[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE. (1) Quamuis omnium dignitatum officia a manu secludantur armata et ciuilibus uestibus uideantur induti qui districtionem publicam docentur operari, tua tantum dignitas a terroribus ornatur, quae gladio bellico rebus etiam pacatis accingitur. uide quo iudicio frueris euectus, quando aliis uigorem fascium uideamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent et laesi de optata ultione gauderent. alioquin culparentur priores, si temperata omnia non fecissent. sed cum te intellegas ad moderamen electum, humanum facile non concupiscas exitium. (2) Reus qui dicitur, et probetur. scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum. arma ista iuris sunt, non furoris. haec ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quam poena consumat. non enim cogitur ferro succidere robustam qui adhuc teneram uerbis curuat audaciam. ciuilis est pauor iste, non bellicus, quem tu sic facies esse gloriosum, si habere non probetur excessum. (3) Habes etiam et ferrum nihilominus incruentum. claudantur nexibus catenarum, quos leuium criminum pulsat inuidia. cunctator esse debet, qui iudicat de salute: alia sententia potest corrigi, de uita transactum non patitur immutari. signa tua abactores timeant, fures pauescant, latrones perhorreant, innocentia tantum laeta respiciat, dum sibi auxilia uenisse credit, quae legum disciplina transmisit. nemo redemptionibus tuum uelle deflectat: gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur: tu te inermem reddis, si a uirili animo cupiditate recesseris. (4) Quocirca per indictionem illam comitiuae tibi in illa prouincia tribuimus dignitatem, ut ad titulos tuos pertinentia ciuilitate potius laudabilis exsequaris nec quicquam praesumas facere, nisi quod priuatus possis legibus uindicare. ipsa est enim recta amministratio, quae et sine potestate defenditur, ut tunc probetur fuisse iustus, quando ei quae mauult obicere possit inimicus. (5) Nec tamen spes uestra uelut fastiditate deseritur: nam si bene prouinciarum amministrationibus praesidetis, honores uos amplissimos sperare leges merito censuerunt. unde iam uidetur paene debitum, quod uobis a tanta auctoritate ultro noscitur fuisse promissum. [7,2] II. FORMULA PRAESIDATUS. (1) Prudenter omnimodis inspexit antiquitas prouinciarum dignitates annua successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret et multorum prouectus gaudia reperirent. sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia dum tempus potestatis prolixum quaeritur, culparum obprobria non uitantur. illa enim uel in breuitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subrepunt, qui a fascibus sub uelocitate discedunt. annus uniuersus et ad declaranda conscientiae bona sufficit et facilius se ab errore custodit. sit in uestro proposito amministrationem unius anni suscipere: nostrum est merentibus tempus augere, quia non facile remouere cupimus quos iustos esse sentimus. (2) Idcirco conuersationis tuae moribus inuitati per illam indictionem praesidatum tibi in illa prouincia propitia diuinitate concedimus, ut sic debeas agere, quemadmodum nobis possessor gratias cum tributis uideatur exsoluere. decessorum bona exempla sequere: a uitiosorum te imitatione disiunge: non putetur omnis consuetudo probabilis. cautum debut reddere, non sequacem error alienus. prodit stultitiae culpam, qui sequitur accusatum. sed illud melius eligitur, unde praecedentis opinio sub ammiratione laudatur. (3) Respice quantis sit prouincia plena nobilibus. habes qui et bene de te loqui debeant et derogare praesumant, quia nulla potestas est, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit auferre. contra qui fructus est opinione praedicabili per confines ire prouincias et ibi inuenire uerissimam laudem, ubi non imperas potestate! additur, quod inremuneratum non relinquimus, si te egisse probabiliter audiamus. horre uitium et principis mereris affectum. uoluntatem regiam in legibus habes: illis obtempera et nostra cognosceris implere mandata. [7,3] III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS CIVITATES. (1) Cum deo iuuante sciamus Gothos uobiscum habitare permixtos, ne qua inter consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum sublimem uirum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad uos comitem destinare, qui secundum edicta nostra inter duos Gothos litem debeat amputare, si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito sibi prudente Romano certamen possit aequabili ratione discingere. inter duos autem Romanos Romani audiant quos per prouincias dirigimus cognitores, ut unicuique sua iura seruentur et sub diuersitate iudicum una iustitia complectatur uniuersos. (2) Sic pace communi utraeque nationes diuinitate propitia dulci otio perfruantur. scitote autem unam nobis in omnibus aequabiliter esse caritatem: sed ille se animo nostro amplius commendare poterit, qui leges moderata uoluntate dilexerit. non amamus aliquid inciuile: scelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus. uiolentos nostra pietas execratur. in causa possint iura, non brachia. nam cur eligant quaerere uiolenta, qui praesentia probantur habere iudicia? ideo enim emolumenta iudicibus damus, ideo tot officia diuersis largitatibus continemus, ut inter uos non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere. (3) Unum uos amplectatur