[3,0] LIBER TERTIVS. [3,1] I. (1) Quidam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inuentioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inuenta, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et inuisa? An quod corporis grauitatem et dolorem animo iudicamus, animo morbum corpore non sentimus? Ita fit ut animus de se ipse tum iudicet, cum id ipsum, quo iudicatur, aegrotet. (2) Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum uitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc paruulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque deprauati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata uirtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam uitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, errorem suxisse uideamur. Cum uero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita uariis imbuimur erroribus, ut uanitati ueritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. [3,2] II. (3) Accedunt etiam poetae, qui cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt penitus in mentibus. Cum uero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad uitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum prauitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae uim uidisse uideantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicauerunt. Ad quam fertur optumus quisque ueramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate uersatur consectaturque nullam eminentem effigiem uirtutis, sed adumbratam imaginem gloriae. Est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta uox bene iudicantium de eccellenti uirtute, ea uirtuti resonat tamquam imago; quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis uiris repudianda. (4) Illa autem, quae se eius imitatricem esse uolt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum uitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit. Qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii euerterunt suas ciuitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem optuma petentes non tam uoluntate quam cursus errore falluntur. Quid? qui pecuniae cupiditate, qui uoluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhibenda curatio? utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit? [3,3] III. (5) At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis - hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant -, 'animusque aeger', ut ait Ennius, 'semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.' Quibus duobus morbis, ut omittam alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse grauiores? Qui uero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus inuenerit, cumque ad corporurn sanationem multum ipsa corpora et natura ualeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam conualescant, animi autem, qui se sanari uoluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur? (6) Est profecto animi medicina, philosophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus uiribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. Quamquam de uniuersa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio. De maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere. His autem libris exposita sunt ea quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. Sed quoniam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium uolumen efficiet. (7) Ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. Tum res acta sic est: [3,4] IV. - Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo. - Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae? Haec enim fere sunt (eius modi), quae Graeci g-patheh appellant; ego poteram 'morbos', et id uerbum esset e uerbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. Nam misereri, inuidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi uidetur. (8) Mihi uero isto modo. - Haecine igitur cadere in sapientem putas? Prorsus existimo. - Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania. - Quid? tibi omnisne animi commotio uidetur insania? - Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita uisum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de uita et de moribus, philosophia manauit. - Quonam tandem modo? - Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam. (9) (Omnis autem perturbationes animi morbos, philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis uacare. Qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt). Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem uacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset. [3,5] V. (10) Nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominauerunt amentiam eandemque dementiam. Ex quo intellegendum est eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos. Qui est enim animus in aliquo morbo - morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant -, non magis est sanus quam id corpus quod in morbo est. Ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia; multoque melius haec notata sunt uerbis Latinis quam Graecis. (11) Quod aliis quoque multis locis reperietur; sed id alias, nunc, quod instat. Totum igitur id quod quaerimus quid et quale sit, uerbi uis ipsa declarat. Eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundia - quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido -; qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Graeci autem g-manian unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam distinguimus nos melius quam illi. Hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae patet latius a furore disiungimus. Graeci uolunt illi quidem, sed parum ualent uerbo: quem nos furorem, g-melagcholian illi uocant; quasi uero atra bili solum mens ac non saepe uel iracundia grauiore uel timore uel dolore moueatur; quo genere Athamantem, Alcmaeonem, Aiacem, Orestem furere dicimus. Qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum uetant duodecim tabulae; itaque non est scriptum 'si insanus', sed 'si furiosus