[6,0] LETTRES FAMILIERES - LIVRE VI. [6,1] Scr. Romae a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO. Etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime poeniteat nemoque sit, quin ubiuis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est, quin hoc tempore bono uiro Romae esse miserrimum sit; nam, etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri coguntur nec auertere a miseriis cogitationem sinunt: quare, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera; etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec sunt ullo in proprio periculo, nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare. De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem; nec enim is, qui in te adhuc iniustior, quam tua dignitas postulabat, fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae, cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera uictoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio. Reliquum est, ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae: cuius tanti mali, quamuis docti uiri multa dicant, tamen uereor ne consolatio nulla possit uera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque neruorum; si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque uiuendum, uereor, ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror uictoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae nostraeque dignitati uidebamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut explorata nobis esset uictoria. Quare, si id euenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid euenerit, quod fieri posse numquam putarimus. Simus igitur ea mente, quam ratio et ueritas praescribit, ut nihil in uita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. Atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa uirtus se sustentare posse uideatur; sed, si est spes aliqua de rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. Atque haec mihi scribenti ueniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare—quo quidem tempore non ego causam nostram, sed consilium improbabam; sero enim nos iis armis aduersari uidebam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari; neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, diuinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si euenisset, uidebam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de euentu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod euenit, exploratius possem promittere; iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus—; sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas. Haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem uisus est, narrauit te interdum sollicitum solere esse uehementius: quod facere non debes nec dubitare, quin aut aliqua re publica sis futurus, qui esse debes, aut perdita non afflictiore condicione quam ceteri. Hoc uero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio uitae, et habes Ser. Sulpicium—quem semper unice dilexisti—, qui te profecto et beneuolentia et sapientia consolatur, cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati uictoriam subissemus. Sed haec longiora fortasse fuerunt, quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, breuius exponam: ego habeo, cui plus quam tibi debeam, neminem—quibus tantum debebam, quantum tu intelligis, eos huius mihi belli casus eripuit—; qui sim autem hoc tempore, intelligo, sed, quia nemo est tam afflictus, quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit nauare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe, uelim existimes tibi tuisque liberis esse debitum. [6,2] Scr. Asturae mense Iunio aut Quinctili a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO. Peto a te, ne me putes obliuione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut grauitate ualetudinis, qua tamen iam paullum uideor leuari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim; quare uelim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa beneuolentia tenere tuasque omnes res non minori mihi curae quam meas esse. Quod maiore in uarietate uersata est adhuc tua causa, quam homines aut uolebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum, quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem publicam sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire: si arma ualebunt, nec eos, a quibus reciperis, uereri debes nec eos, quos adiuuisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut uictoria detractis ciuitas respirauerit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus, quem uir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim ciui et uiro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo, quod accidat uniuersis. Quae uis insit in his paucis uerbis—plura enim committenda epistulae non erant—, si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelliges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei publicae statu timeas; omnia si intererint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem uelis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa. Sed haec hactenus: tu uelim scribas ad me, quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo ueniam scire possim. [6,3] Scr. Romae a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO. Superioribus litteris beneuolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior; neque enim confirmatione nostra egebat uirtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. Hoc item tempore breuior esse debeo; siue enim nihil tum opus fuit tam multis uerbis, nihilo magis nunc opus est, siue tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil noui: nam, etsi quotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam uideo animo, quam ea, quae oculis cernimus, nec uero quidquam uideo, quod non idem te uidere certo scio; nam, etsi, quem exitum acies habitura sit, diuinare nemo potest, tamen et belli exitum uideo et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum uincere, qualis futura sit uel haec uel illa uictoria. Idque cum optime perspexi, tum tale uideo, nihil ut mali uideatur futurum, si