[14,0] TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER QVARTVS DECIMVS. [14,1] I. Scr- Dyrrhachii a. d. VI. Kal- Decembres a- u- c- 696. TULLIUS TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE SUAE, CICERONI SUO SALUTEM DICIT. Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam uirtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista uirtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas uoluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paullo facilius, sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui inuidebant, eos non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum ualuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi uiueremus: nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam, ne mea ualetudo tuo labori desit. Res quanta sit, intelligo, quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen, si omnes tribunos pl. habemus, si Lentulum tam studiosum, quam uidetur, si uero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. De familia, quomodo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quamdiu fuit, me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego uolebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso ueniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet: sperat posse fieri, ut mecum in Italiam decedat; quem ego diem si uidero et si in uestrum complexum uenero ac si et uos et me ipsum recuperaro, satis magnum mihi fructum uidebor percepisse et uestrae pietatis et meae. Pisonis humanitas, uirtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit: utinam ea res ei uoluptati sit! gloriae quidem uideo fore. De Q- fratre nihil ego te accusaui, sed uos, cum praesertim tam pauci sitis, uolui esse quam coniunctissimos. Quibus me uoluisti agere gratias, egi et me a te certiorem factum esse scripsi. Quod ad me, mea Terentia, scribis te uicum uendituram, quid, obsecro te—me miserum!—, quid futurum est? et, si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Non queo reliqua scribere—tanta uis lacrimarum est—, neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras, uide, ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid erit, ne egeat, mediocri uirtute opus est et mediocri fortuna, ut cetera consequatur. Fac ualeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam, quid agatur et uos quid agatis. Mihi omnino iam breuis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salutem dic. Valete. D- a d. VI. Kal- Decembr. Dyrrhachio. Dyrrhachium ueni, quod et libera ciuitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed, si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam. [14,2] II. Scr- Thessalonicae a. d. III. Non. Oct. a- u- c- 696. TULLIUS S- D- TERENTIAE ET TULLIOLAE ET CICERONI SUIS. Noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere; nec enim habeo, quod scribam, nec hoc tempore quidquam difficilius facio. Ad te uero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere; uos enim uideo esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse uolui idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem nostrum merito eius amo plurimum: eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. In nouis tribunis pl. intelligo spem te habere: id erit firmum, si Pompeii uoluntas erit; sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime uideo, nec miror, sed maereo casum eiusmodi, ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleuentur: nam ad me P- Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quemadmodum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. Hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic uexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros seruaui, ut nos periremus! Quod de domo scribis, hoc est de area, ego uero tum denique mihi uidebor restitutus, si illa nobis erit restituta; uerum haec non sunt in nostra manu: illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam uenire. Quod si conficitur negotium, omnia consequemur; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas misera proiicies? Obsecro te, mea uita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui possunt, si modo uolunt, sustinere, et ualetudinem istam infirmam, si me amas, noli uexare; nam mihi ante oculos dies noctesque uersaris: omnes labores te excipere uideo; timeo, ut sustineas. Sed uideo in te esse omnia; quare, ut id, quod speras et quod agis, consequamur, serui ualetudini. Ego, ad quos scribam, nescio, nisi ad eos, qui ad me scribunt, aut {ad eos,} de quibus ad me uos aliquid scribitis. Longius, quoniam ita uobis placet, non discedam; sed uelim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius, quod speremus. Valete, mea desideria, ualete, D- a. d. III. Non. Oct. Thessalonica. [14,3] III. Scr- Dyrrhachii pr. Kal- Dec. a- u- c- 696. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE ET TULLIAE ET CICERONI. Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope deleui; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae uestraeque, ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum fuit officium uel legatione uitare periculum uel diligentia et copiis resistere uel cadere fortiter: hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit. Quare cum dolore conficior, tum etiam pudore: pudet enim me uxori meae optimae, suauissimis liberis uirtutem et diligentiam non praestitisse; nam mihi ante oculos dies noctesque uersatur squalor uester et maeror et infirmitas ualetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici sunt multi, inuidi paene omnes: eiicere nos magnum fuit, excludere facile est; sed tamen, quamdiu uos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse uideantur. Ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici uolunt uiuere in his tantis miseriis; ego tamen faciam, quae praecipis. Amicis, quibus uoluisti, egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant: di faxint, ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! Nunc spes reliqua est in nouis tribunis pl. et in primis quidem diebus; nam, si inueterarit, actum est. Ea re ad te statim Aristocritum misi, ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negotii posses scribere, etsi Dexippo quoque ita imperaui, statim ut recurreret, et ad fratrem misi, ut crebro tabellarios mitteret; nam ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore, ut quam celerrime, quid agatur, audiam, et sum tuto; ciuitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri uenire dicentur, tum in Epirum ibo. Quod scribis te, si uelim, ad me uenturam, ego uero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse uolo. Si perficitis, quod agitis, me ad uos uenire oportet; sin autem—sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus, quid nobis faciendum sit: tu modo ad me uelim omnia diligentissime perscribas, etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare. Cura, ut ualeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. Vale, mea Terentia; quam ego uidere uideor: itaque debilitor lacrimis. Vale. Pr. Kal- Dec. [14,4] IV. Scr- Brundisii prid. Kalendas Maias a- u- c- 696. TULLIUS S- D- TERENTIAE ET TULLIAE ET CICERONI SUIS. Ego minus saepe do ad uos litteras, quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum uero, cum aut scribo ad uos aut uestras lego, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod utinam minus uitae cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in uita mali uidissemus. Quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reseruauit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego uero te quam primum, mea uita, cupio uidere et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper seruiui, nobis gratiam rettulerunt. Nos Brundisii apud M- Laenium Flaccum dies XIII fuimus, uirum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est, quo minus hospitii et amicitiae ius officiumque praestaret: huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus a. d. II K- Mai.: per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O afflictum! Quid enim? Rogem te, ut uenias? Mulierem aegram, et corpore et animo confectam. Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuues; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac uenias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi uidebor plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? iam id uos uidete: mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae seruiendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste uero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere: impedit maeror. Tu quid egeris, nescio: utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum. De familia liberanda nihil est quod te moueat: primum tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo; ceterorum seruorum ea causa est, ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent, sin ad nos pertineret, seruirent praeterquam oppido pauci. Sed haec minora sunt. Tu quod me hortaris, ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id uelim sit eiusmodi, ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes. Honestissime uiximus, floruimus: non uitium nostrum, sed uirtus nostra nos afflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos uiuere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atqui ego, qui te confirmo, ipse me non possum. Clodium Philetaerum, quod ualetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio uincit omnes. Pescennius est perbeneuolus nobis, quem semper spero tui fore obseruantem. Sicca dixerat se mecum fore, sed Brundisio discessit. Cura, quoad potes, ut ualeas et sic existimes, me uehementius tua miseria quam mea commoueri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, ualete. Pr. K- Mai. Brundisio. [14,5] V. Scr- Athenis a- d- XV. (XVII?) Kal- Nouemb- a- u- c- 704. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE. Si tu et Tullia, lux nostra, ualetis, ego et suauissimus Cicero ualemus. Pr- Idus Oct- Athenas uenimus, cum sane aduersis uentis usi essemus tardeque et incommode nauigassemus. De naue exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et uicesimo die, sane strenue. Accepi tuas litteras, quibus intellexi te uereri, ne superiores mihi redditae non essent: omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. Neque sum admiratus hanc epistolam, quam Acastus attulit, breuem fuisse; iam enim me ipsum exspectas siue nos ipsos, qui quidem quam primum ad uos uenire cupimus, etsi, in quam rem publicam ueniamus, intelligo; cognoui enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum uenero, dissimulare non liceat, quid