[0] Regulae ad directionem ingenii. [1] Regula I. Studiorum finis esse debet ingenii directio ad solida et uera, de iis omnibus quae occurrunt, proferenda iudicia. Ea est hominum consuetudo, ut, quoties aliquam similitudinem inter duas res agnoscunt, de utraque iudicent, etiam in eo in quo sunt diuersae, quod de alterutra uerum esse compererunt. Ita scientias, quae totae in animi cognitione consistunt, cum artibus, quae aliquem corporis usum habitumque desiderant, male conferentes, uidentesque non omnes artes simul ab eodem homine esse addiscendas, sed illum in optimum artificem facilius euadere, qui unicam tantum exercet, quoniam eaedem manus agris colendis et citharae pulsandae, uel pluribus eiusmodi diuersis officiis, non tam commode, quam unico ex illis possunt aptari; idem de scientiis etiam crediderunt, illasque pro diuersitate obiectorum ad inuicem distinguentes, singulas seorsim et aliis omnibus omissis quaerendas esse sunt arbitrati. In quo sane decepti sunt. Nam cum scientiae omnes nihil aliud sint quam humana scientia, quae semper una et eadem manet, quantumuis differentibus subiectis applicata, nec maiorem ab illis distinctionem mutuatur, quam solis lumen a reum, quas illustrat, uarietate, non opus est ingenia limitibus ullis cohibere: neque enim nos unius ueritatis cognitio, ueluti unius artis usus, ab alterius inuentione dimouet, sed potius iuuat. Et profecto mirum mihi uidetur, plerosque hominum plantarum uires, siderum motus, metallorum transmutationes, similiumque disciplinarum obiecta diligentissime perscrutari, atque interim fere nullos de bona mente, siue de hac uniuersali Sapientia, cogitare, cum tamen alia omnia non tam propter se, quam quia ad hanc aliquid conferunt, sint aestimada. Ac proinde non immerito hanc regulam primam omnium proponimus, quia nihil prius a recta quaerendae ueritatis uia nos abducit, quam si non ad hunc finem generalem, sed ad aliquos particulares studia dirigamus. Non de peruersis loquor et damnandis, ut sunt inanis gloria uel lucrum turpe: ad hos enim perspicuum est fucatas rationes, et uulgi ingeniis accommodata ludibria, longe magis compendiosum iter aperire, quam possit solida ueri cognitio. Sed de honestis etiam intelligo et laudandis, quia ab his decipimur saepe subtilius; ut si quaeramus scientias utiles ad uitae commoda, uel ad illam uoluptatem, quae in ueri contemplatione reperitur, et quae fere unica est integra et nullis turbata doloribus in hac uita felicitas. Hos enim scientiarum fructus legitimos possumus quidem exspectare; sed, si de illis inter studendum cogitemus, saepe efficiunt, ut multa, quae ad aliarum rerum cognitionem necessaria sunt, uel quia prima fronte parum utilia, uel quia parum curiosa uidebuntur, omittamus. Credendumque est, ita omnes inter se esse connexas, ut longe facilius sit cunctas simul addiscere, quam unicam ab aliis separare. Si quis igitur serio rerum ueritatem inuestigare uult, non singularem aliquam debet opt e scientiam: sunt enim omnes inter se coniunctae et a se inuicem dependentes; sed cogitet tantum de naturali rationis lumine augendo, non ut hanc aut illam scholae difficultatem resoluat, sed ut in singulis uitae casibus intellectus uoluntati praemonstret quid sit eligendum; et breui mirabitur se longe maiores progressus fecisse, quam qui ad particularia student, et non modo eadem omnia quae alii cupiunt, esse adeptum, sed altiora etiam quam possint exspectare.