escit'. Stultitiam enim censuerunt, constantia id est sanitate uacantem, posse tamen tueri mediocritatem officiorum et uitae communem cultum atque usitatum; furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. Quod cum maius esse uideatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania. Sed haec alia quaestio est; nos ad propositum reuertamur. [3,6] VI. (12) - Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi dixisti uideri. - Et uero ita existimo. - Humanum id quidem, quod ita existumas. Non enim e silice nati sumus, sed est natura in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui nostra Academia uel in rimis fuit nobilis, 'minime' inquit 'adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet. Ne aegrotus sim; si' inquit 'fuero, sensus adsit, siue secetur quid siue auellatur a corpore. Nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.' (13) Sed uideamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras euellere. Tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altae stirpes stultitiae; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore. Quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si uolemus. Et progrediar quidem longius: non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci uolunt, explicabo. Et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breuiter astringere solent argumenta; deinde nostro instituto uagabimur. [3,7] VII. (14) Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens mala consuetudine loquendi in uitio ponitur, ductum uerbum a confidendo, quod laudis est). Qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo confidere. Atqui, in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et uenientes timemus. Ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet. Veri simile est igitur, in quem cadat aegritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem. Quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut seruiat, ut uictum, si quando, se esse fateatur. Quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignauiam. Non cadunt autem haec in uirum fortem: igitur ne aegritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis: non cadet ergo in sapientem aegritudo. (15) Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; qui autem magni animi sit, inuictum; qui inuictus sit, cum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. Despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine numquam adfici potest; ex quo efficitur fortem uirum aegritudine, numquam adfici. Omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumue corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum. Munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. At aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens uacabit. [3,8] VIII. (16) Veri etiam simile illud est, qui sit temperans quem Graeci g-sohphrona appellant eamque uirtutem g-sohphrosunehn uocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud scio an recte ea uirtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graccos ualet qui frugi homines g-chrehsimous appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest g-ablabeian ; nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini) - reliquas etiam uirtutes frugalitas continet. Quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant teneretur, numquam esset L- Pisonis cognomen tanto opere laudatum. (17) Sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignauiae, nec qui propter auaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris uirtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est uirtutum; omnes enim inter se nexae et iugatae sunt): reliqua igitur et quarta uirtus (ut) sit ipsa frugalitas. Eius enim uidetur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque aduersantem libidini moderatam in omni re seruare constantiam. Cui contrarium uitium nequitia dicitur. (18) Frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse putemur, si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem 'nihili' dicitur. - Qui sit frugi igitur uel, si mauis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni uacuum, ergo etiam aegritudine. Et sunt illa sapientis: aberit igitur a sapiente aegritudo. [3,9] IX. Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo: 'Corque meum penitus turgescit tristibus iris, Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.' (19) Num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non uitiose se habet? Sic igitur inflatus et tumens animus in uitio est. Sapientis autem animus semper uacat uitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. Nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium est enim irati cupere, a quo laesus uideatur, ei quam maxumum dolorem inurere. Qui autem id concupierit, cum necesse est, si id consecutus sit, magno opere laetari. Ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit. Sin autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; qua quoniam uacat, aegritudine etiam uacabit. (20) Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in inuidentiam (non dixi 'inuidiam', quae tum est, cum inuidetur; ab incidendo autem inuidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen inuidiae. Quod uerbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: 'Quisnam florem liberum inuidit meum?' Male Latine uidetur, sed praeclare Accius; ut enim 'uidere', sic 'inuidere florem' rectius quam 'flori'. Nos consuetudine prohibemur; poÎta ius suum tenuit et dixit audacius). [3,10] X. (21) Cadit igitur in eundem et misereri et inuidere. Nam qui dolet rebus alicuius aduersis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conueniret. Atqui, quem ad modum misericordia aegritudo est ex alterius rebus aduersis, sic inuidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. In quem igitur cadit misereri, in eundem etiam inuidere; non cadit autem inuidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. Quodsi aegre ferre sapiens soleret, misereri etiam soleret. Abest ergo a sapiente aegritudo. (22) Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. Sed latius aliquando dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui maxime forti et, ut ita dicam, uirili utuntur ratione atque sententia. Nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil grauius, mediocritates uel perturbationum uel morborum animi mihi non sane probant. Omne enim malum, etiam mediocre, malum est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. Nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. Itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominauerunt. (23) Hoc propemodum uerbo Graeci omnem animi perturbationem appellant; uocant enim g-pathos, id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. Nos melius: aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est uoluptas animi elata et gestiens. Ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore. Doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore. Nam ut medici causa morbi inuenta curationem esse inuentam putant, sic nos causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus. [3,11] XI. (24 ) Est igitur causa omnis in opinione, nec uero aegritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures. Nam cum omnis perturbatio sit animi motus uel rationis expers uel rationem aspernans uel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt. Nam duae sunt ex opinione boni; quarum altera, uoluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni altera, cupiditas , quae recte uel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, (25) - ergo haec duo genera, uoluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum. Nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum uideatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere. His autem perturbationibus, quas in uitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus uiribus atque opibus repugnandum est, si uolumus hoc, quod datum est uitae, tranquille placideque traducere. Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, depellamus. Id enim sit propositum, quandoquidem eam tu uideri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo; taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, uelis, ut ita dicam, remisque fugienda. [3,12] XII. (26) Qualis enim tibi ille uidetur 'Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a socru Oenomao rege Hippodameam raptis nanctus nuptiis -'? Iouis iste quidem pronepos. Tamne ergo abiectus tamque fractus? 'Nolite' inquit 'hospites ad me adire, ilico istic, Ne contagio mea bonis umbraue obsit. tanta uis sceleris in corpore haeret.' Tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter uim sceleris alieni? Quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas? 'Refugere oculi, corpus macie extabuit, Lacrimae peredere umore exanguis genas, Situm inter oris barba paedore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluuie scabrum.' Haec mala, o stultissime Aceta, ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus inuexerat, et quidem inueterato malo, cum tumor animi resedisset- est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis-; sed maeres uidelicet regni desiderio, non filiae. Illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. Est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis. (27) Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio uero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam? Is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus. [3,13] XIII. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? Nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. Habet ardorem libido, leuitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. Hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus. (28) Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita uisum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere uideatur. Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine. Cyrenaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam; uidentur enim omma repentina grauiora. Ex hoc et illa iure laudantur: 'Ago cum genui, tum morituros sciui et ei rei sustuli. Praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam, Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.' [3,14] XIV. (29) Haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum aduentum, quae uenientia longe ante uideris. Itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa conuertere: 'Nam qui haec audita a docto meminissem uiro, Futuras mecum commentabar miserias: Aut mortem acerbam aut exili maestam fugam Aut semper aliquam molem meditabar mali, Ut, si qua inuecta diritas casu foret, Ne me inparatum cura laceraret repens.' (30) Quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides. Fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: 'sciebam me genuisse mortalem.' Quae uox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata. Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprouisa grauiora. Itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest prouisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. Et nimirum haec est illa praestans et diuina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam euenerit, non euenire posse arbitrari. 