uiuendi uotum, quibus unum esse constat imperium. audiat uterque populus quod amamus. Romani uobis sicut sunt possessionibus uicini, ita sint et caritate coniuncti. uos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in pace numerosos uobis populos faciunt et uniuersam rem publicam per bella defendunt. itaque destinato a nobis iudici uos conuenit oboedire, ut quicquid pro conseruandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis, quatenus et nostro imperio et uestrae utilitati satisfecisse uideamini. [7,4] IIII. FORMULA DUCATUS RAETIARUM. (1) Quamuis spectabilitatis honor unus esse uideatur nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum uidetur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus ius dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum uitia quantum bella suspecta sunt nec solum uox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. (2) Raetiae namque munimina sunt Italiae et claustra prouinciae: quae non immerito sic appellata esse iudicamus, quando contra feras et agrestissimas gentes uelut quaedam plagarum obstacula disponuntur. ibi enim impetus gentilis excipitur et transmissis iaculis sauciatur furibunda praesumptio. sic gentilis impetus uestra uenatio est et ludo geritis quod uos assidue feliciter egisse sentitis. (3) Ideoque ualidum te ingenio ac uiribus audientes per illam indictionem ducatum tibi cedimus Raetiarum, ut milites et in pace regas et cum eis fines nostros sollemni alacritate circueas, quia non paruam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. ita tamen, ut milites tibi commissi uiuant cum prouincialibus iure ciuili nec insolescat animus, qui se sentit armatum, quia clipeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. quos ideo constat appositos, ut intus uita felicior secura libertate carpatur. (4) Quapropter responde nostro iudicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias nec nostros ad gentes sub incuriositate transmittas. ad necessitatem siquidem rarius uenitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. priuilegia uero dignitatis tuae nostris tibi iussionibus uindicabis. [7,5] V. FORMULA CURAE PALATII. (1) Aula nostra sicut agnoscitur peritis dispositoribus instituta, ita doctorum in ea diligens debet esse cautela, quoniam pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente uitiatur. haec nostrae sunt oblectamenta potentiae, imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub ammiratione monstrantur et prima fronte talis dominus esse creditur, quale eius habitaculum comprobatur. et ideo magna uoluptas est prudentissimae mentis pulcherrima iugiter habitatione gaudere et inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. (2) Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in cauernis montium Polyphemus ab Ulixe singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inuentum est, aemulatrix posteritas in suum commodum custodiret. (3) Hinc est quod spectabilitatem tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas et noua simili antiquitate producas: quia, sicut decorum corpus uno conuenit colore uestiri, ita nitor palatii similis debet per uniuersa membra diffundi. ad quae sic poteris idoneus inueniri, si frequenter geometram legas Euclidem, si schemata eius mirabili uarietate descripta in tuae mentis contemplatione condideris, ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia. (4) Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad noua reddaris paratissimus, qui libris ueterum probaris eruditus. non enim tibi minima cura delegatur, quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. nam sicubi aut ciuitatem reficimus aut castellorum uolumus fundare nouitatem uel si construendi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus inuenitur. decorum magisterium, propositum omnino gloriosum in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas ammirata laudare. (5) Quicquid enim aut instructor parietum aut sculptor marmorum aut aeris fusor aut camerum rotator aut gypsoplastes aut musiuarius ignorat, te prudenter interrogat et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit iudicium, ne possit aliquid habere confusum. uide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. recipis certe bonae dispositionis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraueris. quapropter quicquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter uolumus explicari, ut ab opere ueterum sola distet nouitas fabricarum. (6) Sed haec possibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. efficaciter enim imperat artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de uictu non cogitat, perficere iussa festinat. illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea uirga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus uidearis incedere, ut ipso testimonio uicinitatis nostrae agnoscamur tibi palatia commisisse. [7,6] VI. FORMULA COMITIVAE FORMARUM. (1) Quamuis Romuleae fabricae collatae sibi uix possint praecipuae reperiri, quia totum ad ammirationem noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum, tamen interesse arbitramur, quod utilitas necessaria gratificat et quod pulchritudinis tantum causa commendat. Traiani forum uel sub assiduitate uidere miraculum est: Capitolia celsa conscendere hoc est humana ingenia superata uidisse. sed numquid per ea uiuitur aut corporis salus aliqua inde