[11,0] LIBER UNDECIMUS. PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE. (1) Praefationis auxilium ex contrarietate plerumque nascitur, actionum, quando illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitanti. quae res etsi laudes adimit, clementer tamen ueniam tractata concedit, quia quod constat otiosos debere, nemo potest occupatos exigere. quapropter administrator amplissimus si uacasse credatur, obprobrium est, cuius etiam secretum dicitur, quod tumultuosis actionibus uerberatur. sed uix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur et male scribere minime debuisse iudicamur. (2) Nam multo satius est uitiosa tenebris occulere quam culpanda praesumpta inportunitate uulgare. uerum hoc mihi obicere poterit otiosus, si uerbum improuida celeritate proieci, si sensum de medio sumptum non ornauerim uenustate sermonum, si praecepto ueterum non reddiderim propria personarum: occupatus autem, qui rapitur diuersitate causarum, cui iugiter incumbit responsum reddere et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus periclitatum esse cognoscit. (3) Facile enim absolutor est alieni conscius sui: neque enim semper in illis ualemus, quae interdum posse iudicamur. argutum inuentum laetum fundit ingenium: tepentia dicta mens concipit occupata. aliquando acutum iugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur, alacritas mentis diuinis tantum muneribus applicatur. (4) Remanet itaque ad excusandum breuitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius nisi qui bene creditur esse dicturus. sed ne quis forsitan possit offendi, quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictauerim, accipiat uiri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cuius participatus sum in omni causa consilium. (5) Etenim uir primum est morum sinceritate defaecatus, scientia iuris eximius, uerborum proprietate distinctus, senilis iuuenis, altercator suauis, mensuratus eloquens: qui necessitates publicas eleganter implendo ad fauorabilem opinionem suo potius labore perduxit. alioquin tantis causarum molibus oneratus aut impar esse potui aut forte arrogans inueniri. sed melius, quod eius fatigatione recreatus sic regalibus curis affui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari. (6) Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subiunxi, ut qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus, quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis uidebamur plura dixisse. (7) Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de animae substantia uel de uirtutibus eius amici me disserere coegerunt, ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere uideremur. (8) Modo parcite diserti, fauete potius inchoantes: nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore, qui tantis rei publicae necessitatibus occupatus sic uacare potui sub urentibus curis, si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. nam ipse quoque fons eloquentiae cum dicere peteretur, fertur excusasse se, quod pridie non legisset. quid iam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum uisa est beneficia postulare? aegrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur. cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adiectione fulcita. (9) Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecuniis compleatur. sic humanus sensus, cum alieno non farcitur inuento, cito potest attenuari de proprio. si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est, quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. illic enim potest esse laetissimum, unde docetur et natum, quando omnia in origine sua plenissime uiuunt, quae necdum a naturalibus sinibus auferuntur. proinde ueniae magna pars est, si scribimus non uacantes, si legimur non legentes. sed iam remoueamur ab excusationis uoto, ne magis offendat nimis affectata defensio. [11,1] I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR PPO. (1) Commendatis mihi, patres conscripti, prouectum meum, si uobis intellego fuisse uotiuum: credo enim euenisse prosperrime quod tot felices constat optasse. desideria quippe uestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium fauore suscipi, nisi quem diuinitas praecepit augeri. mutuamini ergo gratiam, ut exigatis obsequium. natura rerum est amare collegam. laudes quin immo uestras extollitis, si honorem qui Senatori datus est erigatis. (2) Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut uestro magis imputetur praeconio, cum tali meruero placere solacio. secunda mihi est cura uobis me commendare post principes, quia illud uos amare confidimus, quod et rerum dominos iubere sentimus: primum, ut hoc putemus utile quod honestum, ut nostros actus quasi pedisequa semper iustitia comitetur et quod a continenti principe non emimus, nulli turpiter uenditemus. (3) Audistis, principes uiri, quae rerum pondera praedicatus exceperim. supra uires exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus. haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora: nam talia iudicia non inuenerunt merita, sed fecerunt: neque enim nos inde iactamus, qui intellegimus dominos nostros humilia uoluisse sustollere, ne uideantur inmeritis tam ingentia praestitisse. rapiunt nos praedicandi temporis bona et uelut longa ariditate sitientes ad haustum dulcissimi saporis inuitant. (4) O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio, per quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere caritas sentiatur. huic gloriosum praestat obsequium cui omnia seruiunt et mirabili temperamento concordiae, antequam possit populos regere, suis iam coepit moribus imperare. hoc est profecto difficillimum regnandi genus exercere iuuenem in suis sensibus principatum. rarum omnino bonum est dominum triumphare de moribus et hoc consequi in florida aetate, ad quod uix creditur cana modestia peruenire. (5) Gaudeamus, patres conscripti, et supernae maiestati gratias supplici deuotione referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit seruire pietati. sed hoc miraculum utriusque moribus demus: nam tantus est genius maternus, cui etiam iure princeps seruire debuisset extraneus. (6) Hanc enim dignissime omnia regna uenerantur, quam uidere reuerentia est, loquentem audire miraculum. qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est: Romani eloquii pompa resplendet: natiui sermonis ubertate gloriatur: excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. nam si uernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? (7) Hinc uenit diuersis nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus eget interprete. non enim aut legatus moram aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate iacturam, quando uterque et genuinis uerbis auditur et patriotica responsione componitur. iungitur his rebus quasi diadema eximium inpretiabilis notitia litterarum, per quam, dum ueterum prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur. (8) Sed cum tanta gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. paucis litigia nodosa dissoluit: bella feruentia sub quiete disponit, silentiose geritur publicum bonum. non audis praedici quod palam uidetur assumi et temperamento mirabili dissimulando peragit quod adcelerandum esse cognoscit. (9) Quid tale antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum principum prosapia gloriosam purpurato filio studuisse percepimus, cuius dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. nurum denique sibi amissione Illyrici comparauit factaque est coniunctio regnantis diuisio dolenda prouinciis. militem quoque nimia quiete dissoluit. pertulit a matre protectus quod uix pati potuit destitutus. (10) Sub hac autem domina, quae tot reges habuit quot parentes, iuuante deo, noster exercitus terret externos: qui prouida dispositione libratus nec assiduis bellis adteritur nec iterum longa pace mollitur. in ipsis quoque primordiis, quando semper nouitas incerta temptatur, contra Orientis principis uotum Romanum fecit esse Danuuium. (11) Notum est quae pertulerint inuasores: quae ideo praetermittenda diiudico, ne genius socialis principis uerecundiam sustineat perditoris. quid enim de nostris partibus senserit, hinc datur intellegi, quando pacem contulit laesus, quam aliis concedere noluit exoratus. additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornauit et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reuerentiam Eoi culminis inclinauit. (12) Franci etiam, tot barbarorum uictoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen qui praecipiti saltu proelia semper gentibus intulerunt. sed quamuis superba natio declinauerit conflictum, uitare tamen proprii regis nequiuit interitum. nam Theodericus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum principum nostrorum langoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione credo diuina, ne nos aut affinium bella polluerent aut iuste productus exercitus uindictam aliquam non haberet. macte procinctus Gothorum omni felicitate iucundior, qui hostem regalem capite caedis et nobis nec unius ultimi fata subducis. (13) Burgundio quin etiam ut sua reciperet, deuotus