'Quam ob rem omnis, cum secundae res sunt maxume, tum maxime Meditari secum oportet, quo pacto aduersam aerumnam ferant. Pericla, damna peregre rediens semper secum cogitet, Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae, Communia esse haec, ne quid horum umquam accidat animo nouum; Quicquid praeter spem eueniat, omne id deputare esse in lucro.' [3,15] XV. (31) Ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus? Hic est enim ille uoltus semper idem, quem dicitur Xanthippe praedicare solita in uiro suo fuisse Socrate: eodem semper se uidisse exeuntem illum domo et reuertentem. Nec uero ea frons erat, quae M- Crassi illius ueteris, quem semel ait in omni uita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus. Iure autem erat semper idem uoltus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret mutatio. Quare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et euentus, quibus eorum aduenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae; si enim in re esset, cur fierent prouisa leuiora? (32) Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam uiderimus. Qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, siue illa ante prouisa et expectata sint siue inueterauerint. Nam neque uetustate minui mala nec fieri praemeditata leuiora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum uenisset; qui autem semper cogitauisset accidere posse aliquid aduersi, ei fieri illud sempiternum malum; si uero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam uoluntariam; ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo. (33) Leuationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, auocatione a cogitanda molestia et reuocatione ad contemplandas uoluptates. Parere enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. Vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit; a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas uarias uoluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis uitam refertam putat. Haec nostro more nos diximus, Epicurii dicunt suo; sed quae dicant, uideamus, quo modo, neglegamus. [3,16] XVI. (34) Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. Nihil est enim quod tam optundat eleuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim, qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere; utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitauit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, euenerit. (35) Nam reuocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis auocat, nulla est. Non est enim in nostra potestate fodicantibus eis rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio uel obliuio: lacerant, uexant, stimulos admouent, ignis adhibent, respirare non sinunt. Et tu obliuisci iubes, quod contra naturam est, qui, a natura datum est, auxilium extorqueas inueterati doloris? Est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, obliuisci malorum. Diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima. [3,17] XVII. (36) Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: 'Quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quae peruellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe uires frangere. Magna uis est in uirtutibus; eas excita, si forte dormiunt. Iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini euenire, contemnas et pro nihilo putes. Aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur. Quid est autem nequius aut turpius ecfeminato uiro? Ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse uidetur in hac causa loci; quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem postules inmortalium et grauiter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse. (37) Prudentiae uero quid respondebis docenti uirtutem sese esse contentam, quo modo ad bene uiuendum, sic etiam ad beate? Quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se reuertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut uerbis tam uehementer ornanda aut re tantopere expetenda uideatur'. Ad haec bona me si reuocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliuiscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. Sed traducis cogitationes meas ad uoluptates. Quas? Corporis, credo, aut quae propter corpus uel recordatione uel spe cogitentur. Num quid est aliud? rectene interpretor sententiam tuam? Solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus. (38) Hoc dicit, et hoc ille acriculus me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna uoce dicere solebat: eum esse beatum, qui praesentibus uoluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte uitali dolore non interueniente, aut si interueniret, si summus foret, futurum breuem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore beatum, praesertim cum et ante perceptis bonis contentus esset nec mortem nec deos extimesceret. [3,18] XVIII. Habes formam Epicuri uitae beatae uerbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari. (39) Quid ergo? huiusne uitae propositio et cogitatio aut Thyestem leuare poterit aut Aeetam, de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem? in quo haec admiratio fiebat: 'Hicine est ille Telamon, modo quem gloria ad caelum extulit, Quem aspectabant, cuius ob os Grai ora obuertebant sua? (40) Quodsi cui, ut ait idem, 'simul animus cum re concidit', a grauibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his uoluptariis. Quam enim isti bonorum copiam dicunt? Fac sane esse summum bonum non dolere - quamquam id non uocatur uoluptas, sed non necesse est nunc omnia-: idne est, quo traducti luctum leuemus? Sit sane summum malum dolere: in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono? (41) Quid tergiuersamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere uoluptatem, quam tu idem. cum os perfricuisti, soles dicere? Sunt haec tua uerba necne? In eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam, fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere - dicis haec: 'Nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas uoluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur ueneriis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suauis motiones, siue quae aliae uoluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. Nec uero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. Laetantem enim mentem ita noui: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura iis potiens dolore careat.' (42) Atque haec quidem his uerbis, quiuis ut intellegat, quam uoluptatem norit Epicurus. Deinde paulo infra: 'Saepe quaesiui' inquit 'ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si uellent uoces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. Qui si uirtutes ebullire uolent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam uiam, qua efficiantur eae uoluptates quas supra dixi.' Quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono refertus est et uerbis et sententiis talibus. (43) Ad hancine igitur uitam Telamonem illum reuocabis, ut leues aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore uideris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis? hydrauli hortabere ut audiat uoces potius quam Platonis? expones, quae spectet, florida et uaria? fasciculum ad naris admouebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si uero aliquid etiam -, tum plane luctum omnem absterseris. [3,19] XIX. (44) Haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad uerbum dixi tollenda de libro uel totus liber potius abiciundus; est enim confertus uoluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine priuemus eum qui ita dicat: 'Pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus. Namque regnum suppetebat mihi, ut scias, quanto e loco, Quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat.' Quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? Ecce tibi ex altera parte ab eodem poeta: 'Ex opibus summis opis egens, Hector, tuae' Huic subuenire debemus; quaerit enim auxilium: 'Quid petam praesidi aut exequar quoue nunc Auxilio exili aut fugae freta sim? Arce et urbe orba sum. Quo accidam? quo applicem? Cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent, Fana fiamma deflagrata, tosti alti stant parietes Deformati atque abiete crispa -' Scitis quae sequantur, et illa in primis: 'O pater, o patria, o Priami domus, Saeptum altisono cardine templum! Vidi ego te adstante ope barbarica Tectis caelatis laqueatis, Auro ebore instructam regifice.' (45) O poetam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit omnia repentina et necopinata esse grauiora. Exaggeratis igitur regiis opibus, quae uidebantur sempiternae fore, quid adiungit? 'Haec omnia uidi inflammari, Priamo ui uitam euitari, Iouis aram sanguine turpari.' (46) Praeclarum carmen! est enim et rebus et uerbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. Quo modo? Conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedychrum, incendamus scutellam dulciculae potionis aliquid uideamus et cibi? Haec tandem bona sunt, quibus aegritudines grauissumae detrahantur? Tu enim paulo ante ne intellegere quidem te alia ulla dicebas. Reuocari igitur oportere a maerore ad cogitationem bonorum conueniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conueniret. [3,20] XX. Dicet aliquis: Quid ergo? tu Epicurum existimas ista uoluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? Ego uero minime; uideo enim ab eo dici multa seuere, multa praeclare. Itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamuis spernat uoluptates eas quas, modo laudauit, ego tamen meminero quod uideatur ei summum bonum. Non enim uerbo solum posuit uoluptatem, sed explanauit quid diceret: 'Saporem' inquit 'et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moueantur.' Num fingo, num mentior? cupio refelli; quid enim laboro nisi ut ueritas in omni quaestione explicetur? (47) 'At idem ait non crescere uoluptatem dolore detracto, summamque esse uoluptatem nihil dolere.' Paucis uerbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat; modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur uoluptate; nunc autem summam uoluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? Alterum peccatum quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo uoluptatem. Tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum uirtus maxime expetatur eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita sit, ille a uirtute summum bonum separauit. (48) 'At laudat saepe uirtutem'. Et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et effudisset aerarium uerbis tamen defendebat aerarium. Quid uerba audiam cum facta uideam? L- Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. Is lege lata consularis ad frumentum accipiundum uenerat. Animum aduertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p- R-, qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit. 'Nolim' inquit 'mea bona, Gracche, tibi uiritim diuidere libeat, sed, si facias, partem petam.' Parumne declarauit uir grauis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissipari? Lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices. (49) Negat Epicurus iucunde posse uiui, nisi cum uirtute uiuatur, negat ullam in sapientem uim esse fortunae, tenuem uictum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit: omnia philosopho digna, sed cum uoluptate pugnantia. 'Non istam dicit uoluptatem.' Dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua uirtutis nulla pars, insit. Age, si uoluptatem non intellegimus, ne dolorem quidem? Nego igitur eius esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere uirtutis. [3,21] XXI. (50) Et conqueruntur quidam Epicurei, uiri optimi - nam nullum genus est minus malitiosum -, me studiose dicere contra Epicurum. Ita credo, de honore aut de dignitate contendimus. Mihi summum in animo bonum uidetur, illi autem in corpore, mihi in uirtute, illi in uoluptate. Et illi pugnant, et quidem uicinorum fidem implorant - multi autem sunt, qui statim conuolent -; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint. (51) Quid enim? de bello Punico agitur? De quo ipso cum aliud M- Catoni, aliud L- Lentulo uideretur, nulla inter eos concertatio umquam fuit: hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant. Sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, uerum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime uerum sit ad corpus omnia referre sapientem siue, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, siue omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. [3,22] XXII. (52) Cyrenaicorum restat sententia; qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid euenerit. Est id quidem magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo ita uideri scio, quod