[11,0] LIBER VNDECIMVS. [11,1] Scr. mense Aprili a.u.c. 710. D. BRUTUS BRUTO SUO ET CASSIO SAL. Quo in statu simus, cognoscite: heri uesperi apud me Hirtius fuit; qua mente esset Antonius, demonstrauit, pessima scilicet et infidelissima; nam se neque mihi prouinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum: adeo esse militum concitatos animos et plebis; quod utrumque esse falsum puto uos animaduertere atque illud esse uerum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum, ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes his in re publica relinquerentur. Cum in his angustiis uersarer, placitum est mihi, ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. Hoc se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido: tanta est hominum insolentia et nostri insectatio; ac, si dederint, quod petimus, tamen paullo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. "Quid ergo est," inquis, "tui consili?" Dandus est locus fortunae: cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. Si melior casus fuerit, reuertemur Romam; si mediocris, in exsilio uiuemus; si pessimus, ad nouissima auxilia descendemus. Succurret fortasse hoc loco alicui uestrum, cur nouissimum tempus exspectemus potius, quam nunc aliquid moliamur. Quia, ubi consistamus, non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium, qui mihi uidentur hoc nuntio de Caesare allato firmiores futuri; satis tempore ad eos accedemus, ubi, quid ualeant, scierimus. Pro Cassio et te, si quid me uelitis recipere, recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. Rogo uos quam primum mihi rescribatis—nam non dubito, quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus—: quem in locum conuenire possimus, quo me uelitis uenire, rescribite. Post nouissimum Hirtii sermonem placitum est mihi postulare, ut liceret nobis Romae esse publico praesidio: quod illos nobis concessuros non puto; magnam enim inuidiam iis faciemus. Nihil tamen non postulandum putaui, quod aequum esse statuerem. [11,2] Scr. Lanuuii mense Maio a.u.c. 710. BRUTUS ET CASSIUS PRAETORES M. ANTONIO COS. De tua fide et beneuolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non conscripsissemus haec tibi; quae profecto, quoniam istum animum habes in optimam partem accipies. Scribitur nobis magnam ueteranorum multitudinem Romam conuenisse iam et ad Kalendas Iunias futuram multo maiorem: de te si dubitemus aut uereamur, simus nostri dissimiles; sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios, neque solum edicto, sed etiam litteris id fecermius, digni sumus, quos habeas tui consilii participes, in ea praesertim re, quae ad nos pertinet. Quare petimus a te, facias nos certiores tuae uoluntatis ni nos: putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum ueteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus, quod uelle et probare uix quisquam posse uidetur, qui nos saluos et honestos uelit. Nos ab initio spectasse otium nec quidquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. Fallere nemo nos potest nisi tu, quod certe abest ab tua uirtute et fide; sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos, tibi enim uni credidimus et credituri sumus. Maximo timore de nobis afficiuntur amici nostri, quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in mentem uenit, multitudinem ueteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri posse. Rescribas nobis ad omnia rogamus; nam illud ualde leue est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse ueteranis, quod de commodis eorum mense Iunio laturus esses; quem enim impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? Non debemus cuiquam uideri nimium cupidi uitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum. [11,3] Scr. prid. Non. Sext. a.u.c. 710. BRUTUS ET CASSIUS PR. S. D. ANTONIO COS. S. u. b. e. Litteras tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas, minaces, minime dignas, quae a te nobis mitterentur. Nos, Antoni, te nulla lacessiimus iniuria neque miraturum credidimus, si praetores et ea dignitate homines aliquid edicto postulassemus a consule; quod si indignaris ausos esse id facere, concede nobis, ut doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui. Nam de delectibus habitis et pecuniis imperatis, exercitibus sollicitatis et nuntiis trans mare missis quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus optimo animo te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quidquam eorum et te miramur, cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam, quin nobis de morte Caesaris obiiceres. Illud uero quemadmodum ferundum sit, tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere, quin consul arma minetur: quorum fiducia nihil est quod nos terreas; neque enim decet aut conuenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum, ut iis imperet, quorum opera liber est. Nos si alia hortarentur, ut bellum ciuile suscitare uellemus, litterae tuae nihil proficerent; nulla enim minantis auctoritas apud liberos est; sed pulchre intelligis non posse nos quoquam impelli, et fortasse ea re minaciter agis, ut iudicium nostrum metus uideatur. Nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re publica magnum atque honestum esse, uocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus. Tu etiam atque etiam uide, quid suscipias, quid sustinere possis, neque quamdiu uixerit Caesar, sed, quam non diu regnarit, fac cogites. Deos quaesumus, consilia tua rei publicae salutaria sint ac tibi: si minus, ut salua atque honesta re publica tibi quam minimum noceant, optamus. Pridie Nonas Sext. [11,4] Scr. in Gallia citeriore exeunte mense Nouembri a.u.c. 710. D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI. Si de tua in me uoluntate dubitarem, multis a te uerbis peterm, ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita, ut mihi persuasi, me tibi esse curae. Progressus sum ad Inalpinos cum exercitu, non tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satisfacere firmosque eos ad tuendas nostras res efficere: quod mihi uideor consecutus; nam et liberalitatem nostram et animum sunt experti. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi; multa castella cepi, multa uastaui: non sine causa ad senatum litteras misi. Adiuua nos tua sententia; quod cum facies, ex magna parte communi commodo inseruieris. [11,5] Scr. Romae medio mense Decembri a.u.c. 710. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Lupus familiaris noster cum a te uenisset cumque Romae quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis, in quibus maxime tuto me esse arbitrabar: eo factum est, ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset tuas ad me perferendas. Romam autem ueni a. d. V. Idus. Dec., nec habui quidquam antiquius, quam ut Pansam statim conuenirem, ex quo ea de te cognoui, quae maxime optaram. Quare hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re, quae a te gesta est post hominum memoriam maxima, hortatorem desiderasti; illud tamen breuiter significandum uidetur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando recuperandae libertatis omnem spem ponere. Tu, si dies noctesque memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non obliuiscere profecto, quantae tibi etiam nunc gerendae sint; si enim iste prouinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, antequam illum intellexi non modo aperte, sed etiam libenter cum re publica bellum gerere, spem reliquam nullam uideo salutis. Quamobrem te obsecro iisdem precibus, quibus senatus populusque Romanus, ut in perpetuum rem publicam dominatu regio liberes, ut principiis consentiant exitus. Tuum est hoc munus, tuae partes; a te hoc ciuitas uel omnes potius gentes non exspectant solum, sed etiam postulant: quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus uerbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. Quamobrem uelim tibi ita persuadeas, me cum rei publicae causa, quae mihi uita mea est carior, tum quod tibi ipsi faueam tuamque dignitatem amplificari uelim, {me} tuis optimis consiliis, amplitudini, gloriae nullo loco defuturum. [11,6] Scr. Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Lupus noster cum Romam sexto die Mutina uenisset, postridie me mane conuenit: tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit. Quod mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam {dignitatem} commendare, quam mehercule non habeo tua cariorem: quare mihi gratissimum facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum. Cum tribuni pl. edixissent, senatus adesset a. d. XIII. Kal. Ian., haberentque in animo de praesidio consulum designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante Kal. Ian. non uenire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse dixi aut ita haberi senatum, ut de tuis diuinis in rem publicam meritis sileretur—quod factum esset, nisi ego uenissem—, aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse. Itaque in senatum ueni mane; quod cum esset animaduersum, frequentissimi senatores conuenerunt. Quae de te in senatu egerim, quae in concione maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere: illud tibi persuadeas uelim, me omnia, quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum; quod quamquam intelligo me cum multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum. [11,7] Scr. Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Seruium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia, cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit: reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen ex Graeceio poteris cognoscere. Caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere et meminisse uolam, ut ne in libertate et salute populi Romani conseruanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum condomnes—nullo enim publico consilio rem publicam liberauisti, quo etiam est res illa maior et clarior—, et adolescentem uel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam priuato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos uiros ciuesque optimos, dementes fuisse iudices, primum milites ueteranos, commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicauerunt seque ad salutem rei publicae defendendam contulerunt. Voluntas senatus pro auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu. Postremo suscepta tibi causa iam bis est, ut non sit integrum: primum Idibus Martiis, deinde proxime, exercitu nouo et copiis comparatis. Quamobrem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras, quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur. [11,8] Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Eo tempore Polla tua misit, ut ad te si quid uellem darem litterarum, cum, quid scriberem, non habebam; omnia enim erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent, nihildum nuntiabatur. Haec tamen scribenda existimaui: primum senatum populumque Romanum de te laborare non solum salutis suae causa, sed etiam dignitatis tuae; admirabilis enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium ciuium; ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege, sic hoc tempore regno te rem publicam liberaturum. Romae delectus habetur totaque Italia, si hic delectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes: tantus ardor animos hominum occupauit desiderio libertatis odioque diutinae seruitutis. De reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus, quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus, quos spero breui tempore societate uictoriae tecum copulatos fore. Reliquum est, ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae. [11,9] Scr. in castris Regii III Kal. Maias a.u.c. 711. D. BRUTUS S. D. M. CICERONI. Pansa amisso quantum detrimenti res publica acceperit, non te praeterit: nunc auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se conualescere posse. Ego, ne consistere possit in Italia Antonius, dabo operam: sequar eum confestim; utrumque me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur. In primis rogo te, ad hominem uentosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit Antonio sibi coniunctio; nam de Pollione Asinio puto te perspicere, quid tacturus sit. Multae et bonae et firmae sunt legiones Lepidi et Asinii. Neque haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem animaduertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte uobis id de hoc dubium est. Plancum quoque confirmetis oro, quem spero pulso Antonio rei publicae non defuturum. Si se Alpes Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus collocare et te de omni re facere certiorem. III. Kal. Maias, ex castris, Regio. [11,10] Scr. in castris Dertonae III. Non. Maias a.u.c. 711. D. BRUTUS S. D. M. CICERONI. Non mihi rem publicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti peruersi sint in me, exploratum habes; si tamen hoc temporis uideatur dici causa, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et uero iudicas de nobis; quod isti ne faciant, summa maleuolentia et liuore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus res publica a me commode administrari possit; quae quanto sit in periculo, quam potero breuissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniiciat uacuitas, non te fugit: satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror; scio enim, cui scribam. Reuertor nunc ad Antonium, qui ex fuga cum paruulam manum peditum haberet inermium, ergastula soluendo omneque genus hominum arripiendo satis magnum numerum uidetur effecisse; huc accessit manus Ventidii, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada peruenit atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus ueteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, uastet ea loca, in quae incurrerit, aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur; sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est. Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio; haec quemadmodum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad rem publicam liberandam accessi, HS. mihi fuit pecuniae … CCCC … amplius. Tantum abest, ut meae rei familiaris liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem numerum nunc legionum alo; qua difficultate, tu arbitrare: non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III. Non. Mai. ex castris, Dertona. [11,11] Data est ex castris, ex finibus Statiellensium, prid. Nonas Maias a.u.c. 711. D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI. Eodem exemplo a te mihi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. Tantum me tibi debere existimo, quantum persoluere difficile est. Scripsi tibi, quae hic gererentur. In itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animaduerti, qui in me inciderunt, in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret, scribebat. Ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi; et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto, quos confirmatos domum remittam. Tu, quae istic opus erunt administrari, prospicies, ut ex tua uoluntate reique publicae commodo fiant. Maleuolentiae hominum in me, si poteris, occurres; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. Non. Mai. ex castris, ex finibus Statiellensium. [11,12] Scr. Romae paullo ante XIV. Kal. Iun. a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DES. Tres uno die a te accepi epistulas: unam breuem, quam Flacco Volumnio dederas; duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibii attulit, alteram ad me misit Lupus. Ex tuis litteris et ex Graeceii oratione non modo non restinctum bellum, sed etiam inflammatum uidetur. Non dubito autem pro tua singulari prudentia, quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa praeclara in rem publica merita ad nihilum esse uentura; ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium. Qui si ita se habet, ut, quemadmodum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina uidetur, sed locum belli gerendi mutasse. Itaque homines alii facti sunt: nonnulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. Omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate, per quem eam consecutus