Praefatio.

 

<1> Cum disertorum gratiam aut communibus fabulis aut gratuitis beneficiis,

nullis tamen ueris meritis collegissem, dicta mea, quae in honoribus saepe

positus pro explicanda negotiorum qualitate profuderam, in unum corpus redigere

suadebant, ut uentura posteritas et laborum meorum molestias, quas pro

generalitatis commodo sustinebam, et sinceris conscientiae inemptam dinosceret

actionem. <2> Dicebam dilectionem ipsorum mihi potius fore contrariam, ut, quod

modo propter desideria supplicantium putabatur acceptum, postea legentibus

uideretur insubidum. addebam debere illos Flacci dicta recolere, qui monet, quid

periculi uox praecipitata possit incurrere. <3> Respondendi celeritatem cunctos

uidetis exigere, et creditis me impaenitenda proferre? dictio semper agrestis

est, quae aut sensibus electis per moram non comitur aut uerborum minime

proprietatibus explicatur. loqui nobis communiter datum est: solus ornatus est,

qui discernit indoctos. <4> Nonus annus ad scribendum relaxatur auctoribus: mihi

nec horarum momenta praestantur: mox ut coepero, clamoribus imminetur et

festinatione nimia geritur, ne cautius coepta peragantur. alter nos frequentia

inuidiosae interpellationis exaggerat: alter miseriarum mole castigat: alii

furiosa contentionum seditione circumdant. <5> Inter haec cur requiritis

dictationis eloquium, ubi copiam uix possumus habere sermonum? ipsas quoque

noctes inexplicabilis cura circumuolat, ne desint alimonia ciuitatibus, quae

supra omnia populi plus requirunt, studentes uentri, non auribus. hinc est quod

cogimur animo per cunctas ire prouincias et iniuncta semper inquirere, quia non

sufficit agenda militibus imperare, nisi haec iudicis assiduitas uideatur

exigere. nolite, quaeso, noxie nos amare. declinanda est suasio quae plus habet

periculi quam decoris. <6> Sed illi me potius tali disceptatione fatigabant:

ëpraefectum te praetorianae sedis omnes nouerunt, cui dignitati occupationes

publicae uelut pedisequae semper assistunt. ab hac enim exercituales flagitantur

expensae: ab hac uictus quaeritur sine temporis consideratione populorum: huic

etiam uel solum graue iudiciorum pondus adiectum est. cui ideo leges uisae sunt

inmensum onus imponere, dum ad ipsam honoris gratia maluerunt paene omnia

pertinere. quod enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum

pectus confluit, quicquid utilitas generalitatis exposcit? <7> Addimus etiam,

quod frequenter quaesturae uicibus ingrauato otii tempus adimit crebra

cogitatio, et uelut mediocribus fascibus insudanti illa tibi de aliis honoribus

principes uidentur imponere, quae proprii iudices nequeunt explicare. haec autem

facis nulla uendendo, sed exemplo proprii genitoris ab sperantibus accipis solos

labores: sic petentibus praestando gratis sub continentiae munere cuncta

mercaris. <8> Regum quin etiam gloriosa colloquia pro magna diei parte in bonum

publicum te occupare nouerunt, ut fastidium sit otiosis expectare, quae tu

continuo labore cognosceris sustinere. uerum hoc magis tibi ad suffragium laudis

potest proficere, si inter tanta et talia ualueris legenda proferre: deinde quod

rudes uiros et ad rem publicam conscia facundia praeparatos labor tuus sine

aliqua offensione poterit edocere, et usum, quem tu inter altercantium pericula

iactatus exerces, illos, qui sunt in tranquillitate positi, contingit felicius

adipisci. <9> Proinde, quod salua fide, qua frueris, dissimulare non poteris,

tanta regum beneficia, si pateris ignorari, frustra maluisti benigna

festinatione concedi. noli, quaesumus, in obscurum silentii reuocare, qui te

dicente meruerunt illustres dignitates accipere. tu enim illos assumpsisti uera

laude describere et quodam modo historico colore depingere. quos si celebrandos

posteris tradas, abstulisti, consuetudine maiorum, morientibus decenter

interitum. <10 Deinde mores prauos regis auctoritate recorrigis, excedentis

audaciam frangis, timorem legibus reddis. et adhuc dubitas edere quod tantis

utilitatibus probas posse congruere? celas etiam ut ita dixerim, speculum mentis

tuae, ubi te omnis aetas uentura possit inspicere. contingit enim dissimilem

filium plerumque generari: oratio dispar moribus uix potest inueniri. est ergo

ista ualde certior arbitrii proles: nam quod de arcano pectoris gignitur,

auctoris sui posteritas ueracius aestimatur. <11> Dixisti etiam ad

commendationem uniuersitatis frequenter reginis ac regibus laudes: duodecim

libris Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. cum tibi in

illis fuerit secundus euentus, quid ambigis et haec publico dare, qui iam

cognosceris dicendi tirocinia posuisse?í <12> Victus sum, fateor, in uerecundiam

meam: nec obsistere tantis prudentibus potui, cum me uiderem ex affectione

culpari. nunc ignoscite, legentes, et si qua est incauta praesumptio,

suadentibus potius imputate, quia mea iudicia cum illo uidentur facere, qui me

decreuerit accusare. <13> Et ideo quod in quaesturae, magisterii ac praefecturae

dignitatibus a me dictatum in diuersis publicis actibus potui reperire, bis sena

librorum ordinatione composui, ut, quamquam diuersitate causarum legentis

intentio concitetur, efficacius tamen rapiatur animus, cum tendit ad terminum.

<14> Illud autem sustinere alios passi non sumus quod nos frequenter incurrimus

in honoribus dandis, impolitas et praecipites dictiones, quae sic poscuntur ad

subitum, ut uix uel scribi posse uideantur. cunctarum itaque dignitatum sexto et

septimo libris formulas comprehendi, ut et mihi quamuis sero prospicerem et

sequentibus in angusto tempore subuenirem: ita quae dixi de praeteritis

conueniunt et futuris, quia non de personis, sed de ipsis locis quae apta

uidebantur explicui. <15> Librorum uero titulum, operis indicem, causarum

praeconem, totius orationis breuissimam uocem, uariarum nomine praenotaui, quia

necesse nobis fuit stilum non unum sumere, qui personas uarias suscepimus

ammonere. aliter enim multa lectione satiatis, aliter mediocri gustatione

suspensis, aliter a litterarum sapore ieiunis persuasionis causa loquendum est,

ut interdum genus sit peritiae uitare quod doctis placeat. <16> Proinde maiorum

pulchra definitio est sic apte dicere, ut audientibus possis concepta uota

suadere. neque enim tria genera dicendi in cassum prudens definiuit antiquitas:

humile, quod communione ipsa serpere uideatur: medium, quod nec magnitudine

tumescit nec paruitate tenuatur, sed inter utrumque positum, propria uenustate

ditatum suis finibus continetur: tertium genus, quod ad summum apicem

disputationis exquisitis sensibus eleuatur: uidelicet, ut uarietas personarum

congruum sortiretur eloquium et, licet ab uno pectore proflueret, diuersis tamen

alueis emanaret, quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi qui trina ista

uirtute succinctus causis emergentibus uiriliter est paratus. <17> Huc accedit,

quod modo regibus, modo potestatibus aulicis, modo loqui uideamur humillimis,

quibus alia contigit sub festinatione profundere, alia uero licuit cogitata

proferre, ut merito uariarum dicatur, quod tanta diuersitate conficitur. sed

utinam, sicut ista regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae

resignent merita dictionis. <18> Quapropter humile de nobis uerecunde

promittimus: mediocre non improbe pollicemur: summum uero, quod propter

nobiltatem sui est in editiore constitutum, nos attigisse non credimus. uerum

tamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. incongruo namque

nostras de nobis disputationes ingerimus, qui uestra potius iudicia sustinemus.

 

VARIARUM LIBRI DUODECIM - LIBER PRIMUS.

 

I. ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX.

<1> Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae

cognoscimur non habere: quando ille moribus iam tenetur obnoxius, qui ad iusta

deprehenditur imparatus. omni quippe regno desiderabilis debet esse

tranquillitas, in qua et populi proficiunt et utilitas gentium custoditur. haec

est enim bonarum artium decora mater, haec mortalium genus reparabili

successione multiplicans facultates protendit, mores excolit: et tantarum rerum

ignarus agnoscitur qui eam minime quaesisse sentitur. <2> Et ideo, piissime

principum, potentiae uestrae conuenit et honori, ut concordiam uestram quaerere

debeamus, cuius adhuc amore proficimus. uos enim estis regnorum omnium

pulcherrimum decus, uos totius orbis salutare praesidium, quos ceteri dominantes

iure suspiciunt, quia in uobis singulare aliquid inesse cognoscunt, nos maxime,

qui diuino auxilio in re publica uestra didicimus, quemadmodum Romanis

aequabiliter imperare possimus. <3> Regnum nostrum imitatio uestra est, forma

boni propositi, unici exemplar imperii: qui quantum uos sequimur, tantum gentes

alias anteimus. hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum

gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. quomodo potestis ab

Augusta pace diuidere, quem non optatis a uestris moribus discrepare? additur

etiam ueneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt quae se nominis

unitate iunxerunt. <4> Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam

pietatem uestram credidimus destinandos, ut sinceritas pacis, quae causis

emergentibus cognoscitur fuisse uitiata, detersis contentionibus in sua deinceps

firmitate restituta permaneat: quia pati uos non credimus inter utrasque res

publicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur,

aliquid discordiae permanere. <5> Quas non solum oportet inter se otiosa

dilectione coniungi, uerum etiam decet mutuis uiribus adiuuari. Romani regni

unum uelle, una semper opinio sit. quicquid et nos possumus, uestris praeconiis

applicetur. <6> Quapropter salutationis honorificentiam praeferentes prona mente

deposcimus, ne suspendatis mansuetudinis uestrae gloriosissimam caritatem, quam

ego sperare debui, etiamsi aliis non uideretur posse concedi. cetera uero per

praesentium latores pietati uestrae uerbo suggerenda commisimus, ut nec

epistularis sermo redderetur extensior nec aliquid pro utilitatibus nostris

praetermisisse uideremur.

II. THEONI V. S. THEODERICUS REX.

<1> Comitis Stephani insinuatione comperimus sacrae uestis operam, quam nos

uoluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui

usum subtrahendo sollemnem abominandam potius inferre cognosceris tarditatem.

credimus enim aliquem prouenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo

poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint aut lanae non

hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem. <2> Quapropter si

perscrutator Hydrontini maris intusa conchylia sollemniter condidisset apto

tempore, aceruus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae, ornator

solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxauerat. color

nimio lepore uernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea regnantem discernit,

dominum conspicuum facit et praestat humano generi, ne de aspectu principis

possit errari. <3> Mirum est substantiam illam morte confectam cruorem de se

post spatia tam longi temporis exudare quod solet uiuis corporibus uulnere

sauciatis effluere. nam cum sex paene mensibus marinae deliciae a uitali fuerint

uigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse grauissimae, scilicet ne

sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. haec cum infecta semel

substantia perseuerat, nescit ante subtrahi quam uestis possit absumi. <4> Quod

si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una uindemia est,

culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. in illis autem

rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit,

habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere

dicuntur immunda. <5> Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa

uidetur esse sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum

sacrilegus sit reatus neglegentiae in tali ueste peccare. quid enim agunt tot

artifices, tot nautarum cateruae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiua

subuectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum

regale opus crederis agere, in multis uidearis tibi ciuibus imperare. <6> Hoc

ergo remissio tua neglegit, quod te et in prouincia subuexerat et ad conspectum

principis honorabilem uenire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non

deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi

harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti,

uenire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua

credideris ludificatione tardandum. <7> Verum talis tantaque res quam facili

legitur inuenta compendio! cum fame canis auida in Tyrio litore proiecta

conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem sanguineum

defluentia ore eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus occasiones

repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt principibus decus

nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est

Hydron Italica, aulicum profecto uestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter

nouella transmittens. uide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam

necessarie cognoscis expetere.

III. CASSIODORO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Quamuis proprio fruatur honore quod est natura laudabile, nec desint

probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates—omnia siquidem bona

suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest uirtus quae sequestratur a

praemio—tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis

prouehitur, praecipuis plenus meritis aestimatur. <2> Nam si aequabilis

credendus est quem iustus elegerit, si temperantia praeditus quem moderatus

asciuit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum

meruit habere uirtutum. quid enim maius quaeritur quam ibi inuenisse laudum

testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? regnantis quippe

sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini

potestate munitus. <3> Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt, ut

laboris tui fructum capias, cum nostris animis singula suauiter inhaesisse

cognoscas. in ipso quippe imperii nostri deuotus exordio, cum adhuc

fluctuantibus rebus prouinciarum corda uagarentur et neglegi rudem dominum

nouitas ipsa pateretur, Siculorum suspicacium mentes ab obstinatione praecipiti

deuiasti, culpam remouens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis. <4>

Egit salubris persuasio, quod uehemens poterat emendare districtio. lucratus es

damna prouinciae, quae meruit sub deuotione nescire: ubi sub praecinctu Martio

ciuilia iura custodiens publica priuataque commoda inauarus arbiter aestimabas

et proprio censu neglecto sine inuidia lucri morum diuitias retulisti, excludens

uel querelis aditum uel derogationibus locum: et unde uix solet reportari

patientiae silentium, uoces tibi militauere laudantium. nouimus enim testante

Tullio, Siculorum natura quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine

possint iudices etiam de suspicionibus accusare. <5> Sed non eo praeconiorum

fine contenti Bruttiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum, quod

peregrina prouincia meruisset, genitalis soli fortune nesciret. at tu

consuetudinem deuotionis impendens eo nos obligasti munere, quo tibi nos putamus

omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat absolutum.

egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec inuidia quempiam

deprimens nec gratia blandiente sublimans. quod cum ubique sit arduum, tum fit

in patria gloriosum: ubi necesse est aut gratiam parentela prouocet aut odium

longae contentiones exasperent. <6> Oblectat igitur nos actus praefecturae

recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta prouida ordinatione

disponens ostendisti, quam leue sit stipendia sub iudicis integritate dependere.

nullus grauanter obtulit quod sub aequitate persoluit, quia quicquid ex ordine

tribuitur, dispendium non putatur. <7> Fruere nunc bonis tuis et utilitatem

propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. haec est enim

uitae gloriosa commoditas dominos esse testes, ciues habere laudantes. <8> His

igitur tot amplissimis laudibus incitati patriciatus tibi apicem iusta

remuneratione conferimus, ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio

meritorum. macte, summe uir, felicitate laudabili, qui ad hanc uocem dominantis

animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse quod cedimus. sint haec

diuina perpetua, ut, cum haec pro remuneratione tribuimus, meliora iterum tuis

meritis exigamur.

IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Optamus quidem, patres conscripti, coronam uestram diuersorum fascium flore

depingi: optamus, ut Libertatis genius gratam uideat turbam senatus. conuentus

siquidem talium est dignitas imperantum, et quicquid in uobis festiua

gratulatione respicitur, nostris uere laudibus applicatur. <2> Illud tamen

maxime desideranter appetimus, ut collegium uestrum ornent lumina dignitatum,

quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creuerunt. hos

uiros nostra perscrutatur intentio: his morum thesauris gaudemus inuentis, in

quibus uelut figuratis honorum uultibus clementia nostrae serenitatis

exprimitur. <3> Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico uiro praecipua in

re publica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum:

ut honore magni nominis declararentur merita seruientis. qui non fragili

felicitate prouectus fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus

euolauit, sed, ut crescere uirtutes solent, ad praeconii fastigium conscendit

gradibus dignitatum. <4> Primus enim, ut scitis, amministrationis introitus

comitiuae priuatarum mole fundatus est, ubi non tirociniorum infirmitate

titubans nouitatis uitio uel innocenter errauit, sed abstinentiae firmato

uestigio imitando uixit exemplo. qui mox deinde sacrarum largitionum honore

suscepto creuit conuersationis laude, quantum profecerat dignitate. <5> Quid

prouinciis redditam disciplinam, quid diuerso generi hominum monimenta iustitiae

infusa referamus? uixit tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis

et doceret exemplis. facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius

praedicabili conuersatione pudet mores probabiles non habere. quis enim uereatur

scelus, cuius in suggestu gremii complicem uidet? in cassum personam fictae

seueritatis inducit, cum auarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum

censet iniustus. non habet distributionis genium, cui auctoritatem libera

conscientia non ministrat, quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum

creduntur iudicibus displicere. <6> His itaque sub praecedenti roge gymnasiis

exercitatus emeritis laudibus ad palatia nostra peruenit. meministis enim, et

adhuc uobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano

culmini locatus incederit et euectus in celsum inde magis despexerit uitia

prosperorum. <7> Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus fauore fortunae in

cothurnum se magnae potestatis erexit, sed aequitate cuncta moderatus gratiam

nostram in se non reddidit odiosam. maiora sibi fecit optari, dum intra

modestiae terminos magna cohibuit. hinc est enim probatae conscientiae

gratissimus fructus, ut, quamuis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab

omnibus plus mereri. iunxit bene cum uniuersorum gaudiis nostra compendia,

aerario munificus et iuste soluentibus gratiosus. <8> Sensit tunc res publica ex

illo coetu Romuleo innocentiae uirum, qui licet se moderando gloriosum fecerit,

hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit.

pudet enim eum peccare, qui laudatis uidetur potuisse succedere. fuit itaque, ut

scitis, militibus uerendus, prouincialibus mitis, dandi auidus, accipiendi

fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. quod non fuit illi

custodire difficile, qui se a rebus alienis decreuerat abstinere. est enim

inuicti animi signum famae diligere commodum et lucra potius odisse causarum.

<9> Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque aui mores nobilissimos

nesciuerunt. Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat. quod uocabulum

etsi per alios uideatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae.

antique proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter uiros fortes eximii,

quando et ualitudine membrorum et corporis proceritate floruerunt. <10> Pater

enim candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter

dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis; dum ad imperiale secretum tales

constet eligi, in quibus reprehensionis uitium nequeat inueniri. <11> Sed ut se

pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuuanda re publica magna

fuit caritate sociatus: quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et

gloriosos in re publica labores in omni consilii parte sequebatur. ad Attilam

igitur armorum potentem cum supra dicti filio Carpilione legationis est officio

non irrite destinatus. uidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas

terribiles et minaces fretus ueritate despexit nec dubitauit eius

altercationibus obuiare, qui furore nescio quo raptatus mundi dominatum

uidebatur expetere. <12> Inuenit regem superbum, sed reliquit placatum et

calumniosas eius allegationes tanta ueritate destruxit, ut uoluisset gratiam

quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere. erigebat

constantia sua partes timentes, nec inbelles sunt crediti, qui legatis talibus

uidebantur armari. pacem retulit desperatam. cuius legatio quid profecerit,

datur intellegi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et uidebatur optata.

<13> Mox honorem illustratus, mox redituum dona aequus arbiter offerebat. sed

ille potius natiua moderatione ditissimus dignitatem suscipiens otiosam in

remunerationis locum expetiit amoenissima Bruttiorum. negare illi non potuit

optatam quietem, qui eum reddiderat ab inmani hoste securum: tristis ab obsequio

suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognouit. <14> Auus enim Cassiodorus

inlustratus honore praecinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a

VVandalorum incursione Bruttios Siciliamque armorum defensione liberauit, ut

merito primatum in illis prouinciis haberet, quas a tam saeuo et repentino hoste

defendit. debuit itaque uirtutibus eius res publica, quod illas prouincias tam

uicinas Gensiricus non inuasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. <15> Hi

autem et in partibus Orientis parentum laude uiguerunt. Heliodorus enim, qui in

illa re publica nobis uidentibus praefecturam bis nouenis annis gessit eximie,

eorum consanguinitati probabatur adiungi. genus in utroque orbe praeclarum, quod

gemino senatui decenter aptatum tamquam duobus luminibus oculatum purissima

claritate radiauit. quo enim se quaeuis nobilitas ultra distendit quam haec,

quae in utroque orbe clara esse promeruit? <16> Vixit et ipse in prouincia

honore iudicis et securitate priuati: cunctis illis nobilitate potior omnium ad

se animos adtrahebat, ut qui libertatis iure non poterant subdi, uiderentur

magis continuis beneficiis suauiter obligari. <17> Tanta quin etiam patrimonii

sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes

uinceret et donando saepius inuidiam non haberet. hinc est, quod candidatus

noster Gothorum semper armat exercitus et, bono instituto melior, quod a

parentibus accepit hereditaria largitate custodit. <18> Quae ideo per ordinem

nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intellegat et parentum suorum apud

nos laudes posse reparare qui uiuere praeclaris elegerit institutis. et ideo,

patres conscripti, quia uobis est commodus honor bonorum et iudicium nostrum

uester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiator eius prouectus, qui

sibi fecit gratiam patere cunctorum. est enim potius uicissitudo quam praemium,

ut qui uos probabili actione coluerunt, reciproco fauore gratulentur.

V. FLORIANO V. S. THEODERICUS REX.

<1> In inmensuns trahi non decet finita litigia. quae enim dabitur

discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter

procellas humanas portus instructes est, quem si homines feruida uoluntate

praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. <2> Et ideo spectabilitati tuae

praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus

supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controuersia statutis

legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt

decreta seruentur. <3> Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita

irrationabilibus querelis non praebamus assensum. cogi enim debet, ut sit

quietus, qui suo uitio renuit esse pacificus. nam et medendi peritus inuitum

frequenter saluat aegrotum, dum uoluntas recta in grauibus passionibus non est,

sed potius illud appetitur quod a salutis iudice grauare posse sentitur.

VI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Decet principem cura quae ad rem publicam spectat augendam, et uere dignum

est regem aedificiis palatia decorare. absit enim ut ornatui cedamus ueterum,

qui inpares non sumus beatitudine saeculorum. <2> Quapropter in Rauennati urbe

basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue

tribuit, quicquid in aula praedicabili ammiratione fundauit, magnitudini tuae

studiosissime delegamus, ut secundum breuem subter annexum de urbe nobis

marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie diuisa coniungant, ut uenis

colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. de arte ueniat

quod uincat naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum uarietate

texantur, quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum.

<4> His sumptus subuectionesque praestabis: ne quemquam nostrum grauet imperium,

quod ad utilitatem uolumus respicere singulorum.

VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX.

<1> Venantii tutoris Plutiani aditione cognouimus in ea te, qua non decuerat,

actione uersatum, ut eum, quem sumptu proprio iuuare debuisses, dispendio

proprietatis affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa

testari. quale ergo uidetur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur

extraneis? <2> Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio

prodiga uoluntate lasciuo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis,

incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi

factum cogas legibus uindicare, qui nunc uidemur omnia mansuetudine temperasse.

perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus.

grauissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia

principali. <3> Reliqua uero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto

iustitiae tramito diuisisse—si tamen appellanda diuisio est, quam sub unius

celebratam constat arbitrio ñ, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter

uos ea quae iustitiae conueniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una

substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii

paupertatis incommodis ingemiscant.

VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX.

<1> Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi

nouimus defuisse. sic enim aequitatis libra seruabitur, si auxilium largiamur

imparibus et metum nostri pro paruulis insolentibus opponamus. fortuna minor

principem quaerit, quia in uituperationem nostram corruunt quibus se publica

uota subducunt. <2> Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione

comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona paruuli

hostili furore lacerasse. quod nos pro rerum suarum acerbitate commouit, ut

largitas nostra, quam uelut titulum uolumus stare pietatis, usurpata

praesumptionibus uideatur illicitis. et quia dubium non est in repetitione

minoris maxime submoueri dispendia tarditatis, ideoque deuotio tua, nostra

iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi,

postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. <3> Aut si quid

est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione

praecedente, ad nostrum deproperet uenire comitatum: ut allegationibus cognitis

pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis.

VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Tuta est condicio subiectorum, ubi uiuitur sub aequitate regnantium: nec

dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem

rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis

uestigiis perquiratur. <2> Atque ideo, quod beatitudini uestrae gratissimum esse

confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae ciuitatis episcopum

proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a uobis honori

pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali

honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditor, etiam

tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus uix

capiunt fidem: quicquid autem ex inuidia dicitur, ueritas non putatur. <3>

Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi

clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis uestrae iudicium cuncta

transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et

districtionem ecclesiasticam custodire.

X. BOETHIO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Licet uniuersis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis

sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles,

confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. otioso

enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem

quodam debito redditur fideliter obsequenti. <2> Domestici partis equitum et

peditum, qui nostrae aulae uidentur iugiter excubare, quod ex magnis fieri

doloribus solet, adunata nobis supplicatione conquesti sunt ab illo arcario

praefectorum pro emolumentis sollemnibus nec integri ponderis solidos percipere

et in numero grauia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia uestra

lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio ueritatis

eiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. <3> Haec

enim quae appellatur arithmetica inter ambigua mundi certissima ratione

consistit, quam cum caelestibus aequaliter nouimus: euidens ordo, pulchra

dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet et

terrena custodit. quid est enim quod aut mensuram non habeat aut pondus excedat?

omnia complectitur, cuncta moderatur et uniuersa hinc pulchritudinem capiunt,

quia sub modo ipsius esse noscuntur. <4> Iuuat inspicere, quemadmodum denarius

numerus more caeli et in se reuoluitur et numquam deficiens inuenitur. crescit

noua condicione per se redeundo addita sibi semper ipsa calculatio et, cum

denarius non uideatur excedi, ex modicis praeualet maiora complecti. hoc saepe

repetitum inflexis manualibus digitis et erectis redditur semper extensum, et

quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter

augetur. quantitate numerabili harena maris, guttae pluuiarum, stellae lucidae

concluduntur. auctori quippe suo omnis creatura sub numero est et quicquid ad

existentiam peruenit, a tali non potest condicione dimoueri. <5> Et quoniam

delectat nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae

quamuis usu celeberrimo uiles esse uideantur, animaduertendum est quanta tamen a

ueteribus ratione collectae sunt. sex milia denariorum solidum esse uoluerunt,

scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol

aureus, conuenienter includeret. senarium uero, quem non inmerito perfectum

antiquitas docta definit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione

signauit, quam duodecies similitudine mensium computatam in librae plenitudinem

ad anni curricula collegerunt. <6> O inuenta prudentium! o prouisa rnaiorum!

exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret et tot arcana

naturae figuraliter contineret. merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est

consideratione trutinata. talia igitur secreta uiolare, sic certissima uelle

confundere, nonne ueritatis ipsius uidetur crudelis ac foeda laceratio?

exerceantur negotiationes in mercibus: emantur late, quae uendantur angustius:

constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si

integritas cum fraudibus misceatur. <7> Mutilari certe non debet, quod

laborantibus datur: sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio imminuta

praestetur. da certe solidum et aufer inde, si praeuales: trade libram, at

aliquid, si potes, imminue. contra ista nominibus ipsis constat esse prouisum:

aut integra tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsoluis. non potestis omnimodo,

non potestis nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere.

prouidete itaque, ut et arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas, et quod

bene meritis impendimus, incorrupto munere consequantur.

XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX.

<1> Decet te honorem, quem geris nomine, moribus exhibere, ut per prouinciam,

cui praesides, nulla fieri uiolenta patiaris, sed totum cogatur ad iustum, unde

nostrum floret imperium. <2> Quapropter Moniarii supplicatione commoti

praesentibus te affamur oraculis, ut, si re uera mancipia eius Breones

irrationabiliter cognoueris abstulisse, qui militaribus officiis assueti

ciuilitatem premere dicuntur armati et ob hoc iustitiae parere despiciunt,

quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue

dimicantibus difficile est morum custodire mensuram. <3> Quapropter omni

proteruia remota, quae de praesumptione potest uirtutis assumi, postulata facies

sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda eorum uideatur supplex

odisse uictoriam.

XII. EUGENITI V. I. MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX.

<1> Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista nisi dignis

impendere. et quamquam potestati nostrae deo fauente subiaceat omne quod

uolumus, uoluntatem tamen nostram de ratione metimur, ut illud magis aestimemur

elegisse, quod cunctos dignum est approbare. <2> Hinc est quod te litterati

dogmatis studia laudabiliter exsequentem pridem ad quaesturae culmen elegimus,

ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. quid enim

aduocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad

suas molestias trahit, ut laboribus subueniat alienis? in hoc campo exercitatus

cursu meritorum ad palmam nostri iudicii peruenisti. <3> Nec tamen benignitas

nostra una remuneratione contenta honorem geminat, augmenta procurat et eo

studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. sume igitur magisteriae

infulas dignitatis, usurus omnibus priuilegiis quae tuos habuisse constiterit

decessores. atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris

tui honorem alterum accipere meruisti. quid enim de priore senserimus praemio,

secundae dignitatis declaramus augmento. nati sunt fasces ex fascibus et naturam

retinentes fetus arborei pullulauerunt iterum decenter abscisi. <4> Verum te

haec remuneratio satietate non expleat nec det laboribus tuis ferias nostri laus

inuenta iudicii. desiderabilior quin immo sit honestas, cum peruenit ad

praemium, et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum

eorum intellegis inuenisse. honores ergo quos sumis ex chartis, redde de

meritis. nosti bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii

penetralibus uenis. meministi, quotiens apud nos laudati sint innocentes,

quotiens bonis actibus reddidimus uicem. ore tuo iudicia nostra loquebamur:

exemplis talibus incitare. esto innocentiae templum, temperantiae sacrum, ara

iustitiae. absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. pio principi sub

quodam sacerdotio seruiatur.

XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Dignitas, patres conscripti, dum ad incognitum uenit, donum est, cum ad

expertum, compensatio meritorum. quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius

est fauori. hos enim aestimatione subuehimus, alios gratia promouemus et ad

omnes indulgentiae uias nostra se relaxat humanitas. sed amoris uestri intuitu

commonemur, quotiens in coetum uestrum ducitur, qui de gloriosis uirtutibus

aestimatur. quicquid enim humani generis floris est, habere curiam decet: quae

sicut arx decus urbium, ita illa ornamentum est ordinum ceterorum. <2> Atque

ideo Eugenitem illustrem uirum litterati dogmatis opinione fulgentem magisterii

honore subueximus, ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. quis

enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non uilitate mentis exercuit, sed

patrocinii honore seruauit? dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut

alterutro decore fulgentes mutua se gratia qualitatis ornarent. hic est, qui

pridem nostro lateri iuridicus quaestor adhaesit, quem liuoris nebula nulla

fuscauit, nec maliuolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisiuit:

sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit et ad pietatem iussionum

innocentiam suam praebuit. animus enim dolosus non arbitrium sequitur

imperantis, sed suas potius explicat uoluntates. <3> Habetis certe euidens

nostrum in hac parte iudicium, ut post illius apicis culmen ad alteram

conscenderet dignitatem. nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse

priuatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem

peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. hunc ergo, patres

conscripti, tot meritis absolute relucentem fauor uester excipiat. debetis enim

bene gerentibus, ut eos laudis uestrae comitetur assensus. nam si equorum cursus

hominum clamoribus incitatur et insonantium manibus agitur, ut a mutis

animalibus uelocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus,

quos ad laudis auiditatem natos singulariter inuenimus!

XIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens uox est iusta poscentium,

quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate

detrimentum. <2> Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus

inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa

persolui, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. quid

enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod

debetur exsoluat? ita et illis suspectum tertiarum nomen auferimus et a nostra

mansuetudine importunitates competentium summouemus.

XV. FESTO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis

procedit, ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo

senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione

praestares. unde fit, ut bona uobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo.

nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia

iudicatur. <2> Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli

ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus

seruiturus, saluis legibus tua tuitione ualletur, ne uiolentos cuiusquam impetus

subtracta domini defensione patiatur. peruiae sunt enim semper iniuriis

facultates absentium et quodam mode uidetur occasio in delictum trahere, quae

non potest animum peruadentis de resultatione terrere. <3> Ideoque celsitudo

uestra, quam uotum est habere uicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et,

quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quad uniuersis celsior

inueniris.

XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX.

<1> Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate

concedimus. regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit

nobiles thesauros famae neglecta uilitate pecuniae. hinc est quod consuetudinis

nostrae humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis

nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant. <2> Dudum

siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi

inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram

praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta. quod nos pro ingenita

humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare

desidiam, releuandam aestimemus esse fortunam. inde enim constitutas pensiones

inferri uolumus, unde constat subiectos commoda consecutos. <3> Et ideo hanc

causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum eos minus

uendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione

detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua

neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis prouida intentione placuisti,

quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse

compendia.

XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

<1> Publicae utilitatis ratione commoniti, quae nos cura semper libenter

onerauit, castrum iuxta uos positum praecipimus communiri, quia res proeliorum

bene disponitur, quotiens in pace tractatur. munitio quippe tunc efficitur

praeualida, si diutina fuerit excogitatione roborata. omnia subita probantur

incauta et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula

formidantur. <2> Adde quod animus ipse in audaciam non potest esse pronus, qui

diuersa cura fuerit sollicitus. hanc merito expeditionem nominauere maiores,

quia mens deuota proeliis non debet aliis cogitationibus occupari. quapropter

amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur, nec moram

fas est incurrere iussionem, quae deuotos maxime noscitur adiuuare. <3> Et ideo

praesenti auctoritate decernimus, ut domos uobis in praedicto castello alacriter

construatis, reddentes animo nostro uicissitudinem rerum, ut, sicut nos uestris

utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare uos pulcherrimis

fabricis sentianius. tunc enim accidit, ut et sumptus competentes uestris iam

penatibus congregare uelitis et habitatio uobis non sit ingrata, quam propria

potest commendare constructio. <4> Quale est, rogo, in laribus propriis esse,

cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? ille imbribus pateat, uos

tecta defendant: illum inedia consumat, uos copia prouisa reficiat. sic uobis

tutissime constitutis hostis uester ante euentum certaminis fata patiebitur

perditoris. constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum uirum,

qui se per multa non distrahit. nam quis eum habuisse prudentiam putet, si tunc

coeperit fabricis operam dare aut penum condere, cum oporteat bella tractare?

XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX.

<1> Oportet uos colere et obseruare iustitiam, qui aequitatem populi dicere

suscepistis, quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis

regula continere, ne fiat exemplum prauum qui electus ad laudabile cognoscitur

institutum. et ideo ad interrogationem uestram curauimus praebere responsum, ne

per dubitationem possitis errare, nisi, quod absit, uelitis excedere. <2> Si

Romani praedium, ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum

Italiae nos suscepit imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor

barbarus occupauit, eum priori domino summota dilatione restituat. quod si ante

designatum tempus rem uidetur ingressus, quoniam praescriptio probatur obuiare

tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris. <3> Illa enim reduci in

medium uolumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus

calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. <4> De

percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi

lege damnatur solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet,

tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit,

praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta prouinciae finibus

abigantur. nam quibus fuit exosa societas parentum, ciuium non merentur habere

consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.

XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO VV. SS. THEODERICUS REX.

<1> Fisci uolumus legale custodire compendium, quia nostra clementia rebus

propriis uidetur esse contenta, et sicut nullum grauare cupimus, ita nobis

debita perdere non debemus. indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus, dum

perniciosa res est in imperante tenuitas. modus ubique laudandus est. nam cur

aut uituperabilis neglegentia in propriis defluat aut aliena cupiditas turpis

abradat? <2> Et ideo praesenti uobis iussione praecipimus, ut Adrianae ciuitatis

curialium insinuatione suscepta, quicumque Gothorum fiscum detrectat implere,

eum ad aequitatem redhibitionis artetis, ne tenuis de proprio cogatur exsoluere,

quod constat idoneos indebite detinere: hac scilicet ratione seruata, ut si quis

contumaciae uitio maluerit nostra iussa tardare, cum multa reddat quod debuit

etiam non compulsus offerre, quatenus proteruo spiritu indecenter erecta

inpunita iustis saeculis non relinquatur audacia.

XX. ALBINO ET AVIENO VV. II. ATQUE PATRICIIS THEODERICUS REX.

<1> Licet inter gloriosas rei publicae curas et regalium sollicitudinum

salutiferos fluctus pars minima uideatur principem de spectaculis loqui, tamen

pro amore rei publicae Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare, quia

undecumque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus, praesertim

cum beatitudo sit temporum laetitia populorum. illud enim propitiante deo

labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. <2> Partis

itaque prasini insinuata petitione comperimus—quoniam hoc introductum est, ut

populi de colore uocitentur—seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis

incitari et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. quod

utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit

possidere communem. et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes

aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. non enim inania uerborum

popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. <3>

Quapropter illustris magnitudo uestra praesenti iussione commonita patrocinium

partis prasini, quod gloriosae recordationis pater uester impendit, dignanter

assumat. putari enim non debet iniuria populos regere ac gubernare Romanos. nam

si honorum omnium causa pensetur, pro illorum utilitate delecti sunt, qui

honores gloriosissimos accipere meruerunt. <4> Conuocatis ergo spectatoribus, de

Helladio et Thorodon qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi

confusione sublata constituatur a uobis prasini pantomimus, quatenus sumptum,

quem pro spectaculo ciuitatis impendimus, electis contulisse uideamur. <5> Hanc

partem musicae disciplinae mutam nominauere maiores, scilicet quae ore clauso

manibus loquitur et quibusdam gesticulationibus facit intellegi, quod uix

narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci.

XXI. MAXIMIANO V. I. ET ANDREAE V. S. THEODERICUS REX.

<1> Prouocandi sumus affectuosis ciuium studiis ad augmenta ciuitatis, quia nemo

potest diligere quod habitatores intellegit non amare. unicuique patria sua

carior est, dum supra omnia saluum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis

commoratur. quapropter uotis paribus inuitemur ad dona, quatenus quod sponte

tribuimus, duplicata gratia conferamus. et ideo nulli graue sit Romanis fabricis

deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari,

quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se peruenire cognoscit.

<2> Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae ciuitatis fabricas uos debere

discutere, si labor operis concordat expensis: uel, si apud aliquem constet

residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat

erogandam. quibus rationibus euidenter expressis ad nos instructionem

fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere uideamini qui estis ad

indaginem ueritatis electi. nullum enim de largitate nostra fraudari uelle

credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse

iudicamus. <3> Aues ipsae per aera uagantes proprios nidos amant: erratiles

ferae ad cubilia dumosa festinant: uoluptuosi pisces campos liquidos transeuntes

cauernas suas studiosa indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt

refugere, longissima cupiunt aetate constare. quid iam de Roma debemus dicere,

quam fas est ipsis liberis plus amare?

XXII. MARCELLO V. S. ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX.

<1> Solida laus est regiae largitatis, quotiens conueniunt indulta iudiciis, nec

sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen, quia ubi

aptantur officia meritis, nil debetur incertis. non enim de rudibus sententiam

ferimus, sed de probatissimis iudicamus. <2> Polisti siquidem forensi cote

multifarie praedicatus ingenium: nutristi facundiam exercitatione causarum:

expertus es, quam suaues fides afferat fructus, ut ipsa etiam conciliet corda

regnantum. haec in te speculator uirtutum noster sensus inspexit: his apud nos

suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui

gessisti hactenus sub integritate priuatas. <3> Sume igitur fisci nostri tuenda

negotia, in utendis officii tui priuilegiis decessorum exempla secuturus. ita

ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede, ut nec calumnia innocentes

graues nec iustis petitionibus retentatores exoneres. illa enim lucra uera

iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. non ergo quotiens superes,

sed quemadmodum uincas, inquirimus. <4> Aequitatem nobis placiturus intende: non

quaeras de potestate nostra, sed potius de iure uictorias, quando laudabilius a

parte fisci perditur, cum iustitia non habetur. nam si dominus uincat,

oppressionis inuidia est: aequitas uero creditur, si supplicem superare

contingat. non ergo paruo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra

proficit, cum se commoditas iniusta subducit. quapropter sit interdum mala causa

fisci, ut bonus princeps esse uideatur. maiori quippe compendio perdimus, quam

si nobis indebite uictoria suffragetur.

XXIII. CAELIANO ET AGAPITO VV. II. PATRICIIS THEODERICUS REX.

<1> Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam, quoniam ad

laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. quid est enim, quod nos

melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus totaque res publica

morum nostrorum honestate uestita? <2> Hinc est quod praesenti iussione

decernimus, ut magnifici et patricii uiri Festus atque Symmachus contra

illustrem et patricium Paulinum in iudicio uestro, quas se habere dicunt,

exerant actiones. quibus pro legum ratione susceptis et, si iuris ordo patitur,

definitis tunc patricius Paulinus, quicquid aduersum supra memoratos magnificos

uiros se habere causatur, pari sorte depromat. nec tardari uolumus in eius

quoque parte sententiam, dum uelimus omnia inter eos esse decisa nihilque aliud

relinqui, nisi quod debetur affectui. <3> Videte ergo tanti iudicii arbitros uos

electos: uidete expectationem nostram aequabilem flagitare iustitiam: relaturi

gratiae uberrimum fructum si praesens disceptatio quos dignos credidit, non

impares probet. esse debet enim de talibus uiris cura praecipua, qui dare

possunt minoribus euidenter exempla. nam qui inter summos uiros litem neglegit

abolendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit.

XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX.

<1> Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae

stirpi est gaudium comprobari: laborem quippe non refugit, qui uirtutis gloriam

concupiscit. et ideo, iuuante deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi

utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare, ut simul et uos prouectus

occasionem habere possitis et nos quae praestitimus, meritis contulisse

uideamur. latet enim sub otio laudabilis fortitudo et dum se probandi non habet

spatium, occulta est lux tota meritorum. <2> Atque ideo per Nandum saionem

nostrum ammonendum curauimus, ut ad expeditionem in dei nomine more solito armis

equis rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi octauo die kalendarum

Iuliarum proxime ueniente modis omnibus deo fauente moueatis, quatenus et

parentum uestrorum in uobis ostendatis inesse uirtutem et nostram peragatis

feliciter iussionem. <3> Producite iuuenes uestros in Martiam disciplinam: sub

uobis uideant, quod posteris referre contendant. nam quod in iuuentute non

discitur, in matura aetate nescitur. accipitres ipsi, quorum uictus semper ex

praeda est, fetus suos nouitate marcentes nidis proturbant, ne molle otium

consuescant: alis uerberant immorantes, cogunt pullos teneros ad uolatum, ut

tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. uos autem,

quos et natura erigit at amor opinionis exacuit, studete tales filios

relinquere, quales uos patres uestros constat habuisse.

XXV. SABINIANO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Nil prodest initia rei solidare, si ualebit praesumptio ordinata destruere:

illa sunt enim robusta, illa diuturna quae prudentia incipit et cura custodit.

atque ideo maior in conseruandis rebus quam in inueniendis adhibenda cautela

est, quia de initiis praedicatio debetur inuento, de custoditis adquiritur

laudata perfectio. <2> Dudum siquidem propter Romanae moenia ciuitatis, ubi

studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Licini

deputatis reditibus reparari iussio nostra constituit, ut milia tegularum annua

illatione praestaret: simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus

pertinebant, qui nunc diuersorum usurpatione suggeruntur inuasi. <3> Cuncta ergo

ad statutam praestationem facies sine dilatione reuocari: quia licet nostra

iussa pro sua reuerentia in nullo uiolanda sunt, ea tamen custodiri uolumus

maxime, quae urbis faciem uidentur ornare. quis enim dubitet fabricarum miracula

hac prouisione seruata et pendenti saxo tornatas camaras tegularum tegmine

custoditas? ut antiqui principes nobis merito debeant laudes suas, quorum

fabricis dedimus longissimam iuuentutem, ut pristina nouitate transluceant, quae

iam fuerant ueternosa senectute fuscata.

XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia conuenit

nostra saepius largitate praestari. sed sicut quae semel annuimus rescindi in

perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus

impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione

transcendere. <2> Unde quia religiosi studii reuerentia commonemur, ut quae

dudum ecclesiae uiri uenerabilis Unscilae antistitis praestitimus, ualere in

perpetuum censeamus, nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus

admonendam, quatenus superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea

summa non sentiat, qua usque a magnifici uiri patricii Cassiodori, pura nobis

fide et integritate comperti, temporibus est soluta. <3> Ea uero quae a tempore

beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est translata professio, commune cum

uniuersis possessoribus onus solutionis agnoscat et illius subiaceat functioni,

cuius nacta est iura dominii. alioquin grata nobis augmenta eius esse non

possunt, qui fisci damno proficit. sufficiat possessori compendium pensionis:

tributa sunt purpurae, non lacernae, lucrum cum inuidia periculum est: quanto

melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!

XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX.

<1> Si exterarum gentium mores sub lege moderamur, si iuri Romano seruit

quicquid sociatur Italiae, quanto magis decet ipsam ciuilitatis sedem legum

reuerentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum?

ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent uiolenta patricios? <2> Populi

nobis itaque partis prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent

uenire comitatum remedia consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio

Theodoro et Inportuno uiro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum

defleatur extinctus. <3> Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate

commouit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fouere ciuicus

debuisset affectus. sed quia condicio minorum regnantis aequabiliter implorat

auxilium, supra memoratos illustres uiros ammoneri praesenti iussione censemus,

ut ad Caeliani atque Agapiti illustrium uirorum adaeque iudicium instructas

destinare non differant te instante personas, quatenus legibus examinata

cognitio eorum sententia terminetur. <4> Sed ne forsitan magnificos uiros

loquacitas popularis offenderit, praesumptionis huius habenda discretio est.

teneatur ad culpam quisquis transeunti reuerentissimo senatori iniuriam

proteruus inflixit, si male optauit, cum bene loqui debuit. <5> Mores autem

graues in spectaculis quis requirat? ad circum nesciunt conuenire Catones.

quicquid illic a gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. locus est qui

defendit excessum. quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque

principes ornare monstratur. respondeant nobis certe qui talibus studiis

occupantur: si tranquillos optant aduersarios suos, certe uolunt eos esse

uictores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter

erubescunt. unde ergo irasci uolunt, quod sine dubiu se optasse cognoscunt?

XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX.

<1> Digna est constructio ciuitatis, in qua se commendet cura regalis, quia laus

est temporum reparatio urbium uetustarum: in quibus et ornatus pacis adquiritur

et bellorum necessitas praecauetur. <2> Ideoque praesenti iussione profutura

sancimus, ut, si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris

habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat, quod tunc magis

uerius possidebit, cum hoc utilitati suae ciuitatis indulserit. <3> Quid est

enim gratius quam uidere crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in

generalitate concluditur? et licet praestentur uilia, ad auctores suos magna

sunt commoditate reditura: datur enim plerumque, quod maiori utilitate

recipitur. et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro

temporis qualitate largitur.

XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Non dubium est ad utilitatem rei publicae cursus custodiam pertinere, per

quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. et ideo uelut

necessariae rei maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus

constituti sunt, turpi macie non tabescant, ne ieiuna tenuitas laboribus

praeuenta succumbat et incipiat iter effici morosum, quod ad celeritatem constat

inuentum. <2> Quapropter deuotio uestra praesenti iussione commonita terrarum

spatia, quae ueredis antea licuerunt, mutationibus suis a possessore uindicata

restituat, ut nec illi paruo spatio infligantur damna et istis recuperata

sufficiant.

XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Animum nostrum, patres conscripti, rei publicae curis calentem et diuersarum

gentium consilia perscrutantem pulsauit saepius querela populorum, orta quidem

ex causis leuibus, sed graues eructauit excessus. deplorat enim pro

spectaculorum uoluptate ad discriminis se ultima peruenisse, ut legum ratione

calcata desperate persequeretur innoxios seruilis furor armatus, et quod illis

humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda

conuertit. quod nos elementiae nostrae solita prouisione comprimimus, ne

paulatim sinendo grauiorem uindicare cogamur offensam. benigni quippe principis

est non tam delicta uelle punire quam tollere, ne aut acriter uindicando

aestimetur nimius aut leniter agendo putetur improuidus. <2> Atque ideo

praesenti definitione sancimus, ut, si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui

caede fuerit fortasse uersatus, eum tradat legibus impetitum, ut facti qualitate

discussa proferatur iure ualitura sententia. si uero tanti facinoris reum mala

fide dominus iudiciis praesentare distulerit, nouerit se decem librarum auri

dispendio uulnerandum et nostrae ingratitudinis, quod multo grauius est,

pericula subiturum. <3> Sed ut honestatum omnium par libra componeret et

ciuilitatis gratia reductis moribus conueniret, ad populum quoque praecepta

nostra direximus, quae uobis reserari libenter amplectimur, ut alterutra

iussione pensata resarciatur ciuibus scissa concordia. proinde nullos ab

spectaculorum gaudio remouemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. <4>

Intersit igitur inter splendorem uestrum moresque mediocres: refugite tales

familiares, qui sint iniuriarum ministri, qui amori uestro nitantur ascribere

quod delinquunt et dum leuitates suas exerere cupiunt, uestram reuerentiam

implicare contendunt. uos enim, quos semper grauitas decet, nolite truculenter

insequi inania uerba populorum. si quod est forte, quod poenam mereatur,

admissum, in praefecti urbis notitiam deferatur, ut culpa legibus, non per

praesumptam coerceatur iniuriam. quid enim discrepat a peccante, qui se per

excessum nititur uindicare? impaenitenda est ultio de ciue, quae legibus uenit:

et excellenter uidetur de pulsato triumphasse, qui uictor pronuntiatur a iudice.

<5> Inter ipsos quoque aduersarios, ut scitis, non erant prius armata certamina,

sed pugnis se quamlibet feruida lacessebat intentio, unde et pugna nomen

accepit. postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit

nominari. consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. nam et si

datum est prius illi inermem facile uincere, tamen crimini applicandum est, quod

inde posteritas potuit interire. non permittatis ergo a famulis uestris in

ciuibus fieri quod adhuc debet et in hostibus accusari.

XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX.

<1> Spectacula uoluptatum laetitiam uolumus esse populorum, nec erigere debet

motus irarum, quod ad remissionem animi constat inuentum. ideo enim tot

expensarum onus subimus, ut conuentus uester non sit seditionis strepitus, sed

pacis ornatus. mores peregrinos abicite: Romana sit uox plebis, quam delectet

audiri. conuicia nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur. hoc fuit

certe, quod culpabatis in exteros: nolite modo uitia turbulenta contrahere, quae

uidetis alios abiecisse. <2> Atque ideo edictali programmate definimus, ut, si

atroces iniurias in quempiam senatorum uox iniusta praesumpserit, nouerit se a

praefecto urbis legibus audiendum, ut pro facti qualitate discussa excipiat

promulgatam iure sententiam. <3> Verum ut omne semen discordiae funditus

amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus: quod

uos poterit instruere ad praefectum urbis data praeceptio. tantum est, ut animis

compositis peragatis laetitiam ciuitatis. nihil est enim, quod studiosius

seruare uos cupimus quam uestrorum ueterum disciplinam, ut, quod ab antiquis

laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. <4> Soletis enim aera

ipsa mellifluis implere clamoribus et uno sono dicere, quod ipsas quoque beluas

delectet audire: profertis uoces organo dulciores et ita sub quadam harmonia

citharae concauum theatrum per uos resonat, ut tonos possit quilibet credere

quam clamores. numquid inter ista rixae decent aut inflammata contentio? abicite

furores laeti, iram gaudentes excludite. tales enim animi aliorum temperari

possunt, cum uestri fauores suauiter audiuntur.

XXXII. AGAPITO V. I. P. V. THEODERICUS REX.

<1> Eximiae urbis praesulem pacis conuenit esse custodem. nam a quo melius

moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? illa enim mater omnium

dignitatum uiros sibi gaudet praesidere uirtutum. et ideo honori tuo debes

animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis inuenisse

credaris. circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa

nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. sit insultandi consuetudo

moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia nec desit moribus disciplina.

<2> Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus et plebem

decreuimus ammoneri, hoc tuam quoque magnitudinem obseruare censemus, ut, si a

quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum

seueritate plectatur. si uero senator ciuilitatis immemor quemquam ingenuum

nefaria fecerit caede uexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae

multam perculsus excipiat. <3> Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia

partesque diuidere, ut in patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi

uoluptatum exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira feruescat. uerum, ne

posthac ulla possit iterum furiosa contentio prouenire, Helladius de medio,

uoluptatem populi praestaturus, introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum

ceteris partium pantomimis. <4> Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones

exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio

saltare praecepimus sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint,

libera sit facultas. si uero eorum lubrica uoluntas in unius coloris migrauerit

fauorem, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam

diligit, ut is qui praesumpserit, uetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam.

XXXIII. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Nescit serenitatis nostrae prolatum semel titubare iudicium: nec quod

prouida dispositione constituit, cuiusquam occasionis surreptione mutauit. dudum

siquidem ad Albinum atque Auienum patricios uiros praecepta nos dedisse

retinemus, ut pantomimum prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis

conueniret: quod nobis factum sua relatione reserarunt. <2> Et ideo nunc

praesenti auctoritate decernimus, ut, quem a supra memoratis magnificis uiris

electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis prasini sine imminutione

tribuatis, ut, quod nostra prouisio confusionis tollendae causa constituit, non

fiat seditionis occasio, sed quietis.

XXXIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Copia frumentorum prouinciae debet primum prodesse cui nascitur, quia

iustius est, ut incolis propria fecunditas seruiat quam peregrinis commerciis

studiosae cupiditatis exhauriat. alienis siquidem partibus illud debet impendi

quod superest et tunc de exteris cogitandum, dum se ratio propriae necessitatis

expleuerit. <2> Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula qui

curam uidentur habere litorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas

naues frumentis oneret ad aliena litora transituras, quam expensae publicae ad

optatam possint copiam peruenire.

XXXV. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaeuire

temporibus, terrenis uisceribus nimio calore duratis abortiuos messium fetus non

tam edidit quam inperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt

quae etiam in abundantia expeti consuerunt. <2> Et ideo frumenta publica, quae

de Calabro atque Apulo litoribus per cancellarium uestrum aestatis tempore

consuerant destinari, nec autumno uenisse modis omnibus permouemur, cum solis

reflexus australia signa discurrens, naturae ordine modificatus, tumultuosas

procellas aeris permixtione resuscitat: quod ab ipsis quoque mensibus datur

intellegi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt.

quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus uelocia necdum fuerint

destinata nauigia, cum stellarum non mergentium lucidus situs tendi carbasa

festinanter inuitet et aeris sereni fides properantium nequeat uota terrere? <3>

Aut forte incumbente austro remigiisque iuuantibus meatus nauium echinais morsus

inter undas liquidas alligauit: aut Indici maris conchae simili potentia labiis

suis nauium dorsa fixerunt: quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam

exagitata possunt elementa compellere. stat pigra ratis tumentibus alata uelis

et cursum non habet, cui uentus arridet: sine anchoris figitur, sine rudentibus

alligatur et tam parua animalia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis

impellunt. ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum nauigium

stare constat infixum miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris

motibus unda rapiatur. <4> Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae

praedictarum nauium tactu torpedinis segnissime torpuerunt: a qua tantum

infigentum dexterae praegrauantur, ut per hastam, qua fuerit uulnerata, ita

manum percutientis inficiat, quatenus uiuae substantiae pars sine sensu aliquo

immobilis obstupescat. credo talia incurrerunt, qui se mouere non possunt. sed

echinais illis impedimentosa uenalitas est, concharum morsus insatiata

cupiditas, torpedo fraudulenta simulatio. ipsi enim studio prauo faciunt moras,

ut occasiones incurrere uideantur aduersas. quod magnitudo tua, cui specialiter

conuenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi, ne inopia

non tam ab sterilitate temporis quam a neglegentia matre nata esse uideatur.

XXXVI. FERRIOLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Utilitas personarum bonorum debet successione renouari, ne defectu

seruientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. et ideo locum te iubemus

quondam Benedicti in Pedonensi ciuitate ex nostra auctoritate suscipere, ut

omnia uigilanti ordinatione procurans nostrae gratiae merearis augmenta. debes

enim aduertere, quia uicissitudinem reddere studeamus uiuis, qui mortuorum fidem

non possumus obliuisci. <2> Illud etiam pietatis nostrae consuetudine

commonemur, ut, quoniam deuotorum nobis memoria probata non deficit, antefati

Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur deuotione paruisse,

ciuili facias tuitione uallari, quatenus defensionis praesentis commodo

subleuati securitatem sibi gaudeant paterna seruitia contulisse. prosit ergo

generi, quod potuit unius deuotione praestari, quia maiora nos decet tribuere,

quam uidemur a seruientibus accepisse. hic aequalitas aequitas non est, sed pars

nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata.

XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS REX.

<1> Quamuis homicidii facinus primus detestetur auditus et cruentam manum oculi

refugiant iudicantum, quia procliuior ad misericordiam uia bonis semper mentibus

patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria

necessarium scelus: qui noua infelicitate fortunae tunc erit detestatio

cunctorum, si se seruet innoxium. quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui

matrimonii nisus est iura uiolare? <2> Feris insitum est copulam suam extrema

concertatione defendere, dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali

lege damnatur. uidemus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere,

arietes pro suis ouibus capitaliter insaeuire, equos adiunctas sibi feminas

colaphis ac morsibus uindicare. ita pro copulatis is sibi animas ponunt qui

uerecundia non mouentur. <3> Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum

relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse? et ideo si

oblatae petitionis minime ueritate fraudaris et genialis tori maculam deprehensi

adulteri sanguine diluisti nec sub praetexta cruentae mentis causam pudoris

intendis, ab exilio, quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum,

quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis non est leges calcare, sed

condere. <4> Ita tamen, ut, si legitimus extiterit accusator, de facti tui

qualitate te noueris audiendum, ut, si innoxios peremisti, crimen publica

districtione resecetur, si male initos complexus adulterorum morte diuisisti,

aestimetur potius uindicta quam culpa. <5> Si quis tibi autem calumniantium

damna generauit et Agnello fideiussori tuo, ut asseris, a uicario uel eius

officio extortam constiterit fuisse pecuniam, nostra iussione conuentus secundum

leges ablata restituat. nolumus enim in cuiusquam praedam cadere, quos nostra

uisa est sententia liberare. pari modo contra inciuilium impetus Candacis tibi

tuitionem sub aequabili defensione praestamus, ut nec legibus te subtrahat nec

iterum contra iura publica laborare permittat.

XXXVIII. BOIONI V. S. THEODERICUS REX.

<1> Non est beneficium quod praestatur inuitis: nec cuiquam utile uidetur, quod

aduersa uoluntate conceditur. unde spectabilitas tua VViliarit adulescentis

nepotis tui cognoscat nos querelis grauibus expetitos, quod res patris eius non

meliorandi causa, sed deteriorandi uoto detineas. quapropter quicquid ex iure

memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum

propria uoluntate disponat, quia et nobis congrua uidetur esse persona, qui

assumpta domini libertate proficiat. <2> Pullos suos audaces aquilae tamdiu

procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes adulta aetate

pennescant: quibus ut constiterit firmus uolatus, nouellos ungues in praedam

teneram consuescunt: nec indigent alieno labore uiuere, quos captio potest

propria satiare. sic iuuenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum

est ut ad uitam suam disponendam dicantur infirmi et putentur domum suam non

regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam uirtus

facit et qui ualet hostem confodere, ab omni se iam debet uitio uindicare.

XXXVIIII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati

iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione

uoluamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque

inuiolata custodiat? spectabilis itaque Philagrius in Syracusana ciuitate

consistens, palatii nostri longa obseruatione dilatus, reuerti se ad lares

proprios supplicauit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit

ciuitatem. <2> Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in

supra dicta urbe constituat: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda

iterum decernamus iussione. ita enim et illis ingenii prouectus adquiritur et

nostrae utilitatis ratio custoditur: quibus mora potest esse proficus, dum

interdum expedit patriam neglegere, ut sapientiam quis possit adquirere. Ulixes

Ithacus in laribus propriis forte latuisset, cuius sapientiam hinc maxime Homeri

nobile carmen asseruit, quod multas ciuitates et populos circumiuit, dum illi

prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conuersationibus probantur

eruditi. nature siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia

torpentia fatuatur.

XL. OSUIN V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat

esse dispositum, per tarditatis uitium incurrat obstaculum. et ideo ante

distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus

exegerit, paratiores ad imperata sufficient. ars enim bellandi, si non

praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur. proinde illustris sublimitas

tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro

nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est

defensor armatus. discat miles in otio, quod perficere possit in bello. animos

subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione

confidunt. gestiunt uituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in

nouellis uenationibus ludunt. focos ipsos comprehendere uirgultis teneris

inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis,

quem fouere contendis. sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad

hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri. primordia cuncta pauida sunt et

aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis nouitas abrogatur.

XLI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Praecipua uestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et

admittendos reuerendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non

solum numero uolumus augeri ciuium, sed ornari maxime luce meritorum. recipiat

alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos. quapropter unde

melius nobilitati collegam quaerimus quam de uena nobilium, qui se promittat

abhorrere moribus, quam refugit sanguine, uilitatem? atque ideo illustris

magnificentia tua Fausto adulto, filio. illustris Fausti, decernat attribui,

quae circa referendos curiae priscus ordo dictauit. hoc enim praecipientes nihil

imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est

dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium. ornatus enim

ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis

cottidie petitur, nos magnopere postulemur.

XLII. ARTEMIDORO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Remunaratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire

nescit, quod quempiam laborasse contigerit. nam si inopinata tribuimus,

quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis

deuotio quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse

cognoscit. <2> Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere

meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. differri te pertulit noster

affectus: apud amantem prouectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae

amicitiae genium ad honores ornatior peruenires. cuncta siquidem, unde famam

captat humanitas, in te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara.

quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus

genitalis soli fortuna resplendes quam gloria stemmatis et uirtutis ornaris. <3>

Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae

culmen erigimus, tribuentes tibi in ea ciuitate fasces, ubi perpetui sunt

honores. quod nos, qui munera nostra uerecundius aestimamus, certe fatebimur,

multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem

reuerendum humano generi esse cognoscis. <4> Numquid hoc est palatia regere et

domos proprias ordinare? plerumque honor ex commendatis adquiritur nec tale est

cellam uinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. illa,

quae potiora credimus, ad conseruandum melioribus damus et in quibus sustinere

damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet

parem, aestima nos et aliis similia credidisse: si uero singulare bonum est,

iudicem te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus.

XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Scitis, patres conscripti, uestrum esse genium culmina dignitatum: scitis

uobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. quicquid

enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. quid enim de uobis

aestimemus, agnoscitis, quando uiris longo labore compertis hoc certe in

praemium damus, ut uestri corporis mereantur esse participes. <2> Hic est enim

uir, qui genitalis soli relicta dulcedine nobis maluit inhaerere, et licet esset

clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam. superans gratiae

magnitudine uim naturae, qui principe Zenone non tam beniuolo quam affine

gaudebat. et quid illa re publica gratia non potuit obtinere parentis, quae sic

facillime fauet extraneis? sed haec omnia nimius despexit affectus, ut nos ipsi,

pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere uideamur in unius gratia tot

desiderabilia fuisse contempta. <3> Qui super hanc eximiam fidem solacia nobis

suae confabulationis adiecit, ut asperas non numquam rei publicae curas, quas

emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suauitate deliniret. blandus

alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare

praesumens. qui tanta se animi puritate clarificauit, ut cum apud nos mereretur

aulicas dignitates, spectaculorum ordinationem laetissimam sibi militiam

uindicaret, quatenus sub specie uoluptatis libere uideretur uelle seruire, a

laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. <4> Regalem

quin etiam mensam conuiua geniatus ornauit, ibi se nobis studens iungere, ubi

nos certum est posse gaudere. sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui

ad perfectam probationem sufficit, quod amorem nostrum iugiter habere promeruit?

non est maius meritum quam gratiam inuenisse regnantum: nam quibus fas est de

cunctis optimos quaerere, uidentur semper meritos elegisse. <5> Atque ideo

labores eius remuneratione pensantes Artemidoro illustri uiro urbanae

praefecturae fasces indulsimus. huic ergo, patres conscripti, tot ac talibus

meritis praelucenti fauete linguis, fauete collegiis. erit quoque uestrae

beniuolentiae laus, ut, cum dignis caritatem impenditis, ad exemplum ceteros

incitetis.

XLIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Caritatem uestri praecipuam nos habere ex ipsa cura potestis agnoscere, pro

quibus ita uidemur esse solliciti, ut nihil ammonitionis patiamur omitti.

cautela siquidem prodit affectum et quae studiosius diligimus, maiori gratia

custodimus. <2> Hinc est quod uiro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis

erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos, ut, quia quorundam

illicitis seditionibus ciuilitas turbabatur, haberent et innoxii purissimum

testem et errantes iustissimum paterentur ultorem. quod nos, qui delectamur

insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata

districtione solite praesumat excedere. <3> Quocirca talia nos praefato uiro

delegasse noueritis, ut, si quispiam inciuilis extiterit, districtionem ilico

nostrae iussionis incurrat. et quamquam praefecturae urbanae hanc potestatem

dederint leges, nos tamen specialiter delegauimus, ut confidentius fieret, quod

duplex permisisset auctoritas. <4> Audebit ergo seditiosos et a disciplina

publica deuiantes nostra auctoritate percellere. quiescat concertantium feruor

animorum. bona pacis, quae deo propitio nostro labore meruistis, cur

seditionibus foedantur illicitis? numquam maiori damno periclitati sunt mores,

quam cum grauitas Romana culpatur. reparet itaque honesta ciuitas moderationem

suam. pudor est degenerasse prioribus, eo praesertim tempore, cum talem

principem cognoscitis uos habere, qui praemia bene meritis, ultionem tribuat

inquietis.

XLV. BOETHIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Spernenda non sunt quae a uicinis regibus praesumptionis gratia postulantur,

dum plerumque res paruae plus praeualent praestare quam magnae possunt optinere

diuitiae. frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suauitatis

imponunt. sit ergo pro re publica et cum ludere uidemur. nam ideo uoluptuosa

quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. <2> Burgundionum itaque dominus a nobis

magnopere postulauit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur

et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris

rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo,

quod nobis cottidianum, illis uideatur esse miraculum. merito siquidem respicere

cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. <3> Hoc te multa

eruditione saginatum ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent uulgariter

nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaueris. sic enim Atheniensium scholas

longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum

dogmata doctrinam feceris esse Romanam. didicisti enim, qua profunditate cum

suis partibus speculatiua cogitetur, qua ratione actiua cum sua diuisione

discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidae mundo fecerant

singulare. <4> Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus

astronomus leguntur Itali: Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides

audiuntur Ausonii: Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali uoce

disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. et

quascumque disciplinas uel artes facunda Graecia per singulos uiros edidit, te

uno auctore patrio sermone Roma suscepit. quos tanta uerborum luculentia

reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi

opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. <5> Tu artem praedictam ex

disciplinis nobilibus notam per quadrifarias mathesis ianuas introisti. tu illam

in naturae penetralibus considentem, auctorum libris inuitantibus, cordis lumine

cognouisti, cui ardua nosse usus, miracula monstrare propositum est. molitur

ostendere, quod obstupescant homines euenisse miroque modo naturis conuersis

facti detrahit fidem, cum ostentet et oculis uisionem. facit aquas ex imo

surgentes praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis uocibus

insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut minuta possint arte

cantare. <6> Videmus per eam defensiones iam nutantium ciuitatum subito tali

firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui

desperatus uiribus inuenitur. madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura

cum fuerint, ingeniosa dispositione soluuntur. metalla mugiunt, Diomedes in aere

grauius bucinat, aeneus anguis insibilat, aues simulatae fritinniunt et quae

uocem propriam nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae. <7>

Parua de illa referimus, cui caelum imitari fas est. haec fecit secundum solem

in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio

fabricauit: haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstrauit

paruamque machinam grauidam mundo, caelum gestabile, compendium rerum, speculum

naturae ad speciem aetheris indeprehensibili mobilitate uolutauit. sic astra,

quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis prodire non cernimus:

stans quidam in illis transitus est et quae uelociter currere uera ratione

cognoscis, se mouere non respicis. <8> Quale est hoc homini etiam facere, quod

uel intellexisse potest esse mirabile? quare cum uos ornet talium rerum

praedicanda notitia, horologia nobis publicis expensis sine uestro dispendio

destinate. primum sit, ubi stilus diei index per umbram exiguam horas consueuit

ostendere. radius itaque immobilis et paruus, peragens quod tam miranda solis

magnitudo discurrit, et fugam solis aequiperat, quod motum semper ignorat. <9>

Inuiderent talibus, si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent, ne

tali ludibrio subiacerent. ubi est illud horarum de lumine uenientium singulare

miraculum, si has et umbra demonstrat? ubi praedicabilis indefecta rotatio, si

hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? o artis inaestimabilis

uirtus, quae dum se dicit ludere, naturae praeualet secreta uulgare! <10>

Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dinoscitur, noctes in partes

diuidens: quod ut nihil deberet astris, rationem caeli ad aquarum potius fluenta

conuertit, quarum motibus ostendit, quod caelo uoluitur et audaci praesumptione

concepta ars elementia confert, quod originis condicio denegauit. uniuersae

disciplinae, cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint,

nosse perquirunt: mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari

et, si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur uelle superare. haec enim

fecisse dinoscitur Daedalum uolare: haec ferreum Cupidinem in Dianae templo sine

aliqua illigatione pendere: haec hodie facit muta cantare, insensata uiuere,

immobilia moueri. <11> Mechanicus, si fas est dicere, paene socius est naturae,

occulta reserans, manifesta conuertens, miraculis ludens, ita pulchre simulans,

ut quod compositum non ambigitur, ueritas aestimetur. haec quia te studiosius

legisse cognouimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis,

ut te notum in illa mundi parte facias, ubi aliter peruenire non poteras. <12>

Agnoscant per te exterae gentes tales nos habere nobiles, quales leguntur

auctores. quotiens non sunt credituri quae uiderint? quotiens hanc ueritatem

lusoria somnia putabunt? et quando fuerint ab stupore conuersi, non audebunt se

aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.

XLVI. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX.

<1> Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est

abiectum, quod potest explere desiderium. nam per quaslibet pretiosas res ad

illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. quapropter salutantes

gratia consueta per harum portitores illum et illum oblectamenta prudentiae

uestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo

humana sollertia uidetur colligi, quod totius caeli noscitur spatia peruagari:

aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur et aquis guttantibus horarum

spatia terminantur. <2> Habetote in uestra patria, quod aliquando uidistis in

ciuitate Romana. dignum est, ut bonis nostris uestra gratia perfruatur, quae

nobis etiam affinitate coniungitur. discat sub uobis Burgundia res subtilissimas

inspicere et antiquorum inuenta laudare: per uos propositum gentile deponit et

dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. distinguat

spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat. <3> Ordo uitae

confusus agitur, si talis discretio sub ueritate nescitur. beluarum quippe ritus

est ex uentris esurie horas sentire et non habere certum, quod constat humanis

usibus contributum.

 

LIBER SECUNDUS.

 

I. IMPERATORI THEODERICUS REX.

<1> Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae,

terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum et

beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus

auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faueatque

reliquae parti fortuna principii. <2> Quid enim uobis credi possit optatius quam

ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat et in uenerandi nominis coetu

senatum numeret Gallicanum? agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non

semel coronam suam nobilitatis eius flore uestiuit. nouit inter reliquos fasces

uiros inde sumere consulares. qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum

originarius est honorum. nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui

primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam uisus est festinare

uirtutum. bonum iudicium est secuta prosperitas: creuit cum libertate

prouectibus: nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei

publicae meruit peruenire. <3> Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso

pueritiae flore maturis moribus lubricam frenauit aetatem et, quod rarum

continentiae bonum est, patre priuatus grauitatis factus est filius: cupiditatem

inimicam sapientiae subiugauit, uitiorum blanda contempsit, superbiae uana

calcauit. ita superatis excessibus ante dare uisus est de moribus consulatum.

<4> Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat,

curules infulas praestitimus candidato, ut uirtutum desideria possimus prouocare

per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. atque

ideo uos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis gratia delectari,

iungite fauorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus est eligi, qui

tantis fascibus meretur augeri.

II. FELICI V. I. CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX.

<1> Amamus beneficia nostra geminare nec semel praestat largitas collata

fastidium, magisque nos prouocant ad frequens praemium qui initia nostrae

gratiae suscipere meruerunt. nouis enim iudicium impenditur, fauor autem

placitis exhibetur. decorum est namque principis arbitria non haerere, quia

commendantur priora posterioribus donis et firmatur omnis indubitata de

repetitione sententia. pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium

concedimus dignitatum: ut et anteriora merito contulisse uideamur et in

sequentibus constantiam tenere nostra benignitas aestimetur. <2> Non enim

relinqui inglorios patimur, qui generis claritate praedicantur. currat quin immo

honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna

proficiat. nam quis desperet augmentum, ubi est in amore donum et praestare

propositum? huius experimenta clementiae te retines approbasse, cum soli

genitalis fortuna derelicta uelut quodam postliminio in antiquam patriam

commeasses. excepit te noster affectus, impleuit beneficiis macus fecitque esse

uotum, quod nostrum expetisses imperium. sic enim decebat crescere, qui meliora

uisus est elegisse. mutatur enim fortuna cum dominis: et in laude regnantis

proficit, quod subiectus adquirit. <3> At tu parem te huic indulgentiae

praestitisti. illustri enim honore ditatus tanta te maturitate tractabas, ut

annos leues patereris esse sub pondere, quem non potuit in prima aetate uincere

fortissima uis naturae. paterna enim substantia locupletatus, quae semper nouos

extollit heredes, conseruasti diuitias, cum ad eas praeter laboris studia

peruenisses. solet enim facile labi, quod sine difficultatibus potuit inueniri.

<4> Auxisti patrimonium uiuacitatis instantia. nam quod signum magis bonae

dispensationis quaeratur, ubi testis est consulatus? in tanta facultate

meruisti, ad quod uix euersis patrimoniis peruenitur. priuata parcitas

liberalitates publicas enutriuit. transisti gloriam patris dispositione

laudabili: et quod ille assumere non ualuit, de eius opibus effecisti. celsos

currus nisi confidentia magna non appetit, dum generosi est animi optare quod

summum est. <5> Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur

occulere, quem praecipit natura prodire. rediit per te Transalpinae familiae

consulatus et arentes laurus uiridi germine renouasti. sacram urbem tuis uotis

aspice candidatam. tende igitur ad laudum celsa uestigium, ut priores tuos, quos

honore reparas, uirtute transcendas. sume itaque per indictionem quartam

consulatus insignia dignumque te tantorum desideriis praesenti comproba

largitate. <6> Hic profecto locus est, ubi praeconium meretur effusio, et

uirtutis genus est propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis

adquiritur, quantum facultatibus abrogatur. respice te supra omnium umeros atque

ora uolitare talemque te praebe, ut dignus genere, dignus urbe, dignus nostro

iudicio, dignus trabeis aestimeris.

III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Gaudete, patres conscripti, redisse uobis stipendia dignitatum: gaudete

prouincias longa aetate desuetas uiros uobis pendere consulares et de tali

auspicio maiora promittite. solent initia portendere meliora, dum a paruis

inchoant, quae in sequentibus magna se ammiratione sublimant. <2> Iacebat

nobilis origo sub Gallicano iustitio et honoribus suis priuata peregrinabatur in

patria. tandem pressos diuina leuauerunt: Romam recepere cum gloria et auorum

antiquas laurus ab honorata curiae silua legerunt. nam quis possit negare generi

munus, cuius habetis uelut in arce depositum? in ore quippe rumoris est quondam

Felicis adhuc uiuere consulatum: quia bona norunt durare post hominem et quod

gloriose geritur, fine temporis non tenetur. <3> Cuius ut antiquam prosapiem,

satiati ueterum copia, transeamus, est adhuc in oculis omnium candidati

nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita praeluxit in curia, ut haberetur

merito clarus inter tot lumina dignitatum. litterarum quippe studiis dedicatus

perpetuam doctissimis disciplinis mancipauit aetatem. non primis, ut aiunt,

labris eloquentiam consecutus toto Aonii se fonte satiauit. <4> Vehemens

disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, uerborem nouellus sator

aequiperauerat prorsus meritis quos lectitarat auctoros. commendauit etiam

studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura

superbiae, quae leuibus flabris exponitur, quia uirtutum radicibus non tenetur.

fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo uitiis alios formaret

exemplis. rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus Cecropii

dogmatis Attico se melle saginauit. digna plane scientia, in qua mens

honestissima conquiescat, quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui

accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum sola,

cui labilis fortuna non imperat. cetera de illo meminisse uos sufficit, quando

bona explicare tanti uiri non uacat occupatis. <5> Nunc ad candidatum ora

conuertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse uestigium, nec

tantum pater imaginem dedisse corporis quam signa iudicetur transfudisse

uirtutis. uixit enim inter uos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed

grauitate Romana. ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus pueritiam

suam, quod est certissimae probitatis indicium, gloriosissimis uiris aemula

semper grauitate sociauit, ut post domesticae uirtutis exempla sumeret de

publica auctoritate constantiam. et quamquam omnium gratiam indiscreta fuerit

electione sectatus quia de magnis raro eligi potest, tamen patricii Paulini se

ornauit affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad uirum

uisus est festinare praecipuum. <6> Praestat enim decus amicitia desiderata

potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi

parem sibi studet esse quem diligit. huic igitur, patres conscripti, auitis

bonis cum suis meritis relucenti uestrae gratiae praestate fulgorem. non impar

ad curialium insignia uenit, qui de speciosa stirpe descendit. <7> Legit enim

frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo praecipua

contemneret aut probata uirtus inhonora cessaret. impleatur ergo nobilis curia

prouincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque uidetur esse praecipuum.

ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diuersitate componit, nec

desiderium caperet, si nouitatis gratiam non haberet. fauete ergo, patres

conscripti, augmento uestro, nostro iudicio. nam si candidatus ornabitur, iam

uobis proficit quod meretur.

IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX.

<1> Delectamur uetustatis inuento et sequi regulas constitutas libenter

amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter

constituta seruantur. et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti

auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici uel monopolii

titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili

transferatur, contra omnium calumniantium insidias salua aequitate praesenti

auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro uindicandis

titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputauit auctoritas, ita tamen ut

priuatis minime negotiis misceatur defensio tua. nam quod ad auxilium dedimus,

contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te

respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse.

V. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Cum nostra humanitas locum munificentiae uideatur exquirere et interdum

personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto

magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur,

donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti

auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter

constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione

praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum

commoditatibus adiuuatur. <2> Decet enim cogitare de militis transactione, qui

pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare et quasi a quadam porta

prouinciae gentiles introitus probatur excludere. in procinctu semper erit, qui

barbaros prohibere contendit, quia solus metus cohibet, quos fides promissa non

retinet.

VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Deliberationis nostrae consilium uirorum prudentium requirit obsequium, ut

utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris

magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse

transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus euocamus, ut et tibi

de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur

effectus. <2> Sed licet omnis legatio uirum sapientem requirat, cui prouinciarum

utilitas totiusque regni status committitur uindicandus, nunc tamen necesse est

prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conuentu

doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare.

magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant

omnia praeuidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis

donum, quam tuum probare potuisses ingenium.

VII. SUNAE V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Sine usu iacere non decet, quod potest ad decorem crescere ciuitatis, quia

non est sapientiae profutura contemnere. et ideo illustris sublimitas tua

marmorum quadratos, qui passim diruti negleguntur, quibus hoc opus uidetur

iniunctum in fabricam murorum faciat deputari, ut redeat in decorem publicum

prisca constructio et ornent aliquid saxa iacentia post ruinas: ita tamen, ut

metalla ipsa de locis publicis corruisse apud te manifesta ratione doceatur,

quia sicut nolumus ornatum urbis cuiusquam praesumptione temerari, ita priuatis

compendiis calurnniam detestamur inferri.

VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Quis melius ad aequitatis iura deligitur quam qui sacerdotio decoratur, qui

amore iustitiae personaliter nesciat iudicare et diligens cunctos in commune

locum non relinquat inuidiae? proinde aptam considerantes uestris meritis

actionem significamus nos per Montanarium sanctitati uestrae mille quingentos

solidos destinasse, quos prouincialibus, prout quemque praesenti anno exercitu

nostro transeunte dispendium pertulisse cognoueris, habita laesionis

aestimatione distribuas, ut nullus a nostra munificentia reddatur alienus, quem

sua damna grauauerunt. nolumus enim sub confusione largiri, quod decet sub

ratione distribui: ne quod nos necessarie transmisisse constat afflictis,

superfluo tribuatur illaesis.

VIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Inclinari precibus nostra nouit humanitas nec pro affectu pietatis fines

potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum

transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes uirtutes

honorabiliter cedere non recusant. <2> Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino

aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamuis histrio honesta nos

supplicatione permouit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit,

mendicitate tristissima non debeat ingrauari. et ideo praesenti iussione

decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator

accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens

expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando

nonnulla pauperibus in qualibet conuersatione largimur.

X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX.

<1> Propositum regale est grauatis per iniuriam subuenire, ut coercitio praui

iustitiam faciat plus amari. nec dissimulari potest salua communione qua

uiuitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reuerenda societas et

illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur.

<2> Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab uniuersis

temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo

iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo

iugalem copulam animo uitiata dereliquit, omni contractu, qui leuitatis errore

firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus

constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad

irrisionem iustitiae fraudum suarum ualeant compendia uindicare. nimis enim

absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi ualeant

uindicare.

XI. PROBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Inter cetera humani generis pondera coniugalis affectus curam sibi

praecipuam uindicauit: non inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio

posteritatis adquiritur. omne facinus auctores solos insequitur: error matris

transit ad filios et nouo infelicitatis euentu fit dedecus proprium scelus

alienum. ideo enim iura uel diuina uel publica nexum coniugii tanta cautela

praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in

reuerentiam non habere. <2> Basilius siquidem uir spectabilis datis precibus

intimauit Agapitam coniugem suam de propriis penatibus a quibusdam uitio

sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus ad mutabilitatis uitia patet:

quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis suae petitione firmauit:

adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta refugisset, ignorante marito

magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione postposita contulisse. unde nunc

resipiens deplorat ingestam sibimet grauissimam nuditatem, factum suum ipsa

condemnans, quippe ut pauper diuiti, casto lubrica, prudenti uiro donaret

insipiens. <3> Nunc abicite lucra, quae honestam non uidentur commendare

personam, quia illud uos potius decet adquirere, quod et famam uestram possit

augere. hinc etiam prius praecepta dederamus et nunc iterata iussione repetimus,

ut supra scriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. alienatio enim rerum

solidum desiderat habere iudicium, et certe in his uersata rebus, firmum docetur

perdidisse consilium. quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis

extantibus reliquit maritum?

XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX.

<1> Si desideriis nostris commercia peregrina famulantur, si prolato auro

adquiritur externa deuotio, quanto magis suis bonis abundare debet Italia, cum

nulla in parendo probetur sentire detrimenta? et ideo speciem laridi nullatenus

iubemus ad peregrina tranamitti, sed in usus nostros propitia diuinitate

seruetur, ne, quod in nostris partibus conficitur, noxia neglegentia deesse

uideatur. <2> Cauete itaque, ne culpis quamuis parua praebeatur occasio,

scientes periculum grauissimum fore, si studeatis uel leuiter in iussa

committere. in qualitate est, non in quantitate peccatum: mensuram siquidem non

quaerit iniuria. imperium, si in paruo contemnitur, in omni parte uiolatur.

XIII. FRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Commouemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae

uersatur in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia,

grauem subeant in reddendo iacturam. quod nostri temporis manifestum est non

decere iustitiam, ut alterius despectus alterum grauet et reatus sit innoxiis de

contemptibus alienis. Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit

administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis

Venantio postulanti fideiussionis se uinculo tradidisse. quo sponsionem suam

praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere supplicem memoratus

solidorum numerus onerauit. <2> Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter

multorum scelerum pulsat inuidia, notum solummodo querelis assiduis, in

praesenti negotio decernimus conueniri, ut legaliter conuictus ea, quae

promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiuersationis adimpleat, quia melius

semper legum pondere pressa curatur audacia et, dum metus talibus imponitur,

peccandi licentia non praebetur.

XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Quis possit accusare iam reliqua, si pietatis nomina probantur esse

crudelia? neglegitur leuis reatus, cum tragoedia criminis nagna tonuerit, nec

aliquis nititur quod parum est uindicare, si delicta summa respiciantur euadere.

inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit: iratum plerumque poteris

inuenire collegam: inoboedientem uero filium declinare poenas non permittit

humanitas. <2> Ubi est illa naturae uis, quae amplexu copulae destinatur ad

posteros? ferarum catuli sequuntur parentes: a cespite suo uirgulta non

discrepant: propago uitis propriae seruit origini: et discrepat homo a suo fusus

initio? quid dicamus illa beneficia, quae uel extraneam possint obligare

personam? nutriuntur a paruulis, ipsis laboratur, ipsis diuitiae conquiruntur:

et cum sibi unusquisque credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc

quaeritur, pro altera potius aetate peccatur. pro dolor! non merebimur eorum

affectum, pro quibus subire non recusamus exitium? Maria ipsa saeuis

tempestatibus excitata genitoris cura non refugit, ut peregrinis mercibus

adquirat quod propriae suboli derelinquat. <3> Aues ipsae, quarum uita semper in

escis est, naturam suam extranea sorde non maculant. ciconia, redeuntis anni

iugiter nuntiatrix, eiciens tristitiam hiemis, laetitiam uerni temporis

introducens, magnum pietatis tradit exemplum. nam cum parentes eorum pennas

senio coquente laxauerint nec ad proprios cibos quaerendos idonei potuerint

inueniri, plumis suis genitorum frigida membra refouentes escis corpora lassa

reficiunt: et donec in pristinum uigorem ales grandaeua redierit, pia

uicissitudine iuuenes reddunt, quod a parentibus paruuli susceperunt. et ideo

non immerito longa uita seruantur, qui pietatis officia non relinquunt. <4>

Perdicibus etiam mos est oua perdita per alterius matris damna sarcire, ut

adoptione alienae subolis incommoda suae reparent orbitatis: sed mox ut nati

fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice: qui ut

fuerint materna uoce commoniti, ouorum suorum potius genetricem petunt, quamuis

ab aliis furtiuis fetibus educentur. <5> Quid ergo homines facere debebunt,

quando hanc pietatem et in auibus inesse cognoscunt? Romulum itaque, qui facti

sui acerbitate pollutus nomen foedat Romanum, ad uestrum facite uenire iudicium:

et si eum patri suo Martino manus iniecisse constiterit, protinus legitimam

sentiat ultionem: quia ideo elegimus mores uestros, quia crudelibus parcere non

potestis, quando genus pietatis est in illos distringere, qui contra naturae

ordinem sceleratis se docentur actionibus miscuisse.

XV. VENANTIO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Prouidentiae nostrae ratio est in tenera aetate merita futura tractare et ex

parentum uirtutibus prolis iudicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem

ab exordio trahunt, dum origo nescit deficere, quae consueuit radicitus

pullulare. fertur etiam cursu perenni fontium uena uitalis et hanc condicionem

sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini, nisi per

accidentia fuerit fortasse uitiatus, nesciat riuulis abnegari. <2> Hinc est,

quod te magnifici patris meritis aestimatum comitiuae domesticorum uacantis

honore prouehimus, ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. quis enim in

te quamuis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat

officiosos labores? qui prudentiae ratione flammatus sic fuit ad repentina

sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. <3> Praefecturam enim,

sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod uel solum fuisset expedire

laudabile, iuncta exercitus nostri cura disposuit, ut nec prouinciis ordinatio

deesset nec exercitui se prouida sollicitudo subtraheret. superauit cuncta

infatigabilis et expedita prudentia: traxit mores barbaros ad quietem: in uotum

nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum

querimoniis inuenirent. uerum ut de plurimis pauca sufficiant, probauit de se

tanta, ut eligeretur eius inexplorata posteritas. <4> Inter haec tamen generis

ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus est, nec tuorum indiges

suffragia meritorum. litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt

digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis

ingenium suauiter eloquentis. incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te

remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis prouectibus tendas.

tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis.

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Studii nostri est, patres conscripti, remunerationem recto conferre

proposito et bonae indolis uiros ad instituta meliora fructu impensae

benignitatis accendere. nutriunt enim praemiorum exempla uirtutes nec quisquam

est, qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando inremuneratum non

relinquitur quod conscientia teste laudatur. <2> Hinc est quod illustrem

Venantium, tam suis quam paternis meritis elucentem, comitiuae domesticorum

uacantis dignitate subueximus, ut natalium splendor insitus ornatior collatis

redderetur honoribus. retinetis enim, patres conscripti, patricium Liberium et

in aduersitate nostra fuisse laudabilem, qui sic Odouacris integerrimis parebat

obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione dignissimus, contra quos multa

fecisse uidebatur inimicus. non enim ad nos uilissima transfugae condicione

migrauit nec proprii domini finxit odium, ut alterius sibi procuraret affectum:

expectauit integer diuina iudicia nec passus est sibi regem quaerere, nisi

rectorem primitus perdidisset. <3> Unde sic factum est, ut ei libenter daremus

praemium, quia nostrum fideliter iuuit inimicum. qui casu patrocinante contrario

tantum nobis reddebatur acceptus, quantum tunc cognosci poterat indeuotus. flexo

iam paene domino nullis est terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam

principis sui: nec nouitas illum turbare potuit, quam etiam ferocitas gentilis

expauit. prudenter secutus est communes casus, ut, cum diuina iudicia fixe

sustinet, humanam gratiam commendatior inueniret. <4> Probauimus hominis fidem:

tristis ad nostra iura transiuit, qui superatus animum conuertit, non autem, ut

uinceretur, effecit. cui mox ut praefecturae praetorianae concessimus

dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit, ut miraretur aliquis sic

simpliciter deuotum, quem tam callide nouerat fuisse contrarium. is igitur

infatigabili cura, quod difficillinum uirtutis genus est, sub generalitatis

gratia publica uidetur procurasse compendia, censum non addendo, sed conseruando

protendens, dum illa, quae consueuerant male dispergi, bene industria prouidente

collegit. sensimus auctas illationes, uos addita tributa nescitis. ita utrumque

sub ammiratione perfectum est, ut et fiscus crcsceret et priuata utilitas damna

nulla perferret. <5> Iuuat nos referre quemadmodum in tertiarum deputatione

Gothorum Romanorumque et possessiones iunxit et animos. nam cum se homines

soleant de uicinitate collidere, istis praediorum communio causam uidetur

praestitisse concordiae: sic enim contigit, ut utraque natio, dum communiter

uiuit, ad unum uelle conuenerit. en factum nouum et omnino laudabile: gratia

dominorum de cespitis diuisione coniuncta est; amicitiae populis per damna

creuerunt et parte agri defensor adquisitus est, ut substantiae securitas

integra seruaretur. una lex illos et aequabilis disciplina complectitur. necesse

est enim, ut inter eos suauis crescat affectus, qui seruant iugiter terminos

constitutos. debet ergo Romana res publica et memorato Liberio tranquillitatem

suam, qui nationibus tam praeclaris tradidit studia caritatis. <6> Perpendite,

patres conscripti, si hanc subolem inremuneratam relinquere debuimus, cuius

auctorem tot eximia fecisse retinemus. faueant superna dispositis, ut, sicut nos

uirtutes collatis beneficiis inuitamus, ita creuisse meritis honoratas

conscientias approbemus.

XVII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TRIDENTINAE CIVITATIS

THEODERICUS REX.

<1> Munificentiam nostram nulli uolumus extare damnosam, ne quod alteri

tribuitur, alterius dispendiis applicetur. et ideo praesenti auctoritate

cognoscite, pro sorte quam Butilani presbytero nostra largitate contulimus,

nullum debere persoluere fiscalis calculi functionem, sed in ea praestatione

quanti se solidi comprehendunt, de tertiarum illationibus uobis noueritis esse

releuandos. nec inferri a quoquam uolumus, quod alteri nostra humanitate

remisimus, ne, quod dictu nefas est, bene meriti munus innocentis contingat esse

dispendium.