effectus est, reddens se totus, dum accepisset exiguum. elegit quippe integer oboedire quam imminutus obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit. recuperauit enim prece quod amisit in acie. beatam te, domina, laude multiplici, cui diuino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando aduersos rei publicae aut caelesti felicitate uincis aut tuis imperiis spontanea largitate coniungis. (14) Exultate, Gothi pariter ac Romani: dignum miraculum, quod omnes loquantur. ecce praestante deo felix domina quod habet eximium uterque sexus, impleuit: nam et gloriosum regem nobis edidit et latissimum imperium animi fortitudine uindicauit. (15) Haec quantum ad arma pertinent, utcumque referuntur: nam si pietatis eius atria uelimus intrare, uix nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et uoluntas, sed maior benignitas quam potestas. dicamus igitur parua de magnis, pauca de plurimis. scitis quanta bona nostro ordini caelesti benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimauit honoribus et singillatim bona tribuit, quos sub uniuersali munimine custodiuit. (16) Ea quae asserimus iam creuerunt. respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem uirum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed uulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec praefecturam, quam bene gessit, amitteret et eximium uirum honor geminatus ornaret: confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium. accepit enim et praesentaneam dignitatem, ne de re publica bene meritus diu absens putaretur ingratus. (17) O admiranda beniuolentia dominorum, quae in tantum extulit praedictum uirum, ut donatis fascibus et patrimonium iudicaret addendum: quod sic ab uniuersis gratanter exceptum est, ut in munere eius cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quicquid digno ceditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. quid ergo de animi firmitate loquar, quae uicit et philosophos ualde praedicatos? procedit enim ex ore dominae beneficus sermo et manens sub securitate promissio. (18) Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: uerus testis est, qui laudat expertus. cognouistis enim quae contra me uota conflixerunt: non aurum, non magnae ualuere preces: temptata sunt uniuersa, ut probaretur sapientissimae dominae gloriosa constantia. (19) Ordo flagitat dictionis Augustarum ueterum pompam moderna comparatione excutere. sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui uirorum laus cedit uniuersa? hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tamquam in speculum purissimum sua praeconia mox uideret. enituit enim Hamalus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, VVinitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth castitate, VValamer fide, Theudimer pietate, sapientia, ut iam uidistis, inclitus pater. cognoscerent hic profecto uniuersi singillatim propria, sed feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum turba se iure non potest aequare uirtutum. (20) Aestimate quale eis esset de tali herede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. quaeratis forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat subolem, qui eius laudat auctorem. deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: 'specto feliciter uirtutis eius augmenta, qui differo laudare principia'. subuenite, patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum uestra satisfactione persoluite: nam sicut unus satiare non ualet omnium uota, ita multi unius possunt complere disposita. [11,2] II. IOHANNI PAPAE SENATOR PPO. (1) Supplicandum uobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per uos deo largiente percepimus, custodiri nobis uestris orationibus sentiamus. quis enim dubitet prosperitatem nostram uestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a domino diligi non meremur, et permutatione officii bona recipimus, dum talia non agamus? ecclesiasticis siquidem ieiuniis fames est exclusa popularis: decoris lacrimis tristitia foeda discessit et per sanctos uiros acceleratum est, ne traheret diutius quod grauabat. (2) Et ideo salutans officiositate, qua dignum est, precor ut uiuacius oretis pro salute regnantium, quatenus eorum uitam caelestis princeps faciat esse longaeuam, Romanae rei publicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio uestro intellegentiae sensus aperiat, ut quae uere sunt utilia, sequar, quae uitanda, refugiam. (3) Vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet: facies ueritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea: sequamur quod intus est, ne foris a nobis simus: instruat quod de uera sapientia sapit: illuminet quod caelesti claritate resplendet. talem denique iudicem publicus actus excipiat, qualem filium catholica mittit ecclesia. in suis nos etiam muneribus uirtus sancta custodiat, quia grauiores insidias antiqui aduersarii tunc subimus, quando eius dona suscipimus. (4) Nolite in me tantum reicere ciuitatis illius curam, quae potius uestra laude secura est. uos enim speculatores Christiano populo praesidetis: uos patris nomine uniuersa diligitis. securitas ergo plebis ad uestram respicit famam, cui diuinitus est commissa custodia. quapropter nos decet cogitare aliqua, sed uos omnia. pascitis quidem spiritaliter commissum uobis gregem: tamen nec ista potestis neglegere, quae corporis uidentur substantiam continere. nam sicut homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque refouere. primum penuriam temporis, quam delicta promerentur, orationibus sanctis amouere. si quid tamen, quod absit, acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate tractatur. (5) Monete me quae sunt gerenda sollicite. bene agere uel correptus exopto, quia difficilius errat ouis, quae uoces desiderat audire pastoris nec facile efficitur uitiosus, cui ammonitor insistit assiduus. sum quidem iudex Palatinus, sed uester non desinam esse discipulus: nam tunc ista recte gerimus, si a uestris regulis minime discedamus. sed cum me a uobis desiderem et moneri consiliis et orationibus adiuuari, iam uobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur inuentum. (6) Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores, quae licet generalis mundo sit praestita, nobis etiam cognoscitur et localiter attributa. tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis diuidentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas, quas uidere uniuersitas appetit, Roma felicior in suis sinibus habere promeruit. (7) Nihil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed nouit diuinitas magna praestare. ipsa retundat inuidos: ipsa nobis faciat ciues caelesti aspiratione gratissimos et supplicationibus uestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta. [11,3] III. DIVERSIS EPISCOPIS SENATOR PPO. (1) Corporalium patrum naturalis mos est de filiorum prouectione gaudere, dum eorum institutionibus applicatur quicquid laudis in clara prole conceditur. uos autem spiritales parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro me sanctae trinitati sedulo subplicate, ut splendere laetum faciat in medio positum candelabrum, quatenus nec mihi interior desit uisus et de me aliis pandatur aspectus. (2) Numquid proderit iudicem aliis esse perspicuum, si sibi potius reddatur obscurus? dignitatem conscientiae donet, qui tribunalia praestare dignatus est. faciat inoffensum iudicem, ne damnet errantem. sit nobis prosperrime praesens, ut infausta uitia reddantur absentia. amorem suum tribuat, ut peccandi ambitum miseratus excludat. (3) Quapropter, animae ueri parentes, affectuosa et probabili petitione uos deprecor, ut indicto ieiunio domino supplicetis, qui uitam principum nostrorum florenti regno protendat, hostes rei publicae defensor imminuat, donet quieta tempora et ad laudem sui nominis copiosa faciatque rerum omnium tranquillitate, ut me uobis reddere dignetur amabilem. (4) Sed quo facilius uestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos quos destinamus attenti. quod nescimus, nobis non debet imputari. actus eorum testimonia uestra prosequantur, ut aut laudatus gratiam aut accusatus apud nos inuenire possit offensam. neque enim nobis imputare poterunt, si delinquunt, quando non iubentur male dare, ut perperam cogantur accipere. (5) Orfanis uiduisque contra saeuos impetus deo placita praestate solacia, ita tamen, ne, quod accidit per nimiam pietatem, dum miseris subuenire quaeritis, locum legibus auferatis. nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita, ut iura possitis reddere feriata. excludite, sanctissimi, inter immundos spiritus implacabiles uitiorum furores, uiolentiam temperate, auaritiam depellite, furta remouete, depopulatricem humani generis luxuriem a uestro populo segregate. sic auctorem iniquitatis efficaciter uincitis, si eius persuasiones de humanis cordibus auferatis. (6) Episcopus doceat, ne iudex possit inuenire quod puniat. administratio uobis innocentiae data est. nam si praedicatio uestra non desinat, necesse est ut poenalis actio conquiescat. et ideo dignitatem meam in omni uobis parte commendo, quatenus actus nostri sanctorum orationibus adiuuentur, qui minus in humana potestate praesumimus. (7) Familiariter etiam mihi suadete quod iustum est. non sum callidus abiurator: quod generaliter debeo, incoactus exoluo. dependo etiam sanctitati uestrae honorificae salutationis officium textumque epistulae affectuoso fine concludo, ut in mentem uestram dulciora remaneant, quia bene sibi animus posteriora commendat. [11,4] IIII. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO. (1) Secure uobis, deo iuuante opinionem nostram credimus, cuius conscientiam per causarum uarios usus longa aetate probauimus. nam si in aduocationis studio iustitiae claritate fulsistis, quid nunc prouecti ad consilia nostra facietis? crescit enim in illo meritum, cui maius datur officium, quando iam habendus est in iudicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assidere. ornentur ergo subsellia cuius ore fora tonuerunt. absens adhaere nostro lateri pleniorem laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaueris solus. hanc coram positus mecum curam participareris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere, quicquid inde praestante deo laudis potuerimus accipere. (2) Quapropter officium tibi obseruare censemus, quod nostris iussionibus obsecundat, praeceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus iustissime designatis praecipimus oboediri, quatinus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia et nullus de contemnendi sumat audaciam. si quos etiam fideiussoribus committere necessarium aestimaueris, confidenter assume, quia illud magis releuare potest animum nostrum, si aliquid per uos cognoscamus impletum. praesenti enim sola uerba praestares: nunc autem facta potius debentur absenti. (3) Consilium quippe tantae sedis ingens est procul dubio fama meritorum: sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. labor uester procuret mihi omnium quietem. scitis quae turpia neglectus intulerit. scopulus uitandus est, ubi alter offendit. sed haec uos monere mea potius curiositas quam uestri diffidentia facit. nam omnia uos illa gerere credimus, quae iuuante deo famae nostrae et rei publicae utilia esse iudicamus. [11,5] V. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO. (1) Gaudere uos quidem in eis credo, quae caritatem uestram optasse diiudico: nam ipsius quodammodo res agitur, cuius in alterum uota complentur. sed hinc intellego antiquae amicitiae fructum, qui uenustate felicior est, in suauissimi saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanae ciuitatis copiam per eos quorum interest tamquam munus eximium nostris hospitiis offeratis. (2) Ideo enim peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intrauimus, ut populus ille antiquis delectationibus assuetus beatissimis regnantium temporibus explosis necessitatibus perfruatur. procul enim sit, ut aliquo illius ciuitatis esuriente satiemur. illorum, quod absit, indigentia nostra penuria est. quid plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. (3) Atque ideo tota uiuacitate incorrupta frumenti species congregetur, ut panis inde coctus non horrori, sed deliciis uideatur esse propositus. ponderatio iusta seruetur. uincant copiae mentium desideria. non putatur abundare quod quaeritur. fugite scelerata lucra, uitate nefanda compendia. quicquid ibi male praesumitur, in mei animi laesione grassatur. nemo putet ueniale, quod in ista temptauerit parte sumere. in nobis facilius consentimus excedi quam Romanorum utilitates patiamur imminui: non ut fauorem captem plausumque popularem, sed ut iuuante deo meum in illis compleam dilectionis arbitrium. (4) Ciues si quidem omnes fouendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. urbs ornata tot eximiis senatoribus, beata tam nobilibus populis laudes debet nostrorum principum personare, quas homo nationis exterae se miretur audisse. nam iuste se illic extollit laetitia popularis, quae dominos cognoscitur habere uictores. (5) Quapropter impendendum est, quicquid fides, quicquid magna potest exhibere cautela, quia illud uere nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. laetentur praesentibus gaudiis qui erant de nostra actione suspensi: illorum ne desideria, illorum uota iuuerunt et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod ab eis uniuersaliter audiebatur optari. (6) Agite nunc, ut amor iste iuuante domino perseueret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter sentiunt inchoasse. abundantiam nunc petamus communibus uotis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia diuina concedat, ceterum prouentum quem praestiterit non neglegentia diminuit, non uenalitas ulla subducat. fidem meam promitto, sed cum ipsis diuinitatis dona sustineo: cautelam offero, turpia fraudulentissimae nundinationis excludo. ipsi autem in domino de promerita ubertate glorientur. [11,6] VI. IOHANNI CANCELLARIO SENATOR PPO. (1) Quamuis statutis gradibus omnis militia peragatur et tempora sibi custodiant, qui iudicum iussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur sollemni ordine non teneri, qui suis primatibus meruit anteponi. tibi enim reddunt obsequia, qui te praeire noscuntur et reflexa condicione iustitiae illis reuerendus aspiceris, quos subsequi posse monstraris. hanc inaequabilem aequitatem, speciale decretum, singulare beneficium sub aspectu iudicis agis nec potest rationabiliter culpari, quod inpugnante ordine uideatur assumi. (2) Nullus tibi de temporis qualitate praescribit. transgressio matriculae actio tua est et solus confidenter neglegis quod alios seruare compellis. sed talia tibi pro excellentibus meritis conceduntur. dum credi debet omnes industria fideque superare, quem nos constat elegisse. nemo enim sequentem probat, nisi quem sibi laudanda uirtus associat, quando uituperabile est inferiorem erigere nisi meritis alios uideatur excellere. (3) Hoc igitur laudabile praeiudicium, sententiam gratiosam, militiam domesticam a duodecima indictione cancellorum tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate custodias, per te praesentandus accedat, per te nostris auribus desiderium supplicis innotescat, iussa nostra sine studio uenalitatis expedias omniaque sic geras, ut nostram possis commendare iustitiam. actus enim tui iudicis opinio est et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intellegi, sic mens praesulis de te probatur agnosci: non iniuria, quia talem unusquisque ad responsa sua uidetur eligere, qualem se cunctos decreuerit aestimare. (4) Vestes ipsae, quae nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si aliquo inquinamento sordescant? quanta uero gratia nos decorare uidentur, cum laudabili puritate nituerint! sic miles ad secreta iudicis proximatus praesulis sui famam aut ornat aut maculat. in nobis siquidem peccant, qui alios grauant et dum spolium obsecrantis ambitur, fama praesidentis exuitur. (5) Considera, si neglegere debemus unde nos culpari posse cognoscimus. ultra omnes dementes est, qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. respice, quo nomine nuncuperis. latere non potest quod inter cancellos egeris. tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamuis studiose claudas, necesse est ut te cunctis aperias. nam si foris steteris, meis non emendaris obtutibus: si intus ingrediaris, obseruantium non potes declinare conspectus. (6) Vide quo te antiquitas uoluerit collocari: undique conspiceris, qui in illa claritate uersaris. proinde ad nostra monita aures animumque conuerte: fige menti omnia quae iubemus: non te tamquam uacuam fistulam dicta perexeant, quae tamdiu plena conspicitur, quamdiu in eam undae influere posse noscuntur. esto potius conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non fundas: quia nihil proderit, si auribus tuis transitura placeant et in cordis sinibus se omnia non defigant. [11,7] VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO. (1) Iustissime quaeritur quod annua deuotione praestatur, quando sub quodam gaudio constat inferri, quod soluitur lege generali. stipendium namque est, quod subiectum facit munificum dici et offerentis nomen accipit, qui se quod penditur debere cognoscit. quam lautum est intrepidum foro assistere, publicum non timere et inter deuotos laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi. (2) Inhonorum est enim omne quod cogitur nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad tributa: contra quam libero dignum est compulsoribus nil debere! ille solus delectabilis ager est domino, in quo superuenire non timetur exactor. merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed substantia communitur. (3) Et ideo, quod feliciter dictum sit, indictione duodecima per dioecesin dicationis tuae sollemni moderamine custodito possessorem te officiumque tuum praecipimus ammonere, ut trina illatione deuotus constitutis temporibus suam compleat functionem, ita ut cesset uenalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita. nam qui se huiusmodi onera subleuare dicunt, aliud magis pondus abominabilis nundinationis imponunt. (4) Absit a nostris temporibus detestabilis et fugienda uersutia. possessor nihil aliud, nisi