ORATIO CLARISSIMI VIRI LAURENTII VALLE HABITA IN PRINCIPIO [SUI] STUDII DIE XVIII OCTOBRIS MCCCCLV Non ignoro, venerandi patres ac viri clarissimi, cuntos fere qui ex hoc loco anniversariam de studiis auspicandis orationem habuerunt fecisse ut laudes scientiarum liberaliumque artium referrent et in hoc tanquam latissimo campo pro sua quisque facultate vagarentur et velut equos quosdam atque quadrigas eloquentie exercerent. Quos equidem probo magnopere ac laudo: quid enim est aut convenientius quam doctrinas laudare, que nos laudabiles reddunt, et scientiis suum honorem habere, que nos honoratos efficiunt, aut utilius honestiusque quam per hanc ipsam disciplinarum laudem animos hominum ad eas capessendas erigere atque excitare? Mihi tamen aliam quandam ingrediendam arbitror viam, ne detrita et pervagata et iam quasi fastidium moventia vobis inculcare videar. Aliquid potius novi dicendum, et id potissimum quod a nemine, ut reor, antehac dictum sit, quod, et si non sua magnitudine, quanquam non minus magnum quam novum erit, certe ipsa novitate aures erigat et sibi audientiam faciat, cum presertim non minus pertineat ad hodiernum munus oratoris quam illa disciplinarum laudatio. Nam quid, queso, magis hoc ex loco laudandum quam hoc unde factum est ut discipline ipse nec hactenus extincte sint nec unquam extinguende, que alioquin extincte fuissent? Animadverto iam nunc vos esse ipsa rei nove promissione excitatos et tacite me appellantes de differentia dicere: «quid nam illud est cui tantum scientie debeant?». Dicam vero, et si puto vos cum dixero admiraturos nec fidem protinus habituros. Sedes romani pontificis, quam apostolicam vocant, est cui omnes scientie debent, que, ut iterum dicam, effecit ut ille incolumes sint, effectura, quod spero, ut incolumes perseverent. An hoc novum non est, non vobis admirationi, ut dixi, non etiam ad credendum difficile? Sed ipsum credibile probatio faciet. Quare rei ratio altius repetenda est et duo prius ostendenda, primum que fuerit causa cur in lingua latina scientie ex parvis humilibusque in summum fastigium quondam et in altissimum culmen ascenderint, deinde cur rursus ab eadem sublimitate descenderint et pene collapse sint. Que posteaquam ostenderimus, tunc id quod nostri propositi est, ab apostolica sede effectum esse ne ille prorsus extinguerentur, aperiemus. Igitur, quod ad primam attinet partem, scientiarum omnium propagandarum apud nos, ut mea fert opinio, auctor extitit magnitudo imperii illorum. Nanque ita natura comparatum est, ut nihil admodum proficere atque excrescere queat quod non a plurimis componitur, elaboratur, excolitur, precipue emulantibus invicem et de laude certantibus. Quis enim faber statuarius, pictor item et ceteri in suo artificio perfectus aut etiam magnus extitisset, si solus opifex eius artificii fuisset? Alius aliud invenit et quod quisque in altero egregium animadvertit id ipse imitari, emulari, superare conatur. Ita studia incenduntur, profectus fiunt, artes excrescunt et in summum evadunt et eo quidem melius eoque celerius quo plures in eandem rem homines elaborant, veluti in extruenda aliqua urbe et citius et melius ad consumationem pervenitur, si plurimorum quam paucissimorum manus adhibeantur, ut apud Virgilium: Miratur molem Eneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum. instant ardentes Tyrii: pars ducere muros molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco; iura magistratusque legunt sanctumque senatum. hic portus alii effodiunt; hic alta theatri fundamenta locant alii, immanesque columnas rupibus excidunt, scenis decora alta futuris. Neque enim minus operosum est artem aliquam omni ex parte consumari quam urbem. Itaque, sicuti nulla urbs ab uno, immo nec a paucis condi potest, ita neque ars ulla, sed a multis atque a plurimis, neque his inter se ignotis — nam aliter quomodo emulari possent et de laude contendere? — sed notis et ante omnia eiusdem lingue commercio coniunctis. Quoniam ab urbe extruenda comparationem ac similitudinem sumpsi, nonne ita e sanctis libris accepimus, eos qui immanem illam turrim Babel extruebant ideo ab extruendo cessasse, quod alius alium loquentem amplius non intelligebat? Quod si in iis artificiis que manu fiunt necesse est communionem sermonis intercedere, quanto magis in iis que lingua constant, idest in artibus liberalibus atque scientiis! Ergo tam diu scientie et artes exiles ac prope nulle fuerunt quandiu nationes suis singule linguis utebantur. At romana potentia propagata, in suas leges nationibus redactis ac diuturna pace stabilitis, effecit ut plereque gentes uterentur lingua latina et inter se consuetudinem haberent. Tunc ab his omnibus ad omnes disciplinas latine scriptas tanquam ad optimam mercimoniam properatum est; neque aliter quam invento nummo factum est ut illius beneficio omnes omnia que usquam essent mercari et sua ipsi aliis venditare possent, sic accepta lingua latina velut aureo nummo nationes cunta que apud alios scripta erant discere potuerunt et sua vicissim docere, cum antea nihil aliud legerent nisi quod a popularibus suis compositum esset; et quemadmodum ante inventum nummum vix quisquam quid boni apud alios nasceretur cognitum habuit ac ne longius quidem peregrinari aut diutius abesse domo potuit, invento numismate tunc vero