XVIII. GUDILAE EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Priscarum legum reuerenda dictat auctoritas, ut nascendo curialis nullo modo

possit ab originis suae muniis discrepare nec in aliud rei publicae officium

trahi, qui tali praeuentus fuerit sorte nascendi. quod si eos uel ad honores

transire iura uetuerunt, quam uidetur esse contrarium curionem rei publicae

amissa turpiter libertate seruire et usque ad condicionem peruenisse postremam,

quem uocauit antiquitas minorem senatum? <2> Nouerit itaque reuerentia uestra

Sarsenates municipes collegas suos asseruisse ecclesiam uestram irrationabiliter

sibi uelle defendere. unde prudentia uestra pro integritatis suae proposito

examinata ueritate discutiat quae ueniunt in querelam et, si desideria petitorum

ueritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat.

<3> Sin uero clero uestro creditis in eis aliquid rationabiliter suffragari, ad

nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae

aduersariorum debeat intentionibus obuiare. quod si de negotii qualitate

dubitatis, conuenit sacerdotalibus institutis, ut ante controuersiam iustitiam

magis ipse cognoscas, quam de iudicio uictus abscedas. talem siquidem non

oportet publice superari, quem amatorem aequitatis conuenit inueniri.

XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT

THEODERICUS REX.

<1> Cuncta quidem iure detestamur scelera et omne quod iniquum est clemens

execratur auditus, sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta,

nostram contra se incitauere censuram. quis enim ferat in domesticis praesidiis

locum fuisse periculis et ibi inuentum dulcis uitae exitum, unde nasci debuerat

defensionis auxilium? <2> Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos,

qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque

reuerentiam eius funeris abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui

exemplis prouocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. pro dolor! pietas in

auibus inuenitur, quae ab humana condicione deseritur. <3> Vultur ipse, cui uita

est cadauer alienum, tantae magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur

infestus, sed magis accipitrem, uitam plumigerum auium persequentem, alis

caedit, ore dilaniat totoque suo pondere periclitantibus nititur subuenire: et

homines parcere nequeunt, cuius se genus esse cognoscunt. ille non uult

extinguere quo poterat uesci: serui maluerunt occidere qui eos superstes

consueuerat enutrire. fiat ergo pastus pii uulturis, qui necem potuit crudeliter

desiderare pastoris. tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit

insepultum.

XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Omnes decet gratanter impendere quod publicas uidet utilitates posse

respicere, quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur.

atque ideo praesenti decernimus iussione, ut quantas in Rauennati urbe

exculcatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque

perducas, quatenus alimonia publica tali prouisione releuata necessitatem

inopiae non debeant sustinere. reddat Rauenna copiam Liguriae, quam ex ipsa

consueuit accipere. nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet

solacia reperire. trahit enim comitatus noster obseruantium cateruas et, dum ad

beneficia praestanda curritur, necessaria populis copia postulatur.

XXI. IOHANNI APPARITORI THEODERICUS REX.

<1> Graue nimis est, ut fructu laboris sui fraudetur industrius et cui debet pro

sedulitate conferri praemium, dispendium patiatur iniustum, in ea praesertim re,

quae ad nostram respicit largitatem: ubi nihil debet licere neglegentiae, ne

uideamur minus profutura sanxisse. <2> Dudum siquidem Spei et Domitio

spectabilibus uiris loca in Spoletino territorio caenosis fluentibus inutiliter

occupata largitas nostra concesserat, ubi aquarum uasta profunditas terrenam

gratiam in nullos usus profuturos absorbuerat. iacebat tellus naufraga palustri

torpore confusa et sub utroque iactata dispendio nec aquarum puros liquores

meruerat et decus terrenae soliditatis amiserat. <3> Hoc nos, quibus cordi est

in melius cuncta mutare, supra memoratis tali condicione concessimus, ut, si

eorum opera uel labore turpis desiccaretur illuuies, ipsis liberata rura

proficerent. sed quantum actorum Spei loquitur ingesta petitio, Domitii uiri

spectabilis uitio, dum inmemor iussionis tenaciter parcit expensis, ad initium

reuocatus est labor operantium, cum iam in soli faciem paulatim mollities

siccata duresceret celatamque longa uoracitate tellurem sol insuetus afflaret.

<4> Quod nos nequaquam neglegi posse patiemur, ut bene coepta inuida destruantur

ignauia. proinde deuotio tua praefatum Domitium moderata executione conueniat,

ut aut coeptae rei sedulus operator immineat aut, si hoc sibi sumptuosum esse

crediderit, propriam cedat supplicantibus portionem. oportet enim, ut, si ipse

postulata nequit efficere, consortem beneficii gloriam nostri temporis permittat

implere.

XXII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Aequum est ut se commodet pietas regalis fati uulnere sauciatis, quia erigi

plus merentur, quos sortis suae aduersa presserunt. atque ideo magnificentiae

tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus

residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, uotiuo quidem reditu,

sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis uulnus

geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper

serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare uideamur. <2>

Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse,

dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto

pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogauit furentem, supplicauit armato

uitamque suam exponere maluit, ut cadaueri debita non negaret. et quoniam in his

personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non

impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse. XXIII.

AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX.

<1> Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus seruiunt,

superfluis oneribus non grauentur. nec dignum est, ut cuiusquam laedat inuidia

nostris motibus ordinata. quapropter figulinis regia uobis auctoritate concessis

operam nauanter impendite, nec uereamini ad alias actiones posse traduci, a

quibus iniuncta praesentia uix credimus explicari. cessabit ergo circa uos

improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit

auctoritas. in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit.

XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Constat senatum populis uiuendi regulam praestitisse: nam quod ornat nomen

Romanum, a uobis legitur institutum. ad hoc patres in illo principio nominati,

ut quasi filiorum per uos possit uita componi. uos enim deuotionem prouinciis,

uos priuatis iura decreuistis et ad omnes iustitiae partes subiectos libenter

parere docuistis. et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde

exemplum potuit moderationis effulgere. quod nostra clementia, cui cordi est

rerum omnium tenere mensuram, in uestram notitiam credidit perferendum, ne magis

ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest esse

perpetuus. <2> Igitur prouinciarum iudicum relatione ad magnificum uirum

praefectum praetorii directa comperimus sic primae transmissionis tempus

exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes

per hanc difficultatem tenues deprimi, quos decuerat subleuari (fiet enim, ut

exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conuersa grassetur

et ille potius soluat aliena, qui est deuotus ad propria), praeterea multo

acerbiora iungentes, quod pro sua quisque uoluntate aliquid exigentibus dignetur

abicere, quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus

publicos fuerant nostra prouisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis.

<3> Atque ideo, patres conscripti, qui parem nobiscum rei publicae debetis

adnisum, sic aequabiliter ordinate, ut quicquid unaquaeque domus senatoria

profitetur, destinatis procuratoribus per prouincias trina illatione persoluat.

<4> Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae uicarianae

sedis, si id diligitis, uniuersa complete, ne necesse sit curiali per

multiplicem et inefficacem conuentionis laborem in exiguis uestris illationibus

sua potius damna suscipere eueniatque detestabilis casus, ut qui functionem

propriam uix poterat sustinere deuotus, alienis oneribus prematur infirmus. <5>

Quod nos salua ciuilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli

rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere

festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noueritis

prouincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se

alienae functionis pondere nouit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum,

qui fessis nouimus donare praesidium.

XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX.

<1> Quamuis sit querula uox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus

uociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate

laxatur. detestamur enim miseros premi, commouemur et non querentium malis

uelociusque ad nos peruenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito,

quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire

credimus, quod per mediocrium damna sentimus. <2> Nuper itaque prouincialium

iudicum relatione cognouimus domos aliquas praepotentum suas non implere per

ordinem functiones. hinc fieri, ut, dum illationis quantitas procurari

quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. superbia deinde conductorum

canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus

fuisse proiectos, nec uniuersam siliquam, quam reddere consueuerant, sollemniter

intulisse. proinde factum ut curiales, quibus nos uolumus esse prospectum,

imminentum sollicitudine coacti grauia damna sentirent: et, si dici fas est, cum

alienis debitis sub truculentis compulsoribus urgerentur, possessionum quoque

suarum amissione priuati sunt. <3> Quod scelus ut debeat amputari, ad

reuerentissimum quoque senatum praecepta transmisimus et nunc edictali

programmate definimus, ut quisque possessorum siue curialium grauatum se sentit

in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam uenire

deproperet, sciturus nobis priores excessus omnino displicuisse, cum uiderit

profutura succedere. patuit ergo uobis arbitrium iusti principis, quamuis multis

semper declaretur indiciis. nunc aut sub silentio patientiam doloris obducite

aut sub iustitia iter uocis aperite. iam in uobis erit huius summa consilii,

quibus adiacet eligere, quod uobis perspicitis expedire.

XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Nullis compendiis delectamur iniustis nec ad animum nostrae pietatis

perueniunt quae probitatis gratia deseruntur. res publica siquidem iure semper

aequitatis augetur, et cum temperantia diligitur, uelociter profutura succedunt.

<2> Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae siue

Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per

supra dictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii

nomine solidorum quantitas exigatur. nam si coemptam speciem expensis publicis

necessariam non habetis, ab officio uestro suscepta modiatio fideliter

distrahatur: euentum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste uidetur

imposuisse quod respuit. nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium,

qui imperium fecit alienum. <3> Pari condicione censentes de sextario quoque,

quem negotiator eius prouinciae uidetur inferre, ne quis audeat damnata semper

pretia proteruus exigere. et ut ualidius retundamus excessus, poenam triginta

librarum auri sedis uestrae praefectis imponimus, si quis contra haec

saluberrima constituta ausu temerario uenire temptauerit. officium uero decem

librarum auri dispendio se nouerit esse feriendum, si inhibitas praesumpserit

exsequi iussiones. <4> In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit,

ut si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator

exerceat. si uero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum,

nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis,

qui commoda non habet actionis. <5> In aurariis denique priscus ordo seruetur et

ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo seruire uoluit

antiquitatis auctoritas. quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui

uestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus

hominum, quod uiuit lucris, ad necem possit peruenire dispendiis.

XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

<1> Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia

fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua diuinae

reuerentiae credimus interesse. non ergo insultare uideantur elati, diuinitatis

gratia destituti. quapropter tegumen tantum uetustis parietibus superimponere

synagogae uestrae praesenti uos auctoritate censemus, petitionibus uestris

eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta diualia permiserunt. nec

aliquid ornatus fas sit adicere uel in ampliandis aedibus euagari. <2> Et

noueritis uos seueritatem minime defugere ueteris sanctionis, si rebus non

abstineatis illicitis. in ipsis uero parietibus cooperiendis uel fulciendis

tantum licentiam damus, si uobis tricennalis non potest obesse praescriptio.

quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium

uotum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo

cogitur ut credat inuitus.

XXVIII. STEPHANO V. S. COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI

THEODERICUS REX.

<1> Tribuenda est iustis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata

militia creditur quae inremunerata transitur. athletam populis palma designat

esse uictorem. sudores bellicos ciuica corona testatur. exspectant etiam equos

praemia sua et tanta iustitiae uis est, ut nec illis tardius detur laboris

pretium, qui sentire non poterant denegatum. <2> Quod si ita est, dignum est hoc

homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. per tot enim

actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae uestigium et, quod raro

in seruiente prouenit, permutatio iudicum numquam circa te uariauit affectum.

nec erat alieni in te iudicii quisquam inuidus, cum etiam decessorum suorum

ordinationibus redderetur aduersus. placere siquidem meruisti cunctis, cum

semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus efficaciam, in

obseruationis labore frequentiam: et quod rarum continentiae bonum crebra

hominum uitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam operam

uenditabas. <3> Vocabulum principis nulla sorde maculasti, seruans dignitatem

nominis exercitatione uirtutis. hinc est quod spectabilitatis honorem, quem

militiae sudore detersis iusta deputauit antiquitas, praesenti tibi auctoritate

conferimus, ut laboris tui tandem finitas excubias remuneratione comitiuae primi

ordinis iam securus intellegas. <4> Et quia gratiam principis dignitas nuda non

asserit nec beneficium dici potest quod nulla utilitate sentitur, priuilegia

quoque, quae tribui scholae tuae exprincipibus diualia constituta uoluerunt,

simili munificentia condonamus. nec quicquam in his debes metuere, quae forsitan

nouella usurpatione temptantur. ab omni ergo damno oneribusque sordidis ius te

muniuit antiquum. <5> Sed quamquam tibi praesenti remuneratione digna soluamus,

futuris tamen uotis spem maximam pollicemur. sed quoniam angusta sunt beneficia,

quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit prouidentia principalis,

ut, quos dignos fauore nostro credimus, eos quoque maiore honore cumulemus.

uerum quia celari non decet regium bonum, impetrata praesentia ad prouincialis

iudicis facito notitiam peruenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam

nostro testimonio uniuersitatis corda cognoscant tibique utpote militiae munere

persoluto cultus competens pro nostrorum temporum laude seruetur.

XXVIIII. ADILAE V. S. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Quamuis nullos uelimus grauamen aliquod sustinere, quos uidetur pietas

nostra protegere, quia regnantis est gloria subiectorum otiosa tranquillitas,

tamen specialiter ecclesias ab omni iniuria reddi cupimus alienas, quibus dum

aequabilia praestantur, misericordia diuinitatis adquiritur. <2> Et ideo

beatissimi uiri Eustorgii episcopi sanctae Mediolanensis ecclesiae petitione

permoti praesentibus te affatibus ammonemus, ut praediis uel hominibus huius

ecclesiae intra Siciliam constitutis tuitionem studeas salua ciuilitate

praestare, nec a quoquam cuiuslibet nationis homine contra fas patiaris opprimi,

quos decet diuinitatis intuitu subleuari: ita tamen, ut causis publicis et

priuatis, quae contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant,

quia, sicut nolumus eos ab aliquo praegrauari, ita exceptos a tramite iustitiae

non patimur inueniri.

XXX. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Non praeiudicat iuri publico personalis exceptio, quia beneficialem esse

principem licet nec intra regulas constituti potest munificentia regalis artari.

ira leuis coerceatur grauissimis institutis: inpatiens ambitio iure refrenetur:

clementia non habet legem nec debet sub angustis terminis benigna sequi, quem

decet sine fine laudari. <2> Defensores itaque sacrosanctae Mediolanensis

ecclesiae pro expensis pauperum, quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum

sibi ex negotiatoribus urbis suae desiderant oportere praestari, qui proemptoris

functus officio, exceptus negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit.

hoc enim nos et Rauennati ecclesiae commemorant motos rationabili allegatione

tribuisse, quod pietatis exemplum ad suum quoque commodum supplicant

transferendum. <3> Et ideo illustris et praecelsa magnificentia tua, salua in

aliis negotiatoribus commoditate publica, quae ab uniuerso corpore consueuit

inferri, unum eis, quem sibi uisi fuerint eligere, deputabit, qui ita commercium

negotiationis exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquatici nec aurariae

aliquid pensionis impendat uel quodlibet grauamen ex permissa nundinatione

sustineat. cur enim illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire?

XXXI. DROMONARIIS THEODERICUS REX.

<1> Publicis debent utilitatibus insudare qui nomen dedere militiae. quid enim

agat homo, si professo desit obsequio, ut nec commoda priuata reperiat nec

gloriam strenuitatis adquirat? et ideo comiti sacrarum largitionum nostra

praecepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis, quatenus

fiscali humanitate recreati excursus cum ueredariis per alueum Padi solito more

faciatis, ut diuiso labore equis publicis debeat subueniri, quando cursus uester

non atteritur, qui per uias liquidas expeditur. non enim uobis nimio labore

claudicare contingit, qui manibus ambulatis. uehiculum uestrum non sentit

iniuriam nec defectum patitur, quod unda potius currente portatur.

XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Grate nobis est, patres conscripti, circa utilitates publicas impensa

deuotio, quia, dum ciuium laudabiles animos comprobamus, locum iustis beneficiis

repperimus. quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat

affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est? <2> Vir itaque magnificus

atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore deuinctus, ultro

postulauit uoto mirabili, quod uix potuisset sub consilio nostrae potestatis

imponi. paludem Decemnouii in hostis modum uicina uastantem fouearum ore

patefacto promisit absorbere, illam famosam saeculi uastitatem, quam sub

diuturnitate licentiae quoddam mare paludestre consedit cultisque locis inimicum

superfundens unda diluuium terrenam gratiam siluestri pariter horrore confudit.

nihil utile nutriens sub liquore spoliatum est solum fructibus, postquam

obnoxium coepit esse paludibus. <3> Et ideo miramur priscae confidentiae uirum,

ut quod diu uirtus publica refugit, manus priuata susceperit. hunc ergo audacem

laborem adgressurum se laudabili perfectione pollicitus est, ut, pereunte

damnoso gurgite, quae fuerant amissa ulterius non perirent. unde nostrae super

hac parte serenitatis postulat iussiones, ut auctoritate publica subeat opus

eximium, quod erit cunctis uiantibus profuturum. <4> Sed nos, patres conscripti,

quibus cordi est bonum desiderium iuuare auxiliaribus constitutis, praesentibus

decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decemnouii duos ex uestro corpore dirigatis,

quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis incursibus paludestris illuuies

occupauit, fixis terminus adnotetur, ut, cum ad perfectionem promissa

peruenerint, liberatori suo reddita terra proficiat nec quisquam inde aliquid

praesumat attingere, quod tam diu inuadentibus aquis non potuit uindicare.

XXXIII. DECIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Iustitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum

et quod bona uoluntate suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur.

uobis itaque desideria iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut

stagnis Decemnouii paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura

reuocata nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio

generalitatis absoluimus. <2> Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta

transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod

est a foedis gurgitibus uindicatum. aequum est enim, ut unicuique proficiat

labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis

consequatur augmenta. illud etiam, qui studio rei publicae semper inuigilamus,

aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta tecum societate subire delegerit,

habita operis aestimatione habeat iuris proprii spatia pro parte quam suscipit,

ut nec solus immensis oneribus praegraueris et animosius peragatur, quod sub

collegii adiuuatione suscipitur. ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica,

molesta careatur inuidia. <3> Quapropter gloriosis desideriis nauanter insiste,

ne opinioni tuae graue sit in assumptis conatibus marcuisse. intuere quippe

omnium ora atque oculos in te esse conuersos: respice serenitatis nostrae

suspensa iudicia ad effectum operis instituti. quanta uales animositate festina,

ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc omnium admiratione

laudaris. XXXIIII.

ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

<1> Gaudemus in te floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis

arcibus extitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es uelare

secretum, ne uos aut delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius

incitaret. atquo ideo uniuersa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et

nunc magnitudinis tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo

tempore nec docetur expensa, resumatur sine aliqua dilatione uobisque

ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. nefas est enim, ut in alios

usus transeant quae sibi subtracta non inmerito Roma suspirat. <2> Deberemus

itaque celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa

nostram munificentiam fraudauerunt. sed affuit moderatrix, semper quae nobis est

iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus grauiter incitante iustitia.

sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod uoluit. nec maior potest prouenire

uindicta, quando uelut propria uidetur perdere, quae suppressa turpiter

iudicauerat possidere.

XXXV. TANCILAE V. S. THEODERICUS REX.

<1> Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui

ornatum urbium cottidie desideramus augere. quocirca praesentibus te iussionibus

ammonemus, ut de Comensi ciuitate aeneam statuam quae perisse suggeritur, omni

animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega

prodere furta maluerit, quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem

confessionis inuitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. sed cum

haec tamen iussa promulgaueris, si adhuc facinus secreta uelauerint, post diem

uenerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire

quo ministro fuerit perpetratum. ab imperitis enim harum rerum statuae facilis

euersio non fuisset, nisi eam temptasset mouere loco magistra praesumptio.

XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX.

<1> Quamuis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat nec parum sit

munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen praemium, quod

habere innocentia solet: non quia commissa placuerint, sed delectat nos

munificos esse in amore uindictae. <2> Quapropter praesentis edicti unusquisque

auctoritate cognoscat centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui

statuam de Comensi ciuitate rapuerunt, et de suo facto, quod maxime nocens

requirit, indulgentiam se nouerit habiturum. damus in aeneo compendio aureum

munus: et metalla quam inuenire possumus pretiosiora largimur: illud potius hac

liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum. <3>

Quis ergo tanta stultitiae caecitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et

securitatem repperit et praemium confessionis adquirit? si quis autem

dissimulandurn forte crediderit eumque aliquo ueritatis indicio serenitas nostra

detexerit, ultimo se nouerit discrimine rapiendum. indignum est enim ut qui

respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas.

XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Prouectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tnatum humanitas

relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. non enim aliter laudatum

modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus

excitare propositum. inter tot enim cottidie deo propitiante successus

tenacitatis esset uitium angusta largitate contentum. atque ideo illustris

magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis ciuibus ad

exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam.

cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem nouimus ciuium pertinere,

quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum.

XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri, execrantes commoda, quae

nobis uexatorum fuerint calamitatibus adquisita. molesta est illatio nostrae

clementiae quae defletur, quia quicquid sub laetitia penditur, accipientis

laudibus applicatur. <2> Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se

asserunt depopulatione uastatos: et quia egentium leuamina nostras potius

diuitias aestimamus, illustris magnificentia uestra per hoc iuge biennium

nuncupatos nulla faciat coemptione uexari. <3> Sed quoniam lapsos releuasse

nihil proficit, si onus aliud solutionis accedit, qui memoratis negotiatoribus

noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat ammoneri, ne in hoc biennii

spatio quicquam de credita summa existiment postulandum, quatenus sub induciis

supradictis et datam possint reparare pecuniam et aliquatenus debitorum ualeat

respirare substantia. quid enim proficit creditorem se urgere, quando in cassum

nititur nudatos exigere? quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo

peruenire faciamus.

XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX.

<1> Si audita ueterum miracula ad laudem clementiae nostrae uolumus continere,

quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo

studio conuenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri?

delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo desiderio

cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire. <2> Caerulum fontem

uidimus in formam dolii concauis hiatibus aestuantem et fornaces anhelantium

aquarum circumducto tereti labio naturae probabili dispositione coronatas: quae

licet more calidae nebulosos uapores exhalent, hanc tamen iucundam

perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quiuis hominum illam gratiam

desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere. ore plenissimo in sphaerae

similitudine supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt, unde latex tanta

quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit, ut eum non putes crescere,

nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire. <3> Veniunt aquae per

algentes meatus tali feruore succensae, ut post recurua spatia, quae arte facta

sunt longiora, calores sint maximos redditurae. o magistri mirandum semper

ingenium, ut naturae furentis ardorem ita ad utilitatem humani corporis

temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et

delectationem tribueret et salutem! iuuat uidere secretum, latices uapores

igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem uenire decursu

riui, unde usualiter solebat extingui. merito dicunt philosophi elementa sibi

mutuis complexionibus illigari et mirabili coniungi foederatione, quae inter se

contraria intelleguntur uarietate pugnare. <4> Ecce madentem substantiam uapores

producere constat ignitos, quae mox ad thermarum aedificia decora peruenerit,

illisa cautibus unda descendens et aera sua qualitate succendit et tactu fit

habilis, cum recepta fuerit in lauacris: unde non tantum deliciosa uoluptas

adquiritur, quantum blanda medicina confertur. scilicet sine tormento cura, sine

horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diuersos dolores corporis

attributa. quae ideo Aponum Graeca lingua beneficialis nominauit antiquitas, ut

causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium nil haberet.

<5> Sed inter alia loci ipsius bona illud quoque stupendum esse didicimus, quod

una fluentorum natura diuersis ministeriis uideatur accommoda. nam protinus saxo

suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem: deinde in

solium mitigata descendens minaci ardore deposito suaui temperatione mollescit:

mox in uicinum producta cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius

intepescit: postremo ipso quoque tepore derelicto in piscinam Neronianam frigida

tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur. <6> Non inmerito auctoris

sui participans nomen collega est cum uiriditate gemmarum, ut ipsa quoque uitrei

elementi colore perspicua quasdam trementes undas quieta commoueat. sed ut ipsum

quoque lauacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina in

undam, qua uiri recreantur, si mulier descendat, incenditur, propterea quia et

ipsis altera exhibitio decora collata est: scilicet ne ardentium aquarum

fecundissimum locum non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si uterque

sexus uno munere communiter uteretur. <7> Haec perennitas aquarum intellegendi

praestat indicium per igneas terrae uenas occultis meatibus influentem imitus in

auras erumpere excocti fontis inriguam puritatem. nam si naturae fuisset illud

incendium, sine interitu substantiae non esset amissum: sed aquae materia

sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum natiuum facile recepit

algorem. <8> Praestat et aliud adiutorii genus uis illa medicabilis. nam iuxta

caput fontis scintillosi quendam sibi meatum prouida natura formauit. hinc

desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in apsidis speciem

perforatur, aegros suscipit interno umore diffluentes: ubi dum fessi nimio

languore consederint, uaporis illius delectatione recreati et lassa uiscera

reficiunt et umores noxia infusione largatos uitali ariditate constringunt: et

quasi aliquo desiderabili cibo refecti ualentiores queant protinus inueniri, sic

medicabili substantiae uenit a sulfure quod calet, a salsedine quod desiccat.

talia posteris non tradere hoc est grauiter in longa aetate peccare. <9>

Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innouetur, ut siue in cuniculis

siue in thermis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui.

uirgulta quoque noxia importunitate nascentia euulsis cespitibus auferantur, ne

radicum quidam capilli paulatim turgentes fabricarum uisceribus inserantur et

more uipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura

disrumpat. <10> Palatium quoque longa senectute quassatum assidua reparatione

corrobora. spatium, quod inter aedem publicam et caput igniti fontis interiacet,

siluestri asperitate depurga. rideat florenti gramine facies decora campestris:

quin etiam ardentis aquae fertilitate laetatur miroque modo dum proxime salem

generet sterilem, nutriat pariter et uirores. <11> Sed non his tantum beneficiis

Antenorea terra fecunda est: infert et alia, quae multo grandius obstupescas.

corda illa, ut ita dixerim, montium in uicem secretarii negotia contentiosa

discingunt. nam si quis forte pecus furatum pilis natiuis solito more spoliare

praesumpserit, undis ardentibus frequenter inmersum necesse est ut ante decoquat

quam emundare praeualeat. o uere secretarium iure reuerendum, quando in his

aquis non solum sensum, sed etiam uerum constat esse iudicium et quod humana

nequit altercatione dissolui, fontium datum est aequitate definiri. loquitur

illic tacita natura, dum iudicat, et sententiam quodam modo dicit, quae

perfidiam negantis excludit. <12> Sed quis ista conseruare neglegat, quamuis

plurima tenacitate sordescat? siquidem ornat regnum, quod fuerit singulariter

toto orbe nominatum. et ideo pecunia, quae tibi data est, si opus non potuerit

implere susceptum, quantum adhuc expendendum esse credideris, missis nobis

breuibus indicabis, quia non grauamur expendere, ut tanta uideamur ruris moenia

custodire.

XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Cum rex Francorum conuiuii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis

precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te

eruditionis musicae peritum esse noueramus. adiacet enim uobis doctum eligere,

qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. <2> Quid enim

illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae

conuenientiam ubique dispersam uirtutis suae gratia comprehendit? quicquid enim

in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae continentia non

recedit. per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, conuenienter mouemur:

quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege peruenerit, imperat cantum,

mutat animos artifex auditus, <3> et operosa delectatio haec cum de secreto

naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae

cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri.

tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saeuitiam efficit

blandam, excitat ignauiam soporantem languore, uigilantibus reddit saluberrimam

quietem, uitiatam turpi amore ad honestum studium reuocat castitatem, sanat

mentis taedium bonis cogitationibus semper aduersum, perniciosa odia conuertit

ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas

uoluptates expellit animi passiones. <4> Incorpoream animam corporaliter mulcet

et solo auditu ad quod uult deducit, quam tenere non praeualet uerbo: tacitus

manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praeualet

sensuum exercere dominatum. hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui

singuli prouinciarum ubi reperti sunt nominibus uocitantur. miseratio quippe

diuina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua ualde fecit esse laudanda.

Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat,

uotum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam

placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio

grauatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias

curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat.

<5> Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe

fecit esse commentum. hic uero numerus quinarius trina diuisione consistit.

omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. et quoniam

sine se esse non possunt quae alterna sibi uicissitudine referuntur, utiliter

inuentum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diuersis

organis exquisitam, modis quindecim contineri. <6> His rebus aliquid maius

adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione

collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut uirtutes,

quas uniuersum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. hinc

Orpheus mutis animalibus efficaciter imperauit uagosque greges contemptis

pascuis ad audiendi epulas potius inuitauit. illo cantante amauerunt siccas

Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles siluas:

leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda

gaudebat. in unum conuentum contraria uota collecta sunt et fide dicente lyra

omnia sibi aduersa crediderunt. <7> Amphion quoque Dircaeus canendo chordis

Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium

perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus aduenisse. Musaeum

etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat,

dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos

felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio

perfrui, cui disciplinae huius contigerit suauitatibus epulari. <8> Sed haec

omnia humano studio per manualem musicam uidentur effecta. naturalis autem

rhythmus animatae uoci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit,

si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus uiam musicis pedibus

composita uoce gradiatur. inuenta est quoque ad permouendos animos oratorum

fortis ac suauis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur

errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est

dubium gloriam pertinere. <9> Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum

metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret,

alterum quod placaret. ex quibus ad oblectandos animos audientum diuersa

progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana uoce uarias animi

affectiones grauida metra pepererunt. <10> Sirenas in miraculum cantasse curiosa

prodit antiquitas et quamuis nauigantes fluctus abduceret, carbasa uentus

inflaret, eligebant suauiter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur

dulcedinem praeterire. quibus solus Ithacus euasit, qui nautis sollicitatorem

protinus obstruxit auditum. contra noxiam dulcedinem cogitauit uir

prudentissimus felicissimam surditatem et quam uincere intellegendo non

poterant, melius non aduertendo superabant. se uero soliditati arboris

constrictis nexibus illigauit, ut et famosos cantus liberis auribus probare

potuisset et pericula dulcisonae uocis unda rapiente uinctus euaderet. <11>

Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo

lapso caelo psalterio, quod uir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae

sospitate composuit, ut his hymnis et mentis uulnera sanentur et diuinitatis

singularis gratia conquiratur. en quod saeculum miretur et credat: pepulit

Dauitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperauit: et canente cithara rex in

libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. <12> Nam licet

huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius

inuentum est ad permouendos animos quam concauae citharae blanda resultatio.

hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moueat: ubi tanta

uocum collecta est sub diuersitate concordia, ut uicina chorda pulsata alteram

faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. tanta enim uis est

conuenientiae, ut rem insensualem sponte se mouere faciat, quia eius sociam

constat agitatam. <13> Hinc diuersae ueniunt sine lingua uoces: hinc uariis

sonis efficitur quidam suauissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista

grauis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad

tantam perducere non praeualeant unitatem, in quantam ad socialem conuenientiam

ratione carentia peruenerunt. ibi enim quicquid excellenter, quicquid

ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi

in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis uaria luce

gemmarum, sic cithara diuersitate soni blanditur auditui. <14> Musarum tela

loquax, stamina uerbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro tegitur quod

dulciter audiatur. hanc igitur ad imitationem uariae testudinis Mercurius

dicitur inuenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas

requirendam esse putauerunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae

formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. <15> Harmonia uero caeli

humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed

auribus natura non prodidit. dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis

illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione

marcescit. in ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis

caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter

delectationibus contineri. <16> Bene quidem arbitrati, si causam caelestis

beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi ueraciter sine fine

gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola

diuinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. haec ueraciter perennitatem

praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non

extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praeualet. <17> Sed

quoniam nobis facta est uoluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina

colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia

uestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci

sono gentilium fera corda domuerit. et quantae nobis gratiae fuerint actae,

tantae uobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio

nostro paretis et quod uos clarificare possit, efficitis.

XLI. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX.

<1> Gloriosa quidem uestrae uirtutis affinitate gratulamur, quod gentem

Francorum prisca aetate residem feliciter in noua proelia concitastis et

Alamannicos populos caesis fortioribus inclinatos uictrici dextera subdidistis.

sed quoniam semper in auctoribus perfidiae resecabilis uidetur excessus nec

primariorum plectibilis culpa omnium debet esse uindicta, motus uestros in

fessas reliquias temperate, quia iure gratiae merentur euadere, quos ad parentum

uestrorum defensionem respicitis confugisse. estote illis remissi, qui nostris

finibus celantur exterriti. <2> Memorabilis triumphus est Alamannum acerrimum

sic expauisse, ut tibi eum cogas de uitae munere supplicare. sufficiat illum

regem cum gentis cecidisse superbia: sufficiat innumerabilem nationem partim

ferro, partim seruitio subiugatam. nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos

superasse non crederis. accipe in talibus causis frequenter expertum: illa mihi

feliciter bella prouenerunt, quae moderato fine peracta sunt. is enim uincit

assidue qui nouit omnia temperare, dum iucunda prosperitas illis potius

blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt. cede itaque suauiter genio

nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consueuit exemplo. sic enim fit,

ut et meis petitionibus satisfecisse uideamini nec sitis solliciti ex illa

parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. <3> Quocirca salutantes honore et

affectione, qua dignum est, illum et illum legatos nostros ad excellentiam

uestram consueta caritate direximus, per quos et sospitatis uestrae indicium et

speratae petitionis consequamur effectum. quaedam uero, quae ad nos pro uestris

utilitatibus peruenerunt, per harum portitores uerbo uobis insinuanda

commisimus, ut cautiores effecti optata possitis uictoria constanter expleri.

uestra siquidem salus nostra gloria est et totiens regnum Italiae proficere

iudicamus, quotiens de uobis laeta cognoscimus. <4> Citharoedum etiam arte sua

doctum pariter destinauimus expetitum, qui ore manibusque consona uoce cantando

gloriam uestrae potestatis oblectet: quem ideo fore credimus gratum, quia uos

eum iudicastis magnopere dirigendum.

 

LIBER TERTIUS.

 

I. ALARICO REGI VVISIGOTHARUM THEODERICUS REX.

<1> Quamuis fortitudini uestrae confidentiam tribuat parentum uestrorum

innumerabilis multitudo, quamuis Attilam potentem reminiscamini VVisigotharum

uiribus inclinatum, tamen quia populorum ferocium corda longa pace mollescunt,

cauete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non

habere. <2> Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus et nisi usu

praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. absit ut uobis aliquid

indignatio caeca subripiat. moderatio prouida est, quae gentes seruat: furor

autem instantia plerumque praecipitat et tunc utile solum est ad arma

concurrere, cum locum apud aduersarium iustitia non potest inuenire. <3>

Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere

debeamus, ut litem uestram amicorum debeant amputare iudicia. inter duos enim

nobis affinitate coniunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem

contingat forsitan inueniri. non uos parentum fusus sanguis inflammat, non

grauiter urit occupata prouincia: adhuc de uerbis parua contentio est: facillime

transigitis, si non per arma uestros animos irritetis. obiciamus quamuis cognato

cum nostris coniuratis eximias gentes iustitiamque, quae reges efficit

fortiores: cito conuertit animos, qui contra se tales sentit armatos. <4> Et

ideo salutationis honorificentiam praelocuti legatos nostros illum atque illum

ad uos credidimus esse dirigendos, qui uobis et mandata nostra sufficienter

insinuent et usque ad fratrem nostrum Gundibadum uel alios reges cum uestra

uoluntate deproperent, ne uideamini eorum inmissione laborare, qui maligne

gaudent alieno certamine. auertant enim diuina, ut supra uos iniquitas illa

praeualeat. commune malum uestrum iudicamus inimicum. nam ille me iure

sustinebit aduersum, qui uobis nititur esse contrarius.

II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX.

<1> Graue malum est inter caras regiasque personas uoluntates sibimet uidere

contrarias et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit emergere.

non sine inuidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade dimicetur.

habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio segregatus: si

quid in uobis delinquitis, meo grauiter dolore peccatis. <2> Nostrum est regios

iuuenes obiecta ratione moderari, quia illi, si nobis uere sentiunt displicere

quod male cupiunt, audaciam suae uoluntatis retinere non possunt. uerentur

senes, quamuis sint florida aetate feruentes. sciant nos aduersarios esse

contrarietatibus suis et illud uelle persequi, ne ab utrisque possit excedi.

decet enim nos aspera uerba dicere, ne affines nostri ad extremum debeant

peruenire. <3> Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credidimus

destinandos, ut, si filio nostro Alarico uisum fuerit, ad regem Francorum cum

coniuratis nobis gentibus dirigere debeamus, quatenus causa, quae inter eos

uertitur, amicis mediis rationabiliter abscidatur. conuenit enim tales tantosque

reges non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de suis et nos possint

casibus sauciare. <4> Quapropter fraternitas uestra adhibito mecum studio eorum

nitatur reparare concordiam: quia nemo potest credere sine nostro uoto illos ad

haec proelia peruenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum ueniant, nostra

potius esse certamina. aliqua uero a praesentium gerulis litterarum sermone

uobis commisimus intimanda, ut sic prudentia uestra cuncta componat, quemadmodum

consueuit deo iuuante perficere, unde solet diligentissime cogitare.

III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD

THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX.

<1> Superbiam diuinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus.

nam qui uult opinabilem gentem uoluntaria iniquitate subuertere, non disponit

ceteris iusta seruare. pessima consuetudo est despicere ueritatem. credit sibi

omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. <2> Et

ideo uos, quos conscia uirtus erigit et consideratio detestabilis praesumptionis

accendit, legatos uestros una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis ad

Francorum regem Luduin destinate, ut aut se de VVisigotharum conflictu

considerata aequitate suspendat et leges gentium quaerat aut omnium patiatur

incursum, qui tantorum arbitrium iudicat esse temnendum. quid quaerit ultra, cui

offertur absoluta iustitia? dicam plane quod sentio: qui sine lege uult agere,

cunctorum disponit regna quassare. <3> Sed melius inter initia perniciosa

reprimatur assumptio, ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse

poterat singulorum. recolite namque Eurici senioris affectum, quantis uos iuuit

saepe muneribus, quotiens a uobis proximarum gentium imminentia bella suspendit.

reddite filio eius gratiam, quam tamen agnoscitis uestris utilitatibus

attributam. nam si tanto regno aliquid praeualuerit, uos aggredi sine

dubitatione praesumit. <4> Quapropter excellentiam uestram epistulari sermone

salutantes per legatos nostros illum et illum praesentium portitores uerbo uobis

aliqua dicenda commisimus, ut uos, qui nostrum sequimini deo iuuante dispositum,

unus complectatur assensus et foris hoc agatis, ne in uestris prouinciis

dimicare possitis.

IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX.

<1> Ideo inter reges affinitatis iura diuina coalescere uoluerunt, ut per eorum

placabilem animum proueniat quies optata populorum. hoc enim sacrum est, quod

nulla permittitur commotione uiolari. nam quibus obsidibus habeatur fides, si

non credatur affectibus? sociantur proximitate domini, ut nationes diuisae

simili debeant uoluntate gloriari et quasi per alueos quosdam concordiae adunata

se possint gentium uota coniungere? <2> Quae cum ita sint, miramur animos

uestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum filio nostro rege Alarico

durissimum uelitis subire conflictum, ut multi, qui uos metuunt, de uestra

concertatione laetentur. ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate

florentes. non leuiter regna uestra quassatis, si data partibus libertate

confligitis. uirtus uestra patriae non fiat inopinata calamitas, quia grandis

inuidia est regum in causis leuibus grauis ruina populorum. <3> Dicam libere,

dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem arma

protinus commouere. a parentibus quod quaeritur, electis iudicibus expetatur.

nam inter tales uiros et illis gratum est dare, quos medios uolueritis efficere.

quid de nobis uos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones uestras

reliquisse cognoscitis? absit ille conflictus, ubi unus ex uobis dolere poterit

inclinatus. abicite ferrum, qui in meum pugnare uultis opprobrium. <4> Iure

patris uobis interminor et amantis. ille nos et amicos nostros patietur

aduersos, qui talia monita, quod non opinamur, crediderit esse temnenda.

quapropter ad excellentiam uestram illum et illum legatos nostros magnopere

credidimus dirigendos, per quos etiam ad fratrem uestrum, filium nostrum regem

Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter uos scandala seminet

aliena malignitas: sed in pace perseuerantes, quae sunt mediis amicis

placabiliter finire debeatis. <5> Per eos etiam et uerbo uobis aliqua dicenda

mandamus, ut gentes, quae sub parentibus uestris longa pace floruerunt, subita

non debeant concussione uastari. illi enim credere debetis, quem uestris

utilitatibus arridere cognoscitis, quoniam qui uult alterum in praecipites casus

mittere, eum certum est fideliter non monere.

V. INPORTUNO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Si te aut nobilitas sola decoraret aut meritorum tantum laude polleres,

conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus, ne magna

uilescerent, cum simul omnia funderentur. nunc autem cum te uniuersa facto

agmine comitentur nec desit uni quod praedicatur in plurimis, conuenit iustitiae

nostrae, ut, cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia

principalis. <2> Non enim crescendi uobis hic ordo qui multis est: paulatim

prouehi mediocris probatur esse uirtutis, dum morosius agnoscitur quod sub

lenitate praeparatur. saltu quodam se tendit uestra prosperitas solaque a uobis

perfectio quaeritur, cum uobiscum multa nascantur. elaboratae sunt enim longa

aetate uestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in

uestra posuere familia. <3> Nam, ut prisca saecula transeamus, quae affatim

uiros uisa sunt proferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore

conspicuus: qui non solum ornamentum familiae suae, sed ipsi decus senatui

praestitere: modernis saeculis moribus ornabantur antiquis: bonitate praediti,

constantia gloriosi, in amicitiam proni, ad odia sumenda difficiles. ita, quod

maximum felicitatis genus est, cum multae probarentur esse potentiae, inuidiam

illos persequentium contigit non habere. <4> Pendebant quin immo circa eos anxia

uota ciuitatis, crescens supra priuatos publicus amor. eorum senatus animum,

eorum sequebatur turba propositum: et necesse erat Romam uelle quod cuncti

uidebantur optare, miroque prosperitatis euentu firmum circa eos custodiebat

arbitrium uoluntas uaga populorum, quod inter ceteras dignitates munus iudicamus

esse praecipuum. nam si paucorum amor iuste iam gloria est, tantae ciuitatis

affectus quod potest habere praeconium? proinde sicut omnia ingrata uidentur

obscura, sic generaliter dilecta praeclara sunt. <5> Tot igitur parentum laude

decoratus tu etiam morum luce conspicuus sume post consulares fasces emeritos

patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum et cani honoris infulis

adultam cinge caesariem, qui meritorum laude aetatis praeiudicia superasti. cur

enim tardo euenirent praemia, cui tot generis suffragabantur exempla? eligitur

quippe in te nascendi laus, uiuendi gloria: et cum multa trahas ab antiquis,

meruisti placere de propriis. <6> Ab ipso quippe uitae principio, quod inter

adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem uirtutibus

exhibere. atque ideo instituti tui firma uestigium, ut qui primaeuus gloriam

consecutus es, florentibus annis gloriosis honoribus augearis. inspice denique,

quanta tuorum praecipua laude decoreris. culpae genus est non te fecisse quod

summum est. de maturitate quippe tua multo debent uenire meliora, qui in aetate

tenera te nouimus fecisse praedicanda. confidimus enim nec tui generis

institutum nec nostrum circa te errare posse iudicium.

VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Gratum quidem nobis est, patres conscripti, personae nouas ad honorum celsa

perducere. delectat peregrini germinis uiros gremio Libertatis inserere, ut

uariis frondescat senatus aula uirtutibus. ornat enim talis multitudo conuentum

et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia. sed multo nobis probatur

acceptius, quotiens dignitatibus reddimus qui de ipsa curiae claritate

nascuntur, quia non sunt de uobis examina nostra sollicita, dum praeiudicata

bona transfunditis qui merita cum luce praestatis. origo ipsa iam gloria est:

laus nobilitati connascitur. idem uobis est dignitatis quod uitae principium.

senatus enim honor amplissimus uobiscum gignitur, ad quem uix maturis aetatibus

peruenitur. <2> Haec licet de uobis omnibus ueraciter iudicemus, ut ordinis

genium complectatur gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus

Deciorum sanguis irradiat, qui tot annis continuis similis splendet claritate

uirtutis: et quamuis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate

uariata. saeculis suis producit nobilis uena primarios: nescit inde aliquid

nasci mediocre: tot probati quot geniti, et, quod difficile prouenit, electa

frequentia. en pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor ciuium, gloria

generis, augmentum senatus, qui quamuis fulgeant communione meritorum, inuenies

tamen quem possis laudare de propriis. <3> Respicite certe iuuenem per formae

gratiam, mentis pulchritudine plus placentem. refert facie sanguinis decus,

proditur animi natura per uultum et serenitate corporis nubila quoque mentis

abstergit. uerum haec naturae bona litterarum decorauit insignibus, ut cote

magnarum artium detersus mentis penetralibus plus luceret. in libris ueterum

Decios cognouit antiquos nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio

uiuentem. <4> Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen

contigit discere per parentes et de auita laude primordia teneri pectoris

erudire. libet referre quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum

conuertebatur aspectus: quasi cam audiret parentem, illa mox intendebat heredem

quaerens, at quae auctorem cognouerat dicere, per huius posset similitudines

approbare. <5> Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita

praeclara de patribus egregie dicta confirmat. creditum est de his omne quod

legitur, dum praeconia ueterum praesens docuit uena uirtutum, in auditorii

officina ingeniorum flamma recalente. his quidem formabatur exemplis, sed

domesticis felicius producebatur imperiis. <6> Subtracto enim solacio maritali

onus regendi mater gloriosa suscepit, quam nec ampla patrimonii cura nec tot

filiorum potuit turbare custodia. aluit nutrimentis, auxit patrimoniis, ornauit

honoribus et quot edidit familiae iuuenes, tot reddidit curiae consulares. haec

igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae uirtutis

inquirit, ut inter priuata laudatis publica debeat ornamenta largiri. <7> Atque

ideo, patres conscripti, illustri et magnifico uiro Importuno patriciatus culmen

indulsimus, ut uester coetus, sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus

possit augeri. impendite parenti gratiam, adunate sententias: uestra est

indoles, quam probamus. habetis certe quod uobis ingeniosa laude tribuatis, si

amore necessitudinum publicum faciatis esse iudicium et quod pro naturae

caritate dependitur, collatum nostris iussionibus aestimetur.

VII. IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX.

<1> Omnes quidem iustitiam colere et obseruare praecipimus, sed eos maxime qui

diuinis honoribus eriguntur, ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena

fuerint cupiditate longinqui. Iohannes itaque flebili nos allegatione pulsauit

sanctitatem uestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse,

quarum pretium sibi postulat oportere restitui. bonum quidem uotum, si tamen non

ibi aliquid misceatur aduersum. <2> Nam licet ubique deceat iustitiam custodiri,

in illis rebus maxime necessaria est, quae diuinis obtutibus offeruntur, ne

putemus ignorare deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus adquiescat. et

ideo, si ueram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione iustitiae,

quam sancta lege praedicatis, facite quae iure debentur sine tarditate restitui:

quatenus nullus ingemiscat illata sibi per uos fuisse dispendia, quos decet

potius praestare iuuamina. quapropter studete, ut, qui non soletis pro rebus

magnis excedere, nunc non uideamini, quod absit, in paruitate peccare.

VIII. VENANTIO V. S. CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX.

<1> Iustitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari quod ei constat iniungi et

pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingrauare.

nam si remissio in ammonitionibus ueniat, cunctos necesse est contemptus

inuoluat. et quodam modo nascitur de pietate crudelitas, si quem neglegis

ammonere, postea cogaris exigere. utilis ergo cura est praedicere, quando et

occasio subtrahitur delictis et locus emundatur illicitis. <2> Quapropter

illustris uiri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus pridem tibi

secundum morem ueterem exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. unde te

praesentibus commonemus affatibus, ut secundum canonicariae fidem tempora debeas

constituta complere, ne, quicquid dispendii assis publicus sustinuerit, de

proprio exsoluere tu cogaris, a quo nec tantae iussioni est habita reuerentia

nec fides suae promissionis impleta.

VIIII. POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS

THEODERICUS REX.

<1> Propositi quidem nostri est noua construere, sed amplius uetusta seruare,

quia non minorem laudem de inuentis quam de rebus possumus adquirere custoditis.

proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere: quicquid enim per

alienum uenit incommodum, nostrae iustitiae non probatur acceptum. <2> In

municipio itaque uestro sine usu iacere comperimus columnas et lapides

uetustatis inuidia demolitos: et quia indecore iacentia seruare nil proficit, ad

ornatum debent surgere rediuiuum quam dolorem monstrare ex memoria praecedentium

saeculorum. <3> Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si uera fides

est suggerentium nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra

memoratas platonias uel columnas ad Rauennatem ciuitatem contradat modis omnibus

deuehendas: ut conlapsis metallis oblitterata facies reddatur iterum de arte

pulcherrima et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere

qualitatem.

X. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Decet prudentiam uestram in augendis fabricis regalibus obtemperare

dispositis, quia nobilissimi ciuis est patriae suae augmenta cogitare, maxime

cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis

dispendiis oboedire. <2> Atque ideo magnitudini tuae praesenti ammonitione

declaramus, ut marmora, quae de domo Pinciana constat esse deposita, ad

Rauennatem urbem per catabolenses uestra ordinatione dirigantur. subuectum uero

direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proueniret aut

laborantes aliqua detrimenta sentirent.

XI. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

<1> Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere: optamus ubique

praestita nostra radiare, quia in aeuum uiuit quod munificentia principalis

indulserit. quid enim tam regium quam fecisse felicem et eo usque praestare, quo

se erectus stupeat attigisse? beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant et

libertatis dominus iugiter potest crescere, si sibi subiectos studeat ampliare.

hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quoniam generalitatem patrio

fouemus affectu, per indictionem quartam praefecturae urbanae infulas tibi

copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara laetetur et

sub nobis possit proficere quicquid meruit ad nostra saecula peruenire. <2>

Circuminspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse

committi, ut in illo amplissimo coetu iudicis uidearis eminere suggestu, ubi est

arduum uel ipsum obtinere collegium. stude ergo, ut a meritis tuis exigere

possis quod nos praestitisse cognoscis. auara fuge, iusta sequere, modesta

dilige, iracunda contemne. <3> Quid erit suauius quam in illa turba summorum

nobile protulisse iudicium, ubi tot patriciorum corda prouocantur ad gratiam,

ubi bonum factum celebretur ore sapientum? nusquam maiore laude uirtus agitur,

quam si recte Roma tractetur. quas diuitias aestimes aptiores quam in oculis

senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem et ante ipsum Libertatis gremium

nullis uitiis esse captiuum? <4> Viderimus, reliqui fasces qua gloria

censeantur: urbanus praesul dignitas est honorum. non patitur claritas illa

committere, quod possit nobilis turba nescire. locatus in medium cunctorum ad se

trahit aspectum et totius uitae iudicium promulgat fama populorum. haec te et

animo concipere et rebus euidentibus explicare credibile apud nos faciunt studia

litterarum, ubi cognouisti omne quod deceat et ad usum uitae gloriosae animum,

doctorum nimirum institutione, formasti. <5> Fugiat ergo doctrina delictum.

indocilis est animi ad uitia trahi: aedificatus libris locum non relinquit

iniuriis, ubi in teneris annis adquiritur, quod matura aetate seruetur. ad

tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, ammoneat lectionis

auctoritas, deinde iudicii nostri electio gloriosa, ut maiora sumere de nobis

possis, cum te ea quae commisimus implere cognoueris.

XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX.

<1> Amamus, patres conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate

nascentes. publici enim decoris mater est mens regentis et quale fuerit

dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. facilius est quippe, si

dicere fas est, errare naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem

publicam. hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quicquid

de uobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. nam cum omnia celsa

mereamini, nostram inuidiam tangit, si quid uobis fortasse defuerit. <2>

Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae

urbanae dignitate promouemus, ut et ille augeatur fascibus et uobis tanti

iudicis minime subtrahatur ornatus. scitis enim saepe ex hac familia uiros

enituisse praecipuos. recordamini prouecti auum praefecti dogmatis honore

ditatum, cuius innoxiam facundiam fora mirata sunt. studuit uero, cum abundaret

eloquio, sciens dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. his meritis ad

honorum celsa perductus, largitiones sacras protexit fida custodia, implens

etiam doctrina quam susceperat magisterii dignitatem, ita in utroque laudatus,

ut in singulis crederetur esse praecipuus. <3> Accedit etiam prouecti

nobilissimus pater, qui comitiuae priuatarum infulas nullius calumniae

acerbitate profanauit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta

et, quod rarum uirtutis exemplum est, his egit temporibus continentem, quibus

crimen auaritia non habebat. principis enim propositum facit aut neglegere

iudices aut amare uirtutes. tot igitur originis documenta praemittens credamus

bona de nobili: quia laudabilis uena seruat originem et fideliter posteris

tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. fauete ergo, patres

conscripti, uestris dignitatibus consecrato, ut ad maiora uirtutum desideria

concitetis quos nos munerum prouocamus exemplis.

XIII. SUNHIVADO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Laborum tuorum longa seruitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis

iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus

praeferaris et praestes prouinciae disciplinam, qui priuatus amasti

continentiam. is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore

tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus

credidimus subuenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia

proficisci. <2> Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas

instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte

placuisti. intra prouinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est

aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec

permittimus discreto iure uiuere quos uno uoto uolumus uindicare. censebis ergo

in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram

cogitat aequitatem.

XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Quamuis iudicio uestro credamus omnia facinora displicere, maxime a uobis

confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum. quibus enim

animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur?

Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam uel res a

uestris hominibus iniusta usurpatione peruasas. unde si ueram petitionem

supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absoluit, in auctorem

facti sine aliqua tarditate resecate. malum enim cum perseuerat, augetur, et

remediale bonum est in peccatum accelerata correctio.

XV. THEODAHADO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Iniuuia quidem nostra est laesa iustitia, quia uiolationes earum rerum

merito ad nos trahimus quas amamus. unde illud maxime inultum esse non patimur,

quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. quae enim praesumptio

plectenda non audeat, si sacrae iussionis reuerenda contemnat? ideoque illum,

quem dudum ad uiri illustris Sonae iudicium decreuimus conuenire isque se

inueterata calliditate subitraxit, examini uestro committimus audiendum, ut

finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. praestate itaque audientiae

curam, ut iustitiae uobis crescat opinio, quando pro remedio causantium

committuntur uobis ambigua iurgiorum.

XVI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati

relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur. explorauimus efficaciam

tuam per diuersos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, uariis

actionibus aequaliter approbatus. <2> Hinc est quod praesenti tempore in Gallias

nobis deo auxiliante subiectas uicarium te praefectorum nostra mittit

auctoritas. unde perpende qualia de te uideamur habere iudicia, quando ad illos

populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus

adquisitos. cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse

sollicitum, unde sibi triumphorum uenisse sentit augmentum. <3> Age igitur

mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. turbulenta non ames: auara

declina, ut talem te iudicem prouincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem

transmisisse cognoscat. desiderat uiros egregios coacta cladibus suis. effice ut

uictam fuisse delectet. nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam

quaereret. abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus

uultus. nunc illam gaudere conuenit, cum ad sua uota peruenit.

XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX.

<1> Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora

restituti, quia ibi regressus est gratus, ubi prouectum uestros constat habuisse

maiores. atque ideo in antiquam libertatem deo praestante reuocati uestimini

moribus togatis, exuite barbariem, abicite mentium crudelitatem, quia sub

aequitate nostri temporis non uos decet uiuere moribus alienis. <2> Proinde de

necessitatibus uestris innata nobis mansuetudine cogitantes, quod feliciter

dictum sit, spectabilem uirum Gemellum, uicarium praefectorum, fide nobis et

industria comprobatum ad componendam prouinciam credidimus dirigendum: sperantes

in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes grauiter intellegit

displicere. <3> Quapropter ordinationibus eius ex nostris iussionibus oboedite,

quia eum credimus uobis profutura decernere. recipite paulatim iuridicos mores.

non sit nouitas molesta, quae proba est. quid enim potest esse felicius quam

homines de solis legibus confidere et casus reliquos non timere? iura publica

certissima sunt humanae uitae solacia, infirmorum auxilia, potentum frena. <4>

Amate unde et securitas uenit et conscientia proficit. gentilitas enim uiuit ad

libitum: ubi magis mortem reperit propriam, qui potest habere quod placeat. uos

iam securi ostentate diuitias: parentum bona longo situ recondita prodantur in

lucem: quia tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta

facultate reluxerit. <5> Ideo enim uobis uicarium praefecturae direximus, ut cum

tanta dignitate et ciuilem uideamur regulam destinasse. fruemini quod tantum

audiebatis. intellegite homines non tam corporea ui quam ratione praeferri et

illos merito crescere qui possunt aliis iusta praestare.

XVIII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Merentur bona, qui nostram uisi sunt elegisse clementiam, ut eos ueraciter

iudicasse per augmenta propria possimus ostendere. quod si talibus uiris publica

decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod

commune munus probatur esse iustitiae? <2> Spectabilis itaque Magnus, hostium

conuersatione damnata quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriauit

imperium: cuius absentia contigisse dicitur ut eius potuisset perire substantia.

atque ideo praesenti iussione sancimus, quatenus tam in agris quam mancipiis

urbanis aut rusticis, uel quicquid sibi competens quolibet modo nunc amissum

potuerit comprobare, sine aliqua recuperet tarditate, retinens ex nostra

auctoritate dominii ius omne quod habuit: nec quaestionem eum de rebus sibi

antiqua possessione competentibus uolumus sustinere, cui propositi nostri est

etiam noua praestare.

XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX.

<1> Decet ut palatio nostro seruientibus iustis commodis consulamus, quia

fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamuis obsequia nobis gratuita iure

debeantur, seruitia tamen per moderata compendia prouocemus. et ideo artis tuae

peritia delectati, quam in excauandis atque ornandis marmoribus diligenter

exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante,

dispensentur arcae quae in Rauennati urbe ad recondenda funera distrahuntur,

quarum beneficio cadauera in supernis humata sunt, lugentium non parua

consolatio, quando animae tantum de mundi conuersatione discedunt, corpora uero

dulces quondam superstites non relinquunt. <2> Hinc quibusdam ueniunt dolores ad

pretium, et miserabili sorte uotorum crescit mercantibus de humana morte

compendium. ita tamen, ut non sit iniqua sub hac occasione taxatio, ne cogantur

miseri inter acerba luctuum grauia plorare dispendia facultatum et nefanda

deuotione constricti aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere aut dilecta

corpora uilissimis foueis potius dolentes abicere. sit modus in uoluntate

poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus facit. nam minus debet laedi,

cui amplius pro pietatis officio uidetur imponi.

XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX.

<1> Inter gloriosas rei publicae curas, quas perpeti cogitatione deo auxiliante

reuoluimus, cordi nostri est leuamen humilium, ut contra potentiam superborum

nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quicquam apud nos audaciae,

cuius est propositi superba calcare. <2> Castorii igitur flebili calamitate

permoti, quem exitialis hactenus diuersorum pressit inuidia, occasionem praebuit

salutaribus constitutis, ut plus ualeret nostrae pietatis auxilium quam iniqua

calliditas improborum. atque ideo praesenti uobis auctoritate decernimus, ut, si

praefectus uir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat uel titulis

ingrauauit uel priuata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio eiusdem

meriti uobis imminentibus a peruasore reddatur, ut crudelibus damnis afflicto

pietatis nostrae remedio consulamus. <3> Si quis autem in hac praesumptione

medius inuenitur, ut ad ea quae iussa sunt idoneus nequeat reperiri, ad nos

deducite uinculis illigatum, ut poena possit satisfieri cuius facultas non

sufficit ultioni. tali igitur confusione iam iniquae mentis impetus conquiescat,

ne non tam Castorium quam nostrum uotum persecutus esse uideatur. <4> Quod si

posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere

temptauerit, quinquaginta librarum auri multa protinus feriatur sitque maior

cruciatibus poena respicere illaesum, quem uidere desiderauit afflictum. en

factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates: praetorii

praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus et cui a nobis

assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. hinc omnes intellegant, quo

amore delectemur aequitatis, ut et potentiam iudicum nostrorum uelimus

imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere.

XXI. FAUSTO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Humanae consuetudinis mos est, ut uariata plus capiant et quamuis in usum

habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. proinde sacris moenibus

iugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa indutias tibi postulas

debere concedi, non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quo dulcior fiat

renouata regressio. atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad prouinciam

quattuor mensium indutias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem ad

penates proprios redire festines, quatenus habitatio Romana, quam multiplici

uolumus densare conuentu, subtractis incolis terrarum opinatissima non rarescat.

hoc etiam et uobis iudicamus aptissimum, quando senator Romanus alibi possit

dolere tardatus. ubi enim illa gratia parentum? ubi tanta moenium possit respici

pulchritudo? piaculi genus est absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea

possunt constitutis laribus habitare.

XXII. ARTEMIDORO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Congruit comitatum nostrum uiris nos decorare nobilibus, ut et illorum

expleatur uotum et obsequium nostrum ornent merita personarum. proinde

magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse

gratissimos, his oraculis euocamus, ut qui longa nobiscum aetate uersatus es,

praesentiae nostrae dulcedine capiaris. festinat enim ad principem, qui uel

solum potest uidere propitium: nam cui licet habere nostra colloquia, munera

credit esse diuina. quapropter non tardamus desiderium, cuius optamus aspectum.

uenire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus.

XXIII. COLOSSEO V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Iuuat probatis ordinanda mandare, siquidem et de talibus iudicium gaudet

eligentis et eorum secura substantia est, quae committitur approbatis. nam ut

optamus esse qui placeat, ita curamus ut qui placuerit enitescat. <2> Proinde

prosperis initiatus auspiciis ad Sirmiensem Pannoniam, quondam sedem Gothorum,

proficiscere inlustris cinguli dignitate praecinctus commissamque tibi

prouinciam armis protege, iure compone, ut antiquos defensores recipere laeta

possit, quae se nostris parentibus feliciter paruisse cognoscit. <3> Nosti qua

te nobis conuersationis sinceritate commendes. sola tibi placendi uia est, si

quae gerimus imiteris. aequitatem foue, innocentiam animi uirtute defende, ut

inter nationum consuetudinem peruersam Gothorum possis demonstrare iustitiam:

qui sic semper fuerunt in laudum medio constituti, ut et Romanorum prudentiam

caperent et uirtutem gentium possiderent. remoue consuetudines abominanter

inolitas: is uerbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit coniunctum

negotium perdere cum perire: abiurator alieni furtum, non animam reddat: ne plus

intentio ciuilis rapiat quam bella consumant: scuta in hostes erigant, non

parentes. <4> Et ne quem forte ad mortem uideatur praecipitare paupertas, redde

pro talibus gloriosum plane damnum, lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum,

si ciuile ibi potueris plantare propositum et nostris uere iudicibus dignum, si

dispendium iudex subeat, ut uitam periturus adquirat. quapropter consuetudo

nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus belle uiuere

consuescat.

XXIIII. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

 

<1> Institutum suum prouidentia nostra non deserit, cum subiectis semper intenta

profutura disponit, ut ad maiorem deuotionem concitentur qui sui curam nos

habuisse cognoscunt. <2> Hinc est quod Colosseo uiro illustri nomine uiribusque

praepotenti gubernationem uestram defensionemque commisimus, ut qui suae multa

dedit hactenus experimenta uirtutis, augeatur potius in futuris. atque ideo

parientiam uestram saepius approbatam nunc quoque eidem praesenti monstrate,

quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda

praeceperit, deuotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat et

ille integritatem propriae asserit mentis, qui iugibus persistit obsequiis. <3>

Illud praeterea uos credidimus ammonendos, ut non in uos, sed in hostem saeuire

cupiatis. res parua non uos ducat ad extrema discrimina: adquiescite iustitiae,

qua mundus laetatur. <4> Cur ad monomachiam recurratis, qui uenalem iudicem non

habetis? deponite ferrum, qui non habetis inimicum. pessime contra parentes

erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. quid opus est homini

lingua, si causam manus agat armata? aut pax esse unde creditur, si sub

ciuilitate pugnetur? imitamini certe Gothos nostros, qui foris proelia, intus

norunt exercere modestiam. sic uos uolumus uiuere, quemadmodum parentes nostros

cernitis domino praestante floruisse.

XXV. SIMEONIO V. C. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Amamus publicis actionibus personas inserere morum probitate conspicuas, ut

per obsequia fidelium nobis crescat utilitatis augmentum. proinde sinceritatem

animi tui per praeclara documenta noscentes siliquatici titulum, quem fidae

dominicatus iure dederamus discussioni indictionis primae, secundae uel tertiae

per prouinciam Dalmaticam, ordinatio tibi nostra committit: ut quolibet fraudis

uestigio damnum publicum te fuerit explorante repertum, procul dubio nostris

aerariis inferatur: quia non tantum lucra quaerimus, quantum mores subiectorum

deprehendere festinamus. <2> Praeterea ferrarias praedictae Dalmatiae cuniculo

te uenitatis iubemus inquirere, ubi rigorem ferri parturit terrena mollities et

igne decoquitur, ut in duritiam transferatur. hinc auxiliante deo patriae

defensio uenit: hinc agrorum utilitas procuratur et in usus humanae uitae

multiplici commoditate porrigitur. auro ipsi imperat et seruire cogit locupletes

pauperibus constanter armatis. conuenit itaque hanc speciem diligenti

indagatione rimari, per quam et nobis generantur lucra et hostibus procurantur

exitia. esto ergo de antefata discussione sollicitus et in publicis utilitatibus

temperatus, ut nostrum rationabile compendium crescendi tibi procurare possit

augmentum.

XXVI. OSUIN V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Quamuis prudentiae tuae sit utilitati publicae deputatis ferre praesidium.

tamen ammonitio nostra se cumulat, ut securius fiat. ubi se reuerentia nostrae

iussionis accommodat. Simeonium itaque uirum clarissimum, cuius fides olim nobis

est cognita uel deuotio comprobata, ad ordinationem siliquatici nec non

ferrariarum ad prouinciam Dalmatiam nostra ordinatione direximus. cui expetita

solacia non negetis, ut sublimitas tua nobis commendatior fiat, cum actibus se

publicis praebere festinat.

XXVII. IOHANNI V. S. CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX.

<1> Propositum est pietatis regiae locum iniustis odiis amputare et potestatis

armatae supercilium cohibere reuerentia iussionum. infesta est siquidem

humilibus superioris offensa, cum ad laudem trahitur, si uindicta de mediocribus

adquiratur. proinde diu uaria persecutione iactatus ad pietatis nostrae remedia

haud irrite conuolasti, asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse

terrori, ne priuata odia in te satiarentur per publicam disciplinam. <2> Sed

nos, qui donatas dignitates iustitiae parere cupimus, non dolori, contra

illicitas praesumptiones nostra te tuitione uallamus, ut regiae maiestatis

obiectu feruentium furor animorum in suis cautibus elidatur et de se magis

poenam sumat proteruia, dum cohibetur innoxia. tamdiu enim iudex dicitur,

quamdiu et iustus putatur, quia nomen, quod ab aequitate sumitur, per superbiam

non tenetur. <3> Restat nunc, ut assumptum impleas consularitatis officium et te

utilitatibus publicis, quas tuos egisse constiterit decessores, sedulus ac

deuotus impendas quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere

festines. nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorio

remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris, quid te male agentem

passurum esse cognoscis?

XXVIII. CASSIODORO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Gratus nobis est eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis

actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud

nos probati sunt studere uirtuti. proinde magnitudinem tuam glorioso nobis

seruitio probatam ad comitatum iussis praesentibus euocamus, ut et ornatus de te

regalibus crescat obsequiis et tu nostris conspectibus augearis. <2> Conuenit

enim te etiam requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. ornasti de

conscientiae integritate palatia: dedisti populis altam quietem. hinc omnibus

factus notior, quia qui uoluit te positum in potestate nesciuit: praesentati

autem tribunalibus iudicem sine damni aliquo terrore uiderunt: pretiosior factus

cunctis, quia nullo praemio uendebaris. quis talem non desideret uidere, cui nos

publice constat gratiam rettulisse? nam qui alterum reprimere conati sumus, te

etiam palatio teste laudauimus. tende gradus, accelera festinus aduentum.

alacrem uenire conuenit, qui se a principe sustineri posse cognoscit.

XXVIIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

<1> Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis

principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim

regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta depereunt.

optamus ergo munera multis collata diuidere, ut possint ubique nostra beneficia

pullulare. <2> Atque ideo uiri illustris et magnifici patricii Paulini actorum

supplicatione suscepta, quae habetur in subditis, horrea longi temporis

uetustate destructa, quibus illud atque illud uocabulum praefixit antiquitas, si

nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur nec aliqua ibidem est

species quae ad fiscum pertinet congregata, praefato uiro cum omnibus ad se

pertinentibus absoluta liberalitate concedimus, ut aedificandi et ad posteros

transmittendi assumpta licentia suis utilitatibus profutura disponat, quia

confert magis rei publicae munus quisquis diruta maluerit suscipere reparanda,

in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot

decora moenium deformis appareat ruina saxorum. in aliis quippe ciuitatibus

minus nitentia sustinentur: in ea uero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi

principaliter ore laudatur.

XXX. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

<1> Romanae ciuitatis cura nostris sensibus semper inuigilat. quid est enim

dignius, quod tractare debeamus, quam eius reparationem exigere, quae ornatum

constat nostrae rei publicae continere? proinde illustris sublimitas tua

spectabilem uirum Iohannem nos direxisse cognoscat propter splendidas Romanae

cloacas ciuitatis, quae tantum uisentibus conferunt stuporem, ut aliarum

ciuitatum possint miracula superare. <2> Videas illic fluuios quasi montibus

concauis clausos per ingentia signina decurrere: uideas structis nauibus per

aquas rapidas non minima sollicitudine nauigari, ne praecipitato torrenti marina

possint naufragia sustinere. hinc, Roma, singularis quanta in te sit potest

colligi magnitudo. quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando

nec ima tua possunt similitudinem reperire? et ideo supra dicto Iohanni officii

uestri solacia uos praebere censemus, quoniam ordinationes nostras publicas

uolumus implere personas, priuatas manus amouentes, quae audacius merguntur

illicitis.

XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Quamuis uniuersae rei publicae nostrae infatigabilem curam desideremus

impendere et deo fauente ad statum studeamus pristinum cuncta reuocare, tamen

Romanae ciuitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quicquid decoris

impenditur, generalibus gaudiis exhibetur. peruenit itaque ad nostram

conscientiam suggestione multorum, quae praua non potest dissimulare commissa,

plura in praeiudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere, ut cui

nos summum adhibere desideramus studium, dolum patiatur iniustum. <2> Quapropter

ordinationes nostras ad uestram facimus notitiam peruenire, quibus amplius

credimus ciuitatis uestrae dispendia displicere. dicitur ergo commodi cura

priuati aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas

exercendas uel hortos rigandos fuisse deriuatam: turpe et miserabile hoc in illa

urbe fieri, quod per agros uix deceret assumi. <3> Et quia non possumus admissi

qualitatem ultra iura corrigere, ne, dum fabricis prodesse uolumus, legum

culmina destruamus, si huius nefandissimae rei dominus tricennii praescriptione

munitur, accepto pretio competenti suum uendat errorem, ut, quod laesionem

publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius, ne quod nunc sub largitate

corrigimus, postea seuerissime uindicemus. <4> Si uero tale aliquid moderna

praesumptione temptatum est, sine dubitatione tollatur. unius enim desiderio

praua generalis debet utilitas anteferri, cui uel in causis iustis raro poterit

obuiari. mancipia uero formarum seruitio principum prouisione deputata in

priuatorum cognouimus transisse dominium. aes praeterea, non minimum pondus, et

quod est facillimum direptioni, mollissimum plumbum, de ornatu moenium

referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt. aes enim

Ionos Thessaliae rex, plumbum Mida regnator Phrygiae reppererunt. et quam

miserum est, ut unde famam prouidentiae alii susceperunt, nos opinionem

neglegentiae incurrisse uideamur? templa etiam et loca publica, quae petentibus

multis ad reparationem contulimus, subuersioni fuisse potius mancipata. <5> Et

quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa uideatur ex

taciturnitate licentia, Iohannem uirum spectabilem electum nostra iustitia ad

haec, quae supra memorauimus, direximus inquirenda, ut cuncta suo ordine

discussa nobis relationis obsequio lucidentur, quatenus, quid de singulis rebus

aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae iustitiae censeamus.

adhibete nunc studia, praestate solacia, ut inquisitionem, quam debueratis

petere, grata uideamini mente complere.

XXXII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Constat apud nos fidelium non perire seruitia, sed in tristibus impensa

recipere in meliore fortuna. Arelatensibus itaque, qui nostris partibus

perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt, per indictionem quartam

fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad solitam

redeant functionem, quatenus et nos bene meritis uicissitudinem reddidisse

uideamur et ab illis, cum res poposcerit, solita deuotio non negetur. <2>

Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt: sint laeti

qui tristitiam fideliter pertulerunt. non decet statim de tributis esse

sollicitum, qui casum uix potuit declinare postremum. a quietis ista, non

obsessis inquirimus. quid enim a domino agri exigas, quem eum non coluisse

cognoscas? pretiosum uectigal iam nobis dederunt fidei suae. iniustum est ut

uiles pecunias exigantur qui gloriosas conscientias obtulerunt.

XXXIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

<1> Gratum nobis est uota nostra circa sacri ordinis augmenta proficere.

laetamur tales uiros emergere, qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude

conspicuis deferatur gratia dignitatis. curia namque disciplinis ueterum patet:

nec ei iudicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. atque ideo

illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo eius filio ea

faciat exhiberi, quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas. <2> Hic

est enim praefatus Armentarius, qui et parentum bono et suo nobis commendatur

ingenio, exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. nam quid dignius, si

et senatorio uestiatur honore togata professio, ut in illa turba doctorum audeat

liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad

uocem iura facundiae? <3> Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod

primum est in homine, mores purgat: quod secundum, uerborum gratiam

sumministrat: ita utroque beneficio mirabilis ornat et tacitos et loquentes.

ducantur ergo ad penetralia Libertatis laudati merito suo, ornati nostro

iudicio, habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato

beniuolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de aduersante propitium. quid

ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum iudicantis eualuit?

XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX.

<1> Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad

ordinationem uestram defensionemque dirigere, ut et prouincialium ratio

subleuetur et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. <2> Proinde

comitem Marabadum nobis aequitate compertum ad Massiliensem ciuitatem credidimus

dirigendum, ut quicquid ad securitatem uel ciuilitatem uestram pertinet, deo

iuuante perficiat memorque gratiae nostrae curam possit habere iustitiae,

minoribus solacium ferat, insolentibus seueritatem suae districtionis obiciat,

nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur, sed omnes cogat ad iustum,

unde semper floret imperium. <3> Quapropter designato uiro in his, quae uobis

pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis oboedite, ut fides uestra,

quae iam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus quoque declaretur

indiciis, quia gratius est obsequium quod deuotione perpeti custoditur. nos

autem reddere cogitamus locum uicissitudini, qui impensa seruitia non possumus

obliuisci.

XXXV. ROMULO THEODERICUS REX.

<1> Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam, quia inconcussum esse

debet principis uotum nec pro studio malignorum conuelli, quod nostra noscitur

praeceptione firmari. atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid ex

nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pittacium

constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere, nec a quoquam metuas

irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.

XXXVI. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare,

maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur

effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium. proinde

Firminus contra magnificum uirum patricium Venantium se dicit habere negotium et

frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas. <2> Et quia in causis

semper est suspecta potentia, dum uelle creditur quod posse iudicatur, antefatum

seruata reuerentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima

instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud

delegatos motu nostro iudices eius intentionibus ualeat praebere responsum:

actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum uirum habuerit

falsitatis euentum.

XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Si in alienis causis beatitudinem tuam conuenit adhiberi, ut per uos

iurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad uos remitti debet quod uos

spectat auctores? atque ideo sanctitas uestra a Germano nos aditos flebili

allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis, dicens

partem facultatis patris sui a uobis detineri sibimet legibus competentem. <2>

Quae petitio si ueritate fulcitur et genitoris eius substantiam probatis iure

competere supplicanti, considerata iustitia, quam monetis, sine obseruationis

longae dispendio debita tribuantur, quoniam causarum uestrarum qualitas uobis

debet iudicibus terminari, a quo expectanda est magis quam uobis. imponenda

iustitia. quod si hanc causam sub aequitate uestrum minime definit arbitrium,

noueritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. uos enim docetis

uoces pauperum non debere neglegi, quas potest iustitia comitari.

XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX.

<1> Quamuis pietatis nostrae constet esse uotum, ut ubique ciuilia, ubique

moderata peragantur, maxime tamen optamus bene geri in regionibus Gallicanis,

ubi et recens uastatio non portat iniuriam et ipsa initia bene plantare debent

nostri nominis famam. principis siquidem opinionem longe lateque disseminat

subiectorum custodita securitas, et ubi exercitus dirigitur, non grauandi, sed

defendendi potius existimentur. <2> Atque ideo praesenti auctoritate delegamus,

ut in Auinione, qua resides, nulla fieri uiolenta patiaris. uiuat noster

exercitus ciuiliter cum Romanis: prosit eis destinata defensio nec aliquid illos

a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari.

XXXVIIII. FELICI V. I. CONSULI THEODERICUS REX.

<1> Aequitatis ratio persuadet, ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem

seruemus antiquam, praesertim a consule uenientem, cuius constat esse propositi,

ut debeat ex liberalitate laudari, ne uideatur aliud dignitas promittere et

aliud senatorem uelle complere. quocirca sub opinione munifici parcum non decet

inueniri, quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. <2>

Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse

cognoscat illa sibi uestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus

indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. proinde si nullo

mendacio asserta uitiantur, sublimitatem uestram sequi conuenit uetustatem, quae

suo quodam priuilegio uelut debita quae donantur exposcit. nec licet negari,

quod te cognoscis sub antiquitate largiri.

XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Quamuis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et

diuersas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia

uestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus

est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit

dilatione suspensum. nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur,

cum medicina differtur. <2> Vobis itaque hostili feritate uastatis pro qualitate

laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem,

quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. ita tamen ut

de illis, quae constat intacta, exercituales iuuentur expensae: quia in totum

deuotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit. inualidus est

siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum uirtus corporeo

fuerit robore destituta.

XLI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia diuisum onus

sub communione subiectos certum est non grauare: pars enim extrema ad

unumquemque redit, cum summa uniuersos incluserit. <2> Tritici itaque speciem,

quam ob exercituales expensas nostra prouidentia de Italia destinauit, ne

fatigata prouincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam

constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. <3> Quapropter

iubemus ut studium deuehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus

celeriter possit fieri, quod uniuersitatis studio uidetur assumi.

XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam

supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt uota quam

praestita. nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa

prouinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret. <2> Sed quia licet

principem semper humaniora censere, dum uarietatis non habet uitium, quod pro

beneficio fuerit immutatum, sed ut nec minima possessores illatione grauarentur,

ex Italia destinauimus exercituales expensas, ut ad defensionem uestram directus

exercitus nostris humanitatibus aleretur solumque auxilium prouinciae de tam

magna congregatione sentirent. <3> Ducibus etiam ac praepositis sufficientem

transmisimus pecuniae quantitatem, ut eorum praebendae, quae non potuerunt

conuehi, ibi debuissent sine alicuius dispendio comparari, quia delectui uestro

nec illa uolumus imponere, quae uos potuistis, ut arbitramur, offerre.

XLIII. UNIGIS SPATHARIO THEODERICUS REX.

<1> Delectamur iure Romano uiuere quos armis cupimus uindicare, nec minor nobis

est cura rerum moralium quam potest esse bellorum. quid enim proficit barbaros

remouisse confusos, nisi uiuatur ex legibus? <2> Quapropter cum deo propitio

Gallias exercitus noster intrauit, si qua mancipia seruitium declinantia ad

alios se, quam quibus uidebantur competere, contulerunt, prioribus dominis

iubemus sine aliqua dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante

iustitia nec potest abiecto fauere seruitio libertatis defensor. <3> Aliorum

forte regum proelia captarum ciuitatum aut praedas appetunt aut ruinas: nobis

propositum est deo iuuante sic uincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium

tardius adquisisse.

XLIIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODERICUS REX.

<1> Quamuis primum sit laesos incolas refouere et in hominibus magis signum

pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra coniungit, ut et largitatis

remedio ciuibus consulamus et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. sic

enim fiet, ut fortuna urbis, quae in ciuibus erigitur, fabricarum quoque decore

monstretur. <2> Pro reparatione itaque murorum Arelatensium uel turrium

uetustarum certam pecuniae direximus quantitatem. <3> Victualia quoque, quae

uestras releuare uideantur expensas, fecimus praeparari, ut uobis destinentur,

cum tempus nauigationis arriserit. releuate nunc animos et de nostra promissione

recreati futurae copiae spem tenentes diuino fauore habetote fiduciam, quia non

minus est quod nostris uerbis quam quod horreis continetur.

XLV. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Iustitiae nostrae conuenit, ut de indultis beneficiis calumnias fieri non

sinamus, et quicquid praua interpretatione tegitur, fugata mendacii nube

reuelemus. defensores itaque sacrosanctae ecclesiae Romanae conquesti sunt

beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab

Eufraxio acolutho instrumentis factis sollemniter comparasse, quam per annorum

longa curricula ecclesiam Romanam quieto iure suggerunt possedisse et in usus

alios transtulisse securitate dominii. <2> Nunc autem existere Samareae

superstitionis improba fronte duratum, qui synagogam ibidem fuisse iniquis

conatibus mentiatur, cum ad humanos usus habitacula longe aliter formata

doceantur, quam potest esse memorata constructio. quapropter magnitudo tua

conscientiae suae probata iustitia causam diligenti examinatione discutiat et,

si uera cognouerit quae ueniunt in querelam, considerata aequitate definiat. nam

si humanis actibus sunt calumniae summouendae, quanto magis emendanda credimus

quae contumeliam diuinitatis tangere iudicamus!

XLVI. ADEODATO THEODERICUS REX.

<1> Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, qua nisi culparum

occasiones esnergerent, locum pietas non haberet. quid enim salubris ordinatio

gerat, si morum probitas cuncta componat? arida siccitas beneficium madentis

pluuiae exoptat. salutiferis medentium manibus nisi infirma ualitudo non

indiget. sic dum imbecillitati succumbitur, conuenienter remedia tribuuntur.

quapropter casibus asperis praestandum est sub iustitiae laude moderamen, ut nec

uindictam sinamus superare peccata nec culpam insultare patiamur legibus

impunitam. <2> Datis itaque precibus allegasti uiri spectabilis Venantii

Lucaniae at Bruttiorum praesulis odiorum te acerbitate compressum, custodiae

longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse

compulsum, ut gratius fuerit spem citae mortis expetere quam tormentorum

crudelia sustinere. inter supremas enim angustias anhelantis uotum est perire

quam uiuere, quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis

affectum. illud etiam, quod minime iustitia pateretur, adiciens defensorum tibi

patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum aduersarii florentes ingenio

etiam innocentem te possent legum laqueis obligare. <3> Quae supplicatio cum

efficaciter animum nostrae pietatis intraret paulatimque ad misericordiae iura

deflecteret, occurrit Bruttiorum praesulis missa relatio, quae priuatam

allegationem tragoediae suae uoce compressit, negando credi contra fidem

publicam fallaciter supplicanti. <4> Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate

mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi sex mensium patiaris exilium, ita

ut nulli post constituta nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat obicere

crimen infamiae, quando fas est principi maculosas notas uitiatae opinionis

abstergere, sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus reformatus, ius tibi

sit liberum omne quod primitus, quia nulla te ingemiscere probri adustione

censemus, quem temporali uolumus exilio detineri: poenam trium librarum auri

nihilominus comminantes, si quis aut obuiando aut aliter intellegendo praesens

nostrum uiolare temptauerit constitutum. <5> Sed quoniam haec statuta ad

innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique minime uideatur ignorantia

profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos utpote

nescientes in eadem causa quolibet loco uel tempore interfuisse constiterit.

similis enim uidetur absentis, qui conscientiam non habet criminosi.

XLVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> In partem pietatis recidit mitigata districtio et sub beneficio punit qui

poenam debitam considerata moderatione palpauerit. Iouinum curialem, quem

corrector Lucaniae Bruttiorumque humani nobis suggerit sanguinis effusione

pollutum (ob hoc cum mutuae contentionis ardoribus excitatus rixam uerborum

usque ad nefarium collegae deduxit in ritum, sed conscius facti sui intra

ecclesiae saepta refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem)

Vulcanae insulae perpetua relegatione damnamus, ut et sacrato templo reuerentiam

habuisse uideamur nec uindictam criminosus euadat in totum, qui innocenti non

credidit esse parcendum. <2> Careat proinde patrio foco cum exitiabili uicturus

incendio, ubi uiscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis iugiter

consumantur. flamma siquidem ista terrena, quae alicuius corporis imminutione

nutritur, si non absumit, extinguitur: ardet continue inter undas medias montis

quantitas indefecta nec imminuit, quod resolui posse sentitur: scilicet quia

naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi

uorax ignis ademerit. nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper

inadiuuata decoquerent? <3> Potentia siquidem diuina sic de contrariis rebus

miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret

augmentis, quae uult temporibus stare diuturnis. uerum cum et alii montes

motibus uaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur: aestimandum,

quia grauius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur. <4> Mittatur ergo reus

capitis in locum praedictum uiuus: careat quo utimur mundo, de quo alterum

crudeliter fugauit exitio, quando superstes recipit quod euentu mortis inflixit:

salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus. tanto enim

naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur. subtile ac

paruum animal, lumbricis associum, flauo colore uestitum. uitam praestat soli,

quae mortalia cuncta consumit. <5> Memorant autem aeui pristini seruatores hanc

insulam ante aliquot annos undarum rupto terrore imitus erupisse, cum Hannibal

apud Prusiam Bithyniae regem ueneno secum ipse pugnauit, ne tantus dux ad

Romanorum ludibria perueniret. plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum

congregatione succensus marinis fluctibus haberetur absconditus et ardor ibi

indesinenter uiueret, quem tanta unda uidebatur obruere.

XLVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA VERRUCAS CASTELLUM CONSISTENTIBUS

THEODERICUS REX.

<1> Laetitia debet esse cunctorum prouida iussio dominantum, quando illud, quod

uos debuistis expetere, nos uidetis offerre. quid est enim gratius quam humanis

rebus cautelam semper adhibere, quae aut fit necessaria aut non grauat esse

superfluam? et ideo Leodefrido saioni nostro praesenti delegauimus iussione, ut

eius instantia in Verruca castello uobis domicilia construatis, quod a positione

sui congruum nomen accepit. <2> Est enim in mediis campis tumulus saxeus in

rotunditate consurgens, qui proceris lateribus, siluis erasus, totus mons quasi

una turris efficitur, cuius ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi

fungi modo supernus extenditur, cum in inferiore parte tenuetur. agger sine

pugna, obsessio secura, ubi nec aduersarius quicquam praesumat nec inclusus

aliquid expauescat. huic Athesis inter fluuios honorus amoeni gurgitis puritate

praeterfluit causam praestans muniminis et decoris: castrum paene in mundo

singulare, tenens claustra prouinciae, quod ideo magis probatur esse praecipuum,

quia feris gentibus constat obiectum. <3> Hoc opinabile munimen, mirabilem

securitatem cui desiderium non sit habitare, quam uel externos delectat

inuisere? et quamquam deo iuuante nostris temporibus prouinciam securam

credamus, tamen prudentiae nihilominus est cauere etiam quae non putantur

emergere. <4> Munitio coaptanda semper in otio est, qua tunc male quaeritur,

quando necessaria iudicatur. mergi, quibus nomen ex facto est, cohabitatores

piscium, aquatiles uolucres futuras tempestates naturaliter praeuidentes sicca

petunt, stagna derelinquunt. delphini fluctus pelagi metuentes uadosis litoribus

immorantur. echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae

deliciae diuitis maris, dum futuras tempestates agnouerint, loca mutare

cupientes, quia illis pro leuitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos,

quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati

scopulos petunt, quos fluctibus uexandos esse non credunt. <5> Aues ipsae

aduentu hiemis patrias mutant. ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt.

hominum sollicitudo non debet prouidere quod potest in aduersitate requirere?

non est in mundo unum: humanae res mutabilitate quatiuntur. et ideo prouidentia

dicitur, ut quae sunt futura tractentur.

XLVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS

THEODERICUS REX.

<1> Optabilis nobis est et grata deuotio, quae bonam praecesserit iussionem, et

merito acceptum redditur, si quid, quod possumus imperare, poscatur. felicitas

enim regnantis est famulantes amare quod expedit, quando labor nobis

cogitationis aufertur, dum subiecti sibi profutura disponunt. <2> Atque ideo

suggestionis uestrae tenore comperto, quam caritate ciuica in communiendis

moenibus suscepistis, absolutam huius rei uobis censemus esse licentiam: nec

quicquam de hac re uereamini, unde gratiae nostrae expectare praemia mox

debetis. uestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo: et quicquid uos

ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit. <3> Saxa ergo, quae

suggeritis de amphitheatro longa uetustate collapsa nec aliquid ornatui publico

iam prodesse nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam uobis eorum in usus

dumtaxat publicos damus, ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse,

si iaceat. quocirca perficite confidenter, quicquid cautio ad munimen, quicquid

ornatus expetit ad decorem, tantum nobis scituri gratum fore quod facitis,

quantum exinde gratia uestrae se ciuitatis extulerit.

L. PROVINCIAL1BUS NORICIS THEODERICUS REX.

<1> Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuuat et accipientem pro

temporis necessitate laetificat. nam quis putare possit onus, ubi magis meretur

in commutatione compendium? <2> Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut

Alamannorum boues, qui uidentur pretiosiores propter corporis granditatem, sed

itineris longinquitate defecti sunt, commutari uobiscum liceat, minores quidem

membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus

adiuuetur et uestri agri armentis grandioribus instruantur. <3> Ita fit ut illi

adquirant uiribus robustos, uos forma conspicuos et, quod raro solet emergere,

in una mercatione utrique uideamini desiderata compendia percepisse.

LI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Quantum histrionibus rara constantia honestumque uotum, tanto pretiosior

est, cum in eis probabilis monstratur affectus. carum est enim homini

repperisse, ubi aliquid se laudabile non putauerat inuenire. dudum siquidem

Thomati aurigae ex Orientis partibus aduenienti annonas rationabiles

consideratio nostra largita est, donec eius artem probaremus et animum. sed

quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere eiusque uoluntas patria

derelicta nostri sedes fouere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate

solidandum, ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse

cognouimus. <2> Is enim frequenter uictor per diuersorum ora uolitauit, plus

uectus fauore quam curribus. suscepit partem populi protinus inclinatam et quos

ipse fecerat tristes, laborauit iterum reddere laetiores, modo agitatores arte

superans, modo equorum uelocitate transcendens. frequentia palmarum eum faciebat

dici maleficum, inter quos magnum praeconium uidetur esse ad talia crimina

peruenire. necesse est enim ad peruersitatem magicam referri, quando uictoria

equorum meritis non potest applicari. <3> Spectaculum expellens grauissimos

mores, inuitans leuissimas contentiones, euacuator honestatis, fons irriguus

iurgiorum, quod uetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit

ease ludibrium. primus enim hoc apud Elidem Asiae ciuitatem Oenomaus fertur

edidisse: quod post Romulus in raptu Sabinarum necdum fundatis aedificiis

ruraliter ostentauit Italiae. <4> Sed mundi dominus ad potentiam suam opus

extollens mirandam etiam Romanis fabricam in uallem Murciam tetendit Augustus,

ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum

indicia clauderentur. bis sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. haec ab

hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut

putabant, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari. <5> Colores

autem in uicem temporum quadrifaria diuisione funduntur: prasinus uirenti uerno,

uenetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus

est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. sic

factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur.

