[9,0] REGULA IX. Oportet ingenii aciem ad res minimas et maxime faciles totam conuertere, atque in illis diutius immorari, donec assuescamus ueritatem distincte et perspicue intueri. [9,1] Expositis duabus intellectus nostri operationibus, intuitu et deductione, quibus solis ad scientias addiscendas utendum esse diximus, pergimus in hac et sequenti propositione explicare, qua industria possimus aptiores reddi ad illas exercendas, et simul duas praecipuas ingenii facultates excolere, perspicacitatem scilicet, res singulas distincte intuendo, et sagacitatem, unas ex aliis artificiose deducendo. [9,2] Et quidem, quomodo mentis intuitu sit utendum, uel ex ipsa oculorum comparatione cognoscimus: nam qui uult multa simul obiecta eodem intuitu respicere, nihil illorum distincte uidet; et pariter, qui ad multa simul unico cogitationis actu solet attendere, confuso ingenio est. Sed Artifices illi, qui in minutis operibus exercentur, et oculorum aciem ad singula puncta attente dirigere consueuerunt, usu capacitatem acquirunt res quantumlibet exiguas et subtiles perfecte distinguendi; ita etiam illi, qui uariis simul obiectis cogitationem nunquam distrahunt, sed ad simplicissima quaeque et facillima consideranda totam semper occupant, fiunt perspicaces. [9,3] Est autem commune uitium Mortalibus, ut quae difficilia pulchriora uideantur; et plerique nihil se scire existimant, quando alicuius rei causam ualde perspicuam et simplicem uident, qui interim sublimes quasdam et alte petitas Philosophorum rationes admirantur, etiamsi illae ut plurimum fundamentis nitantur a nemine unquam satis perspectis, male sani profecto qui tenebras chariores habent quam lucem. Atqui notandum est illos, qui uere sciunt, aequa facilitate dignoscere ueritatem, siue illam ex simplici subiecto, siue ex obscuro eduxerunt: unamquamque enim simili, unico, et distincto actu comprehendunt, postquam semel ad illam peruenerunt; sed tota diuersitas est in uia, quae certe longior esse debet, si ducat ad ueritatem a primis et maxime absolutis principiis magis remotam. [9,4] Assuescant igitur omnes oportet tam pauca simul et tam simplicia cogitatione complecti, ut nihil unquam se scire putent, quod non aeque distincte intueantur ac illud quod omnium distinctissime cognoscunt. Ad quod quidem nonnulli longe aptiores nascuntur, quam caeteri, sed arte etiam et exercitio ingenia ad hoc reddi possunt longe aptiora; unumque est quod maxime hic monendum mihi uidetur, nempe ut quisque firmiter sibi persuadeat, non ex magnis et obscuris rebus, sed ex facilibus tantum et magis obuiis scientias quantumlibet occultas esse deducendas. [9,5] Nam, e. g., si uelim examinare, utrum aliqua potentia naturalis possit eodem instanti transire ad locum distantem, et per totum medium, non statim ad magnetis uim, uel astrorum influxus, sed ne quidem ad illuminationis celeritatem mentem conuertam, ut inquiram, utrum forte tales actiones fiant in instanti: hoc enim difficilius possem probare quam quod quaeritur; sed potius ad motus locales corporum reflectam, quia nihil in toto hoc genere magis sensibile esse potest, et aduertam, lapidem quidem non posse in instanti ex uno loco ad alium peruenire, quia corpus est; potentiam uero, similem illi quae lapidem mouet, nonnisi in instanti communicari, si ex uno subiecto ad aliud nuda perueniat. Verbi gr., si quantumuis longissimi baculi unam extremitatem moueam, facile concipio potentiam, per quam illa pars baculi mouetur, uno et eodem instanti alias etiam omnes eius partes necessario mouere, quia tunc communicatur nuda, neque in aliquo corpore existit, ut in lapide a quo deferatur. [9,6] Eodem modo, si agnoscere uelim, quomodo ab una et eadem simplici causa contrarii simul effectus possint produci, non pharmaca a Medicis mutuabor, quae humores quosdam expellant, alios retineant; non de Luna hariolabor, illam per lumen calefacere, et refrigerare per qualitatem occultam; sed potius intuebor libram, in qua idem pondus uno et eodem instanti unam lancem eleuat, dum aliam deprimit, et similia. [10,0] REGULA X. Ut ingenium fiat sagax, exerceri debet in iisdem quaerendis, quae iam ab aliis inuenta sunt, et cum methodo etiam leuissima quaeque hominum artificia percurrere, sed illa maxime, quae ordinem explicant uel supponunt. [10,1] Eo me fateor natum esse ingenio, ut summam studiorum uoluptatem non in audiendis aliorum rationibus, sed in iisdem propria industria inueniendis semper posuerim; quod me unum cum iuuenem adhuc ad scientias addiscendas allexisset, quoties nouum inuentum aliquis liber pollicebatur in titulo, antequam ulterius legerem, experiebar utrum