quod publico debetur, exoluat: nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare contendunt. quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione uolumus aggrauari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus deo iuuante compleri, quatenus et possessorum deuotio gratissima dominis innotescat et tarditatis inuoluta confusio nostris rationibus auferatur. unde singulis quibusque temporibus sollemni more factos breues ad scrinia nostra transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae iussionis praesens commonere uidetur auctoritas, ne, si aliquid horum aestimaueris neglegendum, tu tibi absolute facias esse periculum. (5) Verumtamen ut iustissimarum praeceptionum diligentior procuretur effectus, illum atque illum praecedentibus meritis comprobatos tibi officioque tuo iussimus imminere, ut nihil possit nocere neglegentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata. unde continenter agite, si prouectum uestrum magis desideratis extendere. impia lucra sint a uobis omnimodis aliena: uos possessorem deuotum redditis, si fraudulentis non grauetur incommodis. de aequitate potius quam de rapacitate proficitur. semper metuit iniusta praesumptio: quid enim adquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? aut in qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse? (6) Nolite sine praemio credere, quae uidentur ad bonam conscientiam pertinere. habebunt nos bene agentes, in quo possumus, adiutores. remuneratorem enim illi me esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognouero. agite ergo: laudes ad me potius uestri perueniant quam querellae. maius commodum non quaeratis, quam si nihil uenditis. illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest laetus offerre et miles sollemniter securus accipere. non censor, sed laudator uester esse desidero. cauete ergo, ne reddatur infestus qui uobis cupit esse beneficus: nam grauius semper irascitur, qui contra propositum commouetur. [11,8] VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR PPO. (1) Priscorum mos fuit noua iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum uidebatur adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae ueterum decreta seruare. erat ante genus hominum sub hac nouitate sollicitum, dum regulam uitae suae in aliena cognoscerent uoluntate pendere: modo uero unusquisque nouit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. sufficiunt ergo uobis iura, si non desit uoluntas eximia. quid praeconum uoces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? (2) Propriae uitae imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum. studete cuncti actibus bonis et formidanda nescitis. nolite inardescere ad praesumptiones illicitas: amate uiuere quieti: transigite semper innoxii. quid litibus honesta confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, uitate potius damnosa litigia. si quod tamen emerserit ciuile certamen, legibus patriis estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad uiolenta confugiat. furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito. (3) Sed quia de nobis iudicibus etsi non uerus, tamen oritur rationabilis metus, dum inexperta potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum pertinet, iuuante deo rerumque dominis regnantibus omnia uobis iusta, omnia moderata promittite. primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescibitur. non enim mea uerba more uestium suspensa uenduntur. sperari a uobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa uenalitas. ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio, non indicimus quod ematur nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur. (4) Estote tantum ad consueta solliciti, de nouitate securi, quia illud solum nobis iudicauimus esse commodum, si uos iuuante domino seruemus illaesos. non uos quisquam militum pro sua uoluntate concutiet: non exactor adiecticiis grauabit incommodis: non solum nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus. alioquin inutile bonum est iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse. neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse uideantur. imminuta sunt enim uestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant. (5) Ostendimus in nobis deo iuuante continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. non enim potest auctoritatem habere sermo qui non iuuatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere et talia non fecisse. ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta priuata. scimus quae pro nobis uota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in uestra exultatione gaudere. (6) Patebunt deo propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor causae suis nos oculis sub libertate uisurus est: non redempta, sed propria lingua loquebitur. nobis enim nec seruitus imperabit nec a nobis nobilitas ueneranda fatigabitur. praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit, nemo a nobis quam uenerat minus locupletior redit. nesciuit domesticum penetrale a subselliis discrepare. iudicem me obseruans inueniet, quocumque respexerit. (7) Verecundiae memores iuuante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus. uos ad omnia iusta estote deuoti, ut me prouinciarum patrem faciatis esse quam iudicem, quia iterum grauius irascitur, qui minime de prauitatum actione pensatur. nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem uobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia commoda sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet uiam excedendi, qui non patitur iusta persolui. (8) Praeceptis etiam nostris oboedientiam aequabili moderatione praestate. compellat rationabiliter proprius animus, ne uos urgeat terror armatus. odium sibi excitat, qui iustis resultat imperiis. quem iam coegero, non amabo. sic enim cuncta quae agenda sunt uolumus explicari, ut uos nullo compulsore faciamus imminui. seruari uobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione distracta. honorem nostrum sola uos optamus gratulatione sentire et regnantibus bona petere, qui uestra desideria uisi sunt praestitisse. (9) Viuite nunc adepta securitate gaudentes. quem fas non fuit cogere, potuistis uoluntariis sponsionibus obligare. nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere, uult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare. tenete igitur arbitrii mei idoneum uadem, speculum cordis, imaginem uoluntatis, ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus. in hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes. non est uobis damnum absentiae meae: utilius est iudicem mente nosse quam corpore. [11,9] VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO. (1) Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti, dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit, propositi nostri uotum edictali tenore promisimus, ne iuuante deo quos securos esse cupimus uel de ipsa sollicitudine grauaremus. non enim est paruum tormentum aduersum aliquid formidare uenturum, dum semper grauius aestimatur emergere quod timetur. absit a nostris temporibus uel minima credulitas laesionis. reo iam uicinus est qui malus putatur, quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intrauerit pectus apta suspicio. (2) Quapropter dicatio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. aptum est enim ab his iussa cognosci, quos decreuimus ammoneri. excitetur nunc amor omnium circa dominos felices, ut, sicut nos nullum contraria uoluimus cogitatione suspendere, ita se et illi deuotos debeant pie regnantibus exhibere. sponsiones autem nostras uos ueras efficitis, si prouincialibus aequabiliter praesidetis. diligite iustitiam, quae uos et amabiles faciat et gloriosum commodum sua participatione concedat. (3) Scitote officia uobis quasi actuum uestrorum testes assistere. et ideo quam magnum est in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? iudicium quasi iuridicium cognoscite uocitatum. praesulem agere non decet quod alter accuset. quid timeat reus, cum uiderit crimen in fascibus constitutum? sola malis illa tormenta sunt, si publica uota moribus suis sentiant esse contraria. dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda. (4) Studete ergo nobiscum, ut boni mores prouincialibus dentur, sed nuditas auferatur. de remediis potius quam de laesione tractetur. graue malum est quemquam ad largienda iuris beneficia fieri et mixtum laesionibus inueniri. sic agite, ut, cum iustitia probata quaeritur, annus uester breuis esse uideatur. honores uobis potius offerantur. necessitatem quippe ambitus amittetis, si prouincialium uobis uota societis. nullos uestrorum actuum facimus esse custodes nec sub priuato arbitrio ingenium iudicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. instar nostrae geritis dignitatis si uos conscientiae puritate tractetis. obuiate malis, fouete nihilominus innocentes. (5) Si quis tamen est, qui ausu temerario contra uestros fasces erigatur nec possitis exercere quod iustum est, aut petitorem protinus cum uestra relatione transmittite aut, si uiribus deseritur ueniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et euectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire de talibus. atque ideo totius uobis excusationis causa summota est, quando aut per dignitatem uestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare. [11,10] X. BEATO V. C. CANCELLARIO SENATOR PPO. (1) Cum rerum domini clementia de famuli sui Dani salute cogitaret, cuius uotum est de cunctorum sospitate laetari, remedia Lactarii montis eum iussit expetere, ut cui medella humana nil profuit, uulgatum loci beneficium subueniret: qui crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuauit, dum ministeria naturae nimia concussione debilitata uirtutes suas explicare nequeunt ad salutem. escas enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit inutiles. nec interest talibus an sumere cibum an sustinere ieiunium. in dies singulos substantia uiua deficit et uelut rimosum dolium paulatim defluens donec euacuetur, expenditur. (2) Huic igitur ferocissimae passioni beneficium montis illius diuina tribuerunt, ubi aeris salubritas cum pinguis arui fecunditate consentiens herbas producit dulcissima qualitate conditas, quarum pastu uaccarum turba saginata lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus uideatur potus ille praestare, reddens pristino ordini resolutam passionibus uim naturae. replet membra uacuata, uires effetas instaurat et fomento quodam reparabili aegris ita subuenit quemadmodum somnus labore fatigatis. (3) Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhausta uidere miraculum est, ut umor ille lacteus non praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere, miroque modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. exiles per dumeta discurrunt montium, tenues uidentur et instar eius cui medentur sustinent passionis. lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in uasis. (4) Qua de re anonas deputatas subuectionemque necessariam praebete uenienti, ut in supra dicto loco armentali suco salubriter pastus eodem alimento reparetur eius iuuentus, quo nutritur infantia. consurgite, animi tali passione laborantium: iam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam uitam. uoluptuose bibite quae saluberrima sentiatis. felicitatis genus est inde curari, unde libens animo aeger possit expleri. [11,11] XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA. (1) Venalitas uictualium rerum temporis debet subiacere rationi, ut neque in uilitate caritas nec in caritate uilitas expetatur, sed aequalitate perpensa et murmur ementibus et grauamen querulis negotiatoribus auferatur. (2) Atque ideo trutinatis omnibus et ad liquidum calculatione collecta diuersarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate summota definitarum rerum debeat manere custodia. si quis autem uendentium non seruauerit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum multam a se nouerit exigendam et fustuario posse subiacere supplicio, quatinus eum et damni metus terreat et praedicta poena uehementer affligat. [11,12] XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM. (1) Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum iustitia continentur, quanto magis debet laborantibus subueniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum! et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum, ne quod ad leuamen inuentum esse constat, detestabile potius grauamen infligat. recipiatur hospes ad pretia definita: iniquitatem non patiatur auaram qui inuitatur ad gratiam, quando turpis aucupatio est terrere enormitate pretii et susceptione blandiri. (2) Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit uoluntate distrahere: utrosque enim constat aliena uelle diripere et considerationem iustitiae non habere. nescitis quanta possitis adquirere moderati? ultro ad commoda uestra ueniunt, qui uos temperanter agere posse cognoscunt. nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis obliuione defendi, quando ad nos cotidie ueniunt qui uestra mercimonia patiuntur. (3) Cauete potius damna multarum, qui lucrorum auiditates appetitis. sex enim solidorum dispendium se nouerit sustinere et laceratione corporis affligendum, si quis aliter uendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum ciuibus atque episcopis locorum habita deliberatione censuerit. sufficere enim debent omnibus honesta lucra de ciuibus, ne obsessa potius itinera uideantur esse latronibus. [11,13] XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE. (1) Honestum nimis et necessarium uidetur esse negotium pro securitate Romanae rei publicae pio principi supplicare, quia conuenit a uobis expeti quod nostrae possit proficere libertati. nam inter cetera bona, quae uobis singulariter diuina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod uos cognoscitis ubique posse praestare. rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiae supplices tendimus manus, ut pacem uestram nostro regi firmissimam praebeatis nec nos patiamini abominabiles fieri, qui semper de uestra concordia uidebamur accepti. (2) Romanum si quidem nomen uos commendatis, si nostris dominis benigna conceditis. gratia uestra nos erigit ac tuetur et hoc mereri cognoscimus, quod de uestra mente sentitur. quietem ergo Italiae foedera uestra componant, quia tunc amari possumus, si per uos dilectio uotiua copuletur. cui rei si nostrae preces adhuc non uidentur posse sufficere, aestimate patriam nostram in haec precatoria uerba prorumpere: (3) 'Si tibi aliquando grata fui, ama, piissime principum, defensores meos. qui mihi dominantur, tibi debent esse concordes, ne incipiant talia in me facere, quae a uotis tuis cognouerint discrepare. non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper uitae gaudia praestitisti. ecce alumnos meos sub tua pace geminaui, ecce ciuibus ornata resplendui. si me laedi pateris, ubi iam nomen tuae pietatis ostendis? quid enim pro me nitaris amplius agere, cuius religio, quae tua est, cognoscitur sic florere? senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur. (4) Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere. habui multos reges, sed neminem huiusmodi litteratum: habui prudentes uiros, sed nullum sic doctrina et pietate pollentem. diligo Hamalum meis uberibus enutritum, uirum fortem mea conuersatione compositum, Romanis prudentia carum, gentibus uirtute reuerendum. iunge quin immo uota, participare consilia, ut tuae gloriae proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat. noli me sic quaerere, ut non ualeas inuenire. tua sum nihilominus caritate, si nullum facias mea membra lacerare. (5) Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper uisa sum possidere. impera motibus iracundiae, triumphator egregie. plus est quod generali uoce petitur quam si uester animus cuiuslibet ingratitudinis offensione uincatur.' (6) Haec Roma loquitur, dum uobis per suos supplicat senatores. quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. nam qui securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis uester non tribuat principatus? sed ut omnia reuerentiae uestrae congruere uideantur, per illum uirum uenerabilem legatum piissimi regis nostri ad uestram clementiam destinatum preces nostras credidimus porrigendas: ut tam multa debeant efficere, quae uel singula potuerunt apud pios animos optinere. [11,14] XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PPO. (1) Cum multis itineribus Comum ciuitas expetatur, ita se eius possessores paraueredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius adterantur. quibus indultu regali beneficium praecipimus iugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia laesionis. est enim post montium deuia et laci purissimi uastitatem quasi murus quidam planae Liguriae. quae licet munimen claustrale probetur esse prouinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse uideatur. (2) Haec post tergum campestria culta transmittit et amoenis uectationibus apta et uictualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta milibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur et piscium copia nullis tempestatibus subducatur, merito ergo Comum nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus. hic profecto lacus est nimis amplissimae uallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus spumei litoris albore depingitur. (3) Circa quem conueniunt in coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates, cuius ora praetoriorum luminibus decenter ornata quasi quodam cingulo Palladiae siluae perpetuis uiriditatibus ambiuntur. super hunc frondosae uineae latus montis ascendunt. apex autem ipse quasi quibusdam capillis castanearum densitate crispatus ornante natura depingitur. hinc riui niueo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt. (4) Huius sinibus ab austro ueniens Addua fluuius faucibus apertis excipitur. qui ideo tale nomen accepit, quia duobus fontibus adquisitus quasi in proprium mare deuoluitur, qui tanto impetu uastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in septentrionem obesiore aluei uentre generetur: putes quandam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam miroque modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur. (5) Hoc et in marinis quidem fluctibus fluuiorum inundatione contingit: sed ratio ipsa uulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa faece corrupti uitreo sint aequori discolores. hoc autem iure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum uideas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis undis non uideas colore posse miscere. (6) Quapropter incolis harum rerum iure parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores et facile onus afflictionis sentiunt, qui uti suauibus deliciis consuerunt. fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent natiuis epulis, ita eos exultare faciat munificentia principalis. [11,15] XV. LIGURIBUS SENATOR PPO. (1) Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut prouocetis ad meliora, cum de uobis concessa probaueritis esse gratissima. nam si subuenire semper amantis est, cuiusmodi uos aestimatos intellegitis, quos releuatos esse sentitis? sed ne uestram laetitiam longis praelocutionibus differamus, quia bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio, gloriosissimi domini deuotae Liguriae necessitatibus consulentes centum libras auri per illum atque illum de cubiculo suo pietate solita destinarunt, ut, iudicio uestro quibus est causa notissima, tanta unusquisque huius muneris participatione laetetur, quanta necessitate grauatus esse cognoscitur, ne quod afflictis datum est usurpet inlaesus, sed illi reparatis uiribus consurgant, qui damnorum sarcina premente corruerant. (2) Hastensis autem ciuitas, quae supra ceteras suggeritur ingrauata, dispositionis uestrae iustitia maxime subleuetur, ut secundum modum dispendii commoditate beneficii perfruatur. sumite pietatis stipendium, tributarii, et dominorum aestimate clementiam, qui condicione mutata hoc uos ab aerario uidetis accipere, quod consueueratis inferre. sed ut beneficia dominorum subtractis exactionum incommodis augeantur, celerius relatio uestra nos instruat, quid unicuique de hac summa relaxandum esse iudicatis, ut tantum de prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa uulgauerit. quapropter piissimis dominis uotis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio uestra supplicando peragat, quod se in ipso uniuersitas recepisse cognoscat. [11,16] XVI. LIGURIBUS SENATOR PPO. (1) Studiose nos oportet erigere, quos statuit regalis pietas subleuare: nam quibus dominorum clementia uoluit descendere, conuenit his etiam subiectos de propria dignitate praestare. nuper mihi gratias retulistis, quod spem uobis bonorum quam fructum aliquem contulissem. inuitastis me ad beneficia quia magna suscepistis gratulatione promissa. absoluimus uotum iudicis obligati. quae fuerunt praedicta, nunc probantur impleta. (2) Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo iudicis inchoare. hinc est, quod in ponderibus atque mensuris uos suggeritis ingrauatos. et ideo nostra cura prouidebit, ut nullius uos ulterius ex ea parte uexare possit iniquitas, quia graue scelus esse iudicamus aut mensuras modum excedere aut libram aequissimi ponderis iustitiam non habere. (3) Milites etiam sedis nostrae nec non exactores atque susceptores, a quibus grauia uobis inferri dispendia suspirastis, praeceptis nostris fecimus conueniri, ut deductis ad liquidum ratiociniis si quid fraudis potuerit inueniri, sine aliqua dilatione persoluant: quia hoc nostris temporibus profitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo. (4) Nunc ad apparatum florentissimi exercitus uota conuertite, uniuersa sine querella uel tarditate aliqua procurantes. efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt iussa completis. laetus oboediat, quem causa generalitatis inuitat. illa sola dolere debent dispendia, quae studio uidentur cupiditatis imposita. nam quod pro rerum necessitate praecipitur, inde prudentum animus non grauatur. [11,17] XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORIANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT. (1) Si hodierno die redemptionis inuenimus uitale remedium, si caelesti beneficio panditur spes salutis, conuenit etiam nos longo labore fatigatis gaudii deferre medicinam, ut superna bona quae periclitanti mundo collata sunt, generaliter sentiantur. alioquin piaculum quoddam est inter tristes uelle gaudere, et humanitatis refugit affectum, qui dolorem non sequitur alienum. contra quanto se melius excitat de communione laetitia, quando incitamentum magnae alacritatis est plurimos uidere gaudentes! (2) Hinc est quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus suis indiuisos esse uoluerunt. quapropter unusquisque iuxta matriculae seriem tua designatione uulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradibus promotionis accedat. egrediatur unus, ut anteponat uniuersos. totam sequentium seriem ad prouectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit. [11,18] XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR. (1) Amplectenda est promotionum grata sollemnitas, quae bene meritorum soluit excubias, quia tironibus conceditur spes laboris, dum uicissitudo fuerit reddita ueteranis. et ideo Anthianum, qui praetorianis inculpabiliter paruisse perhibetur obsequiis, inter tribunos et notarios ad adorandos aspectus properet principales, ut iuxta consuetudinem praesentatus spectabilitatis decoretur insignibus. [11,19] XVIIII. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT. (1) Optatus ad optata perueniens sui nominis sortiatur effectum. et ideo supradictum assiduis laboribus comprobatum corniculariorum sumere censemus officium, ut iure inter primates assistat, qui tironum inculpabiliter egit excubias. [11,20] XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR. (1) Olim quidem efficaciter peragens imperata multorum meruisti bona iudicia: sed nunc et diuino fauore commendatus erigeris, quando militiae laboribus perfunctus esse monstraris. quapropter spectabilitatis honore suffultus inter tribunos et notarios uenerandam purpuram adoraturus accede, ut per sacros aspectus principis tuae subsistat firmitas dignitatis. [11,21] XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT. (1) Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum prouocemus uota cunctorum. demus igitur quae sunt iusta laboribus, ut prouectu priorum inuitemus corda sequentium. atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum, quem uersutia nesciuit exquirere, se gaudeat probis moribus inuenisse. [11,22] XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM. (1) Iuste potentiora consequitur, qui de commissa sibi negotii perfectione laudatur. et ideo Castellum, quem matriculae series fecit accedere, nostra auctoritas quoque actorum scriniarii curam praecipit obtinere. [11,23] XXIII. DE CURA EPISTULARUM. (1) Constantiniani merita licet plures asserant, adstipulatio quoque nostra commendat. tanta est etenim in eo sinceritas mentis, ut et iudice teste mereatur laudari. hic itaque epistularum canonicarum curam prouectus accipiat, ut amplius momenta suae integritatis exhibeat, quando fidem publicam sibi respicit esse commissam. [11,24] XXIIII. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS. (1) Conuenienter honoris praestat augmentum probitas actionis nec decet differri, quem frequenter efficacem contigit approbari. hinc est quod Lucinum scriniarium curae militaris esse praecipimus: exhibiturus obsequium cui se merito non dubitat attributum. [11,25] XXV. DE PRIMICERIO EXCEPTORUM. (1) Decet nos incunctanter tribuere promotionis ascensus, quos labor militiae meretur assiduus. sicut enim aequum est desidiosis laborantium praemia denegare, ita conuenit excubantibus remunerationis optata concedere. et ideo Patricius exceptorum primicerium se a nobis nouerit institutum, ut ad tale perductus officium placuisse suarum merita gaudeat actionum. [11,26] XXVI. DE SEXTO SCHOLARIO. (1) Dignus est nostro iudicio promoueri, qui a multis praesulibus meruit approbari. uni enim acceptum fuisse interdum gratia est, multis placuisse iudicium. iustus igitur locum sexti scholaris se nouerit consecutum inuenturus militiae praemium, cum se actibus studuerit sociare fidelibus. [11,27] XXVII. DE PRAEROGATIVARIO. (1) Quis Iohannem non aestimet merito esse promouendum, qui nostro iudicio cancellorum olim sumpsit officium et tunc iam praerogatiuam conscientiae meruit, quando secreti munus iudicialis accepit? fruatur itaque gaudio et ordinis et honoris, qui moribus noscitur placuisse laudatis. hunc igitur praerogatiuarium sententia nostra confirmat, ut gradu potitus emeriti deuotioribus animis publicae pareat iussioni. [11,28] XXVIII. DE COMMENTARIENSE. (1) Iuuat bene meritorum uotis beneficiis respondere uicariis, ut deuotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri. quapropter Heliodorus commentariensium fruatur officio. digne siquidem eius integritati committimus quae custodienda esse censemus. [11,29] XXVIIII. DE REGENDARIO. (1) Aequitati uidetur accommodum, si efficaci actione laudatis digna moribus uicissitudo praestetur. habet enim suam gloriam, qui pensatis excubiis