delectatione recreatur? (2) In formis autem Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit mirabilis et aquarum salubritas singularis. quot enim illuc flumina quasi constructis montibus perducuntur, naturales credas alueos soliditate saxorum, quando tantus impetus fluminis tot saeculis firmiter potuit sustineri. cauati montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur: et opus illud ueterum non destruitur, si industria suffragante seruetur. (3) Respiciamus certe aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. nam thermarum illa pulchritudo quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? currit aqua Virgo sub delectatione purissima, quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus polluatur. nam cum aliae pluuiarum nimietate terrena commixtione uiolentur, haec aerem perpetue serenum purissime labens unda mentitur. quis possit talia sermonibus idoneis explicare? (4) Claudiam per tantam fastigii molem sic ad Auentini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa ceciderit, cacumen illud excelsum quasi imam uallem irrigare uideatur. Aegyptius Nilus certis temporibus crescens per campos iacentes superducto diluuio aere sereno turbulentus exaestuat: sed quanto pulchrius est Claudiam Romanam per tot siccas montium summitates lauacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse et ita aequaliter fluere, ut numquam se possit desiderata subducere! ille enim dum recedit, limus est, dum uenit insperate, diluuium. quis ergo famosum Nilum urbis nostrae fluminibus non aestimet esse superatum? quando Nilicolas suos aut ueniendo terret aut recedendo destituit. (5) Verum haec non superflua commemoratione narrauimus, ut possis aduertere qualis a te diligentia perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. qua de re per indictionem illam comitiuam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus respicis expedire. (6) In primis noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio remouetur, cuius origo non tollitur. si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, peruigili celeritate reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaueris, tantumque apud nos proficis, quantum te illis studuisse probaueris. agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat et aquae distributio nulla se custodum uenalitate subducat. [7,7] VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE. (1) Quamuis nomen tuum ad ciuitatis te uigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris, tamen prouidentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suauiter inuitemus. quid enim tibi pulchrius quam in illa urbe operam nauanter impendere diligentiae tuae, ubi tales testes uidentur assistere? cautela quidem tua, mox adhibita fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: uix te contingit aliquid sollicite facere et audis proceres cum ammiratione laudare. mediocrem dignitatem regis et in summa opinione uersaris. custos Romanae ciuitatis diceris, quoniam eam ab intestino hoste defendis. (2) Quapropter circa fures esto sollicitus. quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam non tulerunt: credo ut quamuis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, maiori eos subderent dignitati. utere igitur per indictionem illam praefecturae uigilibus dignitate. horror tibi poenarum ademptus est, non potestas: nam lex a quo uoluit malos capi ipsum censuit plus timeri. eris igitur securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus, cui fallere insidiantes fas est et decipere gloria. (3) Actus tuus uenatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc tenetur. furta magis in furibus facis, dum illos circumuenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis. praestigii genus est quod agitis, ut latronum uersutias irretire possitis. facilius enim aestimamus sphingae aenigmata comprehendi potuisse quam raptoris fugacem praesentiam reperire. ille circumspectus ad omnia, instabilis ad uentura, trepidus ad insidias quemadmodum potest capi, qui more uenti nullo situ cernitur contineri? (4) Vigila impiger cum nocturnis auibus: nox tibi pandat aspectus et sicut illae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis inuenire praeconium. esto nunc ad iniuncta sollicitus. uenalitas tibi non adimat quod concedit industria. nam licet haec sub profunda caligine uideantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi. priuilegia quoque tua uel officii deputati ex nostra tibi auctoritate rationabiliter uindicabis, quia necesse est in tam magna ciuitate per diuersos iudices agi, quod ab uno non potest explicari. [7,8] VIII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS. (1) Quamuis dignitate magni nominis prima fronte decoreris, quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabat alterius uilitate pollueret, tamen hinc intellegitur, quid sentire maiorum potuisset auctoritas, quando praefectos uigilibus appellare uoluerunt qui pro generali quiete discurrunt. tibi enim commissa est fortunarum securitas, ciuitatis ornatus, utilitas omnium, scilicet ut contra domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem ciuium laedendum esse sentires. (2) Custodi fortunas omnium. securus somnus te uigilante carpitur et molestia nulla sentitur. in pace positus sumis de nocturno fure uictorias. tuis laureis mane ciuitas defensa laetatur, quae, dum captos