[0] De Haruspicum Responso. [1] I. (1) Hesterno die, patres conscripti, cum me et uestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putaui mihi reprimendam esse P- Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P- Tullioni Syro nauaret operam atque ei se, cui totus uenierat, etiam uobis inspectantibus uenditaret. Itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis uerbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. (2) Ac tamen ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et ex consurrectione omnium uestrum et ex comitatu publicanorum. Sed uaecors repente sine suo uultu, sine colore, sine uoce constitit; deinde respexit et, simul atque Cn- Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. Cuius ego de ecfrenato et praecipiti furore quid dicam? potest grauioribus a me uerbis uulnerari quam est statim in facto ipso a grauissimo uiro, P- Seruilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam uim et grauitatem illam singularem ac paene diuinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leuiora atque hebetiora esse uideantur. [2] II. (3) Sed tamen mei facti rationem exponere illis uolo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. Ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere deberent, seruare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus uestris uocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum exstinctumque uoluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, euersionem, depopulationem, uastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt. (4) Cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum uester atque omnium bonorum dolor postulauit. [3] III. In Clodium uero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognoui muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. Tum, inquam, tum uidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. Videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis, uulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem ciuitatis. Non multum mihi sane post ad odium accessit. (5) Nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio seueritatis, odio dignitatis, odio rei publicae: non me magis uiolauit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. Etenim illos eo scelere uiolauit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius familiaris Catilina, si uicisset, fuisset. Itaque eum numquam a me esse accusandum putaui, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit quo se scelere deuinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non uidet, periculum est ne se stuporis excusatione defendat. (6) Accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo uiro, T- Annio, deuota et constituta ista hostia esse uidetur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, ualde est iniquum. [4] IV. Etenim ut P- ille Scipio natus mihi uidetur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam aliquando quasi fatali aduentu solus euertit, sic T- Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse uidetur et quasi diuino munere donatus rei publicae. Solus ille cognouit quem ad modum armatum ciuem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo uinci uerum etiam uinciri oporteret. (7) Huic ego et tali et ita de me ac de patria merito uiro numquam mea uoluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, uerum etiam adpetiuit. Sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuuante Milone eius conatum refutabo: uelut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, uoce tantum attigi legum initium et iudici. Consedit ille: conticui. Diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum. (8) Atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum uniuersum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. [5] V. De religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi uiolari pollui questus est! Non mirum si hoc uobis ridiculum uidetur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui puluinaribus Bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae uiri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu uirili sed flagitio stuproque uiolarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. (9) Itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. Quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitauit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, Loca sacra et religiosa profana haberi: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P- Clodio, consecratam. (10) Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an grauissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam uoce Iouis Optimi Maximi praemoneri. (11) Sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere uere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulus tenuissimus residere alicui uidebitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo. [6] VI. Sed quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista suspicione religionis tam uacua atque pura? Quamquam uestrae domus, patres conscripti, ceterorumque ciuium multo maxima ex parte sunt liberae religione, tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. Te enim appello, Lentule, et te, Philippe. Ex hoc haruspicum responso decreuit senatus ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis. Potestisne referre de mea domo, quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione omnibus iudiciis liberata est? Quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo impuro Sex- Clodi ore tincto conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis; deinde eandem domum populus Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem iure esse iussit quo fuisset; postea uos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in hac urbe quam delere cuperet maneret, uox interdiceretur, decreuistis ut de mearum aedium religione ad pontificum conlegium referretur. (12) Quae tanta religio est qua non in nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus unius P- Seruili aut M- Luculli responso ac uerbo liberemur? De sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum scelere uiolatum est, quod tres pontifices statuissent, id semper populo Romano, semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum esse uisum est. At uero meam domum P- Lentulus, consul et pontifex, P- Seruilius, M- Lucullus, Q- Metellus, M- Glabrio, M- Messalla, L- Lentulus, flamen Martialis, P- Galba, Q- Metellus Scipio, C- Fannius, M- Lepidus, L- Claudius rex sacrorum, M- Scaurus, M- Crassus, C- Curio, Sex- Caesar flamen Quirinalis, Q- Cornelius, P- Albinouanus, Q- Terentius, pontifices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum ciuium adstante, omni religione una mente omnes liberauerunt. [7] VII. (13) Nego umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem uirginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. Quamquam ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio uel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum est), tamen sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis uirginum iudicasse. Postero die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P- Lentulo et Q- Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio uerba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam uideri. (14) De hoc igitur loco sacro potissimum uidentur haruspices dicere, qui locus solus ex priuatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? Verum referte, quod ex senatus consulto facere debetis. Aut uobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicauit, aut, - id quod certe fiet, - ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et priuatas et publicas commendarunt. Quid ergo ii possunt aliud iudicare ac iudicauerunt? Multae sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure priuato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam priuato eodem quo quae optima lege, publico uero omni praecipuo et humano et diuino iure munitam; (15) quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica, deinde contra uim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. [8] VIII. Primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine ui aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis uniuersa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro uastitatem meis sedibus intulisset, decreuit senatus eos qui id fecissent lege de ui, quae est in eos qui uniuersam rem publicam oppugnassent, teneri. Vobis uero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decreuit idem senatus frequentissimus qui meam domum uiolasset contra rem publicam esse facturum. (16) Nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam putarit. P- Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse priuato iure tueretur, mihi quam publice magistratus omnes defenderent. Quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud uos, ne nimis gloriari uiderer; sed cum sint mihi data a uobis, cum ea attemptentur eius lingua cuius ante manu euersa uos mihi et liberis meis manibus uestris reddidistis, non ego de meis sed de uestris factis loquor, nec uereor ne haec mea uestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans uideatur. (17) Quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? Vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem ciuitatis, respondi me, probantibus et uobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. Ille, ut opinor, ingemuit. Quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. Me ciuem esse Romanum? litterate respondissem. An tacuissem? desertum negotium. Potest quisquam uir in rebus magnis cum inuidia uersatus satis grauiter inimici contumeliis sine sua laude respondere? At ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri. [9] IX. (18) Sed quoniam mea causa expedita est, uideamus nunc quid haruspices dicant. Ego enim fateor me et magnitudine ostenti et grauitate responsi et una atque constanti haruspicum uoce uehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte uideor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati uersari in studio litterarum, his delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque auocant a religione. Ego uero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia uidetur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum ueteres praedictiones Apollinis uatum libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putauerunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint. (19) Deinde, si quid habui oti, etiam cognoui multa homines doctos sapientisque et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam diuinitus perscripta uideo, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse uideantur. Etenim quis est tam uaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut uix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? Quam uolumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico natiuoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superauimus. [10] X. (20) Qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis uestras, non solum auris, ad haruspicum uocem admouete: Quod in agro Latiniensi auditus est strepitus cum fremitu. Mitto haruspices, mitto illam ueterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? Exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. Quis est ex gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam nouo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? De ea re scriptum est: Postiliones esse Ioui, Saturno, Neptuno, Telluri, dis caelestibus. (21) Audio quibus dis uiolatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. Ludos minus diligenter factos pollutosque. Quos ludos? Te appello, Lentule, - tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum, - uosque, pontifices, ad quos epulones Iouis Optimi Maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renouata atque instaurata celebrantur. Qui sunt ludi minus diligenter facti, quando aut quo scelere polluti? Respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus obseruatis summa cum caerimonia esse seruata. [11] XI. (22) Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea te, - te, Cn- Lentule, cuius abaui manibus esset accepta, - spectatorem esse uoluit. Quod ni tu Megalesia illo die spectare uoluisses, haud scio an uiuere nobis atque his de rebus iam queri liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus uicis conlecta seruorum ab hoc aedile religioso repente fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. Tua tum, tua, Cn- Lentule, eadem uirtus fuit quae in priuato quondam tuo proauo; te, nomen, imperium, uocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille seruorum eludentium multitudini senatum populumque Romanum uinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. (23) An si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit, si lorum omisit, aut si aedilis uerbo aut simpuuio aberrauit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si ciuitati uniuersae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre uoluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? (24) Ac si uolumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc Matrem Magnam, cuius ludi uiolati, polluti, paene ad caedem et ad funus ciuitatis conuersi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. [12] XII. Haec igitur uobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris Magnae conspectu Megalesibus fieri celebrarique uoluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P- Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter uim consessumque seruorum. Ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne uerbo quidem appellantur Latino, ut uocabulo ipso et appetita religio externa et Matris Magnae nomine suscepta declaretur - hos ludos serui fecerunt, serui spectauerunt, tota denique hoc aedile seruorum Megalesia fuerunt. (25) Pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis uersareminique nobiscum? Ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. Quid magis inquinatum, deformatum, peruersum, conturbatum dici potest quam omne seruitium, permissu magistratus liberatum, in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati seruorum obiceretur, alter seruorum totus esset? Si examen apium ludis in scaenam caueam uenisset, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: uidemus uniuersi repente examina tanta seruorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commouemur? Atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a seruitio caueremus monerent. (26) Quod igitur ex aliquo diiuncto diuersoque monstro significatum caueremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? Istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C- aut Appi Claudiorum? Illi cum ludos facerent, seruos de cauea exire iubebant: tu in alteram seruos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. Itaque qui antea uoce praeconis a liberis semouebantur, tuis ludis non uoce sed manu liberos a se segregabant. [13] XIII. Ne hoc quidem tibi in mentem ueniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex uestris libris expetisse? si illi sunt uestri quos tu impia mente conquiris, uiolatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas. (27) Hac igitur uate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque Hannibale uexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae uir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P- Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q- Claudia, cuius priscam illam seueritatem (sacrifici) mirifice tua soror existimatur imitata. Nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permouit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares? (28) Sed quid ego id admiror? qui accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque Matris deorum, uastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro homini ac nefario, cuius legati te tribuno diuidere in aede Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum fanumque uendideris, sacerdotem ab ipsis aris puluinaribusque detraxeris, omnia illa quae uetustas, quae Persae, quae Syri, quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt semper summa religione coluerunt, peruerteris; quae denique nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic deae uota facerent, eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et in illo loco fanoque persoluerent. (29) Quod cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. Atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro iubes. Sed alter est rex iudicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus - - alterum putabo regem, si habuerit unde tibi soluat quod ei per syngrapham credidisti. Nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus, ut ipse rex esset, non repudiauit, quod Pessinuntem per scelus a te uiolatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperauit, ut in pristina religione seruaret, quod caerimonias ab omni uetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit, mauultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate religionis carere. Sed ut ad haec haruspicum responsa redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur? (30) Sequitur de locis sacris, religiosis. [14] XIV. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? Committe uel consulibus uel senatui uel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est; at in iis aedibus quas tu, Q- Seio, equite Romano, uiro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse aras. Tabulis hoc censoriis, memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad uos necesse est, habeo quae de locis religiosis uelim dicere. (31) Cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum uidebo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad me non nulli pertinere magmentarium Telluris aperire. Nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis priuato dicunt uestibulo contineri. Multa me mouent: quod aedes Telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; mouet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio deberi dicitur. (32) Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus ciuili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. [15] XV. Verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime, quae uidemus? L- Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? Adsunt uicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato loco anniuersaria factitarint. Et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? (33) Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua mente? quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua uoce? qua incendi iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo puluinari? quod stupraras. Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum possit ac te sacra illa tua facientem uidere, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere uoluisti. [16] XVI. (34) Sed iam haruspicum reliqua responsa uideamus. Oratores contra ius fasque interfectos. Quid est hoc? De Alexandrinis esse uideo sermonem; quem ego non refuto. Sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam diuino iure esse uallatum. Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia uenena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum aduersarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a ciuitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse uisum certo scio. (35) Nec confero nunc in te unum omnia. Spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. Quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellauit, 'imperatorem' uenisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in uincla coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime uenas incideret. Securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminauit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. Qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur? [17] XVII. (36) Sed recitemus quid sequatur. Fidem iusque iurandum neglectum. Hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. Qua re autem de iis dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac ciuitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum coniurasti non uocari. (37) Et uideo in haruspicum responsum haec esse subiuncta: Sacrificia uetusta occultaque minus diligenter facta pollutaque. Haruspices haec loquuntur an patrii penatesque di? Multi enim sunt, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. Quis praeter hunc unum? Obscure dicitur quae sacra polluta sint? Quid planius, quid religiosius, quid grauius dici potest? uetusta occultaque. Nego ulla uerba Lentulum, grauem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conuersa atque interpretata dicuntur. Etenim quod sacrificium tam uetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P- Clodium omni memoria uiolauit, nemo umquam adiit, nemo neglexit, nemo uir aspicere non horruit, quod fit per uirgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem uiros scire fas est, quam iste idcirco Bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignouerit. [18] XVIII. Non ignouit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. (38) Quis enim ante te sacra illa uir sciens uiderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? An tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? Ne id quidem sentis, coniuentis illos oculos abaui tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis? Tibi uero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. Homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberauerunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum inuictum ciuem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda: (39) a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos uulnere ac dolore corporis cruciari et consumi uides, grauiores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium matricidarum. Tu cum furialis in contionibus uoces mittis, cum domos ciuium euertis, cum lapidibus optimos uiros foro pellis, cum ardentis faces in uicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum seruos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis, tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. Nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes. [19] XIX. (40) Sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, uideamus quid idem haruspices a dis iam immortalibus dicant moneri. Monent Ne per optimatium discordiam dissensionemque patribus principibusque caedes periculaque creentur auxilioque diuini numinis deficiantur, Qua re ad unum imperium pecuniae redeant exercitusque apulsus deminutioque accedat. Haruspicum uerba sunt haec omnia: nihil addo de meo. Quis igitur optimatium discordiam molitur? Idem iste, nec ulla ui ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem uexatur, ut tamquam fortis in pugna uir acceptis a forti aduersario uulneribus aduersis honeste cadere uideatur. (41) Ti- Gracchus conuellit statum ciuitatis, qua grauitate uir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris auique Africani praestabili insignique uirtute, praeterquam quod a senatu desciuerat, deflexisset. Secutus est C- Gracchus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta ui, quanta grauitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem uoluntatemque esse conuersa. Ipse Saturninus ita fuit effrenatus et paene demens ut actor esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. Nam quid ego de Sulpicio loquar? cuius tanta in dicendo grauitas, tanta iucunditas, tanta breuitas fuit, ut posset uel ut prudentes errarent, uel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem. [20] XX. (42) Hic uero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid ualet, quid adfert, ut tanta ciuitas, si cadet, - quod di omen obruant! - a uiro tamen confecta uideatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris uolutatus; deinde iam robustus prouinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiauit; post exercitu L- Luculli sollicitato per nefandum scelus fugit illim, Romaeque recenti aduentu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praeuaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua prouincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necauit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflauit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque uir clemens diuisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret. (43) Exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati uestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia uiolauit. Atque hic ei gradus - o misera tempora stultasque nostras discordias! - P- Clodio gradus ad rem publicam hic primus et aditus ad popularem iactationem atque adscensus. Nam Ti- Graccho inuidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C- Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus seueritas dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum uirum a grauitate patrum desciscere coegit; C- autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitauit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amouit eique rei M- Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resistentem longius quam uoluit popularis aura prouexit. [21] XXI. (44) Fuit in his omnibus causa etsi non iusta, - nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa, - grauis tamen et cum aliquo animi uirilis dolore coniuncta: P- Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica ciue tali careret. Hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret. (45) Quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus principe Cn- Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una uoce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus uir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. Iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas uestra, grauitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique ciuitatis status. Haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. Excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut uos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro uobis et fumantem uideretis. [22] XXII. (46) Non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi putabamur. Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis uos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitauit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. Non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo uendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant uituperari. Atque ego hunc non miror - quid enim faciat aliud? - : illos homines sapientissimos grauissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi uoce hominis uiolari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque uiolari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari uidentur, illius furentis ac uolaticos impetus in se ipsos posse conuerti. (47) Atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, grauiter equidem sed aliquanto leuius ferebam. An iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a uestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C- Caesaris - in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat - nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn- Pompeio adiutore, M- Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae uexator esse potuisset? [23] XXIII. (48) Idem postea quam respirare uos a metu caedis, emergere auctoritatem uestram e fluctibus illis seruitutis, reuiuiscere memoriam ac desiderium mei uidit, uobis se coepit subito fallacissime uenditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus amentia non uidebat. Producebat fortissimum uirum, M- Bibulum; quaerebat ex eo, C- Caesare leges ferente de caelo semperne seruasset; semper se ille seruasse dicebat. Augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi uitio lata esse dicebant. Ferebant in oculis hominem quidam boni uiri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. Longius processit; in ipsum Cn- Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, inuehi coepit; inibat gratiam a non nullis. (49) Tum uero elatus spe posse se, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque uictorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas semper ui ac uirtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum uituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberauit. Nam si Cn- Pompeio, uiro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret uelle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad priuatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum. [24] XXIV. (50) Videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a uobis seiuncti uidebantur sustentata sunt. Reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque aduersarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis remoueretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne priuatus esset. Etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi uiri uiperam illam uenenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? 