sit; sed tamen prouidendum est, ne quae iusta querela esse possit. Res se sic habet: is bellum confecerit, qui Antonium oppresserit; hoc quam uim habeat, te existimare malo, quam me apertius scribere. [11,13] XIIIa. Scr. Idibus Iuniis aut paullo post Idus a. 711. D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI. Iam non ago tibi gratias; cui enim re uix referre possum, huic uerbis non patitur res satisfieri: attendere te uolo, quae in manibus sunt; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris. Sequi confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui: eram sine equitibus, sine iumentis; Hirtium perisse nesciebam; Caesari non credebam, priusquam conuenissem et collocutus essem. Hic dies hoc modo abiit. Postero die mane a Pansa sum arcessitus Bononiam: cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. Recurri ad meas copiolas; sic enim uere eas appellare possum: sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. Biduo me Antonius antecessit, itinera multo maiora fugiens, quam ego sequens; ille enim iit passim, ego ordinatim. Quacumque iit, ergastula soluit, homines arripuit, constitit nusquam, priusquam ad Vada uenit; quem locum uolo tibi esse notum: iacet inter Appenninum et Alpes, impeditissimus ad iter faciendum. Cum abessem ab eo milia passuum XXX. et se iam Ventidius coniunxisset, concio eius ad me est allata, in qua petere coepit a militibus, ut se trans Alpes sequerentur; sibi cum M. Lepido conuenire. Succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis—nam suos ualde quam paucos habet—, sibi aut in Italia pereundum esse aut uincendum, et orare coeperunt, ut Pollentiam iter facerent. Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit. Hac re mihi nuntiata statim quinque cohortes Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli: hora ante praesidium meum Pollentiam uenit quam Trebellius cum equitibus. Sane quam sum gauisus; in hoc enim uictoriam puto consistere ---. In spem uenerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis pares arbitrabantur neque ex Italia tam celeriter exercitum traiici posse credebant. Quos ipsi adhuc satis arrogatner Allobroges equitatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque aduentu sustineri facilius posse confidimus. Tamen, si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei publicae iniungant, summa a nobis dabitur opera. Vos magnum animum optimamque spem de summa re publica habere uolumus, cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctos ad omnia pro uobis uideatis paratos; sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam, ut quam paratissimi {et} ab exercitu reliquisque rebus pro uestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus; qui quidem eas copias, quas diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum conuerterunt. XIIIb. Scr. a.u.c. 711. D. BRUTUS COS. DESIG. M. CICERONI S. D. Parmenses miserrimos. [11,14] XIV. Scr. Romae circa X. Kal. Iun. a.u.c. 711. M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. Mirabiliter, mi Brute, laetor, mea consilia measque sententias a te probari de decemuiris, de ornando adolescente; sed quid refert? mihi crede, homini non glorioso: plane iam, Brute, frigeo; –rganon enim erat meum senatus; id iam est dissolutum. Tantam spem attulerat exploratae uictoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antonii conciso exercitu, ut omnium animi relaxati sint meaeque illae uehementes contentiones tamquam sxiamax¤ai esse uideantur. Sed, ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant, qui illas norunt, ulla condicione ad te posse perduci; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi eaque habebitur. De Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo ualde tibi assentior; sed, ut scribis, habes obtrectatores, quos equidem facillime sustineo, sed impediunt tamen. Ex Africa legiones exspectantur; sed bellum istuc renatum mirantur homines: nihil tam praeter spem umquam; nam die tuo natali uictoria nuntiata in multa saecula uidebamus rem publicam liberatam, nunc noui timores retexunt superiora. Scripsisti autem ad me iis, quas Idibus Maiis dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. Id si ita est, omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum ne extimescam, tuae partes sunt: ego plus, quam feci, facere non possum; te tamen, id quod spero, omnium maximum et clarissimum uidere cupio. [11,15] Scr. Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711. M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. Etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco collegae mandasti, ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. Mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. Coniunctio tua cum collega concordiaque uestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit. Quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis, sed tecum ipse certa. Plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro breuitatis uti cogito. Litteras tuas uehementer exspecto et quidem tales, quales maxime opto. [11,16] Scr. mense incerto (exeunte Aprili?) a.u.c. 711. M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. Permagni interest, quo tibi haec tempore epistula reddita sit, utrum cum sollicitudinis aliquid haberes, an cum ab omni molestia uacuus esses: itaque ei praecepi, quem ad te misi, ut tempus obseruaret epistulae tibi reddendae: nam, quemadmodum coram, qui ad nos intempestiue adeunt, molesti saepe sunt, sic epistulae offendunt non loco redditae; si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille, cui mandaui satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido me, quod uelim, facile a te impetraturum. L. Lamia praeturam petit. Hoc ego utor uno omnium plurimum: magna uetustas, magna consuetudo intercedit, quodque plurimum ualet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius. Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus; nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus ciui Romano Romae contigit nemini. Hoc cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. Quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam; quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. Nunc si me tanti facis, quanti certi facis, quoniam equitum centurias tenes, in quibus regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis eas enturias conficiat. Non tenebo te pluribus; ponam in extremo, quod sentio: nihil est, Brute, cum omnia a te exspectem, quod mihi gratius facere possis. [11,17] Scr. eodem tempopre, quo ep. XVI, a.u.c. 711. M. CICERO D. BRUTO S. D. Lamia uno omnium familiarissime utor; magna eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima: is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intelligunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam; sed is ambitus excitari uidetur, ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem. In ea re quantum me possis adiuuare, facile perspicio, nec uero, quantum mea causa uelis, dubito. Velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse, quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuueris; quod ut facias, uehementer te rogo. [11,18] Scr. Romae XIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares, suspicabamur, tamen timidiora mandata uidebantur, quam erat dignum tua populique Romani uictoria. Senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortes duces: itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent, fortissimum iudicaret, timidum atque ignauum iudicari. Etenim, cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua uirtute florente Antonio, quis erat, qui quidquam timeret profligato illo, te liberato? Nec uero Lepidum timebamus; quis enim esset, qui illum tam furiosum arbitraretur, ut, qui in maximo bello pacem uelle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei publicae indiceret? Nec dubito, quin tu plus prouideas; sed tamen tam recenti gratulatione, quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renouatio timoris magnam molestiam afferebat. Quare uelim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius; sin aliquid uirium forte collegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano uirtutem deesse nec rei publicae te uiuo imperatorem. XIIII. Kal. Iun. [11,19] Scr. Vercellis XII. Kal. Iun. a.u.c. 711. D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI. Ad senatum quas litteras misi, uelim prius perlegas et, si qua tibi uidebuntur, commutes. Necessario me scripsisse ipse animaduertes; nam, cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat uobis assentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimaui, nunc uero, cum sim cum tironibus egentissimis, ualde et meam et uestram uicem timeam necesse est. Vicetini me et M. Brutum praecipue obseruant: his ne quam patiare iniuriam fieri in senatu uernarum causa, a te peto. Causam habent optimam, officium in rem publicam summum, genus hominum aduersariorum seditiosum et incertissimum. XII. Kal. Iun. Vercellis. [11,20] Scr. Eporediae VIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711. D. BRUTUS S. D. M. CICERONI. Quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam; saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, nouissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse; ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse, laudandum adolescentem, ornandum, tollendum; se non esse commissurum, ut tolli posset. Hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adolescente prolatum; ueteranos uero pessime loqui uolebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum, maximeque indignari, quod in decemuiris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad uestrum arbitrium esset collata. Haec cum audissem et iam in itinere essem, committendum non putaui, prius ut Alpes transgrederer, quam, quid istic ageretur, scirem; nam de tuo periculo, crede mihi iactatione uerborum et denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto, adolescente impulso posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere, ut quam plurimum lucri faciant. Neque tamen non te cautum esse uolo et insidias uitantem; nihil enim tua mihi uita potest esse iucundius neque carius: illud uide, ne timendo magis timere cogare et, quibus rebus potest occurri ueteranis, occurras: primum, quod desiderant de decemuiris, facias; deinde de praemiis, si tibi uidetur, agros eorum militum, qui cum Antonio ueterani fuerunt, iis dandos censeas ab utriusque nobis; de lente ac ratione habita pecuniae senatum de ea re constituturum. Quattuor legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, uideo facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano; aequaliter aut sorte agros legionibus assignari puto oportere. Haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur, sed amor in te et cupiditas otii, quod sine te consistere non potest. Ego, nisi ualde necesse fuerit, ex Italia non excedam; legiones armo, paro; spero me non pessimum exercitum habiturum ad omnes casus et impetus hominum. De exercitu, quem Pansa habuit, legionem mihi Caesar non remittit. Ad has litteras statim mihi rescribe turoumque aliquem mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse putaris. VIIII. Kal. Iun. Eporedia. [11,21] Scr. Romae prid. Nonas Iunias a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Di isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui poterit, cui non eadem ista dixerit. Te tamen, mi Brute, sic amo, ut debeo, quod istud quidquid esset nugarum me scire uoluisti; signum enim magnum amoris dedisti. Nam, quod idem Segulius, ueteranos queri, quod tu et Caesar in decemuiris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? Sed tamen, cum ego sensissem de iis, qui exercitus haberent, sententiam ferri oportere, iidem illi, qui solent, reclamarunt: itaque excepti etiam estis me uehementer repugnante. Quocirca Segulium negligamus, qui res nouas quaerit, non quo ueterem comederit—nullam enim habuit—, sed hanc ipsam recentem nouam deuorauit. Quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro me facere, ut de me timeas aliquid, omni te, uir optime mihique carissime Brute, de me metu libero; ego enim, quae prouideri poterunt, non fallar in iis, quae cautionem non habebunt, de iis non ita ualde laboro; sin enim impudens, si plus postulem, quam homini a rerum natura tribui potest. Quod mihi praecipis, ut caueam, ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis; sed uelim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere uirtutis, ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae uirtuti proxime accedere; quamobrem nec metuam quidquam et cauebo omnia. Sed uide, ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quidquam timeam; tuis enim opibus et consulatu tuo, etiamsi timidi essemus, tamen omnem timorem abiiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. Consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris assignandis ab utroque uestrum, uehementer assentior: itaque, cum quidam de collegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbaui rem totamque uobis integram reseruaui. Si quid erit occultius et, ut scribis, magis reconditum, meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. Non. Iun. [11,22] Scr. Romae mense Quinctili (paullo ante pr. Non.) a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO. Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. Peto a te maiorem in modum uel humanitatis tuae uel mea causa, ut eum auctoritate tua, quae plurimum ualet, conseruatum uelis. Volo te, cum fortissimus uir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adolescentem beneficio tuo esse saluum: cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit; quare, etsi minus ueram causam habebis, tamen uel probabilem aliquam poteris inducere. Nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa uirtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in ciuitate retinere: quod ut facias, ita a te peto, ut maiore studio magisue ex animo petere non possim. [11,23] Scr. Eporediae VIII. Kal. Iunias. a.u.c. 711. D. BRUTUS S. D. M. CICERONI. Nos hic ualemus recte et, quo melius ualeamus, operam dabimus. Lepidus commode nobis sentire uidetur: omni timore deposito debemus libere rei publicae consulere. Quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei publicae, ualentibus magnum animum habere debebas, quem et semper habuisti et nunc fortuna adiuuante augere potes. Quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquumtur: si frenum momorderis, peream, si te omnes, quotquot sunt, conantem loqui ferre poterunt. Ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae ueniant, in Italia morabor. VIII. Kal. Iunias Eporedia. [11,24] Scr. Romae VIII. Idus Iunias a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Narro tibi: antea subirascebar breuitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse uideor; te igitur imitabor. Quam multa quam paucis! te recte ualere operamque dare, ut quotidie melius; Lepidum commode sentire; tribus exercitibus quiduis nos oportere confidere. Si timidus essem, tamen ista epistula mihi omnem metum abstersisses; sed, ut mones, frenum momordi, etenim, qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam uigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita, ut ne desim constantiae meae. Quod scribis in Italia te moraturum, dum tibi litterae meae ueniant, si per hostem licet, non erraris—multa enim Romae—, sin aduentu tuo bellum confici potest, nihil tibi sit antiquius. Pecunia expeditissima quae erat, tibi decreta est. Habes amantissimum tui Seruium; nos non desumus. VIII. Idus Iunias. [11,25] Scr. Romae XIIII. Kal. Quinctiles a.u.c. 711. M. CICERO S. D. D. BRUTO. Exspectanti mihi tuas quotidie litteras Lupus noster subito denuntiauit, ut ad te scriberem, si quid uellem. Ego autem, etsi, quid scriberem, non habebam—acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam—, breuitatem secutus sum te magistro. Scito igitur in te et in collega spem omnem esse. De Bruto autem nihil adhuc certi; quem ego, quemadmodum praecipis, priuatis litteris ad bellum commune uocare non desino: qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus. Sed quid ago? non imitor laxunismÚn tuum: altera iam pagella procedit. Vince et uale. XIIII. K. Quinctil. [11,26] Scr. in castris III. Nonas Iunias a.u.c. 711. D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.. In maximo meo dolere hoc solatio utor, quod intelligunt homines non sine causa me timuisse ista, quae acciderunt. Deliberent, utrum traiiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum arcessant necne, et mihi stipendium dent an non decernant: ad senatum litteras misi. Crede mihi, nisi ista omnia ita fiunt, quemadmodum scribo, magnum nos omnes adituros periculum. Rogo te, uidete, quibus hominibus negotium detis, qui ad me legiones adducant: et fide opus est et celeritate. III. Non. Iun. ex castris. [11,27] Scr. in Tusculano V. Kal. Iun. a.u.c. 710. CICERO MATIO SAL. Nondum satis constitui, molestiaene plus an uoluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus officii, tum utriusque nostrum amantissimus: nam, cum in Tusculanum uesperi uenissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane uenit; quem cum obiurgarem, quod parum ualetudini parceret, tum ille, nihil sibi longius fuisse, quam ut me uideret. "Numquidnam," inquam, "noui?" Detulit ad me querelam tuam, de qua priusquam respondeo, pauca proponam. Quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior; sed uetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet: dilexi te, quo die cognoui, meque a te diligi iudicaui; tuus deinde discessus isque diuturnus, ambitio nostra et uitae dissimilitudo non est passa uoluntates nostras consuetudine conglutinari; tuum tamen erga me animum agnoui multis annis ante bellum ciuile, cum Caesar esset in Gallia; quod enim uehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari, perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. Multa praetereo, quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt; grauiora enim consecuta sunt. Et initio belli ciuilis, cum Brundisium uersus ires ad Caesarem, uenisti ad me in Formianum: primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consilii, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. Nec uero sum oblitus litterarum tuarum, quas ad me misisti, cum Caesari obuiam uenisses in agro, ut arbitror, Trebulano. Secutum illud tempus est, cum me ad Pompeium proficisci siue pudor meus coegit siue officium siue fortuna: quod officium tuum, quod studium uel in absentem me uel in praesentes meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicauerunt? Veni Brundisium: oblitumne me putas, qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento aduolaris? quae tua fuerit assessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu? Tandem aliquando Romae esse coepimus: quid defuit nostrae familiaritati? in maximis rebus quonam modo gererem me aduersus Caesarem, usus tuo consilio sum, in reliquis officio: cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me, ut domum uentitares horasque multas saepe suauissimo sermone consumeres? tum, cum etiam, si meministi, ut haec philosophoumena scriberem, tu me impulisti. Post Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit, quam ut essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras. Quorsum igitur haec oratio longior, quam putaram? Quis sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quidquam a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse; nam praeter haec, quae commemoraui, quae testata sunt et illustria, habeo multa occultiora, quae uix uerbis exsequi possum. Omnia me tua delectant, sed maxime maxima cum fides in amicitia, consilium, grauitas, constantia, tum lepos, humanitas, litterae. Quapropter—redeo nunc ad querelam—ego te suffragium tulisse in illa lege primum non credidi; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse. Dignitas tua facit, ut animaduertatur, quidquid facias; maleuolentia autem hominum, ut nonnulla durius, quam a te facta sint, proferantur: ea tu si non audis, quid dicam, nescio; equidem, si quando audio, tam defendo, quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. Defensio autem est duplex: alia sunt, quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio; alia, quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum. Sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit—quod mihi quidem uidetur—, in utramque partem de tuo officio disputari posse, uel in eam, qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, uel in eam, qua nonnulli utuntur, libertatem patriae uitae amici anteponendam. Ex his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae! Illa uero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius quam ego commemorat aut saepius? te et non suscipiendi belli ciuilis grauissimum auctorem fuisse et moderandae uictoriae, in quo qui mihi non assentiretur, inueni neminem. Quare habeo gratiam Trebatio, familari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum, quibus nisi credideris, me omnis officii et humanitatis expertem iudicaris; quo nec mihi grauius quidquam potest esse nec a te alienius. [11,28] Scr. Roame exeunte mense Maio a.u.c. 710. MATIUS CICERONI SAL. Magnam uoluptatem ex tuis litteris cepi, quod, quam speraram atque optaram, habere te de me opinionem cognoui; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam, ut incorrupta maneret, laborabam. Conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse, quod