<6> Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. equi desultorii,

per quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias

uelocitates imitantur. sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem

suam ludicra similitudine profanarent. <7> Alba linea non longe ab ostiis in

utrumque podium quasi regula directa perducitur, ut quadrigis progredientibus

inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi

uoluptatem uiderentur populis abrogare. septem metis certamen omne peragitur in

similitudinem hebdomadis reciprocae. ipsae uero metae secundum zodiacos decanos

ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres peruagantur.

<8> Eoae Orientis et Occidentis terminos designant. euripus marie uitrei reddit

imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt. obeliscorum quoque

prolixitates ad caeli altitudinem subleuantur, sed potior Soli, inferior Lunae

dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur.

spina infelicium captiuorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa

hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt. <9> Mappa uero, quae

signum uidetur dare circensibus, tali casu fluxit in morem. cum Nero prandium

protenderet et celeritatem, ut assolet, auidus spectandi populus flagitaret,

ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram, ut

libertatem daret certaminis postulati. hinc tractum est, ut ostensa mappa certa

uideatur esse promissio circensium futurorum. <10> Circus a circuitu dicitur,

circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum

spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis

uirentibus agerentur. nec uacat quod XXIIII missibus condicio huius certaminis

expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. nec illud

putetur irritum quod metarum circuitus ouorum ereptionibus exprimatur, quando

actus ipse multis superstitionibus grauidus oui exemplo geniturum se aliqua

profiteretur. et ideo datur intellegi uolitantes atque inconstantissimos inde

mores nasci, quos auium matribus aptauerunt. <11> Cetera circi Romani longum est

sermone decurrere, dum omnia uideantur ad causas singulas pertinere. hoc tamen

dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra cetera spectacula feruor animorum

inconsulta grauitate rapiatur. transit prasinus, pars populi maeret: praecedit

uenetus et ocius turba ciuitatis affligitur. nihil proficientes feruenter

insultant: nihil patientes grauiter uulnerantur et ad inanes contentiones sic

disceditur, tamquam de statu periclitantis patriae laboretur. <12> Quod merito

creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat

excedi. haec nos fouemus necessitate imminentium populorum, quibus uotum est ad

talia conuenire, dum cogitationes serias delectantur abicere. <13> Paucos enim

ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur,

quod ad remissionem curarum constat inuentum. nam quicquid aestimat uoluptuosum,

hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum. quapropter largiamur

expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum desipere, ut populi

possimus desiderata gaudia continere.

LII. CONSULARI V. I. THEODERICUS REX.

<1> Sicut inuidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium

atque Paschasium spectabiles uiros finalis orta contentio est, ita ut terminos

casarum suarum non legibus, sed uiribus crederent uindicandos. unde miramur

tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus aut iugis montium

aut fluminum ripis aut arcaturis constructis aliisque signis euidentibus constat

esse definitum. <2> Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent,

ubi Nili fluminis superueniente diluuio indicia finium uastissimus gurges

abradit et indiscreta terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere

comprobatur? quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis

nulla satisfactione superata discederet. hoc enim per geometricas formas et

gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnia

sermo conclusus est. <3> Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis

acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum inuenisse memorantur, qui rationem

ipsius disciplinae generaliter colligentes et in astronomicis rebus et in

musicis et in mechanicis et in architectis et in medicinam et ad artem

logisticam, uel quicquid potest formis generalibus contineri, aptam esse

docuerunt, ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem uerissimam peruenire. <4>

Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi calore feruentes, propter augmenta

Nilotica, quae singulis annis uotiua inundatione patiuntur, ad dimensionem

terrae et recuperandas formas finium transtulerunt, ut fieret arte distinctum,

quod litigiosae confusioni uidebatur obnoxium. <5> Quapropter agrimensorem

peritissimum, cui ab arte nomen est, uestra nihilominus adhibeat magnitudo, ut

iam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per euidentia debeat documenta

monstrare. nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros

ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae iam

probantur suis finibus terminata? <6> Augusti siquidem temporibus orbis Romanus

agris diuisus censuque descriptus est, ut possessio sua nulli haberetur incerta,

quam pro tributorum susceperat quantitate soluenda. <7> Hoc auctor Heron

metricus redegit ad dogma conscriptum, quatenus studiosus legendo possit

agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. uideant artis huius periti,

quid de ipsis publica sentit auctoritas. nam disciplinae illae toto orbe

celebratae non habent hunc honorem. arithmeticam indicas, auditoriis uacat.

geometria, cum tantum de caelestibus disputat, tantum studiosis exponitur.

astronomia et musica discuntur ad scientiam solam. <8> Agrimensori uero finium

lis orta committitur, ut contentionum proteruitas abscidatur. iudex est utique

artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: fanaticum credis, quem tortuosis

semitibus ambulare conspexeris. indicia siquidem rerum inter siluas asperas et

dumeta perquirit, non ambulat iure communi, uia illi est lectio sua, ostendit

quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium iura discernit et

more uastissimi fluminis aliis spatia tollit, aliis rura concedit. <9>

Quapropter auctoritate nostra suffulti talem eligite, post quem partes

erubescant impudenti fronte litigare, quatenus possessorum iura confusa esse non

debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.

LIII. APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

<1> Magnitudinis uestrae relatione comperimus aquilegum Romam uenisse de

partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper

excolitur, qui aridis locis aquas dare possit imatiles, ut beneficio suo

habitari faciat loca nimia sterilitate siccata. <2> Hoc nobis gratum fuisse

cognosce, quatenus industria illa maiorum libris exposita nostris temporibus

uenerit approbanda. signis quippe uirentium herbarum ac proceritate arborum

uicinitatem colligit decenter undarum. terris enim, quibus dulcis umor non longe

subest, ubertas quorundam germinum semper arridet, ut est iuncus aquatilis,

canna leuis, ualidus rubus, salix laeta, populus uirens et reliqua arborum

genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. <3> Sunt et

alia huius artis indicia: cum nocte adueniente lana sicca in terram ponitur iam

prouisam et rudi caccabo tecta relinquitur, tunc, si aquae proximitas arriserit,

mane umida reperitur. sole autem declarato intuentur etiam magistri loca

solliciti et ubi supra terram uolitare spissitudinem minutissimarum conspexerint

omnino muscarum, tunc promittunt laetificale quod quaeritur inueniri. addunt

etiam in columnae speciem conspici quendam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit

altitudine porrectus ad summum, tantum in imum latices latere cognoscunt, ut hoc

sit mirabile, quod per haec aliaque signa diuersa mensura definita praedicitur,

quanta profunditate quaesita monstretur. praedicunt etiam sapores aquarum, ut

nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonora

contemni. <4> Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille,

apud Latinos Marcellus: qui son solum de subterraneis fluentis, sed de ipso

quoque ore fontium sollicite tractauerunt. dicunt enim aquas, quae ad orientem

austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse et pro sua leuitate

saluberrimas inueniri, in septentrionem uero atque occidentem quaecumque manant,

probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae grauitatis incommodas. <5>

Atque ideo, si memorato illi uiderit sapientia uestra et lectione codicum et usu

rerum quae sunt praedicta constare, conpetentibus annonis de publico deputatis

peregrinationem eius inopiamque releuabis: accepturus mercedes, ubi artis suae

dona praestiterit. <6> Nam quamuis Romana ciuitas aquis abundet irriguis sitque

fontibus gaudens et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima

suburbana quae hanc uideantur desiderare peritiam, et merito continetur, qui uel

pro parte necessarius esse cognoscitur. huic tamen mechanicus omnino iungendus

est, ut undas, quas iste repperit, ille leuet et arte subire faciat, quod

ascendere non praeualet per naturam. habeatur ergo et iste inter reliquarum

artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuit

Romana ciuitas continere.

 

LIBER QUARTUS.

 

I. HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM THEODERICUS REX.

<1> Desiderantes uos nostris aggregare parentibus neptis caro pignori propitia

diuinitate sociamus, ut qui de regia stirpe descenditis, nunc etiam longius

claritate Hamali sanguinis fulgeatis. mittimus ad uos ornatum aulicae domus,

augmenta generis, solacia fidelis consilii, dulcedinem suauissimam coniugalem:

quae et dominatum uobiscum iure compleat et nationem uestram meliore

institutione componat. <2> Habebit felix Thoringia quod nutriuit Italia,

litteris doctam, moribus eruditam, decoram non solum genere, quantum et feminea

dignitate, ut non minus patria uestra istius splendeat moribus quam suis

triumphis. <3> Quapropter salutantes gratia competenti indicamus nos uenientibus

legatis uestris inpretiabilis quidem rei, sed more gentium suscepisse pretia

destinata, equos argenteo colore uestitos, quales decuit esse nuptiales. quorum

pectora uel crura sphaeris carneis decenter ornantur: costae in quandam

latitudinem porriguntur: aluus in breuitate constringitur: caput ceruinam reddit

effigiem, imitantes uelocitatem cuius uidentur habere similitudinem. hi sunt sub

pinguedine nimia mansueti, magna mole celerrimi, aspectibus iucundi, usibus

gratiores: incedunt enim molliter, sessores insanis festinationibus non

fatigant: quiescitur in ipsis potius quam laboretur et compositi delectabili

moderatione agilitate norunt continua perdurare. <4> Verum hunc quamuis

nobilissimum gregem beluasque morigeras uel alia quae direxistis eximia uicta

cognoscitis, quando omnia iure superat, quae decus regiae potestatis exornat.

destinauimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat: sed nihil maius

persoluimus, quam quod uos tantae feminae decore copulauimus. assint uestro

diuina coniugio, ut sicut nos causa iunxit affectionis, ita et posteros nostros

obliget gratia parentalis.

II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX.

<1> Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium,

quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole

frequenter fallimur: ignaui autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi

enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando uinculo animi

obligantur extranei, et tanta in hoc actu uis est, ut prius se uelint mori quam

aliquid asperum patribus uideatur infligi. <2> Et ideo more gentium et

condicione uirili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma

nascaris, qui bellicosus esse dinosceris. damus tibi quidem equos enses clipeos

et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi

nostra iudicia. summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia

comprobaris. <3> Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te deuotionem

petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis

obsequium. adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim

Erulis Gothorum deo iuuante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi

olim uirtutum pignora praestiterunt. <4> Salutantes proinde gratia competenti

reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui uobis et

litteras nostras euidenter exponant et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda

subiungant.

III. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

<1> Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personae eligere,

quia de claritate seruientium crescit fama dominorum. tales enim prouehere

principem decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se

recta iudicia cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur

imitandus. facile est quemque sibi degere: multis autem electum uiuere decet.

<2> Cape igitur per indictionem tertiam illustris comitiuae nostri patrimonii

dignitatem, quam tibi non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque

nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et

disposita laudabili assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis

officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et

illis ostendere, qui rationem uix poterant cruda obstinatione sentire. non te

terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo

audaciam ueritati et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam

barbaros perculisti. <3> Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et

laboris continui inculpabile referamus obsequium? usus es sub exceptionis

officio eloquentis ingenio: fauebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora

faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium,

quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura

cogitantum. fuit quoque in te pars altera uitae laudabilis, quod arcana nostra

morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses,

elatus. collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. <4> Sic omnium pro

te factus est unus animus ex magna diuersitate sociatus. carpes certe probatae

institutionis gratissimum fructum, quando prouecus tuus ita potuit omnes laetos

efficere, ut uniuersi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur hanc

uirtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate

subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis

inuenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens

gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat

inueniri.

IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed

laudabilius bene meritis digna praestare. quicquid enim talibus tribuimus, pro

generali potius utilitate largimur. cunctis siquidem proficit recti tenax

prouectus nec locus relinquitur iniuriae, cum ad bonos peruenit regula

disciplinae. <2> Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem uirum Senarium

comitiuae patrimonii dignitate subueximus, qui uenalitatis obscura animi

claritate refugiat, qui calumnia non laetetur, nec patrimonii auctoritate

suffultus de nostro sibi faciat terrore compendium, sed ius aequabile possit

tenere cum ceteris, unde nobis placere respicit seruientes. haec de illo futura

promittere praeteritorum facit temporum fides. <3> In ipso quippe adulescentiae

flore palatia nostra meritis maturus intrauit et, quod robustas quoque fatigat

aetates, nullo deceptus nouitatis errore ad imperantis conuersus arbitrium

effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad colloquia dignus, nunc ad

exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem legationis electus, cuius

multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium. non enim unius loci uir

debet dici, a quo multa uidentur impleri. <4> Sed haec amplius commendabat

humilitas, quae tam clara quam rara est. nouum est enim sub amore principis

custodire modestiam, quia gaudia semper animos inquietant: modus enim raro

laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus inuenitur. <5> Verum inter haec

stupenda meritorum originis quoque simili claritate resplendet, ut haereas, qua

parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat. habent ergo singulatim

distributa praeconium, iuncta miraculum. quapropter, patres conscripti, assurgat

primaeuis introeuntibus cana Libertas. nihil de genio uestro subtrahitur, quando

uenientium nouitas honorabiliter inuitatur. parentes publici de clementia

nominati, duplex uos ratio benignitatis inuitet: incipiens mereatur gratiam,

prouectus fauorem.

V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX.

<1> Nullum decet nostras grauanter suscipere iussiones, quae magis utilitates

noscuntur extollere deuotorum. in Gallicana igitur regione uictualium cognouimus

caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore

pretio largius distrahantur. sic euenit ut et uenditoribus satisfiat et illis

prouisio nostra subueniat. <2> Atque ideo deuotio tua praesenti auctoritate

cognoscat omnes nauicularios Campaniae, Lucaniae siue Tusciae fideiussoribus

idoneis se debere committere, ut cum uictualibus speciebus tantum proficiscantur

ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem uenditoremque

conuenerit. <3> Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum

solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere. nam cum ambitioni suae

seruiat, prope modum donare uidetur, qui uendit rogatus. ad saturatos cum

mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui uictualia

potest ferre ieiunis.

VI. SYMMACHO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Rationales petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati

iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione

uoluamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas inuiolata

custodiat? spectabilis itaque Valerianus in Syracusana ciuitate consistens

reuerti se ad lares proprios supplicauit, qui studiorum causa liberos suos ad

Romanam ciuitatem deduxit. <2> Quos illustris magnificentia tua ex nostra

continens iussione in supra dicta urbe faciat commorari: nec illis liceat ante

discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus. ita enim et illis studiorum

prouectus adquiritur et nostrae iussionis reuerentia custoditur. <3> Non ergo

sibi putet impositum, quod debuit esse uotiuum. nulli sit ingrata Roma, quae

dici non potest aliena, illa eloquentiae fecunda mater, illa uirtutum omnium

latissimum templum. sentiatur plane, quod clarum est: non sine gratia esse

creditur, cui habitatio tanta praestatur.

VII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

<1> Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium subleuare fortunas,

quia quod aliena ui constat impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum

est enim, ut hominis uitio deputetur quod eius uoluntate non regitur: et illud

imputetur periclitanti, unde raro datur euadere. <2> Atque ideo sublimitas tua

prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati,

lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promouissent in

pelagus, aduersis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium,

omnia uis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas

lacrimas restitisse. <3> Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate

commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte perisse probauerint,

supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. crudelitatis

enim genus est ultra naufragium uelle desaeuire et illos ad dispendia cogere,

quibus inopem uitam probantur inmania elementa cessisse.

VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX.

<1> Graue uideri non debet, quod nostra ordinatione censetur, quia nouimus

aestimare, quod uos oportet implere. a nobis quippe potestis rationabiliter

custodiri, quibus profecistis non grauati. proinde deuotioni uestrae praesenti

auctoritate decernimus, ut accepto pretio competenti de locis uestris ad

Alfuanum trabes sine aliqua dilatione deuehatis, quatenus et nostra ordinatio

sortiri possit effectum et perceptis mercedibus nec uos uideamini sustinere

dispendium.

VIIII. OSVIN V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Innocentiae professio est nostram elegisse praesentiam, ubi nec uiolentiae

locus datur nec auaritiae uitia formidantur. Maurentius atque Paula patris

auxilio nudati multorum se iniuriis testantur exponi: quorum adulescentia peruia

uidetur incommodis, cum facile possit subrepi uel iuuenibus destitutis. et ideo

nostrum merentur praesidium, a quibus se calliditas non abstinet improborum.

proinde sublimitas uestra tenorem praesentis iussionis agnoscens supra memoratos

adultos, si quis iurgantium pulsare maluerit, ad nostrum comitatum nouerit

dirigendos, ubi et innocentia perfugium et calumniatores ius possint inuenire

districtum.

X. IOHANNI V. S. CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX.

<1> Foedum est inter iura publica priuatis odiis licentiam dare nec ad arbitrium

proprium uindicandus est inconsultus feruor animorum. iniquum quippo nimis est

quod delectat iratum. furentes iusta non sentiunt, quia dum commoti in uindictam

saeuiunt, rerum temperantiam non requirunt. hinc est quod legum reperta est

sacra reuerentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. quid enim a

bellica confusione pax tranquilla distabit, si per uim litigia terminentur? <2>

Prouincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus nonnullos

neglecta temporum disciplina ad pignorandi se studia transtulisse et quasi

edicto misso per uulgus licentiam creuisse uitiorum. his multo acerbiora

iungentes: alienis debitis ad solutionem alios trahi solamque causam probabilem

uideri, si aliqua debitori potuit uicinitate coniungi. o iniquum persuasionis

errorem! diuiduntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit

heres, exuitur: uxor maritalibus debitis nisi per successionis uincula non

tenetur: et audacia ad solutionem trahit extraneos, cum absoluant iura

coniunctos. hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit: nunc

necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam.

<3> Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas uestra in

cunctorum faciat notitiam peruenire, ut quisquis quod repetere debuisset

pignorandi studio fortassis inuaserit, uoce iuris amittat nec liceat cuiquam sua

sponte nisi obligatum forsitan pignus auferre. si uero alterum pro altero, quod

nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui uim fecit direpta restituat,

quia scelera damna plus cohibent et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere

iacturam. quem uero ab hac redhibitione foedum patrocinium tenuitatis excusat,

pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio uindicetur. non enim

patimur impunitum quod nolumus esse permissum.

XI. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

<1> Spes est certa remedii uota supplicum ad prudentis remisisse iudicium, ut

per ordinationis beneficium confusionis abrogetur incertum. proinde magnitudo

tua, cuius ordinationi uidetur subiacere prouincia, inter possessores Volienses

atque curiales causam diligenti examinatione discutiat, quatenus inter eos

sopiatur querela a uobis patefacta iustitia. non enim decet post audientiam

uestram negotium trahi, a quo post alios iudices debuisset audiri.

XII. MARABADO V. I. COMITI ET GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Propositi nostri est, ut prouincias nobis deo auxiliante subiectas, sicut

armis defendimus, ita legibus ordinemus, quia semper auget principes obseruata

iustitia et quantum probabili institutione uiuitur, tantum summis adhuc

prouectibus aggregatur. <2> Arcotamia itaque illustris femina flebiliter

ingemiscens nepotis sui calamitatem tali conquestione deplorauit, dum semper

auiae cura tenerior est suorum, asserens Aetheriam nurum suam, mariti postposita

dilectione, cuidam se Liberio iugali foedere sociasse et cum ornatior cupit

nouis thalamis apparere, studuerit prioris uiri facultates euertere, allegans

ditatam filiorum spoliis, quibus magis decuit congregari. <3> Ideoque nos, qui

desideria supplicantum consueuimus remittere ad statuta diualium sanctionum, ut

nec insinuationem supplicum renuamus nec aduersarii negotium credula facilitate

damnemus, sublimitatis uestrae iudicio hanc causam legibus committimus

audiendam, ut omni inciuilitate summota mediis sacrosanctis euangeliis cum

tribus honoratis, quos partium consensus elegerit, qui legum possint habere

notitiam, quicquid prisci iuris forma constituit inter eos, considerata

disciplina nostri temporis, proferatis, quia non decet per uim eos aliquid

agere, qui ad nostra meruerunt regimina peruenire.

XIII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

<1> Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus

aperiatur et desudantium querela iusta compensatione claudatur. atque ideo

prouidentiam nostram, quae omnes rei publicae partes sub caelesti fauore

circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colosseo illustri uiro pro laboribus et

meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato iuxta consuetudinem ueterem uictualia

praebeantur, quatenus, dum memorato uiro necessaria fuerint praeparata, locus

iniustis praesumptionibus abrogetur. <2> Disciplinam siquidem non potest seruare

ieiunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus. habeat quod emat, ne

cogatur cogitare quod auferat. necessitas moderata non diligit, nec potest

imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi.

XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegrauare, ut qui potest

exigi non mereatur audiri. sua quemque damna respiciant et is soluat tributum,

qui possessionis noscitur habere compendium. atque ideo praesenti tibi

auctoritate delegamus, ut Gothi per Picenum siue Tuscias utrasque residentes te

imminente cogantur exsoluere debitas functiones. <2> In ipsis enim initiis

comprimendus excessus est, ne foeda imitatio quasi turpis scabies paulatim

reliquos comprehendat. si quis ergo iussa nostra agresti spiritu resupinatus

abiecerit, casas eius appositis titulis fisci nostri uiribus uindicabis, ut qui

iuste noluit parua soluere, rationabiliter uideatur maxima perdidisse. qui enim

debent ad fiscum celerius esse deuoti, nisi qui capiunt commoda donatiui, quando

amplius de nostra humanitate recipiunt quam stipendii iure praestetur? nam si

liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius uoluntaria tributa soluimus,

qui fortunas omnium subleuamus.

XV. BENENATO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Illustris et magnifici uiri comitis patrimonii suggestione comperimus

dromonarios uiginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse

subtractos. unde prouidentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur

recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare

sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri.

<2> Remigum enim labor operosus ualentes animo et uiribus quaerit, ut

confidentia mentis procellis obuiare possit undosis. quid enim audentius quam

illud infidum ac uastissimum mare intrare paruo nauigio, quod eluctari facit

desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam

conuenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos

robustissimos quaesisse cognoscas.

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspectat, uirum

illustrem comitem Arigernum ciuem paene uestrum dudum ad Gallias aestimauimus

dirigendum, ut eius maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari.

nouitatem quippe sollicitam prudentes conuenit habere rectores, ut quemadmodum

fuerit uitae formatus ordo, sic currat instituta deuotio. his rebus ad nostra

uota compositis et gloriam ciuilitatis retulit et quod inter uos didicit

diligenter ostendens et bellorum insignia reportauit. <2> Quem desideratum,

sicut putamus, coetui uestro reddidimus, ut qui uobis longa aetate placuit, nunc

gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter disciplinae se

praefati uiri Romanus ordo restituat et quod quietis amore praecipitur, deuotis

animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia et quod optamus

maxime, locum nequeat inuenire uindicta. <3> Si qua etiam per eius absentiam

culpa prouenit, inter uos iustitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati

uestrae conuenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter

iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus,

legum districtione resecetur. pareatur ergo, patres conscripti uiro multis

temporibus iam probato, cui necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub

uestra omnium laude tractauit et in tanta frequentia nullius repperit aduersa

iudicia.

XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX.

<1> Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse

decretam, nulla uolumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod

commendatur probabili iussione. cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod

corrigere debeamus? <2> Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut

possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici

praecepta, a quibuslibet peruasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias

contemplatione restitui, quia uersari nolumus in ecclesiae dispendio

praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. <3> Esto

contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, ciuilitate quoque

reddaris eximius. sic et arma tua deo iuuante corroboras, si iustitiam

mediocribus seruare contendas. improbis enim non potuisse resistere non

praeuales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in

bellorum certamine cognouerunt. ignauus forte audacibus iubere nihil possit:

nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant.

XVIII. ANNAE V. S. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Consuetudo est nostrae clementiae probatae nobis fidei agenda committere, ut

cum iudices delegamus praeditos tractatu maturo, locum praua nequeat inuenire

surreptio. dudum siquidem ad nos multorum suggestione peruenit Laurentium

presbyterum effossis cineribus funestas diuitias inter hominum cadauera

perscrutatum concussionemque mortuis intulisse, quem oportet uiuentibus quieta

praedicare. non abstinuisse perhibetur tam crudeli contagio piis dicatas

consecrationibus manus: aurum exsecrabili quaesisse fertur affectu, quem suam

decuisset egentibus dare substantiam uel sub aequitate collectam. <2> Quod te

diligenti examinatione praecipimus indagare, ut, si ueritati dicta perspexeris

conuenire, hominis ambitum eo tantum fine concludas, ne possit supprimere quod

eum non licuit inuenire. scelus enim, quod nos pro sacerdotali honore

relinquimus impunitum, maiore pondere credimus uindicandum.

XVIIII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Decet principalem prouidentiam fessa refouere, ut asperitatem casuum mitiget

lenitas iussionum. non enim sentitur incommodum, si, quod per aduersitatem

constat oppressum, concessa prosperitas ostenderit subleuatum. <2> Siliquatici

namque praestationem, quam rebus omnibus nundinandis prouida definiuit

antiquitas, in frumentis, uino et oleo dari praesenti tempore non iubemus, ut

haec remissio solutionis copiam possit praestare prouinciis et respirent

aliquatenus fessi praesentis salubritate decreti. <2> Quis enim ad uendendum non

incitetur largius, cui solita dispendia subtrahuntur? portus nostros nauis

ueniens non pauescat, ut certum nautis possit esse refugium, si manus non

incursarint exigentum, quos frequenter plus affligunt damna, quam solent nudare

naufragia. sit hoc forsitan sub quiete tolerandum: nunc autem, dum

prouincialibus praestare cupimus, mercium dominis interim consulamus.

XX. GEBERIC V. S. THEODERICUS REX.

<1> Si desideramus locum beneficiis inuenire, ut titulos nostrae possimus

pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta uolumus defendi, qui

propria cupimus sponte largiri, maxima quando et illud conscientiae nostrae

reponitur, quod de fisco sub antiqua sollemnitate praestatur! proinde uiri

uenerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus sacrosanctae ecclesiae

ipsius unum iugum, ueterum principum pietate collatum, et nunc quorundam

usurpatione uiolenta retineri. <2> Sed quia nos uti nullum uolumus fraudibus

suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente uersetur, praesenti

auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate

deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente

poena etiam peruasori. qui et ueterum dona et ecclesiae probatur uiolasse

compendia.

XXI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Quamuis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere

quae nobis cognoueris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit,

ut instructior reddaris, dum infra scriptis breuibus definita susceperis.

proinde ordinatio nostra nulli uideri debet ingrata, cum necessitas temporis

excuset onera iussionis. <2> Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit

semper adhibenda, maxima tamen utilis est in necessitate custodia. parebis ergo

commonitus, ut sic possis cum prouincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis

uelle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quicquid

sollicitus de prauo studio habere contempseris.

XXII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et

oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit ueniae locum, qui

reuerendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticeseat

poenale murmur animarum. uersari non licet in magicis artibus temporibus

Christianis. <2> Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque

Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui

examinis personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris

spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat

auctoritas. <3> Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in

omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque

senatoribus, id est magnificis et patriciis uiris Symmacho Decio Volusiano atque

Caeliano nec non illustri uiro Maximiano, hanc causam legitima examinatione

pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit

comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque

secreti per hoc uindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges

trahere non potest incerta notitia. <4> De qua re illustri uiro comiti Arigerno

praecepta direximus, ut omnium uiolenta defensione summota, si se occulunt, ad

iudicium protrahat impetitos et uobiscum in hac causa residens nec opprimi

faciat innoxios nec leges sinat euadere criminosos.

XXIII. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Quamuis oporteat commissam tibi disciplinam Romanae ciuitatis in omnibus

custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi

auctoritate delegata cognoscis, ut circa te augeat gratiam custodita iustitia et

augmenta sumas nostri iudicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. <2>

Praefectus igitur urbis sua nobis relatione declarauit Basilium atque

Praetextatum magicis artibus inuolutos impeti accusatione multorum: quos elapsos

intimat mentis alienatione custodum. eos te praecipimus ubicumque repertos ad

iudicium quinqueuirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegauit

auctoritas, ubi te residere censemus, ut uiolenta omnium defensione summota hanc

causam discuti facias legibus et finiri. <3> Et si rei criminis, cuius

impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam iuris definita

sanxerunt. si uero innocentia eorum detestabili pulsatur inuidia, opprimi eos

nulla ratione patiaris, quia in omnibus causis consideratione diuina illud fieri

uolumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat.

XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX.

<1> In lucrum cedunt quae bene meritis conferuntur et de ipso munere magis

adquiritur, cum optimis digna praestantur. petitionis tuae proinde tenore

comperimus loca in Spoletina ciuitate, quae iam longo situ squalor uetustatis

obnuberat, splendorem reparationis expetere, ut rebus antiquitate confusis

nouitatis facies adulta reddatur et beneficio tuo rediuiua consurgant, quae

annositate inclinata corruerant. quod nos, respectu meritorum tuorum et impensi

longa sedulitate seruitii, libenti animo duximus annuendum, ut et uotis iusta

poscentium tribuatur effectus et ciuitati reparationis crescat ornatus. <2>

Atque ideo petitioni tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum

areola post Turasi thermas, si tamen publico usui non deseruit, absoluta

liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia

quam donantur. hac igitur auctoritate suffultus in supra dictis locis

aedificandi sume fiduciam nec aliquam in posterum metuas quaestionem, cum te et

ciuitatis tuetur utilitas et reuerenda principis uoluntas.

XXV. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia peruenire.

merita enim suggerunt bonae appetentiae nisus et in qualitate desiderii potest

mens honesta cognosci. quis enim palaestricae artis ignarus in stadium

luctaturus introeat? aut quis certamini misceatur, quod uirtutis conscientia non

suadet? in ipsis conatibus aegra languescunt, quae meritorum praesumptionibus

non iuuantur. <2> Praeconiorum ergo professio est collegium desiderasse summorum

bonumque de se iudicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. his igitur

desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spe erigimus uota

marcentia, ut, dum prouectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. <3>

Proinde illustris magnificentia tua Petrum parentum luce conspicuum suaque iam

grauitate senatorem in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet

referri, ut et tanto coetui proficiat numerus et candidato de sacro ordine

crescat ornatus.

XXVI. UNIVERSIS MASSILIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Libenti animo antiqua circa uos beneficia custodimus, cum noua utilitatibus

uestris praestare cupiamus. seruare quippe terminos ignorat humanitas et

nouellis decet blandiri beneficiis post longa tempora restitutis. <2> Proinde

immunitatem uobis, quam regionem uestram constat principum priuilegio

consecutam, hac auctoritate largimur nec uobis aliquid nouae praesumptionis

patiemur imponi, quos ab omni uolumus grauamine uindicari. censum praeterea

praesentis anni relaxat uobis munificentia principalis, ut et illa possitis

accipere quae uos non contigit postulasse. ipsa est enim perfecta pietas, quae

antequam flectatur precibus, nouit considerare fatigatos.

XXVII. TUTIZAR SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Detestabilis est quidem omnis iniuria et quicquid contra leges admittitur

iusta execratione damnatur: sed malorum omnium probatur extremum inde detrimenta

suscipere, unde credebantur auxilia prouenire. exaggerat enim culpam in

contrarium uersa crudelitas et maius reatui pondus est inopinata deceptio. <2>

Vir spectabilis itaque Petrus ammiranda nobis sorte conquestus est saionis

Amarae tuitionem, quam ei contra uiolentos indulsimus, in se potius fuisse

grassatam, ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret

obiectio: subiecta est uulneri manus, quae ut in totum truncata non caderet,

ianuarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato impetu corusca ferri acies

corporis extrema perstrinxit. <3> O execrabilem casum! impugnauit hominem

auxilium suum et solacii prosperitate subtracta creuit ex defensione necessitas.

his multo acerbiora subiungens, ut quasi laesio ueniret ad pretium, ita scelus

proprium enormi exactione taxatum est. atque ideo iuste in illos pietatis

nostrae ira consurgit, qui benigna iussa in truculenta ministeria mutauerunt.

nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia uulnerabunt? <4>

Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi

nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te

constrictus in duplo ei cogatur exsoluere: quia sub poena restitui dignum est,

quod improba temeritate constat extortum. <5> De plaga uero, quam educto gladio

temerarius praesumptor inflixit, ad iudicium comitis Dudae saepe dictus saio te

compellente ueniat audiendus, ut secundum edictorum seriem quae male commissa

claruerint, sine aliqua dilatione componat. tuitionem uero postulanti contra

inciuiles impetus ex nostra iussione salua ciuilitate praestabis, non exemplo

accusati, sed consideratione decenter electi.

XXVIII. DUDAE V. S. COMITI THEODERICUS REX.

<1> Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter

alios sequenda decernere, qui sibi modum uisus est legitimae conuersationis

imponere. Petrus itaque uir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario

omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit uulnerasse

defensoremque fecisse, quod uix inimicus potuisset audere. hoc te et legitima

uolumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus

nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit.

XXVIIII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

<1> Si loci uestri cogitaretur auctoritas, si reuerentiae cura Romanae, ultro

debueratis expetere, in quibus arguimini. quid enim praesenti tempore potuistis

culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae

praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit? <2> Sed quantum uiri clarissimi

Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora

quaeritis commoda, cuius uos optare debuisse constat augmenta. quid enim amplius

esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium uota

suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium

suspendisse iudicium? <3> Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non

statim desiderare uindictam, ad ammonitionem potius iussa conuertimus, ne sit

nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. ideoque praesenti

auctoritate decernimus, ut iussionibus nostris nulla dilationis calliditas

afferatur, quia non habet ueniae locum, qui delinquit ammonitus.

XXX. ALBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Decet quidem cunctos patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime, quos

res publica sibi summis honoribus obligauit, quia ratio rerum est, ut eum

necesse sit plus debere, qui uisus est maiora suscipere. <2> Porrecta itaque

supplicatione testatus es Curuae porticus, quae iuxta domum Palmatam posita

forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam

condonari, ut et priuatarum aedium habitatio protendatur et antiquis moenibus

nouitatis crescat aspectus. ita fit, ut, quod per incuriam poterat labi,

manentum uideatur diligentia sustineri, quia facilis est aedificiorum ruina

incolarum subtracta custodia et cito uetustatis decoctione resoluitur, quod

hominum praesentia non tuetur. <3> Unde nos, qui urbem fabricarum surgentium

cupimus nitore componi, facultatem concedimus postulatam, ita tamen, si res

petita aut utilitati publicae non officit aut decori. quapropter rebus speratis

securus innitere, ut dignus Romanis fabricis habitator appareas perfectumque

opus suum laudet auctorem. nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et

prudentis ingenium at largitatis effectus.

XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio uisa est suscepisse, quia

sicut perfecta laudem pariunt, ita uituperationem generant, quae in mediis

conatibus aegra deseruntur. defectus enim rerum aut consilium titubare aut uires

arguit defuisse. quapropter sanctitas uestra a tali oblocutione refugiens, quae

in aquae ductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit,

celeriter ad effectum faciat peruenire. <2> Nam quid aptius quam ut sitienti

plebi prouideat aquas sanctissimus sacerdos et humana prouidentia satiet quos

etiam miraculis pascere debuisset? imitaris enim antiquissimum Moysen, qui

Israhelitico populo longa ariditate siccato de saxi sterilitate copiosos latices

eduxit et ad implendum miraculum inde fecit currere umidos liquores, ubi erat

sicca durities. tu autem si fontes irriguos saxorum constructione deducis, hoc

labore tuo praestas populis, quod ille miraculis.

XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Cum in omnibus causis uelimus iustitiam custodiri, quia regni decus est

aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur

nequaquam detestabilis calumnia in inuidiam regnantes affligat. patimur enim

superari salua aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse uictores.

nam quem licenter subiectus superat, non debellat aduersus. <2> Marini itaque

relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub emissione chirographi

fuisse depositas. et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum

poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supra

dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata exsecutione conuenias. <3> Qui

si intentata iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione

restituant: minus ne, competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae

ueniant legibus audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma

continet sanctionum diualium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla

iniuria, nullo damno innocentia praegrauetur, ne alienae accusationis inuidiam

tuam facere uidearis offensam.

XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Custodia legum ciuilitatis est indicium et reuerentia priorum principum

nostrae quoque testatur deuotionis exemplum. quid enim melius quam plebem sub

praecepto degere uelle iustitiae, ut conuentus multorum disciplinabilium sit

adunatio uoluntatum? hoc enim populos ab agresti uita in humanae conuersationis

regulam congregauit. haec ratio a feritate diuisit, ne arbitrio casuali

uagarentur, quos regi consilio diuina uoluerunt. <2> Oblata itaque supplicatione

deposcitis priuilegia uobis debere seruari, quae Iudaicis institutis legum

prouida decreuit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui iura ueterum ad

nostram cupimus reuerentiam custodiri. atque ideo praesenti auctoritate

censemus, ut quaecumque legum statuta mouerunt, circa uos illibata seruentur,

quatenus quod ad ciuilitatis usum constat esse repertum, perpeti deuotione

teneatur.

XXXIIII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita talenta reuocare

commerciumque uiuentium non dicere mortuorum, quia et nobis infossa pereunt et

illis in nullam partem profutura linquuntur. metallorum quippe ambitus solacia

sunt hominum. nam diuitis auri uena similis est reliquae terrae, si iaceat: usu

crescit ad pretium, quando et apud uiuos sepulta sunt, quae tenacium manibus

includuntur. <2> Atque ideo moderata iussione decernimus, ut ad illum locum, in

quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione conuenias: et si

aurum, ut dicitur, uel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio

publico fideliter uindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus

mortuorum, quia nolumus lucra quaeri, quae per funesta possunt scelera reperiri.

aedificia tegant cineres, columnae uel marmora ornent sepulcra: talenta non

teneant, qui uiuendi commercia reliquerunt. <3> Aurum enim sepulcris iuste

detrahitur, ubi dominus non habetur: immo culpae genus est inutiliter abditis

relinquere mortuorum, unde se uita potest sustentare uiuentium. non est enim

cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse. primi enim

dicuntur aurum Aeacus, argentum Indus rex Scythiae repperisse et humano usui

summa laude tradidisse. quod nos in contrarium neglegere non debemus, ne sicut

latentia cum laude sunt prodita, ita inuenta cum uituperatione uideantur esse

neglecta.

XXXV. ACTORIBUS ALBINI V. I. THEODERICUS REX.

<1> Consulto prouida decreuit antiquitas minores contractus liberos non habere,

ut et insidiantium laquei frustrarentur et lapsis aetas lubrica subueniret.

obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi

studium, si fraus subrepticium lucraretur effectum. <2> Et ideo priscae

consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum uestrum in annis

minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse dispendia, dum ignara

pueritia contraria gerit, quae profutura putauerit, et nunc id tempus aetatis

agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subuenire, allegantes, ut quod iura

tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur. <3> Atque ideo, si petitio

uestra a ueritate non deuiat et intra annorum spatia deget, quibus hoc

beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod iure contra

referatur, patronum uestrum sollemniter causa cognita in integrum restitui

nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia secundum iustitiam

legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere uolumus, ut eorum

aduersarios per iniustitiam non grauemus.

XXXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Prouidentissimi principis est grauiter imminutis relinquere tributariam

functionem, ut rediuiuis studiis ad implenda sollemnia recreentur qui pressi

damnorum acerbitate defecerant. nam si fessis minime releuetur onus, necessitate

cernitur iacere prostratus. melius est enim praesentia damna contemnere quam

exiguo quaestu perpetua commoda non habere. <2> Atque ideo illustris

magnificentia tua prouincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per tertiam

indictionem nos relaxasse cognoscat, quos transiens noster exercitus more

fluminis, dum irrigauit, oppressit. nam licet pro generali securitate frementi

adunatione proruperit, praeteriens tamen istorum culta uastauit. radit enim

semper fluuius alueum suum et licet molliter egrediens uicina fecundet, illud

tamen reddit sterile, quo collectus influxerit. <3> Unde necesse fuit ciuica

uastatione deiectis porrigere dexteram salutarem, ne ingrati dicant se perisse

solos pro defensione cunctorum: misceantur potius laetitiae, qui uiam Italiae

defensoribus praestiterunt. tributa enim non debent tristes exigi, per quos

tributarios feliciter adquisiui. dicat pro illis noster animus, quod regi non

potest imputare subiectus. emimus nostro dispendio prosperitatem Gothorum: nos

necessaria praebuimus, ut hostis uinceretur illaesus.

XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX.

<1> Decet prudentiae uestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia

uobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare

praesentiam. sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne

uitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. proauorum

forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur: similes

autem filii patrum praeconia mox sequuntur. <2> Renatus itaque flebili nobis

aditione conquestus est uobis delegantibus cognitores iudicatum se contra

Inquilinam nomine post longa temporis interualla meruisse et excubiis damnisque

confecto uestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen litigatoris improbam

cessare calumniam, dum rediuiuis litibus tenuitatem insequitur supplicantis, ut

non tam uincendi uotum quam aduersarii uideatur quaesisse detrimentum. <3>

Quapropter si uobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat aduersarium

prouocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne

longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed euertat et quod fit

ambitu lucri, causa uideatur esse dispendii.

XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri,

crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia

seruientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa

proficit, tantum se haec a firmitate subducit. sed a nobis, qui fisci utilitatem

stabili uolumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper

enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia

immaniter uisa est accreuisse. <2> Proinde illustris magnitudo tua Grauassianos

atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo

discussoribus iniquis se oneribus ingrauatos, cum sterilitas ieiuna locorum

nulla sibi fieri augmenta patiatur. repugnante siquidem natura quaelibet cedit

industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non

cognoscitur adiuuare. ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. inde et

uaria tributa, quia non est agrorum una fecunditas. <3> Atque ideo consuetudinem

eis pristinam censemus esse reuocandam, ut sicut Odouacris tempore tributa

soluerunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus seruiatur: et si quid

amplius probatur adiectum, consideratione defectarum uirium summouemus. nolumus

enim tale aliquid indici, quod sit necesse remoueri.

XXXVIIII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue

uitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si

iustitiae ponderibus non prematur. auaritiam siquidem radicem esse omnium

malorum et lectio diuina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa

rapiat, semper egeat, quam propter uicinitatem generis nostri sic in animis

uestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus. <2> Quid enim faciunt

sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet eligere, quod nos

possit ornare. Hamali sanguinis uirum non decet uulgare desiderium, quia genus

suum conspicit esse purpuratum. corrigamus itaque te per incitamenta praeconii,

in quo adhuc non debemus esse districti. <3> Domitius itaque uir spectabilis

data nobis supplicatione conquestus est, possessiones iuris sui, id est illam

atque illam, ab hominibus uestris neglectis legibus fuisse peruasas, dum

ciuiliter oportuit recipi, si iure uidebatur exposci. <4> Sed quia de uobis non

patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti

auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora

suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti

faciatis sine aliqua dilatione restitui. <5> Et si quid partibus uestris de

legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum

destinare uos conuenit, ut intentionibus partium sub aequitate discussis feratur

sententia, quam iuris dictat auctoritas. generosos quippe uiros omnia conuenit

sub moderata ciuilitate peragere, quia tantum potentibus laesionis crescit

inuidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur.

XL. ACTORIBUS PROBINI V. I. THEODERICUS REX.

<1> Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores

fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. trahit enim ad

misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut

probatione salua interim moueat ad dolorem, quia crudelitas subleuat humiles,

premit inuidia potiores. <2> Datis itaque precibus allegatis Basilium uirum

spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam

patronus uester a coniuge eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus,

postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a

suis penetralibus sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem:

addentes more nostrae iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni uestri

de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut

quae ratione conuenire poterant, uelut a iustitiae fontibus emanarent. <3>

Quapropter si nullo mendacio asserta uitiantur, per officium nostrae sedis

Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus

possit opponere, quominus in hac causa pulsetur, uestris intentionibus

responsurus occurrat, seu ad comitatum uenire seu in competenti foro iurgare

maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc

commodis expedire cognoscunt. in locum siquidem beneficii nostram praesentiam

damus: et ideo non debet inuitis imponi, quod meretur optari.

XLI. IOHANNI ARCHIATRO THEODERICUS REX.

<1> Propositum regale est pressis labe fortunae pietatis remedio subuenire et

acerbos casus iniuriae meliore sorte mutare. data siquidem supplicatione

conquereris uirum spectabilem Viuianum legum artificio, quo callet, elatum,

personam tuam obiectis criminationibus insecutum et eo usque peruentum, ut

indefensus contra iuris ordinem uicarii urbis Romae sententia damnareris: nunc

autem religiosae mentis affectu odia mundana damnasse auctorique suo tuum

displicuisse periculum. <2> Et ideo, si nullis impugnationibus eneruantur

asserta, laesionem non patimur miseris inhaerere, quam suis constiterit

machinatoribus displicere. quapropter in abolitum missa sententia, quae a

uicario urbis Romae super hac parte cognoscitur promulgata, patriae te rebusque

omnibus nostra reddit auctoritas, nec ullo tempore calumniam super hac parte

formides. <3> Sed ne cuiusquam forsitan plectenda temeritas in te impetus

reparare possit audaciae, patricii Albini saluis legibus tuitio te deputata

communiet, quia nihil fieri uolumus inciuile, cuius cottidianus labor est pro

generali quiete tractare.

XLII. ARGOLICO P. U. THEODERICUS REX.

<1> Bene principalis clementia suscipit quos pietas paterna destituit, quia sub

parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. ad nos siquidem iure

recurrit infantia destituta, quibus uniuersorum hominum proficiunt incrementa.

<2> Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsauit,

cum paschalibus diebus paterni luctus essent uulnere sauciati et in ipso

laetitiae tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio

neglexisse contemptu, cum uel firmae aetati inter lacrimas ista cogitare genus

uideretur insaniae. cessat enim lucri ambitus, cum uacatur ad planctus, nec mens

quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleuerit. <3> Hac crudeli

subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris

recordationis patris eorum detestabili ambitu a uestris suggerunt fascibus

expetitum. quorum insidiatorem non humanitatis ullus reuocauit affectus, non

similis terruit casus: grauauit infantiam, cui non subuenire merito pudoris

aestimatur esse iactura. <4> Sed nos, qui regulas ueterum, qui seruamus momenta

pietatis, salubri ordinatione censemus, ut, si quondam patricius atque

magnificus uir Volusianus pater supplicum supra memorata loca communi iure

possedit, filiis perire non debeant, praesertim cum germen senatorium nouis

cupiamus beneficiis enutrire quam inter ipsa initia spem adultae aetatis aliqua

laesione comprimere. atque ideo illustris magnitudo uestra, si quid tale factum

esse meminit, ilico nouerit corrigendum, ne uenerandum examen senatorii ordinis

iniqua praesumptione temeretur.

XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Urbis Romanae celebris opinio suo conseruanda est nihilominus instituto, nec

uitia peregrina capit, quae se semper de morum probitate iactauit. leuitates

quippe seditionum et ambire propriae ciuitatis incendium non est uelle Romanum.

ideoque in auctoribus facti legum est seruanda districtio, ne detestabilis

aspectus incendii ad imitationem nefandam uulgi pectora comprehendat. <2> Viri

illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus Iudaeorum querela se

fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit seruilis audacia: in quibus

cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata

contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum

fabricarum excidio uindicantes, dum, si quis Iudaeorum probaretur excedere, ipse

debuisset iniuriae subiacere, non autem iustum fuit ad seditionum foeda concurri

aut ad fabricarum incendia festinari. <3> Sed nos, quibus deo propitiante cordi

est perperam commissa dirigere, ut cunctis possit placatis moribus conuenire,

praesenti auctoritate decernimus, ut causam supra memoratam legitima discussione

noscatis et in auctoribus paucis quos potueritis huius incendii reperire, habita

districtione resecetis: quia nolumus aliquid detestabile fieri, unde Romana

grauitas debeat accusari. <4> Illud pari ratione censentes, ut, si aliquid sibi

contra Iudaeos rationabiliter quispiam crediderit suffragari, ad uestrum

iudicium ueniat audiendus, ut quem reatus inuoluerit, censura condemnet. hoc

enim nobis uehementer displicuisse cognosce, ut intentiones uanissimae populorum

usque ad euersiones peruenerint fabricarum, ubi totum pulchre uolumus esse

compositum.

XLIIII. ANTONIO VIRO VENERABILI POLENSI EPISCOPO THEODERICUS REX.

<1> Inuidiosa est contra eum querela, cui sunt reuerentiae iura seruanda, quia

nescio quid admissum graue creditur, ubi contra tales silentium non tenetur.

Stephanus siquidem flebili aditione conquestus est casam iuris sui ante

decessorem prodecessoremque uestrum longa aetate possessam ante hos fere nouem

menses ab hominibus ecclesiae, cui praesidetis, despecto ciuilitatis ordine

fuisse peruasam. quod si ita factum esse cognoscitis, eam iustitiae

consideratione momenti iure restituite supplicanti. decet enim a uobis corrigi,

quod a uestris familiaribus non debuisset admitti. <2> Verumtamen si partibus

uestris in causa momentaria uel principali iustitiam adesse cognoscitis,

tractato prius diligenter inspectoque negotio, quia sacerdotem protendere non

decet improbam litem, instructam legibus ad comitatum nostrum destinate

personam, ubi qualitas negotii agnosci debeat et finiri. quapropter sanctitatis

uestrae animus non grauetur nec se fallacibus uerbis doleat accusatum: multo

maior est opinio purgata, quam si desinentibus querelis non fuerit impetita.

XLV. COMITIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TICINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX.

<1> Ad comitatum supplices Erulos auctore deo nostris uenire iussimus

constitutis, quibus nauis est praebenda subuectio, ne in patria nostra adhuc

prouinciae suae laborare uideantur inopia. itaque praesenti iussione commoniti

et nauis eis usum usque ad Rauennatem urbem et annonas dierum quinque sine

aliqua dilatione praeparate nec aliquid eis necessarium deesse faciatis,

quatenus prouinciam se deseruisse ieiunam de copiae inuentione cognoscant sitque

illis uberior peregrina terra quam patria.

XLVI. MARABADO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Conuenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione

disponere, quia subiectorum animi releuantur, quotiens maerentium querela

componitur. uir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit

coniugem suam in uestro iudicio contra iuris ordinem praegrauatam. quod si ita

est, remotis praeiudiciis apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te

imminente causa legibus audiatur. quod si illic finis negotii nequiuerit

inueniri, per instructas personas, si tamen ipsae uenire non eligunt, nostro

comitatui occurrendi licentiam partibus non negamus, ubi nec redemptio sit forte

suspecta nec insidiosa possit nocere calumnia.

XLVII. GUDISAL SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Assidua sollicitudine refouenda sunt, quae continuis exercitiis subiacere

noscuntur. quemadmodum enim subuectio ueredorum necessario sufficiat labori, si

permittatur excedi? incitamentum siquidem improbae praesumptionis est neglecta

custodia. legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos

frequenti usurpatione fatigari et quos nos necessitatibus publicis cupimus

custodiri, in usum cognouimus priuatae uoluntatis assumi. <2> Atque ideo in urbe

Roma ordinatione praefecti praetorio et magistri officiorum, quousque utilitas

publica suaserit, te residere censemus, ut nullum Gothorum uel Romanorum exinde

egredi patiaris, nisi quos praedictarum dignitatum uices agentes forte

dimiserint. <3> Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis

inuitis his quibus haec cura mandata est, ueredos praesumere fortassis

assumpserit, cuiuslibet nationis fuerit uel honoris, per unum equum centum

solidos multae nomine cogatur inferre: non quod tanti aestimanda est unius

iumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio. <4>

Nullum praeterea saionum discursus facere patiaris, sed ad causam, quam directus

fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere uel redire. quibus in superiorem

multam cadat interdicta frequentia. <5> Parhipporum quin etiam onera centum

librarum nullus excedat. expeditos enim properare mittendarios uolumus, non

migrare censemus. inertiam suam prodit quisquis secum multa portauerit, nec

cogitat de celeritate qui delicata se maluerit conuersatione tractare. grues

denique pelagus transiturae paruos lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nec

eorum leuitas nimio uento rapiatur nec natiua celeritas iniquis ponderibus

ingrauetur. hoc imitarine queunt, qui se ad publicas necessitates electos esse

cognoscunt? et ideo quinquaginta solidorum multam iam non ueredarius, sed

catabolensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit

onerandum. <6> His autem, qui supra scriptarum dignitatum uicibus in urbe

praesunt, te obseruare praecipimus, quatenus excessus, qui ab illis detectus

fuerit, exsecutione tua supra dicta condemnatione puniatur. si quos autem

intemperans culpa perculerit, collectam quantitatem per uices agentes mancipibus

mutationum uolumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde

hactenus sumpsit incommodum. <7> Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur de

aduersitate prosperitas et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter

impertiunt. sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut prouocati bonis

actibus deuotioni tuae maiora committere debeamus.

XLVIII. EUSEBIO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Post tumultuosae urbis sollicitudines taediosas et obseruationum molestias

ingrauantes magnitudo tua prouinciali desiderat amoenitate recreari, asserens

occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis

rurali desideras suauitate gaudere. <2> Et quia uere illa securitas est, quae

nostris iussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum, octo

mensium indutias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut

ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex urbe diuino fauore contigerit.

quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes uenire festina, conuentui

nobilium et digna tuis moribus conuersatione reddendus.

XLVIIII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ET CAPILLATIS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS

SISCIA VEL SAVIA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

<1> Districtio semper subtrahi non debet regiae iussionis, ut et audaces metus

comprimat et laceratos spes futura refoueat. plerumque enim denuntiata

comminatio plus efficit quam poena componit. et ideo deo auspice Fridibadum

locis uestris praeesse censuimus, qui abactores animalium legitima seueritate

coerceat, homicidia resecet, furta condemnet quietosque uos ab sceleratis

ausibus reddat, quos nunc praesumptio iniqua dilacerat. uiuite compositi, uiuite

bonis moribus instituti, nullum natio, nullum promeritus honor excuset. necesse

est uindictae subiaceat qui prauis moribus obsecundat.

L. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

<1> Campani Vesuuii montis hostilitate uastati clementiae nostrae supplices

lacrimas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati subleuentur onere tributariae

functionis. quod fieri debere nostra merito pietas adquiescit. <2> Sed quia

nobis dubia est uniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem uestram ad

Nolanum siue Neapolitanum territorium probatae fidei uirum praecipimus

destinare, ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur, ut agris

ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laborauit utilitas,

subleuetur: quatenus mensurate conferatur quantitas beneficii, dum modus integer

cognoscitur laesionis. <3> Laborat enim hoc uno malo terris deflorata prouincia,

quae ne perfecta beatitudine frueretur, huius timoris frequenter acerbitate

concutitur. sed non in totum durus est euentus ille terribilis: praemittit signa

grauia, ut tolerabilius sustineantur aduersa. <4> Tantis enim molibus natura

rixante montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono

fremitu uicina terrificet. fuscantur enim aera loci illius exhalatione

taeterrima et per totam paene Italiam cognoscitur, quando illa indignatio

commouetur. uolat per inane magnum cinis decoctus et terrenis nubibus excitatis

transmarinas quoque prouincias puluereis guttis compluit, et quid Campania pati

possit, agnoscitur, quando malum eius in orbis alia parte sentitur. <5> Videas

illic quasi quosdam fluuios ire puluereos et harenarum sterile impetu feruente

uelut liquida fluenta decurrere. stupeas subito usque ad arborum cacumina dorsa

intumuisse camporum et luctuoso subito calore uastata, quae laetissima fuerant

uiriditate depicta. uomit fornax illa perpetua pumiceas quidem, sed fertiles

harenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae, in uarios fetus

suscepta germina mox producunt et magna quadam celeritate reparant, quae paulo

ante uastauerant. quae est ista singularis exceptio unum montem sic infremere,

ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere et sic suam substantiam

ubique dispergere, ut non uideatur damna sentire? <6> Longe lateque pulueres

rorat, uicinis autem quasdam moles cructuat et tot saeculis mons habetur, qui

erogationibus tantis expenditur. quis credat tam ingentes glebas usque in plana

deductas de tam profundis hiatibus ebullisse et spiritu quodam efflante montis

ore consputas quasi leues paleas fuisse proiectas? <7> Alibi cacumina magna

terrarum localiter uidentur ardere: huius incendia paene mundo datum est posse

cognoscere. quemadmodum ergo non credamus incolis, quod testimonio potest

uniuersitatis agnosci? quapropter, ut dictum est, talem eligat uestra prudentia,

qui et remedia laesis conferat et locum subreptionibus non relinquat.

LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX.

<1> Cum priuatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia

fecisse uidearis, dignum est, ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in

suis miraculis continere noscaris, fundator egregius fabricarum earumque comptor

eximius, quia utrumque de prudentia uenit, et apte disponere et extantia

competenter ornare. <2> Notum est enim, quanta laude in suburbanis suis Romam

traxeris, ut, quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem

esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat:

antiquorum diligentissimus imitator, modernorum nobilissimus institutor. mores

tuos fabricae loquuntur, quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in

suis sensibus ornatissimus inuenitur. <3> Et ideo theatri fabricam magna se mole

soluentem consilio uestro credimus esse roborandam, ut quod ab auctoribus

uestris in ornatum patriae constat esse concessum, non uideatur sub melioribus

posteris imminutum. quid non soluas, senectus, quae tam robusta quassasti?

montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: quando et

moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam et ipsa quoque

naturalis esse crederetur. <4> Haec potuissemus forte neglegere, si nos

contigisset talia non uidere: caueas illas saxis pendentibus apsidatas ita

iuncturis absconditis in formas pulcherrimas conuenisse, ut cryptas magis

excelsi montis crederes quam aliquid fabricatum esse iudicares. fecerunt antiqui

locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculum, qui mundi

uidebantur obtinere dominatum. <5> Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto,

libet repetere, cur antiquitas rudis legatur haec moenia condidisse. cum agri

cultores feriatis diebus sacra diuersis numinibus per lucos uicosque

celebrarent, Athenienses primum agreste principium in urbanum spectaculum

collegerunt, theatrum Graeco uocabulo uisorium nominantes, quod eminus

astantibus turba conueniens sine aliquo impedimento uideatur. <6> Frons autem

theatri scaena dicitur ab umbra luci densissima, ubi a pastoribus inchoante

uerno diuersis sonis carmina cantabantur. ibi actus musicus et prudentissimi

saeculi dicta floruerunt. sed paulatim factum est, ut honestissimae disciplinae

improborum consortia fugientes uerecunda se exinde consideratione subtraherent.

<7> Tragoedia ex uocis uastitate nominatur, quae concauis repercussionibus

roborata talem sonum uidetur efficere, ut paene ab homine non credatur exire.

erigitur autem in hircinos pedes, quia si quis inter pastores tali uoce

placuisset, capri munere donabatur. comoedia a pagis dicta est: comus enim pagus

uocatur, ubi rustici gestientes humanos actus laetissimis carminibus irridebant.

<8> His sunt additae orchestarum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium

clamosum, expositio tacita, quam musa Polymnia repperisse narratur, ostendens

hominos posse et sine oris affatu suum uelle declarare. Musae uero Eoa lingua

quasi homousae dicuntur, quod inuicem sicut uirtutes necessariae sibi esse

uideantur. his leuium pinnarum acumina ideo in fronte pinguntur, quoniam earum

sensus celeri cogitatione subuectus res altissimas intuetur. <9> Pantomimo

igitur, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scaenam plausibus

inuitatus aduenerit, assistunt consoni chori diuersis organis eruditi. tunc illa

sensuum manus oculis canorum carmen exponit et per signa composita quasi

quibusdam litteris edocet intuentis aspectum, in illaque leguntur apices rerum

et non scribendo facit quod scriptura declarauit. idem corpus Herculem designat

et Venerem, feminam praesentat in mare, regem facit et militem, senem reddit et

iuuenem, ut in uno credas esse multos tam uaria imitatione discretos. <10> Mimus

etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta Philistionis cautela repertus

est, ut eius actus poneretur in litteris, quatenus mundum curis edacibus

aestuantem laetissimis sententiis temperaret. <11> Quid acetabulorum tinnitus?

quid dulcissimi soni referam uaria percussione modulamen? quod tanta gratia

iucunditatis accipitur, ut inter reliquos sensus auditum sibi ad munus summum

tunc homines aestiment fuisse collatum. ubi aetas subsequens miscens lubrica

priscorum inuenta traxit ad uitia et quod honestae causa delectationis repertum

est, ad uoluptates corporeas praecipitatis mentibus impulerunt. <12> Hos ritus

Romani sicut ceteras culturas ad suam rem publicam inutiliter trahentes

aedificium alta cogitatione conceptum magnanimitate mirabili condiderunt. unde

non inmerito creditur Pompeius hinc potius Magnus fuisse uocitatus. et ideo siue

masculis pilis contineri siue talis fabrica refectionis studio potuerit

innouari, expensas uobis de nostro cubiculo curauimus destinare, ut et uobis

adquiratur tam boni operis fama et nostris temporibus uideatur antiquitas

decentius innouata.

 

LIBER QUINTUS.

 

I. REGI VVARNORUM THEODERICUS REX.

<1> Cum piceis timbribus et pueros gentili candore relucentes, spathas nobis

etiam arma desecantes uestra fraternitas destinauit, ferro magis quam auri

pretio ditiores. splendet illic claritas expolita ut intuentium facies fideli

puritate restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut

non limis compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae. harum media

pulchris alueis excauata quibusdam uidentur crispari posse uermiculis: ubi tanta

uarietatis umbra conludit, ut intextum magis credas uariis coloribus lucidum

metallum. <2> Hoc uestra cotis diligenter emundat, hoc uester splendidissimus

puluis ita industriose detergit, ut speculum quoddam uirorum faciat ferream

lucem, qui ideo patriae uestrae natura largiente concessus est, ut huius rei

opinionem uobis faceret singularem: enses, qui pulchritudine sui putentur esse

Vulcani, qui tanta elegantia fabrilia uisus est excolere, ut quod eius manibus

formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse diuinum. <3> Proinde per

illum et illum legatos uestros soluentes debitae salutationis affectum arma

uestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia transmiserunt:

uicissitudinem muneris pro expensarum uestrarum consideratione tribuentes, quae

tantum uobis reddantur accepta, quantum nobis uestra fuere gratissima. praestent

diuina concordiam, ut haec inter nos grata mente facientes gentium nostrarum

uelle iungamus et inuicem solliciti mutuis possimus utilitatibus obligari.

II. HESTIS THEODERICUS REX.

<1> Illo et illo legatis uestris uenientibus grande uos studium notitiae nostrae

habuisse cognouimus, ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente

iungamini: suauis nobis admodum et grata petitio, ut ad uos perueniret fama

nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. amate iam cognitum, quem

requisistis ambienter ignotum. nam inter tot gentes uiam praesumere non est

aliquid facile concupisse. <2> Et ideo salutatione uos affectuosa requirentes

indicamus sucina, quae a uobis per harum portitores directa sunt, grato animo

fuisse suscepta. quae ad uos Oceani unda descendens hanc leuissimam substantiam,

sicut et uestrorum relatio continebat, exportat: sed unde ueniat, incognitum uos

habere dixerunt, quam ante omnes homines patria uestra offerente suscipitis.

haec quodam Cornelio describente legitur in interioribus insulis Oceani ex

arboris suco defluens, unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore

coalescere. <3> Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo

colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit

delapsa confinio, aestu alternante purata uestris litoribus tradatur exposita.

quod ideo iudicauimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere,

quod occultum creditis uos habere. proinde requirite nos saepius per uias, quas

amor uester aperuit, quia semper prodest diuitum regum adquisita concordia, qui,

dum paruo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. aliqua

uobis etiam per legatos uestros uerbo mandauimus, per quos, quae grata esse

debeant, nos destinasse declaramus.

III. HONORATO V. I. QUAESTORI THEODERICUS REX.

<1> Usu quidem prouenit bene meritos dona nostra suscipere: sed tu iure

hereditatis principis tibi beneficia uindicasti. honorem fratris adipisceris,

quia sapientia quoque germanus es. ab eisdem bonis non repellimus quem similem

comprobamus. eant nunc parentes ac liberi et bonarum artium studia incitamento

similitudinis aemulentur. nouam in te fecimus legem parentes in amministratione

succedere. hic prouectus non adimitur et mutatur: quia licet persona subrogata

sit, familiae tamen non deficit quod gratissimus germanus adquirit. <2> O uere

uestris meritis electi at auspicio nominis honorati! praesentiunt quaedam

parentes positis in prole uocabulis et ut uenturarum rerum cursus ex alto est

imperio diuinitatis, cogitatio praesagantis instruitur: loqui datur, quod nos

sensisse nescimus, sed post casum reminiscimur quod ignorantes ueraciter

dixeramus. <3> Tali igitur omine Decoratus eualuit: eualuit, inquam, ac se

honoribus palatinis iudicio nostro laudatus immiscuit, dignitatem sumens quam

solemus dare prudentibus, hoc plane supra ceteros adipiscens, quod potuit

emergere post electos. sub genii nostri luce intrepidus quidem, sed reuerenter

astabat, opportune tacitus, necessarie copiosus, curarum nostrarum eximium

leuamen, et cum potestatis nostrae gratia ditaretur, morum magis laude contentus

mediocribus se potius exaequabat. uiuit apud nos recordatio bonorum, quia fides

hominis nescit cum morte deficere. secreta nostra, quasi obliuisceretur,

occuluit: iussa, quasi scriberet per ordinem, retinuit, sine auaritia seruiens

et gratiam nostram summa cupiditate perquirens. <4> Diuertimus quidem ad bene

meriti laudes, sed compendio sermonis assumpti, cum illum referimus, te docemus.

fuit nimirum gratus, quod apud nos et post fata esse non desinit: tristes

quaerimus quem nos amisisse dolemus. sed acerbum casum mitigat, quod ei uicaria

uirtute succedis, quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum inuenisse

cognoscit. non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam magna

praeconia. tu Decoratus ex illo es, ille Honoratus ex te est. adunent se merita,

quando se iunxere sic nomina. <5> Nam de te iustius credimus meliora, qui

sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris, quando te praecedentis

bona licet eligere et noua cumulare. atque ideo ab indictione tertia quaesturae

te dignitate subuehimus facimusque nostri consilii claritate uiuere Honoratum,

ut esse nunc incipias, quod ante uocabaris. age nunc inhaerendo iustitiae, ut,

qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi probatissimo conferamus.

IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Certum est, patres conscripti, prudentibus uiris uestrum florere consilium:

sed et hoc probatur egregium, quod uobis permiscetur dignitas litterarum. omnes

enim, quos ad quaesturae culmen euehimus, doctissimos aestimamus, quales legum

interpretes et consilii nostri decet esse participes: dignitas, quae nec

diuitiis nec solis natalibus inuenitur, sed tantum eam doctrina cum coniuncta

potest impetrare prudentia. nam licet in aliis honoribus beneficia conferamus,

hinc semper accipimus. est nimirum curarum nostrarum felix portio: ianuam

nostrae cogitationis ingreditur: pectus, quo generales curae uoluuntur,

agnoscit. <2> Aestimate, quid de illi debeat iudicari, qui tanti particeps fit

secreti. ab ipso legum peritia postulatur: illuc uota confluunt supplicantum et,

quod est omni thesauro pretiosius, penes ipsum ciuilitatis nostrae fama

reponitur. quaestore iusto innocentium conscientia fit secura, improborum tantum

uota redduntur anxia, et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis

moribus adhibetur. <3> Unicuique propria iura custodit, pecuniae continens,

aequitatis profusus, nescius decipere, promptissimus subuenire. ingenio

principis seruit, quod uniuersa superat: illius ore loqui cogitur, cui nullus

similis inuenitur. hunc locum uitiis uacuum, uirtutibus plenum qui sub nostra

potuit expedire praesentia, nonne uobis dignus est esse collega? scitis enim qua

glorietur stirpe prouectus. <4> Meministis igitur Decoratum aduocationis

laboribus insudantem, qua se unicuique bonorum probitate coniunxerit. causis

uestris fidelis orator affuit: necessariis rebus insistens iudicantis portauit

animum ad subsellia cognitorum: cui merito frequens palma contigit, quia

sapienter alleganda tractauit. pudoris enim sustinere iacturam nesciunt, qui se

prius iudice corriguntur. inferior gradu praestabat uiris consularibus se

patronum et cum honoribus uestris impar haberetur, patricius ei dictus est in

celeberrima cognitione susceptus. <5> Nimis rarum est, patres conscripti,

solidum loqui et, cui multa necesse est dicere, titubantia non proferre. hoc in

Decorato certissimum fuit, hoc et ante nostra iudicia uos probastis. quis enim

tempore suo eum quasi gubernatorem litium ignorare potuit, qui causarum scopulos

transire contendit? legibus profecto minus indiguit, qui eius solacia non

quaesiuit. iam non de morte festinata conquerimur: ex huius fecunda pullulauit

stirpe germanus. nam qui prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege

subducto famae suae comas per aperta distendit. <6> Bona siquidem germinis iuste

praecox intulit, qui nascendi ordine primus eualuit: sed fetura nobilis fructum,

quem in decessore perdidit, in successore seruauit. concordat huic familiae

ramus ille ditissimus qui Vergiliano carmine semper enascitur: hoc enim auulso

non deficit alter aureus et simili frondescit uirga metallo. nutriuit quippe et

hic aduocatione facundiam: opinionem Romanae urbis cedens fratri Spoletinorum se

maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum a uestra prudentia cognoscitur

segregata. inter bene moratos enim asseruisse iusta facillimum fuit:

prouincialibus autem se uaga libertate tractantibus nimis arduum. <7> Videtur

iuris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque iudices improba plerumque cupiditate

rapiuntur et quantum sibi inter mediocritatem uidentur esse praecipui, tantum

non sinunt suis uoluntatibus obuiari. inter talia leges uindicare difficile est

et magnae persuasionis uis ad propositum recti uenalitatem reuocare iudicantis.

sumite ergo, patres conscripti, libenter nostra iudicia et Honoratum quaesturae

culmine prouectum gremium uestrum gratanter excipiat. dignus est enim a uobis

diligi qui par tantis honoribus meruit reperiri.

V. MANNILAE SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Laudabile est in illa parte geminare custodiam, quam constat rei publicae

necessitatibus exquisitam. per hanc enim et legationum utilitas et ordinationum

nostrarum celeritas explicatur: hoc etiam aulicis potestatibus per uarias

iussiones ministrat effectum: hoc crebris illationibus nostrum ditat aerarium,

ut paene quicquid in re publica geritur, cursuali ministerio compleatur. decet

proinde semper esse paratum, quod utilitatibus publicis probatur accommodum, ne,

quod ad celeritatem repertum est, incongruam potius festinantibus inferat

tarditatem. <2> Atque ideo praefecti praetorio et magistri officiorum ubi pro

publica utilitate delegerint ordinatione locatos, excedentium improbam

praesumptionem tali te praecipimus districtione resecare, ut, siue Gothus sit

aut Romanus qui sine nostra uel eorum quorum interest euectione ueredum

praesumit attingere, per unum equum centum statim solidos a te cogatur

exsoluere. et de illis quoque pari seueritate censemus, qui supra euectionum

numerum cursuales equos usurpare praesumunt. <3> Parhippis quin etiam non ultra

quam centum libras iubemus imponi. nimis enim absurdum est, ut a quo celeritas

exigitur magnis ponderibus opprimatur. auis ipsa onere grauata pigrescit.

carinae quae laborem non sentiunt repletae grauius mouentur. quid quadrupes

facere possit, qui pressus nimietate succumbit? si quis autem a modulo definito

amplius fuerit habere repertus, duarum unciarum auri damno feriatur. <4> Quam

summam protinus exactam, sicut iam anterioribus edictis constitutum est, per

officium magisteriae dignitatis cursui proficere debere censemus. iustum est

enim ut cogatur illa uendere, unde publicum equum male noscitur onerasse: sit

nuditatibus expeditus qui uoluntate noluit esse celerrimus. praeterea

commonemus, ut praepositorum commoda non praesumas nec quicquid eos potestatis

habere reuerenda sanxit antiquitas, aliqua usurpatione degenies. nos enim per te

geminare uolumus custodiam, non antiquae consuetudinis remouere cautelam.

VI. STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX.

<1> Suscipienda precatio est quae publicis utilitatibus non repugnat et

amplectenda desideria priuatorum, quae sic remedium quaerunt, ut nobis non

uideantur generare dispendium. uiri itaque clarissimi Iohannis querela

comperimus Thomatem domus nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque

illud, et nunc decem milia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus extitisse

et per diuersas ludificationes non implere debitam quantitatem, quod apud nos

quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit. <2> Ideoque causam tali

credidimus remedio muniendam, ut uniuersam substantiam supradicti Thomatis sub

hac condicione fixis titulis publico debeas applicare, quatenus, si intra kal.

Septembrium diem quod rationabiliter exponitur a Thomate minime fuerit

exsolutum, praedicta substantia Iohanni uiro clarissimo contradatur, qui eius

debitum lucre nostro promisit aerario. quod si obligationem suam praedictus

Thomas soluere intra praefinitum tempus fortasse potuerit, uniuersa ei quae

sublata sunt illibata reddantur, ita ut nec fiscus noster sustinere uideatur

incommoda et nos cognoscamur subiectis solitam praestitisse iustitiam. possemus

enim adhuc ultra differre, si quid prodesset neglegentissimum sustinere, quem

per tam longum temporis spatium semper inuenimus imparatum.

VII. IOHANNI V. C. ARCARIO THEODERICUS REX.

<1> Decet eorum uota in ratum reddere, qui malunt utilitates publicas continere:

nec patimur de damno proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere

securos. tua igitur suggestione comperimus per illam indictionem patrimonii

nostri praedia in Apulia prouincia constituta, id est illud atque illud, honesto

uiro Thomati libellario titulo commisisse, sed eum male amministrando suscepta

usque ad decem milia solidorum de indictionibus illa atque illa reliquatorem

publicis rationibus extitisse: qui a proceribus nostris frequenter ammonitus

debita reddere detestabili calliditate neglexit. et ne tibi aliqua in posterum

quaestio nasceretur, publicis utilitatibus debitam quantitatem sub hac ratione

satisfacere te uelle testaris, si tibi praedia supradicti debitoris loco

pignoris contradantur. <2> Hinc est, quod desiderium tuum iusta ratione

conceptum praesenti iussione firmamus: primum, ut nullam ex hac re nomine

publico metuas quaestionem: deinde sub hac condicione tibi uniuersam

substantiam, quam uel nunc tenet uel primo tempore possidebat, cum nostris

rationibus obnoxius esse iam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem

nostro nomine fixis titulis fecimus uindicari: <3> hoc tantum humanitatis

intuitu relaxantes, ut usque ad kal. Sept. spatium habeat reddendi debitam

quantitatem: minus ne cum ad supradictum diem tu pecuniam uiro illustri comiti

patrimonii nostri, quae debetur, intuleris facultas eius uniuersa, sicut

diximus, tuis compendiis applicetur. quod triste non credimus esse perdenti,

quando nec ex toto uidetur amittere, quod te generum suum cognoscit adquirere:

nam quod poteras adipisci iure successionis, condicione a te possidetur

emptoris.

VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX.

<1> Conuenit sublimitatem tuam nostris iussionibus oboedientiae tribuere sedulam

firmitatem, quatenus ad effectum trahatur quod salubri ordinatione disponitur.

moderate siquidem nouit iniuncta sibi complere prudentia et sine ingratitudinis

naeuo delegata explicabili procurare consilio. <2> Atque ideo ad Fauentinam

ciuitatem ciuilem exsecutionem te praecipimus destinare, ut sine cuiusquam

concussione uel damno quadrati ad Rauennatem urbem ex nostra iussione

deuehantur, quatenus et nostro desiderio gratulemur impleto et querulis

uociferandi amputetur occasio.

VIIII. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODERICUS REX.

<1> Necessitas publica multorum debet deuotione compleri, quia non decet paucos

suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant,

dum res utilis delegatur infirmis. in Tridentina igitur regione ciuitatem

construi nostra praecepit auctoritas. <2> Sed quia territorii paruitas

magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut

acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis

qui uicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod

paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut

nullus ab his oneribus excusetur, unde nec diuina domus excipitur.

X. VERANI SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Cum deo iuuante pro defensione generali felicissimus producatur exercitus,

prouidendum est, ne aut ipsi penuria inconsulta fatigentur aut (quod dici nefas

est) uastationem nostrae uideantur prouinciae sustinere. primus enim

prosperitatis gradus est suis non esse damnosum, ut, pro quorum compendio

laboramus, eorum non uideamur afflixisse fortunas. <2> Et ideo deuotioni tuae

praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad

Gallias custodiae causa properare, per Venetiam atque Liguriam sub omni facias

moderatione transire. quibus ne aliqua excedendi praeberetur occasio, per

unamquamque condamam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit, ut illis

cum prouincialibus nostris non rapiendi uotum, sed commercii sit facultas. <3>

Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit, ut,

si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur aut animalia attrita

languescunt, te custode atque mediante cum possessoribus sine aliqua oppressione

mutentur, ut, qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamuis paruis

sanis animalibus adquiescant, quia incerta est uita eorum, qui nimia fatigatione

lassantur. ita fit, ut nec illis desit subuectio necessaria et nullus se laesum

tali permutatione cognoscat.

XI. GEPIDIS AD GALLIAS DESTINATIS THEODERICUS REX.

<1> Fuerat quidem dispositionis nostrae, ut uobis iter agentibus annonas

iuberemus expendi: sed ne species ipsae aut corruptae aut difficile

praeberentur, in auro uobis tres solidos per condamam elegimus destinare, ut et

mansiones uobis, prout herbarum copia suppetit, possitis eligere et quod uobis

est aptum magis, emere debeatis. nam et possessorem haec res occurrere facit, si

uos necessaria comparare cognoscit. mouete feliciter, ite moderati. tale sit

iter uestrum, quale decet esse qui laborant pro salute cunctorum.

XII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Si iustitiam colere uniuersos et amare praecipimus, quanto magis eos qui

nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae

possint fulgorem consanguinitatis ostendere. haec est enim indubitata nobilitas,

quae moribus probatur ornata: quia pulchrum est commodum famae foeda neglexisse

lucra pecuniae. <2> Argolici itaque uiri illustris et Amandiani uiri clarissimi

heredes supplici nobis aditione conquesti sunt Pallentianam massam, quam eis pro

compensatione largitas nostra transfuderat, ut casae Arbitanae amissionem hac

commoditate solarentur, ab hominibus uestris nullis causis extantibus indecenter

inuasam et inde creuisse culpandae surreptionis uitium, unde dari debuit

gloriosae moderationis exemplum. <3> Quapropter si nullo mendacio asserta

uitiantur, magnitudo uestra quae sunt ablata restituat: et, si quid uobis

creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam iure personam modis

omnibus destinate, ut ciuiliter plantata causatio finem de legibus sortiatur.

ibi enim quicquid geritur, inuidiae tuae potius applicatur et maiora detrimenta

famae suscipis, dum talia non uitare contendis: hic autem confligunt causae

uiribus suis et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando iustitia

teste superatur.

XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX.

<1> Studium uestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos

agnouistis bene meritis multa praestare. nam pietatis intuitu uicissitudinem

pollicemur, cum tamen pro uobis omnia iubeamus. atque ideo praesenti iussione

uos credidimus ammonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis,

quatenus nec illi neglegantur aduerso uoto nec prouinciales perniciosa debeat

grauare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si

cuncta fuerit uastare permissus. ignorat modum seruare praesumptio nec potest

sub modo redigi, cui licentia fuerit uisa concedi. quapropter consequatur

exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere

molestiam.

XIIII. SEVERINO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Iustitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut ad cunctos possit quietis

suauitas peruenire. nam quemadmodum aequabilitas agitur, si uires mediocrium

consurgere non sinantur? prouincialium itaque nostrorum saepius querela

comperimus possessores idoneos Sauiae non solum casarum suarum tributariam

functionem in tenuem relisisse fortunam, uerum etiam scelerato commercio aliquid

exinde suis applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit priuata. <2>

Hoc quidem per plurimos desiderauimus corrigi, sed hactenus in tuam laudem

uidetur potuisse differri, quatenus fides haberetur acceptior, quando post

multos neglegentes studium uestrum efficacissime comprobatis. atque ideo

prudentia, qua notus es, uniuersum possessorem considerata iustitia te iubemus

inspicere et aequalitatem tributi hac ratione moderari, ut quae sub aliis facta

est omni redemptione cassata pro pessessionum atque hominum qualitate assis

publicus imponatur. sic enim et iustitia perficitur et uires nostrorum

prouincialium subleuantur. <3> Eos autem, quos sine iussione nostra censum

imposuisse constiterit et pro libito suo quorundam onera in alios proiecerunt,

legum seueritas insequatur, ut omnia illis detrimenta sarciant, quibus

incompetenter damna fecerunt. illud quoque praecipimus inquirendum, ut inter

defensores, curiales et possessores illatorum ratio uestigetur et quicquid ab

octaua indictione nuper exempta super tributarium solidum se possessor

probauerit intulisse nec nostro aerario constat illatum aut in expensis

necessariis, quae in prouincia factae sunt, iusta ratione non claruerit

erogatum, iniqua praesumptio modis omnibus corrigatur. <4> Hanc quoque partem

non aestimes neglegendam, ut si hoc, quod tabularius a cubiculo nostro suscepit,

rationabiliter non docetur expensum, ab iniusto retentatore reddatur. quid enim

tam absurdum, nisi ut liberalitas nostra, quam uniuersis proficere uolumus, nunc

a paucis furtiuo compendio opprimatur? <5> Iudices quoque prouinciae uel

curiales atque defensores tam de cursu quam de aliis rebus illicita dicuntur

possessoribus irrogare dispendia: quod te perquirere et sub ratione legum

emendare censemus. <6> Antiqui barbari, qui Romanis mulieribus elegerunt

nuptiali foedere sociari, quolibet titulo praedia quaesiuerunt, fiscum possessi

cespitis persoluere ac superindicticiis oneribus parere cogantur. <7> Iudex uero

Romanus propter expensas prouincialium, quae grauare pauperes suggeruntur, per

annum in unumquodque municipium semel accedat: cui non amplius quam triduanae

praebeantur annonae, sicut legum cauta tribuerunt. maiores enim nostri discursus

iudicum non oneri, sed compendio prouincialibus esse uoluerunt. <8> Domestici

comitis Gothorum nec non et uicedomini aliqua dicuntur prouincialibus

concinnatis terroribus abstulisse: quibus iustitia uestra in examinationem

deductis, quicquid super hac parte inique gestum esse cognouerit, amotis

dilationibus legaliter ordinabit. <9> His ergo ac talibus, quae ad utilitatem

publicam uel prouinciales pertinent, sub omni ratione discussis ea te per omnia

uolumus agere, quae nostrae mansuetudini non debeant displicere. illud sane

prouidentia nostra respexit, ut omnibus a te sollicita atque aequabili

indagatione compertis polyptychi iubeantur ascribi: quatenus et testimonia

uestrae fidei clareant et nulla posthac, quae abrogari uolumus, semina fraudis

iterentur.

XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SAVIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat deo auxiliante

iustitiam et hinc remedia subiectis ad reliquas regni partes quasi a uiuo fonte

descendant, tamen frequenti aditione permoti ingeniosa pietate repperimus et

aequitatem uobis concedere et fatigationem longi itineris abrogare, quia

dulciora sunt beneficia, quae nullis difficultatibus obtinentur. <2> Misimus

itaque illustrem et magnificum Seuerinum nostris institutionibus eruditum, ut

hoc apud uos gereret quod nobis semper placuisse cognouit. uidit enim quam

honorabilis apud nos iustus habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia

nostrae serenitatis arrideat. exercet profecto quod nos aestimat gratanter

accipere: nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione

placitura. praesumenter ergo conueniat ad eum laesorum tumultus: speret remedium

qualibet pressus iniuria. <3> Difficultatem uobis querelae summouemus, dum in

ipsis cunabulis scelera commissa resecantur: sine aliqua formidine alieni

tributi sarcina grauatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet.

sic enim confidimus, quia per eos, quos instituta nostra componunt, innocentibus

detrimenta non ueniant. qualia uero pro quiete uestra uel aequalitate tributorum

disponenda censuimus, oracula nostra, quae dedimus ad supradictum uirum

illustrem Seuerinum, uulgata declarabunt, ut unusquisque unde supplicare debeat,

euidenter agnoscat.

XVI. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.

<1> Quamuis utilia rei publicae nostra semper consuetudine censeamus et ob id

omnibus possint esse gratissima quae iubemus, quia cunctis profutura noscuntur,

tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum.

nam et si praeclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt: illud autem solum

perfectum dicitur, quod de uoluntate simul et actione laudatur. <2> Cum nostrum

igitur animum frequens cura pulsaret naues Italiam non habere, ubi tanta

lignorum copia suffragatur, ut aliis quoque prouinciis expetita transmittat, deo

nobis inspirante decreuimus mille interim dromones fabricandos assumere, qui et

frumenta publica possint conuehere et aduersis nauibus, si necesse fuerit,

obuiare. sed tantae rei quem desideramus effectum magnitudinis uestrae

sollicitudine credimus esse procurandum. <3> Ideoque per cunctam Italiam

directis artificibus apta operi ligna perquire, et sicubi cupressos aut pinos

reppereris in uicinitate litoris, dato competenti pretio dominis consulatur.

haec enim tantum sunt quae ad taxationem uocentur, cetera uilitate sui non

indigent aestimari. <4> Sed ne prouisio nostra in mediis conatibus deserta

languescat, nautarum te iubemus sub hac moderatione iam nunc competentem numerum

diuinitate iuuante procurare. et si is qui nobis necessarius aestimatur seruus

fuerit alienus, aut conducat eum classibus seruiturum aut, si hoc ipse magis

elegerit, accepto pretio rationabili publico cedat sui iura dominii. si uero

libertate gaudet electus, quinos solidos donatiuum et annonam se nouerit

accipere competentem. <5> Eo modo et illi tractandi sunt qui a suis dominis

exuuntur, quando libertatis genus est seruire rectori (frequenter enim laborum

patientes existunt, quibus districti domini colla presserunt): ita tamen, ut

supradicti nautae arrarum nomine pro hominum qualitate binos aut ternos solidos

a uestra debeant sede percipere, quatenus unusquisque, cum fuerit ammonitus,

paratus debeat inueniri. piscatores uero non iubemus in hac definitione

concludi, quia dolenter amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur,

quando et altera consuetudo est uentis saeuientibus occurrere et litora piscosa

sulcare.

XVII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.

<1> Alacriter incumbendum est incohatis, cum iam uicinitas perfectionis

arriserit, quando spes effectus taedium laboris excludit et magnum genus

incitamenti credere desiderata compleri. dudum igitur magnitudini uestrae ex

Italiae litoribus officia iussimus praeparare nautarum, ut dromones, quos

industria fabricare ualuisset, manus remigum prouisa susciperet. sed tu iudicio

nostro electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfectio

efficacissimis imperasse, quod quaeritur. renuntias ilico completum, quod uix

credi poterat incohatum, ut paene quanta uelocitate nauigari solet constructio

nauium, tanta sit celeritate completa. <2> Nec solum uerba narrata sunt:

obtulisti oculis nostris subito classeam siluam, domos aquatiles, exercituales

pedes, qui nullo labore deficiant, sed inconcussos homines ad destinata

perducant, trireme uehiculum remorum tantum numerum prodens, sed hominum facies

diligenter abscondens. hoc primum instituisse legimus Argonautas. quod et

armatis aptum et congruum probatur esse commerciis, ut, qui peregrinas classes

optabamus aspicere, nunc mittamus aliis prouinciis et terrorem pariter et

decorem. <3> Ornasti rem publicam tua institutione reparatam. non habet quod

nobis Graecus imputet aut Afer insultet. illud apud nos inuidi uigere

respiciunt, unde illi per magna pretia sua uota complebant. nunc praedictis

rebus armamenta procurate, uela praecipue alas nauium facientia, lignum

uolatile, quidam spiritus currentium carinarum, praenuntia mercium, auxilia

quieta nautarum, quorum beneficio conficiunt otiosi, quod a celerrimis auibus

uix probatur impleri. <4> Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Harpocran

filium suum audaci femina pietate perquireret. ita dum materna caritas suum

desiderium festinat explere, mundi uisa est ignota reserare. atque ideo, diuino

nobis auxilio suffragante cuius uirtutis est hominum uota perficere, proximo die

iduum Iuniarum ad urbem Rauennatem congregatio nauium cuncta conucniat, quatenus

res uicino fine gaudentes ad plenissimum perducantur effectum. <5> Sed quoniam

dromonum numerum iuuante deo cupimus ampliari, si qua ligna fabricis eorum

necessaria per utramque Padi ripam potuerint inueniri, nullo obsistente iubemus

abscidi, quia sine praeiudicio dominorum operi tantum praesenti uolumus inuenta

concedi. mittat Padus noster indigenas pelago naues et abies, quae fluentis

amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos discat undarum. <6> Illud

etiam magnopere credidimus amputandum, quod uestra fieri suggestione comperimus:

ne quis in fluminibus nauigeris diuersis territoriis meantibus, id est in Mincio

Ollio Ausere Arno Tiberi, audeat fluminum alueos piscandi studio turpissima

saepe concludere, et quae sunt praesumpta, protinus auferantur. pateat amnis in

nauium cursus: sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quaerere,

non commento rustico libertatem fluminis impedire, ne, quod dici nefas est,

utilitati publicae uoluptas priuata obstitisse uideatur.

XVIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX.

<1> Utilitas publica sicut ad conseruationem respicit omnium, ita debet perfici

studio ac labore cunctorum, quia magnae laudis occasio est, si in causa communi

aliquid singulariter uideatur impleri. facit enim unde commendetur et reliquis,

qui tamen et sibi se profuisse cognoscit. pridem igitur nos iussisse meministi,

ut per domum nostram nauigandi quaererentur artifices. <2> Quos deo auxiliante

prouisos ad Rauennatem urbem die iduum Iuniarum praecipimus incunctanter

occurrere, ut aduentus eorum constructioni nauium opportune uideatur offerri, ne

res diuisae generare sibi uideantur aliquam tarditatem et parum sit unam

perficere, nisi contingat utramque procurare. <3> Si qua etiam per ripam

fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint

reperiri, artificibus huic operi a magnifico uiro Abundantio praefecto praetorio

deputatis abscidendi sit permissa licentia. uolumus enim hoc exemplum a nostris

praediis incohare, ut nulli grauis sit iussio, quae constringit et principem.

XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Maiora sibi facit credi, quisquis efficaciter iniuncta peregerit, quia

indubitanter illi aliquid committitur qui optime comprobatur, et honestum

suffragium est secundi iudicii documentum prionis. atque ideo ordinatione

magnificorum uirorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis

patrimonii ad illam prouinciam te iubemus excurrere, ut tam de domo regia quam

in locis aliis habitantes secundum priora praecepta prouisos nautas ad urbem

Rauennatem die iduum Iuniarum deo auxiliante festinare compellas, quatenus nulla

tarditas tam praeclaris iussionibus afferatur. caue ergo ne te uenalitas maculet

aut neglectus turpis inuoluat et tam magnae rei supra te ruentis pondere

comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar extiteris.

XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta

dromonibus, ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem

magnificorum uirorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis

patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, siue in

domo regia seu in priuata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate

procurari, quia nulli graue credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi

utilitate praeparatur. <2> Verum ita uolumus te iniuncta peragere, ut nihil ad

laedendum possessorem studiose uideatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria

utilitatis nostrae causa praesumantur. non exquiratur aliqiud a domino, quod

postea publico non dicatur acceptum. ligna siluestria iubemus caedi, non aliquid

de alienis facultatibus uiolenter abscidi. talia nobis prosunt, qualia nostros

grauare non possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet

non habere. <3> In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus

quosdam saepibus cursum fluminis, quantum ad nauigandi studium pertinet,

incidisse. quod te uolumus ordinatione magnifici uiri Abundantii praefecti

praetorio modis omnibus amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra

praesumere, sed inuiolati aluei tractus nauium relinquatur excursibus. scimus

enim retibus, non saepibus esse piscandum. nam hinc quoque detestabilis auiditas

proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat

peruenire.

XXI. CAPUANO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Si te tironem iudicia nostra delegissent, si ad examinis trutinam uenisses

incognitus, monendum aestimaremus, quali te prudentia, quo decore tractares. sed

omnium crederis intellegentiam habere uirtutum, qui exerceri meruisti militia

litterarum. aestimas enim, qua te debeas modestia continere, qui alieni negotii

uisus es uota peregisse. nam si te iudicis suspicio saeua tetigisset, laudando

iustitiam leni ac penetrabili remedio eius animum corrigebas, obtinens suaui

persuasione, quod superiori non potuisses imponere. quis ergo dubitat illa te

diligere, quae constat publica uoce suasisse! <2> Professa bona non habentur

ambigua: nec cuiusquam adquiescit ingenium, ut quod ipse potuit emeritus

prosequi, ab aliis tamquam rudis uideatur edoceri. prolati documenti fidem fieri

legitima uoce poscebas examinans, si retinerent incorruptam scrinia ueritatem.

iudex nunc exhibe, quod te uolebas apud alios obtinere. age, ne tua tibi

obiciatur oratio, quia pondus est pudoris grauissimi propria uoce conuinci. sume

igitur auctore deo recturam decuriarum, humanorum actuum ueracissimum testem,

securitatem possidentium, publicae fidei splendidissimum templum. unde tantum

tibi laudis adquiritur, quantorum illic utilitas incorrupta seruatur. <3> Viuat

ibi perpetuis saeculis decedentium uoluntas: transeant in posteros iudicia

parentum: scriniis tuis seruetur omnium quies. alii honores habeant et

terribiles fasces: tibi humanae uitae gratissimi uidentur militare custodes. ibi

enim absolutiones sunt hominum, uincla causarum, catena litium, carcer furoris.

de quo uerius diceret uates Mantuanus: 'clauduntur litis portae, furor impius

intus inclusus fremit horridus ore cruento.' decuriales igitur habita meritorum

aestimatione deligito, quia non decet tantae urbis appellare quod uile est.

maioris etiam natu utere, cum fuerit necesse, sententia, factus tot patribus

senior, tantis tacentibus uox senatus. uide quid dignitatis acceperis, ut inter

tot eloquentes uiros sis dicendi primarius, quos etiam nobis profitemur esse

reuerendos. assume ergo concedere quae iubemus, praestare quae cedimus, ut illis

aperias ianuas curiae, quos nostra electio aulam iusserit Libertatis intrare.

XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Licet caute semper eligendus sit qui uobis mittitur approbandus, quia ipse

magis traditur examini, cuius sententia noscitur prolata pensari, illas tamen

prudentibus uiris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus quasi gemmae

nobiles affiguntur. ubi enim dignius eloquens quam in ciuitate proficiat

litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutriuit ingenium? aptum est omne bonum

locis suis et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur.

requirit pugna ualidas manus, desiderat nauigium pectus animosum: sic scrinia

uestra fidele propositum, sic curia facunda disertum. multa ergo deliberatione

pensandus esse creditur, qui cottidie uestris sensibus offeratur. <2> Capuanum

igitur spectabilem uirum aestimatio nostra respexit, qui curiae uestrae

sententiam maioris natu auctoritate facundus ediceret et senatus scrinia

conscientiae puritate seruaret, ut actus illos mundo celeberrimos sua reddat

integritate laudandos. magnum munus est, patres conscripti, ad integritatem

deligi, nec mediocriter probatur conscientia, cui est ueritas commissa

saeculorum. nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio uera dixerit, qua

laude censeri poterit, qui cunctis temporibus certa transmittit? sed quamuis

alumni uestri habeatis cuncta notissima, iuuat magis illa repetere quae omnium

consensus possit agnoscere. <3> Adest semper electo quaedam sermonum gratia,

blanditur auribus, mentem trahit, utitur perspicuitate facundiae, qualem de

pura, conscientia decet emanare. est enim quoddam speculum morum agentis oratio

nec maius potest mentis esse testimonium quam qualitas inspecta uerborum. nam ut

eius propria describamus, patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his

eo tamen terrentior cum perorat: et hoc illi ad gratiam datum est prouidente

natura, ut quem prae foribus haesitantem uideras, eloquentem in certaminibus

obstupescas. <4> Illa uero memoria, quae oratorum thesaurus iure uocitatur,

tanta in eum firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse

recondita. magnum beneficium obliuionis nescire defectum: et quaedam similitudo

uere caelestium est tempore decursa semper habere praesentia. quae nunc ideo

declaramus, ut cognoscatis subiectorum gratas nos habere uirtutes et iudicium

nostrum non per casuale uotum, sed per electionis studium doceamus esse

conceptum. <5> His ergo, patres conscripti, Capuanum bonis dotatum a praesenti

indictione decuriarum rectorem esse praecipimus, maioris etiam natu auctoritate

subuehimus, ut, qui se morum cana maturitate tractauit, quod est amplissimum

reuerentiae genus, in uestro ordine aetatis honore gratuletur. augebit

eloquentiam officio meliore ditatus, quoniam multum facundior est qui sententiam

dictat quam ille qui supplicat. libertas uerba nutrit, metus autem copiam

frequenter intercipit. actus quoque ipse longe dissimilis, ut qui pridem

assistebat etiam mediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat uestrae

curiae consulares.

XXIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.

<1> Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem uirum comitem

VViliarium aestimauimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus

exercitus. ostentent inuenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere uirtutis.

Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consueuit in

otio. atque ideo illustrem magnitudinem uestram eis annonas et nauigia secundum

consuetudinem praebere censemus, quatenus iuuante deo quo directi sunt debeant

peruenire. uestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia

nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuuante deo

incohatur.

XXIIII. EPIPHANIO V. S. CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE THEODERICUS REX.

<1> Iohanna Andreae quondam iugali suo successisse legis munere perhibetur, quae

intestata nullis existentibus proximis luce dicitur esse priuata. cuius

substantia a diuersis nullo legitimo iure suffultis usurpatione uoluntaria

suggeritur possideri, et quia caduca bona fisco nostro competere legum cauta

decreuerunt, ideo te praesentibus oraculis ammonemus, ut huius rei ueritate

discussa, si re uera, ut ad nos perlatum est, nullus ei aut testamento heres

extitit aut proximitatis iure successit, fisci nostri eam facies compendiis

aggregari: quando innocentiae nostrae professio est iusta compendia non

neglegere, apud quem calumnia numquam locum potuit inuenire. <2> Rogari enim in

talibus causis, non fraudari principem decet, quia neglegentiae uitium est

praesumptiones relinquere, quas iura praecipiunt amputare. si quid autem contra

reppereris, quietos dominos habere patieris, quia magis illa nostra sunt

patrimonia, quae a subiectis legitime possidentur.

XXV. BACAUDAE V. S. THEODERICUS REX.

<1> Fessos annos munificentia nostra corroborat, dum aetatem occiduam penuriae

non facit detrimenta sentire. iuuenum siquidem uirtus praesumptione laboris

animatur: sola senum uita est quietis inuenisse remedia. atque ideo tua

supplicatione permoti designati tribunatus curam in Mediolanensi urbe

diligentissime peragendam ad te decernimus pertinere ita, ut, quod est in rei

publicae militia nouum, donec uixeris, numquam tibi successorem tribuat

cuiusquam plectenda praesumptio, quatenus in exhibendis uoluptatibus officii

huius cura, mansuetudinis nostrae beneficio, iugiter perfruaris, habens in

utroque, quod tuam consoletur aetatem, loci commodum et laetitiam uoluptatum.

XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

<1> Quamuis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen

acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur, quia maiora de conspectu

principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. nam paene

similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur nec sub aliquo honore uiuit,

quem regis sui notitia non defendit. <2> Et ideo praesenti iussione mandamus, ut

octauo iduum Iuniarum die deo auxiliante ad praesentiam nostram uenire debeatis:

qui sollemniter regalia dona suscipitis, si uenire protinus festinatis. illud

tamen necessario commonentes, ut uenientium nullus prouenire possit excessus, ne

possessorum segetes aut prata uastetis, sed sub omni continentia properantes de

custodita disciplina grata nobis esse uestra possit occursio, quia ideo

exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta

ciuilitas.

XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX.

<1> Consuetudine liberalitatis ragiae commonemur, ut Gothis nostris debeamus

sollemnia dona largiri. et ideo deuotio tua millenarios prouinciae Piceni et

Samnii sine aliqua dilatione commoneat, ut eos, qui annis singulis nostrae

mansuetudinis praemia consequuntur, pro accipiendo donatiuo ad comitatum faciat

incunctanter occurrere, quatenus, qui bene nobis meriti fuerint, maiore

munificentia gratulentur. <2> Inculpabiliter enim necesse est uiuat, qui suam

praesentiam nouit principibus offerendam: bonos enim laus, malos querela

comitatur. decet etiam nos sub hac occasione singulorum facta perquirere, ut

nulli possit perire quod fecit in acie. nam si semper consuetudinarias res

expectet exercitus, uirtutem non potest amare neglectus. trepidus discat ad

iudicem uenire, qui se non meminit aliquid audacter egisse: ut melius possit

hostibus uiolentus insurgere, qui nostrae mauult imputationis uulnera declinare.

 

XXVIII. CARINO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Habent hoc gloriosum praeiudicium bonarum merita personarum, ut otio

torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio

uestro satisfacientes, quam quod uos necessarios esse credidimus, iussis

praesentibus euocamus, quatenus et uiris nobilibus obsequia nostra decorentur et

quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus.

XXVIIII. NEUDI V. I. THEODERICUS REX.

<1> Mouit nos quidem Anduit fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit

uirum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoueat uisa

quam audita calamitas. is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra

mutuati luminis beneficio festinauit, ut quem uidere non poterat, saltem

clementiae suauitate sentiret. clamat enim sibi Gudila uel Oppane incognitam suo

generi condicionem seruitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit

secutus exercitus. <2> Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a uero domino

debuisset expelli. nouus ambitus talem quaerere, quem possis horrere seruumque

dicere, cui debeas diuina consideratione seruire. adiciens enim huiusmodi

calumnias Pitziae comitis celebratae opinionis uiri sibi examinatione summotas,

nunc autem infirmitatis suae mole compressum manu uindicare non posse, quae

patrona fortibus probatur assistere. <3> Sed nos, quorum est proprium inter

pares se dispares aequabilem iustitiam custodire, praesenti iussione decernimus,

ut, si in iudicio supra memorati quondam Pitziae se probauit ingenuum,

calumniantes protinus amouete: nec audeant ulterius necessitatibus alienis

illudere, quos semel conuictos decuerat sua uota damnare.

XXX. GUDUIN V. S. THEODERICUS REX.

<1> Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta iure delegamus, quia

non tantum armis quantum iudiciis uos effici cupimus clariores. Costula igitur

atque Daila cum deo propitio Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi

seruilia a uobis causantur iniungi, quae nec ipsos deceat perpeti nec cuiquam

irrationabiliter fas sit imponi. quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua

dilatione facias amoueri, ne ad nos exinde ulterius querela reuocetur et

incipiat grauis esse animo nostro in ducem reuoluta causatio, quem magis oportet

talia peragere, quae nos delectet audire.

XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX.

<1> Thomas uir clarissimus intra Apuliam Calabriamque prouincias de siliquatici

titulo indictionum octauae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae,

quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae

quantitatem debere conqueritur. et quia utilitatem publicam diuturna non

conuenit ludificatione differri, ideoque deuotio tua praesentia decreta

suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium uel reliquos, quos breuis

subter adnexus eloquitur, seruata in omnibus ciuilitate conueniat, ut, si eos

non per calumniam, sed manifestos re uera fisco constiterit esse debitores,

summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persoluant. <2>

Prouidendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus

aliquod uideatur afferre dispendium. qui uero minus intentata cognoscunt, ad

iudicium competens te imminente conueniant, ut quod aequitati congruit,

utrarumque partium allegatione recognita saluis legibus impleatur.

XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX.

<1> Adiit nos innumeris uicibus Patzenis repetita conquestio, qui cum esset in

expeditione felicissima constitutus, a Procula coniuge tua uxorem suam asseruit

trina fuisse caede laceratam, ita ut solo beneficio desperationis euaderet, cum

non plagis fessa, sed iam crederetur extincta. hanc nos, si tamen uera est, in

femina quam maxima mirantes audaciam, transire non patimur impunitam. <2> Atque

ideo decretis te praesentibus ammonemus, ut, si factum euidenter agnoscis,

delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas,

quatenus ex eadem causa ad nos querela iusta non redeat. et legibus noueris

resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. <3> Quod si

mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse uolueris, summoto

dilationis obstaculo ad comitatum nostrum cum supra dicta coniuge tua

incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione uindictam aut de

mulieris improbitate uictoriam.

XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS REX.

<1> Grauis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio. qui se

in expeditione Gallica constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur

excessum, ut uxorem eius Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in

iniuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege

commissum. haec nos, si uera sunt, transire nequaquam patimur impunita. nam

quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium

salute pugnauerit? <2> Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum

genus: quod, si a copula sua fuerit casu intercedente diuisum, perpetua se

abstinentiae lege constringit: gratiam coniunctionis non repetit, quam reliquit:

fidem seruat, dum laudem pudoris ignoret, et moribus studere deprehenditur, quod

nulla uiduitatis gloriatur conuersatione. <3> Mulierum se, pro dolor! uota

continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis imponit,

terror maritalis extorquet. perierunt profecto mores, si nec illis comparari

possunt, quae ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua impetitos ad

suum faciat examen occurrere et rerum ueritate discussa, sicut iura nostra

praecipiunt, in adulteros maritorum fauore resecetur, quia defensorem rei

publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti sunt. <4>

Confundi sine dubio desiderauerunt omnia, qui temptauerunt legibus inimica. sed

melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium,

quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reuerentia sine aliquo terrore

peccetur.

XXXIIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.

<1> Frontosum sui nominis testem frequenti nobis insinuatione suggestum est

pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem. quem a diuersis iudicibus

fecimus iusta examinatione perquiri, ne forsitan, ut assolet, eum non ueritas,

sed infamaret inuidia. ille omnia confessus reddere se posse constituit. si ei

largae praeberentur indutiae: quibus frequenter emensis immemor prommisionis

suae ad constituta semper imparatus occurrit, fugere quidem nescius, sed suae

sponsionis ignarus, obliuiosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur. mutat

uerba, uariat constituta nec in una dicti sui qualitate contentus diuersis

imaginibus immutatur. <2> Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae paruorum

serpentium formae consimilis aureo tantum capite et reliquis membris subalbentis

prasini colore distinguitur. haec quotiens humanos aspectus incurrerit, dum ei

fugiendi uelocitas denegatur, nimia timiditate confusa colores suos multifaria

qualitate commutat, ut modo ueneta, modo blattea, modo prasina, modo possit

cyanea reperiri. unde mirum est in una superficie tot diuersa conspicere. <3>

Quam non immerito pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor

non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur

immobilis. nam quod modo uideris, mox aliud ibi, si amplius intuearis, aduertis:

sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis. <4> His permutationibus

aestimatis mens Frontosi simillima reperitur, quae dicti sui non habet fidem,

quae tot uarietates continet quot uerba protulerit: Protei fabulis iure

sociandus, qui subito comprehensus substantiae suae formam omnimodis non

habebat. nam ut celaret hominem, aut leo frendebat aut sibilabat anguis aut in

undas liquidas soluebatur. <5> Et quia sic notus est, cum facies ad tuum uenire

iudicium, primum agito, ne promittat, caueto ne constituat, quia leuissimi animi

mos est polliceri facile quae non disponit implere. quicquid autem persoluere

considerata aequitate potuerit, constrictus sine aliqua dilatione iam reddat,

quia post tot falsitates argutiae suae reputare poterit, quod se frequenter

illusisse cognoscit.

XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V. I. THEODERICUS REX.

<1> Cum pro incerti temporis euentu Romanas aedes inopia facie castigata

pulsaret et quamuis rare, tamen tam pulchrae ciuitati uideretur esse foedissima,

aequum iudicauimus Hispaniae triticeas illi copias exhibere, ut antiquum

uectigal sub nobis felicior Roma reciperet. iussis quidem nostris uiri

spectabilis Marciani laude digna seruiuit industria: sed parum diligenter

impleta sunt, quae constat optime fuisse procurata. ii enim, qui portanda

susceperant, morarum taedia non ferentes destinatum frumentum in Africae

partibus pro suo dicuntur uendidisse compendio. <2> Quod quamuis inultum minime

transire debuisset, ut amor proprii commodi tot populorum ieiuna uota

suspenderet, tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta

ordinatione corrigere, Catellum et Seruandum uiros strenuos credidimus esse

dirigendos, ut, quia naucleri ducentos octoginta solidos in triticum et in

naulis septingentos quinquaginta octo solidos accepisse perhibentur, si apud uos

facti ueritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille triginta octo

solidorum quantitas inferatur, ut, qui uindictam remisimus, damna minime

sentiamus. in qua parte ita se sublimitas uestra diligenter impendat, ut et

iustitiae et publicis utilitatibus satisfecisse uideatur.

XXXVI. STARCEDIO V. S. THEODERICUS REX.

<1> Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse

membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc uel ad otiosam

uitam uix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non

cogaris, a quibus non uoto, sed necessitate subduceris. atque ideo

allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi

non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignauiae culpa, quem

excusat miseranda calamitas. <2> Sed sicut tibi remissam uitam concedimus, ita

te donatiuo praesenti auctoritate priuamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo

cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus. fruere igitur

secura uita a diuersorum insidiis nostro munimine liberatus. nec aliquis tibi

imputabit desertoris opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi

causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt iure reuerendi. nec enim dignus

est a quoquam redargui, qui nostro iudicio meretur absolui.

XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX.

<1> Libenter annuimus quae sine legum iniuria postulantur, maxima cum pro

seruanda ciuilitate nec illis sunt neganda beneficia iustitiae, qui adhuc in

fide noscuntur errare. atque ideo discant rerum bonarum suauissimum saporem, ut,

qui humanam iustitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant diuina iudicia

cogitare. <2> Proinde quoniam nonnullorum uos frequenter causamini praesumptione

laceratos et quae ad synagogam uestram pertinent perhibetis iura rescindi,

opitulabitur uobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio, quatenus nullus

ecclesiasticus, quae synagogae uestrae iure competunt, uiolentia intercedente

peruadat nec uestris se causis importuna acerbitate permisceat, sed ut

religionis cultu, ita et actuum sint conuersatione discreti: hac tamen

moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec uos quod ad

praefatae ecclesiae ius uel religiosas certe personas legibus pertinere

constiterit, inciuiliter attrectare temptetis. <3> Tricennalis autem humano

generi patrona praescriptio eo, quo cunctis, uobis iure seruabitur nec

commodalia uos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia, ut hac pietatis

nostrae defensione muniti petitio uestra ab illicitis se liberatam gratuletur

incommodis. concedimus quidem clementiae nostrae consuetudine quae rogastis: sed

quid, Iudaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem

inuenire non possis?

XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX.

<1> Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere,

debeamus celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante

incorrupta seruetur et uobis leue sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur.

nam quae nunc uirgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae

modo facili auulsione dirimuntur, postea uix securibus icta succumbunt. atque

ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri

laboris euadatis incommoda. haec est enim ciuilis euersio, sine oppugnatione

discidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum. <2> Quapropter omnem siluam, quae

parietibus inimica consurgit, de Rauennati forma iubemus radicitus amputari, ut

signini aluei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a

fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc

piscinae uitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae diluat aqua, non inquinet,

post quam lauari continuo non sit necesse. additur etiam quod, si ad potandum

unda suauis influxerit, omnia nostro uictui redduntur accepta, quando humanae

uitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non

habetur. nam si lauari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari

talibus festinamus? quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium,

qui sumitur pro delectatione cunctorum.

XXXVIIII. AMPELIO V. I. ET LIVVIRIT V. S. THEODERICUS REX.

<1> Decet prouincias regno nostro deo auxiliante subiectas legibus et bonis

moribus ordinari, quia illa uita uere hominum est, quae iuris ordine continetur.

nam beluarum ritus est sub casu uiuere: quae dum rapiendi ambitu feruntur,

inprouisa temeritate succumbunt. agrum suum denique a dumosis sentibus doctus

purgat agricola, quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis

fructibus amoenetur. sic quies suauissima populi et dispositio tranquilla

regionum praeconium probatur esse regnantum. <2> Multorum itaque querela

comperimus in prouincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, uitas

hominum uaga praesumptione populari et leuium occasione causarum subire multos

interitum. sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti uix potuissent cadere sub

necessitate bellorum. dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed

arbitrio compulsorum suggeruntur prouincialium subiacere fortunae. quod genus

euidentis est praedae pro illius uoluntate dare, qui ad suum commodum amplius

festinat exigere. <3> Cui rei nos regali prouidentia succurrere cupientes

sublimitatem uestram per uniuersam Hispaniam loco muneris credidimus

destinandam, ut sub ordinationis uestrae nouitate inueteratae possit

consuetudini nil licere. uerum ut more medicorum saeuioribus morbis accelerata

remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi maius noscitur esse

periculum. <4> Homicidii scelus legum iubemus auctoritate resecari: sed quantum

uehementior poena est, tanto eius rei debet inquisitio plus haberi, ne amore

uindictae innocentes uideantur uitae pericula sustinere. pereant itaque soli

nocentes in correctione multorum, quando et hoc pietatis genus est coercere

infantiam criminis, ne iuuenescat augmentis. <5> Exigentes uero assem publicum

per grauamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum, ut non tam

exactio quam praeda esse uideatur. sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad

libram cubiculi nostri, quae uobis in praesenti data est, uniuersas functiones

publicas iubemus inferri. quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in

ipsa etiam trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprie datum, hoc

per fraudes noscatur esse corruptum? <6> Conductores domus regiae, quacumque

gente sint editi, ad liquidum ueritate discussa tantum decernimus soluere,

quantum nostra praedia constiterit pensitare. et ne cuiquam labor suus uideatur

ingratus, solaria eis pro qualitate locatae rei uestra uolumus aequitate

constitui. non enim nostra, sed illorum rura dicenda sunt, si pro uoluntate

conducentis modus eueniat pensionis. <7> Transmarinorum igitur canonem, ubi non

parua fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, uos attonite iubemus

exquirere atque statutum numerum pro uirium qualitate definire, quia contra

fraudes utile remedium est nosse quod inferant. <8> Monetarios autem, quos

specialiter in usum publicum constat inuentos, in priuatorum didicimus transisse

compendium. qua praesumptione sublata pro uirium qualitate functionibus publicis

applicentur. <9> Telonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi,

sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes commerciandi

licentiam aequabili ratione reuocate, ne se tendat in uagum ambitiosa enormitas

exigentium. <10> Actus praeterea Laeti, cuius conscientia summa pulsatur

inuidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri, ut nec fraus astutis

machinationibus occulatur nec innocentia falsis criminationibus ingrauetur. <11>

Quoscumque uero in furtiuis actionibus reperitis fuisse uersatos, pro fortunarum

quantitate suppressam reddant uestra aestimatione pecuniam. quod si haec per

alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii qui

scientes passi sunt in tali actione misceri: complices enim extiterunt criminis,

qui non detexerunt facta raptoris. <12> Praebendarum tenor adscriptus, quem

nostra diuersis largitur humanitas, prouincialibus suggeritur intolerabilis

causa esse damnorum, quando et in species exigitur et impudenter eius pretium

postulatur. detestabilis cupiditatis sunt ista documenta competentia sibi

distrahere et ad exigendi impudentiam mox redire. quod nimis improbum, nimis

uidetur absurdum, ut et nostra constituta praetereant et tributariorum, qui

fouendi sunt, uideantur afflixisse substantiam. sint igitur praefixo modo

contenti, siue ibidem positi, siue hinc nihilominus destinati: habeant liberum

unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunae alienas non

debeant ingrauare. <13> Exactorum quoque licentia amplius fertur a

prouincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. quod diligenti

examinatione discussum ad hunc uos modum functiones publicas reuocare

decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas. <14>

Paraueredorum itaque subuectiones exigere eos, qui habent ueredos adscriptos,

prouincialium querela comperimus. quod nullum penitus sinatis praesumere, quando

per turpissimos quaestus et possessor atteritur et commeantium celeritas

impeditur. <15> Vilicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur

inuentum, tam de priuata possessione quam publica funditus uolumus amoueri, quia

non est defensio, quae praestatur inuitis: suspectum est quod patiuntur

nolentes. nam hoc est re uera beneficium, si sine murmure feratur acceptum.

seruitia igitur quae Gothis in ciuitate positis superflue praestabantur,

docernimus amoueri. non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus

pro libertate pugnare.

XL. CYPRIANO COMITI SACRARUM THEODERICUS REX.

<1> Quamuis ultra desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia

gaudeamus et, quod est difficillimum, humanae ambitionis interdum uota

superemus, haec tamen libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur.

diu quippe trutinandus est, cui traduntur examina, talisque debet a principe

deligi, qualis ab ipsa potest lege dictari. gemmarum diuites uenae auri fulgore

pretiantur et gratiam pulchritudinis capiunt, quia nulla degeneri uicinitate

sordescunt. <2> Sic bone merita splendidis dignitatibus sociata alternis

praeconiis adiuuantur et unius rei facies de adiuncta uenustate pulchrescit: non

enim de te aliquid redemptae laudi aut loquaci famae credidimus, qui nobis

spectantibus saepe placuisti. interpellantium siquidem confuses querelas

distincta nimis ac lucida relatione narrabas, et qui proprios dolores expromere

non poterant, tuis commendati allegationibus obtinebant, et ne fauoris alicuius

putaretur excessus, desideria supplicum ipsis praesentibus intimabas. <3> Ori

tuo altercantium desideria conuenerunt et, quod difficillimum gratiae genus est,

alternae parti indiscreta laude placuisti, quae res ipsos oratores quoque

postponit. nam cum illis sit propositum diu tractata unius partis uota dicere,

tibi semper necesse fuit repentinum negotium utroque latere declarare. additur

etiam regalis praesentiae geniatissimum pondus, sub quo te ita facile contigit

expeditum, ut quod illi uix possunt artificiosis schematibus a iudicibus

obtinere, tu probareris a principe puris allegationibus impetrare. <4> Erat

nimirum serenitatis nostrae in bonum publicum parata sententia, quia nullam

tarditatem in cognoscendo negotio sustinebat. mox enim a te narrata causa

conspecta est, et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida

breuitate concluderes? didicisti, ut credimus, iudicare nostris seruiendo

iudiciis: ita, quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius

instructus es quam legendo. <5> Talibus igitur institutis edoctus Eoae sumpsisti

legationis officium, missus ad summae quidem peritiae uiros: sed nulla inter eos

confusus es trepidatione, quia nihil tibi post nos potuit esse mirabile.

instructus enim trifariis linguis non tibi Graecia quod nouum ostentaret inuenit

nec ipsa, qua nimium praeualet, te transcendit argutia. <6> Accessit meritis

tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam diuina diligunt, mortalia

uenerantur. nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas

contineret, si nostris actibus mentis firmitas non adesset? haec inter socios

amicitiam seruat, haec dominis pura integritate famulatur, haec supernae

maiestati reuerentiam piae credulitatis impendit et, si beneficium tantae rei

latius quaeras, incommutabilis fidei est omne quod bene uiuitur. <7> Sume igitur

per indictionem tertiam sacrarum largitionum deo propitio dignitatem. utere

congruis tuis natalibus institutis. meruisti hactenus, ut honorum fastigia

cederemus: age nunc, ut tibi gratiae nostrae celsiora nihilominus conferamus.

XLI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

<1> Licet candidatos uobis frequenter genuerit munificentia principalis et

fecunda indulgentia nostra uobis altera sit natura, habetis nunc profecto uirum,

quem et nos elegisse deceat et uos suscepisse conueniat. cui sicut fortunatum

fuit a nobis erigi, ita laudabile erit uestro coetui honorum lege sociari. hoc

tamen curiae felicius prouenit, quod nobis et impolitus tiro militat, illa uero

non recipit nisi qui iam dignus honoribus potuerit inueniri. <2> Conuenienter

ergo ordo uester aestimatur eximius, qui semper est de probatissimis

congregatus. non enim illic profanis reseratur introitus, sed tales illuc

permittuntur accedere, quales inde etiam cernuntur exire. suscipite itaque

collegam, quem palatia nostra longa examinatione probauerunt: qui regiis ita

intrepidus militauit affatibus, ut iussa nostra saepe nobis spectantibus atque

laudantibus explicaret. <3> Cognoscitis profecto quae loquimur. quis enim

uestrorum a Cypriani deuotione summotus est? nam qui solacia eius petiit, mox

beneficia nostra suscepit. obtinuit ille saepius in uectationibus nostris, quod

in consistoriis agi solebat antiquis. si quando enim releuare libuit animum rei

publicae cura fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa uarietate rerum

soliditas se corporis uigorque recrearet. tunc nobis causas multiplices relator

delectabilis ingerebat eratque eius infastidita suggestio sub iudicis animo

taedioso. <4> Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur

animus beneficiorum auiditate succensus. his igitur adhaesit obsequiis

candidatus, qui sic militauit animo nostro, ut nulla eum grauaret offensio.

irascebamur saepe causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua

relatoris: damnabamus interdum negotium, cuius placebat assertor: et impetum

nostri animi frequenter sustinuit, qui gratiae momenta possedit. <5> Gloriatur

etiam non extrema luce natalium. nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit,

uir abiectis quidem temporibus, ad excubias tamen palatinas electus. qui multo

amplius crescere potuit, nisi fides eius sub auidissima remuneratoris

sterilitate iacuisset. quid enim conferre poterat tenuis donator? qui si tamen

non ditauit, innotuit, quia magnae abundantia laudis est in penuria rei publicae

uel mediocria munera meruisse. <6> Vicit iste maiores suos felicitate saeculorum

et, quod amplius euectus est, nostris est temporibus applicandum. talis quippe

est in subiectis mensura prouectuum, qualis fuerit et distantia dominorum.

quapropter, patres conscripti, praedictum Cyprianum suis meritis et natalium

splendore fulgentem ad sacrarum largitionum culmen eueximus, ut et uester

augeatur numerus et incitetur deuotio seruientum. aestimate, reuerentissimi

patres, quid de uestro ordine senserimus, quando eos, quos uobis aggregandos

credimus, multiplici allegatione praedicamus.

XLII. MAXIMO V. I. CONSULI THEODERICUS REX.

<1> Si consularem munificentiam prouocant, qui peruncta corporum flexibilitate

luctantur: si organo canentibus redditur uicissitudo praemiorum: si uenit ad

pretium delectabilis cantilena: quo munere uenator explendus est, qui ut

spectantibus placeat, suis mortibus elaborat? uoluptatem praestat sanguine suo

et infelici sorte constrictus festinat populo placere, qui eum non optat

euadere. actus detestabilis, certamen infelix cum feris uelle contendere, quas

fortiores se non dubitat inuenire. sola est ergo in fallendo praesumptio, unicum

in deceptione solacium. <2> Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec

sepulturam poterit inuenire: adhuc superstite homine perit corpus et antequam

cadauer efficiatur, truculenter absumitur. captus esca fit hosti suo, et illum,

pro dolor! satiat quem se perimere posse suspirat. spectaculum tantum fabricis

clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicae Dianae repertum, quae

sanguinis effusione gaudebat. <3> O miserae deceptionis errorem illam

desiderasse colere, quae hominum morte placabatur! primum sibi per lucos et

siluas agrestium populorum uota et uenationibus dedita hanc triplicem deam falsa

imaginatione finxerunt, ipsam in caelo Lunam, ipsam in siluis dominam, ipsam

apud inferos Proserpinam esse firmantes. sed solum Erebi potentem non improbe

forsitan aestimarunt, quando tali falsitate decepti in profundas uiui tenebras

cum suis erroribus intrauerunt. <4> Hunc ludum crudelem, sanguinariam

uoluptatem, impiam religionem, humanam, ut ita dixerim, feritatem Athenienses

primum ad ciuitatis suae perduxere culturam, iustitia permittente diuina, ut ad

irrisionem spectaculi perueniret, quod falsae religionis ambitus inuenisset. <5>

Hoc Titi potentia principalis, diuitiarum profuso flumine, cogitauit aedificium

fieri, unde caput urbium potuisset. et cum theatrum, quod est hemisphaerium,

Graece dicatur, amphitheatrum quasi in unum iuncta duo uisoria recte constat

esse nominatum: oui specie eius harenam concludens, ut et currentibus aptum

daretur spatium et spectantes omnia facilius uiderent, dum quaedam prolixa

rotunditas uniuersa collegerat. <6> Itur ergo ad talia, quae refugere deberet

humanitas. primus fragili ligno confisus currit ad ora beluarum et illud, quod

cupit euadere, magno inpetu uidetur appetere. pari in se cursu festinant et

praedator et praeda nec aliter tutus esse potest, nisi huic, quem uitare cupit,

occurrerit. tunc in aere saltu corporis eleuato quasi uestes leuissimae supinata

membra iaciuntur et quidam arcus corporeus supra beluam libratus, dum moras

discedendi facit, sub ipso uelocitas ferina discedit. <7> Sic accidit, ut ille

magis possit mitior uideri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria

mundi distributione conpositis rotabili facilitate praesumens non discedendo

fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se

reddens proximum, ut ora uitet ursorum: ille in tenuen regulam uentre suspensus

inuitat exitiabilem feram et nisi periclitatus fuerit, nil unde uiuere possit

adquirit: <8> alter se gestabili muro cannarum contra saeuissimum animal, ericii

exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suum refugiens intra se

collectus absconditur et cum nusquam discesserit, eius corpusculum non uidetur.

nam sicut ille ueniente contrario reuolutus in sphaeram naturalibus defensatur

aculeis, sic iste consutili crate praecinctus munitior redditur fragilitate

cannarum. <9> Alii tribus ut ita dixerim dispositis ostiolis paratam in se

rabiem prouocare praesumunt, in patenti area cancellosis se postibus occulentes,

modo facies, modo terga monstrantes, ut mirum sit euadere quos ita respicis per

leonum ungues dentesque uolitare. <10> Alter labenti rota feris offertur: eadem

alter erigitur, ut periculis auferatur. sic haec machina ad infidi mundi formata

qualitatem istos spe refouet, illos timore discruciat: omnibus tamen uicissim,

ut decipere possit, arridet. <11> Longum est per tot periculorum casus

sermonibus euagari. sed apte iungendum est, quod sit de inferis Mantuanus: quis

scelerum comprehendere formas, quis omnia poenarum percurrere nomina possit? sed

uobis, quibus necesse est talia populis exhibere, largitate manus fundite

praemia, ut haec miseris faciatis esse uotiua. alioquin uiolenta conpulsio est

sollemnia dona subtrahere et mortes detestabiles imperare. <12> Et ideo quicquid

in longam consuetudinem antiqua liberalitate peruenit, sine aliqua dilatione

concedite supplicanti, quia homicidii reatus est ills esse tenacem, quos editio

uestra inuitauit ad mortem. heu mundi error dolendus! si esset ullus aequitatis

intuitus, tantae diuitiae pro uita mortalium deberent dari, quantae in mortes

hominum uidentur effundi.

XLIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX.

<1> Quamuis a diuersis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes

dedimus aut filias deo nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos

aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare

praeconium, uestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae uestrae parem,

quae non tantum reuerenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. <2> Sed

stupeo uos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis

foueretur, adiunctus est, in uestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad

uos uiribus destitutus priuatusque fortunis uenerat, subita pecuniae ubertate

conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamuis deo iuuante

laedere nihil possit, tamen animum uestrae cogitationis aperuit. <3> Quid

expectent extraneorum iura, si sic meretur affinitas? nam si causa misericordiae

susceptus est in regno uestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est,

non oportuerat cum diuitiis ad aliena regna transmitti, quae ne uobis

redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. ubi est, quod tanta

lectione saginatus alios solebas docere de moribus? hoc si uoluisses cum sorore

nostra tractare, utique uobis non potuisset accidere, quia nec fratrem

permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inueniri. <4> Atque ideo

per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus,

ut hanc iniustitiam deliberatio uestra pertractet, ne parentum nostrorum animus

causis euidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem uideatur

irrumpere. grauiter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde

proueniat dolus, unde credebatur auxilium. quaedam uero per harum portitores

uerbo uobis insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta

causa oporteat, prouidentia uestra reponat, quia non est leue prudentes uiros in

pacis constituta peccare.

XLIIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX.

<1> Ostendisti, prudentissime regum, post erroris euentum sapientibus subuenire

posse consilium nec pertinaciae uitium uos amare, quod brutis hominibus uidetur

accidere. obligastis animum meum tanta uos in melius celeritate mutando. nam cum

rex satisfacit, quaelibet dura dissoluit, quia sic est in principibus humilitas

gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia. <2> Nuper

uobis obiecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum: sed uos

nobilitatis uestrae memores et honoris actum rei nobis sub ueritate declarastis.

unde non fuit sic uituperabile hominem prauis suspicionibus locum dedisse,

quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. ille enim,

qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana uiolare. <3> Cui laudi

uicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes sincerem purgationem pura mente

suscepimus. sed auri transmissi munera non tenemus, ut et ipsi intellegatis

causam per iustitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire uenalitas. fecimus

utrique regalia: sic nos superauimus tyrannicam cupiditatem, sicut et uos

uicisse constat errorem. redeant ad cubiculum uestrum munera, quorum tantum

oblatio uidetur esse gratissima. neglegatur aurum, ubi electum est conscientiae

praemium: patiatur aliquando repulsam, quod semper auaris regibus imperabat. eat

nunc actus isto per gentes carum parentem non excusasse culpam et laesos animos

respuisse pecuniam. <4> Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio

declaratum est potuisse contemni. intellegant parentes tales fuisse qui studio

auaritiae causas sibi nequiuerint excitare. omnia siquidem superauit affectus:

tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est

abnegare. recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. suauius nobis

fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. estote nunc ad similia cauti,

ad uentura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando

praeteritorum commonetur exemplis. quapropter illo et illo legatis uestris

redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem

uestram diuina concedant, cuius nobis animos ualidissime cognoscimus esse

sociatos.

 

LIBER SEXTUS.

 

I. FORMULA CONSULATUS.

<1> Priscorum iudicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intellegi, quando

inter mundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas uestes, quas

felicitas dabat: praemia uincentium, nomen annorum: compensatio sola cui

debebantur omnia. statum rei publicae Romanae uiri fortis dextera tuebatur,

fortunas omnium ac liberos ciuis consilia uindicabant: et tot magnis debitis

sola erat huius retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inuenta ad

generale gaudium. <2> Per illam nimirum status imperii iugiter creuit, illam

semper felix Roma suscepit. merito pridem genus habebatur imperii: merito supra

omnes ciues poterat, qui ab hoste patriam uindicabat. utilitates publicas sub

aequitate disponens ius dicebat etiam capiti: sed tuto illi commissa est

potestas necis, qui fuerat auctor salutis. <3> Hinc est quod etiam fasces atque

secures tantae potestati praeceptae sunt inligari, ut, cum tardius soluerentur,

moram deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis aliquid

censuissent: ita cum omnia eius traderentur arbitrio, ne insolesceret animo,

consul dictus est a consulendo. <4> Hinc tanta largitas profluebat, ut illa

dextera, quae sanguinem copiose fuderat hostium, uitae auxilium ciuibus manaret

irriguum. sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. in

argumentum etiam publicae gloriae soluebat famulos iugo seruili, qui libertatem

tantae dederat ciuitati. <5> Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus

labores consulum et uos gaudia dignitatum. palmatae siquidem uestrae nostrae

probantur esse uictoriae et prosperrimae condicionis euentu uos in pace

ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis. atque

ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus. <6> Pinge uastos

umeros uario colora palmatae, ualidam manum uictoriali scipione nobilita, lares

proprios etiam calceis auratus egredere, sellam curulem pro sua magnitudine

multis gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos post

maximos labores assumimus imperantes. <7> Rem uictoriarum agitis, qui bella

nescitis: nos iuuante deo regimus, nos consulimus et uestrum nomen annum

designat. uicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis et

dominationis taedia non habetis. quapropter erige confidentiam mentis tuae:

consules esse magnanimos decet. opes priuatas non cogites, qui gratiam publicam

donando habere decreuisti. <8> Hinc est enim, quod alios iudices etiam non

rogantes euehimus, consules autem sperantes tantummodo promouemus, ut soli ad

has largitates ueniatis, qui uos pares tantis expensis esse cognoscitis.

alioquin onera essent potius, non honores, si supra uires aliquid inponeremus

inuitis. fruere igitur decenter optatis. hic est ambitus qui probatur. esto

mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus.

II. FORMULA PATRICIATUS.

<1> Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum familia

Ioui noscitur fuisse dicata, ut summi dei, sicut putauere, cultura locum

primarium possideret. sed quia uos aliquid habere decebat eximium et nomen ipsum

patribus magna se uicinitate iungebat, superstitione derelicta ad uestrum coetum

optima condicione migrauit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte

poterat conuenire. <2> Sic ex augurali familia reges quoque legitis institutos,

non iniuria, quia decuit a tali proposito uenire qui publica poterat iura

tractare. hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum uacaret, nihil

iurisdictionis habens et iudicantis cingulum non deponens. in quo felicitas

perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur: nam mox ut datus fuerit,

in uitae tempus reliquum homini fit coaeuus: ornatus indiuiduus, cingulum

fidele, quod nescit ante deserere quam de mundo homines contingat exire. <3>

Credo ad similitudinem pontificatus, unde uenerat, rem fuisse formatam: qui

sacerdotium non deponunt, nisi cum uitae munera derelinquunt. additur quod leges

tantam illis reuerentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore

praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra specialiter a

principe caueatur. quod constat ratione probabili constitutum, ut qui

amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, uilissimam condicionem cum

subditis non haberet. <4> Praefectorios et aliarum dignitatum uiros praecedit,

uni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. proinde

necessario laudatam intellege dignitatem, ne aut nos parum dedisse uideamur aut

tu neglegentius tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaueris. quapropter

ab illa indictione nostro munere subleuatus patriciatus culmen ascende, quod

quidam iuridicorum a patribus dictum esse uoluerunt, facturus omnia quae tantam

reuerentiam decent. nam quamuis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc

quod expetas, si te probabiliter tractare contendas.

III. FORMULA PRAEFECTURAE PRAETORIO.

<1> Si honoris alicuius est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus

potest dare praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et

mundo prudentissimus et diuinitati maxime probatur acceptus. nam cum Pharao rex

Aegyptius de periculo futurae famis inauditis somniis urgeretnr nec uisionem

tantam humanum posset reuelare consilium, Ioseph uir beatus inuentus est, qui et

futura ueraciter praediceret et periclitanti populo prouidentissime subueniret.

<2> Ipse primum huius dignitatis infulas consecrauit: ipse carpentum reuerendus

ascendit: ad hoc gloriae culmen euectus, ut per sapientiam conferret populis

quod praestare non potuerat potentia dominantis. ab illo namque patriarcha et

nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat uex praeconis, instruens

iudicem, ne se patiatur esse dissimilem: merito, ut, cui tanta potestas potuit

dari, uideretur semper subtiliter ammoneri. <3> Quaedam enim huic dignitati et

nobiscum iura communia sunt. exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna

quantitate multat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, euectiones

simili potestate largitur, uacantia bona proscribit, delicta prouinciarum

iudicum punit, uerbo sententiam dicit. quid est, quod non habeat commissum,

cuius est uel ipse sermo iudicium? paene est, ut leges possit condere, quando

eius reuerentia sine appellatione potest negotia terminare. <4> Ingressus

palatium nostra consuetudine frequenter adoratur et tale officium morem uidetur

soluere, quod alios potuit accusare. potestate igitur nulla dignitas est

aequalis. uice sacra ubique iudicat. nullus ei miles de fori sui auctoritate

praescribit excepto officiali magistri militum: credo, ut uel illis aliquid

antiquitas cederet, qui uidebantur pro re publica bella tractare. curiales etiam

uerberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. <5> In officio suo ius

retinet singulare et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam prouinciarum

iudices non audeant in aliqua parte contemnere. officium plane geniatum,

efficax, instructum et tota animi firmitate praeualidum, qui sic peragent iussa,

ut nullis morentur dilationibus imperata. militia perfunctis tribunorum et

notarionum honorem tribuit et milites suos illis exaequat, qui inter proceres

mixti nostris conspectibus obsecundant. <6> Gratanter implemus quae ille

constituit, cuius reuerentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione

faciamus quae illum decreuisse cognoscimus. non inmerito, quando palatium sua

prouisione sustentat, seruientibus nobis procurat annonas, humanitates ipsis

quoque iudicibus facit, legatos gentium uoraces explet ordinationibus suis: et

licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista paene totum geritur,

quicquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur. <7> Hanc denique

curarum omnium pulcherrimam molem, quod prosperum nobis, utile rei publicae sit,

ab illa indictione tuis umeris decenter inponimus, quam tu et ingenii uirtute

sustineas et summa fide tractare contendas. quae quantum diuersis

sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec

triumphat. <8> Et ideo tantum lumen gloriae sit actionibus uestris, ut et

palatio nostro fulgeat et in prouinciarum longinquitate reluceat. par tibi sit

cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria uirtus assideat. tribunal

tuum ideo tam excelsum factum esse noueris, ut locatus ibi nihil humile

abiectumque cogitares. considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur.

<9> Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat.

praesul mirabilis partem non habet cum delictis, qui nisi aliquid egregium

assidue fecerit, culpam uel otiosus incurrit. nam si praedictus auctor

sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae

competenter agere dignitatem.

IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE.

<1> Cum de dignitate commissa laus semper iudicis aestimetur et potior habendus

est quam sunt illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius uidetur erigi quam

cui potuit Roma committi. grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de

proceribus iudicare. senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere

praesulem, quem mundus suspicit iura condentem: eoque fit ut illi utantur in

senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. <2>

Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedicanda, ut optent se legibus

teneri, quae ab ipsis sciuntur potuisse constitui. quae res pro parte nobis

absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non

possumus, qui iudices nos habemus. <3> Respice tot doctos uiros et considera,

quale sit his aliquid dicere nec erroris uerecundiam formidare. de talibus

disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. sic ergo locum tuum tracta, ut

omnes te iudicem honoratae congregationis agnoscant. consides supra omnes

scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa Libertatis aula

reuerendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. <4>

Quis iam de obscuro uitio cogitare possit, qui se inter tot morum lumina esse

cognoscit? uis odium non recipere? studium a te gratificationis exclude.

publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. erit nimirum

magnum et singulare praeconium, si iudices non accipiant, ubi sunt qui multum

dare contendant. <5> Dicioni tuae non solum Roma commissa est, quamuis in illa

contineantur uniuersa, uerum etiam intra centesimum potestatem te protendere

antiqua iura uoluerunt, ne tantae ciuitatis iudicem muralis agger includeret,

cum Roma omnia possideret. tu etiam ex designatis lege prouinciis ab

appellatione cognoscis. <6> Aduocati tibi militant eruditi, quando in illa

patria difficile non est oratores implere, ubi magistros eloquentiae contigit

semper audire. carpento ueheris per nobilem plebem, publica te uota comitantur,

fauores gratissimi consona tecum uoce procedunt. bene age, quia te ueniente

licet populis et tacere. habes copiose, unde tibi gratiam tantae ciuitatis

adquiras, si merces diuersae sub nulla uenalitate uendantur, si exhibitio

salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum,

quod praebetur uoluptati, non sit causa litigii. suauiter enim cogit gratum esse

populum, quisquis in certaminibus partium declinat iniustum. <7> Tanta enim uis

est gloriosae ueritatis, ut etiam in rebus scaenicis aequitas desideretur.

ammonitionum igitur ordine decurso per indictionem illam habitu te togatae

dignitatis ornamus, ut indutus ueste Romulea iura debeas adfectare Romana. nam

si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. ad

omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet

senatus. perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse

summates.

V. FORMULA QUAESTURAE.

<1> Si tantum clarae sunt dignitates quantum nostris aspectibus perfruuntur, si

praesentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita iudicum potest esse

gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus.

aliis enim pecuniae publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus

audiendas, aliis patrimonii nostri iura delegamus: quaesturam toto corde

recipimus, quam nostrae linguae uocem esse censemus. <2> Haec nostris

cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere possit quod

nos sentire cognoscit: arbitrium suae uoluntatis deponit et ita mentis nostrae

uelle suscipit, ut a nobis magis putetur exisse quod loquitur. o quam arduum est

subiectum uerba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur et

prouecti in publicum decorem gloriosam facere falsitatem! <3> Considerate quid

ponderis habeatis pariter et decoris. si quid dubitamus, a quaestore requirimus,

qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad subitum et,

ut ait Tullius magister eloquentiae, nihil praestabilius uidetur quam posse

dicendo tenere hominum mentes, allicere uoluntates, impellere quo uelit, unde

autem uelit, deducere. nam si oratoris est proprium grauiter et ornate dicere,

ut possit animos iudicum commouere, quanto facundior debet esse, qui ore

principis populos noscitur ammonere, ut recta diligant, peruersa contemnant,

bonos sine fine laudent, pessimos uehementer accusent? ut paene feriata sit

districtio, ubi praeualet eloquentiae fortitudo. sit imitator prudentissimus

antiquorum, mores et alienos corrigat et suos debita integritate custodiat. <4>

Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem.

nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit

linguae, quae sub oculis regalem genium possit implere? adesse debet scientia

iuris, cautela sermonis, ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit

censuisse. opus erit praeterea firmitas animi, ut a iustitiae tramite nullis

muneribus, nullis terroribus auferatur. <5> Nam pro aequitate seruanda et nobis

patimur contradici, cui etiam oportet oboediri. sed uide ut tantum doctrinae

deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. aliae quippe

dignitates assessorum solacia quaerant: tua uero dignitas principi consilia

sumministrat. atque ideo prudentiae uel eloquentiae tuae fama prouocati

quaesturam tibi, gloriam litterarum, ciuilitatis templum, genetricem omnium

dignitatum, continentiae domicilium, uirtutum omnium sedem, per illam

indictionem deo praestante concedimus, ut sic agas, quemadmodum te parem rebus

praedictis esse contendas. <6> Ad te enim prouinciae sua uota transmittunt: a te

senatus iuris quaerit auxilium: a te docti probantur expetere quod nouerunt, et

necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia

postulare. sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla

mordearis inuidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est

principi, non potest conuenire quaestori. exerce potestatem principis condicione

subiecti. sic ore nostro glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas

nobis iudicibus redditurum, ubi aut culpabilis uicissitudinem recipit aut boni

propositi gloriam laudatus adquirit.

VI. FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS.

<1> Reuerendum honorem sumit, quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc

uocabulum semper de peritia uenit et in nomine cognoscitur, quid sit de moribus

aestimandum. ad eum nimirum palatii pertinet disciplina: ipse insolentium

scholarum mores procellosos moderationis suae prospero disserenat. tam multi

ordines sine confusione aliqua componuntur et ipse sustinet onus omnium, quod

habet turba discretum. sic nominis sui grauitate perfunctus ornat actibus

principatum. <2> Per eum senator ueniens nostris praesentatur obtutibus: ammonet

trepidum, componit loquentem, sua quin etiam uerba solet inserere, ut nos

decenter omnia debeamus audire. aspectus regii haud irritus promissor,

collocutionis nostrae gloriosus donator, aulici consistorii quasi quidam

lucifer: nam sicut ille uenturum diem promittit, sic iste desiderantibus uultus

nostrae serenitatis attribuit. causarum praeterea maximum pondus in eius

audientiae sinibus optima securitate reponimus, ut eius curis fidelibus

subleuati utilitatibus publicis uiuacius occupemur. <3> Veredorum quin etiam

opportunam uelocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae

districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuuat, beneficio

celeritatis expediat. <4> Per eum exteris gentibus ad laudem rei publicae

nostrae ordinatur humanitas et nolentes redeunt, quos maerentes exceperit. per

eum quippe nobis legatorum quamuis festinantium praenuntiatur aduentus: per eum

nominis nostri destinatur euectio et isti principaliter creditur, quod tam

necessarium esse sentitur. <5> His etiam laboribus aestimatis potestatem maximam

huic decreuit antiquitas, ut nemo iudicum per prouincias fasces assumeret, nisi

hoc et ipse fieri decreuisset. subdidit eius arbitrio aliena iudicia, ut ad

ipsum rediret quod alter uisus est praestitisse. molestias quidem non habet

exigendae pecuniae, sed late bono fruitur potestatis indeptae, credo, ut ex

diuersis titulis defloraretur dignitas ad leuamen principis instituta. <6>

Peraequatores etiam uictualium rerum in urbe regia propria uoluntate constituit

et tam necessariae rei iudicem facit. ipse enim gaudium populis, ipse nostris

temporibus praestat ornatum, quando tales uiros copiae publicae praeficit, ut

plebs querula seditionem nesciat habere satiata. <7> Officium uero eius tanta

genii praerogatiua decoratur, ut militiae perfunctus muneribus ornetur nomine

principatus miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae

milites uideantur inuenisse primatum, a quibus tibi humile soluebatur obsequium.

sic in fauore magni honoris iniustitia quaedam a legibus uenit, dum alienis

excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. <8> Adiutor etiam magistri

nostris praesentatur obtutibus, ut uicaria sorte beneficii nos eligamus eius

praesidium qui nobis praestat fidele solacium. hanc igitur dignitatem, tot

titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam gubernandam tibi

congrua grauitate committimus, ut omnia quae gesseris magister fecisse uidearis:

quia nihil moribus residuum relinquitur, si, quod absit, a tanta maturitate

peccetur.

VII. FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM.

<1> Grata sunt omnino nomina quae designant protinus actiones, quando tota

ambiguitas audienti tollitur, ubi in uocabulo concluditur quid geratur. donis

enim praesidere regalibus comitiuam sacrarum largitionum indicia rerum uerba

testantur. quod uere decorum, uere fuit omnimodis exquisitum in donorum regalium

parte sequestratam facere dignitatem et alterius honorem dicere, dum nos constet

dona conferre. actus innocens, pietatis officium illud semper ingerere, unde se

fama principis possit augere. <2> Regalibus magna profecto felicitas militare

donis et dignitatem habere de publica largitate. alii iudices optemperant

residuis uirtutibus regnatoris: haec sola est, quae tantummodo seruiat ad

momenta pietatis. nihil enim per ipsam districtum geritur, nil seuerum forte

censetur, sed tunc obsequitur, quando pro nobis uota funduntur. supplicum per te

fortunas erigimus, kal. Ianuariis affatim dona largimur et laetitia publica

militia tua est. <3> Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut

figura uultus nostri metallis usualibus inprimatur, monetamque facis de nostris

temporibus futura saecula commonere. o magna inuenta prudentium! o laudabilia

instituta malorum! ut et imago principum subiectos uideretur pascere per

commercium, quorum consilia inuigilare non desinunt pro salute cunctorum. <4>

Sed huic, ut ita dixerim, munerariae dignitati praeconem largitatis nostrae,

publicae felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adiungimus, ut per te

demus honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates: merito,

quando et simili gratia utraque praestantur et ab uno debuerunt iudice geri,

quae parili uidentur laude coniungi. <5> Parum est autem, quod prouinciarum

iudices tuae subiacent dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirmas,

dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro sollemnitate completum. <6>

Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ne quid quod ad

splendorem regium pertinet tuis minus ordinationibus oboediret. <7> Curas quoque

litorum aduenticia lucri prouisione committis. negotiatores, quos humanae uitae

constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subiectos. nam quicquid

in uestibus, quicquid in aere, quicquid in argento, quicquid in gemmis ambitio

humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundant et ad iudicium

tuum confluunt qui de extremis mundi partibus aduenerunt. <8> Salis quoque

commercium inter uestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi

deputauit antiquitas, ut sapientiam tuam euidenter ostenderet, cui talis species

deputata seruiret. <9> Quapropter per illam indictionem comitiuae sacrarum et

primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis,

qui honorum numerositate praecingeris. utere igitur sollemniter titulis tuis et

si quid tibi de antiquo priuilegio usus abstulit, plurima certe quae uindicare

debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et

laboriosa custodia est, quae tibi copiosum fructum decoris afferunt, si probis

moribus excoluntur.

VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.

<1> Comitiua priuatarum, sicut nominis ipsius sentitur insonare uocabulum, per

rationalium curam quondam principum priuatam fertur gubernasse substantiam. et

quia iudicis fastigium exercere non poterat inter homines extremis condicionibus

inclinatos, alios quoque titulos prouida deliberatione suscepit, ne dignitas

Latialis causam tantum modo uideretur habere cum famulis, sed actibus urbanis

tunc se felicius occupauit, postquam agrestium causas decenter amisit. <2> Quid

enim prius facerent inter seruos iura publica, qui personam legibus non

habebant? non ibi aduocatus aderat, non se partes sollemni actione pulsabant;

erat secretarium impolita seditione confusum et appellabatur abusiue iudicium,

ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium. utitur nunc dignitas liberorum

causis et legitimus praesul ueraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis

disceptare posse sentitur. <3> Primum tibi contra nefarias libidines et humani

generis improbos appetitus quasi parenti publico decreta custodia est, ne quis

se probrosa commixtione pollueret, dum uicino sanguini reuerentiam non haberet.

grauitas enim publica proximitatis sanctitatem et coniunctionis gratiam habita

aestimatione discreuit, quia longe aliud debetur proximitatis naturae quam

corporali possumus indulgere licentiae. contra hos eligeris unicus et continens

inquisitor, ut, dum talia probra persequeris, consequaris praeconia castitatis.

<4> Defunctorum quin etiam sacram quietem aequabilia iura tuae conscientiae

commiserunt, ne quis uestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum

decorem inreligiosa temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut

longinquitate temporis aut uoraci flamma consumptos scelerata perscrutatione

detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum

pateretur insidias. nam etsi cadauera furta non sentiunt, ab omni pietate

alienus esse dinoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. uide quae

tibi commissa sunt: castitas uiuentium et securitas mortuorum. <5> Habes quoque

per prouincias de perpetuario iure tributorum non minimam quantitatem.

canonicarios dirigis, possessores ammones, et cum aliis iudicibus non modica

iura partiris. caduca bona non sinis esse uacantia. ita quod usurpator potuit

inuadere, tu fiscum nostrum facis iustis compendiis optinere. proximos

defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post

omnes est, sed hinc optamus non adquirere, dummodo sint qui relicta debeant

possidere. <6> Repositiuae quoque pecuniae, quae longa uetustate competentes

dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua

cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre. sine damno

siquidem inuenta perdit, qui propria non amittit. <7> Proinde, quod felicibus

applicetur auspiciis, per indictionem illam comitiuae priuatarum te honore

decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreuerunt: est enim et ipsa

aulica potestas palatio nostro iure reuerenda, quam tu facies ultra terminos

suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.

VIIII. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII.

<1> Antiquae consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere, qui

longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes

instruere, lectio probabilis commoneret. sed te, quem ad patrimonii nostri curas

regalis deflorauit electio, non destinatis praeceptionibus instruimus quam usu

serenissimae collocutionis erudimus. confabulationes siquidem nostrae erunt tibi

instrumenta iustitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et

diuinis potest conuenire mandatis. <2> Patrimonium siquidem nostrum pro

subleuandis priuatorum fortunis tibi credimus, non premendis. nam si

tranquillitatis nostrae uelis considerare rationem, quoddam regiae domus famulis

praeiudicium humilitatis imponis. proprias quippe utilitates improbus dominus

quoquo modo nititur uindicare: ceterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo

semper iudicio plus grauatur. insolens libertati genus est rusticorum, qui adeo

sibi putant licere uoluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere

substantiam. esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. temperamentum

simul damus, cui posse concedimus. <3> Considera, suscepta dignitas quo debeat

splendore tractari, per quam supra ceteros iudices familiaritatem principis

habere meruisti. nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita

se morum tuorum qualitas assidue uiso principe non celabit. mens tua et oculis

nostris patebit et auribus. in uultu et in uoce cognoscimus seruientium mores.

si facies tranquilla, si uox moderata suggesserit, credimus esse probatissimas

causas: quicquid enim turbulenter dicitur, iustitiam non putamus. quapropter

pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere

uoluntates, qui suos possunt proferre sermones. <4> Speculum siquidem cordis

hominum uerba sunt, dum illud moribus placere creditur, quod ipse sibi ad

agendum legisse monstratur. superbus quin etiam uaricatis gressibus patet:

iracundus luminum feruore declaratur: subdolus terrenum semper amat aspectum:

leues inconstantia prodit oculorum: auarus obuncis unguibus explanatur. et ideo

ad quas prouecti estis, studete uirtutibus, quia nemo potest principem fallere,

qui etiam rerum naturalium causas in uobis optime probatur inquirere. <5>

Quapropter ad comitiuam patrimonii nostri te per indictionem illam deo iuuante

promouemus, ut inauarum iudicem palatia nostra testentur, quem nos iudicauimus

esse promouendum. quid enim maius cupias quam si te linguas nobilium laudare

cognoscas? alibi forte iudices formidentur iniusti: hic ubi remedium praesens

petitur, redempta sententia non timetur. querimonias possessorum sine uenali

protractione discinge. omne siquidem iustum celeritatis commodo transit ad

beneficium et quod debito redditur, tali gratia munus putatur. <6> Possessiones

nostrae uel quia sunt immobiles non egrediantur terminos constitutos, ne

condicione contraria quod non potest moueri, malis moribus contingat extendi.

trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem, quoniam ille

iustus potest dici, sub quo non probatur excedi. utere igitur auctore deo

concesso tibi feliciter priuilegio dignitatis. incitet te ad bonorum desiderium

saepissime quod uideris, quia in his quae feceris iudex et testis ero. <7> Nam

et si epulas nostras sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio

clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. legati enim paene ex tota

orbis parte uenientes cum nostris coeperint interesse conuiuiis, ammirantur

copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. stupent etiam

abundantiam unius mensae tantas seruientium turbas posse satiare, ut iudicent

consumpta recrescere, unde tantae copiae probantur exire. habent nimirum in sua

patria quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt quae uiderunt. <8>

Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui prouidus nostris

apparatibus inuenitur. adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt,

cum pectus redditur curis alienum et tunc tibi tribuitur suggerendi locus,

quando cunctis adimitur. merito, ut qui es iudex tanti apparatus et epularum,

delinitus cibis tibi animus concedatur.

X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT.

<1> Periclitarentur grauiter boni mores, si aut solis diuitibus aut corpore

ualentibus praestarentur tantummodo dignitates, dum multos inuenias excubias

palatii refugere, qui magis possunt laudabili conuersatione fulgere. multis enim

facultas sua non sufficit ad triumphum, multis philosophantibus corporis

ualitudo subtrahitur et fit plerumque, ut sapientes inremunerati iaceant, si

semper homines ad honores comitatensi obseruatione perueniant. rarum est uni

multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subuenire. <2> Quid si

expensas consulatus pauper nobilis expauescat? quid si sapientia clarus

praefecturae nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens

lingua formidet? quid si reliqui fasces molestiarum taedio uitentur forte quam

meritis? nonne si a magnis uiris talia fugiantur, in uerecundiam nostrae

mansuetudinis quandam repulsam suscipiunt dignitates? quanto iustius bono

principi inremuneratum nihil relinquere, quod fecit natura laudabile! sapientia

est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus uenit. sola est prudentia,

quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter inuenitur. sit apud

nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates,

habeant exercitia praemia sua: sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum

meritis comparatur. <3> Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos,

quos bonae opinionis fama commendat, codicillis uacantibus tales quaerere

summitates. quos etsi facultas in tanti honoris apparatu desereret, uirtus

conscia non celaret. animati sunt ad talia, qui de sua uidebantur desperare

fortuna. hoc et ualidissimus ad labores, hoc et inbecillis corpore meretur ad

laudes. nam omnes sub diuersitate praedicantur, quos huiusmodi honoris nomen

amplectitur et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui rem

laborantium otiosus meruisse sentitur. <4> Atque ideo praesentibus codicillis ab

illa indictione illud tibi propitia diuinitate defende, ut considerata ratione

praesentis temporis adepti honoris ordine potiaris: ita tamen, ut illi modis

omnibus praeferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus affuerunt. necesse

est enim, ut unum cedat meritum duobus euictum. alioquin omnes ad quietas

possunt currere dignitates, si laborantes minime praeferantur otiosis.

consequantur illa qui possunt, nec uobis desint ista quae cedimus. sic utraque

gratia concitati et illi ad palatia nostra festinare poterunt et uos optati

honoris gaudia comitantur.

XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS.

<1> Constat felicem esse rem publicam, quae multis ciuibus resplendet ornata.

nam sicut caelum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitatum:

non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo

conuersationis ordo melior postulator. quis enim opinionem suam uituperabiliter

tractare uelit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? illum

siquidem honores glorificant, quem commendat et uita. nam malo instituto uiuere

nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores

suos publice nullus ausus est imputare. <2> Cape igitur pro fide ac laboribus

tuis comitiuae domesticorum illustratum uacantem, ut et tuis ciuibus decoratus

appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, iugiter propriis utilitatibus

occuperis. quid enim fortunatius quam agrum colere et in urbe lucere, ubi opus

proprium delectat auctorem nec aliquid fallendo conquiritur, dum suaui horrea

labore cumulantur? quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu

conuersationis associa dignitatem, nam utraque sibi coniuncta sunt: unum pendet

ex altero: non coalescunt sparsa semina, nisi et terrae qualitas fuerit operata:

habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te iudicia nostra cognouerimus

optime fuisse tractata.

XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.

<1> Magnum quidem multis et inter uices uidetur esse geniatum publicae utilitati

probis actionibus occupari: sed quanto felicius honorem splendidum sumere et

cogitationum molestias non habere? interdum enim assidui labores et ipsas

ingratas faciunt dignitates, dum inbecillitas humana cito solet sustinere

fastidia et quod prius ambisse creditur, postea uitare uelle sentitur. sed hoc

multo praestantius adesse conspectibus regiis et abesse molestiis, gratiam

habere loci et uitare contumelias actionis. dulce est aliquid sic mereri, ut

nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis

sola gaudia sentiuntur. <2> Hunc igitur honorem tam tibi respicis otiosa

remuneratione praestitum quam nimium laborantibus antiqua noscitur prouisione

collatus, ut rectores prouinciarum anni actione laudatos uix ad tale culmen

adducerent, quibus confitebantur plurima se debere. consiliarii quoque

praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in illo actu

amplissimae praefecturae sic uidentur exercere facundiam, ut ad utilitates

publicas expediendas alteram credas esse quaesturam. unde frequenter et nos

iudices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus. <3> Quid ergo de tali

honore sentiatur, agnosce, quando perfecti uiri pro tot laudabilibus institutis

huius inueniunt praemia dignitatis et merito cum tanta pompa ceditur, quae

senatorii quoque ordinis splendore censetur, spectabilitas clara et consistorio

nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur:

otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum nouit offendere, nullum

cognoscitur ingrauare et super omnia bona concitare nescit inuidiam. <4>

Quocirca prouocati moribus tuis comitiuam tibi primi ordinis ab illa indictione

maiestatis fauore largimur, ut consistorium nostrum sicut rogatus ingrederis,

ita moribus laudatus exornes, quando uicinus honor est illustribus, dum alter

medius non habetur. delectet te illos imitari, quos proximitate contingis. <5>

Tu locum amplum et honorabilem facis, si te moderata conuersatione tractaueris.

ammoneat te certe, quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur,

utique quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. sed uide

ne quis te praecedat opinione, qui sequitur dignitate. alioquin graue pondus

inuidiae est splendere cinguli claritate et morum lampade non lucere.

XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII QUAE DANDA EST COMITIACO, QUANDO PERMILITAT.

<1> Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur aut

ad promerendum aliquid personae tantum gratia suffragatur, quo studio

remunerandi sunt, qui ad agonis sui praemia peruenerunt? considerandum, quali

labore seruitum est, et sic de remuneratione cogitandum. harum quippe rerum

mensura de contrario uenit, dum tale oboedientibus dari debet donum, quale

indeuotis potuit esse periculum. <2> Grandia sunt, quae sustinent excubantes:

personas contumaces ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti

sagacitate uestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt: ita quod a

iudicibus breuiter dicitur, ab ipsis efficacia famulante completur. notum est

quae pericula sustineant, cum ad causas mittuntur alienas. si segnius agat,

petitor queritur: si districte, pulsatus uociferatur. sic inter utrumque

diuersum rara laus est inuenisse praeconium. <3> Dignitatum pace dicamus,

facilius est laudatum iudicem reperire quam militem iniuncta sine offensione

complere. aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse

iustitiam. laudabiliter quidem bonum dicitur, sed multo gloriosius statuta

complentur. uerba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem postulator

effectus. post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid uerisimile

conquerantur. <4> Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas actionis. nam

multos, quos in executione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos iudices

pertulerunt. offendunt enim frequenter ignari quibus sunt postea parituri et dum

causis alienis fidem custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt.

uerum inter haec militem euasisse laudatum nonne iuste uidetur esse miraculum?

<5> Talibus igitur meritis uicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes

indultis compensationibus excitemus. utere igitur confidenter quicquid ueteranis

munifica iura tribuerunt, nulli sordido subiciendus oneri, qui te purissima

conuersatione tractasti. <6> Comitiuam quoque tibi primi ordinis, quam tali

militia perfunctis cana deputauit antiquitas, secundum statuta diualia

uindicabis. <7> Haec quidem priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis

contra inciuiles impetus et conuentionalia detrimenta perenni tuitione uallaris,

ut officium, quod nostris iussionibus speciali sollicitudine famulatum est,

amplius aliquid a militibus ceteris promereri potuisse uideatur. multa quoque

tot librarum auri percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet

crediderit occasione uiolanda. nec tamen aliquid contra te ualere permittimus,

quod dolosa fuerit machinatione temptatum.

XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU.

<1> Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali fecunditate compleri

subolemque eius tantum crescere, ut (quod difficillimum auiditatis genus est)

parentum uideatur uota satiare. sed minus amantis est non amplius aliquid

quaerere, unde tantum numerum possit augere. agricola diligens praeueniendo

adiuuat imbrem caelestem et ante rigat plantaria, quam pluuias mereantur

optatas. arborum quin etiam fetus meliorare contendens diuersi germinis feturas

instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum hortis suis conserat uarietatis

ornatum. sic nos uirtutum iucundissimas laudes in cinctum Gabini desideramus

includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus

inolescat. <2> Sed haec cultura longe dissimilis est. arboribus enim quod melius

putatur inseritur: ad illas peregrina ueniunt, ut de illorum potius suauitate

dulcescant. uobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur. nam quamuis ignis

nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est: hinc est quod ad illum

ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri. et

ideo illum natalium splendore conspicuum et ingenii calore prudenter accensum

senatus lumen excipiat. hactenus enim fuit suis meritis clarus: sed iam erit de

uestra conspicuitate perlucidus. <3> Pandite curiam, suscipite candidatum: iam

senatui praedestinatus est, cui nos contulimus laticlauiam dignitatem. benignos

esse necesse est publicos patres, quia hoc uocabulum non tantum suo debet

germini quantum studio uotoque generali.

XV. FORMULA VICARIIS U. R.

<1> Vices agentium mos est sic iudicum uoluntatibus oboedire, ut suas non

habeant dignitates. splendent mutuato lumine, nituntur uiribus alienis et

quaedam imago in illis esse uidetur ueritatis, qui proprii non habent iura

fulgoris. tu autem uicarius diceris et tua priuilegia non relinquis, quando

propria est iurisdictio, quae datur a principe. habes enim cum praefectis

aliquam portionem: partes apud te sub praetoriana aduocatione confligunt: uice

sacra sententiam dicis et, quod maxime fidei signum est, in inscriptionibus uita

tibi committitur hominum, quod inter mortales constat esse pretiosum. <2>

Additur quod nec salutari te sine chlamyde iura uoluerunt, scilicet ut sub ueste

militari semper uisus numquam credereris esse priuatus. sed haec omnia ad

praefecturae gloriam iudicamus esse concessa, ut qui tantae sedis uicarium

diceret, umbratile nil uideret. considera qualia de te praestes, qui tanta

auctoritate subueheris. exuendus a crimine non nudetur ab innoxia facultate: nam

quid tibi debere possit, si nummis suis imputet quod euasit? ad similitudinem

quippe summorum carpento ueheris. intra quadragesimum sacratissimae urbis iura

custodis. Praeneste ludos edis in uicem consulis in honorem positus

dignitatemque senatoris adquiris et illa tibi panduntur atria quae summatibus

probantur esse collata. <3> Hinc est quod in aula Libertatis locum patrium tenes

et ibi mereris consessum, ubi est uel intrasse praeconium. ipsi quin etiam

senatores, qui praecedunt ordine, aliqua uidentur a te necessaria postulare.

habes quod praestes potioribus te nec inmerito inter praecipuos censendus es,

qui aut iuuare potes aut laedere consulares. erige animos sub qualitate

modestiae. talis est unaquaeque dignitas, qualis administrantium est uoluntas.

nihil abiectum est, quod in re publica geritur, nisi malis fuerit moribus

uitiatum. nam si humilium priuatorum placet aequalitas, quanto magis grata est

in potestatis culmine custodita, quae difficile modum seruat, dum ad suum uelle

festinat? <4> Proinde uicariae tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione

conferimus, quam sic Romae geras, ut conscientiam tuam tanta ciuitate facias

esse dignissimam. usurus omnibus priuilegiis, quae tuos decessores habuisse

constiterit, quia sicut a uobis instituta antiquorum deposcimus, ita et

dignitati uestrae uetera non negamus.

XVI. FORMULA NOTARIORUM.

<1> Non est dubium ornare subiectos principis secretum, dum nullis aestimantur

necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. publicum est

quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint deo

auxiliante perfecta. quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur

agnosci. <2> Regis consilium solos decet scire grauissimos. imitari debent

armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua

instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi

nesciant scientes. nam sollicitis inquisitoribus saepe et uultu proditur, quod

tacetur. assit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia

decent uerba deponi. <3> Sed quoniam te probatis moribus institutum uenatrix

bonae conuersationis sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te

nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter

peruenias summitatem. honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur,

non iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste uidetur

et curiam Libertatis intrare. <4> Additur etiam perfuncti laboris aliud munus,

ut, si quoquo modo ad illustratum uel uacantem meruerit peruenire, omnibus

debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. unde absolute

colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar

esset dignitas aequaliter adquisita. animari debes igitur ad labores, quando

tibi tale praemium propositum uides, quale se gaudent inuenisse summates.

XVII. FORMULA REFERENDARIORUM.

<1> Quamuis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae

nostrae conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia

decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui

referendarius esse dinoscitur. per eum nobis causarum ordines exponuntur, per

eum interpellantium uota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia

compedita soluamus. <2> Magnum est in hoc agone principali seruire prudentiae et

ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium uideatur uota satiare.

quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi

aut minime tantis clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod

nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire.

<3> Arduum est trepidantium dicta componere et uerum dicere: non tantum

interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione

periculum. si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur.

negotii dominus timoris patrocinio potest sua uerba conuertere, referenti autem

non licet aliquid immutare. sententiae uero nostrae tanta memoriae cautela

tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse uideatur. nobis plerumque

audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio

nostro subiaces, dum alienas causes explanare contendis. <4> Quapropter

referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et

ueritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. eruditionem uero mirabilem

collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae

mentis exornat. sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in uicem cotis

ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. <5> Quapropter

illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis accipere.

nostra sic probatis, si iusta redicitis. amate quod nos glorificat. sit uelle

uestrum quale uidetis nostrum esse propositum. ad summum tales uos esse cupimus,

ut etiam per uos iudices corrigamus. peculiare de uobis aliquod uectigal

exigimus, ut sicut uobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio

specialiter a uobis mereatur affectum.

XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE.

<1> Si ad hanc mensuram censendae sunt dignitates, ut tanto quis honorabilis

habeatur, quanto ciuibus profuisse cognoscitur, is certe debet esse gloriosus,

qui ad copiam Romani populi probatur electus. tui siquidem studii est, ut

sacratissimae urbi praeparetur annona, ubique redundet panis copia et tam magnus

populus tamquam una mensa satietur. per officinas pistorum cibosque discurris,

pensum et munditiam panis exigis nec uile iudicas esse, unde te possit Roma

laudare: merito, quando gloria singularis est illius ciuitatis affectus. <2> Et

ne quod agis aliquid putetur extremum, carpentum praefecti urbis mixta

gratificatione conscendis. tu illi in spectaculis coniunctissimus inueniris, ut

plebs, quam industria tua satiat, in suam reuerentiam te honoratum esse

cognoscat. nam si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis

seditiones ciuicas momentanea satisfactione dissoluis et per te prospicitur, ne

quid a populis conquerentibus excedatur. <3> Non immerito Pompeius fertur copiae

quantitate prouisa usque ad rerum peruenisse fastigia, quia merito singularis

amor est populi, cum potuerit a penuria liberari. hinc ille gratificationem

meruit plausumque popularem: hinc unice semper amatus est et in gratia ciuium

omnium uicit facta maiorum: qui ne aliquando inhonore diceretur, cum nominis

taxatione uocabatur et Magnus. <4> Hoc te exemplum inuitet ad prospera, quando

ille honoris tui locum egisse cognoscitur, quem felix Roma mirabatur. ne quis

autem putet abiectis te hominibus imperare, dignitati quoque tuae pistorum iura

famulata sunt, quae per diuersas mundi partes possessione latissima tendebantur,

ne inopia faciente uilesceret, quod Romanae copiae laudabili famulatione

seruiret. suarii quoque, Romanae copiae causa reperti, tuo deputati uidentur

examini. <5> Gloriare priuilegiis adquisitis. tribunal tuum non est inter

minimas dignitates, quando et Romana gratia frueris et prouinciis iussa

transmittis. sed ut actionis ipsius in totum merita perscrutemur, triticeas

quidem copias praefectura praetoriana procurat, sed non minor laus est

dispensationem probabilem facere quam frumenta colligere, quando in quauis

abundantia querela non tollitur, si panis elegantia nulla seruetur. <6> Sic

Ceres frumenta dicitur inuenisse, Pan, autem primus consparsas fruges coxisse

perhibetur, unde et nomine eius panis est appellatus. ita et illa praedicata est

quae repperit et iste laudatus est, qui decenter edenda humanis usibus

applicauit. <7> Atque ideo cognoscentes industriam tuam, quae semper est amica

sapientiae, praefecturam annonae per illam indictionem nostra tibi electione

deferimus. considera nunc, quia non licet aliquid furari de populo: nam quod in

ciuitatis damno committitur, silentio non celatur. nescit plebs tacere, quando

interdum et hoc loquitur, quod a nemine perpetratur. in fraudulentos distringe,

panis pondera aequus examinator intende: sollicitius auro pensetur, unde a

Quiritibus uiuitur, quia gratior nobis est laetitia fauentis populi Romani quam

copia pretiosissimi metalli. intuere certe quod loquimur. quid habes melius quod

optes quam illius populi gratiam quaerere, quam nos etiam constat optare?

XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.

<1> Inter utillimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam

diuina tribuerunt, nulla praestare uidetur aliquid simile quam potest

auxiliatrix medicina conferre. ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia

semper assistit, ipsa contra dolores pro nostra inbecillitate confligit et ibi

nos nititur subleuare, ubi nullae diuitiae, nulla potest dignitas subuenire. <2>

Causarum periti palmares habentur, cum negotia defenderint singulorum: sed

quanto gloriosius expellere quod mortem uidebatur inferre et salutem

periclitanti reddere, de qua coactus fuerat desperare! ars quae in homine plus

inuenit quam in se ipse cognoscit, periclitantia confirmat, quassata corroborat

et futurorum praescia ualitudini non cedit, cum se aeger praesenti debilitate

turbauerit, amplius intellegens quam uidetur, plus credens lectioni quam oculis,

ut ab ignorantibus paene praesagium putetur quod ratione colligitur. <3> Huic

peritiae deesse iudicem nonne humanarum rerum probatur obliuio? et cum lasciuae

uoluptates recipiant tribunum, haec non meretur habere primarium? habeant itaque

praesulem, quibus nostram committimus sospitatem: sciant se huic reddere

rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem. non quod ad casum fecerit

sed quod legerit, ars dicatur: alioquin periculis potius exponimur, si uagis

uoluntatibus subiacemus. unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur. <4> Obscura

nimis est hominum salus, temperies ex contrariis umoribus constans: ubi quicquid

horum excreuerit, ad infirmitatem protinus corpus adducit. hinc est quod sicut

aptis cibis ualitudo fessa recreatur, sic uenenum est, quod incompetenter

accipitur. habeant itaque medici pro incolumitate omnium et post scholas

magistrum, uacent libris, delectentur antiquis: nullus iustius assidue legit

quam qui de humana salute tractauerit. <5> Deponite, medendi artifices, noxias

aegrotantium contentiones, ut cum uobis non uultis cedere, inuenta uestra

inuicem uideamini dissipare. habetis quem sine inuidia interrogare possitis.

omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis studiosior agnoscitur, qui

cautior frequenti interrogatione monstratur. in ipsis quippe artis huius initiis

quaedam sacerdotii genere sacramenta uos consecrant: doctoribus enim uestris

promittitis odisse nequitiam et amare puritatem. <6> Sic uobis liberum non est

sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur obligare. et

ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent inbecillos: nam

uidero, quod delictum lapsus excuset, homicidii crimen est in hominis salute

peccare. sed credimus iam ista sufficere, quando facimus qui uos debeat

ammonere. <7> Quapropter a praesenti tempore comitiuae archiatrorum honore

decorare, ut inter salutis magistros solus habearis eximius et omnes iudicio tuo

cedant, qui se ambitu mutuae contentionis excruciant. esto arbiter artis

egregiae eorumque discinge conflictus, quos iudicare solus solebat effectus. in

ipsis aegros curas, si contentiones eorum noxias prudenter abscidas. magnum

munus est subditos habere prudentes et inter illos honorabilem fieri, quos

reuerentur ceteri. <8> Visitatio tua sospitas sit aegrotantium, refectio

debilium, spes certa fessorum. requirant rudes, quos uisitant aegrotantes, si

dolor cessauit, si somnus affuerit: de suo uero languore te aegrotus interroget

audiatque a te uerius quod ipse patitur. habetis et uos certe uerissimos testes,

quos interrogare possitis. perito quidem archiatro uenarum pulsus enuntiat, quod

intus natura patiatur: offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit uocem

clamantis non aduertere, quam huius modi minime signa sentire. <9> Indulge te

quoque nostro palatio: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet praemiis

comparari. nam licet alii subiecto iure seruiant, tu rerum dominos studio

praestantis obserua. fas est tibi nos fatigare ieiuniis. fas est contra nostrum

sentire desiderium et in locum beneficii dictare, quod nos ad gaudia salutis

excruciet. talem tibi denique licentiam nostri esse cognoscis, qualem nos habere

non probamur in ceteris.

XX. FORMULA CONSULARITATIS.

<1> Quamuis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius uideantur

testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit

ambigere te de illius lampadis claritate lucere. secures enim et fasces, quos

illi dicauit genio antiquitas, tuis uidentur phaleris deputata, ut iurisdictio

concessa uel tacita possit ammonere prouincias. sed quale tibi debet esse quod

curules inclitas probatur ornare? uultus quin etiam regnantium geniata obsequii

pompa praemittit, ut non solum summi iudicis, sed et dominorum reuerentia

cumulatus orneris. <2> O magnae temperationis inuentum! de nomine consulis

promitteris clementissimus et de principum imagine metuendus. in aliquibus adhuc

prouinciis ornatus paenula carpenti etiam subuectione decoraris, ut multis

declaretur indiciis per expressas imagines rerum uices te praecelsae gerere

dignitatis. considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum deiectione

uitieris. nominis tui auctor multa conferendo praedicatur: tu age, ne ullis

cupiditatibus accuseris, ut, si dare non praeuales, certe te moderari uelle

festines. proximus enim habetur donanti, de quo potest dici 'abstinens est

iugiter alieni'. certe foedissimae contrarietatis uitium est studere furtis et

habere uocabulum largitatis. <3> Erigat ad laudem tuos animos, quod uocaris. non

te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaueris.

nam errores noxios uincere, uitia maculosa superare, et iste re uera editus est

de moribus consulatus. nec enim superflue prudentissimi ueterum talia rebus

nomina imposuerunt, dum continentiae magnae praesulem prouinciis mitterent

consularem. triumpha iura publica, largire iustitiam et ex fortiore parte

imitari praeuales, quem nominis proximitate contingis. pecuniis potest indigere

mediocris, morum talenta non potest non habere, qui iustus est. <4> Non pauescas

largas consulum manus: habent et boni pauperes diuitias suas. illud ergo a te

quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae uisceribus

continetur. quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde numquam nascitur

paenitudo, quia nec tenuis efficeris cum plura concedis, quin immo tantum

locupletior redderis, quantum te bona conscientiae sparsisse cognoscis.

quapropter opinionis tuae laude pellecti per illam indictionem in illa prouincia

consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod

legibus probatur inimicum. illa magis dilige, quae aequitatis iura commendant.

<5> Nomen tuum actionibus proba. consule fessis et tunc uere diceris consularis.

sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere et

agnoscis munera tibi copiosa prouenire. hanc enim condicionem humanis actibus

diuina posuerunt, ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit

optare. ignorantes accipiunt qui bene agunt, quia necesse est ut, dum parumper

malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.

XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE.

<1> Omnino prouide decreuit antiquitas iudices ad prouinciam mitti, ne possit ad

nos ueniendo mediocritas ingrauari. quis enim latronum ferret audaciam, si longe

positam cognoscerent disciplinam? absolute poterat uis permissa grassari, si

conquerens tardius crederetur audiri. sed quanto melius in ipsis cunabulis adhuc

mollia reprimere quam indurata crimina uindicare! in compendium mittimus mala,

si praesentia faciamus esse iudicia. quis enim audeat peccare, cum supra

ceruices suas districtionem cognouerit imminere? <2> Et ideo te illi prouinciae

rectorem per illam indictionem nostra mittit electio, ut re uera corrigere

nitaris quos tibi commissos esse cognoscis. Chlamydis tuae procul dubio inter

alia clauos intende, quos scias non inaniter positos, nisi ut, cum publicum

agentes purpuram cernerent, de uigore semper principis ammonerent. geniatus

indutus, uestis gratiosa, quam filio suo Priapo Venus dicitur texuisse, ut

eximiae pulchritudinis matrem singulariter ornatus filius testaretur. <3>

Respice quantum dederint leges et ad mensuram te potestatis extende. tibi

fiscalium tributorum credita monstratur exactio. constat esse tuae fidei

commissum principi renuntiare, quod in prouinciis probatur emergere. tu etiam

senatorem ibidem residentem iuberis audire: tu in praefectorum militem cum

ipsius tantum conscientia uindicare: tuum nomen in subscriptionibus iusserunt

honoratis prouincialibus anteferri. quid de te aestimatum sit, datur aduerti,

cui tot uidentur nobiles potuisse postponi. <4> Additur, quod a principe frater

uocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a uilitate criminum tollereris. cogita

tantorum hominum tibi commissas esse fortunas. fama erunt nostri temporis tui

mores. esto in te continens, ut possis in alios esse iudex. prima aequitas est a

se praesules inchoare, ut debeant criminosi metuere quem nequeunt similem

reperire. nullas enim in se culpas timet reus, quas habere respexerit

cognitorem, quando agentem male nisi bonis moribus non aestimat displicere. suos

actus nullus damnat in altero, quia natura est humani animi ut nitatur potius

uindicare, quod se cognouerit admisisse. <5> O quale est liberum tribunalibus

insidere, non esse obnoxium reo suo, ne incipiat potior fieri qui redemit.

timeat districtum, timeat continentem, non audiat blandum. da ut possit rigidam

formidare sententiam. auari iudices nesciunt quantum delinquunt: nam cum uendunt

aliena crimina, sua faciunt esse peccata. quapropter esto sollicitus, ut bonae

actionis tuae laudes potius audiamus. a nobis confidenter exigis quod remittis,

quia tantum de remuneratione tua cogitamus, quantum te pecunias non quaesisse

cognoscimus.

XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE.

<1> Regalis est prouidentiae tales iudicum personas eligere, ut ad comitatum

necessitatem non habeant ueniendi, quos in longinquis regionibus contigerit

immorari. nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit

expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia

conquisisse. non enim querelas de Sicilia uolumus uenire, sed laudes, quia

grauatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare

petitores. falsus enim dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia

subeuntur. et ideo maiore cura tractanda sunt, unde inuidia plus timetur. <2>

Proinde per indictionem illam comitiuam tibi Syracusanae ciuitatis propitia

diuinitate concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi

praestitisse cognoscis. de proximis uota causantium sustinemus: inde autem ultro

requirimus, unde ad nos difficile ueniri posse sentimus. habes quae te decorare

debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adueneris. <3> Militum tibi

numerus nostris seruit expensis. redderis inter arma geniatus: processio tua

procinctualis ornatus est. exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis et

armorum pompa decoraris. uerum inter haec ciuilem cogita disciplinam. non

permittas milites esse possessoribus insolentes. annonas suas sub moderatione

percipiant: causis non misceantur extraneis. pro securitate se omnium cognoscat

electum, qui se gloriatur armatum. priuilegia dignitatis tuae nec uolumus minui

nec iubemus excedi. sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos

constiterit rationabiliter effecisse.

XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE.

<1> Inter cetera uetustatis inuenta et ordinatarum rerum obstupenda praeconia

hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diuersarum ciuitatum decora facies

aptis amministrationibus uidetur ornari, ut et conuentus nobilium occursione

celebri colligatur et causarum nodi iuris disceptatione soluantur. unde nos

quoque non minorem gloriam habere cognoscimus, qui facta ueterum annuis

sollemnitatibus innouamus. nam quid prodesset inuentum, si non fuisset iugiter

custoditum? <2> Exeunt a nobis dignitates relucentes quasi a sole radii, ut in

orbis nostri parte resplendeat custodita iustitia. ideo enim tot emolumentorum

commoda serimus, ut securitatem prouincialium colligamus. messis nostra

cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, nisi ut subiecti non

uideantur aliquid irrationabiliter perdidisse. <3> Et ideo ad comitiuam te

Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut ciuilia negotia aequus

trutinator examines tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te

illi populo uel in leui culpa facile displicere cognoscas. urbs ornata

multitudine ciuium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam uitam

te ibidem inuenisse diiudices, si nullis amaritudinibus miscearis. praetoria tua

officia replent, militum turba custodit. considis geniatum tribunal: sed tot

testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. <4> Praeterea litora usque

ad praefinitum locum data iussione custodis. tuae uoluntati parent peregrina

commercia. praestas ementibus de pretio suo et gratiae tuae proficit quod auidus

mercator adquirit. sed inter haec praeclara fastigia optimum esse iudicem decet,

quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur

habitare. factum tuum erit sermo ciuitatis, dam per ora fertur populi, quod a

iudice contigerit actitari. <5> Habet ultionem suam hominum frequentia, si

loquatur aduersa, et de iudice iudicium esse creditur, quod multis

adstipulationibus personatur. contra quid melius quam illum populum gratum

respicere, cui cognosceris praesidere? quale est perfrui fauore multorum et

illas uoces accipere, quas et clementes dominos delectat audire! nos tibi

proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem

delectet augere.

