[1,p1] Prooemium. Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit. Haec nusquam quidem non est siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium uulnerum morborumque nouerunt. 2 Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Ut pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. 3 Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. 4 Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis esse tentatas, easque esse uetustissimas. Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam uerique simile est inter nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant; 5 siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari uiri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit; 6 quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit: 7 scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora inquieta cogitatione nocturnaque uigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos uero ex iis Pythagoran et Enpedoclen et Democritum. 8 Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separauit, uir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diuersas curandi uias processerint. 9 Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam g-diaithehtikehn secundam g-pharmakeutiken tertiam g-cheirourgian Graeci nominarunt. Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset. 10 Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres uiri secuti ex ipsa professione se empiricos appellauerunt. 11 Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxime uiros salutaris ista nobis professio increuit. [1,p2] 12 Quoniam autem ex tribus medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit. 13 Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde euidentium; post haec etiam naturalium actionum, nouissime partium interiorum. 14 Abditas causas uocant, in quibus requiritur, ex quibus principis nostra corpora sint, quid secundam, quid aduersam ualetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conueniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: 15 alia, si in umidis omne uitium est, ut Herophilo uisum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas uenas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci g-phlegmonehn uocant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; 16 alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit: eum uero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt: 17 non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint - - - si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortaliumº possit, cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur. 18 Euidentes uero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt: occursurum enim uitio dicunt eum, qui originem non ignorarit. 19 Naturales uero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare uenae nostrae modo summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae uigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus posse. 20 Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in uentre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci. 21 Et haec quidem inter eos parum constant: illud uero conuenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud uerum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem mouet: 22 at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus grauis est, cum somnus aut uigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eueniant perceperit. 23 Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum uaria genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret. Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint, 24 considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, leuorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur alteri, siue quid partem alterius in se recipit: 25 neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque uiscus intestinumue sit, non cognouerit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum per uolnus alicuius uiscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; 26 ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque omnia, quae posita supra4 sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. [1,p3] 27 Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum uero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo superuacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit. 28 Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? cur huic potius quam Asclepiadi? 29 Si rationes sequi uelit, omnium posse uideri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis uerba superesse, deesse medendi scientiam. 30 Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his patere medicinam. 31 Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. 32 Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi uias traxerint. 33 Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; leuatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. 34 Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; grauioresque eos factos, qui se implerant. 35 Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus. 36 Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam esse inuentam, sed post inuentam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an aliud: si idem, superuacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc uero iam explorata esse; neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam. 37 Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum. 38 Neque enim se dicere medicum consilio non egere et irrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, siue hac de causa concoctio incidat siue illa, et siue concoctio sit illa siue tantum digestio. 39 Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid grauem et tardum spiritum expediat; neque quid uenas moueat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam uincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit. 40 Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantummodo: id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluu atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta uiolentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. 41 Nam colorem, leuorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inuiolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur; multo magis ueri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa noua sit, sub grauissimis uulneribus et ipsa trucidatione mutari. 42 Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque uero ferrum ad praecordia accessit et discissum transuersum saeptum est, quod membrana quaedam est quae superiores partes ab inferioribus diducit (g-diaphragma Graeci uocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit. 43 Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui uiscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus exceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. 44 Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum uero in uiuis cognosci potest, ipsa curatio ostendat. [1,p4] 45 Cum haec per multa uolumine perque magnas contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima uero uideri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed6 media quodammodo inter diuersas sententias; quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione uerum scrutantibus: ut in hac ipsa re. 46 Nam quae demum causae uel secundam ualetudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest. 47 Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuuant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamuis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti sint febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum ideo quoque maiores medicos extitisse. 48 Ratione uero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe - - - est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsueuit. 49 Rarius sed aliquando morbus quoque ipse nouus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra - - - quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspirauerit, sit ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium inuenerint. 50 Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua uoluerit, ne occidisse, nisi seruasset, uideretur: ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. 51 Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inueniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat. 52 Petet autem nouum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est euidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperentia libidinis. 53 Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa; quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi noua ratio ducenda est. 54 Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controuersiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent; et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi uideri uolunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere; satisque esse quaedam communia morborum intueri. 55 Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere agros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui. 56 Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluuio laborat, continendum; si mixtum uitium habet, occurrendum subinde uehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis. 57 Horum obseruationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi uiam quandam quam g-methodon nominant, eorumque, quis in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt. 58 Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit; deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant. 59 Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi uindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum uidetur. Potest autem id, dum solum est, non mouere, quod iunctum aliis maxime moueat. 60 Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret; quod cotidie fieri apparet. 61 Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit. [1,p5] 62 Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio nouo nomine artis indiget, si modo (quod primum est) non memoriae soli sed rationi quoque insistit. 63 Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet: quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. 64 Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empiricorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam uulgaria. 65 Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum subtilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident; et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. 66 Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi instra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diuersa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. 67 Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur. 68 Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus uentrem aut adstringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. 69 Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua ille epota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. 70 Quod auxilium medicus opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictrum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet. 71 Quae uera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris uero non esse; quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. 