boni cuiusquam offenderet animum: eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quidquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et perpetua fuisset atque esset beneuolentia; quod quoniam, ut uolui, scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. Nota enim mihi sunt, quae in me post Caesaris mortem contulerint: uitio mihi dant, quod mortem hominis necessarii grauiter fero atque eum, quem dilexi, perisse indignor; aiunt enim patriam amicitae praeponendam esse, proinde ac si iam uicerint obitum eius rei publicae fuisse utilem. Sed non agam astute: fateor me ad istum gradum sapiente no peruenisse; neque enim Caesarem in dissensione ciuili sum secutus, sed amicum, quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam ciuile aut etiam causam dissensionis probaui, quam etiam nascentem exstingui summe studui. Itaque in uictoria hominis necessarii neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi. Atque etiam res familiaris mea lege Caesaris deminuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur, remanserunt in ciuitate. Ciuibus uictis ut parceretur, aeque ac pro mea salute laboraui. Possum igitur, qui omnes uoluerim incolumes, eum, a quo id impetratum est, perisse non indignari? cum praesertim iidem homines illi et inuidiae et exitio fuerint. "Plecteris ergo," inquiunt, "quoniam factum nostrum improbare audes." O superbiam inauditam, alios in facinore gloriari, aliis ne dolere quidem impunite licere! At haec etiam seruis semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio; quae nunc, ut quidem isti dictitant libertatis auctores, metu nobis extorquere conantur; sed nihil agunt: nullius umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam; numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putaui. Sed quid mihi suscensent, si id opto, ut poeniteat eos sui facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. "At debeo pro ciuili parte rem publica uelle saluam." Id quidem me cupere, nisi et ante acta uita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo uincere non postulo. Quare maiorem in modum te rogo, ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse. An, quod adolescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata communem commutem ac me ipse retexam? Non faciam neque, quod displiceat, committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac uiri amplissimi doleo grauem casum. Quod si aliter essem animatus, numquam, quod facerem, negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac uanus existimarer. "At ludos, quos Caesaris uictoriae Caesar adolescens fecit, curaui." At id ad priuatum officium, non ad statum rei publicae pertinet; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adolescenti ac dignissimo Caesare petenti negare non potui. Veni etiam consulis Antonii domum saepe salutandi causa; ad quem, qui me parum patriae amantem esse existimant, rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentes uentitare reperies. Sed quae haec ast arrogantia, quod Caesar numquam interpellauit, quin, quibus uellem atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer, eos, qui mihi amicum eripuerunt, carpendo me efficere conari, ne, quos uelim, diligam? Sed non uereor, ne aut meae uitae modestia parum ualitura sit in posterum contra falsos rumores, aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam sui similes amicos habere. Mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est uitae, in otio Rhodi degam; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae, ut recte fieri semper cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod, eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque obseruare deberem, fecit. Bene uale et me dilige. [11,29] Scr. ineunte mense Quinctili a.u.c. 710. CICERO OPPIO S. D. Dubitanti mihi—quod scit Atticus noster—de hoc toto consilio profectionis, quod in utramque partem in mentem multa ueniebant, magnum pondus accessit ad tollendam dubitationem iudicium et consilium tuum; nam et scripsisti aperte, quid tibi uideretur, et Atticus ad me sermonem tuum pertulit. Semper iudicaui in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem, maximeque sum expertus, cum initio ciuilis belli per litteras te consuluissem, quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium an manendum in Italia; suasisti, ut consulerem dignitati meae; ex quo, quid sentires, intellexi et sum admiratus fidem tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum quam illius uoluntas fuit. Equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi: et, cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentes a te cultos et defensos esse memini et post meum reditum, quam familiariter mecum uixeris, quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnes, qui solent haec animaduertere, testes habemus; grauissimum uero iudicium de mea fide et constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti, quod tuum iudicium nisi mea summa beneuolentia erga te omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. Tu, mi Oppi, conseruabis amorem tuum—etsi more magis hoc quidem scribo, quam quo te admonendum putem—meaque omnia tuebere: quae tibi ne ignota essent, Attico mandaui; a me autem, cum paullum otii nacti erimus, uberiores litteras exspectato. Da operam, ut ualeas: hoc mihi gratius facere nihil potes.