XXIIII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE.

<1> Tributa quidem nobis annua deuotione persoluitis: sed nos maiore

uicissitudine decoras uobis reddimus dignitates, ut uos ab incursantium

prauitate defendant qui nostris iussionibus obsecundant. erit nostrum gaudium

uestra quies: suaue lucrum, si nesciatis incommodum. degite moribus compositis,

ut uiuatis legibus feriatis. quid opus est quemquam facere, unde poenas possit

incurrere? quaerat iudex inter uos causas et non inueniat. <2> Ratio motus

uestros componat, qui rationales uos esse cognoscitis. improbis iudicem, testem

bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae

conuersationis accusat. atque ideo illi nos comitiuam Neapolitanae ciuitatis per

illam indictionem dedisse declaramus, ut uestra gubernatione laudatus alteram

mereatur de nostro iudicio dignitatem. cui uos conuenit prudenter oboedire, quia

utrumque laudabile est, ut bonus populus iudicem benignum faciat et mansuetus

iudex grauissimum populum aequabili ratione componat.

XXV. FORMULA (DE COMITE) PRINCIPIS MILITUM DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA.

<1> Omnes apparitiones habere decet iudices suos: nam cui praesul adimitur, et

militia denegatur. sed nos, quibus cordi est locis suis uniuersos ordines

continere, indicamus illi comitiuam Neapolitanam domino iuuante largitos, ut

iudicibus annua successione reparatis uobis sollemnitas non pereat actionis.

quapropter designato uiro praestate competenter obsequium, ut sicut uos non

patimur emolumentorum commoda perdere, ita et uos parendi debeatis priscam

regulam custodire.

 

LIBER SEPTIMUS.

 

I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE.

<1> Quamuis omnium dignitatum officia a manu secludantur armata et ciuilibus

uestibus uideantur induti qui districtionem publicam docentur operari, tua

tantum dignitas a terroribus ornatur, quae gladio bellico rebus etiam pacatis

accingitur. uide quo iudicio frueris euectus, quando aliis uigorem fascium

uideamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse

porrectum. rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent et

laesi de optata ultione gauderent. alioquin culparentur priores, si temperata

omnia non fecissent. sed cum te intellegas ad moderamen electum, humanum facile

non concupiscas exitium. <2> Reus qui dicitur, et probetur. scito puniendi

remedium datum tibi pro salute multorum. arma ista iuris sunt, non furoris. haec

ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quam

poena consumat. non enim cogitur ferro succidere robustam qui adhuc teneram

uerbis curuat audaciam. ciuilis est pauor iste, non bellicus, quem tu sic facies

esse gloriosum, si habere non probetur excessum. <3> Habes etiam et ferrum

nihilominus incruentum. claudantur nexibus catenarum, quos leuium criminum

pulsat inuidia. cunctator esse debet, qui iudicat de salute: alia sententia

potest corrigi, de uita transactum non patitur immutari. signa tua abactores

timeant, fures pauescant, latrones perhorreant, innocentia tantum laeta

respiciat, dum sibi auxilia uenisse credit, quae legum disciplina transmisit.

nemo redemptionibus tuum uelle deflectat: gladius contemnitur, ubi aurum

suscipitur: tu te inermem reddis, si a uirili animo cupiditate recesseris. <4>

Quocirca per indictionem illam comitiuae tibi in illa prouincia tribuimus

dignitatem, ut ad titulos tuos pertinentia ciuilitate potius laudabilis

exsequaris nec quicquam praesumas facere, nisi quod priuatus possis legibus

uindicare. ipsa est enim recta amministratio, quae et sine potestate defenditur,

ut tunc probetur fuisse iustus, quando ei quae mauult obicere possit inimicus.

<5> Nec tamen spes uestra uelut fastiditate deseritur: nam si bene prouinciarum

amministrationibus praesidetis, honores uos amplissimos sperare leges merito

censuerunt. unde iam uidetur paene debitum, quod uobis a tanta auctoritate ultro

noscitur fuisse promissum.

II. FORMULA PRAESIDATUS.

<1> Prudenter omnimodis inspexit antiquitas prouinciarum dignitates annua

successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret et multorum

prouectus gaudia reperirent. sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia

dum tempus potestatis prolixum quaeritur, culparum obprobria non uitantur. illa

enim uel in breuitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subrepunt,

qui a fascibus sub uelocitate discedunt. annus uniuersus et ad declaranda

conscientiae bona sufficit et facilius se ab errore custodit. sit in uestro

proposito amministrationem unius anni suscipere: nostrum est merentibus tempus

augere, quia non facile remouere cupimus quos iustos esse sentimus. <2> Idcirco

conuersationis tuae moribus inuitati per illam indictionem praesidatum tibi in

illa prouincia propitia diuinitate concedimus, ut sic debeas agere, quemadmodum

nobis possessor gratias cum tributis uideatur exsoluere. decessorum bona exempla

sequere: a uitiosorum te imitatione disiunge: non putetur omnis consuetudo

probabilis. cautum debut reddere, non sequacem error alienus. prodit stultitiae

culpam, qui sequitur accusatum. sed illud melius eligitur, unde praecedentis

opinio sub ammiratione laudatur. <3> Respice quantis sit prouincia plena

nobilibus. habes qui et bene de te loqui debeant et derogare praesumant, quia

nulla potestas est, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit auferre.

contra qui fructus est opinione praedicabili per confines ire prouincias et ibi

inuenire uerissimam laudem, ubi non imperas potestate! additur, quod

inremuneratum non relinquimus, si te egisse probabiliter audiamus. horre uitium

et principis mereris affectum. uoluntatem regiam in legibus habes: illis

obtempera et nostra cognosceris implere mandata.

III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS CIVITATES.

<1> Cum deo iuuante sciamus Gothos uobiscum habitare permixtos, ne qua inter

consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum

sublimem uirum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad uos comitem

destinare, qui secundum edicta nostra inter duos Gothos litem debeat amputare,

si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito

sibi prudente Romano certamen possit aequabili ratione discingere. inter duos

autem Romanos Romani audiant quos per prouincias dirigimus cognitores, ut

unicuique sua iura seruentur et sub diuersitate iudicum una iustitia

complectatur uniuersos. <2> Sic pace communi utraeque nationes diuinitate

propitia dulci otio perfruantur. scitote autem unam nobis in omnibus

aequabiliter esse caritatem: sed ille se animo nostro amplius commendare

poterit, qui leges moderata uoluntate dilexerit. non amamus aliquid inciuile:

scelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus. uiolentos nostra pietas

execratur. in causa possint iura, non brachia. nam cur eligant quaerere

uiolenta, qui praesentia probantur habere iudicia? ideo enim emolumenta

iudicibus damus, ideo tot officia diuersis largitatibus continemus, ut inter uos

non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere. <3> Unum uos amplectatur

uiuendi uotum, quibus unum esse constat imperium. audiat uterque populus quod

amamus. Romani uobis sicut sunt possessionibus uicini, ita sint et caritate

coniuncti. uos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in

pace numerosos uobis populos faciunt et uniuersam rem publicam per bella

defendunt. itaque destinato a nobis iudici uos conuenit oboedire, ut quicquid

pro conseruandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis, quatenus et nostro

imperio et uestrae utilitati satisfecisse uideamini.

IIII. FORMULA DUCATUS RAETIARUM.

<1> Quamuis spectabilitatis honor unus esse uideatur nec in his aliquid aliud

nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum

uidetur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis

regionibus ius dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum uitia

quantum bella suspecta sunt nec solum uox praeconis insonat, sed tubarum

crepitus frequenter insultat. <2> Raetiae namque munimina sunt Italiae et

claustra prouinciae: quae non immerito sic appellata esse iudicamus, quando

contra feras et agrestissimas gentes uelut quaedam plagarum obstacula

disponuntur. ibi enim impetus gentilis excipitur et transmissis iaculis

sauciatur furibunda praesumptio. sic gentilis impetus uestra uenatio est et ludo

geritis quod uos assidue feliciter egisse sentitis. <3> Ideoque ualidum te

ingenio ac uiribus audientes per illam indictionem ducatum tibi cedimus

Raetiarum, ut milites et in pace regas et cum eis fines nostros sollemni

alacritate circueas, quia non paruam rem tibi respicis fuisse commissam, quando

tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. ita tamen, ut

milites tibi commissi uiuant cum prouincialibus iure ciuili nec insolescat

animus, qui se sentit armatum, quia clipeus ille exercitus nostri quietem debet

praestare Romanis. quos ideo constat appositos, ut intus uita felicior secura

libertate carpatur. <4> Quapropter responde nostro iudicio, fide nobis et

industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias nec nostros ad

gentes sub incuriositate transmittas. ad necessitatem siquidem rarius uenitur

armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. priuilegia uero

dignitatis tuae nostris tibi iussionibus uindicabis.

V. FORMULA CURAE PALATII.

<1> Aula nostra sicut agnoscitur peritis dispositoribus instituta, ita doctorum

in ea diligens debet esse cautela, quoniam pulchritudo illa mirabilis, si

subinde non reficitur, senectute obrepente uitiatur. haec nostrae sunt

oblectamenta potentiae, imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum:

haec legatis sub ammiratione monstrantur et prima fronte talis dominus esse

creditur, quale eius habitaculum comprobatur. et ideo magna uoluptas est

prudentissimae mentis pulcherrima iugiter habitatione gaudere et inter publicas

curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. <2> Quas primum Cyclopes

dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in

cauernis montium Polyphemus ab Ulixe singularis oculi lugendam pertulerat

orbitatem. inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod

tantis ac talibus institutoribus inuentum est, aemulatrix posteritas in suum

commodum custodiret. <3> Hinc est quod spectabilitatem tuam ab illa indictione

curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem

pristinum contineas et noua simili antiquitate producas: quia, sicut decorum

corpus uno conuenit colore uestiri, ita nitor palatii similis debet per uniuersa

membra diffundi. ad quae sic poteris idoneus inueniri, si frequenter geometram

legas Euclidem, si schemata eius mirabili uarietate descripta in tuae mentis

contemplatione condideris, ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia.

<4> Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper

assistant, ut ad noua reddaris paratissimus, qui libris ueterum probaris

eruditus. non enim tibi minima cura delegatur, quando animum nostrum fabricandi

studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. nam sicubi aut

ciuitatem reficimus aut castellorum uolumus fundare nouitatem uel si construendi

nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur quod

nobis cogitantibus inuenitur. decorum magisterium, propositum omnino gloriosum

in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas ammirata laudare. <5>

Quicquid enim aut instructor parietum aut sculptor marmorum aut aeris fusor aut

camerum rotator aut gypsoplastes aut musiuarius ignorat, te prudenter interrogat

et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit iudicium, ne possit

aliquid habere confusum. uide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos

instruere. recipis certe bonae dispositionis tuae uberrimum fructum, cum tu de

illorum labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraueris. quapropter

quicquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter uolumus explicari, ut ab

opere ueterum sola distet nouitas fabricarum. <6> Sed haec possibilia facis, si

dona nostra nulla cupiditate suppresseris. efficaciter enim imperat artifici,

qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. manus larga artium nutrit

ingenia, quando qui de uictu non cogitat, perficere iussa festinat. illud quoque

considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea uirga decoratus inter obsequia

numerosa ante pedes regios primus uidearis incedere, ut ipso testimonio

uicinitatis nostrae agnoscamur tibi palatia commisisse.

VI. FORMULA COMITIVAE FORMARUM.

<1> Quamuis Romuleae fabricae collatae sibi uix possint praecipuae reperiri,

quia totum ad ammirationem noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum,

tamen interesse arbitramur, quod utilitas necessaria gratificat et quod

pulchritudinis tantum causa commendat. Traiani forum uel sub assiduitate uidere

miraculum est: Capitolia celsa conscendere hoc est humana ingenia superata

uidisse. sed numquid per ea uiuitur aut corporis salus aliqua inde delectatione

recreatur? <2> In formis autem Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit

mirabilis et aquarum salubritas singularis. quot enim illuc flumina quasi

constructis montibus perducuntur, naturales credas alueos soliditate saxorum,

quando tantus impetus fluminis tot saeculis firmiter potuit sustineri. cauati

montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur: et opus illud ueterum

non destruitur, si industria suffragante seruetur. <3> Respiciamus certe aquarum

copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. nam thermarum illa pulchritudo

quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? currit aqua Virgo sub

delectatione purissima, quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus

polluatur. nam cum aliae pluuiarum nimietate terrena commixtione uiolentur, haec

aerem perpetue serenum purissime labens unda mentitur. quis possit talia

sermonibus idoneis explicare? <4> Claudiam per tantam fastigii molem sic ad

Auentini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa ceciderit, cacumen illud

excelsum quasi imam uallem irrigare uideatur. Aegyptius Nilus certis temporibus

crescens per campos iacentes superducto diluuio aere sereno turbulentus

exaestuat: sed quanto pulchrius est Claudiam Romanam per tot siccas montium

summitates lauacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse

et ita aequaliter fluere, ut numquam se possit desiderata subducere! ille enim

dum recedit, limus est, dum uenit insperate, diluuium. quis ergo famosum Nilum

urbis nostrae fluminibus non aestimet esse superatum? quando Nilicolas suos aut

ueniendo terret aut recedendo destituit. <5> Verum haec non superflua

commemoratione narrauimus, ut possis aduertere qualis a te diligentia

perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. qua de re per indictionem illam

comitiuam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio

nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus respicis expedire. <6> In primis

noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium

importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio remouetur,

cuius origo non tollitur. si quid autem conficiente senio fuerit demolitum,

peruigili celeritate reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa

dispendii. ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa

solidaueris, tantumque apud nos proficis, quantum te illis studuisse probaueris.

agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat et

aquae distributio nulla se custodum uenalitate subducat.

VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE.

<1> Quamuis nomen tuum ad ciuitatis te uigilias debeat excitare, ut possis

implere quod diceris, tamen prouidentiae nostrae solita cautela non deserit,

nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suauiter inuitemus. quid

enim tibi pulchrius quam in illa urbe operam nauanter impendere diligentiae

tuae, ubi tales testes uidentur assistere? cautela quidem tua, mox adhibita

fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: uix te contingit aliquid

sollicite facere et audis proceres cum ammiratione laudare. mediocrem dignitatem

regis et in summa opinione uersaris. custos Romanae ciuitatis diceris, quoniam

eam ab intestino hoste defendis. <2> Quapropter circa fures esto sollicitus.

quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam

non tulerunt: credo ut quamuis essent raptores detestabiles, tamen, quia

dicebantur Romani, maiori eos subderent dignitati. utere igitur per indictionem

illam praefecturae uigilibus dignitate. horror tibi poenarum ademptus est, non

potestas: nam lex a quo uoluit malos capi ipsum censuit plus timeri. eris igitur

securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus,

arbiter silentiosus, cui fallere insidiantes fas est et decipere gloria. <3>

Actus tuus uenatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc tenetur.

furta magis in furibus facis, dum illos circumuenire niteris quos omnibus

illudere posse cognoscis. praestigii genus est quod agitis, ut latronum

uersutias irretire possitis. facilius enim aestimamus sphingae aenigmata

comprehendi potuisse quam raptoris fugacem praesentiam reperire. ille

circumspectus ad omnia, instabilis ad uentura, trepidus ad insidias quemadmodum

potest capi, qui more uenti nullo situ cernitur contineri? <4> Vigila impiger

cum nocturnis auibus: nox tibi pandat aspectus et sicut illae reperiunt in

obscuris cibum, ita tu possis inuenire praeconium. esto nunc ad iniuncta

sollicitus. uenalitas tibi non adimat quod concedit industria. nam licet haec

sub profunda caligine uideantur geri, nullus tamen actus est qui possit

abscondi. priuilegia quoque tua uel officii deputati ex nostra tibi auctoritate

rationabiliter uindicabis, quia necesse est in tam magna ciuitate per diuersos

iudices agi, quod ab uno non potest explicari.

VIII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS.

<1> Quamuis dignitate magni nominis prima fronte decoreris, quia non potuit

antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem

quem summis dabat alterius uilitate pollueret, tamen hinc intellegitur, quid

sentire maiorum potuisset auctoritas, quando praefectos uigilibus appellare

uoluerunt qui pro generali quiete discurrunt. tibi enim commissa est fortunarum

securitas, ciuitatis ornatus, utilitas omnium, scilicet ut contra domesticos

grassatores bellum pacatum gereres, si quem ciuium laedendum esse sentires. <2>

Custodi fortunas omnium. securus somnus te uigilante carpitur et molestia nulla

sentitur. in pace positus sumis de nocturno fure uictorias. tuis laureis mane

ciuitas defensa laetatur, quae, dum captos respicit, tunc se occulto hoste

caruisse cognoscit. cottidie triumphas, si bene uigilas, et cum rara sit gloria

bellici certaminis, tibi iugiter latronibus famulatur inuentis. o ducatum nimia

ciuium affectione susceptum! assumes praedones inquirere, quos pro se dominus

non ualet inuenire et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes aut

admissa concludis. <3> Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia ciuitatis unum

in se suscipere, quod uidet omnibus expedire? merito tibi gloriosum nomen

praefecti prudens antiquitas deputauit, quia istud facere non poterat, nisi qui

ciues a suis commodis plus amabat. officium quoque tuum non paruo constat munere

subleuatum, quando et ipsis momenti iura dilatata sunt, qui pro securitate

ciuium militare noscuntur. <4> Quae cum ita sint, praefecturam tibi uigilibus

per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus, ita ut et curam huius

dignitatis et priuilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. sed quamuis

nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione

humani sanguinis agitur, nihil subitum aut indeliberatum iubemus assumi.

modestiam sequere, qui damnas audaciam: continentiam dilige, qui furta

condemnas. ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam

quicquid non discutitur, iustitia non putatur. conuictis uero atque confessis

quae sunt secreta seruentur: quando crudele nihil efficit qui sequitur leges.

VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.

<1> Deliciosa magis quam laboriosa militia est in Portu Romano comitiuae gerere

dignitatem. illic enim copiosus nauium prospectatur aduentus: illic ueligerum

mare peregrinos populos cum diuersa prouinciarum merce transmittit et inter tot

spectacula dulcium rerum commodum tuum est uenientes euasisse periculum. his

primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur et undis Tiberinis quasi per aluum

uadunt quae ad commercia ciuitatis ascendunt. <2> Bene inuenta dignitas, quae

copias uidetur ornare Romanas. nam quid elegantius potest agi quam unde probatur

populus ille satiari? o inuenta maiorum! o exquisita prudentium! ut quia longius

a litore Roma uidebatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum

nauium possideret. duo quippe Tiberini aluei meatus ornatissimas ciuitates

tamquam duo lumina susceperunt, ne uacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat

expensas. eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. <3> Tu copiam

facis, dum ingredientes iuste tractaueris. auara manus portum claudit et cum

digitos attrahit, nauium simul uela concludit. merito enim illa mercatores

cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt. quapropter aduersus ibi

uentus est immoderata praesumptio: nam placidum mare damnat, qui undas

cupiditatis exaggerat. unusquisque pro sollemnitate commonitus offerat

uoluntarium munus. Xenia sunt enim ista, non debita. a paucis accipit qui nimium

quaerit: et sibi ipse nutrit uitae munera, qui moderatur oblata. <4> Sit tibi

ergo cura praecipua non solum te abstinere, uerum etiam cohibere praesumentium

manus, quia non est leue in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos

indesinenter optare. quocirca per indictionem illam comitiuae Portus te honore

decoramus, ut sicut tibi dignitas dulces delicias amministrat, ita et tu honori

opinionem laudabilem derelinquas.

X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.

<1> Quamuis artes lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum uita uaga

uideatur efferri posse licentia, tamen moderatrix prouidit antiquitas, ut in

totum non effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent. amministranda est enim

sub quadam disciplina exhibitio uoluptatum. teneat scaenicos si non uerus, uel

umbratilis ordo iudicii. temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi

honestas imperet inhonestis, et quibusdam regulis uiuant, qui uiam rectae

conuersationis ignorant. student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum

alienae laetitiae et condicione peruersa cum dominatum suis corporibus tradunt,

seruire potius animas compulerunt. <2> Dignum fuit ergo moderatorem suscipere,

qui se nesciunt iuridica conuersatione tractare. locus quippe tuus his gregibus

hominum ueluti quidam tutor est positus. nam sicut illi aetates teneras adhibita

cautela custodiunt, sic a te uoluptates feruidae impensa maturitate frenandae

sunt. age bonis institutis quod nimia prudentia constat inuenisse maiores. leue

desiderium etsi uerecundia non cohibet, districtio praenuntiata modificat.

agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt inuenire

gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. <3> Quapropter tribunum te

uoluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas,

quemadmodum tibi uota ciuitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat inuentum,

tuis temporibus ad culpas uideatur fuisse transmissum. cum fama diminutis salua

tua opinione uersare. castitatem dilige, cui subiacent prostitutae: ut magna

laude dicatur: 'uirtutibus studuit, qui uoluptatibus miscebatur'. optamus enim

ut per ludicram amministrationem ad seriam peruenias dignitatem.

XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.

<1> Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et

grauitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia

ciuitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum

iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono

proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. <2>

Defensorem te itaque illius ciuitatis per indictionem illam, ciuium tuorum

supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil uenale, nihil

improbum facere uelis, qui tali nomine nuncuparis. commercia ciuibus secundum

temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. definita serua quae iusseris,

quia non est labor uendendi summas includere nisi statuta pretia castissime

custodire. imples enim re uera boni defensoris officium, si ciues tuos nec

legibus patiaris opprimi nec caritate consumi.

XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.

<1> Quamuis per se honorabilis habeatur, qui uel minimam sollicitudinem ciuitati

propriae uidetur impendere et inter suos magna reuerentia perfruatur, qui ciues

se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione

confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis

auctoritate delegatur. <2> Et ideo ab indictione illa illius ciuitatis curam ad

te uolumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata

pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. non sit merces in potestate

sola uendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus. opulentissima

siquidem et hinc gratia ciuium colligitur, si pretia sub moderatione seruentur,

ut uere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate

cunctorum. consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem

loco tuos constat habuisse maiores.

XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.

<1> Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum uotum, quanto

magis in Romana ciuitate uidetur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod

possit auferri? nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam

abundantissimi equorum, tali sunt cautela seruandi, quali et cura uidentur

affixi, ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem

non uigiliae, sed sola deberet reuerentia custodire. <2> Quid dicamus marmora

metallis et ante pretiosa? quae si uacet eripere, rara manus est quae possit a

talibus abstinere. ubi sunt exposita, quae facere potuerunt diuitiae generales

et labor mundi, quem inter ista deceat esse neglegentem? quis in causa tali

patitur esse uenalis, quando grauissimum damnum potest fieri in pulchritudine

singulari? <3> Qua de re per illam indictionem comitiuae Romanae cum priuilegiis

et iustis commodis suis tibi concedimus dignitatem, ut fideli studio magnoque

nisu quaeras improbas manus et insidiantes aut priuatorum fortunis aut moenibus

ad tuum facias uenire iudicium et rei ueritate discussa congruam subeant de

legibus ultionem, quia iuste tales persequitur publicus dolor, qui decorem

ueterum foedant detruncatione membrorum faciuntque illa in monumentis publicis,

quae debent pati. <4> Officium tuum et milites consuetos noctibus potius

inuigilare compelle: in die autem ciuitas se ipsa custodit: uigilans enim studio

non indiget alieno. furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile

capitur, cum custos minime superuenire sentitur. statuae nec in toto mutae sunt,

quando a furibus percussae custodes uidentur tinnitibus ammonere. proinde

diligentiam tuam deuotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces

iniungimus, securos honores postea conferamus.

XIIII. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS.

<1> Si aestimanda est dignitas ex labore, si laudabilis sollicitudo actuum

publicorum parit gratiam liberaliter seruienti, summa gratificatione locus tuus

habendus est, qui suis necessitatibus probatur adimere nostris ordinationibus

tarditatem. quis enim nesciat quantam copiam nauium leuiter procures ammonitus?

a dignitatibus palatii nostri uix in euectionibus scribitur et iam a te summa

celeritate completur. <2> Nam inter dimissorum festinationes anxias uix sufficit

alter aduertere quod te uiuaciter contingit implere. negotiatorum operas

consuetas nec nimias exigas nec uenalitate derelinquas. sit modus qui non potest

grauare laborantes, ut, cum res querelosas sine querimoniis egeris, maiora de

nostro examine merearis. <3> Proinde comitiuam Rauennatem per illam indictionem

tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis tuae priuilegia subeas et labores.

officium tuum aequitatis consideratione moderare. semper enim et laedendi et

praestandi causas inuenit, qui publicis actionibus adhibetur. sed quantum

amministratio tua inter mediocres agitur, tanta debet aequalitate trutinari,

quia illum potius expedit tenere mensuram, qui defectam noscitur gubernare

substantiam. idonei damna uix sentiunt, tenues autem leui dispendio uulnerantur,

quando uel mediocri iniuria totum uidetur amittere, qui exiguum cognoscitur

possidere.

XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA.

<1> Romanae fabricae decus peritum conuenit habere custodem, ut illa mirabilis

silua moenium diligentia subueniente seruetur et moderna facies operis affabris

dispositionibus construatur. hoc enim studio largitas nostra non cedit, ut et

facta ueterum exclusis defectibus innouemus et noua uetustatis gloria uestiamus.

<2> Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione

datum architectum esse cognoscat. et quia iustis commodis studia constat artium

nutrienda, ad eum uolumus pertinere quicquid decessores eius constat

rationabiliter consecutos. uidebit profecto meliora quam legit, pulchriora quam

cogitare potuit, statuas illas, auctorum suorum scilicet adhuc signa retinentes,

ut quamdiu laudabilium personarum opinio superesset, tamdiu et similitudinem

uiuae substantiae imago corporis custodiret: conspiciet expressas in aere uenas,

nisu quodam musculos tumentes, neruos quasi gradu tensos et sic hominem fusum in

diuersas similitudines, ut credas potius esse generatum. <3> Has primum Tusci in

Italia inuenisse referuntur, quas amplexa posteritas paene parem populum urbi

dedit quam natura procreauit. mirabitur formis equinis signa etiam inesse

feruoris. crispatis enim naribus ac rotundis, constrictis membris, auribus

remulsis credet forsitan cursus appetere, cum se metalla nouerit non mouere.

quid dicamus columnarum iunceam proceritatem? moles illas sublimissimas

fabricarum quasi quibusdam erectis hastilibus contineri et sub tanta aequalitate

concauis canalibus excauatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris

iudices factum, quod metallis durissimis uideas expolitum, marmorum iuncturas

uenas dicas esse genitales, ubi dum falluntur oculi, laus probatur creuisse

miraculis. <4> Ferunt prisci saeculi narratores fabricarum septem tantum terris

adtributa miracula: Ephesi Dianae templum: regis Mausoli pulcherrimum

monumentum, a quo et mausolea dicta sunt: Rhodi solis aeneum signum, quod

colossus uocatur: Iouis Olympici simulacrum, quod Phidias primus artificum summa

elegantia ebore auroque formauit: Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte

prodiga illigatis auro lapidibus fabricauit: Babyloniae muri, quos Samiramis

regina latere cocto sulpure ferroque construxit: pyramides in Aegypto, quarum in

suo statu se umbra consumens ultra constructionis spatia nulla parte respicitur.

<5> Sed quis illa ulterius praecipua putabit, cum in una urbe tot stupenda

conspexerit? habuerunt honorem, quia praecesserunt tempore et in rudi saeculo

quicquid emersisset nouum, per ora hominum iure ferebatur eximium. nunc autem

potest esse ueridicum, si uniuersa Roma dicatur esse miraculum. quapropter talia

uirum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse

uideatur esse metallicus et intellegere non possit, quae in illis artifex

antiquitas, ut sentirentur, effecit. et ideo det operam libris, antiquorum

instructionibus uacet, ne quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur

subrogatus.

XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.

<1> Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. omnia

enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta uoluntatem suam cogitat

uiuere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. itaque antiquae consuetudinis

morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem

nostra cedit auctoritas. <2> Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt

conuersatione diuisi, ad habitationes corum uadat qui eos probabili ratione

componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos

ignorasse. habetis igitur, supra dicti, qui inter uos emergentes causas et

audire debeat et finire. et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem

commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando uobis cui debeatis

obseruare declaratur. quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta

nostrae gratiae possit accipere. necesse est enim ut a nobis remunerationem

sumat, si uobis quae sunt profutura disponat.

XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.

<1> Gloriosum opus est seruienti unde Romana ciuitas probatur ornari, dum tantum

quis apud nos proficit quantum pracdictae Urbi proprio labore contulerit. dubium

non est coctilem calcem, quae est niuibus concolor, spongiis leuior,

instrumentum esse maximum fabricarum. haec quantum ignis adustione dissoluitur,

tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities,

harenacius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis

irrigatur: sine quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur. et ideo

maius studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur

optinere. <2> Quocirca industriam tuam multorum sermone celebratam ad coctionem

distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam

publicis quam priuatis fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum

cunctorum animi concitentur, dum uiderint paratum esse quod quaeritur.

priuilegia uero loci tui nostris iussionibus rationabiliter uindicabis, ut

maiora mereri possis, si bene tibi delegata compleueris.

XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS.

<1> Considera quid suscipis, et intellegis locum te dare non debere peccatis.

arma enim bene construere hoc est salutem uelle omnium custodire, quia prima

facie ipsis terretur inimicus et incipit animo cedere, si se cognoscit similia

non habere. atque ideo ab indictione illa militibus te at fabris armorum,

inuitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas,

quale nobis placere posse cognoscis. securitas te nostrae non inducat absentiae.

quicquid feceris nos uidemus. age qui usu ipso subtilissima perquisitionis

errores artificum possumus prima fronte deprehendere et laudabiliter operata

iudicare. <2> Vide ergo qua diligentia, quo studio faciendum est quod ad nostrum

uenturum constat examen. age itaque ut nulla te uenalitas, nulla culpa demergat,

quia ueniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de

qua parte peccaueris. opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium,

custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. hoc primum

Phoroneus Iunoni dicitur obtulisse, ut inuentum suum numinis, ut putabant,

auspicio consecraret. haec in bello necessaria, in pace decora sunt: haec

denique imbecilles fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt fortiores.

XVIIII. FORMULA AD PPO DE ARMIFACTORIBUS.

<1> Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa

sibi posse fideliter expedire. idcirco illustris magnitudo uestra nos eum

elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum et

artificibus iubere possit armorum, quatenus consuetudines suas sic eleganter

adimpleant, ut nulla in eis inueniri possit offensio. quia licet ubique culpa

laedat, hic tamen grauiter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit.

proditionis quippe instar est exercitui subtrahere quod eum constat armare.

quibus consuetudines suas prouidentia uestra deputabit, ut, dum illis excusatio

uictualium tollitur, necessaria uiuacius exigantur.

XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR.

<1> Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi uideamur

iniungere, quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius

suscepisse monstratur. et ideo binorum et ternorum titulos, quos a

prouincialibus exigi prisca decreuit auctoritas, per illam indictionem, officio

tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis,

ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur. ne de

proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. tuam enim tetigisset

iniuriam, si alter eos titulos uideretur exigere, quos ad te praeceperunt leges

sacratissimae pertinere.

XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR.

<1> Quamuis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te iusserit

pertinere, tamen, ne te multiplex occupatio praegrauaret et impedimenta tibi

faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus

destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere, quatenus cum eorum solacio

intra kal. Martiarum diem ad illustrem uirum illum comitem sacrarum largitionum

sollemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si

largitiones sacras per moram aliquam putaueris esse tardandas. ita ut te

excipiendum esse non existimes, quem nos credidimus adiuuandum. nam si quid

minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noueris facultatibus eruendum.

XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS.

<1> Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere

susceptum, quia illud est potius graue, si miles uiuat otiose, cui quaestus est

actio sua, honor principalis iniunctio. similis enim discincto habetur, qui

ignobili torpori relinquitur. quapropter per indictionem illam ad illam uos

prouinciam iubemus accedere: ut cum iudice uel eius officio intra diem kal.

Martiarum quae de binis et ternis quantitas sollemniter postulatur, ad comitis

sacrarum scrinia, postposita dilatione, dirigatis, sic tamen, ut nec aerarium

nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat nec possessor supra modum

professionis exsoluat. et non dubitetis commonitionis nostrae periculum

sustinere, si quid actum contra priscum ordinem potuerimus agnoscere.

XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.

<1> Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa

rationabiliter approbemus. nec enim inremuneratus iaces, si et populos

peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate

componas. nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione

uidetur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi

fuerit iustitia custodita. quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt

simillimos uentis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum

natiua facilitate prosiliunt. qua de re modestiae tuae fama prouocati curas

illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum

pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora peruenias. in paruis enim discitur,

cui potiora praestentur.

XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.

<1> Magna inter collegas suos praerogatiua decoratur, quisquis gerit militiam

nomine principatus. cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus

humanis magna pars nominum asserit excellentiam dignitatum. hoc etiam tui loci

probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis

pompa peragitur, totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur

creditus, ut sine te nequeat esse perfectus. <2> Comiti quidem prouinciarum

potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est. tu uitem tenes improbis

minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam perorantis fas

est distringere, quam praesuli non licet uindicare: gesta quin etiam totius

actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur, postquam uoluntas

iudicis explicatur. age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito

sentiaris. <3> Itaque per indictionem illam ad illam te prouinciam iubemus

excurrere, ut mixtus iudicis officio competentia loco tuo peragas et qui

princeps a nobis egrederis, nullis uilitatibus accuseris. reuerentissimum enim

te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur, et in moribus sentiatur.

XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.

<1> Inuitat nos consuetudo sollemnis et uobis ornatum officii dirigere et

pristinos ordines excubantium custodire. nostra enim laus est, si uos militia

Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod uidetur priscis

sanctionibus conuenire. sic enim Gothos nostros deo iuuante produximus, ut et

armis sint instructi et acquitate compositi. hoc est, quod reliquae gentes

habere non possunt: hoc est, quod uos efficit singulares, si assueti bellis

uideamini legibus uiuere cum Romanis. <2> Quapropter ex officio nostro illum

atque illum ad uos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem

qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari.

cui gratiam tuam in conseruandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra

iussione praestabis. debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.

XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.

<1> Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas

animi uoluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi

alios cognouerit subiacere. sed humanae mentis felix illa condicio est, quae

arbitrium prouectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit

dignitatis breuissimum spatium, ut uniuersis temporibus reddatur acceptus. <2>

Quapropter interdum, iudices, ad blanda descendite. laboriosum quidem, sed non

est impossibile iustitiam suadere mortalibus, quam ita cunctorum sensibus

beneficium diuinitatis attribuit, ut et qui nesciunt iura rationem tamen

ueritatis agnoscant. necesse est enim, ut, quod a natura conceditur, summonente

iterum eadem suauiter audiatur. et ideo non laboretis populis imponere quod eos

constat et propria uoluntate sentire. facile enim sequuntur uestigia uerbi

alieni, qui se possunt monitore compelli. <3> Propterea per indictionem illam in

illa ciuitate comitiuae honorem secundi ordinis tibi propitia diuinitate

largimur, ut et ciues commissos aequitate regas et publicarum ordinationum

iussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te

probabiliter egisse praesentia senserimus.

XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA.

<1> Utile est unum semper eligere, cui reliqui debeant oboedire, quia, si

uoluntas diuersorum uaga relinquitur, confusio culparum amica generatur. itaque

ciuitatis uestrae comitiuam per indictionem illam nos illi largitos fuisse

noueritis, cui saluberrimam parientiam commodate, ut causis uestris ferat

remedium, et iussionibus publicis procuret effectum: scituri quod, si quis se

probabili deuotione tractauerit, similia de nostris sensibus haud irrite

postulabit.

XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE).

<1> Gratum uobis esse confidimus, quando militiae uestrae iudices destinamus,

quia tunc ordines uestros agitis, quotiens uobis non defuerit praesentia

iudicantis. relatiua ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris,

militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat

abrogatur. uobis ergo actum cedimus, dum ad uos dirigimus dignitates et tam diu

uos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leue credatis

beneficium, ut cum uos sitis obsequium, uobis occurrat electio cognitorum. <2>

Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae uestrae cognoscite

destinatum. quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam priuatis,

ut cum laus optata comitetur. cui deuotionem iustissimam commodantes in his quae

uobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reuerentiam nostram honoratam esse

credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus.

XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.

<1> Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam ciuitatis eligitur, quia

probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate

multorum. atque ideo curam portae illius ciuitatis nostra tibi auctoritate

concedimus, ut et improborum non pateat aduentibus et bonorum non retardet

accessus. nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum

iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina. <2> Sit ergo utrumque

moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere

non praesumas. eris nimirum uia ciuium et ingressus mercium singularum, amicus

scilicet copiae quam optas intrare. stude ergo cum alimoniis inuitare uenientes.

non tibi quod despiciatur est creditum. quibusdam faucibus ciuitatis

praeponeris, qui ingredientibus uictualibus praeesse monstraris. quod te oportet

sine querela perficere, ut in paruis agnoscere possimus, cui maiora credere

debeamus.

XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.

<1> Aequitati conuenit ut unus quisque ad fructum militiae emenso tempore debeat

peruenire et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. unde quia

priscae consuetudinis ratio persuadet, ut a nobis debeat designari, qui uobis

tribunus esse mereatur, ideoque hac auctoritate censemus, ut ille, quem locus

uidetur exposcere, uobis in supradicto honore praesideat, quatenus, cum ad

tempus uenerit constitutum, optato honore potiatur. diuina sunt ista iudicia,

non humana, ut quem superna ad debitum tempus uoluerunt perducere, merito

uideatur et laboris sui praemia suscepisse. <2> Excubiarum suarum igitur

competentia priuilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari

desideramus, quem sine culpis ad primatum uenisse cognoscimus. quapropter illi

pro utilitate publica disponenti modis omnibus oboedite, quoniam partem iudicis

habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a uobis insolentius

excedatur.

XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA.

<1> Cum in urbo Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse

comitiaci officii, ut utilitates publicae uideantur impleri, more nostro

prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur,

tu eius locum uicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus

et ille primates sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis

discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. <2> Si quos etiam comitiacorum

ad comitatum iudicaueris esse dirigendos consulens obsequio nostro, tuo

subiacebit arbitrio. eos autem, quos retinendos putaueris, indulta securitate

potientur, ita tamen, ut uicissim omnia modereris, quatenus nec excubantes

continuus labor atterat nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.

XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.

<1> Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum

uitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae

debet integritas quaeri, ubi et uultus noster imprimitur et generalis utilitas

inuenitur. nam quid erit tutum, si in nostra peccetur effigie, et quam subiectus

corde uenerari debet, manus sacrilega uiolare festinet? additur quod uenalitas

cuncta dissoluitur, si uictualia metalla uitiantur, quando necesse est respui

quod in mercimoniis corruptum uidetur offerri. quis ergo patiatur unius esse

commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile uitium uenire possit ad

pretium? <2> Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur: claritas

regia nil admittit infectum. nam si uultus cuiuslibet sincero colore depingitur,

multo iustius metallorum puritate principalis gratia custoditur. auri flamma

nulla iniuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat,

aeris rubor in natiua qualitate permaneat. nam si unum laedere legibus putatur

esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tanta hominum numerositate

peccauerit? <3> Pondus quin etiam constitutum denariis praecipimus debere

seruari, qui olim penso quam numero uendebantur: unde uerborum uocabula

competenter ab origine trahens compendium et dispendium pulchre uocitauit

antiquitas. pecunia enim a pecudis tergo nominata Gallis auctoribus sine aliquo

adhuc signo ad metalla translata est. quam non sinimus faeculenta permixtione

fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire uilitatem. <4>

Proinde te, cuius nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per

iuge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Seruius rex in aere

primum inpressisse perhibetur: ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid

in illa fraudis potuerit inueniri. nam sicut casus asperos subibis, si quid

fortasse deliqueris, ita inremuneratum non derelinquimus, si te egisse

inculpabiliter senserimus.

XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM.

<1> Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationem, ut, quibus nos constat

dona conferre, nullam uideantur itineris iniuriam sustinere, quando nec uobis

morarum detrimenta faciunt et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? atque ideo

humanitatem subter annexam uel ad equos capitum definitum illius gentis legatis

sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas inremunerati non

debeant peruenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam

quaelibet munerum magnitudo.

XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT.

<1> Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata

conferri, quia domini recordatio concedit semper augmenta nec possunt esse

principis uacua gratificationis indicia. quapropter ad comitatum nostrum iussis

te praesentibus euocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. <2> Et ideo otii

delectatione postposita ad illam diem ad urbem illam uenire depropera, ut et

tibi aspectum nostrum gratum fuisse iudicemus, cum te festinasse cognoscimus.

desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quicquid

regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et diuino iudicio comprobatur, quia

ille qui corda nostra regit, ipse etiam quod debeamus sentire concedit.

XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.

<1> Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse,

quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit.

aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt

rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. sic praesentiam

principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. <2> Hinc est quod

ueniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor euocationis,

qui pro uestra gloria constat inuentus, ad iniuriam conuertatur, dum aliqua

fuerit dilatione tardatus. inuitamus quin immo desideria uenientum, quia inde

magis crescimus, si uiros nobiles nostris obsequiis aggregamus.

XXXVI. FORMULA COMMEATALIS.

<1> Nemo dubitat homines suaui uarietate recreari, quia in continuatione rerum

magnum mentibus constat esse fastidium. dulcedo mellis, si assidue sumatur,

horrescit: serena ipsa, quamuis magnopere desiderentur, iugiter adepta

sordescunt: non immerito, quia dum sit homo commutabilis, naturae suae desiderat

habere qualitates. <2> Et ideo festinanti tibi prouinciali oblectatione refoueri

copiam tot mensuum in supra dicta prouincia concedimus immorandi, quia paene

reclusus aduertitur, cui mutare solum liberum non uidetur: ita tamen, ut cum

promeritas indutias domino iuuante transegeris, ad urbanas sedes redire

festines. nam si taedium est continuatim uiuere in urbis celebritate, quanto

magis in agris diutina tempora peregisse! libenter ergo damus indutias

discedendi, non ut Roma debeat deseri, sed ut amplius commendetur absenti.

XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS.

<1> Optamus nobis deo auxiliante subiectos uaria dignitatum praerogatiua

gloriari: desideramus probabile genus hominum inpressa gratia dignitatis ornare,

ut laudabilius unus quisque possit uiuere, cum se honores reuerendos cognouerit

accepisse. sic enim et ad uirtutis studia decenter ascenditur et a bonis ciuibus

res publica plus amatur. atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut

sententiam tuam in conuentibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter

nobiles decorus assederis, ut, si haec praedicabili conuersatione tractaueris,

in futurum praemiis melioribus augearis.

XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.

<1> Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui

appetitur per augmenta uirtutis. hoc nos studium prouidae liberalitatis

infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum.

clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur

auctoritas, quod praebeat et exactae uitae testimonium et futurae prosperitatis

polliceatur augmentum. quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui

clarissimatus dignitate resplendes. grande siquidem uitae testimonium est non

tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur

qui tanti fulgoris superlatiuo nomine uocitatur.

XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS.

<1> Superfluum quidem uidetur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est

propositi uniuersos communiter uindicare. sed quia securitatem tuam quorundam

uiolentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc

partem pietatis adduci, ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti

potissimum conferamus. atque ideo diuersorum te, quemadmodum quereris,

dispendiis sauciatum in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum

aduersariis tuis non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali uidearis

protectione contendere. ita fit ut, truculentis uiribus pressus, reddaris

auxiliis regalibus exaequatus. <2> Quapropter tuitionem tibi nostri nominis

quasi ualidissimam turrem contra inciuiles impetus et conuentionalia detrimenta

nostra concedit auctoritas: ita tamen, ne, his praesumptionibus subleuatus,

ciuile despicias praebere responsum et tu uidearis insolens calcare iura

publica, quem primitus detestanda premebat audacia. et quia ministros efficaces

nostra debet habere praeceptio nec decet principem loqui quod non uideatur posse

compleri, praesentis beneficii iussione, aduersus Gothos illa, aduersus Romanos

illa, facile te fides et diligentia custodiuit: quia nemo laborat defendere quod

timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. fruere igitur

nostra clementia: beneficio laetare suscepto. nam si ulterius a quoquam sub

inciuilitate temptaris, tua de inimicis potius uota complebis.

XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIMIS FACIENDIS.

<1> Aeternum est beneficium quod posteritatis fuerit fauore collatum nec plus

est conueniens regi quam si humanae praestet origini. in lucem quippe uenturus

casus suscipere non meretur aduersos, ne ante grauamen districtionis incurrat

quam gaudia supernae lucis inueniat. <2> Oblata itaque supplicatione depromis

mulierem quam tibi placitus illigauit amplexus, beneficio nostro iugali

honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur heredum. nam

cum spontanea copula animantia cuncta consociet dignumque unicuique uideatur

esse quod placuit, durum est ibi libertatem liberam non haberi, unde liberi

procreantur. <3> Et ideo illam quae, sicut iure praecipitur, honestate non

fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem et filios ex

eadem coniuge, siue qui suscepti sunt siue qui sunt suscipiendi, heredum uolumus

iura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores

futuros esse cognoscas. natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali

securitate facimus esse carissimos.

XLI. FORMULA AETATIS VENIAE.

<1> Gloriosa est supplicatio, quae ueniam quaerit aetatis: quando se grauitatem

de moribus profitetur accipere, quam maturitatem uitae adhuc non contingit

intulisse. minor nascendo grandaeuus cupis esse consilio. ita quod in humanis

rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum.

quapropter oblata supplicatione depromis, ut, cum tibi sit ratio firma

prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur iure quod non

potest utilitate titubare. hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere,

libenter accipimus, quia nullas se captare uelle profitetur insidias, quisquis

habere liberos contractus constanter affectat. <2> Atque ideo, si id tempus

constat elapsum, quo ad hanc ueniam accedi iura uoluerunt, nos quoque

probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in

his causis reuerenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut

alienandis rusticis uel urbanis praediis constitutionum seruetur auctoritas: ne

cum opinioni praestare uolumus, utilitatem supplicis laedere uideamur. cape

igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus

exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo

grauior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas.

XLII. FORMULA EDICTI, AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT, QUI SAIONEM

MERETUR.

<1> Frequenter saiones, quos a nobis credidimus pia uoluntate concedi, querelis

maximis cognouimus ingrauatos. corruptum est, pro dolor! beneficium nostrum,

creuitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus petentium malignitate

translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. unde nobis necesse fuit

remedio salubri uotis pestiferis obuiare, ne, dum pietatis studio ad aequabilia

beneficia trahimur, subreptionum iniquissima patiamur. <2> Atque ideo edictali

programmate definimus, ut, quicumque contra uiolentas insidias propter

ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat forte saionem, officio nostro

poenali se uinculo cautionis astringat, ut, si praecepta nostra eius inmissione

plectibili is apud quem meretur excesserit, ipse poenae nomine det auri libras

tot et satisfacere se promittat quaecumque aduersarius eius potuerit tam commodi

quam itineris sustinere detrimenta. <3> Nos enim cum reprimere inciuiles animos

uolumus, praegrauare innocentiam non debemus. saio autem, qui sua uoluntate

modum praeceptionis excesserit, donatiuo se nouerit exuendum et gratiae nostrae,

quod est damnis omnibus grauius, incurrere posse periculum nec sibi ulterius

esse credendum, si iussionis nostrae, cuius executor esse debuit, temerator

extiterit.

XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.

<1> Constat militiam bene geri, quae probatis moribus uidetur imponi, quando

ipse secum potest reuoluere, quod iudex eum admonere debuit: maxime cum ad

patrimonia diuinae domus talis mereatur accedere, ut detestabili cupiditate non

possit accendi. deinde cum splendidissimum officium censoria quadam grauitate

reluceat et turpe sit illi misceri qui dignis moribus non potest approbari,

congruum uidetur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. atque ideo

tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna

reuerentia, ab illo die chartarii te uolumus nomen adipisci, ut qui nobis bene

acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. auaritiam declina: fuge

longius iniqua compendia. multo melius proficitur, si bonis operibus seruiatur.

XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.

<1> Nescio quid grande de se uidetur promittere, qui loca desiderat publica

possidere. hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem

transferatur et reuocetur ad ornatum quod pridem iacere uidebatur incultum.

atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario iure concedimus, praeter

aes aut plumbum uel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. age itaque ut

per te decorem sumat quod neglectum incuriosa uetustate iacuerat, quatenus boni

ciuis laudem inuenire merearis, si faciem tuae ciuitatis ornaueris, securus

etiam ad quoslibet uel ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore

compositum. quia tanto firmius unusquisque talia possidebit, quanto se

auctoresque suos amplius expendisse probauerit.

XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.

<1> Cum de agri utilitate uiuatur et omnibus inde certum sit iustum uenire

compendium, tributum illud possessionis in illa prouincia constitutae ita

quereris onerosum, ut uniuersas tibi uorauerit facultates hiatus ille

uastissimus functionis et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam

uideatur absumi, cuius utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus

compulsoribus redditur quam a sedulo cultore praestetur. quapropter credimus te

euadere posse nuditatem, si dominium huius ruris amiseris, cui iugis sterilitas

de compulsoribus uenit, ne condicione miserabili seruias necessitati, cuius

dominus esse meruisti. <2> Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus

leges sacratissimae censuerunt, ut qui unius cespitis enormitate deprimitur nec

alterius commodo subleuatur, moderatione habita ei debeat subueniri, magnitudini

uestrae, cui cordi est cogitare iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut,

si ita est, tot solidos tributarios supradictae possessionis datis

praeceptionibus ad eos quorum interest ita faciatis de uasariis publicis

diligenter abradi, ut huius rei duplex uestigium non debeat inueniri, sed per

saecula sine errore seruetur quod una tantum summa concluditur.

XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT.

<1> Institutio diuinarum legum humano iuri ministrauit exordium, quando in illis

capitibus legitur praeceptum quae duabus tabulis probantur ascripta. sacer enim

Moyses diuina institutione formatus Israhelitico populo inter alia definiuit, ut

concubitus suos a uicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem

redeundo polluerent et dilatationem prouidam in genus extraneum non haberent.

hoc prudentes uiri sequentes exemplum multo longius pudicam obseruantiam

posteris transmiserunt, reseruantes principi tantum beneficium in consobrinis

nuptiali copulatione iungendis, intellegentes rarius posse praesumi quod a

principe iusserant postulari. <2> Ammiramur inuentum et temperiem rerum stupenda

consideratione laudamus hoc ad principis remissum fuisse iudicium, ut qui

populorum mores regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret. et

ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi tantum illa consobrini

sanguinis uicinitate coniungitur nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio

tuo decernimus esse sociandam nullamque uobis exinde iubemus fieri quaestionem,

quando hoc et leges nostra permitti uoluntate consentiunt et uota uestra

praesentis auctoritatis beneficia firmauerunt. erunt uobis itaque deo fauente

posteri sollemniter heredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio, quoniam

quicquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus

applicetur.

XLVII. FORMULA AD PPO, UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR.

<1> Patitur hoc inprouida mortalium plerumque condicio, ut, cum laedere putatur,

consulat et cum consulere uidetur, affligat. sed illud magis est eligendum, quod

prodesse cognoscitur. nam uenena ipsa si iuuare probantur, accepta sunt: et

contra refugienda est suauitas mellis, quae inferre dinoscitur laesiones. finis

ergo sapientis est amare quod expedit: sic nec aegri uotum respicit qui prodesse

contendit. praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definiuit

antiquitas, ut ad necessitates publicas melius sufficerent, si substantiae

iuuamina plus haberent. <2> Sed in hac iterum parte prospexit, ut, si apud uos

ineluctabilis necessitas appareret, ei suarum rerum distractio subueniret. nam

quid prodest, si quispiam uideatur idoneus et fieri non possit a contractis

nexibus absolutus? egenti similis est, qui reddere nequit alienum, nec dici

potest proprium, quod liberare dominum non uidetur aditum. <3> Sed quamuis hoc

uestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam uel

rarissimi facti sustineretis inuidiam, illius municipis allegatione permoti, nos

quoque eminentiae uestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum

ueritate discussa, si aliter solui nequeunt contracta ligamina, praedii sui,

quod propria uoluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat

debitum quod probatur esse contractum, ne uitio uoracitatis imbutus facultates

suas absorbere uideatur esse permissus. constet apud uos probabilis causa

damnorum, quoniam illi uolumus subueniri qui duris necessitatibus probatur

astringi: utrumque enim potest esse culpabile aut malis moribus frena laxare aut

iustas iterum querelas excludere. quapropter prouide uobis permisit antiquitas

de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. a quibus enim urbium

munia poterunt sustineri, si ciuitatum nerui passim uideantur abscidi?

 

LIBER OCTAVUS.

 

I. IUSTINO IMPERATORI ATHALARICUS REX.

<1> Iuste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem uestram quaererem

tepide, quam parentes meos constat ardentius expetisse: aut in qua parte dignus

heres existorem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? non nos

maiorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum

longe lateque patens gratia uestra nobilitat. omnia enim regno nostro perfecte

constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. <2> Sed ut pietati

uestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit uos amasse — nemo enim

creditur impendisse ueteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere

probatur acceptam — claudantur odia cum sepultis: ira perire nouerit cum

proteruis: gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius

tractandus est, qui ad regni causas innocens inuenitur. <3> Perpendite quid a

uobis mereatur successor bonorum. uos auum nostrum in uestra ciuitate celsis

curulibus extulistis, uos genitorem meum in Italia palmatae claritate

decorastis. desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, qui annis

uobis paene uidebatur aequaeuus. hoc nomen adulescenti congruentius dabitis,

qualia nostris senioribus praestitistis. in parentelae locum uester iam transire

debet affectus: nam ex filio uestro genitus naturae legibus uobis non habetur

extraneus. <4> Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc

mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia

praestitistis. introducamur et in uestram mentem, qui adepti sumus regiam

hereditatem. illud mihi est supra dominatum tantum ac talem rectorem habere

propitium. primordia itaque nostra solacia mereantur principis habere longaeui:

pueritia tuitionem gratiae consequatur et non in totum a parentibus destituimur,

qui tali protectione fulcimur. <5> Sit uobis regnum nostrum gratiae uinculis

obligatum. plus in illa parte regnabitis, ubi omnia caritate iubetis. quapropter

ad serenitatem uestram illum et illum legatos nostros aestimauimus esse

dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis condicionibus concedatis,

quas cum diuae memoriae domno auo nostro inclitos decessores uestros constat

habuisse. aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, cuius nec aetas

uidetur esse suspecta nec generatio iam probatur extranea. quaedam uero per

supra scriptos legatos nostros serenissimis sensibus uestris uerbo intimanda

commisimus, quae clementiae uestrae more ad effectum facite peruenire.

II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis

exortum, ut qui creditur uniuersos posse protegere, audiatur ad regni culmina

peruenisse. mensura laetitiae de magnitudine nuntii uenit et tanta fit alacritas

animi, quanta fuerit et consideratio rei. <2> Nam si prudentes uiros erigunt

commoda praedicta sodalium, si amicorum releuat sospitas nuntiata, quanta

exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter prouenisse terrarum, quem

non protulit commota seditio, non bella feruentia pepererunt, non rei publicae

damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemadmodum uenire decuit

ciuilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis genus optinere sine

contentionibus principatum et in illa re publica adulescentem dominum fieri, ubi

multos constat maturis moribus inueniri. non enim potest cuilibet aetati deesse

consilium, ubi tot parentes publicos constat inuentos. <3> Praelata est ergo

spes nostra cunctorum meritis et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis

potuit approbari: non iniuria, quoniam quaeuis claritas generis Hamalis cedit et

sicut ex uobis qui nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia

progreditur, regno dignissimus approbatur. probata sunt praesenti facto quae

loquimur. <4> Nam cum domni aui nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima

nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos

celeritate transfudit, ut non tam regnum quam uestem crederes esse mutatam. tot

proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed

ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui iudicia, ut uoluntatem ibi potius

agnosceres conluxisse diuinam. quapropter necessarium duximus propitio deo de

ortu regni nostri uos facere certiores, quia dilatatum quam mutatum uidetur

imperium, cum transit ad posteros: nam quodammodo ipse putatur uiuere, cuius

uobis progenies cognoscitur imperare. <5> Hoc habuerunt uestra uota, haec illius

fuit indubitata sententia, ut heredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia

eius in uobis possit augere. amore principum constat inuentum, ut simulacris

aeneis fides seruaretur imaginis, quatenus uentura progenies auctorem uideret,

qui sibi rem publicam multis beneficiis obligasset. sed quanto uerior est qui

uiuit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et uigor animi

protelatur! <6> Et ideo nobilitatis uestrae fidem maiore nunc studio debetis

ostendere, quatenus et priora munera meritis uideantur esse collata et futura

indubitanter eis praestemus, quos praeteritorum immemores fuisse minime

senserimus. <7> Noueritis etiam diuina prouidentia fuisse dispositum, ut

Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet et uoluntatem suam,

quam puris pectoribus offerebant, iuris etiam iurandi relligione firmarent. <8>

Quod uos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore: nam a uobis potuit

inchoari quod praeuenti longinquitate sequimini. constat enim excellentissimos

patres tanto amplius posse diligere, quanto maiores honores ceteris ordinibus

uisi sunt accepisse. <9> Sed ut primordia nostra et circa uos benignitatis

possitis agnoscere, quia decet curiam uestram beneficiis introire, illustrem

Sigismerem comitem nostrum uobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta

praestare, quia inuiolabiliter seruare cupimus quae publica auctoritate

promittimus. <10> Si qua autem a nobis creditis postulanda, quae uestrae

securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad

fundendas preces nos etiam uidemur hortari. promissio enim est ista quam

commonitio: nam qui reuerendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare

possit nihilominus compromisit. nunc uestrum est tale aliquid sperare, quod

communem rem publicam possit augere.

III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX.

<1> Si uos externus heres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis, ne,

quos prior dilexerat, inuidendo subsequens non amaret, quia nescio quo pacto,

cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur. nunc uero

persona tantum, non est autem uobis gratia commutata, quando recte nobiscum agi

credimus, si ueneranda iudicia aui subsequamur. <2> Nostrae siquidem opinionis

interest, ut, quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta copia et

beneficiorum ubertate pascamus. minus cogitant qui obscuris principibus et

uersatis in mediocri actione succedunt: nos talis praecessit, ut exquisitis

uirtutibus eius sequi uestigia debeamus. <3> Quapropter, quod auspice deo dictum

sit, gloriosi domni aui nostri ita uobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut

Gothorum Romanorumque suauissimus consensus in regnum nostrum accederet, et, ne

aduersis rebus aliqua possit remanere suspicio, uota sua sacramentorum

interpositione firmarunt: se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tamquam si

illis domnus auus noster fatali sorte non uideretur esse subtractus, ne solis

linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse deuoti. <4> Quod si uos, ut

opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione

diuina uobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae

populos nutrit, iuuante domino custodire et Gothis Romanisque apud nos ius esse

commune nec aliud inter uos esse diuisum, nisi quod illi labores bellicos pro

communi utilitate subeunt, uos autem habitatio quieta ciuitatis Romanae

multiplicat. <5> Ecce ad condicionem clementissimam sacramenti inclinando

nostrum eueximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere

possint quos beatus noster auctor enutriuit. ecce Traiani uestri clarum saeculis

reparamus exemplum: iurat uobis per quem iuratis, nec potest ab illo quisquam

falli, quo inuocato non licet inpune mentiri. erigite nunc animos et deo

propitio meliora semper optate, ut, sicut a caritate potestatem regiam

inchoauimus, ita tranquillitatem deo placitam sequentibus temporibus exequamur.

IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

<1> Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure

siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia

dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in

qua omnium corda sic uidentur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum,

credant semper aduersum. nam qui audit mutatum, nouum nihilominus formidat

imperium. et re uera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter

initia benigna promittere. <2> Quapropter locum sinistris cogitationibus

amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus

potuit aestimari. et ideo, quod diuinitate propitia dictum sit, glorioso domno

auo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro

munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod uos quoque facturos esse

libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis

quoque simili deuotione pareatis. <3> Suauius enim diligit heredem, qui

beneficiorum recordatur auctorem. sed ut uobis beniuolentiae nostrae iam nunc

integritas innotescat, iuris iurandi uobis fecimus relligione promitti, quod et

nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum.

V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

<1> Voluissemus quidem uobis domni aui nostri longaeuae uitae gaudia nuntiare:

sed quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui

deo sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia uobis a se

collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab

illo facta esse cognoscimus. cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia

ciuitate ita sacramenti interpositione cunctorum uota sociata sunt, ut unum

crederes promittere, quod generalitas uidebatur optare. <2> Hoc uos sequentes

exemplum pari deuotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse

uideamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. illum uero comitem

uobis fecimus iurata uoce promittere, ut, sicut nobis uestrum animum proditis

deuotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis. recipite itaque prosperum

semper uobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam, blatteum germen, infantiam

purpuratam, per quos deo iuuante parentes nostri decenter euecti sunt et inter

tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. <3> Credimus enim de

diuinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuuit, nunc quoque gratiam

suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus

dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa uirtutum laude

floruistis.

VI. LIBERIO PPO GALLIARUM ATHALARICUS REX.

<1> Scimus animum uestrum de obitu gloriosae memoriae domni aui nostri acerbo

dolore fatigari, dum omnia bona grauiter defleantur amissa: plus enim quaeritur,

dum dominus desiderabilis abrogatur. expedit autem studio pietatis afflictam

mentem compensatiuo remedio consolari, quia uix sentitur amissus, cui non

succedit extraneus. <2> Sic enim sibi deo imperante prospexit, dum esset et post

fata prouidus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua nouitas quieta

turbaret. in sellam regni sui nos dominos collocauit, quatenus decus generis,

quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. cui

ordinationi Gothorum Romanorumque desideria conuenerunt, ita ut sub iurisiurandi

religione promitterent fidem se regno nostro deuoto animo seruaturos. <3> Quod

ad illustris magnitudinis uestrae notitiam credidimus perferendum, ut ab his,

qui in Galliis regno pietatis nostrae deuoti sunt, simile proferatur exemplum

et, sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari

condicione teneantur astricti.

VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

<1> Licet gloriosae memoriae domni aui nostri pro excellentibus meritis tristis

uobis uideatur occasus, tamen, quia ille humana condicione decubuit, ad

continuandam gubernationem, quam singulariter gesserat, nos reliquit, ne damnum

boni principis sentiretis, cuius uobis noscitur regnare progenies. nullus enim

apud nos perdit, quod illi paruit, sed duplici largitate munifici et illius

debita reddimus et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamur. <2>

Atque ideo fidem pristinam maiore nunc uos conuenit deuotione monstrare, quia

bene prospicit rebus futuris qui regnantium seruit initiis, dum ipse et in

reliquum perseuerare creditur, qui primordia fouere sentitur. indicamus autem

fauore diuino, cum ad regni culmina perueniremus, omnia nobis sic felicia, sic

tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat nec

putaretur humanum, quod tot uota ingentium populorum nihil probata sunt habere

contrarium. <3> Unde uos quoque praedicta conuenit imitari, ut Gothi Romanis

praebeant iusiurandum et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno

nostro esse deuotos, quatenus et nobis uestra sinceritas laudabiliter innotescat

et ad quietem uestram proficiat inuicem promissa concordia. eat inter uos

legalis missa tranquillitas: potior minori non sit infestus. habetote animum

pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere

poteritis, si uobis hac ratione prospicitis.

VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX.

<1> De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis

humanis diuersa sorte quatiuntur. uos autem, quos sapientia firmos efficit et

mens religiosa consolidat, ad prouincialium potius conuenit adunationes animari,

quia iuste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri.

quapropter salutantes ueneratione qua dignum est, quod uobis quidem maerorem

possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni aui nostri cum dolore maximo

nuntiamus. <2> Sed inde potest uestra tristitia temperari, quia nos in sede

regni sui diuinitate propitia collocauit, ut in totum desiderio uestro non

uideatur ereptus, qui uobis consurgit in successione reparatus. fauete nunc

orationibus sacris nostris libenter auspiciis, ut rex caelestis humana nobis

regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absoluat, consolidet et

conseruet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosis.

<3> Quapropter sanctitas uestra prouinciales cunctos ammoneat, ut inter se

habentes concordiam regno nostro per omnia debeant esse purissimi. cupimus enim

in subiectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.

VIIII. TULUIN V. I. PATRICIO ATHALARICUS REX.

<1> Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen diuina

prouexerint — quando nec aetas impedit, ubi sese potentia caelestis infundit —,

tamen ad releuandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem uisum est te

uirum prudentissimum conuenienter adhibere, quem constat etiam domni aui nostri

tractatibus iugiter et laudabiliter adhaesisse. quod si dignum fuit hoc illum

talem tantumque facere, quanto magis nobis conuenit solacium quaerere, quod pro

adulescentiae flore decenter adhuc possumus indigere! <2> Magna est enim

infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur, ut eam non necessarie et per

alios quaerere uideatur. senes ipsi consiliis sapientiam discunt et a maturis in

commune quaeritur quod pro omnium utilitate tractatur. solacium curarum

frequenter sibi adhibent maturi reges et hinc meliores aestimantur, si soli

omnia non praesumunt. quod si longaeui domini subiectorum ingeniis adiuuantur,

consulte relaxamus aetatis nostrae breues ferias, ut suis incrementis aucta

prosperius robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat. <3> Atque ideo te

cum fauore diuino suggestu praesentalis patriciatus euehimus, ut pro re publica

nostra tractantem sedes celsa sublimet ne sententia salutaris, cui decet

humiliter pareri, a loco uideatur uenisse communi. hic est honor, qui et armis

conuenit et in pace resplendet: hunc illa diues Graecia, quae multa

gloriosissimo domno auo nostro debuit, gratificata persoluit: uelauit fortes

humeros chlamydum uestis, pinxit suras eius calceus iste Romanus et dignanter

uisus est accipere, quod se cognoscebat sumere per honorem. crescebat uisendi

studium eois populis heroam nostrum, dum nescio quo pacto in eo, qui bellicosus

creditur, ciuilia plus amantur. <4> Hac igitur honoris remuneratione contentus

pro exteris partibus indefessa deuotione laborauit et praestare cum suis

parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe

procreatus. sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare

nequeunt, iura uenerationis imponant. diligunt crementi sui prouecti semper

auctorem et moralitatis iura nesciunt, qui beneficiis non tenentur. <5> Sed

longum est de eius gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula

fecunda genuerunt. ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus.

tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat et, quod apud sapientes reges

singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat

arcana. tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis. <6> Amasti in audiendo

patientiam, in suggestione ueritatem: saepe quae ad eum falso peruenerant, recti

studio corrigebas et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas

contra uota principis, sed pro opinione rectoris. patiebatur enim inuictus ille

proeliis pro sua fama superari et dulcis erat iusto principi rationabilis

contrarietas obsequentis. <7> Ama nunc sublimior iustitiam, quam seruiens

diligebas. ostende te illius esse discipulum, qui numquam laborauit in cassum:

iunctus Hamalo generi nobilissima tibi facta consocia. omne siquidem bonum regis

suadere debet affinitas. acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium

contigisse uidearis excelsum. <8> Extat gentis Gothicae huius probitatis

exemplum: Gensimundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus,

tanta se Hamalis deuotione coniunxit, ut heredibus eorum curiosum exhibuerit

famulatum. quamuis ipse peteretur ad regnum, impendebat aliis meritum suum et

moderatissimus omnium quod ipsi conferri poterat, ille paruulis exhibebat. atque

ideo eum nostrorum fama concelebrat: uiuit semper relationibus, qui quandoque

moritura contempsit. sic quamdiu nomen superest Gothorum, fertur eius cunctorum

adtestatione praeconium. unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat

generis affinitate gaudere.

X. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis,

quando praecelso uiro Toluin et nostra affinitate fulgenti uestri ordinis

contulimus dignitatem. auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu

nec discincta iacet toga iam procinctualis effecta. ante uobis contulimus

honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem. per omnes est nimirum splendor

refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi

luminis, quae relucet et proximis. <2> Sed quamuis sit uobis notissimus

candidatus, qui domni aui nostri tam claris ac diuturnis adhaesit obsequiis,

tamen iuuat illa repetere, quae constat ad institutoris eius gloriam pertinere.

<3> Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe

gloriatur. qui mox inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad

sacri cubiculi secreta portauit, agens non ut aetas, sed ut locus potius

expetebat. nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic

tanto amplius timoris adquiritur, quanto proximus plus habetur. arduum nimis est

meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, uel ab alio

formidatur. has procellas moderator sui sine offensione transmisit, carus

summatibus, collegis semper acceptus, ut iam tunc magnae felicitatis uideretur

esse praesagium gratiam meruisse cunctorum. <4> Cuius ut coepit aetas adulescere

tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus

est Sirmensem: ut quod ab illo Martio uiro uerbis didicerat, in camporum

libertate monstraret. egit de Hunnis inter alios triumphum et emeritam laudem

primis congressibus auspicatus neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. tales

mittunt nostra cunabula bellatores: sic paratae sunt manus, ubi exercetur

animus. nutritus in otioso seruitio laboriosos subegit et quod exercitatione non

didicit, uirtus prona compleuit. <5> Rediit subito ad principem ueteranus

egressus primaeuus, ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse

crederetur. hoc rimator ille actuum et bonorum remunerator inspiciens uigorem

illi regiae domus uirtutis contemplatione commisit, ut quem ingeniosum bella

probauerant, fortissimi regis consiliis misceretur, ad inuenienda subtilis, ad

implenda robustus, ad celanda cautissimus. egit locum merito publici secreti:

cum ipso proelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat et in tantam se

similitudinem eius cogitationis adiunxerat, ut causis recognitis, quod ille

uelle poterat, iste sua sponte peragebat. defensorem omnium suis tractatibus

adiuuabat et ministrando consilium regebat ipse rectorem. <6> Ammonet etiam

expeditio Gallicana, ubi iam inter duces directus et prudentiam suam bellis et

pericula promptissimus ingerebat. Arelatus est ciuitas supra undas Rhodani

constituta, quae in orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis

dorsa transmittit. hunc et hostibus capere et nostris defendere necessarium

fuit. quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque ualidissima ea tempestate

certamina. <7> Affuit illic dubiis rebus audacia candidati, ubi tanta cum globis

hostium concertatione pugnauit, ut et inimicos a suis desideriis amoueret et

uulnera factorum suorum signa susciperet: uulnera inquam, opinio inseparabilis,

sine assertore praeconium, propria lingua uirtutis, quae licet ad praesens

periculum ingerant, reliquum tamen uitae tempus exornant. eget enim

astipulatoribus corpus illaesum, quaerit alios, qui uisa diuulgent: de

fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. conflictus

uirorum fortium mutua tela refluit nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste

contendit. unius forsitan ictus sollerter eluditur: qui multis resistit, a parte

qua non credidit uulnus excipit: quae in tantum nunc sunt gloriosa, quantum tunc

habuere pericula. iuuat igitur fortissimi uiri narrare quietum felicitatis

exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores. <8>

Mittitur igitur, Franco et Burgundio decertantibus, rursus ad Gallias tuendas,

ne quid aduersa manus praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus

uindicasset. adquisiuit rei publicae Romanae aliis contendentibus absque ulla

fatigatione prouinciam et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus

bellica contentione periculum: triumphus sine pugna, sine labore palma, sine

caede uictoria. tantum ergo eius gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus:

quem et ille arbiter rerum largitione redituum iudicauit esse prosequendum, ut

ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procurauit augmentum.

<9> Aquileiensem quoque tempestatem inter eius prospera iure memoramus, quia

discrimina, dum feliciter cedunt, suauissimae memoriae sensum relinquunt. cum

uentis saeuientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu iactatum

nauigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti uiro solacium nisi

tantum remigia brachiorum. tunc iste nautis pereuntibus cum caro pignore solus

euasit. <10> Ibi amor piissimi regis, ibi meritum probatum est periclitantis,

quando regnator ille uix litori constitutus, ut eum exitio praeualeret eripere,

undas iterum desiderabat intrare. tunc eius pericula formidauit, qui saluti

propriae timere nesciuit. <11> Nonno uobis, patres conscripti, asperis casibus

diuinitus uidetur exemptus, cui praesens parabatur euentus? hunc itaque uirum

bellis exercitatum, felicitate clarum, prudentia comprobatum, quod deo auspice

dictum sit, ad patriciatus praesentalis culmen eueximus. fauete nunc auspiciis

candidati et uiris nostris Libertatis atria reserate. conuenit gentem Romuleam

Martios uiros habere collegas.

XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Confide, patres conscripti, quod ad agendas optimo regi gratias omnium

uestrum studia debeant concitari, quando prouectum meum excogitatum noscitis pro

utilitate cunctorum. atque ideo alacriter excipiendum est, quod necessarie

fuisset optandum. omnibus quidem utile est iudicia principum sequi, sed ipse

facit propria, qui gratanter susceperit aliena. <2> Retinetis me senatus semper

fouisse coetum, sed nunc maxime, cum uestrum uideor intrare collegium. assumptio

dignitatis ordinis uestri nobis gratiam duplicauit, quando me inter eos esse

sentio, a quibus me amari posse confide. accedit etiam illud animi uestri

gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus, quando nemo

gentilium in uobis putabit abiectum, quod in me respicit honoratum. <3> In

expetendis quoque honoribus apud gloriosae memoriae Theodericum principem regum

mea uobis saepe uota coniunxi, ut quadam praesentia talia uidear praemisisse, ad

quos me cum gratia decebat intrare. confidentius enim illud expetitur, ubi post

collata beneficia festinatur. saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos

habita intercessione promoui, uobis inpetrare contendens, quod mihi ardue

potuissem optare. congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui

uestris faui semper honoribus. <4> Vultis scire, qua uos affectione complectar?

insertus stirpe regia uocabulum uobiscum uolui habere commune. uiuite deo

propitio securi et, quod est felicissimum suauitatis genus, exultate cum liberis

uestris. studete, sicut semper, praedicari moribus Romanis et bonorum actuum

famam sub alta quiete perquirite. interest nostrae gloriae, ut, quorum numerum

auximus, eos propitia diuinitate tueamur.

XII. ARATORI V. I. ATHALARICUS REX.

<1> Perfectionem necessariarum rerum completam esse iudicamus, si, quemammodum

eligendo uirum magnificum patricium armatae rei publicae parti prouidimus, ita

et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. decet enim tractatores

habere doctissimos, quibus potestas summa committitur, ut, nullo defectu

impediente meritorum, prouisa rei publicae utilitas explicetur. alii sunt

honores qui se ordinaria prouisione componunt: de generali autem securitate

sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. <2>

Neque enim adhuc minus probatus agnosceris, licet primaeuus ueneris ad honores.

aduocationis te campus exercuit: te iudicii nostri culmen elegit. nam ita intra

te fuit quamuis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non

pateremur ingenium. auspicatus es militem, cum implere potueris cognitorem, et

quamuis traheret te eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas

iudicanda proferre. probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata

facundia. nam sicut perniciosum est doctos praua suadere, sic salutare munus

est, cum ueritatis terminos disertitudo nescit excedere. <3> Sed ut merita tua

exemplis potius laudabilibus asseramus, iuuat repetere pomposam legationem, quam

non communibus uerbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti. directus enim

de partibus Dalmatiarum ad domnum auum nostrum sic necessitates prouincialium,

sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum et

copiosus esses et fastidia non moueres. abundantia siquidem uerba cum suauissimo

lepore defluebant et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: delectando

mouendo implebas magis ueri oratoris nisum, cum iam causidici deseruisses

officium. <4> Genitoris quin etiam tui facundia et moribus adiuuaris, cuius te

eloquium instruere potuit, etiamsi libris ueterum non uacasses. erat enim, ut

scimus, egregie litteris eruditus. et ut aliquid studioso exquisitum dicere

uideamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor artium

multarum uolatu Strymoniarum auium collegisse memoratur. <5> Nam et hodie grues,

qui classe consociant, alphabeti formas natura inbuente describunt: quem in

ordinem decorum redigens, uocalibus consonantibusque congruenter ammixtis, uiam

sensualem reperit, per quam alta petens ad penetralia prudentiae mens possit

uelocissima peruenire. hinc Helenus auctor Graecorum plura dixit eximie uirtutem

eius compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio

possit agnosci magnarum copia litterarum. <6> Sed ut ad propositum redeamus,

paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro

eloquentiam non nutristi. o beatum magistrum felicissimumque discipulum, qui

affectuose didicit, quod aliis doctorum terror extorsit! <7> Romanum denique

eloquium non suis regionibus inuenisti et ibi te Tulliana lectio disertum

reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonauit. ubi sunt, qui Latinas litteras

Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? euaserat Caecilius pondus

uerecundiae, si hunc prouectum saecula priora genuissent. soluta est quippe uis

illa sententiae: mittit et Liguria Tullios suos. <8> Cognosce quid ex meritis

tuis aestimauimus, quando te illius consilio uides esse sociatum, qui nostri

inperii tractat arcanum. hinc est quod te comitiis domesticorum illustratum isto

honore decoramus, ut merito maiora de nostris debeas sperare iudiciis, qui in te

adhuc meliora credimus inueniri. grande tibi negotium uides esse commissum:

quidquid egeris, generalitas sentit. nam qui potest in uniuersitate peccare,

gloriosus nimis est, si nescit excedere.

XIII. AMBROSIO V. I. QUAESTORI ATHALARICUS REX.

<1> Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbauit et certo

procedit uestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto. sine merito siquidem

remuneratum putatur omne quod subitum est nec inexplorati suspicionem refugit,

quod repente prouenerit. contra omnia deliberata robusta sunt et totum bonis

actibus optinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promouetur.

<2> Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui

iudiciis suis etiam futura praedicebat, priuatarum largitionum fascibus

praefuisti: honor, nisi ex te creuisset, exiguus, quem tu suscipiens patrocinium

meritorum ita gratia dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod

dignitas non habebat. quod si laudabile est uel mediocribus esse honoribus

parem, quanto praestantius uicisse moribus aulicam dignitatem. haec cum tu sub

tanto iudice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius inuenisti. <3>

Dictationibus enim probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus, et

ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio deesse non sineres

iudicem, cuius ad tempus abrogatam cognouimus dignitatem. non sunt imparia

tempora nostra transactis: habemus sequaces aemulosque priscorum. <4> Ecce

iterum ad quaesturam eminens euenit ingenio. redde nunc Plinium et sume

Traianum. habes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. fama

temporum de legitima atque eloquenti iussione generatur. omnia si quidem bona

cumulat lingua diserta et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur.

esto nobis ad bona suggerenda promptissimus et aduersum improbitatem male

praesumentium constanter erectus. dic etiam auribus nostris quod est omnino pro

nobis. bonus princeps ille est, cui licet pro iustitia loqui, et contra

tyrannicae feritatis indicium audire nolle constituta ueterum sanctionum. <5>

Renouamus certe dictum illud celeberrimum Traiani: sume dictationem, si bonus

fuero, pro re publica et me, si malus, pro re publica in me. sed uide quid a te

quaeramus, quando nec nobis aliquid iniustum licere permittimus. decreta ergo

nostra priscorum resonent constituta, quae tantam suauitatem laudis inueniunt,

quantum saporem uetustatis assumunt. <6> Praeiudicia, quae nos horremus, in

aliis non amamus. obligamus te certe generalitati, dum absolute praecipimus iura

seruari. quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse

uideamur. decet enim praemonere, ne te iam tardius post aliena pericula uideamur

uelle corrigere. bonorum exempla sequere et nobilitatis tuae memor incede. illi

digne ad uitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe nascuntur. <7> His

igitur in bonum publicum praedictis per quintam feliciter indictionem quaesturae

tibi insignia deo praestante concedimus, honorem prudentium, fontem omnium

dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate

manauerit. age ut, qui ad consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et

grauitate praeminere noscaris. nam quid tibi conueniat, uides. uox legum

diceris, dum nos iura condamus. incumbe nunc probitati uel fidei, ut, sicut te

prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati.

XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Accipite, patres conscripti, iudicium quod initia nostra protulerunt, quando

plus cogitantur omnino quae cauta sunt, quia talis subsecutio creditur, quale

primordium uenisse sentitur. nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in

ipsa nouitate opinionis suae non uidet esse custodem. prouidus institutor hortum

suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae

sollicitis fuerant exculta laboribus: quanto magis regnum decet inter initia

pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri uideatur inculti! <2> Et ideo

beneficiis nostris quasi quandam ianuam cogitauimus dare quaestorem, per quem

uenientium dignitatum culmina decenter exirent. sunt uobis certe de candidato

nota, quando et moderna, quae loquimur. nam cum transitum gloriosae memoriae

domni aui nostri subiectorum anxia corda lugerent — bonum quippe amissum dum

quaeritur, plus amatur —, per eum uobis et nostri auspicii et uestrae

securitatis optata patuerunt. intellegite, quali nos aequitate constringimus in

futuris, ut ipse uobis legum fieret custos, qui conseruandae iustitiae fuerat

promissor effectus. <3> Affuit mandatis regalibus eloquens et decorus orator,

permulcens etiam inspectus, quos gratissimos reddebat auditus. tales enim decet

esse aulicos uiros, ut naturae bona indicio frontis aperiant et possint agnosci

de moribus, cum uidentur. tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum

lingua nobilitat: semper autem in honore manet, si, cuius est tranquillus

animus, eum quoque serenissimus commendet aspectus. hoc denique facto testamur

copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte

laudetur. <4> Eloquentiae uero bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad

hoc specialiter probetur adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate

dictorum. aliis enim iudicibus prouinciarum committatur exactio, aliis priuati

aerarii custodia delegetur: hic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde

per totum mundum opinio uulgata laudetur. quod uobis adeo, patres conscripti,

aestimauimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae

laudi et uestrae securitati expediat inueniri. agnoscite, docti, bonum principis

uotum: confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam.

segnissimi est torpere, cum se ad prouectum cognoscat rerum dominos inuitasse.

<5> Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine

decoratum fauor uestrae benignitatis excipiat. de illo enim non debet dubitari,

qui a uestro ordine iam in prima dignitate meruit approbari.

XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni aui nostri

respondistis in episcopatus electione iudicio. oportebat enim arbitrio boni

principis oboediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamuis in aliena

religione, talem uisus est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat

displicere, ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis

sacerdotibus ecclesiarum omnium religio pullularet. recepistis itaque uirum et

diuina gratia probabiliter institutum et regali examinatione laudatum. <2>

Nullus adhuc pristina contentione teneatur. pudoren non habet uicti, cuius uotum

contingit a principe superari. ille quim immo suum efficit, qui eum sub puritate

dilexerit. nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod

alteri in partem ductus optauit? ciuica sunt ista certamina, pugna sine ferro,

rixa sine odio: clamoribus, non doloribus res ista peragitur. nam etsi persona

summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium

possidetur. <3> Quapropter redeunte legato uestro inlustri uiro Publiano

rationabile duximus ad coetum uestrum salutationis apices destinare. magna enim

iucunditate perfruimur, quotiens cum nostris proceribus uerba miscemus. et hoc

quoque suauissimum uobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio,

nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.

XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX.

<1> Solent quidem uenientes ad aulicas dignitates diutina exploratione

trutinari, ne imperiale iudicium aliquid probare uideatur ambiguum, quando

gloria regni est reperisse iudices exquisitos. sed tam frequens est familiae

uestrae felicissimus prouectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut

licet aliquis uos eligat ad subitum, nihil fecisse uideatur incertum.

similitudinem suorum felix uena custodit, quando pudet delinquere, qui similia

nequeunt in sui genere reperire. <2> Hinc est, quod melius agnoscitur elegisse

nobilem quam fecisse felicem: quia iste commonitus per ueterum se facta

custodit, ille exemplum non habet nisi quod fecerit. quapropter secure tibi

credimus, quod totiens tuo generi commissum fuisse gaudemus. pater his fascibus

praefuit: sed et frater eadem resplenduit claritate. ipsa quodammodo dignitas in

penatibus uestris larem posuit et domesticum factum est publicum decus. <3> Nam

militiae ordinem sub fraterna laude didicisti, cui mutuo conexus affectu

implebas laboribus socium et consiliorum participatione germanum, ad te potius

pertinere diiudicans quod frater acceperat. hoc baculo reclinabatur ille

felicior, astu quaedam neglegens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat

impleri. <4> En dulce fratrum obsequium et praesentium temporum antiqua

concordia. bene talibus sensibus iudicium creditur, qui seruare mores

naturaliter sentiuntur. quod si amoeni recessus et prouinciale otium forte

libuissent, ad te cateruae causantium et anxia currebant uota laesorum. boni

iudicis inter eos assumebas officium ut futurorum quodam urgente praesagio, quod

a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas. <5> Meminimus etiam,

qua nobis in primordiis regni nostri deuotione seruieris, quando maxime

necessarium fidelium habetur obsequium. nam cum post transitum diuae memoriae

domni aui nostri anxia populorum uota trepidarent et de tanti regni adhuc

incerto herede subiectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus

felix portitor nuntiasti et sapientiae tuae allocutione firmati maerorem, quem

de occasu conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. innouatio

regis sine aliqua confusione transiuit et sollicitudo tua praestitit, quod nos

nullus offendit. <6> Atque ideo probato talibus institutis ab indictione

feliciter sexta sacrarum largitionum comitiuam propitia tibi diuinitate

concedimus. usurus es omnibus priuilegiis atque emolumentis, quae ad tuos

decessores pertinuisse noscuntur: absit enim, ut aliqua calumniae machinatione

quatiantur qui actionis suae firmitate consistunt. fuit enim tempus, cum per

delatores uexarentur et iudices. deponite iam formidinem, qui non habetis

errorem: fructibus uestrarum utimini dignitatum: nam quod uobis per decessores

prodecessoresque uestros temporibus domni aui nostri consuetudo longa dedit,

indulgentia quoque nostra custodit. <7> Conferimus tibi honorem germani: sed tu

fidem eius imitare seruitii. nam si illum sequeris, multos laude praecedis,

uirum auctoritatis maximae, probatae constantiae, qui sub tanto principe et sine

culpa paruit et iudicia laudatus exercuit. promptum est enim aestimare quid

egerit, quando sub ingrato successore palatinum officium praeconia eius tacere

non potuit. difficile non est itaque moribus sequi posse germanum, quia et in

conuersationis fructu plerumque consentiunt, qui unius semine procreantur.

XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Tanta est, patres conscripti, in candidato copia meritorum, ut uereamur, ne

tardius putetur electus quam non sit iudicio comprobatus. nam cum diuae memoriae

auus noster optimos uiros exquireret, nobis eum inremuneratum prosperior fortuna

seruauit. illi paruit, illi multa officiositate seruiuit et a domino largissimo

beneficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. credo dilata est

compensatio meriti, ut nobis aptior fieret causa praestandi: congenimat enim se

pietas nostra lege naturae. condignum est ab herede solui, quod collatum constat

auctori. cur enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere

consuetudo suae nobilitatis urgeret? <2> Pater huic manu clarus ac summa fuit

morum nobilitate conspicuus, quem nec feruentia bella respuerunt et tranquilla

otia praedicarent, corpore ualidus, amicitia robustus aeui antiquitatem

gestabat, abiectis saeculis Odouacris ditatus claris honoribus. his temporibus

habitus est eximius, cum princeps non esset erectus. <3> Sed quid antiquam

parentum eius repetimus nobilitatem, cum uicina resplendeat luce germani? cuius

non dicam proximitati, sed uel amicitiae coniunctum fuisse potest esse

laudabile. huius uirtutibus ita se sociauit atque conexuit, ut hoc potius sit

incertum, qui magis praedicetur ex altero. <4> Amicitiis ille praestat fidem:

sed magnam promissis debet iste constantiam. ille quoque auaritia uacuus: et

iste a cupiditate probatur alienus. hinc est quod norunt regibus seruare fidem,

quia nesciunt uel inter aequales exercere perfidiam. ibi enim mores facilius

probantur, ubi natura sub libertate monstratur. quomodo ergo sub puritate non

seruiant dominis, qui nesciunt illusisse collegis? <5> His laudibus electus a

coniuge Basilianae sociatus fertur esse familiae, quod plerumque uenit a meritis

coniungi posse nobilibus. inspicite in eo, si placet, etiam familiarem uitam,

quia saepius maioribus uestris uiros industrios haec signa prodiderunt. res huic

priuata tanta fuit moderatione disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet nec

iterum nimia effusione laberetur. <6> Gentiles uictu, Romanos sibi iudiciis

obligabat et unde ingratitudo dignitatibus plerumque uenit, iste disceptando

sibi amicitias colligebat. uidete quid faciat nobilis natura. ex iudicibus natus

arbitrum agebat, quod nisi ex morum probitate nulla potest contingere ratione.

nam fascibus oboedire plerumque potestatis necessitas cogit: priuato iudici

parere sola sententiarum probitas facit. unde nobis plus laudis uidetur habere

uoluntarius iudex, quando ad audientiam non eligitur nisi qui iustus esse

moribus aestimatur. <7> Quapropter, patres conscripti, fauete uestris alumnis et

nostris fauete iudiciis. secundo ad uestram curiam uenit, qui et ex senatore

natus est et aulicis dignitatibus probatur honoratus.

XVIII. FIDELI V. I. QUAESTORI ATHALARICUS REX.

<1> Professionem constat esse iustitiae legum peritos iudices ordinare, quia uix

potest neglegere qui nouit aequitatem nec facile erroris uitio sordescit, quem

doctrina purgauerit. dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis

aspexit, nec latere potuit, qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata

peroraris. <2> Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant:

nullus susceptus quod amplius desideraret habuit: nullus iudicum quod in te

corrigere posset inuenit. accessit enim uenustas oris et castitas animi: iuuenem

te solus decor ostendit: ab ore primaeuo cana uerba manauerunt. contendit flos

aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superauit, quae nos ad uirtutum

gradus gloriamque perducit. <3> Quapropter aptamus munera nomini et meritis

tuis, ut arcana regia Fidelis accipias et uir eloquens litteratam reperias

dignitatem. nunc causas gloriose iudica, quas laudabiliter perorabas: assideat

tibi propria et exercitata doctrina. modo est felix et certa condicio

negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod legit.

non enim decet iudicem ministrum esse uoluntatis alterius, ut magis alteri

pareat, cui tot milites obsecundant. certe si in aliis utcumque tolerandum,

nimis in quaestore pudendum est, ut qui eligitur ad principis consilium,

solacium expectet alienum. <4> Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per sextam

indictionem quaesturae tibi conferimus dignitatem. sed tuus honor imperitis

opprobrium est. nam sicut conscientia laeta est, quae prouehitur meritis, ita

sub reatu iacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. habes priscos

uiros, quos te deceat imitari. praecede fama quem sequeris dignitate. <5> Nam si

te priuata uita uirtutibus exercuit, quanto melius prouecta declarabit?

sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris ueritate uocabuli. nam

cum omnis appellatio ad declarandas res uideatur imposita, nimis absurdum est

portare nomen alienum et aliud dici quam possit in moribus inueniri. uerum haec

bonae conscientiae dicta sufficiant, quia dubitari de illo creditur, qui

plurimis ammonetur.

XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Licet coetus uester genuino splendore semper irradietur, clarior tamen

redditur quotiens augetur lumine dignitatum. nam caelum ipsum stellis

copiosissimis plus refulget et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus

reddit decorem. naturae siquidem insitum est, ut bonorum copia plus delectet.

prata denique floribus pinguntur innumeris: laudatur pinguis arui densior seges.

antiquitas uos fecerit nobiles haberi: nos senatum uolumus etiam de numerositate

praedicari. <2> Hinc est quod uobis aggregare cupimus quem repererimus ubicumque

praecipuum. nam licet apud uos seminarium sit senatus, tamen et de nostra

indulgentia nascitur, qui uestris coetibus applicetur. alumnos cunctae uobis

pariunt aulicae dignitates, quaestura autem uere mater senatoris est, quoniam ex

prudentia uenit. quid enim dignius, quam curiae participem fieri qui adhaesit

consilio principali? sed quia prudenti uiro generaliter non sufficit conclusa

laudatio, eius nota propriaque tangamus. <3> Quaestorem nostrum, patres

conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse et sic aduocationis

suae crebras egisse uictorias, ut merito sibi eum electio triumphalis asciuerit,

quatenus palmis felicibus inauguratus nobis daret omina laurearum. ad forense

gymnasium prima aetate deductus studuit semper integritati mentis et nobilissimo

pudore castitatem corporis sub nimio labore transegit. <4> Orator facundus,

grauissimus patronus susceptas causas suis praeconiis adiuuabat, quando credi

non poterat negotium inprobabile, cui talis uidebatur assistere. nonne

praetermittere hunc uirum esset publicum damnum? quid enim aut nobis aut uobis

esse debet acceptius quam nostro coniungi lateri, qui inter leges meruit

approbari? amare namque eas potest, per quas doctus enituit, dum affectat

unusquisque gloriam suam nec obliuisci potest animus, ex qua nobis fuerit parte

sociatus. <5> Creditis forte, principes uiri, nouam in hunc imparatamque

apparuisse prudentiam? origo eius hereditarias sibi litteras uindicauit, cuius

pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut et trino fratrum et Tulliano

cespite pullularet. proinde quamuis sit uel inter mediocres difficillimum

placendi genus, tamen aduocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter

meruit inuenire. is contra magnum Olybrium stetit, is palmarii Eugenetis linguae

ubertate suffecit, et illis par extitit, quos singulares Roma cognouit. <6> Quid

enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse maiores? nam si

inueteratae et per genus ductae diuitiae nobiles faciunt, multo magis

praestantior est, cuius origo thesauris prudentiae locuples inuenitur.

quapropter, patres conscripti, fauete nostro iudicio ac suis meritis candidato:

quando si collegae manum clementiae porrigitis, uos potius subleuatis.

XX. AVIENO V. I. PPO ATHALARICUS REX.

<1> Assertio meritorum est potuisse eligi post improbitatem iudicis accusati,

quando excessus praecendentium non corrigitur, nisi cum successor optimus

inuenitur. contrariis rebus plerumque medicina succedit, nam, dum calor uitalis

adhibitus fuerit, frigus pestiferum tunc recedit. nubila ipsa uentorum

spiratione terguntur et aquilo faciem caeli tranquillam reddit, quam australis

aura turbauit. sic nos decessorem tuum summouimus amore generalitatis, ut tu

saluberrimus aduenires. <2> Contraria prioribus imitare et laudanda peregisti.

ille calumniis odiosus: tu stude, ut iustitia reddaris acceptus. rapax ille: tu

continens. bonorum omnium breuis est definitio uitare quae fecit, quando illa

uere laudanda sunt, quae suo iudicio non probauit. respice denique in illo odium

publicum, et tu amorem affectare cunctorum. tanti tuis moribus gratias agant,

quanti illius acerbitatem actionis accusant. animare igitur dedecore

praecedentis, quando post illum professae malitiae uirum uel a malis abstinuisse

laudandus es. nam quale erit, si beneficia prouinciis tribuas quae hactenus non

habebant? bonum insolitum plus amatur et sequenti gaudio confert dulcedinem

temporum praemissa tristitia. <3> Atque ideo praefecturae tibi fasces per sextam

feliciter indictionem deo auxiliante conferimus, quae quanto fuit hactenus

laesione terribilis, tanta nunc habere debet beneficia lenitatis, siquidem

sauciata cura tua refouenda sunt. non tuis, non alienis manibus quisquam

grauetur. nam ultra omnes impietates est nocere laesos, qui sanare creditur

uulneratos. redeat ad nomen antiquum praefectura illa praetorii toto orbe

laudabilis: cuius si principium quaeramus, per Ioseph a beneficiis inchoauit.

nec inmerito a legibus nostris pater prouinciarum, pater etiam praedicatur

imperii, quia sic iuste, sic prouide agi uoluerunt, ut non districtum iudicis

nomen, sed uocabulum illi pietatis imponerent. <4> Iustis ac debitis compendiis

nostrum per te crescat aerarium. lucra rennuimus, quae legum cauta profanant:

pecunias illas uolumus, quibus libra iustitiae suffragatur. aedes nostras

nequitiam non patimur introire, quia nec priuatim intromittere possumus quam

publica uoce damnamus. <5> Audite, iudices, quid amemus, nolite aliud in malum

publicum suspicari. nam cui uos per iniquas prouisiones creditis esse

placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere, quae possunt iustitiae

monitis conuenire? uestris iam moribus peccatis, si post ista delinquitis. sed

illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus incognitas

peruenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod melius

praedicetur adiunge, quia diligentior semper debet esse qui sequitur, dum bona

parentum probabiliter et imitari cupimus et uincere festinamus. <6> Accedit

etiam tuis laudibus, quod dictis prudentum probaris imbutus. graue est sapienti

offendere, ubi alterum reperit incidisse. ius forte praetereat, qui iura

nesciuit: totum a te legitimum quaeritur, cuius origo indocta fuisse nescitur.

aequales tibi sunt libri ueterum et actiones parentum. praesta opinioni tuae,

praesta nostro iudicio, ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra

beneficia dignitates.

XXI. CYPRIANO V. I. PATRICIO ATHALARICUS REX.

<1> Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate

laudatus, tamen, quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad

indictum reuertimur, de quo iam praeconia multa sonuerunt. testificatum est de

te, quicquid de fidelibus, quicquid debuit de bene meritis aestimari. sed digne

laudum cum uoluerit nouitates emittit, qui se actionis probitate compleuit. <2>

Natura perennis fontis est gloriae uena manabilis: nam sicut ille fluendo non

expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. quod et si transacta

taceantur, tu noua probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis

semper et meritis. cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. senescis

quidem corpore, sed laude iuuenescis. merito tibi prolixior aetas optatur, in

quo fama semper robustior inuenitur. <3> Habuisti sub diuae memoriae auo nostro

in utraque parte laudatas semper excubias. uidit te adhuc gentilis Danuuius

bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat praesumptione

certaminis obstaturus. peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi et

conuersos terrore sectari. sic uictoriam Gothorum non tam numero quam labore

iuuisti. <4> Postea uero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii

officium laboriosis contentionibus exhibebas. fuerunt enim apud illum uirtutum

omnium uirum exercitualia uel pacata seruitia. quis enim non ageret bellum, qui

illi potuit competens exhibere responsum? qui tantam firmitatem animi semper

exegit, tantam uerborum in asserenda ueritate constantiam, ut merito se uicisse

diceret hostem, qui illo praesente uitare ualuisset errorem. hinc fuit, quod

eius obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum

et, dum culpam quis formidet incurrere, sapientibus se nititur aggregare. <5>

Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum

aptissimum munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut maiora tibi

deberi faceres, quamuis eam in magna praemia suscepisses. per haec te florida

iuuentus exercuit, sed nostris temporibus aetas matura seruauit. consilio quidem

plurimum uales, nec fractus tamen aetate cognosceris: sic enim adeptus es

senectutis bona, ut eius non subires incommoda. haec sunt quae in te aestimamus

augenda, ut, sicut es conscientia praeditus, reddaris quoque honore reuerendus.

<6> Sunt enim beneficiis nostris consentanea in te et superna iudicia, quando

talium filiorum pater effectus natura ipsa uideris esse patricius. quorum bona

uernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de

filiorum probitate laudari. primum, quod non minimae laudis praestat initium,

infantia eorum est nota palatio. sic fetus tui, more aquilae se probantes,

regales oculos ab ipsis paene cunabulis pertulerunt. relucent etiam gratia

gentili nec cessant armorum imbui fortibus institutis. <7> Pueri stirpis Romanae

nostra lingua loquuntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram fidem,

quorum iam uidentur affectasse sermonem. habemus, unde tibi, felix pater,

praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos optulisti.

quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus

tibi deo auspice conferimus dignitatem, honorem quidem celsum, sed qui tuis

meritis probetur aequalis. fruere igitur probatissimis institutis, ut cum tu

bona geminaueris, nostris iterum beneficiis augearis.

XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Si fauore uestro dignus est, qui uel semel regale potuit impetrare iudicium,

quid, patres conscripti, uir magnificus merebitur Cyprianus, qui uobis totiens

gratior debet effici, quotiens a nobis dignitates acceperit? certantes in stadio

numerosior corona glorificat, Olympicos currus frequens palma nobilitat: sic uel

in leuibus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter praemia conferuntur. de

primo denique prouectu potest esse cunctatio, dum multi fallunt principis

animum, quando facile est illudere, cui semper uotum est praestitisse: sed talem

mentis exhibuit constantiam, tantum bonorum habuit propositum, ut semper in se

prouocauerit regium munus. <2> Haec est certa gloria, haec indubitata sententia

frequenter potuisse mereri, per quod homines constat ornari. hos etiam intrare

in uestram curiam decet, qui ad primos honores non expendunt meritum suum, sed

cum magna susceperint, iterum maiora promerentur. ornant quoque tales et nostra

iudicia, quando bene prius electus creditur, qui saepius approbatur. natura ipsa

boni adhibita perseuerantia pretiatur, quia minus est laudanda incipere quam

bonorum propositum custodire. <3> Similes habuistis olim, patres conscripti,

Decios, similes uetustas praedicat fuisse Coruinos. neque enim hic uir, de quo

nobis sermo est, nostrum sibi tantummodo conciliauit arbitrium. ab uno quippe

principe prouehi uidetur forte gratiosum: nam et sub altero meruisse prouectum

apud utrosque integrum constat fuisse iudicium. cunctos ergo sequaces habet, qui

aliquid ex ueritate decernit. <4> Hunc prouectus sui auctorem meruit, ut nos

augmentatores dignissime reperiret. ille in eum fundamenta posuit honorum, nos

culmen construximus dignitatum. et ideo, patres conscripti, tot laboribus, tot

laudibus clarificato illustri uiro Cypriano suggestum quoque patriciatus

addidimus, ne maior esset meritis suis quam honoribus nostris. fauete nunc

collegae quem saepe decorastis extranei. securus ad uos redit, qui iam honores

suos in Libertatis aula reposuit. <5> Habet etiam, unde uobis reddatur

acceptior, quando tales curiae uestrae alumnos protulit, de quibus quamuis

auidus pater tamen propria uota superauit, non infantia trepidos, non ad

respondendum, ut licebat, ignaros: uariis linguis loquuntur egregie, maturis

uiris communione miscentur. sic cum nobis noti sunt, in ipso aetatis primordio

adulescentiam transierunt. praestet diuina maiestas, ut, sicut de patre eorum

munificentiae nomen extulimus, sic et in eis pietatis nostrae titulos augeamus.

XXIII. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

<1> Licet munificentiam regis cotidie deceat cum sole relucere et iugiter

aliquid facere, quo possit largitas principis apparere, hinc tamen conscientiae

debitum soluitur, quotiens parentibus sub aequitate praestatur. lucrantur

principes dona sua et hoc uere thesauris reponimus, quod famae commodis

applicamus. absit enim, ut negemus affini, quod solemus custodire subiectis:

quando qui nobis sanguine coniungitur, plus meretur nec fraudari potest proprio

desiderio, qui militat sub iudice gratioso. <2> Atque ideo illustrem

magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo uiro Theodahado massas subter

annexas tot solidos pensitantes ex patrimonio quondam magnificae feminae matris

ipsius praecipimus reformari, eius feliciter dominio plenissime uindicandas,

cuius successionis integrum ius in ea qua praecipimus parte largimur. <3> De

cuius fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra

memorati patrimonii cum adiecta quantitate mereatur. quid enim tali uiro negare

possimus, qui etiam meliora suis obtinere possit obsequiis, uel si non

probaretur affinis? uir quem nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia

humilis, prudentia semper aequalis quid a nobis mereatur, intendite, quando ad

gloriam nostram trahimus, quod eum proximum confitemur. <4> Quapropter

aequissimae iussioni operam nauanter impendite delectisque sedis uestrae

chartariis designatas massas actoribus eius sine aliqua dilatione contradite, ut

summa nobis caritate sociato gratia praesentis muneris reddatur acceptior.

XXIIII. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX.

<1> Tanto diuinitati plurima debemus, quanto a ceteris mortalibus maiora

suscipimus: nam quid simile rependat deo, qui potitur imperio? sed licet pro

tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in

seruientibus honoratur. <2> Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae

consuetudinis institutum, ut, si quis sacrosanctae Romanae ecclesiae seruientem

aliqua crederet actione pulsandum, ad supra dictae ciuitatis antistitem negotium

suum dicturus occurreret, ne clerus uester forensibus litibus profanatus,

officiis potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque uestrum ad

contumeliam religionis tanta executionis acerbitate compulsum, ut saius eum

propriae custodiae crederet mancipandum. <3> Presbyterum quin etiam ecclesiae

Romanae pro leuibus causis asseritis criminaliter impetitum. quod nobis pro

ingenita reuerentia, quam nostro debemus auctori, displicuisse profitemur, ut,

qui pridem sacris meruerant inseruire mysteriis, conuentionibus inreuerenter

expositi nefariis iniuriis subiacerent. sed aliorum plectenda subreptio nobis

contulit plenissimae laudis euentum, ut causa contingeret praestandi, quae nos

caelestibus commendaret auxiliis. <4> Atque ideo considerantes et apostolicae

sedis honorem et consulentes desiderio supplicantum praesenti auctoritate

moderato ordine definimus, ut, si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem

in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae

iudicium prius conueniat audiendus, ut aut ipse inter utrosque more suae

sanctitatis cognoscat aut causam deleget aequitatis studio terminandam, et si

forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc

ad saecularia fora iurgaturus occurrat, quando suas petitiones probauerit a

supra dictae sedis praesule fuisse contemptas. <5> Quod si quis extiterit tam

improbus litigator atque omnium iudicio sacrilega mente damnatus, qui

reuerentiam tantae sedi exhibere contemnat et aliquid de nostris affatibus

crediderit promerendum, ante alicuius conuentionis effectum decem librarum auri

dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae per

manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur, carensque impetratis

negotii quoque sui amissione multetur. dignus est enim duplici poena percelli,

qui et diuinam reuerentiam et nostra iussa temerauit. <6> Sed item uos, quos

iudicia nostra uenerantur, ecclesiasticis uiuite constitutis. magnum scelus est

crimen admittere, quos nec conuersationem decet habere saecularem: professio

uestra uita caelestis est. nolite ad mortalium errores et humilia uota

descendere. mundani coerceantur humano iure, uos sanctis moribus oboedite.

XXV. IOHANNI V. S. REFERENDARIO ATHALARICUS REX.

<1> Valde dignum est in eis aliena seruare, quibus nos oportet propria dona

conferre. quid enim de illa munificentia possis ambigere, quando a nobis te

intellegis mereri, quod a nostris decessoribus accepisti? profitemur itaque

alterius quidem donum, sed nostrum esse iudicium et modernam principis mentem

praeuenisse tantum uelocissimam largitatem. <2> Hinc est quod diuae memoriae

auum nostrae clementiae domum in castro Lucullano positam, obsequiorum tuorum

sedulitate prouocatum, constat uoluisse largiri. cuius dispositionem secutus

patricius Tuluin posteaquam illi nostra est liberalitate concessa, praefatam

domum actu legitimo in tua optime iura transmisit. <3> Quapropter serenitas

nostra uel inchoatae uoluntatis desiderium uel Tuluin plenissimae donationis

effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut saepe dicta domus patriciae

recordationis Agnelli in Lucullano castro posita cum omnibus ad se pertinentibus

in tua uel heredum tuorum possessione permaneat, et quicquid de hac facere

malueris, habebis liberam potestatem, cuiuslibet uel priuati uel publici nominis

posthac inquietudinem summouentes: ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet

inquisitione fortassis ambiguum, huius auctoritatis nostrae iudicio constat

explosum. fruere iuuante deo rebus propriis ex nostra quoque auctoritate

solidatis. alii enim tibi iura legitima praestiterunt, nos possessionis quietem

et cunctis saeculis securam conferimus firmitatem. <4> Sed ne quis forsitan tam

egregiae uoluntatis nostrae inuidus temerator existat, iubemus eum qui ex hac re

quolibet tempore uel fisci nomine uel priuati mouere temptauerit aliquam

quaestionem, dare tibi, uel ad quem pertinere uolueris domum superius

designatam, poenae nomine auri libras tot et frustratum suis ausibus

infamatumque discedere. hunc enim uoluntatis suae meretur inuenire fructum, qui

aliquid contra nostrum uidetur quaesisse iudicium.

XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX.

<1> Gloriosus domnus auus noster desideria uestra cognoscens Quidilanem Sibiae

filium priorem uobis quidem facere disponebat: sed quia interueniente mortali

condicione nequiuit cogitata complere, necesse nobis est eius uota perficere, ne

tantus uir de aliquo inaniter iudicaretur bona potuisse sentire. <2> Atque ideo

praesenti auctoritate praecipimus, ut eum priorem feliciter habere debeatis et

quae ordinauerit pro disciplina seruanda, ubi nostra maxime utilitas continetur,

in omnibus oboedire debeatis, quia sic domni aui nostri estis moribus instituti,

ut et leges libenter audiatis et iudices. <3> Hoc est enim, quod nostrum comit

imperium, quod opinionem uestram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae

et nobis accepta et diuinitati possunt esse gratissima. robustius enim inimici

nostri uincuntur moribus bonis, quia quos superna protegunt, felices aduersarios

habere non possunt. pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus uestris

iustitiam fouere contenditis. ita enim duo mutua se amplexatione consociant: qui

aequitatem coluerit, fructum uictoriae possidebit. <4> Nam quae necessitas ad

iniusta compellat, cum uos et sortes alant propriae et munera nostra domino

iuuante ditificent? nam et si cui aliquid expetendum est, speret de munificentia

principis quam de praesumptione uirtutis, quia uobis proficit, quod Romani

quieti sunt, qui, dum aeraria nostra ditant, uestra donatiua multiplicant.

XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX.

<1> Seueritas publica sicut ab innocentibus uacat, ita necesse est, ut in

sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur

iudicium diuersa merita personarum. morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur

herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam reuocat sospitatem et pro qualitate

passionis praeceptum merentur artificis. <2> Et ideo deuotio uestra per

Fauentinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque

Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti

aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia grauius plectendi sunt qui

nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt,

quando maior ambitus est nouis dominis uelle seruire, ut commendati bonis

initiis reliquam uitam securitatis munere perfruantur.

XXVIII. CUNIGASTO V. I. ATHALARICUS REX.

<1> Permouit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua

sibi a Tancane iuris proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum suo peculio

causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent,

liberis sibi condicionem ultimae seruitutis imponi. <2> Atque ideo magnitudo

tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi

omni inter partes ueritate discussa iuri consentaneam et amicam uestris moribus

proferte iustitiam: quia sicut graue est de suo dominos iure decedere, ita

nostris est saeculis inimicum seruitutis iugo libera colla deprimere. <3>

Momenti iure si competunt, primitus reddantur inuasa, ita tamen, ut persona

legitima disceptationibus non desistat. cesset uiolenta praesumptio, ut causa

iudicis cognoscatur arbitrio et aut conuictos seruos cum rebus sibi

competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros

derelinquat. sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit

iniuriam.

XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS

REX.

<1> Dignum est, ut libenti animo faciatis quae iuberi pro urbis uestrae

utilitate cognoscitis: nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose uobis

constat offerri. ciuitatem siquidem uestram diutina siccitate laborantem iuuante

deo domnus auus noster saluberrima unda rigauit. <2> Cui nunc studio uestro

cloacarum ora pandantur, ne, sordium obiectione tardata, reciprocans unda

uestris aedibus illidatur et quas debuit abluere, easdem uobis cogatur inferre.

cui operi, quamquam uos urgere debeat ciuicus amor, uirum spectabilem Genesium

praecipimus imminere, ut nos ad meliora prouocetis, si quae iussimus gratanter

efficitis.

XXX. GENESIO V. S. ATHALARICUS REX.

<1> Amore ciuitatis uestrae antiqui operis formam domnus quidem auus noster

regia largitate construxit. sed nihil prodest aquarum copias urbibus inmisisse,

nisi nunc prouideatur cloacarum opportuna digestio: more uitae humanae, cuius

ista salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, alia parte corporis

relaxatus effuderit. <2> Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes huic faciet

operi nauiter insistere, quatenus antiquos cuniculos siue subterraneos siue qui

iunguntur marginibus platearum diligenter emendent, ut cum sollemniter optatus

uobis liquor influxerit, nulla abiecti laetaminis obiectione tardetur: quia

gratiam unda non habet nisi quae iugiter influit et uisa semper abscedit. illa

enim quae pulchre riuis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis: palus

enim nec uisu grata, nec iumentis accommoda. <3> Elementum pulcherrimum quidem,

sed cum in naturali puritate seruatur. sine hoc agri squalent, urbes anhela

siccitate fatigantur, ut merito antiqua prudentia quos a ciuica conuersatione

segregandos esse iudicauit, aquarum interdictione puniuerit. quapropter tam

utillimae rei omnium debet studere consensus, quia ciuis animum non habet, qui

urbis suae gratia non tenetur.

XXXI. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX.

<1> Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse

credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognouisti

litteris eruditus pulchram esse faciem ciuitatum, quae populorum probantur

habere conuentum. sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris

ordinationibus necessarius seruit effectus. feris datum est agros siluasque

quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. <2> Aues ipsae

gregatim uolant, quae innoxia uoluntate mitescunt: canori turdi amant sui

generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus:

murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad simplicem pertinet

uitam, adunationis gratiam non refutat. <3> Contra animosi accipitres, aquilae

uenatrices et supra omnes alites acutius intuentes uolatus solitarios

concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conuenticula non requirunt. ambiunt

enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant inuenire. sic

mortalium uoluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur

effugere, nec potest de illo aliquid boni ueraciter credi, cuius uitae testis

non potest inueniri. <4> Redeant possessores et curiales Bruttii: in ciuitatibus

suis coloni sunt, qui agros iugiter colunt. patiantur se a rusticitate diuisos,

quibus et honores dedimus et actiones publicas probabili aestimatione

commisimus, in ea praesertim regione, ubi affatim ueniunt inelaboratae deliciae:

<5> Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate

congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta uindemiis: abundat multifariis

animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando

ardenti tempore tale est uernum siluarum, ut nec muscarum aculeis animalia

fatigentur et herbarum semper uirentium satietatibus expleantur. uideas per

cacumina montium riuos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per

Alpium summa decurrunt. additur, quod utroque latere copiosa marina possidet

frequentatione commercia, ut et propriis fructibus affluenter exuberet et

peregrino penu uicinitate litorum compleatur. uiuunt illic rustici epulis

urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentum, ut nec minima ibi fortuna

copiis probetur excepta. <6> Hanc ergo prouinciam ciuitatibus nolunt incolere,

quam uel in agris suis se fatentur omnino diligere? quid prodest tantos uiros

latere litteris defaecatos? pueri liberalium scholarum conuentum quaerunt et mox

foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri:

proficiunt, ut dediscant: erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se

amare non norunt. quaerat eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens

frequentiam non respuat hominum, in qua se nouit esse laudandum. alioquin

uirtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. <7> Nam quale

desiderium est ciuium frequentiam deserere, cum aliquas quoque auium

conuersationi humanae se uideant uelle miscere? mortalium enim penatibus

fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos

nutrit intrepida. foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare,

cum frequentationi humanae uideat alites sua pignora commisisse. redeant igitur

ciuitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus

antiquorum. <8> Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum, ne

uastetur, assumi? cui enim minus grata nobilium uideatur occursio? cui non

affectuosum sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes

inuisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis

occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? caret

profecto omnibus his, qui uitam suam uult semper habere cum famulis. <9> Sed ne

ulterius in eandem consuetudinem mens aliter inbuta relabatur, datis

fideiussoribus tam possessores quam curiales sub aestimatione uirium poena

interposita promittant anni parte maiore in ciuitatibus se manere, quas habitare

delegerint. sic fit, ut eis nec ornatus desit ciuium nec uoluptas denegetur

agrorum.

XXXII. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX.

<1> Cum Nymphadius u. s. pro causis suis ad comitatum sacratissimum festinaret,

itineris longinquitate confectus, animalia fessa reparare contendens, ad fontem

Arethusae in Scyllacino territorio constitutae elegit ponere mansionem, eo quod

ipsa loca et pasturarum ubertate fecunda sint et aquarum inundatione

pulchrescant. est enim, ut dicitur, sub pede collium supra maris harenam

fertilis campus, ubi fons uastus egrediens cannis cingentibus in coronae speciem

riparum suarum ora contexit, amoenus admodum et harundineis umbris et aquarum

ipsarum uirtute mirabilis. <2> Nam cum ibi tacitus homo et studiose silentiosus

aduenerit, aquas fontis irrigui reperit sic quietas, ut in morem stagni non tam

currere quam stare uideantur. at ubi concrepans tussis emissa fuerit aut sermo

clarior fortasse sonuerit, nescio qua ui statim aquae ibidem concitatae

prosiliunt: os illud gurgitis ebullire uideas grauiter excitatum, ut putes aquam

rigentem succensae ollae suscepisse feruorum: silenti homini tacita, loquenti

strepitu et fragore respondens, ut stupescas sic subito perturbatam, quam nullus

tactus exagitat. <3> Noua uis, inaudita proprietas aquas uoce hominum commoueri,

et, quasi appellatae respondeant ita hominum sermonibus prouocatae, nescio quid

inmurmurant. credas ibi aliquod animal prostratum somno quiescere, quod

excitatum magno tibi strepore respondeat. legitur quidem nonnullos fontium

uariis scaturrire miraculis, ut aliqui potati animalibus reddant uarium colorem,

alter greges albos efficiat, quidam in saxeam duritiam suscepta ligna

conuertant. sed has causas nulla ratio comprehendit, quia supra intellectum

humanum esse cognoscitur quod tantum rebus naturalibus applicatur. <4> Sed ut ad

querellam supplicantis cito redeamus, hic cum mansionem supradictus Nymphadius

habuisset, insidiis rusticorum abactos sibi asserit caballos: quod temporum

nostrorum habere non decet disciplinam, ut delectatio illius loci tali damno

redderetur horribilis. quod uiuacitatem tuam diligenti censemus examinatione

discutere, quae et de palatio nostro auctoritatem et de legibus uisa est

iustitiam collegisse, ut more ipsius fontis scelus quod actum est uidearis

ulcisci. <5> Perquirantur fures summo silentio, teneantur in suis laribus

quieti, dum, mox ut executor increpuerit, eorum corda turbentur, in uoces

prosiliant et se terribili murmuratione confundant. sic aquas suas omina sibi

iudicent dedisse poenarum. sit ergo in eis competens uindicta, ut loca sint

peruia: inuitet posita disciplina studium commeantium, ne latronum excessibus

uitetur tale miraculum, quod semper laetificare cognoscitur inquisitum.

XXXIII. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX.

<1> Sicut incognita uelle nosse prudentis est, ita comperta dissimulare dementia

est, eo praesertim tempore, cum noxia res ad correctionem possit celerrimam

peruenire. frequenti siquidem probatione didicimus Lucaniae conuentu qui prisca

superstitione Leucothea nomen accepit, quod ibi sit aqua nimio candore

perspicua, praesumptionibus illicitis rusticorum facultates negotiantium hostili

direptione saepe laceratas, ut qui ad natale sancti Cypriani religiosissime

uenerant peragendum mercimoniisque suis faciem ciuilitatis ornare, egentes

turpiter inanesque discederent. <2> Hoc nos simplici ac facili remedio

credidimus corrigendum, ut spectabilitas uestra praedicto tempore una cum

possessoribus atque conductoribus diuersarum massarum, quietem conuenientium

anticipata debeat cautela procurare, ne atrocis facti reos inueniat, quos poena

consumat. quod si aliquis rusticorum uel cuiuslibet loci homo causa nefandae

litis aduenerit, inter ipsa initia comprehensus fustuariae subdatur protinus

ultioni et pompatus mala uota corrigat, qui prius occultum facinus excitare

temptabat. <3> Est enim conuentus iste et nimia celebritate festiuus et

circumiectis prouinciis ualde proficuus. quicquid enim praecipuum aut

industriosa mittit Campania aut opulenti Bruttii aut Calabri peculiosi aut Apuli

idonei uel ipsa potest habere prouincia, in ornatum pulcherrimae illius

uenalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam iudices de multis

regionibus aggregatam. uideas enim illic conlucere pulcherrimis stationibus

latissimos campos et de amoenis frondibus intextas subito momentaneas domos,

populorum cantantium laetantiumque discursum. <4> Ubi licet non conspicias

operam moenium, uideas tamen opinatissimae ciuitatis ornatum. praesto sunt pueri

ac puellae diuerso sexu atque aetate conspicui, quos non fecit captiuitas esse

sub pretio, sed libertas: hos merito parentes uendunt, quoniam de ipsa

famulatione proficiunt. dubium quippe non est seruos posse meliorari, qui de

labore agrorum ad urbana seruitia transferuntur. quid uestes referam innumera

uarietate discretas? quid diuersi generis animalia nitere pinguissima? ubi tali

cuncta taxatione proponuntur, ut quamlibet emptor fastidiosissimus inuitetur.

sic de illo commercio nemo ingratus redit, si cuncta probabilis disciplina

componit. <5> Est enim et locus ipse camporum amoenitate distensus: suburbanum

quoddam Consilinatis antiquissimae ciuitatis, qui a conditore sanctorum fontium

Marcellianum nomen accepit. hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas, ubi

in modum naturalis antri apsidis fabricata concauitas sic perspicuos liquores

emanat, ut uacuum putes lacum, quem non dubitas esse plenissimum. hic perlucidus

usque ad fundum patet, ut aspectibus tuis aerem potius apparere iudices, non

liquorem. aemulatur serenum diem aqua subtilissima, nam quicquid in imo geritur,

inoffensa oculis claritate monstratur. <6> Conludunt illic gregatim laetissimi

pisces, qui ad manus pascentium sic intrepidi ueniunt, tamquam se nouerint non

esse capiendos: nam qui tale aliquid praesumpsit efficere, mox poenam

diuinitatis cognoscitur excepisse. longa sunt illius fontis memoranda

describere. ueniamus ad illud singulare munus sanctumque miraculum. <7> Nam cum

die sacratae noctis precem baptismatis coeperit sacerdos effundere et de ore

sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens aquas suas non per

meatus solitos dirigit, sed in altitudinem cumulumque transmittit. erigitur

brutum elementum sponte sua et quadam deuotione sollemni praeparat se miraculis,

ut sanctificatio maiestatis possit ostendi. nam cum fons ipse quinque gradus

tegat eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus cernitur

crescere, quos numquam praeter illud tempus cognoscitur occupare. magnum

stupendumque miraculum fluenta labentia sic ad humanos sermones uel stare uel

crescere, ut eis credas audiendi studium minime defuisse. <8> Fiat omnium

sermone uenerabilis fons iste caelestis: habeat et Lucania Iordanem suum. ille

exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum mysterium annua deuotione custodit.

quapropter et reuerentia loci et utilitas rei dare debet populis sanctissimam

pacem, quia cunctorum iudicio sceleratissimus habendus est, qui talium dierum

gaudia temerare contendet. relegantur populis et proponantur ista quae diximus,

ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi licentia non quaeratur.

 

LIBER NONUS.

 

I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX.

<1> Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus,

nunc eis causas amarissimas imputemus, quas nemo potest relinquere, qui pietatis

noscitur monimenta cogitare. quis enim nesciat diuae recordationis Amalafridam,

generis nostri decus egregium, uiolentum apud uos reperisse lucis occasum, et

quam pridem habuistis dominam, passi non estis uiuere nec priuatam? haec si

contra fas parentelae grauis esse uidebatur, remitti ad nos debuit honorabilis,

quam magnis supplicationibus expetistis. parricidii genus est, ut quam uobis

fecerat affinem coniunctio regis, nefandis ausibus in eius uos interitum

misceretis. <2> Quid tantum mali a suo coniuge relicta promeruit? si successio

debebatur alteri, numquid femina in eo ambitu potuit inueniri? mater quin immo

haberi debuit, quae uobis regna transfudit. nam et hoc nobilitati uestrae

fuisset adiectum, si inter Hasdingorum stirpem retinuissetis Hamali sanguinis

purpuream dignitatem. hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intellegunt

fuisse temptatum. nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino eius

parentum uisus est despexisse uirtutem, quando nemo quod resecandum credit,

putat esse temptandum. <3> Et ideo morali ratione commoniti per illum et illum

legatos nostros uerbis prius a uobis expetimus aequitatem, spectantes qualis

excusatio tantis casibus afferatur. nam etsi quodlibet negotium in tali persona

fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro iudicio periret, quae se

pessimis actibus miscuisset. restat ut naturalis eius fingatur occasus.

inpossibilia non dicimus, noua non quaerimus: illum et illum atque illum

tradite, per quos res facta debeat elucere. sit in eis totius causae absoluta

probatio, sine bello, sine caede, aut nos efficiat placatos, aut uos reddat

obnoxios. <4> Quod si creditis esse temnendum nec uos ad rationabilia responsa

componitis, condicione initae pacis absoluimur, qui laesi foederis uinculo non

tenemur. uindicet nunc superna maiestas scelus qualibet arte commissum, quae ad

se clamare profitetur fraterni sanguinis impiam caedem.

II. EDICTUM. ATHALARICUS REX.

<1> Qui rei publicae statum et generale cupit stare fastigium, ad uniuersa debet

esse sollicitus, quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint

optinere. iniuria unius loci compago tota concutitur et tanta conuenientiae uis

est, ut unum uulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere. res

publica siquidem non est unius ciuitatis cura, sed totius regni prouisa

custodia: quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur.

minus enim habere necesse est, cui aliquid perit. et ideo diuersarum ciuitatum

peruigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala possint grauare palatia.

arbor enim, quam florere uides, quam summa conspicis uiriditate laetari,

subterraneo suco fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in

radice. hominum quoque uultus magna hilaritate decoratur, si uisceribus sanis

grauamen nullius sentiat laesionis. sic regnum iure dicitur integerrimum, si

nusquam fuerit inminutum. hoc fieri potest, cum undique summouetur effrenata

licentia nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare.

curiales, quibus a prouida sollicitudine nomen est, grauissima dicuntur

infestatione quassari, ut quicquid eis honoris causa delegatur, ad iniuriam

potius uideatur esse perductum. o nefarium scelus, importabile malum! quando

debuit rei publicae seruiendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis

uidetur amittere. <2> Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis

uersatus fuerit aut in iniuria aut in dispendio curialis uel aliquid ei,

praeterquam iussum fuerit a nobis uel ab aulicis quorum interest potestatibus,

imponere fortasse praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur,

ipsi qui aliquid tale pertulit nihilominus profuturarum, aut, si facultas

uindictae non sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum

poenis, quod non potuit compensare pecuniis, ita tamen, ut, quae pro publica

utilitate fuerint delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus

incipiunt debere, quos alienas iniquitates non permittimus sustinere. <3>

Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita

emptione peruadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus uenit.

circa saionum et militantum molestias iudicum protegantur auxilio. ab ipsis

quoque moderatoribus eos nostra uindicabit auctoritas, quando grauius plectendus

est, si ille, cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum. <4> Erigite

colla, depressi: subleuate animos, malorum sarcinis ingrauati: date studium

recuperare quae uos male cognoscitis amisisse. unicuique ciui urbs sua res

publica est. administrate ciuitatum sub consentanea uoluntate iustitiam. ordines

uestri aequabiliter uiuant. nolite grauare mediocres, ne uos merito possint

opprimere potiores. poena ista peccati est, ut unusquisque in se recipere possit

quod in alterum proteruus exercuit. uiuite iuste, uiuite continenter, quia uix

audet quisquam in illos excedere, quibus culpas non potest inuenire. <5> Grues

moralem nouerunt exercere concordiam, inter quas nullus primatus quaeritur, quia

iniquitatis ambitus non habetur. uigilant uicissim, communi se cautela

custodiunt, ipse pastus alternus est. sic honor nullis adimitur, dum omnia sub

communione seruantur. his etiam uolatus uicaria aequalitate disponitur: ultima

fit prima et quae primatum tenuit, esse posterior non recusat. sic quadam

communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine dominatu parent, sine

terrore famulantur. uoluntarie seruiendo liberae sunt et inuicem se diligendo

muniuntur. quarum morem scriptores rerum naturalium contuentes politiam quandam

inter ipsas esse commemorant, quas ciuico affectu uiuere cognouerunt. <6> Has si

uos imitemini, omnes a uobis prauitatum calumnias excludetis. nam uos, qui recti

uota recipitis, habetis per leges potestatem in ciuibus uestris. non enim in

cassum uobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellauit minorem

senatum, neruos quoque uocitans ac uiscera ciuitatum. quid in ista appellatione

non habeatis uel potentiae uel honoris? nam qui senatui comparatur, a nullo

genio claritatis excluditur.

III. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

<1> Si labor omnis assiduus adeo diuersos exigit fructus, ut aurum argentumque

solita commutatione mercetur, cur non ipsa diligenter exquirimus, propter quae

alia poscere uidebamur? Italia diues inferat nobis et aureos fructus. omnis

prouentus adquiritur, ubi metallum fuluidum reperitur. nam quid necesse est

terram multiplici fecunditate lassari, si ipsa magis pretia in ea potuerint

inueniri? frumenta nobis usualiter natura industria suffragante concedit: passim

se uina profundunt: metallum raro proditur, ut studiosius expetatur. <2>

Quapropter ad massam iuris nostri Rusticianam in Bruttiorum prouincia

constitutam magnitudinem tuam iubemus chartarium destinare et si, ut ab artifice

harum rerum Theodoro dicitur, memoratis rebus terra fecunda est, officinis

sollemniter institutis montium uiscera perquirantur: intretur beneficio artis in

penetrale telluris et uelut in thesauris suis natura locuples inquiratur.

cameris enim ingeniosa praesumptione reuolutis, talpinum animal imitantes,

itinera fodiunt quae nullis ante patuerunt. sic ambitio nil relinquit

absconditum nec ubi interdum sustinere possit extremum. <3> Intrant homines

caligines profundas, uiuunt sine superis, exulant a sole et, dum sub terris

compendia quaerunt, nonnunquam lucis gaudia derelinquunt. est illis aliquando

ruina uia sua et reditus procurare nequeunt, qui pedibus suis semitas operosis

manibus effecerunt. sed quibus cautior ars, uita felicior est, intrant egentes,

exeunt opulenti: sine furto diuitias rapiunt, optatis thesauris sine inuidia

perfruuntur et soli sunt hominum qui absque ulla nundinatione pretia uideantur

adquirere. mox enim ut supernae luci fuerint restituti, minuta quaeque grauiora

discernentibus aquis a genetrice terra separant ac fictilibus recondita uasta

fornace decoquunt, donec soluantur utiliter in liquorem, riuosque de flamma

uenientes tanto igne depurgant, quousque pulchritudinem sui prodant, quam

terrena uiscera, ne cuperentur, absconderant. <4> Vincitur natura, dum eam

meliorat industria. pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit, quia tantum

crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. origo quidem nobilis, sed

de flamma suscipit uim coloris, ut magis credas inde nasci, cuius similitudine

uidetur ornari. sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert

albissimam lucem, ut mirum sit unam substantiam tradere, quod rebus dissimilibus

possit aptari. proinde quicquid ad exercendam huius artis peritiam pertinere

cognoscitis, ordinatio uestra perficiat, ut et terra Bruttiorum ex se tributum

quod dare possit inueniat, quae fructibus copiosa luxuriat. decet enim ut inter

tanta bona nec illa desint quae putantur esse praecipua. cur enim iaceat sine

usu, quod honestum potest esse compendium? <5> Aurum si quidem per bella

quaerere nefas est, per maria periculum, per falsitates opprobrium, in sua uero

natura iustitia. honesta sunt lucra per quae nemo laeditur et bene adquiritur

quod a nullis adhuc dominis abrogatur. grypes aurum iugiter leguntur effodere

atque huius metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri,

cupiditatis crimine non dicuntur accendi, scilicet, quia omnis actus in

qualitate propositi est et non est uituperandum quod nulla fuerit uoluntate

lasciuum. sint ergo sedula operatione continui quaestus, inuidiam non pauescant:

quod ars dicitur, a crimine liberatur.

IIII. ABUNDANTIO PPO ATHALARICUS REX.

<1> Felix querella est, quando leges pietate superantur, et beata condicio

subiectorum, si cognoscant illum aliis misertum, quem et sibi optant esse

propitium. neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligauerunt, nisi ut,

cum illos soli principes absoluerent, indulgentiae praeconia reperirent, hoc

est, ubi dominus aduersum sua iudicia amabili concertatione dissentit, quando et

ipsius quaedam iustitia est, ut qui pius dicitur, districtionis termino minime

teneatur. nam et iste quidam rationabilis ordo est militia tandem soluere, qui

inpares laboribus probantur existere. curialis enim, si nulla ualitudine

corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur, et adesse quid proderit, si

eum contingat defectum uiribus inueniri? similis quippe est absenti, a quo non

poterint imperata compleri. deinde dum curia multiplici numerositate laetetur,

non uidetur perculsa damnis paucos perdidisse de plurimis. <2> Quapropter

illustris magnificentia tua Agenantiam uxorem Campaniani uiri disertissimi in

Lucania prouincia constitutam filiosque eorum de albo curiae suae faciat

diligenter abradi, ut uentura posteritas nesciat fuisse quod uetatur obicere,

quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur. proinde in

possessorum numero potius collocentur passuri nihilominus molestias quas ipsi

aliis ingerebant. <3> Ad tributa enim solita turbabuntur: faciem compulsoris

horrebunt ‚ a potestatibus iussa prius uenisse nesciebant ‚, et uotiua

ignorantia fatigati formidare delegata incipient per quae antea timebantur. nam

et ex ea parte bonis moribus uixisse probandi sunt, quando patiuntur inter illos

otiosi uiuere, quorum se non cognoscunt odia meruisse. alioquin non paterentur

sub illis esse, quos se cognoscebant malis actibus incitasse. fruantur ergo

beneficio principali: uiuant remissa pace tranquilli, qui fuerunt in actionum

suarum qualitate compositi.

V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALARICUS REX.

<1> Possessorum territorii uestri querella comperimus supra temporis

necessitatem quorundam ciuium suorum execrabilem sustinere saeuitiam, dum primo

tempore panicii speciem coemptam in propriam recondidere substantiam spectantes

caritatem mediocribus grauem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant

nuditatem, quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quos se

spoliare posse cognoscunt. in necessitate siquidem penuriae pretii nulla

contentio est, dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli. <2>

Haec igitur uota damnantes praesentes direximus portitores, ut siue in gradu

siue in aliis locis frumentorum condita potuerint inuenire, tantum sibi

unusquisque dominus uel familiae suae retineat, quantum se expendere posse

cognoscit, reliquum periclitantibus uendat, praesentibus scilicet harum gerulis,

qui ad eam rem destinati esse noscuntur, moderata tamen pretii quantitate, qua

eum constiterit a suis prouincialibus comparasse, ut nec nimium grauetur qui

emit et aliquo compendio foueatur ille qui distrahit. <3> Quapropter libentibus

animis implete quae iussa sunt, quia uobis debetis inuicem in hac parte

consulere, ne, dum caritatem nimiam quaeritis, scelestum uobis aliquid potius,

quod absit, optetis. ne quis ergo uenditionem sibi inpositam conqueratur, sciat

libertatem in crimine non requiri, sed illud boni ingenii magis esse, si non

festinet excedere. uendat itaque sub iusta ratione qui distrahit. si consentit,

operatur laudem suam: si discrepat, nostrum facit esse praeconium, quando bonum

est iubentis, si iustitia imponatur inuitis.

VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX.

<1> Cum diuturnis laboribus excubares, ita te inbecillitate corporis asseris

grauiter sauciatum, ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad

quam constat uoto te praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab

ipsis paene faucibus dulcissimus tibi fructus uideatur auferri, postulans etiam

ut, algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lauacri siccitate laxeris.

<2> Dignum plane quod inter praemia summa praestemus, ut, sicut conferimus

uictis spem, ita tribuamus supplicantibus et salutem. quapropter et a uinculo te

emolumenticii terroris absoluimus et praedicti lauacri munere subleuamus, ut

primum mentis gaudio recreatus facilius membrorum recipias sospitatem. naturalis

siquidem cura est aegris dare laetitiam: nam fac inualidum gaudere, sanatus est.

<3> Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem:

ubi salubritate aeris temperata terris blandior est natura. illic miraculis alta

cogitatione perpensis cum arcanis mundi mens humana colloquitur nec admirari

desinit quae ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse

completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas

nobiles amplexu pelagi dotatas: deinde inmissum Auerno stagneum mare, ubi ad

uoluptatem hominum uita regitur ostreorum, industriaque mortalium fieri, ut res

alibi fortuita ibi semper appareat copiosa. <4> Quantis ibi molibus marini

termini decenter inuasi sunt! quantis spatiis in uisceribus aequoris terra

promota est! dextra laeuaque greges piscium ludunt. claudantur alibi

industriosis parietibus copiosae deliciae: captiui teneantur aquatiles greges:

hic ubique sub libertate uiuaria sunt. adde quod tam amoena est suscepta

piscatio, ut ante epulosum conuiuium intuentium pascat aspectum. magnum est enim

gaudium desiderata cepisse: sed in huiusmodi rebus gratior est plerumque

amoenitas oculi quam utilitas captionis. <5> Sed ne longius euagemur, inter

Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur. his itaque rebus

deliciosa exercitatione saginati ad pulcherrima lauacra contenditis, quae sunt

et miraculis plena et salutis qualitate pretiosa. nam etsi hominum cura

fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur. fornaces ibi non

robora conuecta succendunt: cessante flamma perpetuus calor operatur: illic

globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat uapores, sudores

prouocat dulciter anhelos: et tantum a communibus balneis salubrior inuenitur,

quantum ab humana industria celsior est natura. uideas illic undas perpetuis

fumare gurgitibus, quae ita uidentur lauantum explere desideria, ut humano

credas studio temperatas. <6> Cedat corallici pelagi laudata semper opinio:

adsurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior. quid mihi cum

pretiis, si animus non fruatur optatis? baianis litoribus nil potest esse

praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis uesci et impretiabili munere

sanitatis expleri. fruere igitur bonis nihilominus expetitis: nostris beneficiis

ad tua emolumenta peruenies: Baianis remediis consequere rem salutis.

VII. REPARATO PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX.

<1> Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris

eminentissimae dignitates, dum nullius adquiescit ingenium iacere intra

aestimationem suorum, quando quidam honestus ambitus est quos sequimur tempore,

uelle praeconiis anteire. additur etiam, quod priscorum dogmatibus eruditi

opinionis gratia delectentur augeri. nam quanto se unusquisque melioribus

cognoscit artibus studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere. <2>

Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui res publica sensit Romana

diligentiam. comitiuae siquidem largitionum praesidens, functus etiam uicibus

praefectorum, praetorianam egit integerrime dignitatem, curiam reparans,

pauperibus ablata restituens et quamuis liberalibus studiis fuerit impolitus,

placere non omisit industriis, quando naturaliter per se commendari potest bonum

ingenium, etiam cum rebus accidentibus non uidetur ornatum. <3> Sed hoc quantum

est ad tuarum notitiam litterarum? doctrina si quidem quos ab imperitis

discernit, sapientibus amica societate coniungit, cui perfacile est ornare

generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. crescit quoque praeclaris

meritis tuis, quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem semper contigit

de iudicii sui integritate praedicari, moribus communis, conscientia singularis,

qui se semper suis moribus et amicorum conuersatione et sua fecit probitate

laudari. qualem ergo suo sanguini aestimandus est sociasse, qui numquam inprobum

uel communioni suae decreuit adiungere. <4> Et ideo licet primaeuus uenias ad

honorem, post tanti uiri iudicium ineptum est te dicere non probatum. nam si

bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis

in genere suo eorum iudicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt

etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? atque ideo, quod feliciter

dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis, ut,

sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus. <5>

Paene siquidem terrarum oculis offertur quod in illa ciuitate peragitur. quem

iam sibi iudex placatum faciat, si illum senatum tantae benignitatis offendat?

quid sit maturitatis, quid prudentiae, in ordinis ipsius aestimatione cognoscis,

cuius primaeua germina mox ut adoleuerint, patres uocantur. adulescentia illic

inchoat a maturitate consilii: tractant iuuenes cum modestia senum: ibi morum

pondus in flore praemittitur, quod uix alibi cana aetate generatur. <6> Talem te

ergo habita moderatione tractabis, ut cum tot proceres ad curiam uocas, dignam

ante illos sententiam tuae uoluntatis aperias. nimis quippe arduum est aliquid

tale inter illos dicere, quod nequeat tantis prudentibus displicere. ideoque non

unius dignitatis uir aestimandus est, qui ab illa turba doctorum bonum potuit

referre iudicium. nam si gratum est uel sub raritate praedicari, quid illi

gaudii prouenire possit, quem tot nobilium uota laudauerint? iustitiam dilige:

oppressis te dignanter impende: redde laudes posteris tuis, quas tu a maioribus

accepisti.

VIII. OSUIN V. I. COMITI ATHALARICUS REX.

<1> Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut

uicissitudine, qua prouecti gaudent, desides mordeantur sibique imputare possint

quod clementissimis temporibus iudicii nostri praemia non merentur. atque ideo

illustrem magnitudinem tuam deo iuuante ad Delmatiarum atque Sauiae prouincias

iterum credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse

cognoscis, aequabili ordinatione disponas populumque nobis deuotum per tuam

iustitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se

probabiliter tractat electus. <2> Non exempla aliena perquiras: memor esto quae

feceris et non indiges ammoneri. quid est enim quod de tua quisquam debeat

actione dubitare, quando ipsis prouinciis adhuc propria bona redolere cognoscis?

quodam modo iam debitum est illi uelle praestare, apud quem te scis fuisse

laudabilem. oboedientibus enim iuste indulgetur animus et quos scimus memores

bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. <3> Aetas quidem tua

prouecta est, sed actus quoque maturior quid tibi nunc subripere ualeat, in quo

nec iuuentus reprehensibilis fuit? sed haec in domni aui nostri regno fecisti:

nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reseruasse uidearis, quicquid

probitatis addideris.

VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX.

<1> Per prouincias nobis deo praestante concessas tales uiros cupimus destinare,

qui sunt armis praediti et iustitia gloriosi, ut absit a uobis et extranearum

gentium metus et calumniosis non pateatis insidiis, quia non minus est malum

bellicum uitasse quam saeua discussionis euadere. ipsa est enim uera securitas,

quae de nulla iudicis iniquitate formidat. atque ideo, quod deo auspice dictum

sit, illustrem comitem Osuin et palatio nostro clarum et prouinciis longa

conuersatione notissimum Dalmatiis decreuimus praesidere. cui pro utilitate

nostra iubenti parere procurate, quoniam tantam eius estis iustitiam frequenter

experti, ut et sine regia iussione ei deberetis priorum memores oboedire. habet

enim proprium ius ille qui iustus est: nam etsi terrore minime potestatis

erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur. <2> Simul etiam et uirum

illustrem Seuerinum ad uos aestimauimus dirigendum, ut compositi consona

uoluntate possint uobis laudanda praecipere. nam si disparibus calamis conuenit

unum melos edicere, multo magis uiris prudentissimis aptum est iusta concordi

uoce suadere. <3> Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent

clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam

indictionem quod a uobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem uirum comitem

patrimonii nostri nunc iussimus remouere. <4> Hoc etiam insuper uobis

concedentes, ut, cum deo propitio supra dictum uirum ad nostra obsequia uenire

fecerimus, tales homines destinate, per quos possimus euidenter agnoscere,

quemadmodum in futurum census doceatur impositus, ut, si grauatos uos esse

cognoscimus, pro parte nobis qua uisum fuerit considerata aequitate releuemus.

ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis iam pro parte remedia

consecuti. <5> Quapropter seruire uos conuenit utilitatibus nostris, quando ea

quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis.

sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subiectorum

beneficiis non uacemus. disciplina uidelicet imperandi est amare quod multis

expedit, quoniam res publica nimium soliditatis accipit, si tributariorum

facultas inlaesa constiterit.

X. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS VEL UNIVERSIS

PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX.

<1> Dudum quidem uobis ortum nostri imperii aestimauimus nuntiandum: nunc decet

subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum, ut, quibus fuit gratissimus

noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. crescere

nobiscum deo praestante cuncta desideramus, quia ille uere noster est census,

quem laetus possessor exsoluit. <2> Proinde subtrahimus pecuniae quod

augmentetur gloriae et auari ad laudes profuse nitimur subleuare cultores.

pridem diuae memoriae domnus auus noster de suis beneficiis magna praesumens,

quia longa quies et culturam agris praestitit et populos ampliauit, intra

Siciliam prouinciam sub consueta prudentiae suae moderatione censum statuit

flagitari, ut uobis cresceret deuotio, quibus se facultas extenderat. sed illius

praedicanda iustitia locum nostrae benignitati praeparauit, ut, quod ei offerri

iuste potuit, nos clementi animo quasi illata stipendia donaremus: et quodam

praesagio mentis diuinae fecit etiam pium, cui parabat imperium. <3> Atque ideo

per quartam feliciter indictionem quicquid a uobis supra consuetudinariam

functionem augmenti nomine uel petebatur uel constat exactum, liberalitas nostra

concedit. quod etsi iuste potuistis pendere, gloriam uos potius nostrae

largitati iubemus inferre. <4> Sed ut latius extendatur nostra clementia

suauemque dominum impensis beneficiis sentiatis, quicquid a discussoribus noui

census per quintam indictionem probatur affixum, ad nostram eos fecimus deferre

notitiam, ut, quod rationabile fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis,

quia nullum laedit obseruata iustitia. <5> Sed ne credatis pro ordinatorum

tantum arbitrio uos grauari, si quis est qui de eorum facto aestimat

conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut iudicantes corrigamus,

qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. nam et gloriosae

recordationis domnus auus noster de eorum commotus fuerat tarditate, ut erat

altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tamdiu in prouincia non sine uestro

grauamine residere, quos repetita iussione censuerat iam redire. <6> Sed nos,

quos decet implere quicquid ille sub aequitate disposuit, deo auxiliante eius

nunc in uobis inchoata perficimus. reddite modo largitati nostrae prosperrimum

uotum et fidele seruitium. habetis principem, qui uobis cum beneficiis probatur

exortus et quod subiectis dulcius est, augetur ingenio beniuolo cum aetatis

augmento. in quam rem Quidilanem saionem nostrum credidimus dirigendum, per quem

uobis iussa prosperrima deo largiente pandantur.

XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX.

<1> Ad Victorem et VVitigisclum spectabiles uiros Siciliae prouinciae censitores

praecepta nostra direximus, ut quicquid possessoribus tributariae functionis per

eos nuper uidetur adiectum, de quarta indictione non exigant, quia grauis est

eius rei illatio, cuius adhuc iustitia non probatur. <2> De ordinationibus uero

eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut, si aestimatis uiribus sub

aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum, sin uero aliquem contra

rationem constat esse praegrauatum, nostro releuetur arbitrio, ita tamen ut, si

aliquid per quartam indictionem probatur illatum, possessoribus sine aliqua

imminutione reddatur, quia sine querella suscipi debet onus impositum, quod

longis temporibus constat esse portandum. <3> Nunc quod restat, prouinciales uos

conuenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum deuotionem per omnia

sentiamus et quod debetur principi, grato animo uideatur exsolui.

XII. VICTORI ET VVITIGISCLO VV. SS. ATHALARICUS REX.

<1> Tarditas uestra apud gloriosae memoriae domnum auum nostrum merito uos fecit

esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut

relicto tandem prouincialium grauamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et

nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra

uoluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. <2> Et ideo

praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per

quartam indictionem a prouincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione

reddatis, quia supra ueterem censum nulla indictionis praedictae eos uolumus

damna sentire. <3> Hoc etiam addendum esse credidimus ‚ quando amore clementiae

errores nolumus inuenire, ne coacti potius resecemus quod salua iustitia

dissimulare non possumus ‚ ut, si aliquem studio laesistis prauo, uestro magis

emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere.

<4> Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt,

Siculis fiduciam uos dedimus subsequendi. uidete nunc, si uoces possitis ferre

querulas, quas etiam nostra inuitauit auctoritas. ammonuimus igitur quos pios

decet: iam suo uitio uidetur accusari, qui spontanea noluit uoluntate recorrigi.

 

XIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

<1> Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui

destinatis comitibus obsequuntur, prouinciales damnis plurimis ingrauatos: quod

credimus emolumentorum paruitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare

creditur, cui necessaria non praebentur. <2> Et ideo speciali beneficio

generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate

praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus

acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos

faciatis incunctanter adiungi, qui uestris rationibus debeant imputari, ut, dum

mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. <3> Si quis

autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in

damnis prouincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat uniuersis,

quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo

enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat. nostrum dare nobilitas est: dona

regalia quamuis parua sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse

creditur, qui principali munere subleuatur.

XIIII. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX.

<1> Prouincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua

potestate fieri, unde eorum fortunae uideantur affligi. quod ideo leuiter

accepimus, quia ipsi uindicari praeterita noluerunt. constat enim esse dubium,

quod concedit aduersarius: et percelli non potest iure, cui mauult querelosus

ignoscere. sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, obseruanda

iugiter praesenti iussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant nec

tu per ignorantiam quae dicuntur incurras. <2> Prima fronte pro reparatione

murorum pecuniae diuersis prouincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla

exinde surrexerit promissa constructio. hoc si constat ammissum, aut muri exinde

pro eorum munimine construantur aut unusquisque recipiat quod ei probatur

incompetenter ereptum. nimis enim absurdum est spondere munitiones et dare

ciuibus execrabiles uastitates. <3> Quorundam etiam substantias mortuorum sine

aliqua discretione iustitiae fisci nomine caduci te perhibent titulo uindicare,

cum tibi hoc tantum de peregrinis uideatur esse commissum, quibus nullus heres

aut testamentarius aut legitimus inuenitur. nefas est enim, ut, quod a nobis

praecipitur, a te nostro nomine per iniuriam uindicetur. <4> Praeterea

conuentionibus se grauari omnimodis ingemiscunt, ut ad iudicium deducendi paene

tanta uideantur amittere, quanta uix probantur addicti dispendia sustinere.

uocatio enim iudicis spes iustitiae debet esse, non multa. nam ipse iuste

suspectus redditur, ante cuius audientiam grauamina sentiuntur. unde censemus,

ut, si nostra conueniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor,

quantum gloriosus domnus auus noster pro honoribus personarum debere saiones

accipere expressa quantitate constituit. commodum enim debet esse cum modo: nam

si mensuram aequalitatis excesserit, uim sui nominis non habebit. <5> Si uero

tua iussione conuentio destinatur dumtaxat in illis causis atque personis, ubi

te misceri edicta uoluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de

praeceptis regiis sumere potuisset, quia non potest conuenire iustitiae, ut

tantum a te directo tribuatur, quantum pro reuerentia nostrae iussionis

offertur. <6> Si quis autem saluberrimi constituti temerator extiterit, in

quadruplum iubemus ablata restitui, ut, quod delectatione cupiditatis

ammittitur, asperitate dispendii uindicetur. Edicta uero gloriosi domni aui

nostri uel uniuersa praecepta, quae ad Siciliam pro commonendis uniuersorum

moribus destinauit, sub tanta uolumus oboedientia custodiri, ut sacrilegii reus

habeatur, quisquis beluinis motibus excitatus munimen temptauerit irrumpere

iussionum. <7> Duorum negotia Romanorum etiam his inuitis ad tuum diceris uocare

iudicium: quae si cognoscis facta, ulterius non praesumas, ne dum uis iudicium

incompetenter quaerere, reatum potius uidearis inuenire. memor enim prius debes

esse edicti, qui inter alios mauis a te sequenda constitui: alioquin tota tibi

decernendi auctoritas tollitur, si a te illa regula minime custoditur. <8>

Ordinariis iudicibus amministrationum suarum potestas inlibata seruetur.

cognitores suos legitima turba comitetur. obseruationum illarum non mordearis

inuidia. Gothorum laus est ciuilitas custodita. tota ad uos fama confluit, si

uobis rarus litigator obseruet. uos armis iura defendite, Romanos sinite legum

pace litigare. <9> Nauigiis uecta commercia te suggerunt occupare et ambitu

cupiditatis exosae solum angusta pretia definire: quod non creditur a suspicione

longinquum, etiamsi non sit actione uitiosum. quapropter si rumorem huiusmodi,

ut conuenit, uitare festinas, episcopus ciuitatis et populus conscientiae tuae

testes assistant. omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere

fortunas. pretia communi debent deliberatione constitui, quia non est delectatio

commercii, quae iubetur inuitis. <10> Quocirca sublimitatem tuam iussis

praesentibus credidimus ammonendam, quia excedere nolumus quos amamus nec

aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus posse

recorrigi.

XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX.

<1> Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subiecti populi

delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere,

quae possunt sacris regulis conuenire. absint enim a nostro saeculo damnosa

compendia. illud tantum uere possumus lucrum dicere, quod constat diuina iudicia

non punire. <2> Nuper siquidem ad nos defensor ecclesiae Romanae flebili

allegatione peruenit, cum apostolicae sedi peteretur antistes, quosdam nefaria

machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis

promissionibus ingrauasse, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra uasa emptioni

publicae uiderentur exposita. hoc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum

est adhibita pietate resecari. <3> Atque ideo sanctitas uestra statuisse nos

praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad uniuersos patriarchas atque

metropolitanas ecclesias uolumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae

Bonifatii, cum de talibus prohibendis suffragiis patres conscripti senatus

consulta nobilitatis suae memores condiderunt, quicumque in episcopatu optinendo

siue per se siue per aliam quamcumque personam aliquid promisisse declaratur, ut

exsecrabilis contractus cunctis uiribus effetetur. <4> Si quis autem in hoc

scelere deprehenditur fuisse uersatus, nullam relinquimus uocem, uerum etiam si

aut repetendum aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii

reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione iudicis competentis.

iustissimae siquidem leges ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus

actionem. <5> Praeterea quidquid in illo senatus decretum est consulto,

praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo uel interpositas

quascumque personas scelestis contractibus miscuerunt. <6> Et quia omnia decet

sub ratione moderari nec possunt dici iusta quae nimia sunt, cum de apostolici

consecratione pontificis intentio fortasse prouenerit et ad palatium nostrum

perducta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria milia

solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. a quibus tamen omnes

idoneos rei ipsius consideratione remouemus, quia de ecclesiastico munere

pauperibus est potius consulendum. <7> Alios uero patriarchas, quando in

comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supra dictis condicionibus

atque personis intra duo milia solidorum iubemus expendere. in ciuitatibus autem

suis tenuissimae plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse

cognoscant. reliquos accipientes et edicti praesentis et senatus consulti nuper

habiti poena constringat: sed et dantes canonum seueritas persequatur. <8> Vos

autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis ecclesiis, quoniam

constitutio nostra ab illicita promissione liberauit, restat ut bona imitantes

exempla sine aliquo ecclesiarum dispendio dignos maiestate pontifices offeratis.

iniquum est enim, ut locum apud uos habeat ambitus, quem nos laicis diuina

consideratione perclusimus. <9> Quapropter si quis apostolicae praesul ecclesiae

uel patriarcharum episcopum siue per se siue per parentes uel seruientium

quascumque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promouendum, et ipsum

reddere accepta definimus et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse

passurum. si quis uero quae dederit aut promiserit eodem superstite timuerit

publicare, ab heredibus uel proheredibus eius ecclesia repetat, cuius suffragio

antistes deprehenditur ordinatus, nota infamiae nihilominus superstites

inurente. reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione praecipimus. <10>

Quod si forsitan dolosae machinationis inuento sacramentis persona

intercedentibus fuerit obligata, ut saluo statu animae commissam iniquitatem

neque approbare possit neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet

honestis personis in singulis quibusque ciuitatibus apud iudices competentes hoc

crimen deferre, et quicquid ex ea potuerit probatione recolligi, ut ad

probationem insequentes animemus, tertiam partem indicatae rei ille percipiat,

qui tale facinus uoluerit approbare: reliqua ipsis ecclesiis proficiat quod

uidentur extorta, aut in fabricis earum aut in ministeriis nihilominus

profutura. decet enim ad usus bonos conuertere quae uoluit peruersitas iniqua

fraudare. <11> Quiescat igitur malignantium praua cupiditas. quo tendunt, qui a

fonte praeclusi sunt? recolatur et timeatur Simonis iusta damnatio, qui emendum

credidit totius largitatis auctorem. orate ergo pro nobis edicta nostra

custodientes, quae diuinis noscitis conuenire mysteriis. sed quo facilius

principis uotum uniuersorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per

praefectum urbis praecipimus intimari, ut generalitas agnoscat nos illos

persequi, qui maiestati potius uidentur aduersi. uos quoque hoc uniuersis, quos

deo propitio regitis, episcopis intimate, ne quis sit alienus a culpa qui potuit

agnoscere constituta.

XVI. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX.

<1> Grata res est cunctis profutura uulgare, ut generale fiat gaudium, quod

potuit esse uotiuum. alioquin laesionis causa noscitur, si beneficia potius

occulantur. dudum siquidem senatus amplissimus ab splendore suo cupiens maculam

foedissimae suspicionis abradere prouida deliberatione constituit, ut in

beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena

etiam constituta, qui talia praesumere temptauisset: non iniuria, quia tunc

electi uere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. <2> Quod nos laudantes et

augentes inuentum ad beatissimum papam direximus constituta, quae his antelata

praefulgent, ut ab honestate sanctae ecclesiae profanus ambitus auferatur. hoc

uos ad notitiam senatus et Romani populi uolumus sine aliqua dilatione

perducere, quatenus cunctorum figatur cordi, quod cupimus omnium studio

custodiri. <3> Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis

et futuris, tam definita nostra quam senatus consulta tabulis marmoreis

praecipimus decenter incidi et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium

publicum collocari: dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram et

senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. in quam rem illum direximus,

quo redeunte noscamus impleta quae iussimus. incertum enim uidetur habere quod

praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit.

XVII. SALVENTIO V. I. PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX.

<1> Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisiuere laetitiam, ne

ciues illi merito singulares aliquid commune cum ceteris possiderent, nefas est

inter tot rerum iucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exultatio

ciuitatis illius generale uotum est, dum necesse est laetari reliqua, si mundi

caput gaudere proueniat. <2> Apostolici siquidem papae Iohannis et procerum

nostrorum relatione cognouimus illum atque illum Romanos pro sola suspicione

seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta ciuitas maerorem de

illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festiuitas, nec ulla,

quae apud nos est gratissima, nominis sui dignitas subueniret. quod nobis pro

sui facti acerbitate displicuit, ut qui in iudicio conuicti minime feruntur,

debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. <3> Et ideo magnitudinem tuam

iussis praesentibus ammonemus, ut quocumque loci reperire potueris, eos

absoluere non moreris. quos etiamsi aliquo reatu inuolutos esse claruit,

intercessionibus supra dictis eos iam a metu liberos esse censemus. si uero

innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querellis eorum liberam

uocem, ut iustis legibus uindicent quod iniquis ausibus pertulerunt, quia

nolumus innocentes a iudicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat eleuari.

<4> Reuocent nunc ad laetitiam pristinam animos Romani nec nobis credant placere

posse nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. intellegant parentes

nostros pro sua quiete laboriosa subire pericula, nos autem multis expensis

agere, ut illi debeant garrula exultatione gaudere. <5> Nam et si quid inique

uel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine neglegendum,

qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia

perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus, quos illi pro suis

excessibus horruerunt. nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis ciuibus

displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde

iuste debeant execrari?

XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX.

Prouide decreuit antiquitas uniuersitatem edictis generalibus admoneri, per quae

et delictum omne corrigitur et excedentis uerecundia non grauatur. cuncti enim

sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis fit innocentis, quem

contigerit sub communione purgari. hinc et nostra uere pietas custoditur, dum

feriato gladio nascitur metus et prouenit sine cruore correctio. commouemur enim

placati, minamur otiosi et clementer irascimur, quando uitia sola damnamus. diu

est, quod diuersorum querellae nostris auribus crebris susurrationibus

insonarunt quosdam ciuilitate despecta affectare uiuere beluina saeuitia, dum

regressi ad agreste principium ius humanum sibi aestimant feraliter odiosum.

quos nunc apte iudicauimus comprimendos ut eo tempore inimica bonis moribus

crimina persequamur, quo hostibus reipublicae diuina uirtute resistimus.

utrumque quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto grauius grassantur uitia

quanto probantur interna. unum recumbit in altero. facilius quippe inimicorum

acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus. <1> Primam humano generi noxiam

peruasionem, sub qua nec dici potest ciuilitas nec haberi, seueritate legum et

nostra indignatione damnamus statuentes, ut sanctio diui Valentiniani aduersum

eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana uel rustica despecto

iuris ordine per se suosque praesumpserint expulso possessore uiolenter intrare.

nec aliquid de eius districtione detestabili uolumus temperatione mitigari,

insuper addentes ut, si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius

definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subiaceat ultioni, quia

plus debuit cogitare iura publica, qui se nouerat alibi non posse sustinere

uindictam. iudices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus

pertinere, si inuasorem, cum possint amouere, pertulerint tenere praesumpta, et

adepti cinguli honore priuentur et fisco nostro tantum fiant obnoxii, quantum

praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus

constitutis. quod si quis in tantam raptatus amentiam tyrannico spiritu iuri

publico parere neglexerit uiribusque praepotens destinati officii spreuerit

paucitatem, relatione iudicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta

executione saionum ultionem sentiat uigoris regii, qui oboedire noluit

cognitori. <2> Et quia summis principibus iuris communione uiuendum est, si quis

legum ordine praetermisso nomine publico titulos praesumpserit uel praesumpsit

affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata

testatur. merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui iniquo peruasionis

pondere ausus est maiestatem regii nominis ingrauare. litis quoque expensas

iudicio superatus exsoluat, quia hinc dantur fomenta detestabilis iurgii, cum

improbi uincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si euaserint

dispendia facultatum. <3> Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit

promerendum, aduersario suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie

iussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis, uel si

aliquid ex eo agere temptauerit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos

uolumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere uersutiis. <4> Qui

suasione plectenda matrimonia diuidere nititur aliena, ipsius coniugium habeatur

illicitum: ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere

temptauit. siue pro coniunctionibus caritate priuatur, futurum illi matrimonium

iure denegamus, quia non meretur iugalis reuerentiae praemia consequi, qui in

genialis tori ausus est diuisione grassari. sed ne aliquos huius sceleris reos

ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet praesentis coniugii uel

futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint,

facultatum suarum priuentur media portione fisci protinus uiribus applicanda. si

uero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequiuerit uindicari, poena

religentur exilii, ne, quod dictu nefas est, ideo uideantur comminationem iuris

publici euadere, quia uilissimae noscuntur subiacere fortunae. sed haec de

sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decreuit. <5> Ceterum in

adulteris totum districtissime uolumus custodiri, quicquid diuali potuit

commotione decerni. <6> Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus, quia se

nouerit rerum suarum amissione plectendum. nam aut libido est, et recte perfrui

non sinitur: aut cupiditas, et iure nuditate damnatur. <7> Si quis autem

superflua turpique cupidine coniugali honestate despecta ad concubinae elegerit

uenire complexus: si ingenua fuerit, iugo seruitutis cum filiis suis modis

omnibus addicatur uxori, ut illi se per honesta iudicia sentiat subdi, cui per

illicitam libidinem credidit posse praeponi. quod si ad tale flagitium ancilla

peruenerit, excepta poena sanguinis matronali subiaceat ultioni, ut illam

patiatur iudicem, quam formidare debuisset absentem. <8> Donationes nullius

terror extorqueat: nullus adquirere per fraudem uel execrabilem lasciuiam

concupiscat: sola enim honestas merito cupit lucra. de legibus in allegationem

iustissimae largitatis illam districtionem uolumus custodiri, quam pro ueritate

sollicita legalis sanxit antiquitas. sic enim, ut ipsa testatur, et fraudi non

patebit occasio et ueritati maior crescit auctoritas. alioquin nulli praecipimus

uideri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae leges uel iura praecipiunt,

fecit incertum. <9> Maleficos quoque uel eos, qui ab eorum nefariis artibus

aliquid crediderint expetendum, legum seueritas insequatur, quia impium est nos

illis esse remissos, quos caelestis pietas non patitur impunitos. qualis enim

fatuitas est creatorem uitae relinquere et sequi potius mortis auctorem? turpis

actus ex toto sit a iudicibus alienus. nemo faciat quod iura condemnant, quia

decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. quid

enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? sit etiam

sub diuitibus tuta mediocritas. <10> A caedis temperetur insania. nam

praesumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis, quos tuitionis

nostrae munit auctoritas. si quis autem contra facere improba praesumptione

temptauerit, uiolator nostrae iussionis habeatur. <11> Appellari a suspecto

iudicibus ordinariis in una causa secundo non patimur, ne, quod ad remedium

repertum est innocentis, asylum quodam modo uideatur existere criminosis. si

quis uero uetita iterare temptauerit, negotio priuatus abscedat. <12> Sed ne

pauca tangentes reliqua credamur noluisse seruari, omnia edicta tam nostra quam

domni aui nostri, quae sunt uenerabili deliberatione formata, et usualia iura

publica sub omni censemus districtionis robore custodiri, quae tanto munimine se

tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione cingantur. quid per multa

discurrimus? legum usualis regula et praeceptorum nostrorum probitas ubique

seruetur.

XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Laudabilium iussionum causas plerumque praebet uituperabilis excessus

alienus et miro modo momenta iustitiae de iniquitatis occasione nascuntur. silet

enim aequitas, si culpa non uociferetur admissa et feriatum quiescit principis

ingenium, quod non fuerit aliqua querella prouocatum. <2> Conquerentium siquidem

uocibus adacti et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione

commoniti necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim

capitibus, sicut ius ciuile legitur institutum, in aeuum seruanda conscripsimus,

quae custodita residuum ius non debilitare, sed potius corroborare uideantur.

<3> Haec in coetus uestri splendore recitentur et per triginta dies praefectus

urbis locis celeberrimis faciat sollemni more proponi, ut nostra ciuilitate

recognita spes truculentis moribus auferatur. nam qua confidentia proteruus

assumat quod principis agnouerit damnasse clementiam? redeat amor omnibus

disciplinae, per quam et parua coalescunt et potiora seruantur. <4> Ideo enim

exercitus nostros iuuante deo crebris expeditionibus commouemus, ut

uniuersitatem compositam uiuere legibus sentiamus. reddatur haec animo nostro

uicissitudo praemiorum, ut, quem rei publicae utilitatibus cognoscitis

occupatum, rarissima querellarum aditione pulsetur. teneant iudices legitimas

districtiones: uotum foedissimae uenalitatis abiciant. metus cuncta componit, si

reus crimen in iudicante non inuenit.

XX. AD UNIVERSOS IUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX.

<1> Cum uos prouinciis nostris iuuante deo annua reparatione praestemus nec

desint iudicia per uniuersos fines Italiae distributa, intellegimus de inopia

iustitiae copiam uenire causarum. culpa siquidem uestrae probatur esse

neglegentiae, quotiens a nobis coguntur homines legum beneficia postulare. nam

quis eligeret tam longe petere, quod in suis uideret sedibus aduenisse? <2> Sed

ut uobis uersutas excusationes et duras necessitates prouincialibus tolleremus,

de aliquibus casibus hactenus pessimo torpore neglectis edictalis programmatis

definitione censuimus, ut et uobis cresceret confidentia recte iudicandi et

paulatim audacia maligna possit inminui. quod more sollemni per conuentus

publicos triginta dierum facite proponi editione, ut iure condemnatus habeatur

qui post haec remedia manere praesumpserit desperatus.

XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Filiorum causas iure ad patrum cognoscimur remisisse personas, ut ipsi de

illorum prouectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere.

neque enim credendum est uos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi

uestro crescit ornatus et coetui prouenit assidua lectione consilium. nuper

siquidem, ut est de uobis cura nostra sollicita, quorundam susurratione

cognouimus doctores eloquentiae Romanae laboris sui constituta praemia non

habere et aliquorum nundinatione fieri, ut scholarum magistris deputata summa

uideatur imminui. <2> Quapropter, cum manifestum sit praemium artes nutrire,

nefas iudicauimus doctoribus adulescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad

gloriosa studia per commodorum augmenta prouocandi. <3> Prima enim grammaticorum

schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae, quae

cogitare nouit ad laudem, loqui sine uitio. haec in cursu orationis sic errorem

cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur externum. nam sicut

musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita dispositis

congruenter accentibus metrum nouit decantare grammaticus. <4> Grammatica

magistra uerborum, ornatrix humani generis, quae per exercitationem pulcherrimae

lectionis antiquorum nos cognoscitur iuuare consiliis. hac non utuntur barbari

reges: apud legales dominos manere cognoscitur singularis. arma enim et reliqua

gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae Romanorum dominis obsecundat.

hinc oratorum pugna ciuilis iuris classicum canit: hinc cunctos proceres

nobilissima disertitudo commendat et ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde

est. <5> Qua de re, patres conscripti, hanc uobis curam, hanc auctoritatem

propitia diuinitate largimur, ut successor scholae liberalium litterarum tam

grammaticus quam orator nec non et iuris expositor commoda sui decessoris ab eis

quorum interest sine aliqua imminutione percipiat et semel primi ordinis uestri

ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis

idoneus reperitur, neque de transferendis neque de imminuendis annonis a

quolibet patiatur improbam quaestionem, sed uobis ordinantibus atque

custodientibus emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto urbis

nihilominus constituta seruante. <6> Et ne aliquid pro uoluntate praebentium

relinquatur incertum, mox ut sex menses exempti fuerint, statutae summae

consequantur praedicti magistri mediam portionem, residua uero anni tempora cum

annonarum debita redhibitione claudantur: ne cogantur de alieno pendere

fastidio, cui piaculum est uel horarum aliquo uacasse momento. <7> In tantum

enim quae sunt decreta uolumus firmissime custodiri, ut si quis cuius interest

differendam putauerit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum

dispendia ipse patiatur, qui iusta commoda laudabiliter laborantibus plectenda

cupiditate subtraxit. <8> Nam si opes nostras scaenicis pro populi oblectatione

largimur et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur,

quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores

proueniunt et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! <9> Hoc autem

praesentibus litterarum magistris uenerando coetui uestro praecipimus intimari,

ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se prouectus

adulescentium enixius nouerint nos exigendos. cesset nunc illa satyricis

doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet

occupari. ecce iam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni

sollicitudini iugiter inhaerentes, toto uigore animi ad bonarum artium studia

transferantur.

XXII. PAULINO V. C. CONSULI ATHALARICUS REX.

<1> Indiscreti hominum mores confusique uagarentur, si aut culpa formidinem aut

uirtus praemia non haberet. sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione

claudantur, de illo nefas est ambigi, qui meruit eligi iudicio principali. non

enim quicquam aut odio decernimus aut pellecti aliqua gratificatione laudamus.

electio nostra de meritis uenit et tanto quis regali animo proximatur, quanto

bonis studiis societate coniungitur. non uereamini absentes nec sitis de

principis ignoratione solliciti. <2> Latere potest forsitan uulgare hominum

genus: nesciri non potest proles senatus, quando bene noti sunt, qui meritis

asseruntur et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. quapropter te

longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et uidit meritum,

quod non habebatur occultum. propositum siquidem tuum celebrata dilatauit

opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate. neque enim fas erat, ut

quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid

inueniret. <3> Semen generis morum fructibus reddidisti. nil uobis aetas longa

subduxit: antiquos in te Decios Roma cognouit, Decios inquam, priscis saeculis

honorata prosapies, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare

praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem status rei

publicae periclitatus euasit et in tanta uirorum fortium multitudine solus

inuentus est, qui patriam plus amasset. haec uos exempla submonendo semper

accendunt, quia magnus uerecundiae stimulus est laus parentum, dum illis non

patimur esse impares quos gaudemus auctores. <4> Et ideo, quod deo auspice

dictum sit, per indictionem duodecimam sume insignia consulatus, honorem quidem

arduum, sed familiae uestrae domesticum. uos enim completis paginam consularem:

uos crebro nominat cursus annorum et dum copia plerumque soleat habere

fastidium, uestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum. huic denique

generi superna fauerunt praestando desideriis patrum felicia germina masculorum.

hinc est quod in illo rerum capite collegam uix uidetis extraneum: hos habetis

iudices quos parentes. o temporum singulare praeconium! curia Romana completur

paene uestra familia: ecce uere nunc unum dicendum est corpus, quando constat

uicini sibi generis societate permixtum. <5> Sed non remittas animos confidentia

tuorum nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione

gaudere. plus exigitur heres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui

maiorum uirtutibus admonetur. adde laudes egregias: senioribus tuis sequens

aetas cum aliqua opinabili nouitate succedat. nam si gloriosum est posteris

auitas extendere facultates, quanto praestantius est hereditarias augere

uirtutes! mores tuos domestica conuersatione laudauimus: sed maius aliquid nunc

decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur nec

metus quicquam uindicet nec magister assumat.

XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Quid, patres conscripti, de uobis iudicemus, expendite, ut ad summarum

culmina dignitatum germinis uestri uiros quos numquam uidimus eligamus, non

fastidio neglegentiae, sed honorabili praesumptione naturae. ad examen ueniant

quae putantur incerta: num quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil

reperitur ambiguum? <2> Omnes quidem benignitas nostra complectitur, sed tales

ueritatis testimonio praedicamus. praecedit quidem gratia, sed sequitur

incorrupta sententia. nam sicut idem curiae corpus est uobis, ita in unum

laudabili proposito conuenitis. uos ergo dilexisse iudicium est, unde libertatis

augmentum et nostri imperii crescit ornatus. rerum causae semper in semine sunt:

fructus editus prodit auctores et quicquid a diuinitate meremur, de felici prole

colligitur. <3> Hinc est quod patricium Venantium sub admiratione pensamus et

fecunda prole gaudentem et tot consularibus patrem. educauit enim liberos nulla

discretione laudandos, pondere moderationis aequales, ingenii uiuacitate

consimiles et morum societate uere germanos, quorum infantia bonis artibus

enutrita iuuentutem quoque armis exercuit, formans animum litteris, membra

gymnasiis: tradens amicis exhibere constantiam, dominis fidem: et quicquid in

illo uiro gratia diuina concessit, integra perfectione transmissum cernas in

posteris. iactent se alii possessione locupleti summumque bonum solas putent

esse diuitias. in hac autem domo non tantum patrimoniis, sed et uirtutibus

aditur hereditas. <4> Hoc est profecto quod uere diuites facit, quando nullum

melius potest esse compendium quam laudibus successisse maiorum. probatum est

etiam in eo bonis dispensatoribus nil deesse. alieni continens, propria sub

moderatione distribuens et inusitata laude mirabilis, nulli grauis tot protulit

consulares. recipiat haec audiens fructum bonorum: agnoscat se praeconem habere

quem dominum et inter tot lumina procerum singulariter fuisse laudatum. nam si

homines ornat semel accepisse palmatam, quid ille censendus est, qui tot meretur

in filiis consulatus? <5> Et ideo, patres conscripti, alumnum uestrum Paulinum

aurea dignitate uestimus, ut iuuentus eius, quae fulget meritis, trabea quoque

resplendeat triumphali. hunc honorem Deciorum familia non miratur, quia eorum

plena sunt atria fascibus laureatis. aliis rara dignitas ista contingit: in hoc

decursu generis paene nascitur consularis. <6> Fauete ergo, patres conscripti,

nostris muneribus et uestro nihilominus candidato. nam licet nuncupemini omnibus

generaliter patres, huic etiam estis specialiter et parentes. nomen uestrum a

curae similitudine deriuatum fidelissima rerum appellatione confirmat, non

translaticia usitatione uocabuli, sed honora sorte nascendi. cedant uobis hanc

felicitatem diuina perpetuam, ut licet gratiam praestetis exoticis, prole uestra

uiuacius gaudeatis.

XXIIII. SENATORI PPO ATHALARICUS REX.

<1> Si te uoluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan inuenisset,

gauderemus quidem repertum, sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam

fructus in nouo est. sed cum domni aui nostri innumeris prouectibus magnoque

iudicio glorieris, inconueniens res est disceptationi subdere, quem uix possumus

sub admiratione praedicare. tanti quippe principis non examinanda, sed ueneranda

est sententia, quia non potest de factis eius ambigi, cum et nos ab ipso

cognoscamur electi: qui diuinae supplicationi semper assiduus exegit meritis, ut

illa faceret quae superna gratia custodiret. <2> Nam quem ille uirum aut

exercitibus praeficiens cum uictoria non recepit aut iudicem cingens non

iustissimum comprobauit? cum futuris rebus eum crederes habere tractatum: nam

quod concepisset animus, reddebat semper effectus miroque sapientiae studio non

habebat dubium, quod ueraciter praeuidebat esse uenturum. <3> Denique ex te

probare possumus eximium principis institutum. quem primaeuum recipiens ad

quaestoris officium mox repperit conscientia praeditum et legum eruditione

maturum. fuisti nimirum summa temporum laus, ut illum sic ad omnia sollicitum

inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii

facundiae tuae uiribus sustineres. te in dictationibus amoenum, te ad iustitiam

rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. <4> Beneficia quippe ipsius nulla

abominabili taxatione uendebas, ut honor tibi ad opinionis diuitias proficeret,

dum minime pretio subiaceret. hinc est quod uidebaris aequissimo principi

gloriosa dilectione sociatus, quia eras a uitiis probabili sequestratione

diuisus. interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat tantumque

de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum

praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione iudicium. <5> Quotiens ille te

grandaeuis proceribus inputauit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos

tanta longaeuitas aetatis instruxerat? erat plane quod in te praedicaret

eximium, animum ad promerenda beneficia patulum et contra uitia cupiditatis

obstructum, dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa et aperta

iustitia. <6> Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniae largitate,

sed morum nosceris suffragio consecutus: quo loco positus semper quaestoribus

affuisti. nam cum opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur

ingenio. exigebaris a benigno principe quod se tibi nouerat minime commisisse et

quadam gratia praeiudiciali uacuabat alios labore, ut te sententiae suae copiosa

laude compleret. <7> Non enim proprios fines sub te ulla dignitas custodiuit,

quando conscientiae tuae constat creditum, quod a multis fuit proceribus

sincerissime peragendum. nesciuit quisquam de te summurmurare contraria, cum

tamen de principali gratia sustineres inuidiam. derogare cupientes uicit

integritas actionis: aduersi tui coacti saepe locuti sunt quod animus non

habebat. nam quaelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri,

dum generalibus odiis ueretur exponi. <8> Egisti rerum domino iudicem familiarem

et internum procerem. nam cum esset publica cura uacuatus, sententias prudentium

a tuis fabulis exigebat, ut factis propriis se aequaret antiquis. stellarum

cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut rerum

naturis diligentius perscrutatis quidam purpuratus uideretur esse philosophus.

longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra conuertimur,

ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab herede inperii tibi sentias iuste

persolui. <9> Quapropter iuuante deo, quo auctore omnia prosperantur, ab

indictione duodecima in praefecturae praetorianae te suggestu atque insignibus

collocamus, ut probatum iudicem sine metu prouinciae suscipiant, quas hactenus

inproborum cognouimus actione fatigatas. sed quamuis habeas paternam

praefecturam Italico orbe praedicatam, aliorum tibi tamen exempla non ponimus:

utere moribus tuis et omnium uota complesti. <10> Percurre iuuante deo gloriae

campum, quem semper a te nouimus expetitum. nam si te continentem, ut credimus,

et dignitas ista probauerit, hoc est saeculi ambitiosa superasse. solitus es

quidem iusta non uendere: sed nunc oportet inpensius laesis per iniuriam

subuenire. inuigilet incorruptibilis sensus aduersus male consuetas manus:

excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per iudicem

prouenire sincerum. diutius quidem differendo pro te cunctorum uota lassauimus,

ut et beniuolentiam in te probaremus generalitatis et cunctis desiderabilior

aduenires. habet hoc enim humana condicio, ut celerius adepta fastidio sint, dum

omne pretiosum uilescit oblatum et contra dulcius accipitur, quod sub aliqua

dilatione praestatur. <11> Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude

contenti: perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae

aliorum uisa est fraudare cupiditas. non liceat quemquam gloriari furtis aut

praeiudiciis suis. lumen te inmisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae

quisquam poterit illudere nec fidem aliqua oblatione lentare. <12> Constitue et

huic regulam dignitati, qui ante actis fascibus mirabilis continentiae exempla

praebuisti. nam licet paene omnes honores summos aequaliter egeris, habes tamen

proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. hic enim decorum

est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cuius etiam et nimietas

placet. omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius

inuenitur.

XXV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

<1> Cumulauimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum

uirtutibus, diuitem moribus, plenum magnis honoribus Senatorem: cuius si merita

consideretis, debemus omne quod soluimus. qua enim compensatione commendandus

est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione compleuit, dignitates

sibi creditas eximia grauitate tractauit et nisus est tempora facere quae merito

laudarentur in principe. trahebat regnantis animum ueritas et disertitudo

dictorum, cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. <2> Allegauit

solus quod omnes iuuaret et dum purpuratas auditori suo fenerat laudes,

gratiosum uobis nostrum fecit inperium. commendat enim suam gentem, qui oratione

placabili permulcet regiam summitatem, quando ex uobis et alter talis creditur,

a quo similia postulentur. <3> Patrem quoque clementiae nostrae in ipsa curia

Libertatis qua disertitudine deuotus asseruit! recolitis quemadmodum facta eius

orator nobilis excolebat, uirtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores.

in absoluto datur probare quod dicimus. aestimate, patres conscripti, quali

gratia potuistis ab illo respici, a quorum se corpore sic uidebat ornari.

gloriosis quippe dominis gratiora sunt praeconia quam tributa, quia stipendium

et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. quid,

praeconiales uiri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur

laudare superstites, a quibus dum uicissitudo praemiorum forsitan quaeritur,

laboris taedia non uitantur? <4> Tetendit se etiam in antiquam prosapiem

nostram, lectione discens quod uix maiorum notitia cana retinebat. iste reges

Gothorum longa obliuione celatos latibulo uetustatis eduxit. iste Hamalos cum

generis sui claritate restituit, euidenter ostendens in septimam decimam

progeniem stirpem nos habere regalem. <5> Originem Gothicam historiam fecit esse

Romanam, colligens quasi in unam coronam germen floridum quod per librorum

campos passim fuerat ante dispersum. <6> Perpendite, quantum uos in nostra laude

dilexerit, qui uestri principis nationem docuit ab antiquitate mirabilem, ut,

sicut fuistis a maioribus uestris semper nobiles aestimati, ita uobis antiqua

regum progenies inperaret. cedimus, patres conscripti, et si adhuc referre

uolumus, beneficia collata superantur. <7> Nostris quoque principiis quanto se

labore concessit, cum nouitas regni multa posceret ordinari? erat solus ad

uniuersa sufficiens: ipsum dictatio publica, ipsum consilia nostra poscebant, et

labore huius actum est, ne laboraret inperium. <8> Reperimus eum quidem

magistrum, sed impleuit nobis quaestoris officium et mercedes iustissima

deuotione persoluens cautelam, quam ab auctore nostro didicerat, libenter

heredis utilitatibus exhibebat. uerum his aliquid maius adiciens primordia regni

nostri et armis iuuit et litteris. nam dum curae litorum regias cogitationes

incesserent, subito a litterarum penetralibus eiectus par suis maioribus ducatum

sumpsit intrepidus, cui quia defuit hostis, moribus triumphauit eximiis. <9> Nam

deputatos Gothos propriis pauit expensis, ut nec prouinciales percelleret nec

fiscum nostrum expensarum oneribus ingrauaret. arma eius nulla possessorum damna

senserunt. fuit nimirum prouinciarum uerissimus custos: nam ille defensor

proprie dicendus est, qui tuetur innoxie. <10> Mox autem ut tempus clausit

nauium commeatum bellique cura resoluta est, ingenium suum legum potius auctor

exercuit, sanans sine damno litigantium quod ante sub pretio constabat esse

laceratum. talem Metelli in Asia, talem Catonis in Hispania legitis fuisse

ducatum, qui plus de sua disciplina quam per arma laudati sunt: non iniuria,

quia hostem congredi uarius semper euentus est, indubitata uero gloria morum

custodisse mensuram. <11> Quid ergo? num quid tali actione praesumens aliqua se

elatione iactauit, dum familiare est hominibus extolli, cum bene de se

cognouerint aestimari? nonne tanta se communione tractauit, ut principis sibi

gratiam ad beneficia tantum crederet esse concessam, beniuolus cunctis,

moderatus in prosperis, ignorans nisi grauiter lacessitus irasci? qui cum sit

iustitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus: suarum rerum

distributor egregius et dum nesciat aliena quaerere, nouit propria largus

offerre. hos igitur mores lectio diuina solidauit, quando semper bene geritur,

si caelestis metus humanis motibus obponatur. hinc enim uirtutum omnium sumitur

manifesta cognitio: hinc sapientia ueritatis sapore conditur. sic ad omnia

redditur humilis, quem inbuit doctrina caelestis. <12> Huic ergo, patres

conscripti, deo auspice a duodecima indictione praefecturae praetorianae

regendam tribuimus dignitatem, ut querellas omnes infidelium nundinatione

collectas deo praestante sua integritate componat faciatque tam nimium

desideratus, ut cunctis possit esse beneficus. assint superna dispositis, ut

quem nos probauimus longa conuersatione prudentem, prosperrimus sibi,

fidelissimus nobis, utilis rei publicae debeat inueniri et relinquat posteris

famam, per quam gloriosam saeculis suam faciat esse familiam.