militarem noscitur promouere fortunam. hinc est quod Carterium regendarii locum feliciter obtinere censemus, ut spe futuri prouectus auidius praetorianis possit inhaerere laboribus. [11,30] XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM. (1) Dignum est ut sequatur uota fidelium fructus laborum et superior gradus excipiat, quos gestarum rerum integritas affectata commendat. hinc est quod Ursum primicerium deputatorum atque Beatum primicerium Augustalium esse censemus: ut qui ad maiora prouecti uidentur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla. [11,31] XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR. (1) Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus uidentur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi uindicat quod inexperta uix potest inuenire nobilitas. et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat, ut uenerandis clarificatus aspectibus militaribus excubiis se gaudeat liberatum. [11,32] XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT. (1) Adest militaribus obsequiis integritas iudicantis, quia gratanter exsoluit quod deberi iuste cognoscit. quapropter Pierius primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum. Si qua sunt alia, fiducialiter suggerantur: quia non est haesitationis metus, ubi non est iudicis uenalis auditus. [11,33] XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS. (1) Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata beniuolentia commonetur. neque enim decet, ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora uidentur augeri. et ideo de praesenti uobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. non uos anxia mora suspendimus nec cruciabili dilatione fatigamus. unus sit finis sollicitudinis et laboris. nam differendum quis putet, si beneficia sua uendere non retractet? [11,34] XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST. (1) Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. ite omnes prouecti. estote cuncti feliciter approbati. nil sustinuistis dubium, dum omne iudicium habeatur incertum. sola uos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. sic enim unusquisque proprio usus est uoto, tamquam de alieno non pependisset arbitrio. [11,35] XXXV. DELEGATORIA. (1) Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum uelociter solet coronare uictores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis ceteros antecellit? (2) Obseruauit enim iugiter imperialibus iussis et ut reuerentiam praetorianae sedis extolleret, tunc ad eius uenit obsequium, quando uocabulum coepit habere praecipuum. tales ergo tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. uotiuum non potest dici quod tristis suscipit. grauamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella uexatis. (3) Quapropter experientia tua de illa prouincia ex illatione tertia fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum prouida deputauit antiquitas, sine aliqua dilatione persoluat, quos noueris tertiae decimae indictionis rationibus imputandos. sed caue uenales moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non uidearis intulisse dispendii. qua enim poscentem ratione summoueas, si te actionis tuae qualitate constringas? honorabiles quidem a cunctis habendi sunt ueterani, sed ab his maxime, qui militiae labore detinentur. tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis. [11,36] XXXVI. ANATOLICO CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR PPO. (1) Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis inuenit, rationabiliter et temporis definita constituit, ut quod erat sub uitae termino positum praemium, non haberet incertum. alioquin quis sufficere semper et expectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? qua de re sub incerta uita certa militia est nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit peruenire. (2) Astra ipsa, ut astronomi uolunt, licet assidua repetitione uoluantur, cursus sui definita custodiunt. nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi caeli spatia peruagatur. stella Iouis duodecim annis attributam sibi regionem illustrat. Martis sidus ignea celeritate raptatum decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. sol anni spatio zodiaci circuli signa praeteruolat. astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius uelocitate succinctus tredecim mensibus proposita sibi interualla praeteruehit. Luna peculiari nobis uicinitate proximior triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus impleuerit. (3) Merito ergo laboris finem mortales inueniunt, quando, ut philosophi dicunt, et ipsa, quae deficere nequeunt nisi cum mundo, cursus sui terminos rationabiliter acceperunt, hac tamen interueniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant, humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. (4) Et ideo illi, qui inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos ei longaeua consuetudo deputauit, per illam indictionem de Samnii prouincia ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de praemio, quem uera iudicis commendat assertio. praefuit enim cornibus secretarii praetoriani, unde ei nomen est deriuatum, laudatis actionibus comprobatus: eo ministrante caliculum scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri: gratificati sumus, cui leges fauerunt: negauimus, cui iustitia non promisit. (5) Nemo tristis extitit de uictoria sua, quia saluis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior, non redemit. nostis omne quod loquimur: neque enim in cubiculis nostris secretaria uestra peracta sunt: quod egimus, cohortes nouerunt. fuimus nimirum ad nocendum priuati, ad praestandum iudices. districtio nostra in uerbis est habita et in factis sensa benignitas. irascebamur placati, minabamur innoxii et ne potuissemus laedere, terrorem uidebamur inferre. habetis, ut solebatis dicere, castissimum iudicem: relinquam uos integerrimos testes. [11,37] XXXVII. LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO. (1) Bene antiqua moderatione prouisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. nam cui officio remuneratio solueretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica geritur, eorum strenuitate completur et, quod difficillimum seruiendi genus est ‚ sic enim omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere ‚, exercitibus paret, armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi inuenire potest alter offensam. (2) Quid publicas illationes per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? eorum est etiam sudoribus applicandum, quod uictuales expensae longe quidem positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela prouincialium congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur. (3) Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, uirtus explicabilis iussionum, et quicquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum iuste prouisionibus applicamus. splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, uiolenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. erudiatur quis forensibus litteris: alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae deuotionis eruditur. (4) Et ideo talibus cum honore soluendum est quod merentur, ut et sibi aliquando accipiat, qui semper rei publicae utilitatibus adquirebat. quocirca illi primiscrinio iam militiae labore perfuncto ex canone prouinciae Campaniae tertiae illationis tot solidos sollemniter te dare censemus, ut et ille iustis laboribus perfruatur et posteri eius exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt. [11,38] XXXVIII. IOHANNI CANONICARIO TUSCIAE SENATOR PPO. (1) Moderatrix rerum omnium diligenter considerauit antiquitas, ut, quoniam erat plurimis per nostra scrinia consulendum, copia non deesset procurata chartarum, quatinus, cum iudices multis profutura decernerent, odiosas moras dulcia beneficia non haberent. hoc munus supplicantibus datum est, ne auare constringerentur ad commodum, pro quibus a largitate publica constabat acceptum. ademptus est impudentissimus exactionibus locus: specialiter a damnis exemit propter quos principis humanitas dedit. (2) Pulchrum plane opus Memphis ingeniosa concepit, ut uniuersa scrinia uestiret quod unius loci labor elegans texuisset. surgit Nilotica silua sine ramis, nemus sine frondibus, aquarum seges, paludum pulchra caesaries, uirgultis mollior, herbis durior, nescio qua uacuitate plena et plenitudine uacua, bibula teneritudo, spongeum lignum, cui more pomi robur in cortice est, mollities in medullis, proceritas leuis, sed ipsa se continens, foedae inundationis pulcherrimus fructus. (3) Nam quid tale in qualibet cultura nascitur, quam illud, ubi prudentium sensa seruantur? periclitabantur ante hoc dicta sapientium, cogitata maiorum. nam quemadmodum uelociter potuisset scribi, quod repugnante duritia corticis uix poterat expediri? ineptas nimirum moras calor animi sustinebat et cum differebantur uerba, tepescere cogebantur ingenia. (4) Hinc et priscorum opuscula libros appellauit antiquitas: nam hodie quoque librum uirentis ligni uocitamus exuuias. erat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis et in ueternosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. grauatis manibus paucis memoriam commonebat nec inuitabatur plura dicere, cui se talis pagina uidebatur offerre. sed hoc primordiis consentaneum fuit, quando rude principium tale debuit habere commentum, quod prouocaret ingenia sequentium. inuitatrix pulchritudo chartarum affluenter dicitur, ubi exceptionis subtrahi materia non timetur. (5) Haec enim tergo niueo aperit eloquentibus campum, copiosa semper assistit et quo fiat habilis, in se reuoluta colligitur, dum magnis tractatibus explicetur. iunctura sine rimis, continuitas de minutiis, uiscera niuea uirentium herbarum, scripturabilis facies, quae nigredinem suscipit ad decorem, ubi apicibus eleuatis fecundissima uerborum plantata seges fructum mentibus totiens suauissimum reddit, quotiens desiderium lectoris inuenerit: humanorum actuum seruans fidele testimonium, praeteritorum loquax, obliuionis inimica. (6) Nam memoria nostra et si causas retinet, uerba commutat: illic autem secure reponitur, quod semper aequaliter audiatur. quapropter deputatam summam tot solidorum de Tuscia prouincia illi subadiuuae ex illatione tertia te praebere censemus tertiae decimae indictionis rationibus imputandam, quatenus scrinium publicum integritatem fidei suae laudabili debeat perpetuitate seruare. quod defectum inter mortalia nesciens annua cumulatione semper augescit, noua iugiter accipiens et uetusta custodiens. [11,39] XXXVIIII. VITALIANO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO. (1) Apparet, quantus in Romana ciuitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia prouisa satiaret, quatenus circumiectae prouinciae peregrinorum uictui sufficerent, cum illi se ubertas aduecta seruaret. nam quam breui numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat! (2) Testantur enim turbas ciuium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus, mirabilis magnitudo thermarum et illa numerositas molarum, quam specialiter contributam constat ad uictum. hoc enim instrumentum nisi fuerit usuale, necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere nec parti aliae conuenire. denique haec quasi uestimenta pretiosa corporum ita sunt indicia ciuitatum, dum nullus adquiescit superflua facere, quae se nouit magnis pretiis explicare. (3) Hinc enim fuit, ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Bruttii boum pecus indigena ubertate praestarent. fuit nimirum utrumque mirabile, ut et prouinciae tantae ciuitati sufficerent et sic ampla ciuitas earum beneficiis uictualium indigentiam non haberet. erat quidem illis gloriosum Romam pascere: sed quanto dispendio uidebatur posse constare adducere tam multis itineribus quae darentur ad pondus, dum quae probabantur decrescere nullus poterat imputare! (4) Redactum est ad pretium, ubi pati non poterant detrimentum, quod nec itineribus imminuitur nec laboribus sauciatur. intellegant prouinciae bona sua. nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia deuoti, cur isti non sint ad compendia soluenda munifici? et ideo ambos titulos in assem publicum iam redactos diligentia tua statutis illationibus procurabit, ne meis temporibus neglegentes esse uideantur qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt. (5) Nam licet et alias prouincias studuerim reficere, nihil tamen in illis actum est quod uoluerim uindicare. senserunt me iudicem suum et quibus priuatus ab auis atauisque praefui, uiuacius nisus sum in meis fascibus adiuuare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis prouectibus sentiebam propensa exultatione gaudere. pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore, quando et hanc summam illis imminui, quae solebat offerri. nam cum mille ducenti solidi annuis praestationibus soluerentur, ad mille eos regia largitate reuocaui, ut exultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis. [11,40] XL. INDULGENTIA. (1) Quamuis nomen ipsum iudicis dicatum uideatur esse iustitiae et totius anni orbitam aequitatis iubeamur ambulare uestigiis, his tamen diebus in domicilium pietatis iure deflectimus, ut ad redemptorem omnium remissionis itinere peruenire possimus. ex hac enim uirtute suauissimos fructus legimus et remittendo aliis nobis parcimus. nam qui periculose iusti sumus, sub securitate semper ignoscimus. quapropter poenas abdicimus, tormenta damnamus et tunc uere iudices sumus. (2) Macte, indulgentia, quae soluis et praesules. tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? ab uniuersis necessario peteris, quando sub te spes uitae sumitur, quae sub iustitia non habetur. nam dum cum tribus aliis sororibus caelesti gratia perfruaris et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi, quamuis et ipsae uirtutes sint, honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt. sed quid tantum de terrena conuersatione dicamus? pietas est, quae regit et caelos. o si tecum liceret longis habitare temporibus! totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut parcere tolleretur. (3) Sed prouidentissime tanta res sacris solum temporibus uidetur esse concessa, ut gratius mundus acciperet, unde pro rerum nouitate gauderet. quapropter abstine noxiam, lictor, securem, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris uindicare: ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. catenas tuas lacrimis madidas felicior rubigo suscipiat: illud potius reconde, quod solebat includere. auditoria feralium uocum meliore sorte mutescant. sic re uera nomen custodis sine mortibus alienis. quid semper inferis laboras? aliquando et superis milita. otium tibi clemens actus indicit. qui iustitiae inexorabili excubat necesse est, ut eum pietas benigna discingat. (4) Et ideo cella gemituum, tristitiae domus, apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unum tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat necis exitus, a superis probatur abscisus. primum pedor ille collega catenarum abominabili maerore discruciat: auditum alieni gemitus et lamenta conturbant: gustum ieiunia longa debilitant: tactum pondera prementia defetigant: lumina diutinis tenebris obtusa torpescunt. non est unum clausis exitium: multifaria morte perimitur, qui carceris squalore torquetur. (5) Nunc ergo reos de Auerno tuo uicturos emitte: redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulerunt: atria tua uacuitatibus impleantur. locus ille perennium lacrimarum quondam tristes incolas perdat. non sunt inde qui laeti sunt: qui tunc profecto habebit gratiam, si desertus appareat. exite, inclusi, uicina semper morte pallentes: redite ad lucem, quos caligantes tenebrae possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc poteratis occidi. (6) Sed uos, qui nulla debetis ambitione iam decipi, delicta derelinquite cum catenis, dierum beneficiis absoluti. uiuite nunc honestate, qui didicistis superstites mori. cognoscite quam beneficialis sit bona conuersatio: altera contulit teterrimum carcerem, haec nouit splendidam tribuere libertatem: ista praestabit ut uelis uiuere, illa dedit ut eligeres iam perire. si leges astringunt, ulterius uos nullus includit. secreta pauescite: ad forum sine trepidatione uenite. (7) Illa iuste refugitis, per quae tristia pertulistis. mirentur uos liberos, qui uiderunt reos. odisse debetis quod uos tradidit neci. pecora ipsa uitare norunt, quae se laesisse cognoscunt: itinera illa non repetunt, ubi in foueam corruerunt. tenaces laqueos auis cauta declinat, haerentem uiscum ales suspecta non insidet. pisceus lupus harenis se mollibus, ut plumbati lini insidias euadat, immergit: cuius ut superducta retia eius tergum frustra diraserint, alacer in undas exilit et uitati periculi gaudia liberatus agnoscit. (8) Scarus esca pellectus, cum iunceum carcerem coeperit introire, mox se ad exitium suum inuitatum fuisse cognouerit, in caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. quem si alter eiusdem generis cognouerit inretitum, extrema eius mordicus trahit, ut qui sibi captus non potest subuenire, alterius solacio probetur euadere. sic et sauri argutum piscium genus a uelocitate nominati cum se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter illigati totis nisibus trahentes retrorsum socium conantur liberare captiuum. plura sunt, si talia perquirantur. omnia enim, quae possunt habere contraria, facilis casus absumeret, si curam salutis propriae non haberent. (9) Ad te, claustrorum magister, uerba reuocemus. patere poenale secretarium tuum innocenter esse secretum. torqueris quidem, quod nullus affligitur: a communibus gaudiis maestus exciperis, dum tibi soli non parcitur uenia generali, liuidae inuidiae comparandus. sustine de omnium securitate iacturam, qui habuisti de multorum afflictione laetitiam. sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi tantummodo uindica, quos lex pietatis gratia non relaxat, ne, cum truculentis parceret, asperrima facinora leuigaret. soluamur ergo cuncti saecularibus actibus implicati. patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet euadere. claustra reos dimittant: nos uincula improbae cogitationis absoluant.