciuitatibus quae sub eo erant, contraxerat, Agapenorem praeficit, Nestor XC nauium instructam classem, Menelaus ex omni Lacedaemona naues LX : Menestheus ex Athenis L : Elephenor ex Euboea XXX : Aiax Telamonius Salamina XII : Diomedes Argis LXXX nauium classem : Ascalaphus et Ialmenus Orchomenii naues XXX : Oileus Aiax XL : item ex omni Boeotia Arcesilaus, Prothoenor, Peneleus, Leitus, Clonius naues L : XL ex Phocide Schedius et Epistrophus : dein Thalpius et Diores cum Amphimacho et Polyxeno Elide aliisque ciuitatibus regionis eius, naues XL :Thoas ex Aetolia XL : Meges ex Dulichio et ex insulis Echinadibus, XL : Idomeneus cum Merione ex omni Creta classem nauium LXXX : ex Ithaca Ulisses XII : XL Protheus Magnes : Tlepolemus Rhodo aliisque circa eam insulis VIII : XI Eumelus Pheris : Achilles ex Argo Pelasgico L : III Nireus ex Syme : Podarces et Protesilaus ex Phylaca aliisque quibus praeerant locis, naues XL : XXX Podalirius et Machaon ; Philotecta Methona aliisque ciuitatibus naues VII : Eurypylus Ormenius XL : XXII Guneus Perrhaebis : Leonteus et Polypoetes ex suis regionibus XL : XXX ex insulis congregatis cum Antipho Phidippus : Thessandrus quem Polynicis supra memorauimus, Thebis naues L : Calchas Acarnania XX : Mopsus Colophona XX : Epios ex insulis Cycladibus XXX. Easque magna ui frumenti aliarumque necessariorum cibi replent. Quippe ita ab Agamemnone mandatum acceperant; scilicet ne tanta uis militum necessariorum penuria fatigaretur. [1,18] CAPUT XVIII. Igitur inter tantum classium apparatum equi atque currus bellici, pro locorum conditionem multi, sed pedestres milites pars maxima; ob eam causam, quia per omnem Graeciam multo maiore egestate pabuli, equitatus usus prohibetur. Praeterea fuere multi, qui ob artis peritiam necessarii nautico apparatui credebantur. Per idem tempus Lycius Sarpedon, neque pretio, neque gratia Phalidis Sidoniorum regis inlici quiuit, ut societatem militiae nostrae aduersus Troianos sequeretur. Quippe quem iam Priamus donis amplioribus, iisque postea duplicatis fidissimum sibi retinuerat. Omnium autem classium numerus, quem ex diuersis Graeciae regnis contractum supra exposuimus, totot quinquennio praeparatus instructusque est. Ita quum nulla iam res profectionem nisi absentia militis retardaret, cuncti duces ueluti signo dato una atque eodem tempore Aulida confluunt. [1,19] CAPUT XIX. Interim in ipsa nauigandi festinatione Agamemnon, quem a cuntis regem omnium declaratum supra docuimus, longius paulo ab exercitu progressus, forte conspicit circa lucum Dianae pascentem capream, imprudensque religionis quae in eo loco erat, iaculo transfigit : neque multo post, irane caelesti, an ob mutationem aeris corporibus pertentatis, lues inuadit : atque interim in dies magie magisque saeuiens multa millia fatigare, et promiscue per pecora atque exercitum grassari : prorsus nullus funeri modus, neque requier; uti quidquid malo obuium fuerat, uastabatur. Quibus rebus sollicitis ducibus mulier quaedam Deo plena Dianae iram fatur: eam namque ob necem capreae, qua maxime laetabatur, sacrilegli poenas ab exercitu expetere: nec leniri, priusquam auctor tanti sceleris filiam natu maximam uicariam uictimam immolauisset. Quae uox ut ad exercitum uenit, omnes duces Agamemnonem adeunt : eumque primo orare, recusantemque ad postremum cogere, uti malo obuiam properaret. Sed ubi obstinate renuere uident, nec ulla ui queunt flectere, plurimis conuciis insecuti, ad postremum regio honore spoliauere : ac ne tanta uis exercitus sine rectore effusius, ac sine modo militiae uagaretur, praeficiunt ante omnes Palamedem, dein Diomedem et Aiacem Telamonium, quartumque Idomeneum. Ita per aequationem muneris atque partium, quadripertitur exercitus. [1,20] CAPUT XX. Neque interim ullus finis uastitatis, quum Ulisses simulata ex peruicacia Agamemnonis iracundia, et ob id domuitionem confirmans, magnum atque insperabile cunctis remedium excogitauit. Profectus namque Mycenas, nullo consilii participe, falsas litteras tanquam ab