id ante acciderit, quod uel maximum ad timorem proponitur; ita enim uiuere, ut tum sit uiuendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit, ne beato quidem. Sed in ea es urbe, in qua haec uel plura et ornatiora parietes ipsi loqui posse uideantur. Ego tibi hoc confirmo, etsi leuis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemuis aut eorum, qui discesserint, aut eorum, qui remanserint: alteri dimicant, alteri uictorem timent. Sed haec consolatio leuis est; illa grauior, qua te uti spero, ego certe utor: nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni uacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. Sed rursus g-glauk' g-eis g-Athehnas, qui ad te haec. Mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum uiuam, erunt. Vale. [6,4] Scr. Romae a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO. Noui, quod ad te scriberem, nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, quam est res eiusmodi, cuius exitus prouideri possit. Nunc tantum uidemur intelligere, non diuturnum bellum, etsi id ipsum nonnullis uidetur secus. Equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam: non quo, sed quod difficilis erat coniectura; nam, cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque uicerit, non sit mirum futurum. Ilia in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiamsi inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter uictorias non multum interfuturum: alteros propemodum iam sumus experti; de altero nemo est quin cogitet, quam sit metuendus iratus uictor armatus. Hoc loco si uideor augere dolorem tuum, quem consolando leuare debebam, fateor me communium malorum consolationem nullam inuenire praeter illam—quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est quaque ego quotidie magis utor—: conscientiam rectae uoluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam: a qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus, euentusque magis nostri consilii quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus, quod debuimus, moderate, quod euenit, feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingenii et ad ferendum singularis uirtutis indigent: illud cuiuis facile est docere, cur praecipue tu dolere nihil debeas; eius enim, qui tardior in te leuando fuit, quam fore putaramus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam. Reliquum est, ut te angat, quod absis a tuis tamdiu: res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festiuius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huiusmodi, ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime uelit. Equidem, nos qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est uidere quam audire, sed etiam quod ad omnes casus subitorum periculorum magis obiecti sumus, quam si abessemus; etsi me ipsum, consolatorem tuum, non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigauit. Quanto fuerim dolore, meministi: in quo prima illa consolatio est, uidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamuis iniqua condicione pacem, quod etsi casu, non diuinatione mea factum est, tamen in hac inani prudentiae laude delector; deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam uocer ad exitum uitae, non ab ea re publica auellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit; adiuuat etiam aetas et acta iam uita, quae cum cursu suo bene confecto delectat, tum uetat in eo uim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit; postremo is uir uel etiam ii uiri hoc bello occiderunt, ut impudentia uideatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. Equidem mihi omnia propono nec ullum est tantum malum, quod non putem impendere; sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, metuere desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, uerum finis etiam doloris futurus sit. Sed haec satis multa uel plura potius, quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed beneuolentia longiores epistulas. Seruium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito, quin magnae tibi leuationi solitus sit esse quotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis, tum optimi et prudentissimi uiri. Tu uelim te, ut debes et soles, tua uirtute sustentes: ego, quae te uelle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo; quae cum faciam, beneuolentiam tuam erga me imitabor, merita non assequar. Vale. [6,5] Scr. Romae exeunte anno u. c. 708. M. CICERO S. D. A CAECINAE. Quotiescumque filium tuum uideo (uideo autem fere quotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum ualeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. Res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt, quae quidem quotidie faciliores mihi et meliores uidentur, multisque uideo magnae esse curae, quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio; iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo, ut plus ipse prospiciam, quam te uidere atque intelligere mihi persuaserim, sed tamen, quia fieri potest, ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam, exponere: ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis ciuibus tam acerba iniuria. Quare ad eam spem, quam de omnibus habemus, accedit ea, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et uirtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), sed etiam propter eximium ingenium summamque eloquentiam, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. Itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se uiolatum putasset; quod ipsum lenitur quotidie, significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo uiuunt, tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud illum plurimum profuturam. Quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi: a me uero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas uelim; id enim et uetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant. [6,6] Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. A. CAECINAE. Vereor, ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet, sed tamen uereor, ne litterarum a me officium