 

LIBER DECIMUS.

 

I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA.

<1> Adeo uobis, clementissime principum, distulimus hactenus indicare filii

nostri gloriosae recordationis occasum, ne amantis laederemus animum per tristia

nuntiorum: sed nunc iuuante deo, qui consueuit casus asperos in prospera

commutare, illa magis elegimus in uestram deferre notitiam, de quibus nobiscum

possitis participata exultatione gaudere: iuuat enim diuina munera diligentibus

confiteri. <2> Perduximus ad sceptra uirum fraterna nobis proximitate

coniunctum, qui regiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret,

ut et ille auorum suorum purpureo decore fulgeret et animos nostros solacium

prudentis erigeret. iungite nunc uota felicia, ut, sicut nos in imperio pietatis

uestrae omnia fieri prospera desideranter expetimus, ita nobis fauere uestram

beniuolentiam comprobemus. peracto itaque nuntio, quod uobis pro ingenita

clementia credimus esse uotiuum, addimus etiam gratissimae legationis officium,

ut pacem, quam mente semper geritis et iam mihi specialiter retinetis esse

collatam, adiectione quoque meorum proteletis. nam licet concordia principum

semper deceat, uestra tamen absolute me nobilitat, quando ille redditur amplius

excelsus, qui uestrae gloriae fuerit unanimitate coniunctus. <3> Sed quoniam

epistularum breuitate uniuersa sufficienter nequeunt expediri, salutantes

reuerentia competenti quaedam legatis nostris uerbo uobis insinuanda commisimus,

quae consuetudine uestrae serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus euidenter

possit agnosci quod iuste nobis probamus de uestra mansuetudine polliceri.

conuenit enim de uobis indubitanter praesumi, quando et nos pro desiderio uestro

in his quos commendastis talia facimus, qualia uos sperasse cognouimus.

II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

<1> Nouis regibus mos est per diuersas gentes prouectus sui gaudia nuntiare, ut

adquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. quod facienti

mihi, piissime imperator, multo melius diuina tribuerunt, quando uestram gratiam

securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem meam uobiscum, pepigisse

cognosco. <2> Ab eius enim iudicio me nullatenus deuiare certissimum est, quae

tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione

componat et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. ideo enim me

curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere

reuerendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos, prudentiae suae more

diiudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent.

<3> Neque enim noua est ista dilectio: nam si decessorum uestrorum facta

recolatis, agnoscitis quandam esse consuetudinis legem cum illo imperio

amicitiam Hamalos semper habuisse. quae tantum certior quantum uetustior, quia

facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. suscipite itaque

affectiosis mentibus et nostra primordia et domnae sororis nostrae, cui

singulariter studetis, fauete iudicio. nam si me similiter diligitis, regem

quodammodo pariter efficitis. <4> Sed quoniam nos amplius loqui desideria

nouitatis exposcunt et litterarius sermo narrare plura non patitur, ideo tantis

meritis, sicut dignum est, salutationis honore completo, harum portitoribus

legatis nostris aliqua pietati uestrae delegauimus intimanda, quia nemo utilius

tractat quam qui uestrae mansuetudini committere sua uota deliberat.

III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA.

<1> Post flebilem filii nostri diuae recordationis occasum uicit animum piae

matris generalitatis affectio, ut non maeroris sui causas, sed uestra potius

augmenta cogitaret. quaesiuimus regales curas quo solacio fulciremus. sed auctor

ille castitatis et misericordiae singularis, qui nobis primaeuum subtracturus

erat filium, maturi fratris reseruauit affectum. <2> Elegimus deo auspice

consortem regni nostri felicissimum Theodahadum, ut quae hactenus rei publicae

molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium iunctis consiliis

exequamur, quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse uideamur. Astra

ipsa caeli mutuo reguntur auxilio et uicario labore participata mundum suis

luminibus amministrant. ipsi quoque homini duplices manus, socias aures, oculos

geminos diuina tribuerunt, ut robustius perageretur officium quod duorum fuerat

societate complendum. <3> Exultate, patres conscripti, et factum nostrum

supernis commendate uirtutibus. nihil reprehensibile desiderauimus agere, quae

cum alterius consilio cuncta delegimus ordinare. communio siquidem regni mores

asserit, quando placabilis esse iuste creditur, qui potestatis suae habere

participem comprobatur. reserauimus itaque deo iuuante palatia uiro nostri

generis claritate conspicuo, qui Hamalorum stirpe progenitus regalem habeat in

actibus dignitatem: patiens in aduersis, moderatus in prosperis et, quod

difficillimum potestatis genus est, olim rector sui. <4> Accessit his bonis

desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit

ornatam. ibi prudens inuenit, unde sapientior fiat: ibi bellator reperit, unde

animi uirtute roboretur: inde princeps accipit, quemadmodum populos sub

aequalitate componat: nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum

non augeat gloriosa notitia. <5> Accipite, quid maius generalitatis uota

meruerunt. princeps uester etiam ecclesiasticis est litteris eruditus: a quibus

semper quicquid est pro homine, commonemur: iudicare recte, bonum sapere, diuina

uenerari, futura cogitare iudicia. necesse est enim, ut sequatur iustitiae

uestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. uiderim quae

lectio acuat ingenium: diuina semper efficere nititur pium. <6> Veniamus ad

illam priuatae uitae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis

abundantiam, conuiuiis copiam, ut considerato eius antiquo studio nihil noui

habere uideatur in regno. in hospitalitate promptus, in miseratione piissimus:

sic cum multa expenderet, census eius caelesti remuneratione crescebat. talem

uniuersitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse, qui rationabiliter

disponens propria non appetat aliena: tollitur enim necessitas principibus

excedendi, quotiens assueuerint propria moderari. <7> Laudata est nimirum

sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum

putatur. gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis uota

persoluite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate

bona faciat et propria suae pietatis ostendat. hunc enim et maiorum suorum

commonet uirtus et auunculus efficaciter excitat Theodericus.

IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

<1> Diuina uobis beneficia, patres conscripti, prouenisse feliciter nuntiamus,

dominam rerum toto orbe gloriosam consortem me regni sui larga pietate fecisse,

ut nec illi deesset fidele solacium et nobis auitum congrue praestaretur

imperium. suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse: reserentur

nunc sine metu uota cunctorum: ut unde periculum pertuli, inde me uniuersitas

cognoscat ornari. praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non

poteratis assumere. quantum uobis debeam, hinc datur intellegi, ut illud mihi

festinaretis diuinitus euenire, quod meus animus non audebat appetere. <2> Hoc

nobis est potius nouum quam uobis incognitum. magna ergo gratia completum debet

accipi, quod uelociter quam oportebat uidebatur aperiri. sed si quid de uobis

meremur, cum tamen plurimum apud uos ualere nostram gratiam confidamus, domnae

et sororis nostrae gloriosas laudes iugiter personate: quae magnitudinem imperii

sui nostra uoluit participatione roborari, ut tamquam in duobus luminibus unus

esset aspectus et concordem sensum nemo crederet segregatum. <3> Sic sunt enim,

simul quos et gratia iungit et parentela conciliat. arduum sibi hoc forsitan

aestiment impares mores. difficile est illos aliter uiuere, qui sibi possunt

bonarum cogitationum similitudine conuenire. consilium quippe imitari detrectat

inprouidus: sapientiam uero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae

magnitudo. <4> Sed inter diuersa munera, quae nobis cum regia maiestate diuina

tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima

domina trutina magnae disceptationis elegit: cuius prius ideo iustitiam pertuli,

ut prius ad eius prouectionis gratiam peruenirem. causas enim, ut scitis, iure

communi nos fecit dicere cum priuatis. o animi nobilitas singularis! en aequitas

mirabilis, quam mundus loquatur. non dubitauit parentem prius iuri publico

subdere, quem paulo post uoluit ipsis quoque legibus anteferre. explorauit

conscientiam, cui erat regni traditura censuram, ut et illa domina cognosceretur

esse cunctorum et me probatum perducere dignaretur ad regnum. <5> Quando his

muneribus, quando soluamus tantae gratiae quae debemus, ut quae cum paruulo

filio imperauit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? in ipsa est enim

decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. quicquid fulgemus,

ab eius claritate suscipimus, quando non solum parentibus laudem contulit, sed

ipsum quoque genus humanitatis ornauit. quis possit sufficienter edicere, quanta

pietate, quanto morum pondere decoretur? discerent profecto noua philosophi, si

uiderent et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent

attributa. <6> In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione

grauissima. haec est regalis procul dubio uirtus celerius necessaria sentire et

tardius in uerba prorumpere. nescit enim paenitenda loqui, qui proferenda prius

suo tradit examini. hinc est quod eius doctrina mirabilis per multiplices

linguas magna ubertate diffunditur, cuius ingenium ita paratum reperitur ad

subitum, ut non putetur esse terrenum. in libris regum regina austri uenisse

legitur ad discendam sapientiam Salomonis: hic principes audiant quod sub

ammiratione cognoscant. paucis uerbis sensus clauditur infinitus et summa

facilitate componitur, quod ab aliis nec sub longa deliberatione formatur. <7>

Beata res publica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. minus fuit, ut

generalitas sub libertate seruiret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur

et reuerentia principalis: hoc enim obsequio dignissime dominamur. nam cum

tantae prudentiae pareo, cunctis uirtutibus obsecundo. sub tali siquidem

monitore regni pondere non grauamur, dum si quid sit pro nouitate incognitum,

fiet nobis eius instructione certissimum. <8> Ad bonum publicum ueritatem non

pudet confiteri. agnoscite, principes uiri, sapientissimae esse dominae, quod in

nobis potuerit plus placere. illam enim aut interrogando melius sentimus aut

eius imitatione proficimus. uiuite nunc felices, uiuite deo auxiliante concordes

et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam.

V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX.

<1> Potestatis nostrae censuram rerum uolumus esse modestiam, ut, quantum diuina

beneficia percepimus, tantum aequabilia plus amemus. priuata siquidem studia a

nostro animo probantur exclusa, quia generalis dominus custos factus sum deo

auxiliante cunctorum. et ideo praesenti iussione praecipimus, ut quicumque ad

domum nostram noscitur pertinere et curae tuae probatur esse commissus, nullis

praesumptionibus insolescat, quia solus dicendus est ille meus, qui legibus

potuerit esse tranquillus. augete famam nostram per patientiam uestram. <2> Si

quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia iura descendite: fora uos

tueantur, non iniqua praesumptio. a domesticis inchoare uolumus disciplinam, ut

reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi licentiam non

praebere. mutauimus cum dignitate propositum et si ante iusta districte

defendimus, nunc clementer omnia mitigamus, quia domum exceptam non habet

princeps, sed quicquid diuino auxilio regimus, nostrum proprie confitemur. <3>

Estote ergo circa eos, qui iuri nostro ante fuere subiecti, omnino solliciti:

nullum contra legem aliquid permittatis excedere. laus ad me uestra potius

perueniat quam aliqua querella procedat, quia bona conscientia tunc uere

imperat, cum generaliter praestare festinat.

VI. PATRICIO V. I. QUAESTORI THEODAHADUS REX.

<1> Necessarium probatur esse rei publicae personas dignitatibus aptas eligere,

ut cui iustitia committitur, malis moribus non grauetur. alioquin inefficax est

ab homine exigere quod agnoscitur non habere: contra confidenter quaeritur, quod

inesse sentitur. <2> Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine

quibus possunt quaelibet optima displicere. ornamentum enim bonorum omnium est

sincera benignitas, quae non est sola, quia de uirtutibus cognoscitur esse

generata. ordinem serua nostri iudicii, ut, sicut haec prima quaesiuimus, ita te

custodire iustitiam prae omnibus sentiamus. <3> Secunda nobis cura fuit

eloquentiae tuae fluenta perquirere, quam licet singulariter diligamus, moribus

tamen iuste postponimus. in illis enim uita cognoscitur, hic tantum lingua

laudatur. sed in te ualde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum.

aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut iuste possit

intellegi per te uoluntas principis expediri. nam inter ceteras artes oratoriam

sic diligimus, ut eam ornamentum litterarum omnium esse fateamur. <4> Quicquid

enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. reperiat

quamuis magna philosophus: quid proderit sentire, si laudabiliter non possit

excolere? naturale est inuenire, sed facundi decenter adserere. quale est enim

cunctis desiderantibus loqui et res communes ita diserte dicere, quas etiam

prudentes se mirentur audisse? in hac te cognouimus arte praeualidum, ut et

suadere possis suauiter et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. <5>

Atque ideo quaesturae tibi fasces per tertiam decimam indictionem propitia

diuinitate concedimus, ut saties generalitatis uotum iuridicorum sequendo

iudicium. totum te legibus, totum responsis trade prudentium. sic nobis optime

famularis, si priscorum seruias constitutis. considera in uerbis tuis laudem

positam principalem: fama nostra est quod loqueris, conscientia sine dubitatione

quod sentis. <6> Intellege quantum sit, quod a te exigatur, cui opinio nostra

committitur. haec subiectos nostros amplectitur: haec per gentes exteras

peruagatur: per hanc ubi non uidemur, agnoscimur. decreta nostra tradunt

ciuitatibus prouinciisque sermones: iudicare de nobis possunt etiam qui nostris

iussionibus obsequuntur. summo ergo studio constat esse seruandum, quod de nobis

potest ferre iudicium.

VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

<1> Post primordia nostri imperii uobis feliciter nuntiata congrua nobis

contigit, patres conscripti, causa sermonis ut iudicem nos cognoscatis elegisse,

cuius nos lingua possit ornare. quaestor enim eloquens rei publicae decus est,

qui et uota nostra optime uideatur edicere et antiquorum iura firmo consilio

custodire. <2> Hic est enim Patricius suis iam uocabulis honoratus: nam perpetua

fruitur laude, cui est honor in nomine: cuius affluentem facundiam studia Romana

genuerunt: ostentans merito de loci dignitate peritiam. nam qui illic potuit

imbui, meruit ubique laudari: ibi defaecatus sermo Latinus est: ibi discuntur

uerba toto nitore lucentia. aliae regiones uiua balsama et olentia tura

transmittant: Roma tradit eloquium, quo suauius nil sit auditum. sic bonis

artibus eruditus mox est forensibus aptatus excubiis, ut oratores, quos longa

meditatione perceperat, consimili declamatione monstraret. <3> Notum est etiam

quanta cum collegis suis moderatione contendit. certaminibus eius modestia

semper affuit: dicendi calore raptatus studuit laudabilibus inuentis, non, quod

plerique faciunt, uacauit iniuriis: qui sic perorauit causas sub tranquillitate,

ut mores proprios semper assereret. contendisse siquidem, non litigasse repertus

est. alienam enim causam faciebat suam gloriam. nam sic cognitus est uincere, ut

probaretur contrarii animum non laesisse. <4> Talem itaque uirum non decuit

diutius iustitiam petere, sed docere: quia iudiciaria uirtus est linguae bonis

abundare et mentis temperantiam custodire. cognoscite, patres conscripti, quid

fieri uelimus, quando in iudicibus primum mores elegimus, in ea praesertim

dignitate quae iura consueuit edicere. non enim temporibus nostris potestate

regia est armata quaestura, sed legibus probatur esse composita. <5> Velle

nostrum antiquorum principum est uoluntas, quos in tantum desideramus imitari,

quantum illi iustitiam sunt secuti. illa est enim reuerenda priorum auctoritas,

quae a recto tramite non declinat. sequendi enim necessitatem relinquit

posteris, qui iustitiam suis miscuerit constitutis. et ideo, patres conscripti,

per tertiam decimam indictionem illustri Patricio quaesturae contulimus

dignitatem, ut qui est clarus nomine, magnificus etiam sit honore. fouete in eum

nostra iudicia: ut quod nos praestitimus, uobis placitum nihilominus sentiatur.

VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA.

<1> Ita nos gratia uestrae pietatis oblectat, ut quicquid ad decorem nostrum

potest proficere, libenter a uestris uelimus partibus postulare: quia talia

uobis diuina tribuerunt, ut et uos eius affluenter muneribus abundetis et

sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. <2> Et ideo

mansuetudinem uestram reuerenter salutans harum portitorem illum ad excellentiae

uestrae beneficia destinaui, ut marmora uel alia necessaria quae quondam

Calogenitum comparare feceramus, per praesentium portitorem ad nos peruenire

domino fauente iubeatis, ut cognoscamus nos a pietate uestra re uera diligi,

quorum facitis uota compleri. uestra enim gloria est noster ornatus, quando uos

praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus adplicatur. decet enim ut et

orbis iste Romanus iuuamine uestro resplendeat, quem amor uestrae serenitatis

illustrat.

VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX.

<1> Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis

impendi, ad quae si essemus desides, a uestra potius clementia deberemur

hortari. uobis enim gratum esse non dubium est, quicquid per nos ad Italiae

decorem contigerit expediri, quia laudibus uestris iure proficit, quando uidetur

crescere quod ad nostrae rei publicae potest gloriam pertinere. <2> Quapropter

exhibens principatui uestro reuerentissimum salutationis affectum harum

portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat

destinatus, ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen uestra

ad nos, domino iuuante perueniant, ne cassetur desiderium quod conuenienter est

de nostra praesumptione securum.

X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA.

<1> Cum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii

principis pertinere, dignum est uos sermone uenerari, quos bonis omnibus constat

semper augeri. concordia non est sola praesentium: quin immo illi se melius

respiciunt, qui animi caritate se coniungunt. atque ideo reddens Augustae

reuerentiae salutationis affectum spero, ut redeuntibus legatis nostris, quos ad

clementissimum et gloriosissimum principem destinauimus, de uestra nos faciatis

sospitate gaudere, quia prospera uestra ita nobis grata uidentur ut propria et

necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos iugiter constat optare.

XI. MAXIMO V. I. DOMESTICO THEODAHADUS REX.

<1> Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas,

dum quicquid a subiectis proficitur regnantum laudibus applicatur, quanto nobis

praestantius est nobilissimae familiae reddere, quod eam cognoscimus etiam

nascendi sorte meruisse! sic enim iustitiam sequimur, si bonis heredibus

parentum praemia non negemus. decet enim etiam priores suos uincere, qui ad

nostra meruerunt tempora peruenire. <2> Anicios quidem paene principibus pares

aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta

collectis uiribus hilarior instaurata rutilauit. quis ergo relinqueret in

posteris minus honoros, quos tamdiu constat fuisse praecipuos? accusarentur

saecula, si talis potuisset latere familia. atque utinam nobis Marios uel

Coruinos annosior uita seruasset! uix satiaretur principis uotum, si nos

contingeret personas illas talium possidere meritorum. quemadmodum nunc profecto

neglegamus inuenta, qui desideramus habere praeterita? <3> Atque ideo, quod

feliciter dictum sit, primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab

indictione quarta decima tibi conferimus dignitatem. usurus es omnibus titulis

qui ad eius pertinent actionem. hic honor quamuis tantis natalibus uideatur

inferior, cunctis tamen fascibus tuis uidetur esse felicior: cuius tempore

meruisti coniugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus nec

praesumpsisses optare. <4> Age nunc, ut sicut tibi est uotiuus, ita nobis

reddatur acceptus. considera quid merueris et dignum te nostra affinitate

tractabis. nam qui familiae regnantis adiungitur, in laudum gremio collocatur.

nunc maior opera mansuetudini detur: nunc omnibus communio benigna praebeatur,

ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. humilis age

rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur.

prouectibus quidem proxima est indubitanter inuidia, sed tolerantia melius

uincitur, quae contentione semper augetur. <5> Supra ceteras uirtutes amicam

sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis sustinendo potius quam uindicando

laudaberis. iram uince: benigna dilige: caue, ne maior uideatur esse felicitas

moribus tuis, sed qui nostro iungeris generi, proximus gloriosis actionibus

comproberis. laudati sunt quidem hactenus parentes tui, sed tanta non sunt

coniunctione decorati. nobilitas tua non est ultra quo crescat. quicquid

praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris.

XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

<1> Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse

rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. quin

immo suaserunt nobis merita candidati, ne iam maturus nulla uideretur sumere,

qui primaeuus emerita cognoscitur accepisse. auari quippe principis erat in uno

honore spatia uitae tam magna concludere et ideo magis nihil praestare, quia

prius cognoscitur summa meruisse. quin potius omnia miscue concedamus: nulla

dignitas minor est, cum bene geritur, quando reuerentiam plerumque actio uidetur

accipere de claritate personae. haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum

diuersis fuerint attributa. nam honorem suum semper aequaliter retinet quicquid

probe gesserit consularis. sic minorum fluminum uocabula maior amnis absorbet et

quamuis plurima fluenta Tiberis uester excipiat, tamen a proprio nomine non

declinat. <2> Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri uiro atque magnifico

patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima

indictione gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito

cresceret praesidentis. neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius:

familia toto orbe praedicata, quae uere dicitur nobilis, quando ab ea actionis

probitas non recedit. <3> Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae

affinitati praecelsae clara familiae uestrae gratia misceatur. uerum hanc

gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini

contulisse. reddite affectui meo plenissimam caritatem. plus est amandus a

domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subiecto. <4> Sed aequum est,

patres conscripti, ut carus existat, per quem uobis tam felicia contigerunt.

exultate generaliter et has nuptias laetitia profusa celebrate. unde profecit

nomen omnium, uota debent esse cunctorum. quae preces a me exigere potuerunt,

quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut uestri ordinis uiros

parentes uere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate iungendi sunt?

 

XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

<1> Postquam uenerabiles uiros episcopos agnita legatione remisimus nec

petitionibus uestris, quamuis essent quaedam reprehensibilia, noster animus

obuiasset, uenientes ad nos aliqui retulerunt ciuitatem Romanam adhuc inepta

sollicitudine laborare et id agere, ut, nisi nostrae mansuetudinis interesset,

pericula sibi potius certa ex dubiis suspicionibus concitaret. unde aestimate,

cui debeat populorum inanis leuitas imputari nisi uestro ordini, a quo decuerant

cuncta componi. <2> Per uestram siquidem sapientiam ammoneri prouincias oportuit

uniuersas, ut talia probarentur assumere, quae principis primordia uiderentur

ornare. uerum quae ciuitas non fiat excusabilis, si Roma deliquerit? res minor

ad potioris currit exemplum et alieni facti iure inuidiam sustinet, quae

peccatis praestat exemplum. sed gratias diuinitati referimus, quae dona sua

uestris potius ornauit excessibus. <3> Ecce prius culpas ignoscimus quam

deuotiones aliquas sentiamus. nil debemus et soluimus: ante benefici sumus, ut

postea gratissimos inuenire possimus. sed licet in hac parte nostrae modestiae

grauitas asseratur, nolumus tamen nos tantum praedicari, nisi ut et deuotionis

Romanae benignitas possit ostendi. plus enim uestra opinione pascimur, quam si

de nostra semper tranquillitate laudemur. <4> Amouete suspiciones ab ordine

uestro semper extraneas. non decet senatum corrigi, qui debet alios paterna

exhortatione moderari. nam ex quibus habebunt genium mores, si parentes publicos

minores contigerit inueniri? sufficiunt haec nobilibus, sufficiunt ista

uerecundis, ut ad studium perfectae deuotionis incitemus quos paululum de praua

suspicione culpauimus. nos enim quod praesentiam uestram expetiuimus, non

uexationis iniuriam, sed utilitatis uestrae causas profunda cogitatione

tractauimus, ut illud magis debuissetis efficere, quod uobis cognouimus

expedire. <5> Certe munus est uidere principem. hoc a uobis pro rei publicae

utilitate uolumus fieri, quod praemiis solebat optari. sed ne ipsa remedia in

aliqua parte uiderentur austera, cum res poposcerit aliquos ad nos praecipimus

euocari, ut nec Roma suis ciuibus enudetur et nostra consilia uiris prudentibus

adiuuentur. <6> Redite ergo in pristinam deuotionem, et sollicitudines meae,

quas pro generalitate sustineo, uestro potius adiuuentur ingenio, quia hoc uobis

semper insitum fuit principibus uestris uotum puritatis offerre nec parere

necessitate terroris, sed potius amore dominantis. reliqua per harum portitorem

illum uerbo dicenda commisimus, ut summotis cogitationibus ambiguis nostris

ammonitionibus credere debeatis.

XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX.

<1> Licet uobis sit insitum dominos uestros pura mente diligere et obsequiis id

agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem, hoc tamen maiorum

uestrorum semper proprium fuit, ut tamquam membra capiti, ita suis principibus

uiderentur adiungi. quam enim uicissitudinem reddat qui maximo labore

defenditur, cuius per dies singulos ciuilitas custoditur, nisi ut illos diligat

supra omnia, per quos habere probatur uniuersa? <2> Absit enim a temporibus

nostris, ut in uobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse

possit idoneum. fides uestra, quae uos hactenus asseruit, modo potius euidenter

ostendat. non uarium, non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse

Romanum. mali mores uestro nomini probantur aduersi. sed hoc quoque mirabile

est, quod grauitatem uestram cogimur ammonere, quam constat semper sponte

sapuisse. nullae uos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. habetis

principem, qui pietatis studio optet in uobis inuenire quod diligat. hostibus

uestris, non defensoribus obuietis. inuitare, non excludere debuistis auxilium.

<3> Sed sensus iste fortassis eorum est, qui minus probantur intellegere quae

generaliter poterant expedire: ad uestrum potius redite consilium. numquid uos

noua gentis facies ulla deterruit? cur expauistis, quos parentes hactenus

nominastis? qui relictis familiis ad uos uenire properabant, de uestra erant

potius securitate solliciti. quando, rogo, talis ab illo uicissitudo recepta

est, cui salutis praemia debebantur? <4> Illud enim, quod ad nos attinet, scire

debuistis, quia die noctuque incessanter optemus, ut quod parentum nostrorum

temporibus constat enutritum, sub nobis potius diuinis auxiliis augeatur. ubi

enim fama regnantis erit, si uos, quod absit, patiamur imminui? nolite talia

cogitare, qualia nos minime uidetis assumere. immo magis, si quis aliqua

iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quando subleuare

cupimus quos studere probis moribus inuenimus. <5> Aliqua etiam uobis per illum

uerbo dicenda commisimus, ut nostrum circa uos in omni parte animum propitium

sentientes, iugibus, sicut oportet, obsequiis et oratione sincera deuoti esse

debeatis.

XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

<1> Constat desiderium nostrae uoluntatis expleri, quotiens ad pietatem uestram

salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui

uobiscum sincera mente colloquitur. et ideo salutans clementiam uestram

honorificentia competenti harum portitorem pro negotio Rauennatis ecclesiae

uenientem gratissima uobis petitione commendo: quando talis offertur causa

praestandi, ubi merces uideatur adquiri, quam uos facere semper exoptant qui

serenitatem uestram florere desiderant. non est enim dubium meliora recipere,

quos contingit iusta praestare.

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

<1> Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria

uoluntate uincimur, qui alienis condicionibus non tenemur. nam cum deo

praestante possimus omnia, sola nobis credimus licere laudanda. cognoscitis,

prudentes uiri, uerba quae loquimur: uel nunc clementiam, quam nobis ante

promittere debuistis, agnoscite. ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi

esse putabamur. sic est a principe grauis uincenda suspicio: sic curare debuit,

qui noxius esse non uoluit. postulata siquidem sacramenta uobis ab illo atque

illo praestari nostra decreuit auctoritas, quod bene imperaturo non est

difficile persuasum, quia sic uobis securitatem dedimus, ut nihil nostro

proposito addere uideremur. <2> Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi,

quia deo debemus ista, non homini. nam qui per lectiones sacras antiqua regna

cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod diuinitati in aliis placuisse

sentimus? ipse enim remunerator est bonorum omnium deus: nam quicquid in

subiectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio iudicamus.

quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate, quia post talia

redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus.

XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX.

<1> Cognoscite, Quirites, quali uos princeps uester firmitate dilexerit, ut

temptatus asperis rebus non uos pateretur esse sollicitos, nec uoluimus amplius

uota uestra differri, quos semper optamus in summa rei publicae celebritate

laetari. uestra enim securitas noster ornatus est et hoc uere gratanter

accipimus, cum gaudia uos habere sentimus. quapropter, flexi petitionibus

uestris, per illum atque illum praestari uobis sacramenta censuimus, ut regis

uestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare,

dum manifeste teneatur quod credatis in principe. <2> Aestimate quid uobis

benignitatis uideatur impendi, quando ille iurat, qui non potest cogi. scimus

enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subiectos: et

ideo, licet culmini nostro uideretur incongruum, libenter adquieuimus facere,

quod generalitatem probamus optasse. intellegite, quantum nobis imponere uester

uideatur affectus: fide uobis constringimur, qui uel solo uerbo promissa seruare

sacris lectionibus ammonemur. ostendite nunc deuotionem uestram: supernae

maiestati iugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae uos habere cupimus,

caelesti munere concedantur.

XVIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX.

<1> Remedium, quod pro uobis, patres conscripti, pia mente tractauimus, non

sinimus uobis fieri acerba suspicione contrarium, quia laesionis instar est

occulte consulere et aliud uelle monstrare. cognoscite itaque arma nostra pro

salute uestra potius destinata, ut qui uos temptauerit appetere, diuino auxilio

Gothorum manus ei debeat obuiare. nam si insidias gregis strenuus pastor

excludit, si pater familias diligens decipientibus locum subreptionis

intercipit, qua nos conuenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo

simile nihil habere? summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere,

qui neglegit aduersa tractare. <2> Sed ne in aliquo uobis grauis existeret uel

ipsa defensio, exercitui destinato ordinante illo annonas fecimus secundum forum

rerum uenalium comparari, ut et illis tolleretur necessitas excedendi et uobis

auferretur causa dispendii. his etiam praefecimus maiorem domus nostrae

Vuaccenem, qui pro suarum qualitate uirtutum bellatoribus esset iure reuerendus,

cuius exemplo et excessus uitarent et fortitudinis instrumenta perquirerent. <3>

Quos tamen locis aptis praecepimus immorari, ut foris sit armata defensio, intus

uobis tranquilla ciuilitas. intellegite quid excogitauerit consolatorium

principis pro uobis ingenium: defensio uos obsidet, ne manus inimica circumdet

et a periculis excipimus quos nostrorum sanguine uindicamus. absit enim ut

nostris temporibus urbs illa muris uideatur protegi, quam constat gentibus uel

sola opinione fuisse terrori. ita enim de diuino speramus auxilio, ut quae

semper fuit libera, nullius inclusionis decoloretur iniuria.

XVIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX.

<1> Gratias diuinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas,

quod prouectum nostrum clementiae uestrae gratissimum esse declarastis. constat

enim amare uos posse, quem gaudetis ad regni culmina peruenisse. sic decuit

suscipi qui se per uos praesumpsit augeri. praestate igitur mundo uestrae

benignitatis exemplum, ut detur intellegi quantum promoueat, qui se pura uobis

affectione commendat. <2> Non enim rixas uiles per regna requiritis: non uos

iniusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant, quia nihil aliud

uos constat appetere, nisi quod opinionem uestram possit ornare. quemadmodum

enim pacem exorati poteritis abicere, quam pro ingenita pietate et iracundis

gentibus consuestis inponere? bona quidem uestrae concordiae non tacemus. totum

creditur eximium, quicquid uobis fuerit praedicabili caritate sociatum. <3> Sed

et uobis, gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen

additur, cum uos omnia regna uenerantur. nam commune est cunctis in suis

imperiis praedicari, sed illud est omnimodis singulare in extranea gente laudes

proprias inuenire, quia ibi sunt uera iudicia, ubi neminem comprimit ulla

timiditas. diligeris quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto

praestantius est, ut in Italiae partibus plus ameris, unde nomen Romanum per

orbem terrarum constat esse diffusum! oportet ergo uestram pacem seruari, quae

uobis contulit exordia gloriosa uocabuli. <4> Sed ut sacris affatibus ordine

respondere uideamur, reuerentissima salutatione decursa piis sensibus indicamus

beatissimum papam urbis Romae uel amplissimum senatum nostra praeceptione

commonitos, ut uir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis uestrae et

doctrina summus et conscientiae claritate praecipuus sine aliqua dilatione

competentia responsa reciperet nec contra uestram uoluntatem moras incongruas

sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod uestro nequeat iudicio

displicere: quando et pietatem uestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per

omnia prodesse sentimus. <5> Cui uirum uenerabilem illum legatum nostrum

adiungendum esse credidimus, ut non per occasionem legationis uestrae, sed

propria potius destinatione nostra possitis uota cognoscere.

XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX.

<1> Litteras pietatis uestrae gratia, qua desiderata semper sumuntur, accepi et

colloquia oris uestri muneribus omnibus celsiora reuerentissima gratulatione

promerui, cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quicquid optare

potui, in tam benigna collocutione suscepi. <2> Hortamini enim ut quicquid

expetendum a triumphali principe domno iugali uestro credimus, uestris ante

sensibus ingeramus. quis iam dubitet ad effectum peruenire, quod talis potestas

dignabitur allegare? ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus,

sed nunc amplius de uestra promissione laetamur. non enim poterunt uota nostra

differri, quando interest, quae meretur audiri. nunc implete promissa, ut rem

tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis. <3> Additum est etiam gaudio

meo, quod talem uirum uestra serenitas destinauit, qualem et tanta gloria debuit

mittere et uestra decet obsequia retinere. dubium enim non est illam mores

deligere, cui obseruatur assidue, dum constat defaecari animum bonis

praeceptionibus institutum. hinc est quod uestra reuerentia commoniti duximus

ordinandum, ut siue beatissimus papa siue senatus amplissimus sine aliqua

dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse iudicastis, ne gloria uestra

minus reuerenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de

celeritate facti uotiua gratia possit augeri. <4> Nam et de illa persona, de qua

ad nos aliquid uerbo titillante peruenit, hoc ordinatum esse cognoscite, quod

uestris credidimus animis conuenire. desiderium enim nostrum tale est, ut

interueniente gratia non minus in regno nostro quam in uestro iubeatis imperio.

significamus itaque supra dictum ante nos a uenerabili uiro papa egredi fecisse,

quam uester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid

accederet quod uestris animis obuiaret. <5> Quapropter salutans ueneratione,

quae tantis debet meritis exhiberi, uirum uenerabilem illum et moribus et

doctrina pollentem sanctitatis etiam honore reuerendum ad uestram clementiam

legationis officio peculiariter curauimus destinandum, quia gratas uobis illas

credimus esse personas, quas diuinis mysteriis iudicamus acceptas.

XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA.

<1> Aestimare te conuenit, Augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus

gratiam uestram quaerere, quam etiam domnus iugalis meus magno studio desiderat

optinere. nam licet hoc illi sit omnimodis carum, mihi tamen cognoscitur esse

praecipuum, quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum

cognoscar maius aliquod inuenire. quid enim gratius quam si gloriae uestrae

uidear caritatis participatione sociari, ut quia uos abunde fulgetis, nobis

libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini alteri de sua

claritate largiri? fouete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate

praecipua. gratia uestra per omnia nos regna commendet. debetis enim nos claros

reddere, qui de uestra uolumus luce fulgere. <2> Quapropter serenitati uestrae

reuerentiam salutationis inpertiens affectuosa me animis uestris praesumptione

commendo, sperans, ut sic omnia mirabilis prudentia uestra componat, quatenus

fiducia, quae nobis de animo uestro data est, uberius augeatur. nam cum nullam

inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae

nos efficere cariores uestrae debeat aequitati.

XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

<1> Retinetis, sapientissimi principum, et per legatos nostros et per uirum

disertissimum Petrum, quem nuper ad nos uestra pietas destinauit, quo studio

concordiam Augustae serenitatis optemus. et nunc iterum per illum uirum

sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut uera atque affectuosa iudicetis

quae frequenter expetita cognoscitis. pacem siquidem sub omni sinceritate

petimus, qui causas certaminis non habemus. talis ergo ad nos ueniat, sic

composita, sic decora, ut eam tantis uotis merito quaesisse uideamur. absit

autem ut quod nobis committitur debeat ingrauare. <2> Pro nobis potius tractate

quod conuenit. trahitur enim ad beniuola, cui causa creditur rationabiliter

ordinanda, nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est

credenti profutura praestare. considerate etiam, principes docti, et Ablabi

uestri historica monimenta recolite, quantum decessores uestri studuerint de suo

iure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera prouenirent. aestimate, qua

gratia debent oblata suscipi, quae consuerant postulari. non arroganter

loquimur, qui ueritatem fatemur. gloriae uestrae potius proficit quod

demonstrare contendimus, quando nunc illi uestram gratiam ultro quaerunt, qui

suis parentibus meliores se esse cognoscunt. associentur amicitia gratuita

uestris animis quos prius uobis largitatis studio iungebatis, ne bona tantum

illorum temporum fuisse credantur, quae uos et copiosa benignitate uincitis et

affluenti munere superatis. <3> Atque ideo salutationis honorificentiam

praelocuti illum uirum uenerabilem sacerdotio clarum, doctrinae laude conspicuum

legationis nostrae ad pietatem uestram fecimus uota deferre. confidimus enim in

uirtute diuina, quod et suis meritis uobis abunde placeat et desideria probae

petitionis optineat, sperantes ut eum cum effectu rerum celerius recipere

debeamus. sed quia epistularis series continere non poterat uniuersa, aliqua

sacris sensibus uerbo insinuanda commisimus, ne fastidium uobis faceret lectio

prolixa chartarum.

XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX.

<1> Suscipientes legatum uestrum uirum eloquentissimum Petrum et, quod est ipsis

dignitatibus honorabilius, uestris obsequiis inhaerentem, optata nobis Augustae

gratiae monimenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum uobis esse, quod in

hac re publica constat euenisse. ostendistis uos diligere quicquid ad iustitiam

cognoscitur pertinere, quando per diuinam prouidentiam omni suspicione detersa

desiderabilis potest unanimitas permanere. nunc est potius quod regna coniungat

promissio fixa et uotiua concordia. <2> Et ideo illum uirum uenerabilem uestris

conspectibus uere dignissimum legatum nostrum ad uos specialiter credidimus esse

dirigendum, ut, uobis annitentibus, serenissimi iugalis uestri pacis gratia

solidetur, quatenus generalitas euidenter agnoscat merito uenisse nos ad

suauitatem foederis per tale uinculum caritatis. <3> Et quia semel bene inita

nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui

nobis non oportet imponi, sapientiae uestrae moderatione mitigetur, ut affectum,

quem circa regnum uestrum habere coepimus, iugibus studiis augeamus. <4>

Quapropter erigite uestrae sapientiae firmitatem et hanc uobis palmam concordiae

specialiter uindicate, ut, sicut clementissimi imperatoris fama in proeliis

inclita dicitur, ita in pacis studio opinio uestra cunctorum ammiratione

laudetur. familiariter uos et frequenter uideat harum portitor quem direxi,

quatinus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam uisus est

destinari. speramus enim iusta non grauia, cum tamen nihil uideatur inpossibile,

quod per talem gloriam cognoscimus allegare.

XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA.

<1> Veniente uiro sapientissimo Petro ita nos amor uestrae serenitatis expleuit,

ut uidisse nos aestimemus, cuius colloquia benigna suscepimus. quis enim tanta

affabilitate suscepta non reddat uenerationis eximia, cui ante dignationis

eloquium iure ab omnibus commendationis suae debetur officium? <2> Et ideo per

illum uirum uenerabilem legatum domni iugalis nostri ad uos specialiter directum

salutiferos apices curauimus destinandos, ut recurrens uestrae serenitatis

affatus et de optata incolumitate laetificet et de firmissimae gratiae nos

faciat exultatione gaudere. tali enim compendio et causarum bene disponitur ordo

et uestrae tranquillitatis geminata crescit affectio. suscipiamus ergo uestri

animi bona, quia hoc est uere regale propositum gloriose uiuere amore cunctorum.

<3> Quaedam uobis per harum portitorem uerbo suggerenda commisimus, quae pro

ingenita mansuetudine et libenter accipite et efficaciter deo auxiliante

praestate.

XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

<1> Per uenerabilem uirum Heracleanum presbyterum Augusta nobis pagina uestrae

serenitatis illuxit, gratiam sermonis benigne tribuens et apte munera

salutationis inpertiens, ut re uera magnum sit beneficium tam suaue principis

meruisse colloquium. cui reddimus quanta ualemus caritate responsum, optantes ut

et sospitatem uestram saepius nos audire contingat et regni uestri felicitas

semper accrescat, quia tale uotum nos decet habere, quod gloriam salutemque

uestram iugiter possit extendere. <2> Significamus etiam pro uestro uoto ad

papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine

aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a uobis dirigi meruit, celeritatis

gratiam consequatur. nostri enim uoti est causas emergere, in quibus possimus

uestris desideriis oboedire, quia sic uos ad reddendam dilectionem efficaciter

commonemus, si uobis in aliqua parte pareamus.

XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX.

<1> Intellegimus serenitatis uestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando

illa nos hortamini facere, quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere.

tale siquidem uotum semper amantis est, ut causas nos misericordiae uelitis

agere, quae nos diuinae possint commendare potentiae. <2> Et ideo significamus

gloriae uestrae monasterium famularum dei, quod uobis insinuatum est tributorum

graui sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis

uitia de inimica humectatione contraxerit: ad uirum eminentissimum Senatorem

praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione

prouida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus

moderata inquisitione trutinatis, quicquid grauaminis potest habere possessio,

rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere

possit utilitas, quia uere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro

mansuetudinis uestrae uoluntate concedimus. <3> De Ranildae quoque causa, unde

uestra serenitas me commonere dignata est, quamuis ante longum tempus sub

parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de

propria largitate componere, ut tali facto eam non paeniteret mutata religio.

<4> Earum siquidem rerum iudicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non

habemus. nam cum diuinitas patiatur diuersas religiones esse, nos unam non

audemus imponere. retinemus enim legisse nos uoluntarie sacrificandum esse

domino, non cuiusquam cogentis imperio: quod qui aliter facere temptauerit,

euidenter caelestibus iussionibus obuiauit. merito ergo pietas uestra inuitat

nos ad talia quae nobis praecipiunt diuina mandata.

XXVII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.

<1> Non dare, sed reddere uidetur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio

subuenire festinat. quid enim iustius est quam petenti conferre quod

intellegitur ipse laborasse? ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor

agri ad futuram famem deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subuenitur. <2>

Quapropter industriosae Liguriae deuotisque Venetiis copia subtracta dicitur

esse de campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis

cellis uacuos esurire cultores. atque ideo illustris magnitudo uestra, quorum

dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare

possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex

horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum uiginti quinque modios

distrahi censitote. <3> Venetis autem ex Taruisiano atque Tridentino horreis ad

definitam superius quantitatem idem dari facite tertiam portionem, ut miserata

diuinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. et

ideo tales uiros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad

illos perueniat qui suis uiribus pasci minime potuerunt.

XXVIII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.

<1> Decet regiam iustitiam custodire quod a iudicibus bene agentibus fuerit

ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil

uenalitatis studio fecisse uideantur. et ideo arcarios prorogatores tritici,

uini et casei, macellarios, uinarios, capitularios horreariorum et

tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romam uel ad mansionem

pertinent Rauennatem, sed et eos, qui ripam Ticinensem et Placentinam siue per

alia loca quicumque publicos titulos administrare noscuntur, quos a uobis

conperimus ordinatos, cuius iudicia sic libenter amplectimur, sic seruari

desideramus, tamquam a nobis facta esse credantur, nec sinimus contra illos

cuiusquam praeualere malitiam, qui uestro iudicio amministrationes publicas

susceperunt. <2> Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper

iustitiae, conquiescat: consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus

inuidiae: non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis uelle succedere, si

tamen uestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. sint ergo intrepidi, qui

uestra uoluntate uel sunt uel fuerint ordinati: procurent sibi necessaria

securi: non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendauerit probitas

actionis. <3> Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis

speciebus, prout eminentiae uestrae rationabiliter uisum fuerit, pretia facite

temperari, ut hi, quibus commissum est exercere singulos apparatus, de iniusto

grauamine non querantur. sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non

potest inhiberi, si qui a uobis titulis ordinatis, siue suffragiis siue

patronorum precibus nisus, uisus fuerit cuique succedere, statim triginta

librarum auri multa feriatur, a uobis nihilominus exigenda. <4> Quod si ad hoc

damnum idoneus non potuerit inueniri, corporali supplicio poenam luat qui non

potuerit in supra dicta perculsione sufficere et frustretur ausibus suis, poena

etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiuersatione

uenire temptauerit. nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si

semper inuidentium uota ad illicitas accedere permittantur insidias. quod

magnitudo uestra in omnium faciat peruenire notitiam, ne quis per ignorantiam se

existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.

XXVIIII. VVISIBADO COMITI THEODAHADUS REX.

<1> Cum generis tui honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent, ut

tibi urbem Ticinum, quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus,

limosae podagrae subita inundatione completus, aquas Bormias potius siccatiuas,

salutares huic specialiter passioni, uelle te expetere postulasti. desiderium

tuum remediali iussione sanamus, ut sospitatem, quam merito in te quaerimus,

iussionis beneficio compleamus. <2> Absit enim, ut bellicosissimum uirum

tyrannis grauissimae calamitatis exarmet, quae miro modo membra uirentia

infusione poenalis umoris cogit arescere nodosque mobiles replet marmoreo tumore

crescentes. cum norit alia cuncta uacuare, iuncturae petit concauas lacunas, ubi

palustri statione pigrescens saxa perficit de liquore et quae ad decorem

inflexionis natura laxauerat, in turpissimum rigorem peregrina soliditate

constringit. <3> Haec passio insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos,

contrahit uiuos et decrescere facit corpora, quae nulla sunt mutilatione

truncata. constantibus membris proceritatis mensura perit et minor cernitur, cui

nihil subductum esse sentitur. subtrahuntur superstiti ministeria membrorum:

corpus uiuum est nec mouetur et inter insensibilia redactum iam non proprio

uoto, sed motu fertur alieno. haec uiua mors supra omnia tormenta sana dicitur

et melius habere fertur, qui euasisse causam tanti periculi non probatur. <4>

Desederit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores et, nouo infelicitatis

exemplo, passio uidetur abscedere et aeger non desinit aegrotare. appendia ipsa

cruciatis debitoribus aliquando soluuntur: ista enim uincula sunt quae, cum

semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota uita dissoluere. infelicia

signa relinquit abscedens et more gentium barbararum hospitium corporis

occupatum suis indiciis uiolenta defendit, ne ubi ferox ista coepit succedere,

aduersa illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. hoc licet omnibus

uideatur esse contrarium illis maxime, qui armorum exercitatione floruerunt, ne

membra illa durissima langoris decoctione mollescant, et qui ab hoste foris

superari minime potuerunt, ab interna potius contrarietate uincantur. perge

igitur auctore deo gressibus tuis ad locum praedictum. absit enim, ut bellator

noster ambulet passibus alienis. equino dorso, non humana subuectione portetur,

quia uiro forti graue est sic uiuere, ut nec inermem possit implere. quae ideo

tibi exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis uotiua nimis

cupiditate rapiaris. utere igitur aquis illis, primum potae dilutoriis, deinde

thermarum exhalitationibus siccatiuis, ubi merito indomabilis ceruix illa

flectitur passionis, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora

attractiua uirtute libera fiunt et uelut duobus auxiliis congregatis in medium

missa superatur. amentur illic munera concessa diuinitus. contra illam humani

generis debellatricem data sunt opportuna munimima lauacrorum et quam non edomat

iuge decennium, non mille potionum mollit introitus, uoluptuosis illic remediis

effugatur. praestent optatum diuina beneficium, ut famam loci uerissimam tua

potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est euadere quicquid adimit

corpoream sospitatem.

XXX. HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX.

<1> Relationis uestrae tenore comperimus in uia sacra, quam multis

superstitionibus dicauit antiquitas, elephantos aeneos uicina omnimodis ruina

titubare, et qui solent in carnali substantia supra millenos annos uiuere,

occasum uideantur proximum in simulacris aereis sustinere. his prouidentia

uestra reddi faciat propriam longaeuitatem uncis ferreis hiantia membra

solidando: aluum quoque demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo

mirabilis soluatur turpiter in ruinam. <2> Nam et uiuis ipse casus aduersus est,

qui, dum in genus cubationis arte hominum succisis arboribus ingentia membra

commiserint, toto pondere supinati nequeunt propriis uiribus surgere, quos semel

contigerit corruisse, scilicet quia pedes eorum nullis inflectuntur articulis,

sed in modum columnarum rigentes atque incuruabiles iugiter perseuerant. ibi

tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis metallicos possis credere, cum se uiuos

aspicias non mouere. iacent superstites similitudine cadauerum: mortuos putes,

quos uiuos esse non dubites et more cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte

relinquere, quem suis membris potuerint occupare. <3> Magnitudo illa terribilis

nec formicis minutissimis par est, quando beneficium non habet naturae, quod

ultima uidentur animalia meruisse. humano solacio consurgunt, cuius arte

iacuerunt. belua tamen suis gressibus restituta nouit memor esse beneficii: in

magistrum quippe recipit quem sibi subuenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium

gressus mouet, ipsius uoluntate cibos capit, et, quod omnem intellegentiam

quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intellegit

esse rectorem: cui si tyrannus appareat, inflexa permanet nec imponi potest

beluae hoc et malis pendere, quod a se nouit bonis principibus exhibere. <4> In

uicem manus promuscidem tendit et magistro profutura gratanter accipit, quia se

ipsius cura uiuere posse cognoscit. est enim, ut ita dixerim, praedictae beluae

nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo uoranda transmittit. nam cum sit

altum animal, breuissima ceruice compositum est, ut quod cibos ex humo non

praeualebat carpere, hoc se ministerio uideretur posse satiare. temptando solum

cautus semper incedit, retinens initio captiuationis suae fuisse sibi noxiam

ruinam. <5> Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus

exhalat. hic dum ad aquas uenerit hauriendas, per cauum promuscidis in modum

pluuiae imbrem postulatus effundit et sic agnoscit quod petitur, ut libens

faciat quod rogatur. motu corporis ab diuersis postulat quod magistro porrigat

et nutritoris compendia sua putat alimenta. quod si aliquis praebere

contempserit postulata, uesicae collectaculo patefacto tantam dicitur alluuionem

egerere, ut in eius penatibus quidam fluuius uideatur intrare, contemptum

uindicans de fetore. <6> Nam et laesus seruat offensam et longo post tempore

reddere dicitur, a quo iniuriatus esse sentitur. oculi quidem parui, sed

grauiter se mouentes. credas aliquid regium eius intendisse conspectum. despicit

scurriliter ludentes: honestum aliquid gratanter adtendit et aduertis recte

iudicare, cui leuia cognoueris displicere. <7> Cutis huius ulcerosis uallibus

exaratur, a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepit, quae in tantam

duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. haec nulla ui transmittitur,

nullo ferri acumine penetratur, ideoque Persarum reges hanc beluam ad bella

traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet et aduersarios sua mole

terreret. <8> Quapropter eorum uel formas habere gratissimum est, ut qui uiuam

substantiam non uiderunt, opinatum animal tali imaginatione cognoscant. et ideo

non patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa

urbe recondere, quod per diuersas mundi partes cognoscitur diues natura

procreasse.

XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VVITIGIS REX.

<1> Quamuis omnis prouectus ad diuinitatis est munera referendus nec aliquid

constat bonum, nisi quod ab ipso dinoscitur esse collatum, tamen quam maxime

causa regiae dignitatis supernis est applicanda iudiciis, quia ipse nihilominus

ordinauit, cui suos populos parere concessit. unde auctori nostro gratias

humillima satisfactione referentes indicamus parentes nostros Gothos inter

procinctuales gladios more maiorum scuto subposito regalem nobis contulisse

praestante domino dignitatem, ut honorem arma darent, cuius opinionem bella

pepererant. <2> Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus

electum me esse noueritis, nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis

concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio uirtutis

ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inueniret. quamdiu enim fortes uiri

inter bella feruentia nutriti principem ferre poterant non probatum, ut de eius

fama laboraret, quamuis de propria uirtute praesumeret? necesse est enim talem

de cunctis opinionem currere, qualem gens meruerit habere rectorem. <3> Nam

sicut audire potuistis, parentum periculis euocatus adueneram communem cum

omnibus subire fortunam: sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui

exercitatum regem quaerere uidebantur. quapropter primum diuinae gratiae, deinde

Gothorum fauete iudiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter uota

confertis. deponite nunc damnorum metum: dispendiorum suspiciones abicite: nihil

sub nobis asperum formidetis. <4> Amare nouimus uiros fortes, qui saepius bella

peregimus. additur, quod unicuique uirorum uestrorum testis adsisto. ab alio

enim mihi non est opus facta uestra narrari, qui omnia uobiscum laboribus

sociatus agnoui. arma Gothorum nulla promissionum mearum uarietate frangenda

sunt: ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus: priuatim nec nos

amabimus: hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen. <5> Postremo nostrum

per omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclitum

Theodericum: uir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito

unusquisque principum tantum praeclarus intellegatur, quantum consilia illius

amare dinoscitur. idcirco parens illius debet credi, qui eius facta potuerit

imitari. et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna

conuersatione domino iuuante securi.

XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VVITIGIS REX.

<1> Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae uestrae uotiua suauitas,

hinc omnino datur intellegi, ut post tot grauissimas laesiones et tanta

effusione sanguinis perpetrata sic uideamur pacem uestram quaerere, tamquam nos

nemo uestrorum putetur ante laesisse. pertulimus talia, qualia et ipsos possunt

offendere qui fecerunt, insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine

debitis. et ne pro paruitate sui neglegi potuisset, non in prouinciis tantum,

sed in ipso rerum capite probatur inflictum. aestimate, quos dolores abicimus,

ut uestram iustitiam reperire possimus. talis res effecta est, quam mundus

loquatur: quae sic a uobis meretur componi, ut aequitatem uestram generalitas

debeat ammirari. <2> Nam si uindicta regis Theodahadi quaeritur, mereor diligi:

si commendatio diuae memoriae Amalasuinthae reginae prae oculis habetur, eius

debet filia cogitari, quam nisus uestrorum omnium perducere decuisset ad regnum,

ut cunctae gentes potuissent agnoscere uicissitudinem uos gratiae tanto pignori

reddidisse. <3> Illud etenim uos debuit permouere, quod distributione mirabili

ante regni fastigia inuicem uos diuinitas nostram fecit habere notitiam, ut

amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam contulisset. quali enim

reuerentia principem colere potui, quem adhuc in illa positus fortuna suspexi?

sed potestis et nunc omnia redintegrare quae facta sunt, quando non est

difficile illum in affectum retinere, qui gratiam constat desideranter expetere.

<4> Et ideo salutantes clementiam uestram honorificentia competenti indicamus

nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis uestrae sapientiam

destinasse, ut omnia more uestro cogitetis, quatinus utraeque res publicae

restaurata concordia perseuerent et quod temporibus retro principum laudabili

opinione fundatum est, sub uestro magis imperio diuinis auxiliis augeatur.

reliqua uero per legatos praedictos serenitati uestrae uerbo insinuanda

commisimus, ut et aliqua epistularis breuitas perstringeret et causas nostras

suggerentes plenius intimarent.

XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VVITIGIS REX.

<1> Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes congruum

fuit magnitudini uestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte

uestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. <2>

Et ideo epistularem gratiam uestris meritis exhibentes speramus, ut apud

clementissimi imperatoris animos eis uestra prudentia suffragetur, quia sic sunt

iusta quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. facile enim a uobis

debet corrigi, quod non decuisset admitti. sed potestis omnia gratanter, omnia

placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines

expiatas. refugere uos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum rei

publicae uestrae uidi, qui tot nobilia procerum corda cognoui, non me desidero a

piissimi principis gratia diuidere, si in me uelit quae sunt iusta cogitare. <3>

Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum

uindicta successi. uestros animos sum secutus: praemia mihi fuerant reddenda,

non laesio. et ideo non negetur gratia, cui nulla sunt penitus imputanda. atque

ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. nam etsi de uobis aliquid minus

forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique

concutitur. pauca dixisse sapientiae uestrae sufficiunt, quia in alto pectore

protenditur, quod consideratum semper augetur.

XXXIIII. EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX.

<1> Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos

amabili ueneratione conspeximus! aliter enim requirimus notum et aliter

appellamus incognitum. uisorum maior semper affectus est, dum gratissime

retinetur qui assiduo et suaui sermone coniungitur. et ideo per harum portitores

legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinauimus, sanctitati uestrae

praesentamus debitae uenerationis obsequium, sperantes, ut pro nobis orare

dignemini et, ubi usus exegerit, solacia uestra reperiant, quia necesse est, ut

bene uelitis quos uobis religione iunctos esse cognoscitis.

XXXV. PRAEFECTO THESSALONICENSI VVITIGIS REX.

<1> Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem deo fauente

direximus, per quos necesse fuit magnitudini uestrae reddere salutationis

affectum, quando honori uestro et sapientiae debetur, ut uobiscum collocutionis

gratia perfruamur. speramus autem ab excellentia uestra, ut moram non debeant

sustinere, quos nos sub celeritate perspicitis destinasse, quatenus uestris

beneficiis applicemus, si eos remota tarditate peruenire cognoscimus.

 

LIBER UNDECIMUS.

 

PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE.

<1> Praefationis auxilium ex contrarietate plerumque nascitur, actionum, quando

illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitanti. quae res etsi laudes

adimit, clementer tamen ueniam tractata concedit, quia quod constat otiosos

debere, nemo potest occupatos exigere. quapropter administrator amplissimus si

uacasse credatur, obprobrium est, cuius etiam secretum dicitur, quod tumultuosis

actionibus uerberatur. sed uix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta

probatio, quando et occupati fuisse credimur et male scribere minime debuisse

iudicamur. <2> Nam multo satius est uitiosa tenebris occulere quam culpanda

praesumpta inportunitate uulgare. uerum hoc mihi obicere poterit otiosus, si

uerbum improuida celeritate proieci, si sensum de medio sumptum non ornauerim

uenustate sermonum, si praecepto ueterum non reddiderim propria personarum:

occupatus autem, qui rapitur diuersitate causarum, cui iugiter incumbit

responsum reddere et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se

in talibus periclitatum esse cognoscit. <3> Facile enim absolutor est alieni

conscius sui: neque enim semper in illis ualemus, quae interdum posse iudicamur.

argutum inuentum laetum fundit ingenium: tepentia dicta mens concipit occupata.

aliquando acutum iugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita

potestate cognoscitur, alacritas mentis diuinis tantum muneribus applicatur. <4>

Remanet itaque ad excusandum breuitas insperata librorum, quam nemo purgat

diutius nisi qui bene creditur esse dicturus. sed ne quis forsitan possit

offendi, quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca

dictauerim, accipiat uiri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cuius

participatus sum in omni causa consilium. <5> Etenim uir primum est morum

sinceritate defaecatus, scientia iuris eximius, uerborum proprietate distinctus,

senilis iuuenis, altercator suauis, mensuratus eloquens: qui necessitates

publicas eleganter implendo ad fauorabilem opinionem suo potius labore perduxit.

alioquin tantis causarum molibus oneratus aut impar esse potui aut forte

arrogans inueniri. sed melius, quod eius fatigatione recreatus sic regalibus

curis affui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari. <6> Duos

itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subiunxi, ut qui

decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus,

quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis

uidebamur plura dixisse. <7> Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum

desiderato fine concluseram, de animae substantia uel de uirtutibus eius amici

me disserere coegerunt, ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere

uideremur. <8> Modo parcite diserti, fauete potius inchoantes: nam si nihil

mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore,

qui tantis rei publicae necessitatibus occupatus sic uacare potui sub urentibus

curis, si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. nam ipse quoque fons

eloquentiae cum dicere peteretur, fertur excusasse se, quod pridie non legisset.

quid iam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum uisa est

beneficia postulare? aegrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur.

cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adiectione fulcita. <9>

Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecuniis compleatur.

sic humanus sensus, cum alieno non farcitur inuento, cito potest attenuari de

proprio. si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est, quod nihilominus

marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. illic enim potest esse

laetissimum, unde docetur et natum, quando omnia in origine sua plenissime

uiuunt, quae necdum a naturalibus sinibus auferuntur. proinde ueniae magna pars

est, si scribimus non uacantes, si legimur non legentes. sed iam remoueamur ab

excusationis uoto, ne magis offendat nimis affectata defensio.

I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR PPO.

<1> Commendatis mihi, patres conscripti, prouectum meum, si uobis intellego

fuisse uotiuum: credo enim euenisse prosperrime quod tot felices constat

optasse. desideria quippe uestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo

potest talium fauore suscipi, nisi quem diuinitas praecepit augeri. mutuamini

ergo gratiam, ut exigatis obsequium. natura rerum est amare collegam. laudes

quin immo uestras extollitis, si honorem qui Senatori datus est erigatis. <2>

Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut uestro magis

imputetur praeconio, cum tali meruero placere solacio. secunda mihi est cura

uobis me commendare post principes, quia illud uos amare confidimus, quod et

rerum dominos iubere sentimus: primum, ut hoc putemus utile quod honestum, ut

nostros actus quasi pedisequa semper iustitia comitetur et quod a continenti

principe non emimus, nulli turpiter uenditemus. <3> Audistis, principes uiri,

quae rerum pondera praedicatus exceperim. supra uires exigitur, qui dignitatis

culmina laudatur ingressus. haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse

potiora: nam talia iudicia non inuenerunt merita, sed fecerunt: neque enim nos

inde iactamus, qui intellegimus dominos nostros humilia uoluisse sustollere, ne

uideantur inmeritis tam ingentia praestitisse. rapiunt nos praedicandi temporis

bona et uelut longa ariditate sitientes ad haustum dulcissimi saporis inuitant.

<4> O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio, per

quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere caritas sentiatur. huic

gloriosum praestat obsequium cui omnia seruiunt et mirabili temperamento

concordiae, antequam possit populos regere, suis iam coepit moribus imperare.

hoc est profecto difficillimum regnandi genus exercere iuuenem in suis sensibus

principatum. rarum omnino bonum est dominum triumphare de moribus et hoc

consequi in florida aetate, ad quod uix creditur cana modestia peruenire. <5>

Gaudeamus, patres conscripti, et supernae maiestati gratias supplici deuotione

referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro

principi, qui in annis puerilibus didicit seruire pietati. sed hoc miraculum

utriusque moribus demus: nam tantus est genius maternus, cui etiam iure princeps

seruire debuisset extraneus. <6> Hanc enim dignissime omnia regna uenerantur,

quam uidere reuerentia est, loquentem audire miraculum. qua enim lingua non

probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est: Romani

eloquii pompa resplendet: natiui sermonis ubertate gloriatur: excellit cunctos

in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. nam si uernaculam linguam bene

nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera

eloquii inoffensa exercitatione custodit? <7> Hinc uenit diuersis nationibus

necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus

eget interprete. non enim aut legatus moram aut interpellans aliquam sustinet de

mediatoris tarditate iacturam, quando uterque et genuinis uerbis auditur et

patriotica responsione componitur. iungitur his rebus quasi diadema eximium

inpretiabilis notitia litterarum, per quam, dum ueterum prudentia discitur,

regalis dignitas semper augetur. <8> Sed cum tanta gaudeat perfectione

linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. paucis litigia

nodosa dissoluit: bella feruentia sub quiete disponit, silentiose geritur

publicum bonum. non audis praedici quod palam uidetur assumi et temperamento

mirabili dissimulando peragit quod adcelerandum esse cognoscit. <9> Quid tale

antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum

principum prosapia gloriosam purpurato filio studuisse percepimus, cuius dum

remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. nurum denique

sibi amissione Illyrici comparauit factaque est coniunctio regnantis diuisio

dolenda prouinciis. militem quoque nimia quiete dissoluit. pertulit a matre

protectus quod uix pati potuit destitutus. <10> Sub hac autem domina, quae tot

reges habuit quot parentes, iuuante deo, noster exercitus terret externos: qui

prouida dispositione libratus nec assiduis bellis adteritur nec iterum longa

pace mollitur. in ipsis quoque primordiis, quando semper nouitas incerta

temptatur, contra Orientis principis uotum Romanum fecit esse Danuuium. <11>

Notum est quae pertulerint inuasores: quae ideo praetermittenda diiudico, ne

genius socialis principis uerecundiam sustineat perditoris. quid enim de nostris

partibus senserit, hinc datur intellegi, quando pacem contulit laesus, quam

aliis concedere noluit exoratus. additur quod tantis nos legationibus tam raro

requisitus ornauit et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret,

reuerentiam Eoi culminis inclinauit. <12> Franci etiam, tot barbarorum uictoriis

praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? lacessiti metuerunt cum

nostris inire certamen qui praecipiti saltu proelia semper gentibus intulerunt.

sed quamuis superba natio declinauerit conflictum, uitare tamen proprii regis

nequiuit interitum. nam Theodericus ille diu potenti nomine gloriatus in

triumphum principum nostrorum langoris potius pugna superatus occubuit:

ordinatione credo diuina, ne nos aut affinium bella polluerent aut iuste

productus exercitus uindictam aliquam non haberet. macte procinctus Gothorum

omni felicitate iucundior, qui hostem regalem capite caedis et nobis nec unius

ultimi fata subducis. <13> Burgundio quin etiam ut sua reciperet, deuotus

effectus est, reddens se totus, dum accepisset exiguum. elegit quippe integer

oboedire quam imminutus obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma

deposuit. recuperauit enim prece quod amisit in acie. beatam te, domina, laude

multiplici, cui diuino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando

aduersos rei publicae aut caelesti felicitate uincis aut tuis imperiis spontanea

largitate coniungis. <14> Exultate, Gothi pariter ac Romani: dignum miraculum,

quod omnes loquantur. ecce praestante deo felix domina quod habet eximium

uterque sexus, impleuit: nam et gloriosum regem nobis edidit et latissimum

imperium animi fortitudine uindicauit. <15> Haec quantum ad arma pertinent,

utcumque referuntur: nam si pietatis eius atria uelimus intrare, uix nobis

poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et

uoluntas, sed maior benignitas quam potestas. dicamus igitur parua de magnis,

pauca de plurimis. scitis quanta bona nostro ordini caelesti benignitate largita

est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. afflictos statu meliore

restituit, illaesos sublimauit honoribus et singillatim bona tribuit, quos sub

uniuersali munimine custodiuit. <16> Ea quae asserimus iam creuerunt. respicite

namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem uirum,

communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed uulneribus

pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec praefecturam, quam bene

gessit, amitteret et eximium uirum honor geminatus ornaret: confessus meritum,

cui solus non sufficit ad praemium. accepit enim et praesentaneam dignitatem, ne

de re publica bene meritus diu absens putaretur ingratus. <17> O admiranda

beniuolentia dominorum, quae in tantum extulit praedictum uirum, ut donatis

fascibus et patrimonium iudicaret addendum: quod sic ab uniuersis gratanter

exceptum est, ut in munere eius cuncti se potius crederent esse ditatos, quando

quicquid digno ceditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. quid ergo

de animi firmitate loquar, quae uicit et philosophos ualde praedicatos? procedit

enim ex ore dominae beneficus sermo et manens sub securitate promissio. <18> Non

sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: uerus testis est,

qui laudat expertus. cognouistis enim quae contra me uota conflixerunt: non

aurum, non magnae ualuere preces: temptata sunt uniuersa, ut probaretur

sapientissimae dominae gloriosa constantia. <19> Ordo flagitat dictionis

Augustarum ueterum pompam moderna comparatione excutere. sed quemadmodum illi

sufficere poterunt exempla feminea, cui uirorum laus cedit uniuersa? hanc si

parentum cohors illa regalis aspiceret, tamquam in speculum purissimum sua

praeconia mox uideret. enituit enim Hamalus felicitate, Ostrogotha patientia,

Athala mansuetudine, VVinitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth

castitate, VValamer fide, Theudimer pietate, sapientia, ut iam uidistis,

inclitus pater. cognoscerent hic profecto uniuersi singillatim propria, sed

feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum turba se iure

non potest aequare uirtutum. <20> Aestimate quale eis esset de tali herede

gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. quaeratis forsitan sequestratim

principis bona: abunde praedicat subolem, qui eius laudat auctorem. deinde

retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: 'specto feliciter uirtutis eius

augmenta, qui differo laudare principia'. subuenite, patres conscripti, et

agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum uestra satisfactione

persoluite: nam sicut unus satiare non ualet omnium uota, ita multi unius

possunt complere disposita.

II. IOHANNI PAPAE SENATOR PPO.

<1> Supplicandum uobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per uos deo

largiente percepimus, custodiri nobis uestris orationibus sentiamus. quis enim

dubitet prosperitatem nostram uestris meritis applicandam, quando honorem

adipiscimur, qui a domino diligi non meremur, et permutatione officii bona

recipimus, dum talia non agamus? ecclesiasticis siquidem ieiuniis fames est

exclusa popularis: decoris lacrimis tristitia foeda discessit et per sanctos

uiros acceleratum est, ne traheret diutius quod grauabat. <2> Et ideo salutans

officiositate, qua dignum est, precor ut uiuacius oretis pro salute regnantium,

quatenus eorum uitam caelestis princeps faciat esse longaeuam, Romanae rei

publicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem,

necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio

uestro intellegentiae sensus aperiat, ut quae uere sunt utilia, sequar, quae

uitanda, refugiam. <3> Vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet:

facies ueritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea: sequamur

quod intus est, ne foris a nobis simus: instruat quod de uera sapientia sapit:

illuminet quod caelesti claritate resplendet. talem denique iudicem publicus

actus excipiat, qualem filium catholica mittit ecclesia. in suis nos etiam

muneribus uirtus sancta custodiat, quia grauiores insidias antiqui aduersarii

tunc subimus, quando eius dona suscipimus. <4> Nolite in me tantum reicere

ciuitatis illius curam, quae potius uestra laude secura est. uos enim

speculatores Christiano populo praesidetis: uos patris nomine uniuersa

diligitis. securitas ergo plebis ad uestram respicit famam, cui diuinitus est

commissa custodia. quapropter nos decet cogitare aliqua, sed uos omnia. pascitis

quidem spiritaliter commissum uobis gregem: tamen nec ista potestis neglegere,

quae corporis uidentur substantiam continere. nam sicut homo constat ex

dualitate, ita boni patris est utraque refouere. primum penuriam temporis, quam

delicta promerentur, orationibus sanctis amouere. si quid tamen, quod absit,

acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate

tractatur. <5> Monete me quae sunt gerenda sollicite. bene agere uel correptus

exopto, quia difficilius errat ouis, quae uoces desiderat audire pastoris nec

facile efficitur uitiosus, cui ammonitor insistit assiduus. sum quidem iudex

Palatinus, sed uester non desinam esse discipulus: nam tunc ista recte gerimus,

si a uestris regulis minime discedamus. sed cum me a uobis desiderem et moneri

consiliis et orationibus adiuuari, iam uobis est applicandum, si quid in me

fuerit aliter quam optabatur inuentum. <6> Sedes illa toto orbe mirabilis

proprios tegat affectione cultores, quae licet generalis mundo sit praestita,

nobis etiam cognoscitur et localiter attributa. tenemus aliquid sanctorum

apostolorum proprium, si peccatis diuidentibus non reddatur alienum, quando

confessiones illas, quas uidere uniuersitas appetit, Roma felicior in suis

sinibus habere promeruit. <7> Nihil ergo timemus talibus patronis, si oratio non

desistat antistitis. arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed

nouit diuinitas magna praestare. ipsa retundat inuidos: ipsa nobis faciat ciues

caelesti aspiratione gratissimos et supplicationibus uestris tempora tribuat,

quibus superna gratia praedicetur indulta.

III. DIVERSIS EPISCOPIS SENATOR PPO.

<1> Corporalium patrum naturalis mos est de filiorum prouectione gaudere, dum

eorum institutionibus applicatur quicquid laudis in clara prole conceditur. uos

autem spiritales parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro

me sanctae trinitati sedulo subplicate, ut splendere laetum faciat in medio

positum candelabrum, quatenus nec mihi interior desit uisus et de me aliis

pandatur aspectus. <2> Numquid proderit iudicem aliis esse perspicuum, si sibi

potius reddatur obscurus? dignitatem conscientiae donet, qui tribunalia

praestare dignatus est. faciat inoffensum iudicem, ne damnet errantem. sit nobis

prosperrime praesens, ut infausta uitia reddantur absentia. amorem suum tribuat,

ut peccandi ambitum miseratus excludat. <3> Quapropter, animae ueri parentes,

affectuosa et probabili petitione uos deprecor, ut indicto ieiunio domino

supplicetis, qui uitam principum nostrorum florenti regno protendat, hostes rei

publicae defensor imminuat, donet quieta tempora et ad laudem sui nominis

copiosa faciatque rerum omnium tranquillitate, ut me uobis reddere dignetur

amabilem. <4> Sed quo facilius uestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos

quos destinamus attenti. quod nescimus, nobis non debet imputari. actus eorum

testimonia uestra prosequantur, ut aut laudatus gratiam aut accusatus apud nos

inuenire possit offensam. neque enim nobis imputare poterunt, si delinquunt,

quando non iubentur male dare, ut perperam cogantur accipere. <5> Orfanis

uiduisque contra saeuos impetus deo placita praestate solacia, ita tamen, ne,

quod accidit per nimiam pietatem, dum miseris subuenire quaeritis, locum legibus

auferatis. nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita,

ut iura possitis reddere feriata. excludite, sanctissimi, inter immundos

spiritus implacabiles uitiorum furores, uiolentiam temperate, auaritiam

depellite, furta remouete, depopulatricem humani generis luxuriem a uestro

populo segregate. sic auctorem iniquitatis efficaciter uincitis, si eius

persuasiones de humanis cordibus auferatis. <6> Episcopus doceat, ne iudex

possit inuenire quod puniat. administratio uobis innocentiae data est. nam si

praedicatio uestra non desinat, necesse est ut poenalis actio conquiescat. et

ideo dignitatem meam in omni uobis parte commendo, quatenus actus nostri

sanctorum orationibus adiuuentur, qui minus in humana potestate praesumimus. <7>

Familiariter etiam mihi suadete quod iustum est. non sum callidus abiurator:

quod generaliter debeo, incoactus exoluo. dependo etiam sanctitati uestrae

honorificae salutationis officium textumque epistulae affectuoso fine concludo,

ut in mentem uestram dulciora remaneant, quia bene sibi animus posteriora

commendat.

IIII. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO.

<1> Secure uobis, deo iuuante opinionem nostram credimus, cuius conscientiam per

causarum uarios usus longa aetate probauimus. nam si in aduocationis studio

iustitiae claritate fulsistis, quid nunc prouecti ad consilia nostra facietis?

crescit enim in illo meritum, cui maius datur officium, quando iam habendus est

in iudicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assidere. ornentur ergo

subsellia cuius ore fora tonuerunt. absens adhaere nostro lateri pleniorem

laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaueris

solus. hanc coram positus mecum curam participareris et gloriam: nunc autem tibi

tantum cogimur debere, quicquid inde praestante deo laudis potuerimus accipere.

<2> Quapropter officium tibi obseruare censemus, quod nostris iussionibus

obsecundat, praeceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus iustissime

designatis praecipimus oboediri, quatinus et tibi sit pro publica utilitate

mittendi fiducia et nullus de contemnendi sumat audaciam. si quos etiam

fideiussoribus committere necessarium aestimaueris, confidenter assume, quia

illud magis releuare potest animum nostrum, si aliquid per uos cognoscamus

impletum. praesenti enim sola uerba praestares: nunc autem facta potius debentur

absenti. <3> Consilium quippe tantae sedis ingens est procul dubio fama

meritorum: sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. labor uester

procuret mihi omnium quietem. scitis quae turpia neglectus intulerit. scopulus

uitandus est, ubi alter offendit. sed haec uos monere mea potius curiositas quam

uestri diffidentia facit. nam omnia uos illa gerere credimus, quae iuuante deo

famae nostrae et rei publicae utilia esse iudicamus.

V. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO.

<1> Gaudere uos quidem in eis credo, quae caritatem uestram optasse diiudico:

nam ipsius quodammodo res agitur, cuius in alterum uota complentur. sed hinc

intellego antiquae amicitiae fructum, qui uenustate felicior est, in suauissimi

saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanae ciuitatis copiam per eos quorum

interest tamquam munus eximium nostris hospitiis offeratis. <2> Ideo enim

peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intrauimus, ut populus

ille antiquis delectationibus assuetus beatissimis regnantium temporibus

explosis necessitatibus perfruatur. procul enim sit, ut aliquo illius ciuitatis

esuriente satiemur. illorum, quod absit, indigentia nostra penuria est. quid

plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. <3>

Atque ideo tota uiuacitate incorrupta frumenti species congregetur, ut panis

inde coctus non horrori, sed deliciis uideatur esse propositus. ponderatio iusta

seruetur. uincant copiae mentium desideria. non putatur abundare quod quaeritur.

fugite scelerata lucra, uitate nefanda compendia. quicquid ibi male praesumitur,

in mei animi laesione grassatur. nemo putet ueniale, quod in ista temptauerit

parte sumere. in nobis facilius consentimus excedi quam Romanorum utilitates

patiamur imminui: non ut fauorem captem plausumque popularem, sed ut iuuante deo

meum in illis compleam dilectionis arbitrium. <4> Ciues si quidem omnes fouendi

sunt, sed Romani aliquid plus merentur. urbs ornata tot eximiis senatoribus,

beata tam nobilibus populis laudes debet nostrorum principum personare, quas

homo nationis exterae se miretur audisse. nam iuste se illic extollit laetitia

popularis, quae dominos cognoscitur habere uictores. <5> Quapropter impendendum

est, quicquid fides, quicquid magna potest exhibere cautela, quia illud uere

nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. laetentur

praesentibus gaudiis qui erant de nostra actione suspensi: illorum ne desideria,

illorum uota iuuerunt et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod ab eis

uniuersaliter audiebatur optari. <6> Agite nunc, ut amor iste iuuante domino

perseueret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter

sentiunt inchoasse. abundantiam nunc petamus communibus uotis: supernae

misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia

diuina concedat, ceterum prouentum quem praestiterit non neglegentia diminuit,

non uenalitas ulla subducat. fidem meam promitto, sed cum ipsis diuinitatis dona

sustineo: cautelam offero, turpia fraudulentissimae nundinationis excludo. ipsi

autem in domino de promerita ubertate glorientur.

VI. IOHANNI CANCELLARIO SENATOR PPO.

<1> Quamuis statutis gradibus omnis militia peragatur et tempora sibi

custodiant, qui iudicum iussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur sollemni

ordine non teneri, qui suis primatibus meruit anteponi. tibi enim reddunt

obsequia, qui te praeire noscuntur et reflexa condicione iustitiae illis

reuerendus aspiceris, quos subsequi posse monstraris. hanc inaequabilem

aequitatem, speciale decretum, singulare beneficium sub aspectu iudicis agis nec

potest rationabiliter culpari, quod inpugnante ordine uideatur assumi. <2>

Nullus tibi de temporis qualitate praescribit. transgressio matriculae actio tua

est et solus confidenter neglegis quod alios seruare compellis. sed talia tibi

pro excellentibus meritis conceduntur. dum credi debet omnes industria fideque

superare, quem nos constat elegisse. nemo enim sequentem probat, nisi quem sibi

laudanda uirtus associat, quando uituperabile est inferiorem erigere nisi

meritis alios uideatur excellere. <3> Hoc igitur laudabile praeiudicium,

sententiam gratiosam, militiam domesticam a duodecima indictione cancellorum

tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate

custodias, per te praesentandus accedat, per te nostris auribus desiderium

supplicis innotescat, iussa nostra sine studio uenalitatis expedias omniaque sic

geras, ut nostram possis commendare iustitiam. actus enim tui iudicis opinio est

et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intellegi, sic mens

praesulis de te probatur agnosci: non iniuria, quia talem unusquisque ad

responsa sua uidetur eligere, qualem se cunctos decreuerit aestimare. <4> Vestes

ipsae, quae nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si

aliquo inquinamento sordescant? quanta uero gratia nos decorare uidentur, cum

laudabili puritate nituerint! sic miles ad secreta iudicis proximatus praesulis

sui famam aut ornat aut maculat. in nobis siquidem peccant, qui alios grauant et

dum spolium obsecrantis ambitur, fama praesidentis exuitur. <5> Considera, si

neglegere debemus unde nos culpari posse cognoscimus. ultra omnes dementes est,

qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. respice,

quo nomine nuncuperis. latere non potest quod inter cancellos egeris. tenes

quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamuis studiose

claudas, necesse est ut te cunctis aperias. nam si foris steteris, meis non

emendaris obtutibus: si intus ingrediaris, obseruantium non potes declinare

conspectus. <6> Vide quo te antiquitas uoluerit collocari: undique conspiceris,

qui in illa claritate uersaris. proinde ad nostra monita aures animumque

conuerte: fige menti omnia quae iubemus: non te tamquam uacuam fistulam dicta

perexeant, quae tamdiu plena conspicitur, quamdiu in eam undae influere posse

noscuntur. esto potius conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non

fundas: quia nihil proderit, si auribus tuis transitura placeant et in cordis

sinibus se omnia non defigant.

VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

<1> Iustissime quaeritur quod annua deuotione praestatur, quando sub quodam

gaudio constat inferri, quod soluitur lege generali. stipendium namque est, quod

subiectum facit munificum dici et offerentis nomen accipit, qui se quod penditur

debere cognoscit. quam lautum est intrepidum foro assistere, publicum non timere

et inter deuotos laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi.

<2> Inhonorum est enim omne quod cogitur nec offerentis habet gratiam, qui

damnis suis perducitur ad tributa: contra quam libero dignum est compulsoribus

nil debere! ille solus delectabilis ager est domino, in quo superuenire non

timetur exactor. merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua

non solum animus, sed substantia communitur. <3> Et ideo, quod feliciter dictum

sit, indictione duodecima per dioecesin dicationis tuae sollemni moderamine

custodito possessorem te officiumque tuum praecipimus ammonere, ut trina

illatione deuotus constitutis temporibus suam compleat functionem, ita ut cesset

uenalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu

cognoscitur exquisita. nam qui se huiusmodi onera subleuare dicunt, aliud magis

pondus abominabilis nundinationis imponunt. <4> Absit a nostris temporibus

detestabilis et fugienda uersutia. possessor nihil aliud, nisi quod publico

debetur, exoluat: nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare

contendunt. quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione uolumus aggrauari,

ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus deo iuuante

compleri, quatenus et possessorum deuotio gratissima dominis innotescat et

tarditatis inuoluta confusio nostris rationibus auferatur. unde singulis

quibusque temporibus sollemni more factos breues ad scrinia nostra transmittite,

sicut te et prisca legum et nostrae iussionis praesens commonere uidetur

auctoritas, ne, si aliquid horum aestimaueris neglegendum, tu tibi absolute

facias esse periculum. <5> Verumtamen ut iustissimarum praeceptionum diligentior

procuretur effectus, illum atque illum praecedentibus meritis comprobatos tibi

officioque tuo iussimus imminere, ut nihil possit nocere neglegentia, ubi

adhibetur sollicitudo geminata. unde continenter agite, si prouectum uestrum

magis desideratis extendere. impia lucra sint a uobis omnimodis aliena: uos

possessorem deuotum redditis, si fraudulentis non grauetur incommodis. de

aequitate potius quam de rapacitate proficitur. semper metuit iniusta

praesumptio: quid enim adquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? aut in

qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse? <6>

Nolite sine praemio credere, quae uidentur ad bonam conscientiam pertinere.

habebunt nos bene agentes, in quo possumus, adiutores. remuneratorem enim illi

me esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognouero. agite ergo:

laudes ad me potius uestri perueniant quam querellae. maius commodum non

quaeratis, quam si nihil uenditis. illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest

laetus offerre et miles sollemniter securus accipere. non censor, sed laudator

uester esse desidero. cauete ergo, ne reddatur infestus qui uobis cupit esse

beneficus: nam grauius semper irascitur, qui contra propositum commouetur.

VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR PPO.

<1> Priscorum mos fuit noua iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod

omissum uidebatur adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae ueterum

decreta seruare. erat ante genus hominum sub hac nouitate sollicitum, dum

regulam uitae suae in aliena cognoscerent uoluntate pendere: modo uero

unusquisque nouit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum.

sufficiunt ergo uobis iura, si non desit uoluntas eximia. quid praeconum uoces,

quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? <2> Propriae

uitae imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum. studete cuncti

actibus bonis et formidanda nescitis. nolite inardescere ad praesumptiones

illicitas: amate uiuere quieti: transigite semper innoxii. quid litibus honesta

confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, uitate

potius damnosa litigia. si quod tamen emerserit ciuile certamen, legibus patriis

estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad uiolenta confugiat.

furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito. <3> Sed quia

de nobis iudicibus etsi non uerus, tamen oritur rationabilis metus, dum

inexperta potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum

pertinet, iuuante deo rerumque dominis regnantibus omnia uobis iusta, omnia

moderata promittite. primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me

foeda nescibitur. non enim mea uerba more uestium suspensa uenduntur. sperari a

uobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa uenalitas. ubi

tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio, non indicimus quod ematur

nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur. <4> Estote tantum ad

consueta solliciti, de nouitate securi, quia illud solum nobis iudicauimus esse

commodum, si uos iuuante domino seruemus illaesos. non uos quisquam militum pro

sua uoluntate concutiet: non exactor adiecticiis grauabit incommodis: non solum

nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus. alioquin inutile bonum est

iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse. neque enim sic a

nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse uideantur.

imminuta sunt enim uestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento

crescebant. <5> Ostendimus in nobis deo iuuante continentiam, ut eam militibus

sine pudore imperare possimus. non enim potest auctoritatem habere sermo qui non

iuuatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere et talia non fecisse. ordinatio

igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta priuata.

scimus quae pro nobis uota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. deforme

nobis est talia facere, ut minus possitis in uestra exultatione gaudere. <6>

Patebunt deo propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor

causae suis nos oculis sub libertate uisurus est: non redempta, sed propria

lingua loquebitur. nobis enim nec seruitus imperabit nec a nobis nobilitas

ueneranda fatigabitur. praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit,

nemo a nobis quam uenerat minus locupletior redit. nesciuit domesticum penetrale

a subselliis discrepare. iudicem me obseruans inueniet, quocumque respexerit.

<7> Verecundiae memores iuuante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum

dominis mandata suscepimus. uos ad omnia iusta estote deuoti, ut me prouinciarum

patrem faciatis esse quam iudicem, quia iterum grauius irascitur, qui minime de

prauitatum actione pensatur. nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi

impendere debetis, quem uobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia commoda

sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet uiam

excedendi, qui non patitur iusta persolui. <8> Praeceptis etiam nostris

oboedientiam aequabili moderatione praestate. compellat rationabiliter proprius

animus, ne uos urgeat terror armatus. odium sibi excitat, qui iustis resultat

imperiis. quem iam coegero, non amabo. sic enim cuncta quae agenda sunt uolumus

explicari, ut uos nullo compulsore faciamus imminui. seruari uobis cupimus

concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione distracta.

honorem nostrum sola uos optamus gratulatione sentire et regnantibus bona

petere, qui uestra desideria uisi sunt praestitisse. <9> Viuite nunc adepta

securitate gaudentes. quem fas non fuit cogere, potuistis uoluntariis

sponsionibus obligare. nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere,

uult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare. tenete igitur arbitrii

mei idoneum uadem, speculum cordis, imaginem uoluntatis, ut quibus non sum facie

notus, fiam morum qualitate recognitus. in hac me potius parte conspicite, qua

latent praesentes. non est uobis damnum absentiae meae: utilius est iudicem

mente nosse quam corpore.

VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

<1> Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant

imminuti, dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit,

propositi nostri uotum edictali tenore promisimus, ne iuuante deo quos securos

esse cupimus uel de ipsa sollicitudine grauaremus. non enim est paruum tormentum

aduersum aliquid formidare uenturum, dum semper grauius aestimatur emergere quod

timetur. absit a nostris temporibus uel minima credulitas laesionis. reo iam

uicinus est qui malus putatur, quia tunc aliquid persuadetur animo, cum

intrauerit pectus apta suspicio. <2> Quapropter dicatio tua per loca celeberrima

proponi faciat destinata. aptum est enim ab his iussa cognosci, quos decreuimus

ammoneri. excitetur nunc amor omnium circa dominos felices, ut, sicut nos nullum

contraria uoluimus cogitatione suspendere, ita se et illi deuotos debeant pie

regnantibus exhibere. sponsiones autem nostras uos ueras efficitis, si

prouincialibus aequabiliter praesidetis. diligite iustitiam, quae uos et

amabiles faciat et gloriosum commodum sua participatione concedat. <3> Scitote

officia uobis quasi actuum uestrorum testes assistere. et ideo quam magnum est

in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? iudicium quasi

iuridicium cognoscite uocitatum. praesulem agere non decet quod alter accuset.

quid timeat reus, cum uiderit crimen in fascibus constitutum? sola malis illa

tormenta sunt, si publica uota moribus suis sentiant esse contraria. dici enim

non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda. <4> Studete ergo nobiscum,

ut boni mores prouincialibus dentur, sed nuditas auferatur. de remediis potius

quam de laesione tractetur. graue malum est quemquam ad largienda iuris

beneficia fieri et mixtum laesionibus inueniri. sic agite, ut, cum iustitia

probata quaeritur, annus uester breuis esse uideatur. honores uobis potius

offerantur. necessitatem quippe ambitus amittetis, si prouincialium uobis uota

societis. nullos uestrorum actuum facimus esse custodes nec sub priuato arbitrio

ingenium iudicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc

credimus esse turpissimum. instar nostrae geritis dignitatis si uos conscientiae

puritate tractetis. obuiate malis, fouete nihilominus innocentes. <5> Si quis

tamen est, qui ausu temerario contra uestros fasces erigatur nec possitis

exercere quod iustum est, aut petitorem protinus cum uestra relatione

transmittite aut, si uiribus deseritur ueniendi, negotium destinata relatione

declaretur, quando et euectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire

de talibus. atque ideo totius uobis excusationis causa summota est, quando aut

per dignitatem uestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt

necessaria nuntiare.