forte aliquid simile per ingenitam quandam sagacitatem assequerer, cauebamque exacte, ne mihi hanc oblectationem innocuam festina lectio praeriperet. Quod toties successit, ut tandem animaduerterim, me non amplius, ut caeteri solent, per uagas et caecas disquisitiones, fortunae auxilio potius quam artis, ad rerum ueritatem peruenire, sed certas regulas, quae ad hoc non parum iuuant, longa experientia percepisse; quibus usus sum postea ad plures excogitandas, atque ita hanc totam methodum diligenter excolui, meque omnium maxime utilem studendi modum ab initio sequutum fuisse mihi persuasi. [10,2] Verum, quia non omnium ingenia tam propensa sunt a natura rebus proprio marte indagandis, haec propositio docet, non statim in difficilioribus et arduis nos occupari oportere, sed leuissimas quasque artes et simplicissimas prius esse discutiendas, illasque maxime, in quibus ordo magis regnat, ut sunt artificum qui telas et tapetia texunt, aut mulierum quae acu pingunt, uel fila intermiscent texturae infinitis modis uariatae; item omnes numerorum lusus et quaecumque ad Arithmeticam pertinent, et similia, quae omnia mirum quantum ingenia exerceant, modo non ab aliis illorum inuentionem mutuemur, sed a nobis ipsis. Cum enim nihil in illis maneat occultum, et tota cognitionis humanae capacitati aptentur, nobis distinctissime exhibent innumeros ordines, omnes inter se diuersos, et nihilominus regulares, in quibus rite obseruandis fere tota consistit humana sagacitas. [10,3] Monuimusque idcirco, quaeranda esse illa cum methodo, quae in istis leuioribus non alia esse solet, quam ordinis, uel in ipsa re existentis, uel subtiliter excogitati, constans obseruatio: ut si uelimus legere scripturam ignotis characteribus uelatam, nullus quidem ordo hic apparet, sed tamen aliquem fingemus, tum ad examinanda omnia praeiudicia, quae circa singulas notas, aut uerba, aut sententias haberi possunt; tumetiam ad illa ita disponenda, ut per enumerationem cognoscamus quidquid ex illis potest deduci. Et maxime cauendum est, ne in similibus casu et sine arte diuinandis tempus teramus: nam etiamsi illa saepe inueniri possunt sine arte, et a felicibus interdum fortasse celerius, quam per methodum, hebetarent tamen ingenii lumen, et ita puerilibus et uanis assuefacerent, ut postea semper in rerum superficiebus haereret, neque interius posset penetrare. Sed ne interim incidamus in errorem illorum, qui tantum rebus seriis et altioribus cogitationem occupant, de quibus post multos labores nonnisi confusam acquirunt scientiam, dum cupiunt profundam. In istis igitur facilioribus primum exerceamur oportet, sed cum methodo, ut per apertas et cognitas uias, quasi ludentes ad intimam rerum ueritatem semper penetrare assuescamus: nam hoc pacto sensim postea et tempore supra omnem spem breui nos etiam aequa facilitate propositiones plures, quae ualde difficiles apparent et intricatae, ex euidentibus principiis deducere posse sentiemus. [10,4] Mirabuntur autem fortasse nonnulli, quod hoc in loco, ubi qua ratione aptiores reddamur ad ueritates unas ab aliis deducendas, inquirimus, omittamus omnia Dialecticorum praecepta, quibus rationem humanem regere se putant, dum quasdam formas disserendi praescribunt, quae tam necessario concludunt, ut illis confisa ratio, etiamsi quodammodo ferietur ab ipsius illationis euidenti et attenta consideratione, possit tamen interim aliquid certum ex ui formae concludere. Quippe aduertimus elabi saepe ueritatem ex istis uinculis, dum interim in iisdem illi ipsi, qui usi sunt, manent irretiti, quod aliis non tam frequenter accidit; atque experimur, acutissima quaeque sophismata neminem fere unquam pura ratione utentem, sed ipsos Sophistas fallere consueuisse. 5. Quamobrem hic nos praecipue cauentes, ne ratio nostra ferietur, dum alicuius rei ueritatem examinamus, reiicimus istas formas ut aduersantes nostro instituto, et omnia potius adiumenta perquirimus, quibus cogitatio nostra retineatur attenta, sicut in sequentibus ostendetur. Atqui ut adhuc euidentius appareat, illam disserendi artem nihil omnino conferre ad cognitionem ueritatis, aduertendum est, nullum posse Dialecticos syllogismum arte formare, qui uerum concludat, nisi prius eiusdem materiam habuerint, id est, nisi eandem ueritatem, quae in illo deducitur, iam ante cognouerint; unde patet, illos ipsos ex tali forma nihil noui percipere, ideoque uulgarem Dialecticam omnino esse inutilem rerum ueritatem inuestigare cupientibus, sed prodesse tantummodo interdum posse ad rationes iam cognitas facilius aliis exponendas, ac proinde illam ex Philosophia ad Rhetoricam esse transferendam.