72 Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilus uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet: 73 saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non nouit, communia tantum debere intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum. 74 Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis. Incidere autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum discentibus necessarium: nam positum et ordinem nosse debent, quae cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesentat. 75 Sed et cetera, quae modo in uiuis cognosci possunt, in ipsis curationibus uulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit. His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conueniat, tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt. [1,1] Liber I. Sanus homo, qui et bene ualet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere. Hunc oportet uarium habere uitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; nauigare, uenari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit. 2 Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; modo ungui, modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo populus utatur; interdum in conuictu esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus iusto, modo non amplius adsumere; bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat. 3 Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici superuacui: nam et intermissus propter ciuiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant. 4 Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus excitat, frequens soluit. Cum autem frequens non numero sit sed natura - - - ratione aetatis et temporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur. Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum uigilia labor statim sequitur. Haec firmis seruanda sunt, cauendumque ne in secunda ualetudine aduersae praesidia consumantur. [1,2] At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat. 2 Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere. 3 Habitare uero aedificio lucido, perflatum aestiuum, hibernum solem habente; cauere meridianum solem, matutinum et uespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque nubilo caelo soli aperienti se - - - committere, ne modo frigus, modo calor moueat; quae res maxime grauidines destillationesque concitat. Magis uero grauibus locis ista seruanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. 4 Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fouere os multa aqua frigida debet; 5 longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, post eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu uel domestica uel ciuilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod seruandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior. 6 Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub diuo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa. 7 Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem athletarum exemplo uel certa esse lex uel inmodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem; modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his uero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est. 8 Ubi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit; tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est. 9 Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum. 10Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis uitandus est. [1,3] Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem obseruationes desiderant et nouae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in grauem, neque ex graui in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in grauem prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. 2 Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Perclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labore sine graui noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid uolet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet. 3Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam - - - in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. 4 Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniter perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere. 5 Balneum his feruens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum. 6 Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. 7 A balineo quoque uenientibus Asclepiades inutilem eam iudicauit; quod in iis uerum est, quibus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. 8 Solet etiam prodesse post uarium cibum frequentesque dilutas potiones uomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum. Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. 9 Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat. 10 Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lauari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. 11 Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem: si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere. 12 Qui uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, deinde cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta. 13 Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta aluus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. 14 Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque aluum firmare is, cui fusa, soluere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est. 15 Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. 16 Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia; somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque uehemens exercitatio; uomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta. 17 Cum uero inter extenuantia posuerim uomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade uomitum in eo uolumine, quod De tuenda sanitate composuit, uideo; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo uorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem uolumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis ualentius medicamentis fiunt. 18 Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior obseruatio adhibenda. 19 Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae et capitis grauitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt. Nam siue plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet: si uero6 corruptum est, nihil commodius est quam id, qua uia primum expelli potest, eicere. 20 Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui uel caelum uel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat. 21 Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat. 22 Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum adicere. At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. 23 Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint. Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare. 24 Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet. 25 Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuuare possunt quies et inedia . - - - quae per illas maxime eueniunt? Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur iis, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. 26 Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit. 27 Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, uinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur. 28 Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae ueniunt ex locis frigidis et pluuiis et inriguis. 29 Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens. 30 Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. 31 Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit; itemque conprimit is uomitus, qui statim post cibum est, soluit is, qui tarde superuenit. 32 Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lauatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes mouent. 33 Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur. Melior est autem in iuuene fusior, in sene adstrictior. 34 Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis uenter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus. Venus tum non aeque perniciosa est. 35 At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. 36 Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent. 37 Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli uarietatem periculum maximum est. Itaque neque sine ueste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo uero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. 38 Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummato omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. 39 Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit. Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est. [1,4] Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, ueste uelare; ad cutem tonderi. Utileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum - - -. 2 Si cui capilli sunt, cotidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum; potius ungui quam lauari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum uenit, sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere. 3 Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere. 4 Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat. 5 Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in uicem adsumitur. Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen uomitus alienus est. [1,5] Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, grauidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi grauius caelum austri reddiderunt. 2 Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam grauidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit. [1,6] Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere,9 quae tarde concocuntur. 2 Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant. Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri. [1,7] At si laxius intestinum dolore consueuit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit. [1,8] Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. 2 Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habet. 3 At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. 4 Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur. [1,9] Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheiragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit. Sub diuo quies optima est. 2Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit. 3 Ut concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro. 4 Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremores nascuntur. At prodest iuuenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur. 5 Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet. 6 Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit. [1,10] Est etiam obseruatio necessaria, qua quis in petilentia utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, nauigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra comprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua grauitas in corpore est. 2 Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. 3 Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat. Alternis diebus in uicem modo aqua modo uinum bibendum est. Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet. 4Cum uero haec in omni p80pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui tempore anni discesserunt ex suis sedibus, uel ubi in graues regiones uenerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus.