[3,0] DE RE RUSTICA LIBER TERTIUS. [3,1] I. Hactenus aruorum cultus, ut ait praestantissimus poeta. Nihil enim prohibet nos, P. Siluine, de iisdem rebus dicturos celeberrimi carminis auspicari principio. Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae uel maxima est. Earum species diuersae et multiformes sunt, quippe uarii generis (sicut autcor idem refert) nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua ueniunt. Sed quae non ope humana gignuntur, siluestres ac ferae sui cuiusque ingenii poma uel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum est, quod nobis alimenta praebet. Idque tripartito diuiditur. Nam ex surculo uel arbor procedit, ut olea, uel frutex, ut palma campestris, uel tertium quiddam, quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est uitis. Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate, per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali uel praeferuida, curae mortalium respondet, tamque felix campis, quam collibus prouenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili, atque pingui et macra, siccaque et uliginosa. Tum sola maxime utcumque patitur intemperiem caeli uel sub axe frigido uel aestuoso procellosoque. Refert tamen, cuius generis aut quo habitu uitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo soloue cultus idem, neque est unum stirpis eius genus; quodque praecipuum est ex omnibus, non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus. Exploratum tamen habebit prudens agricola genus uitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siccitatem uentosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem uitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem, terrae densae uehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo rari sarmenti, humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini, sed callosi et angusti frequentisque uinacei; sicco recte contribui diuersae naturae semina. Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem caeli frigidam uel calidam, sicccam uel roscidam, grandinosam uentosamque uel placidam, serenam uel nebulosam; frigidaeque aut nebulosae duorum generum uites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uuae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdam tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas, quae pluuiis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit: commodissime tamen eam, cuius uel uuas uel acini celeriter decidunt. At si uoto est eligendus uineis locus et status caeli, sicut censet uerissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum, quod fontibus non in summo, non in profundo terrae scaturiat; sed ut uicinum radicibus humorem subministret; eumque nec amarum nec salsum, ne saporem uini corrumpat, et incrementa uirentium ueluti quadam scabra rubigine coerceat; si modo credimus Virgilio dicenti: "salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix: ea nec mansuescit arando, nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat". [3,2] II. Vitis autem uel ad escam uel ad defusionem deponitur. Ad escam non expedit instituere uineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus uelut pomum uendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique purpureae et bumasti, dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et cerauniae, nec solum quae iucunditate saporis, uerum etiam quae specie commendari possint, conseri debent, ut stephanitae, ut tripedaneae, ut unciariae, ut cydonitae. Item quarum uuae temporibus hiemis durabiles uasis conduntur, ut uenunculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae. At ubi uino consulimus, uitis eligitur, quae et in fructu ualet et in materia; quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert. Sed ea tum praecipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit, nec siccitatibus abolescit. Talis nobis eligitur uel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit. Nam si sordidus aut uilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur. Fere autem omni statu locorum campestria largius uinum, sed iucundius afferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona; sed sunt generosiora sub Austro. Nec dubium quin sit ea nonnullarum uitium natura, ut pro locorum situ bonitate uini modo uincant, modo superentur. Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerent, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus uina praebere, et ceteras omnes sapore praecedere. Eae cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognouimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo; illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et uentos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis, quam in arboribus. Ideoque non est uineis apta, uix etiam arbusto, nisi praepingui et uuida terra; nam nec mediocri ualet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uuarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non uincitur. Et hae quidem utraeque Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uuas exigunt, cognomen trahunt, austerioris uini, sed aeque perennis. Earum minor uulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuuii colles Surrentinosque uestit, hilaris inter aestiuos Fauonii flatus Austris affligitur. Ceteris itaque partibus Italiae non tam uineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimili minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen {minor} hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo; nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est. Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc uocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, uerum quod praecipue canescit lanugine; sane boni uini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit. Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis prima specie pampini et trunci, sed uini sapore aliquanto inferior, quamuis generosissimis sit proxima, praeferenda etiam propriis uirtutibus; nam et feracior est et flore melius exuitur, spissasque et albidas uuas ac tumidioris acini gerit, gracili aruo non desciscit, atque ideo inter uberrimas uites numeratur. Nomentanae uini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate uero etiam praeueniunt; quippe cum se frequenter impleant, et id, quod ediderunt, optime tueantur. Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo calore rubellianae nuncupantur; eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis afferunt. Id tamen incommodum repensant uuarum multitudine, quas et in iugo et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres ualenter sufferunt, et celeriter deflorescunt, et ideo citius mitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uuas habent, aestibus contrahuntur. Pingui aruo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura exilibus uuis praebere ualet. Frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent eugeniae, dum sunt in Albano colle. Nam mutato loco uix nomini suo respondent. Nec minus Allobrogicae, quarum uini iucunditas cum regione mutantur. Magnis etiam dotibus tres apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae; generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamuis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem uetustatis. Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae, praecoquis fructus; ideoque frigidis locis aptissimae, uini dulcis, sed capiti neruisque [uernisque] non aptae. Nisi mature lectae pluuiis uentisque et apibus afferunt praedam, quarum uocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae. Possunt tamen etiam secundae notae uites prouentu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem cocolubem uocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et uetustatem uinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos uenit. Iam uero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam humores sustinent, humores commodius quam siccitates, nec caloribus tamen contristantur. Visula deinde ab his et minor argitis terrae mediocritate laetantur. Nam in pingui nimiis uiribus luxuriant; in macra tenues et uacuae fructu ueniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed argitis etiam in sublimibus fertilis uastis materiis et uuis exuberat. Humillimis tabulatis aptior uisula breuem materiam, durum et latum folium exigit, cuius amplitudine fructus suos optime aduersus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi legantur, ad terram decidunt; humoribus etiam prius, quam defluant, putrescunt. Sunt et heluolae, quas nonnulli uarias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab heluo (nisi fallor) colore uocitatae. Melior est nigrior abundantia uini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque candidi musti alterna uice annorum plus aut minus afferunt, melius arborem, sed et iugum commode uestiunt; mediocri quoque solo fecundae, sicut pretiae minor et maior. Sed eae generositate uini magis commendantur, et frequentibus materiis frondent, et cito maturescunt. Albuelis utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore, quam in iugo; in summa arbore quam in ima; ferax et materiae frequentis et uuae. Nam quae Graeculae uites sunt, ut Mareoticae, Thasiae, psithiae, sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uuarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni uini est et innoxia, unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis neruis, quamuis gustu non sit hebes. Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur; ut tres Heluenaciae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur; earum altera, quam Galliarum incolae emarcum uocant, mediocris uini; et altera, quam longam appellant, eandemque auaram, sordidi uini, nec tam largi quam ex numero uuarum prima specie promittit. Minima et optima e tribus facillime folio dignoscitur; nam rotundissimum omnium id gerit, atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert, quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit, quod nonnullis locis etiam uinum eius in uetustatem diffunditur, quod praecipue sola macerrimum quoque solum fertilitate sua commendat. Ut spionia dapsilis musto et amplitudine magis uuarum, quam numero fertilis, ut oleaginia, ut Murgentina, eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut uenucula eademque scirpula, atque sticula, ut nigra Fregellana, ut merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognouimus copiosissima arcelaca maior, a multis argitis falso existimata. Nam has nuper mihi cognitas, pergulanam dico et irtiolam fereolamque, non facile asseuerem, quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate uini, quod afferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem uitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine dracontion uocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateue arcelacae basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate uini Amineae. Multa praeterea sunt genera uitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fice referre possumus. Neque enim ut ait poeta numero comprendere refert: quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem discere quam multae Zephyro uersentur harenae. Quippe uniuersae regiones regionumque paene singulae partes habent propria uitium genera, quae consuetudine sua nominant; quaedam etiam stirpes cum locis uocabula mutauerunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dignosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, uicinae etiam nationes nominibus earum discrepant, uariantque uocabula. Quare prudentis magistri est eiusmodi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeant, studiosos non demorari; sed illud in potum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum M. Cato, nullum genus uitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conseruandum nisi experimento probatum; atque ubi multa inuitabunt regionis commoda, ut nobilem uitem conseremus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum, quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione uincitur pretio, qua uincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere, qua ratione uineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui. [3,3] III. Nunc prius quam se satione uitium disseram, non alienum puto, uelut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus, an locupletet patrem familias uinearum cultus. Est enim paene adhuc superuacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur, an omnino sint habendae; idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque uel siluae caeduae iudicent. Nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremellio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt, uberrimum esse reditum uinearum. Atque ut omittam ueterem illam felicitatem aruorum, quibus et ante iam M. Cato, et mox Terentius Varro prodidit, singula iugera uinearum sexcenas urnas uini praebuisse; id enim maxime asseuerat in primo libro rerum rusticarum Varro; nec una regione prouenire solitum, uerum et in Fauentino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur; his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est illustris, et praecipue quam possidet Seneca, uir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis uinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque compertum est. Nam illa uidentur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua uitis apud te excederet uuarum numerum duorum milium, et apud me octogenae stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent, ut primae uineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et siluae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere uideantur. Nam frumenta maiore quidem parte Italiae quando cum quarto responderint, uix meminisse possumus. Cur ergo res infamis est? Non quidem suo sed hominum inquit uitio Graecinus. Primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique uineta conserunt; deinde sata non ita nutriunt, ut ante conualescant ac prosiliant, quam retorrescant; sed et si forte adoleuerint, negligenter colunt. Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant; immo etiam seligunt deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quae nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur; tum etiam dotem, id est instrumentum, raro uineis praeparant; cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familias semper exhauriat. Fructum uero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec prouident futuro tempori, sed quasi plane in diem uiuant, sic imperant uitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia uel certe plurima ex his cum commiserint, quiduis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi uineta, quae uel peer auaritiam uel inscitiam uel per negligentiam perdiderunt. At si qui cum scientia sociauerint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas uel certe tricenas, sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras uicenas percipient ex singulis iugeribus: omnis istos, qui foenum suum et olera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt. Nec in hoc errat; quippe ut diligens ratiocinator calculo posito uidet, id genus agricolationis maxime rei familiari conducere. Nam un amplissimas impensas uineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam uinitoris, quem uulgus quidem parui aeris, uel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum uinitorem in primis esse censeo; isque licet sit emptus sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, uinesque cum sua dote, id est cum pedamentis et uiminibus binis milibus in singula iugera positas duco; fit tum in assem consummatum pretium sestertiorum XXIX milium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia, et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo uelut infantia uinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum XXXII milium quadringentorum LXXX nummorum. Quod quasi nomen si ut fenerator cum debitore ita rusticus cum uineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos; qua computatione uincit tamen reditus VII iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quippe ut deterrimi generis sint uineae, tamen si cultae, singulos utique culleos uini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae urnae ueneant, quod minimum pretium est annonae; consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos: ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda uineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent. At adhuc tamen sic computauimus, quasi nullae sint uiuiradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet; si modo non prouincialis sed Italicus ager est. Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostra, et Iulii Attici rationem dispunxerit. Nos {iam} enim uicena milia malleolorum per uineae iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit; cuius ut uincat ratio, nullus tamen uel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet, quam acceperit impensam; siquidem, ut cultoris negligentia sed milia seminum intereant, reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt. Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum uinearum praediximus. Quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inuiti sestertiis sexcentis nummis singula milia uiuiradicis a me rustici mercentur. Sed uix istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit, tantam in agellis nostris esse abundantiam uini, quantam tu, Siluine, nouisti. Mediocre itaque uulgatumque pretium uiuiradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant. Siue eergo pastinationis reditus, seu futurarum spes uindemiarum cohortari nos debet ad positionem uinearum. Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum praecepta dabimus. [3,4] IV. Cui uineta facere cordi est, praecipue caueat, ne alienae potius curae quam suae credere uelit, neue mercetur uiuiradicem. Sed genus surculi probatissimum domi conserat, faciatque uitiarium, ex quo possit agrum uineis uestire. Nam quae peregrina ex diuersa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo, quam uernacula; eoque uelut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem. Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi posuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra quod utique tempestiuitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti generis stirpem deposuisse. Post haec deinde meminerit accurate locum uineis eligere; de quo cum iudicauerit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi; quam cum peregerit, non minore cura uitem conserat; et cum posuerit, summa sedulitate culturae seruiat; id enim quasi caput et columen est impensarum; quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandauerit pater familias pecuniam, quam in otio tractare. Igitur unumquodque eorum quae proposui, sua iam persequar ordine. [3,5] V. Vitiarium neque ieiuna terra, neque uliginosa faciendum est; succosa tamen ac mediocri potius quam pingui. Tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinauerunt. Quod ego minime reor esse pro agricola. Nam depositae stirpes ualido solo, quamuis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt uiuiradices factae, si in peius transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt. Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Siue enim postmodum necessitas postulauerit tempestiua semina ieiuno solo committere, non magnam sentient differentiam, cum ex mediocri terra in exilem translata sunt; siue laetior ager conserendus est, longe celerius in ubertatem coalescunt. Rursus tenuissimo solo uitiarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars melior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et modice siccus ager uitiario est aptissimus, isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem conuertitur humus, ac deinde tripedaneis relictis spatiis, quae per semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent, octogeni malleoli pangendi sunt. Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia tria et ducenta. Verum hanc curam praeuenit inquisitio et electio malleolorum. Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei probatissimum genus stirpis deponere. [3,6] VI. Sed electio dupliciter facienda est: non enim solum fecundam esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex his partibus trunci sumantur, quae et genitales sunt et maxime fertiles. Vitis autem fecunda, cuius progeniem studemus submittere, non tantum debet eo aestimari, quod uuas complures exigit. Potest enim trunci uastitate id accidere et frequentia palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uuae in singulis sarmentis conspiciuntur, sed si per unumquemque pampinum maior numerus uuarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro uirgam cum aliquibus racemis citat; si etiam nepotum fructu grauida est: ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo. Malleolus autem nouellus est palmes, innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudine, quod in ea parte, qua deciditur ex uetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni tempore, quo uineae putantur. Ac super terram gemmis tribus uel quattuor exstantibus diligenter obruendum loco modice humido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne uitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat euentum, ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut praecoquis aut serae maturitatis fructum afferat. Nam illa uolucribus, haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una comprobatur uindemia. Potest enim uel anni prouentu uel aliis de causis etiam naturaliter infecunda uitis semel exuberare. Sed ubi plurium uelut emeritis annorum stipendiis fides surculo consistit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio: id enim tempus fere uirentium generositatem declarat, quo sol in eandem partem signiferi per eosdem numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat. Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius apokatastasin uocant studiosi rerum caelestium. [3,7] VII. Sed certum habeo, P- Siluine, iamdudum te tacitum requirere, cuius generis sit ista fecunda uitis, quam nos tam acurate describimus, anne de iis aliqua significetur, quae uulgo nunc habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi spioniam, quidam basilicam, nonnulli arcelacam laudibus efferunt. Nos quoque haec genera non fraudamus testimonio nostro: sunt etiam largissimi uini; sed proposuimus docere uineas eiusmodi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus afferant, et sint pretiosi saporis, uelut Aminei, uel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diuersam esse opinionem, quae de Amineis inueterata longo iam tempore conualuit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus: quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et uelut ignorantiae tenebris obcaecata luce ueritatis caruit. Quare non intempestiuum est nos ad ea praeuerti, quae uidentur hunc publicum errorem corrigere posse. [3,8] VIII. Igitur si rerum naturam, P- Siluine, uelut acrioribus mentis oculis intueri uelimus, reperiemus parem legem fecunditatis eam dixisse uirentibus atque hominibus ceterisque animalibus: nec sic aliis nationibus regionibusue proprias tribuisse dotes, ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandi sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene solemnes sunt; sed et Italici generis esse uoluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae familiae trigeminorum matres. Germaniam decorauit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudauit praecipuae staturae uiris. Nam et M- Tullius Cicero testis est Romanum fuisse ciuem Naeuium Pollionem pede longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi uidere potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudeae gentis hominem proceriorem celsissimo Germano. Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus insignis Meuania est, Liguria paruis; sed et Meuaniae bos humilis et Liguriae nonnumquam taurus eminentis staturae conspicitur. India perhibetur molibus ferarum mirabilis: pares tamen in hac terra uestitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animaduertamus elephantos? Sed ad genera frugum redeo. Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis; nec tamen Apulos Campanosque agros opimis defici segetibus. Tmolon et Corycon florere croco; Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus illustrem haberi: sed nec nostram ciuitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam,, folrentesque hortos myrrha et croco. His tamen exemplis nimirum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit. Quo minus dubitemus de eo fructu, qui uelut indigena peculiarisque et uernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici Surrentinique et Albani atque Caecubi agri uites omnium, quas terra sustinet, in nobilitate uini principes esse. [3,9] IX. Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuuari potest cultoris industria. Nam si, ut paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditauit, ut tamen ceteras non in uniuersum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in uitibus praedictam legem seruasse? Ut quamuis earum genus aliquod praecipue fecundum esse uoluerit, tamquam Bituricum aut basilicum, non tamen sic Amineum sterile reddiderit, ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem uites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint. Id autem cum sit uerisimile, tumetiam uerum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei uites huiusmodi notae habuerimus, numero quidem perpaucas, uerum ita fertiles, ut in iugo singulae ternas urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent. Nec incredibilis debet in Amineis haec fecunditas uideri. Nam quemadmodum Terentius Varro et ante eum M. Cato possent affirmare, sexcentenas urnas priscis cultoribus singula uinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui nouerant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessita notitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut basilici uineta eos coluisse, cum uetustissimas quasque uineas adhuc existimemus Amineas. Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus uindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas uineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est, quin ipsa natura sobolem matri similem esse uoluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram. Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti obseruatione custodiunt, et spem futurarum uictoriarum concipiunt propagata sobole generosi armenti. Nos quoque pari ratione uelut olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae uindemiae spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat: nam quicquid morae est, in exploratione surculi absumitur. Ceterum cum fecunditas uitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximum numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Publi Siluine, perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera uinearum intra tempus biennii ex una praecoque uite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata. Quemnam igitur existimas uitium numerum intra tantumdem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius uitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem et curam uelimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei generis uineas constituemus, quam Biturici aut basilici: tantum rettulerit, ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius uitis habitum obseruemus; quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur. Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de uineis in uineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum. Quoniam cum omne uitis genus, tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore. Sed et qualitas soli plurimum iuuat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod assuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli generatim praecepimus. Nunc illud proprie specialiter, ut non solum ex fecundissima uite, sed etiam e uitis parte feracissima semina eligantur. [3,10] X. Feracissima autem semina sunt, non ut ueteres auctores tradiderunt, extrema pars eius, quod caput uitis appellant, id est productissimum flagellum: nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species, et numerus uuarum, qui plerumque conspicitur in productissimo sarmento. Quae res nos decipere non debet. Id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes humor omnis et alimentum, quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perueniat. Naturali enim spiritu omne alimentum uirentis, quasi quaedam anima, per medullam trunci ueluti per siphonem quem diabeten uocant mechanici, trahitur in summum: quo cum peruenerit, ici consistit atque consumitur. Unde etiam materiae uehementissimae reperiuntur aut in capite uitis aut in crure uicino radicibus. Sed et hae steriles, quae e duro citantur, ac duplici ex causa robustae sunt: quod a fetu uacant, quodque ex proximo terrae integro atque illibato succo aluntur: et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quicquid, ut supra dixi, ad eas alimenti peruenit, indiuiduum est. Meidae sunt macerrimae, quia transcurrit hinc parte aliqua interceptus, illinc ad se tractus humor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum obseruari, etiam si plurimum afferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur: sed id sarmentum quod media uite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem sua ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur. Siue enim pastinato deponitur, siue trunco inseritur, largioribus satiatur alimentis, quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus, ut ex praedictis locis, quos humeros rustici uocant, semina legamus, ea tamen, quae attulisse fructum antea animaduerterimus. Nam si fetu uacua sint, quamuis laudabilem partem uitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare uitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt, quot uuas sarmentum habuerit, dum ex uite fertili lagatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium uocant. Haec autem opinio, quae orta est ex inscitia seminum eligendorum, primum parum fecundas uineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricola malleolum legentibus praecepit ea, quae paulo ante rettulimus. Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere ualeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine ueniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam; deinde etiam infirmissimus et inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur. Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit, et ut numerum, quem uillicus imperauit, explere possit, nihil curiose, nihil religiose administrat: unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod scit exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris acceperit, ne pampinariam uirgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat. Nos autem primum rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus, nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu processit, fallacem fecunditatis imaginem praefert, nec ullam generandi uim possidet. Id procul dubio uerum esse ratio nos admonet, si modo ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam uelut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernenda, quae tactu quaeque naribus auribusque et oculis indagantur; pedes ad gressum compositos, brachia ad complexum; ac ne per omnes uices ministeriorum uagetur insolenter oratio, nihil aures agere ualent, quod est oculorum, nihil oculi, quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis; sed quod hominibus ignotum uoluit esse genitor uniuersi, uentre protexit, ut diuina praedita ratione rerum aeternus opifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret, atque hanc animantis machinae speciem effingeret. Hac lege pecudes ac uirgulta progenuit, hac uitium genera figurauit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices uelut fundamenta quaedam iecit, ut iis quasi pedibus insisterent: truncum deinde superposuit uelut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et pampinos elicuit uelut palmas. Eorumque alios fructu donauit, alios fronde sola uestiuit ad protegendos tutandosque partus. Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu grauida, sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus uidua sunt, legerimus, umbrae scilicet, non uindemiae laborauerimus. Quid ergo est? Cur quamuis non sit e duro pampinus, sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei conuenit; ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis uis adsit, etiam si interim cesset a partu. Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari. Sed et illud maxime profiteor, palmitem quamuis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne uim quidem fecunditatis habere. Nec hoc illi sententiae repugnat. Nam et homines quosdam non posse generare, quamuis omnium membrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si genitali loco uirga nata fructu careat, carituram quoque esse fetu. Itaque ut ad consuetudinem agricolarum reuertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint, spadones appellant; quod non facerent, nisi eos suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamuis probabili parte uitis enatos, si fructum non tulissent. Quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro prorepserint, tempore anni sequentis acquirere fecunditatem, et ideo in resecem submitti, ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis alimentis, et fecundi partus seminibus ac uelut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiua planta direpta trunco uel terrae uel etiam stirpi recisae inseeritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis uim generandi uel in totum perdit, uel certe minuit. Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte uitis palmites legamus eos, qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt. Nec tamen contenti simus uuis, maximeque probemus eos, qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. At non opilionem laudabimus ex ea matre sobolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium submittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur? Videlicet quia sperat parentum fecunditati prolem responsuram. Et nos sequemur in uitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis, quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamuis diligenter probata semina; idque nobis poeta uelut surdis ueritatis inculcet dicendo: "uidi lecta diu, et multo spectata labore degenerare tamen, ni uis humana quotannis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere, ac retro sublapsa referri". Quod non tantum de seminibus leguminum, sed tota agricolationis ratione dictum esse intelligendum est; si modo longi temporis obseruatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uuas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare, ut interdum singulis, nonnumquam etiam binis uuis minus minus afferat. In quantum autem censemus defecturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident? Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inuentorem, libenter profiteor; ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita. Nam id ipsum sensisse eos non dubium est, quamuis nullo alio sit scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Virgilii, sic tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur. Cur enim aut e duro natam uirgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant, ex quo loco semina legerentur? Num quia uim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam uelut inutiles ad deponendum prodentissime damnauerunt? Quod si ita est, nihil dubium est, multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, uituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis uel ex optima uitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt id translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, quod in ipsa matre nequam fuisset. Atque haec {et} forsitan pluribus dicta sunt, quam exigebat ratio ueritatis: minus tamen multis, quam postulabat praue detorta et inueterata opinio rusticorum. [3,11] XI. Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium: si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. Nam de uinetis, quae longo situ exoleuerunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere uelimus, quod et inferius solum pluribus radicibus sit impeditum ac uelut irretitum,et adhuc non amiserit uirus et cariem illam uetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus uenenis humus torpeat. Quam ob causam siluestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutetis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summum terrae dispergunt atque deducunt, quibus ferro recisis atque exstirpatis, purum quod superest inferioris soli, rastris licet effodere, et in fermentum congerere atque componere; si tamen rudis terra non sit, proximum est uacuum arboribus aruum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum uel oliuetum. Melius tamen uetus oliuetum quod non fuerit maritum, uineis destinatur. Ultima est, ut dixi, conditio restibilis uineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quicquid est residuae uitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita conuerti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regere atque comburi; tunc rursus uel stercore uetusto, quia non gignit herbas, uel de uepribus egesta humo pastinatum large contegi.. At ubi pura noualia et ab arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proueniunt. Neque enim est ullum tam uiduum solum uirgultis, ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros siluestres et prunos, uel rubos certe. Nam haec quamuis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et grauida fructu consurgere. Igitur si non retorrida nec scabra, sed leuia et nitida, et prolixa fecundaque uiderimus, eam intelligemus esse terram surcularem. Sed hoc in totum; ad illud, quod uineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam uocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime uinetis. Quis enim uel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tophum uel carbunculum, simul atque sunt confracti et in summo regesti, tempestatibus et gelu nec minus aestiuis putrescere caloribus ac resolui; eosque pulcherrime radices uitium per aestatem refrigerare, succumque retinere? Quae res alendo surculo sunt accommodatissimae. Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem, si tamen haec pingui glebae permixta sunt. Nam eadem ieiuna maxime culpantur. Est autem, ut mea quoque fert opinio, uineis amicus etiam silex, cui superpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax humoris per ortum caniculae non patitur sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremellium praecipue montium ima, quae a uerticibus defluentem humum receperint, uel etiam ualles, quae fluminum alluuie et inundationis concreuerint, aptas esse uineis asseuerat, me non dissentiente. Cretosa humus utilis habetur uiti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam uocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quicquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum uel uliginosum est, uel salsum; amarum etiam, uel siticulosum, et peraridum. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit uiuidae terrae permixtus, probauerunt antiqui. Nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuues, macras uineas efficere dixerunt. Grauis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem uitem, cum tenuit; uerum est in opere difficilior, quod neque humentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura. [3,12] XII. Sed ne nunc per infinitas terreni species euagemur, non intempestiue commemorabimus Iulii Graecini conscriptam uelut formulam, ad quam posita est limitatio terrae uinealis. Idem enim Graecinus sic ait: esse aliquam terram calidam uel frigidam, humidam uel siccam, raram uel densam, leuem aut grauem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare uitem, quia inurat; neque praegelidum, quoniam uelut stupentes et congelatas radices nimio frigore moueri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore euocantur. Humorem terrae iusto maiorem putrefacere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere; perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque uelut conclausa et coarctata semina comprimere atque strangulare; raram supra modum uelut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac uento penitus siccari atque exolescere; grauem terram uix ulla cultura uinci; leuem uix ulla sustineri; pinguissimam et laetissimam luxuria, macram et tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diuersas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona ualetudo calidi et frigidi, humidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur. Nec tamen hoc temperamentum in terra, quae uineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram partem propensius, ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam humidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae contemplationem suam dirigat, qui uineas instituet. Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli; cuius quam regionem spectare debeant uineae, uetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremellio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Virgilio de industria occasum sic repudiante: neue tibi ad solem uergant uineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri uineas, quae tamen bonitate uini superentur. Nobis in uniuersum praecipere optimum uisum est, ut in locis frigidis meridiano uineta subiciantur; tepidis orienti aduertantur, si tamen non infestabuntur Austris Eurisque uelut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis uentis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni uel Fauonio committentur. Nam feruentibus prouinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus. [3,13] XIII. Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam prouincialibus tradenda est, quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus uertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque uineae conseruntur. . Quibus uitem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cauato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt; et aduersis scrobium frontibus curuatos erigunt; duabusque gemmis supra terram eminere passi reposita humo cetera coaequant; quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scammis, dum peragant ordinem. Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est uineas colendi uel aratro uel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra uersetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem. Nonnulli tamen omnem uitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more noualium terra transuersis aduersisque sulcis proscindatur. Id genus uineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo uitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student, paribus alternis spatiis omissis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt, fodiuntque ex exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum uitem uel malleolum disponunt. Auarius quidam dupondio et dodrante altum culcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infodiunt. Quod cum per definitum uinetis locum fecerunt, in lateribus solcorum uiuiradices uel decisos quam recentissimos palmites nouellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis quos, postea quam conualuerint, crudo solo, quod emissum est, transuersis scrobibus propagent atque ordinent uineam paribus interuallis. Sed eae, quas rettulimus, uinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis. Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut siue arbustum siue siluestrem locum uineis destinauerimus, omnis frutex atque arbor erui et submoueri debet, ne postea fossorem moretur, neue iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimatur, et exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur. Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum, et, si fieri possit, uestigio quoque inuiolatum; ut mota aequaliter humus nouelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserit, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reuerberet, sed tenero uelut nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres, eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem nouam conspiret. Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est; accliuis regio treis, praeruptior uero collis uel in quattuor pedes uertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, uix iustum pastinationi praebet regestum; nisi multo editiorem ripam, quam in plano feceris. Rursus depressis uallibus minus alte duobus pedibus deponi uineam non placet. Nam praestat non conserere, quam in summa terra suspendere; nisi si statim uligo palustris obuia, sicut in agro Rauennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere. Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare, et ita secundo uel tertio gradu peruenire ad destinatam pastinationis altitudinem, sed protinus aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere, et post tergum motam humum componere atque in tantum deprimere, donec altitudinis mensuram datam ceperit. Tum per omne spatium gradus aequaliter mouenda linea est, obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur, quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac uigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque uacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi superiore libro, cum arandi rationem traderem, monendo, necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegantur. Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricauerunt, in cuius latere uirgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summa ripae partem. Id genus mensurae ciconiam uocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest, utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent. Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussauimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret, deinde transuersae, quae est in latere, uirgulae fabrilem libellam superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit. Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtineret, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia siue pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur. Quippe praedictae uirgulae superposita libella alterutrum ostendit, nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem ueruacti semper procedit; tantumque spatii linea promota occupatur, quantum effossus sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum est. [3,14] XIV. Sequitur opus uineae conserendae, quae uel uere uel autumno tempestiue deponitur. Vere melius, si aut pluuius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas; si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusue collis; uernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kal- Decembres. Sationis autem duo genera, malleoli uel uiuiradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur, et in prouinciis magis malleoli. Neque enim seminariis student, nec usum habent faciendae uiuiradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbauerunt, quoniam plurimis dotibus praestat uiuiradix. Nam minus interit, cum et calorem et frigus ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo euenit ut celerius quoque sit tempestiua edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est, saepius translatum * * potest tamen malleolus protinus in uicem uiuiradicis conseri soluta et facili terra. Ceterum densa et grauis utique uitem desiderat. [3,15] XV. Seritur ergo {in} emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui uero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora uacent interualla, per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem uinearum metatio expeditissima ratione conficitur. Quippe linea per totidem pedes, quot destinaueris interordiniorum spatiis, purpura uel quolibet alio conspicuo colore insuitur. Eaque sic denotata per repastinatum intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur. Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duos pedes et semissem planis locis refodit; accliuibus in dupondium et dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram scrobibus depressis uiuiradices ita deponuntur, ut a media scrobe singulae in diuersum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur. Satoris autem officium est primum quam recentissimam et, si fieri possit, eodem momento, quo serere uelit, de seminario transferre plantam, diligenter exemptam et integram; deinde eam uelut ueteranam uitem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices alleuare; si quae etiam radices, quod maxime cauendum est ne fiat in eximendo, laborauerint, eas amputare; sic deinde curuatam deponere, ne duarum uitium radices implicentur. Id enim uitare facile est per imum solum iuxta diuersa fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non excedant quinquelibrale pondus. Hi uidentur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et uapores aestatis propulsare radicibus; quem secutus Virgilius tutari semina et muniri sic praecipit: "aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas"; et paulo post: "Iamque reperti, qui saxo super atque ingentis pondere testae urgerent: hoc effusos munimen ad imbres, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arua". Idemque Poenus auctor probat uinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admouere, quod illa prouocent et eliciant nouas radiculas; hoc per hiemem frigentem et humidam scrobibus inferre calorem tempestiuum, ac per aestatem uirentibus alimentum et humorem praebere. Si uero solum, cui uitis committitur, uidetur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit. [3,16] XVI. Exigue humidum pastinatum sationi conuenit; melius tamen uel arido quam lutoso semen committitur; idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scribibus completis coaequato; deinceps pastinato malleolus ordinariis uitibus interserendus est: eumque sat erit medio spatio, quod uacat inter uites, per unam lineam depangerre. Sic enim melius et ipse conualescet, et ordinariis seminibus modice uacuum solum ad culturam praebebitur. In eadem deinde linea, in qua uiuiradix obtinebit ordinem suum praesidii causa, quorum ex numero propagari possint in locum demortuae uitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur, ut ab utraque uite paribus interuallis distent. Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sexdecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae uirent, rarescunt. [3,17] XVII. De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi conuenire; idque per gemmas quinas uel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandauerunt. Quod ego minime probo, magisque assentior his auctoribus, qui negauerunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam, quae est iuncta cum uetere sarmento probauerunt, ceterum omnem sagittam repudiauerunt. Sagittam rustici uocant nouissimam partem surculi, siue quia longius recessit a matre et quasi emicuit atque prosiluit; siue quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit. Hanc ergo prudentissimi agricolae negauerunt conseri debere; nec tamen sententiae suae rationem prodiderunt; uidelicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita. Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamuis longissima uel cessat, uel perexiguos ostendit racemos, quam ob causam sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est. Malleolus autem sic ab iisdem pangebatur, ut nouello sarmento pars aliqua ueteris haereret. Sed hanc positionem damnauit usus. Nam quicquid ex uetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter humore putrescebat, proximasque radices teneras et uixdum prorepentes uitio suo enecabat; quod cum acciderat, superior pars seminis retorrescebat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filius Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex uetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia noua, resecuerunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt. [3,18] XVIII. Sed Iulius Atticus praetorto capite et recuruato, ne pastinum effugiat, praedictum semen demersit. Pastinum autem uocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt uineae ueteres, quae refodiebantur. Haec enim propria appellatio restibilis uineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli uineis praeparatur, repastinatum uocat. Sed ad propositum. Vitiosa est, ut mea fert opinio, Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei uitandae non una ratio est, primum quod nulla stirps ante quam deponatur uexatur et infracta melius prouenit quam quae integra et inuiolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recuruum et sursum uersus spectans demersum est, cum tempestiuum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et uelut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, praerumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recuruata, cum deponeretur, ceperat uitium. Propter quod praefracta maiorem partem radicum amittit. Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram uocitari, colligebam fere intra quintam uel sextam gemmam, quae sint proximae ueteri sarmento, fructum edi. Hanc ergo fecundam partem consumit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas uel quattuor obtinet, et reliqui duo uel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur, mersique non materiam sed radices creant. Ita euenit ut quod in sagitta non serenda uitauerimus, id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est facere longiorem, si uolumus detortum depangere. Nec dubium, quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant uel steriles uel certe minus feraces, quos rustici uocant racemarios. Quid, quod plurimum interest, ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a matre decisus coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum non est, uelut per fistulam ita per apertam uitis medullam nimius humor trahitur, idemque truncum cauat: unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura uitium, latebrae praebentur. Hoc autem euenit retortis seminibus. Cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt, apertae medullae deponuntur atque irrepentibus aquis praedictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur: idque sarmentum sic depressum citius coalescit. Nam et racides e capite, qua recisumest, emittit, eaeque cum accreuerunt, cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit humorem, quantum illa, quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit. [3,19] XIX. Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam siue crebras gemmas habet, breuior faciendus est; seu raras, longior. Attamen nec maior pede nec dodrante minor esse debet: hic ne per summa terrae sitiat aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleuerit, exemptionem difficilem praebeat. Sed haec in plano. Nam in cliuosis, ubi terra decurrit, potest palmipedalis deponi. Vallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est, quod omnino trium oculorum est, sed quod his exceptis, quibus est frequens in ipso capite, tres deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque siue malleolum siue uiuiradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum uentum solemque uitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu uestis aut cuiuslibet densi tegminis. Verumtamen praestat eligere sationi silentis uel certe placidi spiritus diem. Nam sol umbraculis facile depellitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est: uniusne an plurium generum uites habendae sint, eaeque separatae ac distinctae specialiter, an confusae et mixtae cateruatim. Prius disseremus de eo, quod primum proposuimus. [3,20] XX. Prudentis igitur agricolae est uitem, quam praecipue probauerit, nulla interueniente alterius notae stirpe conserere. Sed et prouidentis est, diuersa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo uexet aliquod uitis genus. Siue enim siccus est, id, quod humore proficit, contristatur; seu pluuius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu feruens, quod uaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid, quod uineas offendat. Igitur si unum genus seuerimus, cum id acciderit, quod ei noxium est, tota uindemia priuabimur. Neque enim ullum erit subsidium, cui diuersarum notarum stirpes non fuerint. Quod si uarii generis uineta fecerimus, aliquid ex iis inuiolatum erit, quod fructum perferat. Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas uitium uarietates; sed quod iudicauerimus eximium genus, id qyantae possumus multitudinis efficiamus; deinde quod proximum a primo; tum quod est tertiae notae uel quartae quoque; eatenus uelut athletarum quodam contenti simus tetradio. Satis est enim per quattuor uel summum quinque genera uindemiae fortunam opperiri. De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae uites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae; non quod aut ipse potuerim a meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui quam maxime id probauerit, effecerit. Est enim oomnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum (quod ait diuinus auctor Plato) rei nos pulchritudo trahit uel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus. Istud tamen, si aetas suppetat, et scientia facultasque cum uoluntate congruant, non aegerrime perficiemus; quamuis non minimo aetatis spatio perseuerandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium. Nam uites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumque dignosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familias exhiberi posse non affirmauerim. Nam credidisse uillico uel etiam uinitori, socordis est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit, ut nigri uini stirpe careant, quamuis color uuae possit uel ab imprudentissimo deprehendi. [3,21] XXI. Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint ueteranae uineae, ut separatos surculos cuiusque generis per singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito. Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a leuioribus incipiam, primum, quod in omni ratione uitae non solum agricolationis, sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim uelut abiecta et quodam aceruo confusa sunt. Deinde quod uel alienissimus rusticae uitae, si in agrum tempestiue ueniat, summa cum uoluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimae, hinc pares iis heluolae respondeant; illinc arcelacae, rursus illinc spioniae basilicaeue conueniant, quibus alma tellus annua uice uelut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera. Inter quae patre fauente Libero fetis palmitibus uel generis albi uel flauentis ac rutili uel purpureo nitore micantis, undique uersicoloribus pomis grauidus collucet autumnus. Sed haec quamuis plurimum delectent, utilitas tamen uincit uoluptatem. Nam et pater familias libentius ad spectandum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit: "et quocumque deus circum caput egit honestum", uerum quocumque domini praesentis oculi frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam uitibus contingere potest: illa quae sunt maxime spectanda, persequar. Diuersae notae stirpes nec pariter deflorescunt, nec ad maturitatem simul perueniunt. Quam ob causam, qui separata generibus uineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum cum praecoque eleuet, quae res mox acorem facit, aut, si maturitatem serotini exspectet, amittat uindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus uolucrum pluuiisque aut uentis lacessita dilabitur. Si uero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aueat, primum necesse est, ut negligentiae uindemiatorum aliam subeat; neque enim singulis totidem antistites dare potest, qui obseruent, quique praecipiant, ne acerbae uuae demetantur; deinde etiam quarum uitium maturitas competit, cum diuersae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur, confususque in unum multarum sapor uetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri; cum plurimum pretio accedat, si uenditio uel in annum uel in aestatem certe differri possit. Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod uinitor suam cuique facilius putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus, quem deputat; idque in uineis consemineis obseruari difficile est, quia maior pars putationis per id tempus administratur, quo uitis neque folium notabile gerit. At multum interest, pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis uinitor summittat, prolixisne flagellis incitet, an angusta putatione uitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque uineti plurimum refert. Neque enim omne calido statu, nec rursusfrigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe conualescant, quia rigore uitiantur; alii Septentrionem desiderent, quia contristantur aestu; quidam temperamento laetentur Orientis uel Occidentis. Has differentias seruat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem uindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque maturescere incipiunt, tempestiue leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uuae, sine dispendio differuntur. Nec pariter uietus atque tempestiuus fructus praecipitat uindemiam, cogitque pluries operas quantocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed uere merum condere, ac separatim reponere, siue est ille Bituricus, seu basilicus, seu spionicus. Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil interuenit diuersae naturae, quod repugnet perpetuitati, nobilitantur. Neque enim post annos quindecim uel paulo plures deprehendi potest ignobilitas in gustu, quoniam fere omne uinum eam qualitatem sortitum est, ut uetustate acquirat bonitatem. Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diuersae notae non alias conseras uites, quam quae saporem consimilem, fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes iam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea uineti fine, qua subiacet septentrionibus, ne cum increuerint obumbrent, cacumina ficorum pirorumue et malorum depangere, quae uel inseras interposito biennii spatio, uel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus de positione uinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti uolumine pluribus disseremus.