prouisum ante non sit, id ferire uehementius; sed non sunt in hoc omnia. Quamquam hostium repens aduentus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante prouisa terret nauigantes uehementius, et eius modi sunt pleraque. Sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia uideri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt, considerando spatium non datur, deinde, cum uidetur praecaueri potuisse, si prouisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit. (53) Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses multi Romae seruierunt, Macedones rege Perse capto; uidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes eadem illa de Andromacha deplorare: 'Haec omnia uidi ---', Sed iam decantauerant fortasse. Eo enim erant uoltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argiuos aut Sicyonios diceres, magisque me mouerant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum uetustatis obduxerat. (54) Legimus librum Clitomachi, quem ille euersa Karthagine misit consolando causa ad captiuos, ciues suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse. Cum ita positum esset, uideri fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. Tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inueteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captiuis missus esset, uolneribus mederetur, sed cicatricibus. Sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutati soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint uisa maiora. [3,23] XXIII. (55) Quid ergo opus est, dicet aliquis, ratione aut omnino consolatione ulla, qua solemus uti, cum leuare dolorem maerentium uolumus? hoc enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum uideri; aut qui tolerabilius feret incommodum, qui cognouerit necesse esse homini tale aliquid accidere? Haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil euenisse quod non opinandum fuisset. Neque tamen genus id orationis in consolando non ualet, sed id haud sciam an plurimum. * Ergo ista necopinata non habent tantam uim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse grauius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora uideantur; quia recentia sunt, maiora uidentur, non quia repentina.* (56) Duplex est igitur ratio ueri reperiendi non in is solum, quae mala,sed in is etiam, quae bona uidentur. Nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando leuamus docentes, quam parua et quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputando subtilitate orationem ad exempla traducimus. Hic Socrates commemoratur, hic Diogenes, hic Caecilianum illud: 'Saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.' Cum enim paupertatis una eademque sit uis, quidnam dici potest, quam ob rem C- Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse? (57) Huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint. Non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis humani, sed significat tolerabilia esse, quae et tulerint et ferant ceteri. [3,24] XXIV. De paupertate agitur: multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui priuatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim uita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem peruenturus; (58) similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui grauius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. Sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, uideantur. Ita fit, sensim cogitantibus ut, 'quantum sit ementita opinio, appareat. Atque hoc idem et Telamo ille declarat: 'Ego cum genui ---' et Theseus: 'Futuras mecum commentabar miserias' et Anaxagoras: 'Sciebam me genuisse mortalem.' Hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intellegebant eas nequaquam pro opinione uolgi esse extimescendas. Et mihi quidem uidetur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut uitam beatam possit euertere. (59) Hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus euenerint, is modo aegritudine adficiatur, cui ille necopinato casus euenerit. Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audiuissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, grauius etiam tulisse. [3,25] XXV. Quocirca Carneades, ut uideo nostrum scribere Antiochum, reprehendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud: 'Mortalis nemo est quem non attingat dolor Morbusque; multis sunt humandi liberi, Rursum creandi, morsque est finita omnibus. Quae generi humano angorem nequicquam adferunt: Reddenda terrae est terra, tum uita omnibus Metenda ut fruges. Sic iubet Necessitas.' (60) Negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad leuandam aegritudinem pertinere. Id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione alienorum malorum ad maliuolos consolandos esse accommodatam. Mihi uero longe uidetur secus. Nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum leuat, et enumeratio exemplorum, non ut animum maliuolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod uideat multos moderate et tranquille tulisse. (61) Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. Ex quo ipsam aegritudinem g-lupehn Chrysippus quasi g-lusin, id est solutionem totius hominis, appellatam putat. Quae tota poterit euelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali. Itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita uixerint aut non attingat aegritudo aut perleuiter pungat animi dolor. [3,26] XXVI. Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse, ad offÏcium pertinere ferre illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa grauis aegritudinis perturbatio. (62) Ex hac opinione sunt illa uaria et detestabilia genera lugendi: paedores, muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones; hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus 'Scindens dolore identidem intonsam comam'; In quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi caluitio maeror leuaretur. (63) Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. Itaque et Aeschines in Demosthenem inuehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolauisset. At quam rhetorice, quam copiose! quas sententias colligit, quae uerba contorquet! ut licere quiduis rhetori intellegas. Quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam grauissime maerere oportere. Ex hoc euenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte: 'Qui miser in campis maerens errabat Aleis Ipse suum cor edens, hominum uestigia uitans'; et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conuersam. Sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix: 'Cupido cepit miseram nunc me proloqui Caelo atque terrae Medeai miserias.' [3,27] XXVII. (64) Haec omnia recta uera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse uellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, reuocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint. Pueros uero matres et magistri castigare etiam solent, nec uerbis solum, sed etiam uerberibus, 'si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud uoluntarium? (65) Quid ille Terentianus 'ipse se poeniens', id est e(auto/n timwrou/menoj ? 'Decreui tantisper me minus iniuriae, Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser.' Hic decernit, ut miser sit. Num quis igitur quicquam decernit inuitus? 'Malo quidem me quouis dignum deputem -' Malo se dignum deputat, nisi miser sit. Vides ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur: 'Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore uacare. Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrinus finire diurnis.' (66) Ergo in potestate est abicere dolorem, cum uelis, tempori seruientem. An est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui non ponendae curae aegritudinis causa seruiamus? Constabat eos, qui concidentem uolneribus Cn. Pompeium uidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos uiderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum uenissent tum adflictari lamentarique coepisse. Timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere, ratio ac sapientia uera non poterit? [3,28] XXVIII. Quid est autem quod plus ualeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil profici et frustra esse susceptum? Si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; uoluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confitendum est. (67) Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem: 'Si mihi nunc tristis primum inluxisset dies Nec tam aerumnoso nauigauissem salo, Esset dolendi causa, ut iniecto eculei Freno repente tactu exagitantur nouo; Sed iam subactus miseriis optorpui.' Defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris. (68) Philosophi summi nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? Sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est; neque tamen lugent. Quid ita? Quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quac omnium maxuma est. (69) Itaque Aristoteles ueteres philosophos accusans, qui existumauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse; sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore. Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod ceruis et cornicibus uitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam uitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum uita erudiretur. Querebatur igitur se tum, cum illa uidere coepisset, extingui. Quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et grauissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque etiam esse discenda? (70) Neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum uiris? qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis fÏliis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus. (71) Quid hos aliud placauit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant uiri? Ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. Ex quo intellegitur non natura, sed in opinione esse aegritudinem. [3,29] XXIX. Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua uoluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, uester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. Itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audiuisset de suo, fractus est. De cuius commutata mente sic dicitur: 'Nec uero tanta praeditus sapientia Quisquam est, qui aliorum aerumnam dictis adleuans Non idem, cum fortuna mutata impetum Conuertat, clade subita frangatur sua, Ut illa ad alios dicta et praecepta excidant.' Haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; et tamen fatentur grauiores aegritudines suscipi, quam natura cogat. Quae est igitur amentia? ut nos quoque idem ab illis requiramus. Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: (72) primum illa opinio mali, quo uiso atque persuaso aegritudo insequitur necessario; deinde etiam gratum mortuis se facere, si grauiter eos lugeant, arbitrantur; accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. Sed haec inter se quam repugnent, plerique non uident. Laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant uituperandos. Quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se. (73) Praeclarum illud est et, si quaeris, rectum quoque et uerum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut uero plus, fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus quam me; perturbatio uitae, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur. [3,30] XXX. Sed de hoc alias; nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi uelint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil leuari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna conuerterit, utrumque dissoluitur. Sunt enim ista non naturae uitia, sed culpae. Stultitiam. autem accusare quamuis copiose licet. Nam et qui non leuantur, ipsi ad miseriam inuitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt uitiosiores quam fere plerique, qui auari auaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt. Est enim proprium stultitiae aliorum uitia cernere, obliuisci suorum. (74) Sed nimirum hoc maxume est premendum, cum constet aegritudinem uetustate tolli, hanc uim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna. Nam si et eadem res est et idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod delet, quicquam est mutatum neque de eo, qui dolet? Cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas. [3,31] XXXI. Hic mihi adferunt mediocritates. Quae si naturales sunt, quid opus est consolatione? natura enim ipsa terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota tollatur. Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem mali praesentis, in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat. (75) Additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. Hoc autem uerbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse uelint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo uis quaedam insit, ut uigeat et habeat quandam uiriditatem, tam diu appelletur recens. Ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi fecit sepulcrum, quam diu uixit, uixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio cotidie recens; quae tum denique non appellatur recens, cum uetustate exaruit. Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut sopprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere. (76) Sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis putent estendere nihil inopinati accidisse, (nihil mali). Chrysippus aut caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerenti, se officio fungi putet iusto atque debito. Sunt etiam qui haec omnia genera consolando colligant - alius enim alio modo mouetur -, ut fere nos in Consolatione omnia in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio. Sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum; ut Prometheus ille Aeschyli, cui cum dÏctum esset: 'Atqui, Prometheu, te hoc tenere existimo, Mederi posse rationem iracundiae,' respondit: 'Siquidem qui tempestiuam medicinam admouens Non adgrauescens uolnus inlidat manu.' [3,32] XXXII. (77) Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum paruum, altera et de communi condicione uitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici. Nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. Nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris; alienum autem tempus docendi. Et tamen non satis mihi uidetur uidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse fateatur. Quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemuis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi uirtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe? num in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse? (78) Quid? illa Lyconis qualia sunt? qui aegritudinem extenuans paruis ait eam rebus moueri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis. Quid ergo? illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis uitiisque constabat? Ad Epicuri consolationem satis est ante dictum. [3,33] XXXIII. (79 ) Ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest: 'non tibi hoc soli.' Prodest haec quidem, ut dixi, sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. Ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi ad ueritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. Magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu - sic enim appellamus controuersiarum genera-, sed ad tempus, ad controuersiae naturam, ad personam accomodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, uidendum est. (80) Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te propositum, aberrauit oratio. Tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum uideri nullum potest, quod uacet turpitudine, aut ita paruum malum, ut id obruatur sapientia uixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confÏci, quo prauius nihil esse possit. Edocuit tamen ratio, ut mihi quidem uidetur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut uideremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed uoluntario iudicio et opinionis errore contractum. [3,34] XXXIV. (81) Tractatum est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. Sunt enim certa, quae de paupertate, certa, quae de uita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de seruitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis. Haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim quaerunt (quamquam plenae disputationes delectationis sunt); (82) et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum uniuersam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde, extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit. Etsi singularum rerum sunt propriae consolationes, de quibus audies tu quidem, cum uoles. Sed ad eundem fontem reuertendum est, aegritudine procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam inuitatione ad dolendum, cum id decreuerimus ita fieri oportere. (83) Hoc detracto, quod totum est uoluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quaedam animi relinquetur. Hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit graue taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quae stirpes sunt aegritudinis, quam multae, quam amarae! quae ipso trunco euerso omnes eligendae sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus. Superest enim nobis hoc, cuicuimodi est, otium. Sed ratio una omnium est aegritudinum, plura nomina. Nam et inuidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare. (84) Haec omnia definiunt Stoici, eaque uerba quae dixi singularum rerum sunt, non, ut uidentur, easdem res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco fortasse tractabimus. Haec sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae, ne umquam ulla possit existere. Magnum opus et difficile, quis negat? Quid autem praeclarurn non idem arduum? Sed tamen id se effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus. Verum haec quidem hactenus, cetera, quotienscumque uoletis, et hoc loco et aliis parata uobis erunt.