respicit, tunc se occulto hoste caruisse cognoscit. cottidie triumphas, si bene uigilas, et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi iugiter latronibus famulatur inuentis. o ducatum nimia ciuium affectione susceptum! assumes praedones inquirere, quos pro se dominus non ualet inuenire et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes aut admissa concludis. (3) Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia ciuitatis unum in se suscipere, quod uidet omnibus expedire? merito tibi gloriosum nomen praefecti prudens antiquitas deputauit, quia istud facere non poterat, nisi qui ciues a suis commodis plus amabat. officium quoque tuum non paruo constat munere subleuatum, quando et ipsis momenti iura dilatata sunt, qui pro securitate ciuium militare noscuntur. (4) Quae cum ita sint, praefecturam tibi uigilibus per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus, ita ut et curam huius dignitatis et priuilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. sed quamuis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione humani sanguinis agitur, nihil subitum aut indeliberatum iubemus assumi. modestiam sequere, qui damnas audaciam: continentiam dilige, qui furta condemnas. ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam quicquid non discutitur, iustitia non putatur. conuictis uero atque confessis quae sunt secreta seruentur: quando crudele nihil efficit qui sequitur leges. [7,9] VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. (1) Deliciosa magis quam laboriosa militia est in Portu Romano comitiuae gerere dignitatem. illic enim copiosus nauium prospectatur aduentus: illic ueligerum mare peregrinos populos cum diuersa prouinciarum merce transmittit et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est uenientes euasisse periculum. his primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur et undis Tiberinis quasi per aluum uadunt quae ad commercia ciuitatis ascendunt. (2) Bene inuenta dignitas, quae copias uidetur ornare Romanas. nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? o inuenta maiorum! o exquisita prudentium! ut quia longius a litore Roma uidebatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum nauium possideret. duo quippe Tiberini aluei meatus ornatissimas ciuitates tamquam duo lumina susceperunt, ne uacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas. eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. (3) Tu copiam facis, dum ingredientes iuste tractaueris. auara manus portum claudit et cum digitos attrahit, nauium simul uela concludit. merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt. quapropter aduersus ibi uentus est immoderata praesumptio: nam placidum mare damnat, qui undas cupiditatis exaggerat. unusquisque pro sollemnitate commonitus offerat uoluntarium munus. Xenia sunt enim ista, non debita. a paucis accipit qui nimium quaerit: et sibi ipse nutrit uitae munera, qui moderatur oblata. (4) Sit tibi ergo cura praecipua non solum te abstinere, uerum etiam cohibere praesumentium manus, quia non est leue in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare. quocirca per indictionem illam comitiuae Portus te honore decoramus, ut sicut tibi dignitas dulces delicias amministrat, ita et tu honori opinionem laudabilem derelinquas. [7,10] X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM. (1) Quamuis artes lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum uita uaga uideatur efferri posse licentia, tamen moderatrix prouidit antiquitas, ut in totum non effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent. amministranda est enim sub quadam disciplina exhibitio uoluptatum. teneat scaenicos si non uerus, uel umbratilis ordo iudicii. temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis, et quibusdam regulis uiuant, qui uiam rectae conuersationis ignorant. student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum alienae laetitiae et condicione peruersa cum dominatum suis corporibus tradunt, seruire potius animas compulerunt. (2) Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui se nesciunt iuridica conuersatione tractare. locus quippe tuus his gregibus hominum ueluti quidam tutor est positus. nam sicut illi aetates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te uoluptates feruidae impensa maturitate frenandae sunt. age bonis institutis quod nimia prudentia constat inuenisse maiores. leue desiderium etsi uerecundia non cohibet, districtio praenuntiata modificat. agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt inuenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. (3) Quapropter tribunum te uoluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi uota ciuitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat inuentum, tuis temporibus ad culpas uideatur fuisse transmissum. cum fama diminutis salua tua opinione uersare. castitatem dilige, cui subiacent prostitutae: ut magna laude dicatur: 'uirtutibus studuit, qui uoluptatibus miscebatur'. optamus enim ut per ludicram amministrationem ad seriam peruenias dignitatem. [7,11] XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS. (1) Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et grauitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia ciuitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. (2) Defensorem te itaque illius ciuitatis per indictionem