requiras, quas tibi et iampridem et saepe misissem, nisi quotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem. Nunc, ut spero, breui gratulabimur: itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo; his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem uerbis, quibus te consoler ut afflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem, quam te memini dubitare de mea; nam, cum me ex re publica expulissent ii, qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras, uenerant, audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare. Si te ratio quaedam Etruscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo uiro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra diuinatio fallet, quam cum sapientissimorum uirorum monitis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio, tum magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostrorum temporum uarietate consecuti sumus; cui quidem diuinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. Dicerem, quae ante futura dixissem, ni uererer, ne ex euentis fingere uiderer; sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne se diiungeret: coniunctione frangi senatus opes, diiunctione ciuile bellum excitari uidebam, atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio, tum salutare utrique. Quae praeterea prouiderim, praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet: eundem in Hispaniam censui; quod si fecisset, ciuile bellum nullum omnino fuisset. Rationem haberi absentis non tam pugnaui ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. Causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum uel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? Victa est auctoritas mea, non tam a Pompeio (nam is mouebatur), quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli uictoriam fore putabant. Susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui, sed ualuit apud me plus pudor meus quam timor: ueritus sum deesse Pompeii saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. Itaque uel officio uel fama bonorum uel pudore uictus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus; quo in bello nihil aduersi accidit non praedicente me. Quare, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem angurii et diuinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. Non igitur ex alitis uolatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniuiis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae obseruem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent uel obscuritatis uel erroris. Notantur autem mihi ad diuinandum signa duplici quadam uia, quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum ciuilium natura atque ratione. In Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro Querelarum tuarum; accedit, quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur; praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis, uoluntatibus, in quo uehementer eum consentiens Etruria mouebit. Cur haec igitur adhuc parum profecerunt? Quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius uidetur irasci posse, concesserit. "Quae est igitur," inquies, "spes ab irato?" Eodem e fonte se hausturum intelligit laudes suas, e quo sit leuiter aspersus. Postremo homo ualde est acutus et multum prouidens: intelligit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re publica cuiuis summorum tuae aetatis uel ingenio uel gratia uel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius; nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum. Dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura: nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos ciues dicere aut homines improbos audeat; in quo admirari soleo grauitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris: numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. "At in eius persona multa fecit asperius." Armorum ista et uictoriae sunt facta, non Caesaris. At nos quemadmodum est complexus! Cassium sibi legauit; Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae; Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. Quo igitur haec spectant? Rerum hoc natura et ciuilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam ciuitatem boni uiri et boni ciues nulla ignominia notati non reuerbantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reuerterunt. Habes augurium meum, quo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem uirum sustentarem: te, si explorata uictoria arma sumpsisses pro re publica (ita enim tum putabas)-, non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus euentusque bellorum posse accidere, ut uinceremur, putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, aduersam ferre nullo modo posse. Disputarem etiam, quanto solatio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus aduersis litterae esse deberent; commemorarem non solum ueterum, sed horum etiam recentium uel ducum uel comitum tuorum grauissimos casus; etiam externos multos claros uiros nominarem; leuat enim dolorem communis quasi legis et humanae conditionis recordatio; exponerem etiam, quemadmodum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium uiueremus; necesse est enim minore desiderio perdita re publica carere quam bona. Sed hoc genere nihil opus est: incolumem te cito, ut spero, uel potius, ut perspicio, uidebimus. Interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium officium, operam laborem meum iampridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime quotidie magis Caesar amplecitur, familiares quidem eius, sicuti neminem: apud quem quidquid ualebo uel auctoritate uel gratia, ualebo tibi; tu cura, ut cum firmitudine te animi, tum etiam spe optima sustentes. [6,7] Scr. in Sicilia exeunte anno u.c. 708. CAECINA CICERONI PLUR. SAL. Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset—quoniam non tam interest, quo animo scribatur, quam quo accipiatur—, ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. Qua quidem in re singulari sum fato; nam, cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est, quod armatus aduersario male dixi. Nemo nostrum est, ut opinor, quin uota Victoriae suae fecerit, nemo, quin etiam, cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit: hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei, qui aliquid scripsit contra suam uoluntatem, cum ignorit omnibus, qui multa deos uenerati sunt contra eius salutem? Sed, ut eodem reuertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide, non reuocans me ipse, sed paene refugiens; genus autem hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere—tamen cauendum est, ne in petulantiam incidas—; impeditum se ipsum laudare, ne uitium arrogantiae subsequatur; solum uero liberum alterum laudare, de quo quidquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut inuidiae assignetur. Ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam, quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. Sed tamen ego quidem me sustinui: multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem; quemadmodum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum uictum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest afferre? Cum uero ad ipsius Caesaris nomen ueni, toto corpore contremesco, non poenae metu, sed illius iudicii; totum enim Caesarem non noui: quem putas animum esse, ubi secum loquitur? "Hoc probabit: hoc uerbum suspiciosum est. Quid, si hoc muto? at uereor, ne peius sit. Age uero, laudo aliquem: non offendo? cum porro offendam, quid, si non uult? armati stilum persequitur: uicti et nondum restituti quid faciet?" Auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caues tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris: ubi hoc omnium patronus facit, quid me, ueterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? In hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit euadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armauit, nos sentimus. Sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est, si totum alium faceres. De Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci. Te pro me quid horter? uides tempus uenisse, quo necesse sit de nobis constitui. Nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes: adolescens est; omnia excogitare uel studio uel aetate uel metu non potest. Totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. Tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes: a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, apud eius omnes plurimum potes. Unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias—quamquam id magnum et amplum est—, sed totum tuum esse onus, perficies: nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono; sed utrique rei excusationem tuae uitae consuetudo dat, nam, quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te, sed etiam sic imperant tibi familiares. Quod ad librum attinet, quem tibi filius dabit, peto a te, ne exeat, aut ita corrigas, ne mihi noceat. [6,8] Scr. Romae exeunte anno u.c. 708. CICERO CAECINAE. Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi uehementer cum iis, ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad uellemus, esse uti liceret. Qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset eiusmodi, quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et afferre rationem, cur negarent, huic meae rogationi uel efflagitationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reuerterunt; mihi hoc dederunt, ut esses in Sicilia, quoad uelles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum. Quoniam, quid tibi permittatur, cognosti, quid mihi placeat, puto te scire oportere. Actis his rebus litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis, quid sim tibi auctor, in Siciliane ut subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi conuenire uisa est cum oratione Largi; ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. Sed ego, siue hoc siue illud est, in Sicilia censeo commorandum: propinquitas locorum uel ad impetrandum adiuuabit crebris litteris et nuntiis uel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta; quamobrem censeo magno opere commorandum. T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum uenerint; erant enim omnes Mutinae: uiri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii. Quae mihi uenient in mentem, quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam: si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia uincam. Ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi: earum litterarum exemplum infra scriptum est. [6,9] Scr. Romae exeunte anno u.c. 708. M. CICERO T. FURFANIO PROCOS. Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti uiro, plurimum sum usus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi afferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et uiuebat mecum coniunctissime non solum amicitiae officiis, sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius uiuerem. Nihil attinet me plura scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, uides. Reliquum est, ut, cum cognorim pluribus rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus sentires, nihil a te petam, nisi ut ad eam uoluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intelligo: hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale. [6,10] (10a) Scr. Romae a.u.c. 708. CICERO TREBIANO S. D. Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis; nam et consilium tuum uel casus potius diutius in armis ciuilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic euentus, quod tardius, quam est aequum et quam ego uellem, reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est, quam tibi semper fuerunt casus mei. Itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et hoc iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satisfacere cupere, idque tu ad tuos uelim scribas, haec quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam consilium, rem fidem meam sibi ad omnes res paratam putent. Si auctoritate et gratia tantum possem, quantum in ea re publica, de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus, tum certe ordinis tui facile princeps, sed, quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor, quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea, quae praeterea uideor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis: neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intelligere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu deuincti magnis meis ueteribus officiis me diligenter obseruant et colunt. Itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem quotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar. Singula persequi non est necesse: uniuersum studium meum et beneuolentiam ad te defero. Sed magni mea interest hoc tuos omnes scire, quod tuis litteris fieri potest ut intelligant, omnia Ciceronis patere Trebiano. Hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile, quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum. (10b). Scr. Romae a.u.c. 708. Antea misissem ad te litteras, si genus scribendi inuenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri: consolatione non utebar, quod ex multis audiebam, quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te uehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum; quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse uersatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor. Simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis uetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse, quam uellem, in rebus atque usu plus etiam, quam uellem, uersatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore; nam et ipse, qui plurimum potest, quotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam uidetur et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re publica, quae in perpetuum iacere non potest, necessario reuiuescat atque recreetur, quotidieque aliquid fit lenius et liberalius, quam timebamus: quae quoniam in temporum inclinationibus saepe paruis posita sunt, omnia momenta obseruabimus neque ullum praetermittemus tui iuuandi et leuandi locum. Itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus quotidie mihi, ut spero, fiet procliuius, ut etiam polliceri possim: id re quam uerbis faciam libentius. Tu uelim existimes et plures te amicos habere, quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intelligere potuerim, et me concedere eorum nemini. Fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te: quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris prouidebuntur. [6,11] Scr. Romae a.u.c. 709. {M.} CICERO S. D. TREBIANO. Dolabellam antea tantummodo diligebam, obligatus ei nihil eram—nec enim acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis—: nunc tanto sum deuinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satisfecit, ut nemini plus debeam. Qua in re tibi gratulor ita uehementer, ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim: alterum omnino non desidero, alterum uere facere poteris. Quod reliquum est, quoniam tibi uirtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi, quid amiseris, obliuisci, quid reciperaris, cogitare: uiues cum tuis, uiues nobiscum; plus acquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris, quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere: haec praedicatio tua mihi ualde grata est eaque te uti facile patior, cum apud alios, tum mehercule apud Syronem, nostrum amicum; quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse uolumus. Te cupio uidere quam primum. [6,12] Scr. Romae a.u.c. 708. CICERO AMPIO SAL. PLUR. Gratulor tibi, mi Balbe, uereque gratulor nec sum tam stultus, ut te usura falsi gaudii frui uelim, deinde frangi repente atque ita cadere, ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. Egi tuam causam apertius, quam mea tempora ferebant; uincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. Omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent: uidi, cognoui, interfui; etenim omnes Caesaris familiares satis opportune habet implicatos consuetudine et beneuolentia sic, ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum. Hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumus plane ita faciunt, ut me unice diligant: quod si mihi per me efficiundum fuisset, non me poeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inseruitum temporis causa, ueteres mihi necessitudines cum iis omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti. Principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui ualeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satisfecit; ualent enim apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae, quam quia Cimber habebat, plus ualuit, quam pro ullo alio ualere potuisset. Diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius ueniam tibi dari, quam illi appellant tubam belli ciuilis multaque ita dicunt, quasi non gaudeant id bellum incidisse. Quare uisum est occultius agendum neque ullo modo diuulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbreui, nec dubito, quin legente te has litteras confecta iam res futura sit: Pansa quidem mihi, grauis homo et certus, non solum confirmauit, uerum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. Mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant, quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in grauiore te cura futurum; quare magno opere putaui angoris et doloris tui leuandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi. Scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem uirum atque sapientem, quam ut exploratam spem salutis ostenderem, nisi eam, quam ab ipsa re publica, cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. Recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnes casus ferendos constantem ac paratum; quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus aetatis in re publica esse uersatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut uictor beatus, sed etiam ut, si ita accidisset, uictus sapiens esses. Deinde, cum studium tuum consumas in uirorum fortium factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum, quamobrem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas. Sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora, quae iam effugisti: nunc uero tantum te para ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam inuenirem, tibi quoque eandem traderem; sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo habere uidebantur, nunc uero etiam salutem. Sed, ut ad initium reuertar, caue dubites, quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint. [6,13] Scr. Romae exeunte a.u.c. 708. CICERO LIGARIO. Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuuandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire uidebar oratione neque leuare posse dolorem tuum; postea uera quam magnam spem habere coepi fore, ut te breui tempore incolumem haberemus, facere non potui, quin tibi et sententiam et uoluntatem declararem meam. Primum igitur scribam, quod intelligo et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum quotidie et dies et opinio hominum et, ut mihi uidetur, etiam sua natura mitiorem facit, idque cum de reliquis sentio, tum de te etiam audio ex familiarissimis eius, quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius uenit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti, quorum quidem et uirtute et pietate et amore in te singulari et assidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficitur, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem; sed, si tardius fit, quam uolumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius uelle uidetur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum, sed hoc ipsum intelligimus eum quotidie remissus et placatius ferre: quare mihi crede—et memoriae manda me tibi id affirmasse—te in istis molestiis diutius non futurum. Quoniam, quid sentirem, exposui, quid uelim tua causa, re potius declarabo quam oratione: si tantum possem, quantum in ea re publica, de qua ita sum meritus, ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit, quae tuam salutem in discrimen adduxit; sed tamen, quidquid imago ueteris meae dignitatis, quidquid reliquiae gratiae ualebunt, studium, consilium, opera, {gratia,} fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti, primum ob eas causas, quas scripsi, deinde quod ea de re publica semper uoluisti atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas, sed etiam, si omnia aduersa essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes. [6,14] Scr. Romae a. d. V. Kal. intercal. priores a.u.c. 708. CICERO LIGARIO. Me scito omnem meum laborem, omnem operam, curam, studium, in tua salute consumere; nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa beneuolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur officii erga te studiique munus aut tempus praetermittere. Sed, quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere; quid autem sperem aut confidam et exploratum habeam de salute tua, id tibi a me declarari uolo: nam, si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus sermperque magis aduersos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si hoc uitium est, eo me non carere confiteor; ego idem tamen, cum a. d. V. Kal. intercalares priores rogatu fratrum tuorum uenissem mane ad Caesarem atque omnem adeundi et conueniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus, quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et uultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi, ut mihi tua salus dubia non esset. Quamobrem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus sic adero, ut difficillimis, neque Caesari solum, sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognaui, pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo. Vale. [6,15] Scr. paullo post Idus Martias a.u.c. 710. CICERO BASILO SAL. Tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et, quid agas quidque agatur, certior fieri uolo. [6,16] Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?). BITHYNICUS CICERONI SAL. Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae priuatim essent, repeterm initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo, qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt: itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. Vale. [6,17] Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?). CICERO BITHYNICO. Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam, tum uelim mihi credas accedere etiam, id quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse uicturum. Gratissima mihi tua uoluntas est, facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me summi uiri; nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus ualuerunt ut ualeant, coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine neminem. Quamobrem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae uoluntas. [6,18] Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. CICERO LEPTAE. Simulatque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesiui e Balbo per codicillos, quid esset in lege: rescripsit eos, qui facerent praeconium, uetari esse in decurionibus, qui fecissent, non uetari. Quare bono animo sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum, qui hodie haruspicinam facerent, in senatum Romae legerentur, eos, qui aliquando praeconium fecissent, in municipiis decuriones esse non licere. De Hispaniis noui nihil: magnum tamen exercitum Pompeium habere constat, nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas XI. esse legiones; scripserat etima Messalla Q. Salasso P. Curtium fratrem eius iussu Pompeii inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa uenisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere. De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba consponsor tuus redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit, quod uidebatur mihi ille confidere. Oratorem meum tanto opere a te probari uehementer gaudeo; mihi quidem sic persuadeo, me, quidquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse: qui si est talis, qualem tibi uideri scribis, ego quoque aliquid sum; sin aliter, non recuso, quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudicii fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis: etsi abest maturitas aetatis, tamen personare aures eius huiusmodi uocibus non est inutile. Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus; sed, cum ea, quemadmodum spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem, et mehercule non tam sum peregrinator iam, quam solebam: aedificia mea me delectabant et otium; nunc domus est, quae nulli mearum uillarum cedat, otium omni desertissima regione maius. Itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione uersor; quare, ut arbitror, prius hic te nos, quam istic tu nos uidebis. Lepta suauissimus edicat Hesiodum et habeat in ore : g-Tehs g-d' g-aretehs g-hidrohta et cetera. [6,19] Scr. Asturae mense Sextili a.u.c. 709. CICERO LEPTAE. Maculam officio functum esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum uisum est deuersorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum; ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et uilla et amoenitas illa commorationis est, non deuersorii. De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, posteaquam tu es profectus, non uidi: tantis pedum doloribus afficitur, ut se conueniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi uideris, sapientus faceres, si non curares; quod enim eo labore assequi uis, nullo modo assequere; tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat, quam nouo sit aditus, praesertim qui nihil afferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo id ipsum sciet), non accepisse. Sed tamen aliquid uidebimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non appetendum, sed etiam fugiendum puto. Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque ueniat. Vale. [6,20] Scr. Asturae exeunte mense Sextili a.u.c. 709. CICERO TORANIO SAL. Dederam triduo ante pueris Cn. Plancii litteras ad te; eo nunc ero breuior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis, quid tibi agendum sit: nam praeter nauigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum, quod uitaueris, ne illud quidem non quantiuis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci; nihil est praeterea, cur aduentibus te offerre gestias; multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicaui. Quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te, quocumque opus erit, facillime et expeditissime conferas: quod si recipiet ille se, ad tempus aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res eum uel impediet uel morabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. Hoc mihi prorsus ualde placet; de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita uelim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere, quod tibi timendum sit, praeter communem casum ciuitatis, qui etsi est grauissimus, tamen ita uiximus et id aetatis iam sumus, ut omnia, quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus. Hic tui omnes ualent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt: tu cura, ut ualeas et te istim ne temere commoueas. [6,21] Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. CICERO TORANIO. Etsi, cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum uidebatur, tamen quotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse assensorem et me tibi solosque nos uidisse, quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa ipsa uictoria futura esset acerbissima, quae aut interitum allatura esset, si uictus esses, aut, si uicisses, seruitutem. Itaque ego, quem tum fortes illi uiri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse diceban (eram plane; timebam enim, ne euenirent ea, quae acciderunt), idem nunc nihil timeo et ad omnem euentum paratus sum: cum aliquid uidebatur caueri posse, tum id negligi dolebam; nunc uero euersis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio uidetur, quidquid euenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei publicae consuluisse et hac amissa salutem retinere uoluisse. Haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum et sententia et uoluntate, eadem cogitares; magna enim consolatio est, cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte uereque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas pertulimus tum, cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura, quae facta sunt. De tuis rebus nihil esse, quod timeas, praeter uniuersae rei publicae interitum tibi confirmo; de me autem sic uelim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum studio praesto semper futurum. Vale. [6,22] Scr. Romae ineunte anno u.c. 708. CICERO DOMITIO. Non ea res me deterruit, quo minus, posteaquam in Italiam uenisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec, quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus, nec, quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium deesset, nec, quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam. Haec quamquam nihilo meliora sunt nunc atque etiam multo desperatiora, tamen inanes esse meas litteras quam nullas malui. Ego, si te intelligerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris, quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eamm condicionem te uiuendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed, cum consilii tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris, quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse uoluisset, oro obtestorque te pro uetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te beneuolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus, quibus es fuistique semper carissimus, saluum conserues, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adolescentia pulcherrime a sapientissimis uiris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa beneuolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. Ego quid possim nescio uel potius me parum posse sentio: illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti; hanc meam uoluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te uelle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia, quae tibi utilia esse arbitrabor, summo studio diligenterque curabo. Vale.