X. BEATO V. C. CANCELLARIO SENATOR PPO.

<1> Cum rerum domini clementia de famuli sui Dani salute cogitaret, cuius uotum

est de cunctorum sospitate laetari, remedia Lactarii montis eum iussit expetere,

ut cui medella humana nil profuit, uulgatum loci beneficium subueniret: qui

crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuauit, dum ministeria naturae

nimia concussione debilitata uirtutes suas explicare nequeunt ad salutem. escas

enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit

inutiles. nec interest talibus an sumere cibum an sustinere ieiunium. in dies

singulos substantia uiua deficit et uelut rimosum dolium paulatim defluens donec

euacuetur, expenditur. <2> Huic igitur ferocissimae passioni beneficium montis

illius diuina tribuerunt, ubi aeris salubritas cum pinguis arui fecunditate

consentiens herbas producit dulcissima qualitate conditas, quarum pastu uaccarum

turba saginata lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia

nesciunt prodesse, solus uideatur potus ille praestare, reddens pristino ordini

resolutam passionibus uim naturae. replet membra uacuata, uires effetas

instaurat et fomento quodam reparabili aegris ita subuenit quemadmodum somnus

labore fatigatis. <3> Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhausta

uidere miraculum est, ut umor ille lacteus non praestet origini suae, qui

corpora mortalium probatur laesa reficere, miroque modo herbis animalia non

proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. exiles per dumeta discurrunt

montium, tenues uidentur et instar eius cui medentur sustinent passionis. lac

autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in uasis. <4> Qua de re

anonas deputatas subuectionemque necessariam praebete uenienti, ut in supra

dicto loco armentali suco salubriter pastus eodem alimento reparetur eius

iuuentus, quo nutritur infantia. consurgite, animi tali passione laborantium:

iam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam uitam. uoluptuose bibite quae

saluberrima sentiatis. felicitatis genus est inde curari, unde libens animo

aeger possit expleri.

XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA.

<1> Venalitas uictualium rerum temporis debet subiacere rationi, ut neque in

uilitate caritas nec in caritate uilitas expetatur, sed aequalitate perpensa et

murmur ementibus et grauamen querulis negotiatoribus auferatur. <2> Atque ideo

trutinatis omnibus et ad liquidum calculatione collecta diuersarum specierum

pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate summota definitarum rerum debeat

manere custodia. si quis autem uendentium non seruauerit quae praesentis edicti

tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum multam a se nouerit

exigendam et fustuario posse subiacere supplicio, quatinus eum et damni metus

terreat et praedicta poena uehementer affligat.

XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM.

<1> Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum iustitia continentur,

quanto magis debet laborantibus subueniri, ne utilitas commeantium saucietur

discrimine fortuitorum! et ideo susceptio transeuntium requies debet esse

curarum, ne quod ad leuamen inuentum esse constat, detestabile potius grauamen

infligat. recipiatur hospes ad pretia definita: iniquitatem non patiatur auaram

qui inuitatur ad gratiam, quando turpis aucupatio est terrere enormitate pretii

et susceptione blandiri. <2> Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit

uoluntate distrahere: utrosque enim constat aliena uelle diripere et

considerationem iustitiae non habere. nescitis quanta possitis adquirere

moderati? ultro ad commoda uestra ueniunt, qui uos temperanter agere posse

cognoscunt. nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium,

longinquitatis obliuione defendi, quando ad nos cotidie ueniunt qui uestra

mercimonia patiuntur. <3> Cauete potius damna multarum, qui lucrorum auiditates

appetitis. sex enim solidorum dispendium se nouerit sustinere et laceratione

corporis affligendum, si quis aliter uendendum esse crediderit, quam miles

noster in rem directus pretia cum ciuibus atque episcopis locorum habita

deliberatione censuerit. sufficere enim debent omnibus honesta lucra de ciuibus,

ne obsessa potius itinera uideantur esse latronibus.

XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE.

<1> Honestum nimis et necessarium uidetur esse negotium pro securitate Romanae

rei publicae pio principi supplicare, quia conuenit a uobis expeti quod nostrae

possit proficere libertati. nam inter cetera bona, quae uobis singulariter

diuina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod uos cognoscitis

ubique posse praestare. rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio

curiae supplices tendimus manus, ut pacem uestram nostro regi firmissimam

praebeatis nec nos patiamini abominabiles fieri, qui semper de uestra concordia

uidebamur accepti. <2> Romanum si quidem nomen uos commendatis, si nostris

dominis benigna conceditis. gratia uestra nos erigit ac tuetur et hoc mereri

cognoscimus, quod de uestra mente sentitur. quietem ergo Italiae foedera uestra

componant, quia tunc amari possumus, si per uos dilectio uotiua copuletur. cui

rei si nostrae preces adhuc non uidentur posse sufficere, aestimate patriam

nostram in haec precatoria uerba prorumpere: <3> 'Si tibi aliquando grata fui,

ama, piissime principum, defensores meos. qui mihi dominantur, tibi debent esse

concordes, ne incipiant talia in me facere, quae a uotis tuis cognouerint

discrepare. non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper uitae gaudia

praestitisti. ecce alumnos meos sub tua pace geminaui, ecce ciuibus ornata

resplendui. si me laedi pateris, ubi iam nomen tuae pietatis ostendis? quid enim

pro me nitaris amplius agere, cuius religio, quae tua est, cognoscitur sic

florere? senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur. <4>

Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere. habui multos

reges, sed neminem huiusmodi litteratum: habui prudentes uiros, sed nullum sic

doctrina et pietate pollentem. diligo Hamalum meis uberibus enutritum, uirum

fortem mea conuersatione compositum, Romanis prudentia carum, gentibus uirtute

reuerendum. iunge quin immo uota, participare consilia, ut tuae gloriae

proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat. noli me sic quaerere, ut non

ualeas inuenire. tua sum nihilominus caritate, si nullum facias mea membra

lacerare. <5> Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me

amittere quam semper uisa sum possidere. impera motibus iracundiae, triumphator

egregie. plus est quod generali uoce petitur quam si uester animus cuiuslibet

ingratitudinis offensione uincatur.' <6> Haec Roma loquitur, dum uobis per suos

supplicat senatores. quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque

Pauli petitio sanctissima cogitetur. nam qui securitatem Romanam saepe

defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis uester non

tribuat principatus? sed ut omnia reuerentiae uestrae congruere uideantur, per

illum uirum uenerabilem legatum piissimi regis nostri ad uestram clementiam

destinatum preces nostras credidimus porrigendas: ut tam multa debeant efficere,

quae uel singula potuerunt apud pios animos optinere.

XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PPO.

<1> Cum multis itineribus Comum ciuitas expetatur, ita se eius possessores

paraueredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi

potius adterantur. quibus indultu regali beneficium praecipimus iugiter

custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis

frequentia laesionis. est enim post montium deuia et laci purissimi uastitatem

quasi murus quidam planae Liguriae. quae licet munimen claustrale probetur esse

prouinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta

esse uideatur. <2> Haec post tergum campestria culta transmittit et amoenis

uectationibus apta et uictualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte

sexaginta milibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus

recreabili delectatione satietur et piscium copia nullis tempestatibus

subducatur, merito ergo Comum nomen accepit, quae tantis laetatur compta

muneribus. hic profecto lacus est nimis amplissimae uallis profunditate

susceptus, qui concharum formas decenter imitatus spumei litoris albore

depingitur. <3> Circa quem conueniunt in coronae speciem excelsorum montium

pulcherrimae summitates, cuius ora praetoriorum luminibus decenter ornata quasi

quodam cingulo Palladiae siluae perpetuis uiriditatibus ambiuntur. super hunc

frondosae uineae latus montis ascendunt. apex autem ipse quasi quibusdam

capillis castanearum densitate crispatus ornante natura depingitur. hinc riui

niueo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt. <4>

Huius sinibus ab austro ueniens Addua fluuius faucibus apertis excipitur. qui

ideo tale nomen accepit, quia duobus fontibus adquisitus quasi in proprium mare

deuoluitur, qui tanto impetu uastissimi aequoris undas incidit, ut nomen

retinens et colorem in septentrionem obesiore aluei uentre generetur: putes

quandam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam miroque modo

influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore

sentitur. <5> Hoc et in marinis quidem fluctibus fluuiorum inundatione

contingit: sed ratio ipsa uulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa

faece corrupti uitreo sint aequori discolores. hoc autem iure putabitur

stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum uideas

ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis

undis non uideas colore posse miscere. <6> Quapropter incolis harum rerum iure

parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores et facile onus

afflictionis sentiunt, qui uti suauibus deliciis consuerunt. fruantur ergo

munere regali perpetuo, ut sicut gaudent natiuis epulis, ita eos exultare faciat

munificentia principalis.

XV. LIGURIBUS SENATOR PPO.

<1> Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut prouocetis ad

meliora, cum de uobis concessa probaueritis esse gratissima. nam si subuenire

semper amantis est, cuiusmodi uos aestimatos intellegitis, quos releuatos esse

sentitis? sed ne uestram laetitiam longis praelocutionibus differamus, quia

bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio, gloriosissimi domini deuotae

Liguriae necessitatibus consulentes centum libras auri per illum atque illum de

cubiculo suo pietate solita destinarunt, ut, iudicio uestro quibus est causa

notissima, tanta unusquisque huius muneris participatione laetetur, quanta

necessitate grauatus esse cognoscitur, ne quod afflictis datum est usurpet

inlaesus, sed illi reparatis uiribus consurgant, qui damnorum sarcina premente

corruerant. <2> Hastensis autem ciuitas, quae supra ceteras suggeritur

ingrauata, dispositionis uestrae iustitia maxime subleuetur, ut secundum modum

dispendii commoditate beneficii perfruatur. sumite pietatis stipendium,

tributarii, et dominorum aestimate clementiam, qui condicione mutata hoc uos ab

aerario uidetis accipere, quod consueueratis inferre. sed ut beneficia dominorum

subtractis exactionum incommodis augeantur, celerius relatio uestra nos

instruat, quid unicuique de hac summa relaxandum esse iudicatis, ut tantum de

prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa uulgauerit.

quapropter piissimis dominis uotis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio

uestra supplicando peragat, quod se in ipso uniuersitas recepisse cognoscat.

XVI. LIGURIBUS SENATOR PPO.

<1> Studiose nos oportet erigere, quos statuit regalis pietas subleuare: nam

quibus dominorum clementia uoluit descendere, conuenit his etiam subiectos de

propria dignitate praestare. nuper mihi gratias retulistis, quod spem uobis

bonorum quam fructum aliquem contulissem. inuitastis me ad beneficia quia magna

suscepistis gratulatione promissa. absoluimus uotum iudicis obligati. quae

fuerunt praedicta, nunc probantur impleta. <2> Initium igitur a libra faciemus,

quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo iudicis inchoare. hinc

est, quod in ponderibus atque mensuris uos suggeritis ingrauatos. et ideo nostra

cura prouidebit, ut nullius uos ulterius ex ea parte uexare possit iniquitas,

quia graue scelus esse iudicamus aut mensuras modum excedere aut libram

aequissimi ponderis iustitiam non habere. <3> Milites etiam sedis nostrae nec

non exactores atque susceptores, a quibus grauia uobis inferri dispendia

suspirastis, praeceptis nostris fecimus conueniri, ut deductis ad liquidum

ratiociniis si quid fraudis potuerit inueniri, sine aliqua dilatione persoluant:

quia hoc nostris temporibus profitemur inimicum, ut alter alterius laetetur

incommodo. <4> Nunc ad apparatum florentissimi exercitus uota conuertite,

uniuersa sine querella uel tarditate aliqua procurantes. efficaciter enim me ad

omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt iussa completis. laetus

oboediat, quem causa generalitatis inuitat. illa sola dolere debent dispendia,

quae studio uidentur cupiditatis imposita. nam quod pro rerum necessitate

praecipitur, inde prudentum animus non grauatur.

XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORIANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT.

<1> Si hodierno die redemptionis inuenimus uitale remedium, si caelesti

beneficio panditur spes salutis, conuenit etiam nos longo labore fatigatis

gaudii deferre medicinam, ut superna bona quae periclitanti mundo collata sunt,

generaliter sentiantur. alioquin piaculum quoddam est inter tristes uelle

gaudere, et humanitatis refugit affectum, qui dolorem non sequitur alienum.

contra quanto se melius excitat de communione laetitia, quando incitamentum

magnae alacritatis est plurimos uidere gaudentes! <2> Hinc est quod sapientes

mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus

suis indiuisos esse uoluerunt. quapropter unusquisque iuxta matriculae seriem

tua designatione uulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradibus promotionis

accedat. egrediatur unus, ut anteponat uniuersos. totam sequentium seriem ad

prouectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit.

XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR.

<1> Amplectenda est promotionum grata sollemnitas, quae bene meritorum soluit

excubias, quia tironibus conceditur spes laboris, dum uicissitudo fuerit reddita

ueteranis. et ideo Anthianum, qui praetorianis inculpabiliter paruisse

perhibetur obsequiis, inter tribunos et notarios ad adorandos aspectus properet

principales, ut iuxta consuetudinem praesentatus spectabilitatis decoretur

insignibus.

XVIIII. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT.

<1> Optatus ad optata perueniens sui nominis sortiatur effectum. et ideo

supradictum assiduis laboribus comprobatum corniculariorum sumere censemus

officium, ut iure inter primates assistat, qui tironum inculpabiliter egit

excubias.

XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR.

<1> Olim quidem efficaciter peragens imperata multorum meruisti bona iudicia:

sed nunc et diuino fauore commendatus erigeris, quando militiae laboribus

perfunctus esse monstraris. quapropter spectabilitatis honore suffultus inter

tribunos et notarios uenerandam purpuram adoraturus accede, ut per sacros

aspectus principis tuae subsistat firmitas dignitatis.

XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.

<1> Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum prouocemus

uota cunctorum. demus igitur quae sunt iusta laboribus, ut prouectu priorum

inuitemus corda sequentium. atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus

inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut

locum, quem uersutia nesciuit exquirere, se gaudeat probis moribus inuenisse.

XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM.

<1> Iuste potentiora consequitur, qui de commissa sibi negotii perfectione

laudatur. et ideo Castellum, quem matriculae series fecit accedere, nostra

auctoritas quoque actorum scriniarii curam praecipit obtinere.

XXIII. DE CURA EPISTULARUM.

<1> Constantiniani merita licet plures asserant, adstipulatio quoque nostra

commendat. tanta est etenim in eo sinceritas mentis, ut et iudice teste mereatur

laudari. hic itaque epistularum canonicarum curam prouectus accipiat, ut amplius

momenta suae integritatis exhibeat, quando fidem publicam sibi respicit esse

commissam.

XXIIII. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS.

<1> Conuenienter honoris praestat augmentum probitas actionis nec decet

differri, quem frequenter efficacem contigit approbari. hinc est quod Lucinum

scriniarium curae militaris esse praecipimus: exhibiturus obsequium cui se

merito non dubitat attributum.

XXV. DE PRIMICERIO EXCEPTORUM.

<1> Decet nos incunctanter tribuere promotionis ascensus, quos labor militiae

meretur assiduus. sicut enim aequum est desidiosis laborantium praemia denegare,

ita conuenit excubantibus remunerationis optata concedere. et ideo Patricius

exceptorum primicerium se a nobis nouerit institutum, ut ad tale perductus

officium placuisse suarum merita gaudeat actionum.

XXVI. DE SEXTO SCHOLARIO.

<1> Dignus est nostro iudicio promoueri, qui a multis praesulibus meruit

approbari. uni enim acceptum fuisse interdum gratia est, multis placuisse

iudicium. iustus igitur locum sexti scholaris se nouerit consecutum inuenturus

militiae praemium, cum se actibus studuerit sociare fidelibus.

XXVII. DE PRAEROGATIVARIO.

<1> Quis Iohannem non aestimet merito esse promouendum, qui nostro iudicio

cancellorum olim sumpsit officium et tunc iam praerogatiuam conscientiae meruit,

quando secreti munus iudicialis accepit? fruatur itaque gaudio et ordinis et

honoris, qui moribus noscitur placuisse laudatis. hunc igitur praerogatiuarium

sententia nostra confirmat, ut gradu potitus emeriti deuotioribus animis

publicae pareat iussioni.

XXVIII. DE COMMENTARIENSE.

<1> Iuuat bene meritorum uotis beneficiis respondere uicariis, ut deuotiore

mente possit obsequi, qui meruit anteferri. quapropter Heliodorus

commentariensium fruatur officio. digne siquidem eius integritati committimus

quae custodienda esse censemus.

XXVIIII. DE REGENDARIO.

<1> Aequitati uidetur accommodum, si efficaci actione laudatis digna moribus

uicissitudo praestetur. habet enim suam gloriam, qui pensatis excubiis militarem

noscitur promouere fortunam. hinc est quod Carterium regendarii locum feliciter

obtinere censemus, ut spe futuri prouectus auidius praetorianis possit inhaerere

laboribus.

XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM.

<1> Dignum est ut sequatur uota fidelium fructus laborum et superior gradus

excipiat, quos gestarum rerum integritas affectata commendat. hinc est quod

Ursum primicerium deputatorum atque Beatum primicerium Augustalium esse

censemus: ut qui ad maiora prouecti uidentur officia, praedicanda conscientiae

sequantur exempla.

XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.

<1> Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus uidentur esse

perfuncti, quia diutinus labor sibi uindicat quod inexperta uix potest inuenire

nobilitas. et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora

peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat,

ut uenerandis clarificatus aspectibus militaribus excubiis se gaudeat liberatum.

 

XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.

<1> Adest militaribus obsequiis integritas iudicantis, quia gratanter exsoluit

quod deberi iuste cognoscit. quapropter Pierius primicerium singulariorum se

nostra auctoritate cognoscat effectum.

Si qua sunt alia, fiducialiter suggerantur: quia non est haesitationis metus,

ubi non est iudicis uenalis auditus.

XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.

<1> Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad

beneficia compellitur, qui innata beniuolentia commonetur. neque enim decet, ut

nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate

remedii, cui administrationis tempora uidentur augeri. et ideo de praesenti

uobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii,

quando estis et sudoris terminum consecuti. non uos anxia mora suspendimus nec

cruciabili dilatione fatigamus. unus sit finis sollicitudinis et laboris. nam

differendum quis putet, si beneficia sua uendere non retractet?

XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.

<1> Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas

fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum.

ite omnes prouecti. estote cuncti feliciter approbati. nil sustinuistis dubium,

dum omne iudicium habeatur incertum. sola uos alpha complectitur, ubi ea littera

non timetur. sic enim unusquisque proprio usus est uoto, tamquam de alieno non

pependisset arbitrio.

XXXV. DELEGATORIA.

<1> Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen

inhonestum uelociter solet coronare uictores, quam celeritatem remunerationis

merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum

in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui

crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia

militiae sacramentis ceteros antecellit? <2> Obseruauit enim iugiter

imperialibus iussis et ut reuerentiam praetorianae sedis extolleret, tunc ad

eius uenit obsequium, quando uocabulum coepit habere praecipuum. tales ergo

tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. uotiuum non potest dici

quod tristis suscipit. grauamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat

liberis quod facere potuit procella uexatis. <3> Quapropter experientia tua de

illa prouincia ex illatione tertia fiscalium tributorum solidos, quos principi

Augustorum prouida deputauit antiquitas, sine aliqua dilatione persoluat, quos

noueris tertiae decimae indictionis rationibus imputandos. sed caue uenales

moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras similia consequi, exemplum

tibi non uidearis intulisse dispendii. qua enim poscentem ratione summoueas, si

te actionis tuae qualitate constringas? honorabiles quidem a cunctis habendi

sunt ueterani, sed ab his maxime, qui militiae labore detinentur. tibi ergo

praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit

sequentis.

XXXVI. ANATOLICO CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR PPO.

<1> Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis inuenit,

rationabiliter et temporis definita constituit, ut quod erat sub uitae termino

positum praemium, non haberet incertum. alioquin quis sufficere semper et

expectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? qua de re sub incerta

uita certa militia est nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus

inoffense meruit peruenire. <2> Astra ipsa, ut astronomi uolunt, licet assidua

repetitione uoluantur, cursus sui definita custodiunt. nequit esse ambiguum,

quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi

caeli spatia peruagatur. stella Iouis duodecim annis attributam sibi regionem

illustrat. Martis sidus ignea celeritate raptatum decem et octo mensibus

deputata sibi discurrit. sol anni spatio zodiaci circuli signa praeteruolat.

astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius

uelocitate succinctus tredecim mensibus proposita sibi interualla praeteruehit.

Luna peculiari nobis uicinitate proximior triginta diebus peragit, quod anni

spatio sol aureus circumactus impleuerit. <3> Merito ergo laboris finem mortales

inueniunt, quando, ut philosophi dicunt, et ipsa, quae deficere nequeunt nisi

cum mundo, cursus sui terminos rationabiliter acceperunt, hac tamen

interueniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant,

humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. <4> Et ideo illi,

qui inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos,

quos ei longaeua consuetudo deputauit, per illam indictionem de Samnii prouincia

ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de

praemio, quem uera iudicis commendat assertio. praefuit enim cornibus secretarii

praetoriani, unde ei nomen est deriuatum, laudatis actionibus comprobatus: eo

ministrante caliculum scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri:

gratificati sumus, cui leges fauerunt: negauimus, cui iustitia non promisit. <5>

Nemo tristis extitit de uictoria sua, quia saluis facultatibus obtinuit, quando

ut fieret superior, non redemit. nostis omne quod loquimur: neque enim in

cubiculis nostris secretaria uestra peracta sunt: quod egimus, cohortes

nouerunt. fuimus nimirum ad nocendum priuati, ad praestandum iudices. districtio

nostra in uerbis est habita et in factis sensa benignitas. irascebamur placati,

minabamur innoxii et ne potuissemus laedere, terrorem uidebamur inferre.

habetis, ut solebatis dicere, castissimum iudicem: relinquam uos integerrimos

testes.

XXXVII. LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO.

<1> Bene antiqua moderatione prouisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui

publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili

fuerat actione laudandus. nam cui officio remuneratio solueretur, si

praetorianis laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica

geritur, eorum strenuitate completur et, quod difficillimum seruiendi genus est

‚ sic enim omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere ‚, exercitibus

paret, armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi inuenire potest alter

offensam. <2> Quid publicas illationes per difficiles minutias referamus esse

collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere

non praesumunt? eorum est etiam sudoribus applicandum, quod uictuales expensae

longe quidem positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela prouincialium

congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium

non putatur. <3> Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, uirtus

explicabilis iussionum, et quicquid pro continendis omnibus gratificationis

accipimus, eorum iuste prouisionibus applicamus. splendescunt usu ipso laboribus

attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, uiolenti

magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri

pericula formidantur. erudiatur quis forensibus litteris: alter qualibet

disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae

deuotionis eruditur. <4> Et ideo talibus cum honore soluendum est quod merentur,

ut et sibi aliquando accipiat, qui semper rei publicae utilitatibus adquirebat.

quocirca illi primiscrinio iam militiae labore perfuncto ex canone prouinciae

Campaniae tertiae illationis tot solidos sollemniter te dare censemus, ut et

ille iustis laboribus perfruatur et posteri eius exemplum liberae famulationis

accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.

XXXVIII. IOHANNI CANONICARIO TUSCIAE SENATOR PPO.

<1> Moderatrix rerum omnium diligenter considerauit antiquitas, ut, quoniam erat

plurimis per nostra scrinia consulendum, copia non deesset procurata chartarum,

quatinus, cum iudices multis profutura decernerent, odiosas moras dulcia

beneficia non haberent. hoc munus supplicantibus datum est, ne auare

constringerentur ad commodum, pro quibus a largitate publica constabat acceptum.

ademptus est impudentissimus exactionibus locus: specialiter a damnis exemit

propter quos principis humanitas dedit. <2> Pulchrum plane opus Memphis

ingeniosa concepit, ut uniuersa scrinia uestiret quod unius loci labor elegans

texuisset. surgit Nilotica silua sine ramis, nemus sine frondibus, aquarum

seges, paludum pulchra caesaries, uirgultis mollior, herbis durior, nescio qua

uacuitate plena et plenitudine uacua, bibula teneritudo, spongeum lignum, cui

more pomi robur in cortice est, mollities in medullis, proceritas leuis, sed

ipsa se continens, foedae inundationis pulcherrimus fructus. <3> Nam quid tale

in qualibet cultura nascitur, quam illud, ubi prudentium sensa seruantur?

periclitabantur ante hoc dicta sapientium, cogitata maiorum. nam quemadmodum

uelociter potuisset scribi, quod repugnante duritia corticis uix poterat

expediri? ineptas nimirum moras calor animi sustinebat et cum differebantur

uerba, tepescere cogebantur ingenia. <4> Hinc et priscorum opuscula libros

appellauit antiquitas: nam hodie quoque librum uirentis ligni uocitamus exuuias.

erat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis et in

ueternosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire.

grauatis manibus paucis memoriam commonebat nec inuitabatur plura dicere, cui se

talis pagina uidebatur offerre. sed hoc primordiis consentaneum fuit, quando

rude principium tale debuit habere commentum, quod prouocaret ingenia

sequentium. inuitatrix pulchritudo chartarum affluenter dicitur, ubi exceptionis

subtrahi materia non timetur. <5> Haec enim tergo niueo aperit eloquentibus

campum, copiosa semper assistit et quo fiat habilis, in se reuoluta colligitur,

dum magnis tractatibus explicetur. iunctura sine rimis, continuitas de minutiis,

uiscera niuea uirentium herbarum, scripturabilis facies, quae nigredinem

suscipit ad decorem, ubi apicibus eleuatis fecundissima uerborum plantata seges

fructum mentibus totiens suauissimum reddit, quotiens desiderium lectoris

inuenerit: humanorum actuum seruans fidele testimonium, praeteritorum loquax,

obliuionis inimica. <6> Nam memoria nostra et si causas retinet, uerba commutat:

illic autem secure reponitur, quod semper aequaliter audiatur. quapropter

deputatam summam tot solidorum de Tuscia prouincia illi subadiuuae ex illatione

tertia te praebere censemus tertiae decimae indictionis rationibus imputandam,

quatenus scrinium publicum integritatem fidei suae laudabili debeat perpetuitate

seruare. quod defectum inter mortalia nesciens annua cumulatione semper

augescit, noua iugiter accipiens et uetusta custodiens.

XXXVIIII. VITALIANO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

<1> Apparet, quantus in Romana ciuitate fuerit populus, ut eum etiam de

longinquis regionibus copia prouisa satiaret, quatenus circumiectae prouinciae

peregrinorum uictui sufficerent, cum illi se ubertas aduecta seruaret. nam quam

breui numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat! <2> Testantur enim

turbas ciuium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus,

mirabilis magnitudo thermarum et illa numerositas molarum, quam specialiter

contributam constat ad uictum. hoc enim instrumentum nisi fuerit usuale,

necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere nec parti aliae

conuenire. denique haec quasi uestimenta pretiosa corporum ita sunt indicia

ciuitatum, dum nullus adquiescit superflua facere, quae se nouit magnis pretiis

explicare. <3> Hinc enim fuit, ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut

Bruttii boum pecus indigena ubertate praestarent. fuit nimirum utrumque

mirabile, ut et prouinciae tantae ciuitati sufficerent et sic ampla ciuitas

earum beneficiis uictualium indigentiam non haberet. erat quidem illis gloriosum

Romam pascere: sed quanto dispendio uidebatur posse constare adducere tam multis

itineribus quae darentur ad pondus, dum quae probabantur decrescere nullus

poterat imputare! <4> Redactum est ad pretium, ubi pati non poterant

detrimentum, quod nec itineribus imminuitur nec laboribus sauciatur. intellegant

prouinciae bona sua. nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia deuoti, cur isti

non sint ad compendia soluenda munifici? et ideo ambos titulos in assem publicum

iam redactos diligentia tua statutis illationibus procurabit, ne meis temporibus

neglegentes esse uideantur qui alienis dignitatibus laudabili integritate

paruerunt. <5> Nam licet et alias prouincias studuerim reficere, nihil tamen in

illis actum est quod uoluerim uindicare. senserunt me iudicem suum et quibus

priuatus ab auis atauisque praefui, uiuacius nisus sum in meis fascibus

adiuuare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis prouectibus

sentiebam propensa exultatione gaudere. pareant ergo non compulsione aliqua, sed

amore, quando et hanc summam illis imminui, quae solebat offerri. nam cum mille

ducenti solidi annuis praestationibus soluerentur, ad mille eos regia largitate

reuocaui, ut exultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis.

XL. INDULGENTIA.

<1> Quamuis nomen ipsum iudicis dicatum uideatur esse iustitiae et totius anni

orbitam aequitatis iubeamur ambulare uestigiis, his tamen diebus in domicilium

pietatis iure deflectimus, ut ad redemptorem omnium remissionis itinere

peruenire possimus. ex hac enim uirtute suauissimos fructus legimus et

remittendo aliis nobis parcimus. nam qui periculose iusti sumus, sub securitate

semper ignoscimus. quapropter poenas abdicimus, tormenta damnamus et tunc uere

iudices sumus. <2> Macte, indulgentia, quae soluis et praesules. tu patrona

humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. quis tuo non egeat munere,

cum sit peccare commune? ab uniuersis necessario peteris, quando sub te spes

uitae sumitur, quae sub iustitia non habetur. nam dum cum tribus aliis sororibus

caelesti gratia perfruaris et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi,

quamuis et ipsae uirtutes sint, honorabiliter cedunt, quando te humano generi

salutiferam esse cognoscunt. sed quid tantum de terrena conuersatione dicamus?

pietas est, quae regit et caelos. o si tecum liceret longis habitare temporibus!

totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut parcere tolleretur. <3> Sed

prouidentissime tanta res sacris solum temporibus uidetur esse concessa, ut

gratius mundus acciperet, unde pro rerum nouitate gauderet. quapropter abstine

noxiam, lictor, securem, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris

uindicare: ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. catenas tuas lacrimis

madidas felicior rubigo suscipiat: illud potius reconde, quod solebat includere.

auditoria feralium uocum meliore sorte mutescant. sic re uera nomen custodis

sine mortibus alienis. quid semper inferis laboras? aliquando et superis milita.

otium tibi clemens actus indicit. qui iustitiae inexorabili excubat necesse est,

ut eum pietas benigna discingat. <4> Et ideo cella gemituum, tristitiae domus,

apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione

lucis albescat: in quo non unum tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat

necis exitus, a superis probatur abscisus. primum pedor ille collega catenarum

abominabili maerore discruciat: auditum alieni gemitus et lamenta conturbant:

gustum ieiunia longa debilitant: tactum pondera prementia defetigant: lumina

diutinis tenebris obtusa torpescunt. non est unum clausis exitium: multifaria

morte perimitur, qui carceris squalore torquetur. <5> Nunc ergo reos de Auerno

tuo uicturos emitte: redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulerunt:

atria tua uacuitatibus impleantur. locus ille perennium lacrimarum quondam

tristes incolas perdat. non sunt inde qui laeti sunt: qui tunc profecto habebit

gratiam, si desertus appareat. exite, inclusi, uicina semper morte pallentes:

redite ad lucem, quos caligantes tenebrae possidebant, nihil amplius optata

morte passuri, nisi quod adhuc poteratis occidi. <6> Sed uos, qui nulla debetis

ambitione iam decipi, delicta derelinquite cum catenis, dierum beneficiis

absoluti. uiuite nunc honestate, qui didicistis superstites mori. cognoscite

quam beneficialis sit bona conuersatio: altera contulit teterrimum carcerem,

haec nouit splendidam tribuere libertatem: ista praestabit ut uelis uiuere, illa

dedit ut eligeres iam perire. si leges astringunt, ulterius uos nullus includit.

secreta pauescite: ad forum sine trepidatione uenite. <7> Illa iuste refugitis,

per quae tristia pertulistis. mirentur uos liberos, qui uiderunt reos. odisse

debetis quod uos tradidit neci. pecora ipsa uitare norunt, quae se laesisse

cognoscunt: itinera illa non repetunt, ubi in foueam corruerunt. tenaces laqueos

auis cauta declinat, haerentem uiscum ales suspecta non insidet. pisceus lupus

harenis se mollibus, ut plumbati lini insidias euadat, immergit: cuius ut

superducta retia eius tergum frustra diraserint, alacer in undas exilit et

uitati periculi gaudia liberatus agnoscit. <8> Scarus esca pellectus, cum

iunceum carcerem coeperit introire, mox se ad exitium suum inuitatum fuisse

cognouerit, in caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. quem si alter

eiusdem generis cognouerit inretitum, extrema eius mordicus trahit, ut qui sibi

captus non potest subuenire, alterius solacio probetur euadere. sic et sauri

argutum piscium genus a uelocitate nominati cum se in insidias nexuosas

impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter illigati totis nisibus

trahentes retrorsum socium conantur liberare captiuum. plura sunt, si talia

perquirantur. omnia enim, quae possunt habere contraria, facilis casus

absumeret, si curam salutis propriae non haberent. <9> Ad te, claustrorum

magister, uerba reuocemus. patere poenale secretarium tuum innocenter esse

secretum. torqueris quidem, quod nullus affligitur: a communibus gaudiis maestus

exciperis, dum tibi soli non parcitur uenia generali, liuidae inuidiae

comparandus. sustine de omnium securitate iacturam, qui habuisti de multorum

afflictione laetitiam. sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi

tantummodo uindica, quos lex pietatis gratia non relaxat, ne, cum truculentis

parceret, asperrima facinora leuigaret. soluamur ergo cuncti saecularibus

actibus implicati. patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet euadere.

claustra reos dimittant: nos uincula improbae cogitationis absoluant.

 

LIBER DUODECIMUS.

 

I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR PPO.

<1> Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus iudicis destinatur,

quoniam tanto plus aestimatur quis amare iustitiam, quanto ab illo frequentius

constat auditam. per milites suos intellegitur iudex et sicut discipuli magistri

scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt. praeceps non putatur

obseruasse moderato, auarus paruisse non aduertitur continenti: stultus

prudentibus seruisse non creditur. <2> Periclitamur, fateor, in actionibus

nostris, si uos mala intentione tractetis et, quod nulli accidit uestrum,

alienum uitium nostrum celebratur obprobrium. sustinemus tales casus, quales nos

in alios iudicare non possumus et lex, qua fruuntur cuncti, in nobis non potest

custodiri. sed habemus iterum ex alia parte solacium, quod uestra bona nostra

creduntur esse mandata et nobis otiosis adquiritur, quicquid gloriae uestris

laboribus expeditur. <3> Si te enim aliquis sapienter agere uideat, statim famam

tui praeceptoris exaltat, dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta

nihilominus sentiuntur. una est sententia plebis tales esse iudices, quales uos

contigerit approbari. et ideo magnopere cauendum est, ne ille de uobis incipiat

iudicare, cuius uos opinionem contigerit ante lacerasse. ulciscitur poenis quod

misistis in fabulis et tormentis uestris compensat, quod populus uulneratus

exaggerat. quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum et illum de

fortunis tuis decernere, quem te constat grauiter irritasse! quapropter stude

magis, ut nostra potius uoce lauderis, quia sicut te potest iudicis uel sermo

aduersus deprimere, ita prosperrima sententia subleuare. <4> Perge igitur per

illam indictionem iuuante deo ad illam prouinciam, cancellorum pompa decoratus

et gloriosa grauitate praecinctus. absens cogita praesentis pudorem. nam quid

debeas temptare uile, qui militas sub honore? fasces tibi iudicum parent et dum

iussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem

reuerendus adsumis. edicta nostra tu primus obserua: ostende bonam te

intendentibus uiam. nam cuius est iudicis custodire mandata, si milites nostra

uideantur neglegere constituta? <5> Reginam illam procacium uitiorum auaritiam

fuge, cui cuncta crimina detestabili deuotione famulantur: quae dum pectus

hominis ingressa fuerit, gregatim quoque maleficas cohortes admittit. ferri non

potest recepta, quia nescit esse solitaria. agmen habet blandissimum, arma

suscipit ex talentis et per dulcedinem superat quos amara deceptione captiuat.

proinde ad utilitates publicas esto sollicitus: iniuncta morali compulsione

procura. plus agit inculcator rationis quam possit exercere terribilis. persona

tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate

concluso. sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra

soluatis.

II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

<1> Gratias diuinitati refero, quia et prouinciales fecerunt quae monui et ego

compleui omnia quae promisi. nam nec me sensit quisquam aliqua uenalitate

pollutum nec ego pertuli tributarios indeuotos. habemus utrimque quod in nobis

diligere debeamus: illi repererunt affectuosos iudices, nos adquisiuimus

integerrimos praecones. agamus itaque deo praestante quod coepimus. possessor

mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conuentu iustitiae tributa

persoluam. <2> Vobis autem commode repetitur, quod ueraciter actum esse

sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris. probastis

enim, quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. non publicis, non

priuatis a me quisquam damnis afflictus est. discussorum terrores fecimus

ignorari. nec extraordinaria quaesiuimus, qui cuncta geri legibus optabamus. sed

nec uos sitis in ea parte dissimiles. praesules imitatores esse dignitatis

nostrae iura uoluerunt, quibus paene eandem quam nobis iurisdictionem per

prouincias contulerunt. <3> Nullum repudiat sequenda iustitia: omnes clarificat,

quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa

discesserit. cur accipiendi uota sectemur? nullam gloriam recipit qui diues

uocatur: contra omni laude decoratur qui iustus edicitur. desideremus potius

quod nos pretiosiores locupletibus facit. fasces accipimus, ut graues esse

debeamus: tribunalia conscendimus, ut morum gradibus euehamur. <4> Nil uile, nil

cupidum iudices decet. claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi

respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. alioquin expedit non uideri quam

cunctorum irrisione signari. omnes ergo, qui gremiorum celsa petimus, uitiorum

humilia deseramus. sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare

peccata. aequat crimen omne quos inquinat et ideo dissimilis ab accusato debet

esse qui iudicat. haec nos annuo sermone conuenit loqui, quia bonarum rerum

nulla satietas est. fateor auiditatem desiderii mei: cupio me uobiscum uelle

praedicari. <5> Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia

probantur esse sollemnia. quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque

tuum cum dei iuuamine possessorem praecipimus ammonere, ut tributa indictionis

tertiae decimae deuota mente persoluat, quatenus trinae illationis moderamine

custodito debitam rei publicae inferat functionem. tempora exactionum statuta

seruentur, ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis iniuria se ingemiscat

exactum nec iterum sub turpi uenalitate indutiarum largitas damnosa praebeatur.

dilatio enim tributi maioris fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod

nullis protractionibus euitatur. <6> Expensarum quoque fidelem notitiam

quaternis mensibus comprehensam consuetudine custodita ad scrinia nostra

dirigere maturabis, ut totius erroris detersa caligine publici ratiocinii possit

claritas apparere. nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum

tuum publicis utilitatibus ingeruntur. et ut facilius possis deo auxiliante quae

sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque

tuo consuetudinarie praecipimus imminere, quatinus ordinatio nostra

inculpabiliter sortiatur effectum. caue ergo, ne te imparem praestes nostris

ammonitis, quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius

approbemus.

III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR PPO.

<1> Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum pote sit bonis

moribus conuenire. sed tanta est in re publica de morum uarietate diuersitas, ut

nemo ualeat leges defendere, nisi terror uideatur aliqua temperare. aegris non

una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia

tenuatur: hic lauacra mollia, ille ferrum quaerit ad uulnera: et uarium poscit

remedium diuersa qualitas passionum. sic qui populis praeesse cognoscitur, non

uno consilio praeditus inuenitur. feroces districtione premendi sunt, mansueti

ciuiliter ammonendi: dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. et

ideo ubique probatur necessaria esse prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere

uidetur accommoda. <2> Quapropter deuotionem tuam solaciis illius uiri

clarissimi cancellarii nostri sollemni more deputamus, ut contra nullum alium

erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. ad forum trahe qui iusta non

recipit: sub continentia irascere, sub maturitate distringe. timeri te amplius

uolumus quam probari, quia maxime illud uigori tuo reputabitur, si nullius

praesumptione peccetur. <3> Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis

exactio. sit tuum commodum contemptus alienus. coactus faciat, quod sponte

complere neglexerit. causis tantum te delegatis impende. si praecepta sequeris,

deuia non requiris. caret culpa, qui imperata perfecerit. in executore illud est

pessimum, si iudicis relinquat arbitrium. non inde iacteris, quod tibi non

potest obuiari, nec assumere superbiam uelis, quia te multorum humilitas

pertimescit. uiri fortes semper in pace modesti sunt et iustitiam nimis

diligunt, qui frequenter proelia tractauerunt. <4> Quam gratum est, si inter

parentes reuersus querellarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant

egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! nos etiam gratanter excipimus

cum laude uenientem et otio uacare non sinimus, quem probabiliter egisse

sentimus. his etiam et rerum dominus maiora credit, quos bona conscientia

utilitates suas gessisse probauerit. quanta sunt, quae possunt tollere

sapientes! nemo amplius adquirit quam qui se bona conuersatione tractauerit.

IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO.

<1> Mensae regalis apparatus ditissimus non paruus rei publicae probatur

ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis nouitatibus epulatur.

priuati est habere quod locus continet: in principali conuiuio hoc profecto

decet exquiri, quod uisum debeat ammirari. destinet carpam Danuuius, a Rheno

ueniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur: Bruttiorum

mare dulces mittat acernias: sapori pisces de diuersis finibus afferantur. sic

decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur paene omnia possidere. <2> Et

ideo procuranda sunt uina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui

externa debemus appetere, uideamur propria non quaesisse. comitis itaque

patrimonii relatione declaratum est acinaticium, cui nomen ex acino est,

enthecis aulicis fuisse tenuatum. <3> Et quia cunctae dignitates inuicem sibi

debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad

possessores Veronenses, ubi eius rei cura praecipua est, uos iubemus accedere,

quatenus accepto pretio competenti nullus tardet uendere quod principali gratiae

deberet offerre. digna plane species, de qua se iactet Italia. nam licet

ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet et uina sua

aut odoribus condiat aut marinis permixtionibus insaporet, sub tanta tamen

exquisitione reperitur simile nil habere. <4> Hoc est enim merum et colore

regium et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi aut

liquores eius a purpura credantur expressi. dulcedo illic ineffabili suauitate

sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur: tactus eius densitate

pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem aut edibilem potionem. libet

referre quam singularis eius uideatur esse collectio. autumno lecta de uineis in

pergulis domesticis uua resupina suspenditur, seruatur in uasis suis, thecis

naturalibus custoditur. rugescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores

exsudans magna suauitate dulcescit. <5> Trahitur ad mensem Decembrem, donec

fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit esse nouum, quando

cellis omnibus reperitur antiquum. hiemale mustum, uuarum frigidus sanguis, in

rigore uindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, uioleum nectar deferuet

primum in origine sua et cum potuerit adulescere, perpetuam incipit habere

nouitatem. non calcibus iniuriose tunditur nec aliqua sordium ammixtione

fuscatur, sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta prouocatur. defluit, dum aqua

durescit: fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit. distillat gemmis

comparem liquorem: iucundum nescio quid illacrimat et praeter quod eius delectat

dulcedo, in aspectu singularis eius est pulchritudo. <6> Hoc quantocius

perquisitum et competentibus pretiis adgregatum chartariis qui in rem directi

sunt tradite deferendum nec illud neglegendum putetis, quod lacteo poculo

relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius inuenire.

albedo ibi decora est et serena puritas, ut illud de rosis, hoc credatur natum

esse de liliis. colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus

dispar et similis in utroque suauitas. nam quod acute sapit, quod cito reficit,

commune illis intellegitur, sed magna est distantia quae uidetur. istud intueris

rubore laetum, illud conspicis candore festiuum. et ideo procuratio eorum debet

esse celerrima, quando ambobus inesse cognoscitur quod pariter expetatur.

V. VALERIANO V. S. SENATOR PPO.

<1> Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam

qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. sed

gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate

iunguntur, dum quoddam genus recti uideatur esse propositi ab aequalitate

discedi. <2> Nam modestiam collegis impendimus, reuerentiam patribus exhibemus,

ciuibus debemus gratiam communem, sed affectum filiis singularem: et tanta

necessitudinum uis est, ut nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena

pignora praelata esse cognoscit. et ideo non est aliquid iniustum de patria plus

esse sollicitum eo praesertim tempore, cum eius uideamur periculis subuenire.

plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus. <3> Veniens itaque

numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus,

Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta uastasse et abundantiam regionum studio

tenuasse rapinarum. sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis

qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum

domini cognoscite temperata, ut multo artius quam uendere solebatis in assem

publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec

exercitus laborans sustinere possit inopiam. <4> Nolite igitur esse solliciti.

euasistis exigentium manus, tributa uobis praesens adimit apparatus. sed quo

facilius instrueretur uestra notitia, imputationum summas infra scriptis

breuibus credidimus exprimendas, ut nemo uobis uendat beneficium quod publica

noscitis largitate collatum. continete ergo possessorum intemperantes motus.

ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. dum belligerat Gothorum

exercitus, sit in pace Romanus. felicium uotum est quod iubetur, ne rustici,

agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus

efferentur et contra uos incipiant erigi, quos uix poteratis in pace moderari.

<5> Quapropter ex regia iussione singulos conductores massarum et possessores

ualidos ammonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum

festinent bellis prodesse, quantum quieta confundere. arripiant ferrum, sed unde

agros excolant: sumant cuspides boum stimulos, non furoris. defensorum maxima

laus est, si, cum illi uideantur praedictas regiones protegere, isti non

desinant patrioticas possessiones excolere. <6> Sit iudicibus uigor ex legibus:

subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro iudicium quod

semper expauit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius uocem praeconis

exhorreat: fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non

laetentur. sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si uobis sit

communiter de ciuilitate consilium. nullus opprimat indigentem: inuadite

peruasores, insequimini persequentes. est uobis competens pugna ciuilis. omnia

pacata uos redditis, si duces scelerum comprimatis. in annonis uero reputandis

esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare uersutia. <7> Rectoribus

autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum

a uobis necessario fuerint commoniti, grauatis per iniuriam debeat subueniri.

custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus.

additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti deuotione praeceptis regiis

nec diuina domus uideatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro

generalitate censetur. <8> Nunc ergo cum fratribus uestris studiose consurgite

et sub omni cautela necessaria prouidete, ut prosit re uera nobilissimae patriae

talia uolumina praetulisse. quieta enim regere et ex usu administrare prouincias

homines uel mediocris intellegentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est illud

magis regere, quod se relictum non potest continere. cessat enim nautarum in

tranquillitate peritia nec nomen praestat artifici, nisi fuerit uis magna

periculi. <9> Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis adquirere et

in omni parte uos laudabiliter iuuante domino custodire. meos autem ultra

ceteros minime commendo, quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris

desideramus laribus euenire. mihi enim propria cura dilapsa est, postquam

generalem coepi cogitare custodiam. opto meis bene, sed quod possit esse

commune, quia magnae iniustitiae genus est aliud sibi iudicem uelle quam potest

generalitas sustinere.

VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR PPO.

<1> Quamuis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt,

interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut

qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. quis enim de sua

praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est qui interdicta

temptauerit? retundatur ambitio caeca cupientum: proterua refrenetur audacia:

qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur: qui honorem per nefanda

desiderat, amissa potius opinione turbetur. <2> Additur etiam quod nostris

temporibus sceleratae pecuniae non ualebunt nec culpam suam redimit, qui se reum

esse cognoscit. iniquis fraudibus non patebit occasio: persequimur, non uendimus

excedentes. ubi iam, male capientes, spem habebitis, quando uobis et rerum

domini et uestri iudices comminantur? uos tamen, quos ad publicas

amministrationes peruenire nostra fecit electio, de actionum honestate

confidite, quia uos nulla uenalitas excludit, si probitas continuerit actionis.

<3> Publicis utilitatibus seruite fixi, quando uos nulla priuata damna

concutient. reddite hanc uicissitudinem iudicio meo, ut qui uos nullo proprio

suffragio grauari feci, studeatis in uobis mea facta laudari. praefixum itaque

tempus a rerum dominis noueritis esse seruandum, ita tamen, ut ea, quae uobis

pro publica utilitate decreta sunt, prouidere ac soluere debeatis.

VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO.

<1> Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis, quando

sinistros casus corrigunt, qui praestare prosperrime censuerunt. nam quemadmodum

ferret nudus saeuam barbariem et districtum principem, quando spoliatus iure

negat quod affluens inferre didicerat? atque ideo illi uel illi Sueborum

incursione uastatis fiscum quintae decimae indictionis serenitas regalis

indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio. <2> Unde oboedientiam

commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoueris esse

uastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua uero sollemni

compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas

quantitatem. caue ergo, ne grauior fias hostibus, si adhuc nudare uelis exutos:

chlamydes non pauescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post

praedones. ualidas contra te apochas inuenerunt: inuictas securitates illis

dedit calamitas sua: uiolentus abstulit quod quaerebas. cui nihil uidetur

relictum, a tributis constat esse liberatum.

VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PPO.

<1> Nouum genus uidetur esse compendii postulantes adquirere et praestantes

nulla damna sentire. nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero:

donatur sine dispendio: ceditur sine imminutione et nomen habet munificentiae

quod iura domini nescit exire. <2> Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa

prouincia constitutarum, quas breuis subter conscriptus eloquitur, exactorum

suggerit enormitate uexari, desiderans sine aliqua imminutione publicae

utilitatis inferre se debere nostris arcariis debitam functionem. quod nos, qui

nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili

satisfactione soluantur, libenter annuimus, quia hoc est bona desideria

suspendere quod illicita perpetrare. <3> Qua de re spectabilitas tua commonitis

curialibus uel compulsoribus nec non et his, quorum interesse cognoscit, ab illa

indictione praedictis casis exactionem facies sub hac condicione remoueri, ut,

si intra illas kalendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra

prouinciam sollemnis exactio peragatur, minus ne, si fidem suae promissionis

arcariorum apochis probauerit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum

designata praedia liberentur, quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione

damni libenti animo probantur offerri. grata enim nobis est sine instantia

compulsoris exactio et hoc deuotum facere, quod uix poterat coactus implere.

atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret et sibi

damna competentibus illationibus abrogaret! ipse enim imminentem necessarium

facit, qui sollemnia praebere distulerit.

VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR PPO.

<1> Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non

tantum consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque

aduenas inuitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio

solaque fides generis est patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit

beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine,

praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium

uocabulum potuisset affigi. <2> Hinc est quod iure quodam postulant hereditates

alienas et illis tantum uidetur competere, quod Romanus non potest in causis

similibus optinere. beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes

sub hac condicione parentes sunt: uniuersa natio, quantum ad successionis

beneficium, una familia est. <3> Quocirca experientia tua preces illius

diligenti examinatione discutiat et si re uera ille, quem suggerit de hac luce

transisse, filios non reliquit nec ab alio constat rationabiliter possideri,

introductionem memoratae rei officium uestrum celebrato ex more, quatinus

antiqua pietas regnantum praesentium reparet beneficia dominorum et possit pro

illis supplicare, sub quibus se magis intellegit uotiua meruisse. resumat

facultatem, quam se suspirauerat amisisse. peregrinum se ultra dicere non

potuit, qui optata rura conquirit. habeat possessorum similem dignitatem et iam

tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. <4> Gaudeat se

ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere,

ceteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod

possidere praeualuit. sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut

qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu patris iure seruet

extraneis. miseratione pastus nunc pascat et alios: felix illi contigit et

praedicanda captiuitas Romana ciuitate perfrui et Afrorum priuilegiis potuisse

misceri.

X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

<1> Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae

grauant, debilitant, nisi sub celeritate discedant. reatus quidam est esse sub

debito nec liber potest ueraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. prudens

se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. nam quid egit totius

anni suscepta compulsio? summa futurae indictionis et quantitas exigatur. <2>

Parcendo non parcitis: exonerando praegrauatis et dum uenales moras quaeritis,

tributi onera duplicatis. relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia

tota detestatione fellita. grauius percutit qui blandiendo grassatur et sub

indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. et ideo

desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per

incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. post ista enim non uos

credatis uerbis iterum commoneri, sed inremissibili exactione compelli. <3>

Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de prouinciis sollemniter

postulantur, dispunctis rationibus non aut per te intuleris aut destinaueris

quantitatem, degeniatus in prouincia uelociter reddis quae te male distulisse

cognoscis, quia nimis iniquum est, ut assis publicus sub tua neglegentia iaceat

et arcarius mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendat.

XI. PETRO V. C. EROGATORI OPSONIORUM SENATOR PPO.

<1> Probatae debet esse conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur

erogare, ne aliqua cupiditatis sorde desiccetur quod a tanta liberalitate

profunditur. mutant enim quaslibet largitates rapientium manus et sicut fontis

puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni regis auaris distributoribus

immutatur. aurum ipsum cum soluitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo

suscipiatur, inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla

sordium ammixtione fuscantur. quam gratum per niueos calculos riuulos uidere

currentes et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis

maculis iniuriata turpatur! sic dona rerum domini nulla debent pollutione

fuscari, sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos peruenire

purissima. <2> Nam licet omnis fraus grauis esse uideatur, illa tamen

importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae uiuit quieta:

populus qui nescitur, nisi cum laetus est: clamor sine seditione: strepitus

furoris nescius, quibus sola contentio est paupertatem fugere et diuitias non

amare. nesciunt enim esse lucripetes nec aliqua se negotiationis calliditate

discruciant: uiuunt fortuna mediocrium et conscientia diuitum. nonne piaculum

est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? <3> Quapropter opsonia Romano

populo distribuenda ab illa indictione propitia tibi diuinitate concedimus, ut

sine aliqua imminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. caue ne

quod illi meruerunt, alter accipiat et tu a gratia nostra peregrinus reddaris,

si a ciuico amore discesseris. non fiat Latialis pretio, qui ciuitatis illius

non habet iura nascendo. honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando

potior in humanis rebus redditur, de cuius aliquid claritate praestatur. munera

ista Quiritium sunt. non subripiat locum liberi fortuna seruilis. in maiestatem

populi Romani peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate

commaculat.

XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

<1> Cum apud dominum rerum sollemni munere pranderemus et diuersae prouinciae de

suis deliciis laudarentur, ad uina Bruttiorum et Silani casei suauitatem

currente, ut assolet, sermone peruentum est: quod herbarum beneficio tanta ibi

naturae iucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla

conspicis qualitate permixtum. manat illic leuiter prouocatum lac uberibus

fistulosis et quasi in alios uentres naturae ubertate collectum non guttis

impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit. redolet suauis et

uarius odor herbarum: naribus agnoscitur pecudum pastus, qui fragrans uirtute

diuersa thuris sentitur inspirare similia. <2> Huic tanta pinguedo sociatur, ut

arbitreris simul decurrere Palladium liquorem, nisi quod ab illa prasina

uiriditate niueo candore discernitur. tunc cadis late patentibus copia illa

mirabilis laeto nimium pastore suscepta cum ammixtione coaguli in callosam

coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur, quae

subterraneis horreis aliquantulum congregata diuturnam casei facit esse

substantiam. hoc quantocius superimpositum nauigiis destinabis, ut desideriis

regalibus paruo munere satisfecisse uideamur. <3> Vinum quoque, quod laudare

cupiens Palmatianum nominauit antiquitas, nos stipsim, asperum, sed gratum

suauitate perquire. nam licet inter uina Bruttia uideatur extremum, factum tamen

est paene generali opinione praecipuum. ibi enim reperitur et Gazeto par et

Sabino simile et magnis odoribus singulare. <4> Sed quia illud famam sibi

nobilissimam uindicauit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne

prudentia maiorum aliquid appellasse uideatur inproprium. est enim suaui

pinguedine molliter crassum, uiuacitate firmissimum, nare uiolentum, candore

quoque perspicuum, quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen

uideatur impositum. <5> Viscera defecta constringit, uulnera madida desiccat,

lassum reficit pectus et quod uix praeualet implere potus arte compositus, hic

naturaliter praestat infectus. sed prouide ut supra dictas species exactas

debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica ueritate

retinemus: ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur optulimus.

tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum iam indicia teneri posse

cognoscis.

XIII. EDICTUM.

<1> Nisu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est

uniuersis proficere, quod illos impulsu diuinitatis probatum fuerit effecisse.

pietas siquidem principum totum custodit imperium et dum illis uicissitudo digna

redditur, incolumia rei publicae membra seruantur. dudum siquidem imperialia

constituta per Bruttios atque Lucaniam sacrosanctas ecclesias aliqua munerum

deuotione iuuerunt. sed ut est sacrilegis mentibus familiare et in ipsa quoque

diuina reuerentia peccare, nonnullam exinde partem numerariorum nomine

canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. <2>

Quod sedis nostrae numerarii execratione detestabili respuentes numquam sibi

illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae fraudauerunt. quid

adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime

latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamuis iniqua,

tamen aliqua uidetur esse praesumptio: quanta uero caecitate damnatus est, qui

se aestimat perpetrare quod diuinitas non possit aduertere! <3> Sed ne ulterius

similis grassetur forte praesumptio aut diuinam patientiam frequens prouocare

possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius

fraude uersatus, et militia careat et compendium propriae facultatis amittat.

grauiore siquidem poena plectendus est, qui usque ad iniuriam diuinam suam

nihilominus tetendit audaciam. habeant pauperes dona regnantum: possideant

aliquid quibus nulla facultas est. <4> Cur aliena substantia in regali posita

largitate peruaditur? possessio eius principis munus est. quemadmodum praesumat

subiectus contingere quod deo respicit humilitatem dominantis offerre? additur

quod talibus non dare tulisse est, et merito: quando qui potest esurientibus

subuenire, si non pascit, extinguit. pudeat illis tollere, quibus iubemur

offerre. ultra omnes crudelitates est diuitem uelle fieri de exiguitate mendici.

amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere

quod possit collecta dispergere. addendo perdit, qui retinendo collegerit et

paupertatem potius ad se trahit, si egentium pecunias non repellit.

XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

<1> Regenses ciues ultimi Bruttiorum, quos a Siciliae corpore uiolenti quondam

maris impetus segregauit, unde ciuitas eorum nomen accepit diuisio enim 'region'

Graeca lingua uocitatur, iniqua suggerunt exactorum se praesumptione fatigari,

implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire

territorium eorum quod petitur non habere. est enim montanis lapillis terra

rarissima, arida pascuis, sed undosa uindemiis: segetibus aduersa, sed oliuis

accommoda: et ideo cultura eius omnis in sarculis est, quia superficies ipsius

sicca nutrire non ualet superne nascentia. tergore illic ager nudus industria

potius quam natura uestitur. <2> Nam Palladiae siluae uiriditate contegitur qui

in solo aridissimus approbatur. talibus enim locis illa proficiunt, quae

radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. segetes rigantur, ut uiuant et

condicione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur. quanta seges

est, quae manu colitur? raro illic ab area uenit umeris grauatus agricola, ut

non messes in horreis colligere, sed uix possit aliquos cophinos de summa

ubertate complere. <3> In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia

holus illic omne saporum est dum marina inroratione respersum: quod humana

industria fieri consueuit, hoc cum nutriretur accepit. contra Maronis autem

sententiam intiborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis

tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem uitri aliquid

decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. <4> His uictualibus, si

uis nosse, regio illa fecunda est: nam et marinis deliciis copiosa iucunditate

perfruitur, quia ibi mare supernum atque infernum, insertis frontibus adunatum,

delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui uolubilitate

perducit. necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse

defluere. <5> Exormiston quoque, inter pisces regium genus, compar murenis

corpore, sed colore distans, naribus setosis, colostrea delicatitudine

praeditum, oleoso ac suaui liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo,

cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad

cubilia redire quae deserit: credo aut immemor reuersionis aut teneritudine

summa mollitus nequit undis eleuantibus contraria obluctatione demergere. fertur

uelut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte deuitans et hinc

uiribus destitutus redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. hic

plane tantae dulcedinis esse dinoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. <6> Haec

sunt in litore Regino quae diximus, quod non alio referente cognouimus, etsi

uisuali probatione retinemus. quapropter laridi atque tritici species nullis

temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose

petitur, quod loci beneficio non habetur. deinde sufficere debet defensio

ueritatis et testimonium iudicis, quia nimis execrabile malum est, si, cum aliud

nouerit conscientia, aliud lingua decernat. additur etiam quod tantis

commeantium fatigatur aduentibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut

rationabiliter illi remitti debuisset uel quod apud ipsam nasci posse constaret.

 

XV. MAXIMO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

<1> Scyllaceum prima urbium Bruttiorum, quam Troiae destructor Ulixes legitur

condidisse, inrationabiliter dicitur praesumentium nimietate uexari, quod nobis

praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones eius cogimur plus dolere,

dum patriotica nos probatur affectione contingere. ciuitas supra sinum

Hadriaticum constituta in modum botryonis pendet in collibus, non quod difficili

ascensione turgescat, sed ut uoluptuose campos uirentes et caerula maris terga

respiciat. <2> Haec nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi uentura

dies non praemittit auroram, sed mox ut oriri coeperit, lampadem suam uibrans

fulgor ostendit. gaudentem respicit Phoebum: propria illic luminis claritate

resplendet, ut ipsa magis solis putetur esse patria Rhodi opinione superata.

fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione donata apricas hiemes,

refrigeratas sentit aestates et sine aliquo maerore transigitur, ubi infesta

tempora non timentur. hinc et homo sensu liberior est, quia temperies cuncta

moderatur. <3> Patria siquidem feruens leues efficit et acutos, frigida tardos

et subdolos: sola temperata est, quae mores hominum sua qualitate componit. hinc

est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate

peruncta lucidissimos sensus ad contemplatiuam partem felici largitate

praeparauit. numquid enim tale est corpori aquas caenosas sorbere, quale

perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? sic animae uigor oneratur, dum spiritu

grauiore comprimitur. subiacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo

tristes efficimur et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia caelestis

animae substantia ad infecta *** et purissima quaeque laetatur. <4> Fruitur

marinis quoque copiosa deliciis, dum possidet uicina quae nos fecimus claustra

Neptunia: ad pedem siquidem Moscii montis saxorum uisceribus excauatis fluenta

Nerei gurgitis decenter immisimus, ubi agmen piscium sub libera captiuitate

ludentium et delectatione reficit animos et ammiratione mulcet optutus. currunt

auidi ad manus hominum et antequam cibi fiant, escas expetunt. pascit homo

delicias suas et dum habet in potestate quod capiat, frequenter euenit, ut

repletus omnia derelinquat. <5> Spectaculum quoque pulchre laborantium non

adimitur in ciuitate sedentibus. cernuntur affatim copiosae uindemiae, arearum

pinguis tritura conspicitur, oliuarum quoque uirentium uultus aperitur. non eget

aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspicere. hoc quia

modo non habet muros, ciuitatem credis ruralem, uillam iudicare possis urbanam

et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata. <6> Hanc dum frequenter

inuisere desiderant commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate

ciuitatis in paraueredorum et annonarum praebitione proprii ciues fatigantur

expensis. quapropter ne laedat urbem amoenitas sua aut res praeconii fiat causa

dispendii, paraueredorum et annonarum praebitionem secundum euectiones concessas

in assem publicum constituimus imputari. <7> Pulueratica quoque iudicis funditus

amputantes trium tantum etiam dierum praesulibus annonas praeberi secundum

uetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate uecturis. leges enim

administrantes remedio, non oneri esse uoluerunt. qua de re aequitatis intuitu

ciuitas nostra *** releuare iudiciarium est, quod tibi referimus, non remissum.

uiue iuuante deo iustitia saeculi et securitatis gaudio singulari. alii dicant

insulas, ego habitationes tuas appellem potius Fortunatas.

XVI. CANONICARIA.

<1> Tempus ammonet humanis rebus indesinenter accommodum, dum res nobis etiam

asperas captata semper opportunitate conciliat, ut illationum fiscalium curam

annua festiuitate reparemus, quando rei publicae ordo tali consistere cernitur

instituto. et merito uotiuum, quod pro cunctorum utilitate praestatur. diligenda

sunt ista, unde res publica uidetur esse firmissima, quae dum redeunte censu

reficitur, status sui firmissimo robore continetur. <2> Quapropter magna est

quolibet tempore monstrata deuotio, sed tunc acceptior redditur, quando

necessaria plus habetur. praebeant igitur possessores stipendia suae gratiae

profutura. debitum siquidem quod non potest euitari, prona debet mente semper

offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. <3> Atque

ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam in dioecesi tua

possessorem te praecipimus ammonere, ut trina illatione seruata assem

tributarium deuotus exsoluat, quatinus nec aliquis se sub immatura compulsione

ingemiscat exactum nec iterum remissione protelata quisquam se dicat esse

praeteritum. nullus quantitatem iustae ponderationis excedat sitque libra

iustissima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. <4> Expensarum

quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra sollemniter

destinabis, ut totius erroris obscuritate detersa rationibus publicis ueritas

elucescat. sed quo facilius possis iuuante deo quae sunt statuta complere, illum

atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores

praecipimus imminere, quatinus quod agnoscis iussum, inculpabiliter sortiatur

effectum. caue ergo ne te aut improbae redemptionis aut torpentis desidiae culpa

respiciat et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis.

XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.

<1> Munitio ciuitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris

gentibus discitur, quod ueraciter in certamine timeatur. plena est enim diuersis

generibus hominum habitatio urbium singularum. quis nouit cum qua gente

confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit

audire. quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta

montem Caprarium et loca circumiecta muris fouearum ingentia ora pandantur

talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus. cur, nefandi

homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter

ingressus? nescio quid uidemini tegere, qui palam non desideratis intrare. <2>

Conscientia recta uias publicas tenet, obuiorum collocutione gratulatur et cum

diuersos gratanter inquirit, laboris taedio non grauatur. amicum est autem

crimini uelle nesciri et qui uias suas occulit, conscientiam prodit. proinde in

usus generales itinera prisca reuocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt,

uitae dispendia patiantur. ille enim iure habendus est hostis, qui munimina

nititur uiolare ciuitatis.

XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PPO.

<1> Regius apparatus sicut neglegentibus affert periculum, sic strenue

laborantibus praestat ornatum, quia praemium est uitae domino uidente seruire,

cui nec culpa celari nec bonum possit abscondi. quam gratum est sine offensione

aliqua iter agere destinatum, uidere indicia diligentiae, dubia sine timore

transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus cum trabium mobilitate

non tremere uiamque sic conficere, ut omnia probentur animo conuenisse! militiam

uestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. nam cui nos parere

contendimus, magnus prouectus est si mereamini ad eius placidos uenire

conspectus. <2> Quocirca iter Flaminiae riuis sulcantibus exaratum, hiantes

ripas latissima pontium interiectione coniungite, oppressas margines platearum

asperrimis siluis enudate. paraueredorum adscriptus numerus procuretur cum

electa qualitate membrorum: annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum

dispendio congregetur, quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte

peccetis. res una subtracta cuncta deformat et totum deesse creditur, ubi uel

minima querela asperitas commouetur. <3> Species praeterea, quae mensis regiis

apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. nam quid proderit exercitui

satisfacere, si uos contigerit in ipsa dominorum pastione peccare? pareant

prouinciales ammoniti: ciuitates singulae declarata breuibus subministrent. nam

quotiens laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur. cogitate

etiam, quod praesens facta uestra diiudico: aut gratias uobis domini gaudens

reddo aut commotionem principis iratus attribuo. agite ergo, ne mihi imputetur

uester excessus, quia cunctis de uobis satisfacio, quos culpis uestris

offendero. persoluat mihi potius gratiam uniuersus exercitus. magna uobis erit

gloria et me securum reddere et tantorum bona iudicia meruisse.

XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR PPO.

<1> Aduentum quidem regium ex ipsa potestis cognoscere frequentia commeantum,

quia necesse est ut res magna competentia praemittat semper indicia. uenturum

diem Lucifer demonstrat exortus: serena secutura fauens uentus ostendit:

imminentia bona quadam animi praesagatione dinoscimus et difficile magna res

geritur, quae signorum praecursione minime declaretur. <2> Verumtamen et nos

necessario commonemus, ut pontis iunctione Tiberinos fluctus sollemniter

uestiatis, quatenus transitum praebeat intremulum fixum concatenatione nauigium

et de suo situ celerem nobis praestet excursum. non moueatur pigris funibus, ut

solebat: non manibus trahentium moles tanta torpescat: celeritatem potius fixa

conferat, quam se mouens antea non praebebat. ambulent commeantium greges

profecto, non nauigent: incisa nos unda deportet. sic decet dominum suscipi, ut

aliqua debeat nouitate gratulari. <3> Tabularum fortiter iunctura constricta

soliditatem debet praebere necessariam, ut pauorem undas dubitantium terrena

similitudine possit auferre. optetur quin immo longior fuisse, cum transitur

innocue. cancellorum tutamen dextra laeuaque decenter aptetur: prosper datur

transitus, cum fuerit casus asper exclusus. uide quemadmodum reliqua ad te

pertinentia praepares, qui te occursurum esse cognoscis. quale est enim in tanta

frequentia non potuisse culpari! uniuersos affligit, qui regi aliquid

necessarium subtrahit, quia, dum laetus optatur ab omnibus, cunctos contristat,

si probetur offensus. <4> Adde quod sic praeclarum est sub tanta senatorum

occursione laudari, principem sic suscipere, ut omnes intellegant nil deesse,

ante ipsum quoque dominum uenire laetum quam aliqua trepidatione confusum.

insperatum bonum est, si is ad quem deceptionis pertinet periculum sibi gratiae

procuret augmentum. in quam rem illum sedis nostrae militem nos direxisse

cognosce, qui tibi officioque tuo debeat imminere, quatenus nobis omnia parata

renuntiet, quia committi non potest casui, quod nostro periculo constat

adscribi.

XX. THOMATI ET PETRO VV. CC. ARCARIIS SENATOR PPO.

<1> Retinetis mecum, fidelissimi uiri, sanctum Agapitum urbis Romae papam, cum

ad Orientis principem legationis gratia mitteretur iussione regia, datis

pignoribus a uobis tot libras auri facto pittacio sollemniter accepisse, ut cui

prouidus dominator iussit, ad subitum eius etiam urgeret egressum. primum quidem

benigne praestitit qui in necessitate mutuas pecunias dedit: sed quanto

gloriosius fecit etiam illud largiri, quod cum gratiarum actione potuisset

offerri! <2> Victa est sine damno necessitas: manus papae dabat quod eius

substantia non habebat et iter illud est indemne redditum, quod donis constat

expletum. quale, rogo, uidebatur antistitem petentibus profundere et ecclesiam

nulla detrimenta sentire? distributor fuit potius quam donator, quia necesse est

illi applicari, de cuius facultatibus uidebatur expendi. quid non agat apud pium

principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? <3>

Quapropter nostra praeceptione commoniti et regia iussione securi sanctorum uasa

cum obligatione chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua

dilatione refundite, ut lucrose reddita celeriter impetrare uideantur optata:

referantur manibus leuitarum ministeria toto orbe narranda: donetur quod

proprium fuit, quando iuste per largitatem recipit quod sacerdos legibus

obligauit. <4> Superatum est exemplum quod in historia nostra magna intentione

retulimus. nam cum rex Alaricus urbis Romae depraedatione satiatus apostoli

Petri uasa suis deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione

cognouit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperauit, ut

cupiditas, quae depraedationis ambitu admiserat scelus, deuotione largissima

deleret excessum. sed quid mirum, si reuerenda sanctorum diripere noluit, qui

tanta se urbis uastatione ditauit? <5> Rex autem noster religioso proposito

reddidit uasa, quae iure pignoris propria uidebantur effecta. et ideo talibus

factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum

retributionem bonis actibus postulamus.

XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR PPO.

<1> Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando ius omnium eius

sollicitudine custoditur. alios enim depopulantur incendia: alios nudat furtiua

subreptio: nonnullis neglegentia perit quod diligens auctor adquirit: sed de

fide publica robustissime reparatur quicquid a priuatis amittitur. <2>

Diligentior est in alienis quam potest esse cura de propriis: non admonitus

facit quod uix rogatus impleret et requisitus non potest negare quod is cuius

interest se fatetur amisisse. armarium ipsius fortuna cunctorum est et merito

refugium omnium dicitur, ubi uniuersorum securitas inuenitur. ad paterna transit

officia, si incorrupte sit ueritas custodita. nam sicut diligens genitor seruat

quod otiosus successor inueniat, sic arbiter partium nullum patitur propria

utilitate fraudari. <3> Et ideo tantae rei iugiter praecipimus esse custodem, ut

qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas uarietate fuscari. uide quid

tibi committitur antiqua fides et cotidiana diligentia. dirimis iurgantium

litem: apud cunctos praesules de tua cura litigatur et tu potius iudicas, qui

causarum uincla dissoluis. hoc honorabile decus, indisputabile testimonium: uox

antiqua chartarum cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores

reuerenter excipiunt: litigantes quamuis improbi coacti tamen oboediunt. et cum

fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obuiari. <4> Quocirca

non habeas uenale propositum. tinea documentorum est oblatio maligna redimentis,

dum quaerunt consumere quod se cognouerint impedire. pascat te editio decora

ueritatis: facultas tua habeatur integritas. da petentibus quae olim facta sunt.

translator esto, non conditor antiquorum gestorum. exemplar uelut anulum ceris

imprime, ut sicut uultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab

authentico nequeat discrepare. <5> Quod si te aliquis iniqua subreptione

traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi adquiescat credi quem scit potuisse

corrumpi? inpugnat te fraude sua et facile conuincit, quem in una parte

deceperit. ama iustitiam, de qua nemo queritur, ut etiam iratus testimonium

salubre possit dicere, qui te in cassum uoluit deuiare. publicum est omne quod

feceris, dum aut laudatus gratiam aut accusatus inuenire possis offensam.

XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR PPO.

<1> Expensae publicae diuersa temporum uarietate titubantes hac ratione se

poterunt continere, si prouentum locorum sequatur salubritas iussionum. illic

enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. nam si indicatur quod

sterilitas ieiuna denegauit, tunc et prouincia laeditur et effectus optabilis

non habetur. commeantium igitur attestatione didicimus Histriam prouinciam a

tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, diuino munere grauidam uini, olei

uel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. et ideo memoratae species in

tot solidos datae pro tributaria functione uobis de praesenti prima indictione

reputentur: reliqua uero propter sollemnes expensas relinquimus deuotae

prouinciae. <2> Sed quoniam nobis in maiore summa sunt quaerenda quae diximus,

tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine uestro

dispendio uberrime debeant congregari. frequenter enim, dum extraneis urgemini

uendere, soletis damna sentire, eo praesertim tempore, cum uobis peregrinus

emptor ereptus est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non

adesse. quanto uero melius est parere dominis quam praestare longinquis et

debita fructibus soluere quam ementum fastidia sustinere! <3> Prodimus etiam

amore iustitiae quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio laedere non

debemus, unde naulorum praebitionibus non grauamur. est enim proxima nobis regio

supra sinum maris Ionii constituta, oliuis referta, segetibus ornata, uite

copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate largatis omnis fructus

optabili fecunditate profluxit. quae non immerito dicitur Rauennae Campania,

urbis regiae cella penaria, uoluptuosa nimis et deliciosa digressio. fruitur in

septentrione progressa caeli admiranda temperie. <4> Habet et quasdam, non

absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas concauitates ingrediens

in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. haec loca et garismatia plura

nutriunt et piscium ubertate gloriantur. Auernus ibi non unus est. numerosae

conspiciuntur piscinae Neptuniae, quibus etiam cessante industria passim ostrea

nascuntur iniussa. sic nec studium in nutriendis nec dubietas in capiendis

probatur esse deliciis. <5> Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum

speciem putes esse disposita, ut hinc appareat, qualia fuerint illius prouinciae

maiorum iudicia, quam tantis fabricis constat ornatam. additur etiam illi litori

ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis

uindicat naues, et ditat magna ubertate cultores. reficit plane comitatenses

excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres uictualium pascit

expensis et quod illic nascitur, paene totum in urbe regia possidetur. praestet

nunc copias suas sponte magis deuota prouincia: amplius pareat, dum speratur,

quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur. <6> Sed ne aliqua

iussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium uirum experientissimum et

magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum praesenti auctoritate

direximus, ut secundum breues subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro

expensis publicis iniunctum esse cognoscit. nunc procurate quae iussa sunt. uos

enim facitis deuotum militem, cum libenter suscipitis iussionem. <7> Pretia uero

uobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis praesentium gerulus

natiuitatis modum missa relatione suggesserit. taxari enim aliquid non potest

iuste, nisi copia rei euidenter potuerit indagari. inaequalis est quippe

arbiter, qui sententiam mittit in cassum, et male sibi probatur conscius, qui

est indeliberata dicturus.

XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PPO.

<1> Deliberatio iudicis probatos uiros debet publicis actionibus adhibere, ut

facile possit impleri quod sub sterilitate temporis uidetur inquiri. in

abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona: electis opus est

militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. atque ideo experientiam tuam

frequentibus nobisque tali deuotione gratissimam ad Histriam prouinciam iubemus

excurrere, ut in tot solidos uini, olei uel tritici species de tributario solido

debeas procurare, in aliis uero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti,

tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis

instruxit porrecta notitia. <2> Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui

tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. ammoneat te prioris conuersationis

exemplum, quia nimis graue est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus

constat errasse. qualis autem supra dictarum specierum ubertas se optata

laxauerit, ueraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito

modo constituere debeamus quod nec prouinciales laedat nec publicas grauare

possit expensas.

XXIIII. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR PPO.

<1> Data pridem iussione censuimus ut Histria uini, olei uel tritici species,

quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Rauennatem feliciter

dirigeret mansionem. sed uos, qui numerosa nauigia in eius confinio possidetis,

pari deuotionis gratia prouidete, ut quod illa parata est tradere, uos studeatis

sub celeritate portare. similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, quando

unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum. estote ergo promptissimi

ad uicina, qui saepe spatia transmittitis infinita. <2> Per hospitia quodammodo

uestra discurritis, qui per patriam nauigatis. accedit etiam commodis uestris,

quod uobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. nam cum uentis

saeuientibus mare fuerit clausum, uia uobis panditur per amoenissima fluuiorum.

carinae uestrae flatus asperos non pauescunt: terram cum summa felicitate

contingunt et perire nesciunt, quae frequenter inpingunt. putantur eminus quasi

per prata ferri, cum eorum contingit alueum non uideri. tractae funibus

ambulant, quae stare rudentibus consuerunt, et condicione mutata pedibus iuuant

homines naues suas: uectrices sine labore trahunt, et pro pauore uelorum utuntur

passu prosperiore nautarum. <3> Iuuat referre quemadmodum habitationes uestras

sitas esse perspeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus ab

austro Rauennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Ionii litoris

perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem

reciproca inundatione camporum. hic uobis aquatilium auium more domus est. nam

qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse

Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. <4> Earum quippe

similitudine per aequora longe patentia domicilia uidentur sparsa, quae natura

protulit, sed hominum cura fundauit. uiminibus enim flexibilibus illigatis

terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non

dubitatur opponi, scilicet quando uadosum litus moles eicere nescit undarum et

sine uiribus fertur quod altitudinis auxilio non iuuatur. <5> Habitatoribus

igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. paupertas ibi cum diuitibus

sub aequalitate conuiuit. unus cibus omnes reficit, habitatio similis uniuersa

concludit, nesciunt de penatibus inuidere et sub hac mensura degentes euadunt

uitium, cui mundum esse constat obnoxium. <6> In salinis autem exercendis tota

contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros uoluitis: inde uobis fructus

omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. moneta illic

quodammodo percutitur uictualis. arti uestrae omnis fluctus addictus est. potest

aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret inuenire, merito,

quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus. <7> Proinde naues,

quas more animalium uestris parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut,

cum uos uir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus

est, commonere temptauerit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias

nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium uobis eligere

potestis itineris.

XXV. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO.

<1> Plerumque solliciti fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quia saepe

portendunt aliqua, quae consuetudini probantur aduersa. nihil enim sine causa

geritur nec mundus fortuitis casibus implicatur, sed quicquid uenire uidemus ad

terminum, diuinum constat esse consilium. suspenduntur homines, cum sua reges

constituta mutauerint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleuerat.

quis autem de talibus non magna curiositate turbetur, si uersa uice

consuetudinum a sideribus aliquid uenire uideatur obscurum? nam sicut certa

securitas est suis uicibus tempora notare currentia, sic magna curiositate

complemur, cum mutari talia sentiuntur. <2> Quale est, rogo, stellarum primarium

conspicere et eius solita lumina non uidere? lunam noctis decus intueri orbe suo

plenam et naturali splendore uacuatam? cernimus adhuc cuncti quasi uenetum

solem: miramur media die umbras corpora non habere et uigorem illum fortissimi

caloris usque ad extremi teporis inertiam peruenisse, quod non eclipsis

momentaneo defectu, sed totius paene anni agi nihilominus constat excursu. <3>

Qualis ergo timor est diutius sustinere quod uel in summa solet populos

celeritate terrere? habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie uernum,

sine ardoribus aestatem. unde iam speretur posse uenire temperiem, quando menses

qui fructus decoquere poterant boreis flatibus uehementer algebant? quid enim

fertilitatem producat, si terra aestiuis mensibus non calescat? quid germen

aperiat, si matrix pluuiam non resumat? duo haec elementis omnibus probamus

aduersa rigorem perpetuum et contrariam siccitatem. mutauerunt se tempora non

mutando et quod mixtis imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest

optineri. <4> Atque ideo de ueteribus frugibus prudentia tua futuram uincat

inopiam, quia tanta fuit anni praeteriti felix ubertas, ut et uenturis mensibus

prouisa sufficiant. reponatur omne quod ad uictum quaeritur. facile priuatus

necessaria reperit, cum se publicus apparatus expleuerit. <5> Sed ne te praesens

causa magna haesitatione discruciet, ad considerationem reuertere naturalium

rerum et fit ratione certum, quod stupenti uulgo uidetur ambiguum. sic enim

constat diuina ordinatione dispositum, sic astra praesentis anni in domiciliis

suis mutuis amministrationibus conuenerunt, ut supra solitum hiems sicca

redderetur et frigida. hinc aer niuibus nimio rigore densatus ardore solis in

nulla raritate perductus est, sed in assumpta crassitate perdurans et caloribus

eius obstitit et aspectum humanae fragilitatis elusit. media enim quae sunt,

nostris dominantur obtutibus et per ipsa tantum uidere possumus, quantum nobis

sui corporis tenuitate concedunt. <6> Hoc enim inane magnum, quod inter caelum

terramque elementi more liquidissimi peruagatur, dum contigerit esse purum et

solis claritate respersum, nostros ueraciter pandit aspectus: si uero aliqua

fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio nec colores

proprios nec calores peruenire facit astrorum. quod etiam aliis saeculis aere

nubilo pro tempore frequenter efficitur. hinc est quod diutius radii siderum

insolito colore fuscati sunt, quod nouum frigus messor expauit, quod accessu

temporis poma duruerunt, quod uuarum senectus acerba est. <7> Sed si hoc diuinae

prouidentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia

quaerere prohibemur. illud tamen sine dubio terrenis fructibus aduersarium esse

cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non uidemus. proinde

agat sollicitudo uestra, ne nos unius anni sterilitas turbare uideatur, dum sic

ab illo primo amministratore dignitatis nostrae prouisum est, ut praecedens

copia sequentem ualuisset mitigare penuriam.

XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PPO.

<1> Frequenter utilitas publica compendiosa pietate seruatur, quando illud magis

adquirit, quod bonorum intercessione remiserit. ueniens itaque uir uenerabilis

Augustinus uita clarus et nomine Venetum nobis necessitates flebili allegatione

declarauit, non uini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse

procreatas, asserens ad tantam penuriam prouincialium peruenisse fortunas, ut

uitae pericula sustinere non possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate

prospexerit. quod nobis crudele uisum est aliquid a petentibus postulare et

illud sperare, quod prouincia cognoscitur indigere. a talibus enim solas

lacrimas exigit qui quod non inuenitur imponit. <2> Et ideo tanti uiri

allegatione permoti uinum et triticum, quod uos in apparatum exercitus ex

Concordiense, Aquileiense et Foroiuliense ciuitatibus colligere feceramus,

praesenti auctoritate remittimus, carnes tantum, sicut breuis uobis datus

continet, exinde prouidentes. hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem

tritici speciem destinamus. <3> Et quoniam in Histria uinum abunde natum esse

comperimus, exinde, quantum de supra dictis ciuitatibus speratum est, postulate,

sicut in foro rerum uenalium reperitur, quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis

pretia iusta seruantur. quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis

uenalitate taxandam, ut, dum fuerit remedium gratuitum, possit existere

nihilominus gloriosum. noueritis enim graui uos subici posse uindictae, si quod

interdictum est dari, a uobis uideatur acceptum.

XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR PPO.

<1> Minus prodest bonum iubere, nisi hoc per uiros sanctissimos uelimus

efficere. auget enim beneficium uoluntas recta iustorum et quicquid sine fraude

geritur, hoc uere donantis meritis applicatur. decet enim, ut munificentiam

principalem sacerdotalis puritas exequatur. nam cui est studium bonum de proprio

facere, laudabiliter potest aliena uota complere. <2> Et ideo sanctitatem

uestram petimus, cuius propositi est diuinis inseruire mandatis, ut de horreis

Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe iussum est,

tertiam portionem esurienti populo ad uiginti quinque modios per solidum

distrahi sub uestra ordinatione faciatis, ne cuiusquam uenalitate ad illos

perueniat, qui se de proprio uidentur posse transigere. accipiat minus habens

indulgentiam principalem. egentibus iussum est, non diuitibus, subueniri. fundit

potius, qui mittit in plenum, nam illud potius reconditur, quod uasis uacuis

congregatur. <3> Quapropter sanctitas uestra miserationis officia non putet

iniuriam: quia totum uobis dignum est, ubi pietas inuenitur, siquidem aliena

desideria fideliter gerere hoc est bona propria perfecisse. ad quam rem deo

iuuante procurandam illum atque illum curauimus destinare, qui sanctitatis

uestrae ordinationibus obsecuti nihil ex se faciant, sed tantummodo uobis

oboedire contendant. solidi uero, quanti ex supra dicta quantitate panici

potuerint congregari, uestra nobis relatione declarate, ut apud arcarium

reconditi ad supra memoratam speciem reparandam futuris reseruentur deo

auxiliante temporibus: more uestis rediuiuae, cuius adunatio per fila

resoluitur, ut in nouam faciem splendido potius decore texatur.

XXVIII. EDICTUM.

<1> Quis nesciat prouidentiam diuinam usibus nostris aliqua uelle subducere, ut

humanum possit animum comprobare? nam si nullum penitus indigere contingeret,

locum proinde largitas non haberet. data est prouinciis in regis nostri laudem

penuria: steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. minus esset

acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. gaudete, prouinciae,

malisque uestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis,

ut nullis cedat aduersis. en pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat

incommodis. <2> Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia

et Liguria uestra, sicut uos retinere necesse est, Burgundionum incursione

quateretur gereretque bellum de uicinitate furtiuum, subito praesentis imperii

tamquam solis ortus fama radiauit. expugnatum se hostis sua praesumptione

congemuit, quando illum cognouit nominatae gentis esse rectorem, quem sub

militis nomine probauerat singularem. quotiens se optauit de suis finibus non

exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret aduerso, cuius licet praesentiam

releuatus euaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? <3> Nam mox ut

Gothi ad belli studium genuina se fortitudine contulerunt, ita prospera

concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare

contigisset armatos: diuini aequitate iudicii, ut in ipsis campis praedo

corrueret, quos uastare praesumpsit. exulta, aduersariorum cadaueribus ornata

prouincia: aceruum ride funerum, quem inimicorum exitio constat effectum. nunc

melius culta Liguria, cui negato fructu segetis messis prouenit hostilis: nam

etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter

optulisti. <4> His additur Alamannorum nuper fugata subreptio, quae in primis

conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul aduentum suum iunxisset et exitum

quasi salutaris ferri execatione purgata, quatenus et male praesumentium

uindicaretur excessus et subiectorum non omnino grassaretur interitus. possem

quidem uobis dinumerare, quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more

humani animi ad uestra felicia festinantes illud nos tantum dicere cupitis, quod

ad uos specialiter pertinere sentitis. <5> Redeamus ergo ad suaue principium,

quando qui uos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere:

nam qui perculit hostem prouinciae, et famem iussit exire. o certamen toto orbe

praedicandum! contra indigentiam saeuam gloriosi principis pugnat humanitas,

cuius uere castra sunt horrea referta, quae si claudere uoluisset, tunc

importabilis intrasset inimica, sed quia magis aperuit, saeuientem aduersariam

mox fugauit. <6> Nescio quae principis nostri bella mundus potius ammiretur: ego

tamen dicam quod sentio. in usum est uiris fortibus feliciter egisse pugnas, sed

supra humanam uirtutem esse constat uicisse penuriam. uerum cum his tantis ac

talibus bonis nulla potuissent supplicum uota sufficere, adhuc et dimidiam

relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte

faceret, quibus tot felicia praestitisset. <7> Ioseph legimus contra famem

funestam emendi quidem tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse pretium, ut

suae subuentionis auidus se potius uenderet alimonia mercaturus. quale fuit,

rogo, tunc miseris uiuere, quibus acerba subuentio libertatem suam uidebatur

adimere: ubi non minus ingemuit liberatus quam potuit flere captiuus! credo

uirum sanctum hac necessitate constrictum, ut et auaro principi satisfaceret et

periclitanti populo subueniret. pace tanti patris dixerim: quanto praestantius

est libertate salua frumenta uendere et propter indigentiam tributa laxare! <8>

Gratis constat ista uenalitas, quando et unde ematis cessit et pretium quod uos

oblectet imposuit. uendit itaque largitas publica uicenos quinos modios, dum

possessor inuenire non possit ad denos. ordinem rerum saeculi mutauit humanitas:

nos iubemur uile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. o nouum

praedicationis euentum! affectu damni negotiatio prouenit et uotum est uendenti

magis perdere, ut quaestum comparans debeat inuenire. talia profecto regem decet

tractare commercia: talem conuenit nundinationem exercere pietatem, ut tunc

minus adquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre. <9>

Libet referre, qualis in uobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit

quantum sufficere credidit et nunc iterum postulata geminauit. uerecundum uobis

erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reseruaret

humanitas: non audita despexit, quando ipse uisa testatus est. felix illa

calamitas, quae prius miserantem reperit testem, ut post districtum iudicem non

haberet. gaude igitur, assuete iam bono Ligur: in usu tuo secunda uenerunt: nam

collatos tibi Aegyptios magna prosperitate uicisti: euadis tempora necessitatis

et libertatis praemia non amittis: immo illo tempore securus es ab hoste

redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. <10> Adhuc te

praedictum ornat exemplum: adhuc est in qua parte superetur. legitur enim Ioseph

fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. quid mirum, si natura

compellente proximis suis humanior uisus est extitisse? hic autem cunctis large

uendidit, functionem debitam reliquit et plus iste generaliter contulit

tributariis quam ille solis uisus est praestitisse germanis. breuiter dicantur

effusa: hinc bona sua discat uniuersitas, quando non regibus comparantur nostra

saecula, sed prophetis. sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus,

praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem

iussionis ad uos perueniat munificentia principalis.