'Volo,' inquiunt, 'esse qui in contione detrahat de Pompeio.' Detrahat ille uituperando? Velim sic hoc uir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod sentio. Mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus ecferebat uidebatur. (51) Vtrum tandem C- Marius splendidior cum eum C- Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea uituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn- Pompeio accusando quam in uniuerso senatu uituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis ciuibus non acerbum. Sed ne id uiros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat, - an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac ciuitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam. (52) Quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? Videant ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus coniuebant, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inuerterit. Nunc enim iam laudat illum: in eos inuehitur quibus se antea uenditabat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat? [25] XXV. (53) Quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem uerbo neque P- Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. Habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus ciuium cadere possint: Deteriores, repulsos, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae. Qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum ciuium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis. (54) Vobis, o carissimi atque optimi ciues, et uestrae saluti consulendum et prospiciendum uident. Caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. Ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et potentis uiros nisi aut uniuersus interitus aut uictoris dominatus ac regnum. Dissensit cum Mario, clarissimo ciui, consul nobilissimus et fortissimus, L- Sulla; horum uterque ita cecidit uictus ut uictor idem regnauerit. Cum Octauio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, aduersa mortem. Idem iterum Sulla superauit; tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat. (55) Inest hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. Qui non tantum opibus ualent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controuersia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. Tollatur haec e ciuitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. [26] XXVI. Monent enim eidem Ne occultis consiliis res publica laedatur. Quae sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluuionem illi tantamque euersionem ciuitatis in mentem subito in rostris cogitanti uenire potuisse. Est quidem ille plenus uini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; uerum tamen nocturnis uigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, uerbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam uiam audiendi consuetudine esse munitam. (56) Sequitur illud, Ne deterioribus repulsisque honos augeatur. Repulsos uideamus, nam deteriores qui sint, post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc uerbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. Qui sunt igitur repulsi? Non, ut opinor, ii qui aliquando honorem uitio ciuitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis ciuibus atque honestissimis uiris accidit. Repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, uicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent. Debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit. (57) Deteriores cauete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque uitiis deformatum uellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. [27] XXVII. Parentibus et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem ciuitatis ac libertatis adscribimur. Iste parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non inuisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere peruertit, idemque earum templum inflammauit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subuenitur. (58) Quid de patria loquar? qui primum eum ciuem ui, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem uos patriae conseruatorem esse saepissime iudicaritis, deinde euerso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, ui, caede incendiisque peruertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem remouit, auspicia deleuit, consules sceleris sui socios aerario, prouinciis, exercitu armauit, reges qui erant uendidit, qui non erant appellauit, Cn- Pompeium ferro domum compulit, imperatorum monumenta euertit, inimicorum domus disturbauit, uestris monumentis suum nomen inscripsit. Infinita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. Quid? quae in singulos ciuis quos necauit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptauit? (59) Quid uero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! Quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae nauis umquam in flumine publico tam uulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus uolutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum uidetis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem? (60) Qua re, id quod extremum est in haruspicum responso, prouidete Ne rei publicae status commutetur; etenim uix haec, si undique fulciamus iam labefacta, uix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. [28] XXVIII. Fuit quondam ita firma haec ciuitas et ualens ut neglegentiam senatus uel etiam iniurias ciuium ferre posset. Iam non potest. Aerarium nullum est, uectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est diuulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, ciuem qui se pro patriae salute opponat inuidiae frustra posthac requiretis. (61) Qua re hunc statum qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut seruitutis; quo ne trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam tristem, tam grauem non suscepissem, non quin hanc personam et has partis, honoribus populi Romani, uestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem; sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. Mea fuerunt uerba fortasse plura, sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri nuntiata ostenta non conuenit aut eorum responsis commoueri necesse est. (62) Quod si cetera magis peruulgata nos saepe et leuiora mouerunt, uox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permouebit? Nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe uidetis fieri, ut deus aliqui delapsus de caelo coetus hominum adeat, uersetur in terris, cum hominibus conloquatur. Cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam ~multis metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis. (63) Etenim haec deorum immortalium uox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria atque terrae motu quodam nouo contremiscunt et inusitato aliquid sono incredibilique praedicunt. In quo constituendae nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. Sed faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis uiam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.