mercatura vigere, tunc peregrinatio frequentari, tunc omnium bonorum abundantia esse cepit, ut id contigerit quod Virgilius ait, «omnis ferat omnia tellus», sic propagata lingua latina non solum he artes ad provincias sunt profecte, sed etiam provincialium ad istas ingenia accessere, ut multo plures eximii in his scientiis provinciales extiterint quam Romani, nec plures modo, sed etiam propemodum prestantiores. An non M. Tullius fuit arpinas, Virgilius mantuanus, Seneca cordubensis, Livius patavinus, Priscianus cesariensis et, quod mirabilius sit, in ipso iure civili Romanorum Ulpianus e Phenice? Elaborabant enim pro se quisque in exornando latinis monumentis nomine romano non modo ut ipsum imperium romanum sub cuius tutela erant exornarent, sed etiam ut patriam suam. Nam omnes fere scriptores egregii cives romani fuerunt aut nati aut facti. Ex his igitur, ne plura dicam, palam est omnes scientias beneficio romane magnitudinis romaneque pacis amplificatas fuisse et illustratas. Quod cum ita sit, quis dubitet, ut ad aliam partem veniam eamque paucis absolvam, ruina imperii easdem omnino fuisse collapsuras sicuti ex parte magna videmus esse eo collapsas? Nam, ut in eadem qua cepi comparatione verser, si nummus tollatur de medio, nonne tolletur etiam commercium et consuetudo generis humani et redietur ad illam asperam et difficilem et pene impossibilem rerum permutationem? Ita sublato imperio romano, quo lingua latina nitebatur, ipsam linguam necesse erat corruere et cum ea cuntas disciplinas, quemadmodum ex magna, ut dixi, parte corruerunt. Et enim post collapsum imperium quis in grammatica, dialectica, rhetorica nisi nugas scripsit? quis orator hoc dignus nomine extitit? quis historicus, poeta, iurisconsultus, philosophus, theologus ulli veterum comparandus? Parum dico: nonne apud plerasque latinas nationes tam in iudiciis quam extra iudicia scribitur illitterate, idest non latine? nonne singule pene civitates suum ius civile vernacula lingua condiderunt? Quod cum fit, quid aliud quam ius civile romanum exterminatur et pro nihilo habetur? Ita dum lingua latina abiicitur, omnes propemodum cum illa liberales abiiciuntur artes, ut licet videre ex Asia atque Africa, ex quibus quia lingua latina cum imperio eiecta est, ideo omnes bone artes pariter eiecte sunt et pristina barbaries rediit in possessionem. Quod cur in Europa non contingit? Nempe, ut reddam quod tertium est quod initio promisi, quia id fieri sedes apostolica prohibuit. Cuius rei sine dubio caput et causa extitit religio christiana. Cum enim utrunque testamentum extaret scriptum latinis litteris, quas deus in cruce una cum grecis et hebraicis consecravit, cumque tot hominum clarissimorum ingenia in illis exponendis consumpta essent, nimirum hi qui christiano censebantur nomine, quanquam imperium romanum repudiassent, tamen nefas putaverunt repudiare linguam romanam, ne suam religionem profanarent; quorum presertim tot milia erant cum sacerdotum tum aliorum clericorum, quos omnes necesse esse litteratos, apud quos videmus maiori in usu esse linguam latinam quam apud principes seculares, quorum etiam iudicia litterate duntaxat exercentur. Ceterum eorum magistra et parens et nutrix et gubernatrix est apostolica sedes, in qua sedet romanus pontifex, Christi vicarius, Petri successor, qui in hac navi, ut sic dicam, latine fidei clavum tenens adversus procellas ac tempestates ceteros nautas atque vectores ne ab ea tutanda desisterent semper est adhortatus. Nam cum in curia romana non nisi latine loqui fas sit et ad eam tanquam ad caput cunte christiane nationes privatim publiceque concurrant, fit ut singule operam dent lingue latine discende et ob id libris omnibus latine scriptis et ut quisque maxime aliquo in genere doctrine excellit, ita cupidissime ad hanc se curiam conferat et velit in hac tanquam in clarissima luce versari. Plus igitur hic quam usquam gentium est hominum litteratorum; plurimi hic atque optimi pro condicione temporum oratores; plurimi in omni doctrinarum genere eruditissimi; qui profecto nulli forent si curia romana non esset. Argumento sunt gentes ille quibus sedes apostolica honori non est, quales, ut dixi, Africa et Asia; que quantulum doctrine habent, quantulum +nihil+ in rebus caducis et frivolis sapientie! Usque adeo mihi videntur religio sancta et vera litteratura pariter habitare et ubicunque altera non est, illic neque altera esse posse et quia religio nostra eterna, etiam latina litteratura eterna fore. Quarum utraque cum in curia romana precipue vigeat, quis amator litterarum quemadmodum amator christiane religionis non plurimum se apostolice sedi debere fateatur? Quo magis laudandi sunt ii romani pontifices qui excolenda publice hec studia curaverunt, quod facientes ipsamquoque excolunt religionem christianam. Inter quorum precipuos est noster summus pontifex Calistus tertius ut virtutum, ita studiorum amantissimus, qui etiam salaria lectoribus augenda duxit. Hunc ergo talem pontificem sortiti cum simus quid magis debemus quam toto pectore disciplinis discendis docendisque incumbere? Hec enim una res est per quam et veram in hac vita gloriam consequimur et viam cognoscimus qua ad illam celestem perveniamus vitam, quam daturus est nobis qui per se vivit et regnat per omnia sefcula seculorum. Amen.