illam, ciuium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil uenale, nihil improbum facere uelis, qui tali nomine nuncuparis. commercia ciuibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. definita serua quae iusseris, quia non est labor uendendi summas includere nisi statuta pretia castissime custodire. imples enim re uera boni defensoris officium, si ciues tuos nec legibus patiaris opprimi nec caritate consumi. [7,12] XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS. (1) Quamuis per se honorabilis habeatur, qui uel minimam sollicitudinem ciuitati propriae uidetur impendere et inter suos magna reuerentia perfruatur, qui ciues se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur. (2) Et ideo ab indictione illa illius ciuitatis curam ad te uolumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. non sit merces in potestate sola uendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus. opulentissima siquidem et hinc gratia ciuium colligitur, si pretia sub moderatione seruentur, ut uere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse maiores. [7,13] XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE. (1) Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum uotum, quanto magis in Romana ciuitate uidetur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela seruandi, quali et cura uidentur affixi, ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non uigiliae, sed sola deberet reuerentia custodire. (2) Quid dicamus marmora metallis et ante pretiosa? quae si uacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere. ubi sunt exposita, quae facere potuerunt diuitiae generales et labor mundi, quem inter ista deceat esse neglegentem? quis in causa tali patitur esse uenalis, quando grauissimum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? (3) Qua de re per illam indictionem comitiuae Romanae cum priuilegiis et iustis commodis suis tibi concedimus dignitatem, ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus et insidiantes aut priuatorum fortunis aut moenibus ad tuum facias uenire iudicium et rei ueritate discussa congruam subeant de legibus ultionem, quia iuste tales persequitur publicus dolor, qui decorem ueterum foedant detruncatione membrorum faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati. (4) Officium tuum et milites consuetos noctibus potius inuigilare compelle: in die autem ciuitas se ipsa custodit: uigilans enim studio non indiget alieno. furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime superuenire sentitur. statuae nec in toto mutae sunt, quando a furibus percussae custodes uidentur tinnitibus ammonere. proinde diligentiam tuam deuotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces iniungimus, securos honores postea conferamus. [7,14] XIIII. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS. (1) Si aestimanda est dignitas ex labore, si laudabilis sollicitudo actuum publicorum parit gratiam liberaliter seruienti, summa gratificatione locus tuus habendus est, qui suis necessitatibus probatur adimere nostris ordinationibus tarditatem. quis enim nesciat quantam copiam nauium leuiter procures ammonitus? a dignitatibus palatii nostri uix in euectionibus scribitur et iam a te summa celeritate completur. (2) Nam inter dimissorum festinationes anxias uix sufficit alter aduertere quod te uiuaciter contingit implere. negotiatorum operas consuetas nec nimias exigas nec uenalitate derelinquas. sit modus qui non potest grauare laborantes, ut, cum res querelosas sine querimoniis egeris, maiora de nostro examine merearis. (3) Proinde comitiuam Rauennatem per illam indictionem tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis tuae priuilegia subeas et labores. officium tuum aequitatis consideratione moderare. semper enim et laedendi et praestandi causas inuenit, qui publicis actionibus adhibetur. sed quantum amministratio tua inter mediocres agitur, tanta debet aequalitate trutinari, quia illum potius expedit tenere mensuram, qui defectam noscitur gubernare substantiam. idonei damna uix sentiunt, tenues autem leui dispendio uulnerantur, quando uel mediocri iniuria totum uidetur amittere, qui exiguum cognoscitur possidere. [7,15] XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA. (1) Romanae fabricae decus peritum conuenit habere custodem, ut illa mirabilis silua moenium diligentia subueniente seruetur et moderna facies operis affabris dispositionibus construatur. hoc enim studio largitas nostra non cedit, ut et facta ueterum exclusis defectibus innouemus et noua uetustatis gloria uestiamus. (2) Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum esse cognoscat. et quia iustis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum uolumus pertinere quicquid decessores eius constat rationabiliter consecutos. uidebit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas illas, auctorum suorum scilicet adhuc signa retinentes, ut quamdiu laudabilium personarum opinio superesset, tamdiu et similitudinem uiuae substantiae imago corporis custodiret: conspiciet expressas in aere uenas, nisu quodam musculos tumentes, neruos quasi gradu tensos et sic hominem fusum in diuersas similitudines, ut credas potius esse generatum. (3) Has primum Tusci in Italia inuenisse referuntur, quas amplexa posteritas paene parem populum urbi dedit quam natura procreauit. mirabitur formis equinis signa