Agamemnone ad Clytemestram perfert, quarum sententia haec erat: Iphigeniam, nam eo maior natu erat, desponsam Achilli : eumque non prius ad Troiam profecturum, quam promissi fides impleretur; ob quae festinaret, eamque et quae nuptiis usui essent, mature mittere. Praeterea multa pro negotio locutus, ementito argumento fidem fecerat. Quae ubi accepit Clytemestra, cum propter gratiam Helenae, tum maxime, quod tam celeberrimi nominis uiro filia traderetur, laeta Iphigeniam Ulissi committit. Isque confecto negotio, paucis diebus ad exercitum reuetitur, atque ex improuiso in luco Dianae cum uirgine conspicitur. Quibus cognitis, Agamemnon affectione paternae pietatis motus, ac ne tam inlicito immolationis sceleri interesset, fugam parat. Eum, re cognita, Nestor, longam exorsus orationem, ad postremum persuadendi genere, in quo praeter caeteros Graeciae uiros iucundus acceptusque erat, a proposito cohihuit. [1,21] CAPUT XXI. Interim uirginem Ulisses et Menelaus cum Calchante, quibus id negotium datum erat, remotis procul omnibus, sacrificio adornant : quum ecce dies foedari, et coelum nubilo tegi coepit : dein repente tonitrua, corusca fulmina, praeterea terrae marisque ingens motus, atque ad postremum confusione aeris ereptum lumen. Neque multo post imbrium atque grandinis uis magna praecipitata. Inter quae tam tetra, nulla requie tempestatis, Menelaus cum his qui sacrificium curabant, metu atque hesitatione diuersus agebatur : terreri quippe primo subita caeli permutatione, idque signum diuinum credere : dein, ne coeptum omitteret, detrimento militum commoueri. Igitur inter tantam animi dubitationem, uox quaedam luco emissa, aspernari numen sacrificii genus, et ob id abstinendum a corpore uirginis; misereri namque eius deam : caeterum pro tanto facinore, satis poenarum Agamemnoni ab coniuge eius post Troianam uictoriam comparatum : itaque curarent id, quod in uicem uirginis oblatum animaduerterent, immolare. Dein coepere uenti atque fulmina, aliaque quae in magno coeli motu oriri solent, consenescere. [1,22] CAPUT XXII. Sed cum haec in luco aguntur, Achilles litteras seorsum missas sibi a Clytemestra, cum auri magno pondere accepit, in quibus ei filiam atque omnem domum suam commendauerat. Quae postquam, et Ulissis consilium patefactum est, omissis omnibus, propere ad lucum pergit, magna uoce Menelaum, et qui cum eo erant, inclamans, ab inquietudine Iphigeniae cohiberent sese, comminatus perniciem, ni paruissent. Mox attonitis his atque obstupefactis, ipse superuenit, reformatoque iam die uirginem abstrahit. Interim deliberantibus cunctis quidnam et ubi esset, quod immolari iuberetur, cerua forma corporis admiranda, ante ipsam aram intrepida consistit. Eam praedictam hostiam rati, oblatamque diuinitus comprehendere, moxque immolant. Quibus peractis sedata lues, instarque aestiui temporis reseratum est caelum. Caeterum uirginem Achilles, atque hi, qui sacrificio praefuere, clam omnes regi Scytharum, qui eo tempore aderat, commendauere. [1,23] CAPUT XXIII. At ubi duces sedatam uim mali animaduertunt, uentorumque flatus nauigandi prosperos, atque aestiuam maris faciem, omnes laeti Agamemnonem adeunt, eumque interitu filiae permaestum consolati, honore regni rursus concelebrant. Quae res pergrata atque accepta per exercitum fuit. Eum quippe optimum consultorem sui, non secus, quam parentem miles omnis percolebat. Sed Agamemnon siue eorum, quae praecesserant, satis prudens, seu humanarum rerum necessitatem animo reputans, et ob id aduersus infortunia firmissimus, dissimulato quod ei acciderat, honorem suscipit, atque eo die duces omnes ad se in conuiuium deducit. Dein haud multis post diebus, exercitus ordinatus per duces, quum opportunum iam tempus nauigandi ingrueret, ascendit naues repletas multis rebus pretiosissimis, quae ab incolis regionis eius offerebantur. Caeterum frumenta, uinum, aliaque cibi necessaria Anius et eius filiae praebuere, quae Oenotropae et diuinae religions antistites memorabantur. Hoc modo ex Aulide nauigatum est.