sentiam; sed, quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut ueniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Tu uelim, quod commodo ualetudinis tuae fiat, quam longissime poteris, obuiam nobis prodeas. De hereditate Preciana—quae quidem mihi magno dolori est; ualde enim illum amaui—, sed hoc uelim cures: si auctio ante meum aduentum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet: nos, cum salui uenerimus, reliqua per nos agemus; sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis, ut hoc ita fiat. Nos, si di adiuuabunt, circiter Idus Nouembres in Italia speramus fore. Vos, mea suauissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut ualeatis. Vale. Athenis a. d. XV. Kal- Nouemb. [14,6] VI. Scr- in castris Pompeii Idibus Quinctilibus a- u- c- 706. TULLIUS SUIS S- DICIT. Nec saepe est, cui litteras demus, nec rem habemus ullam, quam scribere uelimus. Ex tuis litteris, quas proxime accepi, cognoui praedium nullum uenire potuisse; quare uideatis uelim, quomodo satisfiat ei, cui scitis me satisfieri uelle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri, ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. Cura, ut ualeas. Idib. Quinct. [14,7] VII. Scr- in protu Caietano naue conscensa VII. Id. Iun. a- u- c- 705. TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. PLURIMAM- Omnes molestias et sollicitudines, quibus et te miserrimam habui et, id quod mihi molestissimum est, Tulliolam, quae nobis nostra uita dulcior est, deposui et eieci; quid causae autem fuerit, postridie intellexi, quam a uobis discessi: xolØn êxraton noctu eieci; statim ita sum leuatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse uideatur, cui quidem tu deo, quemadmodum soles, pie et caste satisfacies, id est Apollini et Aesculapio. Nauem spero nos ualde bonam habere; in eam simulatque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros familiares multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. Cohortarer uos, quo animo fortiore essetis, nisi uos fortiores cognossem quam quemquam uirum. Et tamen eiusmodi spero negotia esse, ut et uos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem publicam defensuros. Tu primum ualetudinem tuam uelim cures; deinde, si tibi uidebitur, uillis iis utare, quae longissime aberunt a militibus. Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. Etiam atque etiam uale. D- VII Idus Iun. [14,8] VIII. Scr- in castris Pompeii a. d. IV. Non. Iun. a- u- c- 708. TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. Si uales, bene est, ego ualeo. Valetudinem tuam uelim cures diligentissime; nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit noui, facies, ut sciam. Cura, ut ualeas. Vale. D- IIII Non. Iun. [14,9] IX. Scr- Brundisii mense Decembri a- u- c- 706. TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. PLURIMAM- Ad ceteras meas miserias accessit dolor et Dolabellae ualetudine et de Tulliae. Omnino de omnibus rebus nec quid consilii capiam nec quid faciam scio. Tu uelim tuam et Tulliae ualetudinem cures. Vale. [14,10] X. Scr- Brundisii VII. Idus Quinctiles a- u- c- 707. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE. Quid fieri placeret, scripsi ad Pomponium serius quam oportuit: cum eo si locuta eris, intelliges, quid fieri uelim; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum uelim nobis litteras mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. VII Idus Quinctiles. [14,11] XI. Scr- Brundisii XVII. Kal- Quinctil. a- u- c- 707. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE. S- u- b- e- e- u-. Tullia nostra uenit ad me pr. Idus Iun.; cuius summa uirtute et singulari humanitate grauiore etiam sum dolore affectus nostra factum esse negligentia, ut longe alia in fortuna esset, atque eius pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium: si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XVII K- Quinctiles. [14,12] XII. Scr- Brundisii prid. Non. Nouemb. a- u- c- 706. TULLIAE TERENTIAE SUAE S- D- Quod nos in Italiam saluos uenisse gaudes, perpetuo gaudeas uelim; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possimus. Qaure, quantum potes, adiuua; quid autem possis, mihi in mentem non uenit. In uiam quod te des hoc tempore, nihil est: et longum est iter et non tutum et non uideo, quid prodesse possis, si ueneris. Vale. D- pr- Non- Nou- Brundisio. [14,13] XIII. Scr- Brundisi VI. Idus Quinctiles a- u- c- 707. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE. Quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius uis hoc tempore et quae concitatio multitudinis, ignoro. Si metuendus iratus est, quiesces; tamen ab illo fortasse nascetur. Totum iudicabis quale sit, et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. Vale. VI Id. Quinctiles. [14,14] XIV. Scr- Minturnis VIII. Kalendas Februarias a- u- c- 705. TULLIUS TERENTIAE ET PATER TULLIAE, DUABUS ANIMIS SUIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SUAVISSIMAE SORORI S- P- D- Si uos ualetis, nos ualemus. Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit uobis faciendum. Si ille Romam modeste uenturus est, recte in praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam urbem daturus est, uereor, ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. Etiam illud metuo, ne iam intercludamur, ut, cum uelitis exire, non liceat. Reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, uestri similes feminae sintne Romae; si enim non sunt, uidendum est, ut honeste uos esse possitis. Quomodo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime uel mecum uel in nostris praediis esse poteritis. Etiam illud uerendum est, ne breui tempore fames in urbe sit. His de rebus uelim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus uobis uidebitur, consideretis, ad summam animo forti sitis: Labienus rem meliorem fecit; adiuuat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. Vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite, et uos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus uobis s. d. Valete. VIII Kal- Minturnis. [14,15] XV. Scr- Brundisii XII. Kal- Quinctil. a- u- c- 707. TULLIUS S- D- TERENTIAE. Si uales, bene est. Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obuiam Ciceronem Caesari mittere, sed mutauimus consilium, quia de illius aduentu nihil audiebamus. De ceteris rebus, etsi nihil erat noui, tamen, quid uelimus et quid hoc tempore putemus opus esse, ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XII K- Quinctiles. [14,16] XVI. Scr- Brundisi prid. Nonas Ianuarias a- u- c- 707. TULLIUS TERENTIAE SUAE S- D- S- u- b- e- e- u-. Etsi eiusmodi tempora nostra sunt, ut nihil habeam, quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quomodo et ipse uestras litteras exspecto et scribo ad uos, cum habeo, qui ferat. Volumnia debuit in te officiosior esse, quam fuit, et id ipsum, quod fecit, potuit diligentius facere et cautius: quamquam alia sunt, quae magis curemus magisque doleamus, quae me ita conficiunt, uti ei uoluerunt, qui me de mea sententia detruserunt. Cura, ut ualeas. Pr. Non. Ian. [14,17] XVII. Scr- Brundisii VI. Kal- Ianuarias a- u- c- 706. TULLIUS TERENTIAE SUAE S- D- S- u- b- e- e- u-. Si aliquid haberem, quod ad te scriberem, facerem id et pluribus uerbis et saepius: nunc, quae sint negotia, uides; ego autem quomodo sim affectus, ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. Tu fac, ut tuam et Tulliae ualetudinem cures. Vale. [14,18] XVIII. Scr- Formiis XI. Kal- Februarias a- u- c- 705. TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S- D- PLUR. Considerandum uobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto, quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco: id non solum meum consilium est, sed etiam uestrum. Mihi ueniunt in mentem haec: Romae uos esse tuto posse per Dolabellam eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae uis aut si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud me mouet, quod uideo omnes bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere, haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum, tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode in nostris praediis esse possitis. Mihi plane non satis constat adhuc, utrum sit melius: uos uidete, quid aliae faciant isto loco feminae, et ne, cum uelitis, exire non liceat; id uelim diligenter etiam atque etiam uobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et praesidium habeat, Philotimo dicetis; et uelim tabellarios instituatis certos, ut quotidie aliquas a uobis litteras accipiam; maxime autem date operam, ut ualeatis, si nos uultis ualere. VIII Kal- Formiis. [14,19] XIX. Scr- Brundisii IV. Kal- Decembres a- u- c- 706. TULLIUS TERENTIAE SUAE S- D- In maximis meis doloribus excruciat me ualetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me proprius uultis accedere, uideo ita esse faciendum: etiam ante fecissem, sed me multa impediuerunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. Sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures uelim. Da operam, ut ualeas. [14,20] XX. Scr- de Venusino Kal- Octobribus a- u- c- 707. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE. In Tusculanum nos uenturos putamus aut Nonis aut postridie: ibi ut sint omnia parata—plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur—; labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera, quae sunt ad uictum et ad ualetudinem necessaria. Vale. K- Oct. de Venusino. [14,21] XXI. Scr- m. Dec. a- u- c- 706. TULLIUS TERENTIAE SUAE S- D- S- V- B- E- E- V-. Da operam, ut conualescas; quod opus erit, ut res tempusque postulat, prouideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas. Vale. [14,22] XXII. Scr- Brundisii Kalendis Septembribus a- u- c- 707. TULLIUS S- D- TERENTIAE SUAE. S- u- b- e- e- u-. Nos quotidie tabellarios nostros exspectamus, qui si uenerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. K- Septemb. [14,23] XXIII. Scr- Brundisii prid. Idus Sextiles a- u- c- 707. TULLIUS TERENTIAE SUAE S- D- S- u- b- e- e- u-. Redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius uenturus esse dicitur; cui utrum obuiam procedam, an hic eum exspectem, cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi uelim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. D- pr. Id. Sext. [14,24] XXIV. Scr- Brundisii III. Idus Sextiles a- u- c- 707. TULLIUS TERENTIAE SUAE S- D- S- u- b- e- e- u-. Nos neque de Caesaris aduentu neque de litteris, quas Philotimus habere dicitur, quidquam adhuc certi habemus: si quid erit certi, faciam te statim certiorem. Valetudinam tuam fac ut cures. Vale. III Idus Sextiles.