etiam inesse feruoris. crispatis enim naribus ac rotundis, constrictis membris, auribus remulsis credet forsitan cursus appetere, cum se metalla nouerit non mouere. quid dicamus columnarum iunceam proceritatem? moles illas sublimissimas fabricarum quasi quibusdam erectis hastilibus contineri et sub tanta aequalitate concauis canalibus excauatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris iudices factum, quod metallis durissimis uideas expolitum, marmorum iuncturas uenas dicas esse genitales, ubi dum falluntur oculi, laus probatur creuisse miraculis. (4) Ferunt prisci saeculi narratores fabricarum septem tantum terris adtributa miracula: Ephesi Dianae templum: regis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo et mausolea dicta sunt: Rhodi solis aeneum signum, quod colossus uocatur: Iouis Olympici simulacrum, quod Phidias primus artificum summa elegantia ebore auroque formauit: Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte prodiga illigatis auro lapidibus fabricauit: Babyloniae muri, quos Samiramis regina latere cocto sulpure ferroque construxit: pyramides in Aegypto, quarum in suo statu se umbra consumens ultra constructionis spatia nulla parte respicitur. (5) Sed quis illa ulterius praecipua putabit, cum in una urbe tot stupenda conspexerit? habuerunt honorem, quia praecesserunt tempore et in rudi saeculo quicquid emersisset nouum, per ora hominum iure ferebatur eximium. nunc autem potest esse ueridicum, si uniuersa Roma dicatur esse miraculum. quapropter talia uirum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse uideatur esse metallicus et intellegere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit. et ideo det operam libris, antiquorum instructionibus uacet, ne quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur subrogatus. [7,16] XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE. (1) Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. omnia enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta uoluntatem suam cogitat uiuere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. itaque antiquae consuetudinis morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. (2) Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conuersatione diuisi, ad habitationes corum uadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos ignorasse. habetis igitur, supra dicti, qui inter uos emergentes causas et audire debeat et finire. et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando uobis cui debeatis obseruare declaratur. quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si uobis quae sunt profutura disponat. [7,17] XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS. (1) Gloriosum opus est seruienti unde Romana ciuitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum pracdictae Urbi proprio labore contulerit. dubium non est coctilem calcem, quae est niuibus concolor, spongiis leuior, instrumentum esse maximum fabricarum. haec quantum ignis adustione dissoluitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, harenacius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur: sine quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur. et ideo maius studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur optinere. (2) Quocirca industriam tuam multorum sermone celebratam ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam priuatis fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum uiderint paratum esse quod quaeritur. priuilegia uero loci tui nostris iussionibus rationabiliter uindicabis, ut maiora mereri possis, si bene tibi delegata compleueris. [7,18] XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS. (1) Considera quid suscipis, et intellegis locum te dare non debere peccatis. arma enim bene construere hoc est salutem uelle omnium custodire, quia prima facie ipsis terretur inimicus et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere. atque ideo ab indictione illa militibus te at fabris armorum, inuitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis. securitas te nostrae non inducat absentiae. quicquid feceris nos uidemus. age qui usu ipso subtilissima perquisitionis errores artificum possumus prima fronte deprehendere et laudabiliter operata iudicare. (2) Vide ergo qua diligentia, quo studio faciendum est quod ad nostrum uenturum constat examen. age itaque ut nulla te uenalitas, nulla culpa demergat, quia ueniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaueris. opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. hoc primum Phoroneus Iunoni dicitur obtulisse, ut inuentum suum numinis, ut putabant, auspicio consecraret. haec in bello necessaria, in pace decora sunt: haec denique imbecilles fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt fortiores. [7,19] XVIIII. FORMULA AD PPO DE ARMIFACTORIBUS. (1) Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter expedire. idcirco illustris magnitudo uestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum et artificibus iubere possit armorum, quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inueniri possit offensio. quia licet ubique culpa laedat, hic tamen grauiter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. proditionis quippe instar est exercitui subtrahere quod eum constat armare. quibus consuetudines suas prouidentia uestra deputabit, ut, dum illis excusatio uictualium tollitur, necessaria uiuacius exigantur. [7,20] XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR. (1) Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi uideamur iniungere, quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. et ideo binorum et ternorum titulos, quos a prouincialibus exigi prisca decreuit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis, ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur. ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. tuam enim tetigisset iniuriam, si alter eos titulos uideretur exigere, quos ad te praeceperunt leges sacratissimae pertinere. [7,21] XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR. (1) Quamuis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te iusserit pertinere, tamen, ne te multiplex occupatio praegrauaret et impedimenta tibi faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere, quatenus cum eorum solacio intra kal. Martiarum diem ad illustrem uirum illum comitem sacrarum largitionum sollemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si largitiones sacras per moram aliquam putaueris esse tardandas. ita ut te excipiendum esse non existimes, quem nos credidimus adiuuandum. nam si quid minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noueris facultatibus eruendum. [7,22] XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS. (1) Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius graue, si miles uiuat otiose, cui quaestus est actio sua, honor principalis iniunctio. similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. quapropter per indictionem illam ad illam uos prouinciam iubemus accedere: ut cum iudice uel eius officio intra diem kal. Martiarum quae de binis et ternis quantitas sollemniter postulatur, ad comitis sacrarum scrinia, postposita dilatione, dirigatis, sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat nec possessor supra modum professionis exsoluat. et non dubitetis commonitionis nostrae periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem potuerimus agnoscere. [7,23] XXIII. FORMULA VICARII PORTUS. (1) Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione uidetur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita. quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos uentis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum natiua facilitate prosiliunt. qua de re modestiae tuae fama prouocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora peruenias. in paruis enim discitur, cui potiora praestentur. [7,24] XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM. (1) Magna inter collegas suos praerogatiua decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus. cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum asserit excellentiam dignitatum. hoc etiam tui loci probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis pompa peragitur, totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur creditus, ut sine te nequeat esse perfectus. (2) Comiti quidem prouinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est. tu uitem tenes improbis minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam perorantis fas est distringere, quam praesuli non licet uindicare: gesta quin etiam totius actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur, postquam uoluntas iudicis explicatur. age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris. (3) Itaque per indictionem illam ad illam te prouinciam iubemus excurrere, ut mixtus iudicis officio competentia loco tuo peragas et qui princeps a nobis egrederis, nullis uilitatibus accuseris. reuerentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur, et in moribus sentiatur. [7,25] XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR. (1) Inuitat nos consuetudo sollemnis et uobis ornatum officii dirigere et pristinos ordines excubantium custodire. nostra enim laus est, si uos militia Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod uidetur priscis sanctionibus conuenire. sic enim Gothos nostros deo iuuante produximus, ut et armis sint instructi et acquitate compositi. hoc est, quod reliquae gentes habere non possunt: hoc est, quod uos efficit singulares, si assueti bellis uideamini legibus uiuere cum Romanis. (2) Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad uos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari. cui gratiam tuam in conseruandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra iussione praestabis. debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari. [7,26] XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM. (1) Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi uoluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognouerit subiacere. sed humanae mentis felix illa condicio est, quae arbitrium prouectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit dignitatis breuissimum spatium, ut uniuersis temporibus reddatur acceptus. (2) Quapropter interdum, iudices, ad blanda descendite. laboriosum quidem, sed non est impossibile iustitiam suadere mortalibus, quam ita cunctorum sensibus beneficium diuinitatis attribuit, ut et qui nesciunt iura rationem tamen ueritatis agnoscant. necesse est enim, ut, quod a natura conceditur, summonente iterum eadem suauiter audiatur. et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat et propria uoluntate sentire. facile enim sequuntur uestigia uerbi alieni, qui se possunt monitore compelli. (3) Propterea per indictionem illam in illa ciuitate comitiuae honorem secundi ordinis tibi propitia diuinitate largimur, ut et ciues commissos aequitate regas et publicarum ordinationum iussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia senserimus. [7,27] XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. (1) Utile est unum semper eligere, cui reliqui debeant oboedire, quia, si uoluntas diuersorum uaga relinquitur, confusio culparum amica generatur. itaque ciuitatis uestrae comitiuam per indictionem illam nos illi largitos fuisse noueritis, cui saluberrimam parientiam commodate, ut causis uestris ferat remedium, et iussionibus publicis procuret effectum: scituri quod, si quis se probabili deuotione tractauerit, similia de nostris sensibus haud irrite postulabit. [7,28] XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE). (1) Gratum uobis esse confidimus, quando militiae uestrae iudices destinamus, quia tunc ordines uestros agitis, quotiens uobis non defuerit praesentia iudicantis. relatiua ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat abrogatur. uobis ergo actum cedimus, dum ad uos dirigimus dignitates et tam diu uos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leue credatis beneficium, ut cum uos sitis obsequium, uobis occurrat electio cognitorum. (2) Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae uestrae cognoscite destinatum. quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam priuatis, ut cum laus optata comitetur. cui deuotionem iustissimam commodantes in his quae uobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reuerentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus. [7,29] XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM. (1) Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam ciuitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum. atque ideo curam portae illius ciuitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat aduentibus et bonorum non retardet accessus. nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina. (2) Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas. eris nimirum uia ciuium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare. stude ergo cum alimoniis inuitare uenientes. non tibi quod despiciatur est creditum. quibusdam faucibus ciuitatis praeponeris, qui ingredientibus uictualibus praeesse monstraris. quod te oportet sine querela perficere, ut in paruis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus. [7,30] XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM. (1) Aequitati conuenit ut unus quisque ad fructum militiae emenso tempore debeat peruenire et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet, ut a nobis debeat designari, qui uobis tribunus esse mereatur, ideoque hac auctoritate censemus, ut ille, quem locus uidetur exposcere, uobis in supradicto honore praesideat, quatenus, cum ad tempus uenerit constitutum, optato honore potiatur. diuina sunt ista iudicia, non humana, ut quem superna ad debitum tempus uoluerunt perducere, merito uideatur et laboris sui praemia suscepisse. (2) Excubiarum suarum igitur competentia priuilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum uenisse cognoscimus. quapropter illi pro utilitate publica disponenti modis omnibus oboedite, quoniam partem iudicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a uobis insolentius excedatur. [7,31] XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA. (1) Cum in urbo Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse comitiaci officii, ut utilitates publicae uideantur impleri, more nostro prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu eius locum uicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus et ille primates sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. (2) Si quos etiam comitiacorum ad comitatum iudicaueris esse dirigendos consulens obsequio nostro, tuo subiacebit arbitrio. eos autem, quos retinendos putaueris, indulta securitate potientur, ita tamen, ut uicissim omnia modereris, quatenus nec excubantes continuus labor atterat nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat. [7,32] XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR. (1) Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum uitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas quaeri, ubi et uultus noster imprimitur et generalis utilitas inuenitur. nam quid erit tutum, si in nostra peccetur effigie, et quam subiectus corde uenerari debet, manus sacrilega uiolare festinet? additur quod uenalitas cuncta dissoluitur, si uictualia metalla uitiantur, quando necesse est respui quod in mercimoniis corruptum uidetur offerri. quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile uitium uenire possit ad pretium? (2) Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur: claritas regia nil admittit infectum. nam si uultus cuiuslibet sincero colore depingitur, multo iustius metallorum puritate principalis gratia custoditur. auri flamma nulla iniuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in natiua qualitate permaneat. nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tanta hominum numerositate peccauerit? (3) Pondus quin etiam constitutum denariis praecipimus debere seruari, qui olim penso quam numero uendebantur: unde uerborum uocabula competenter ab origine trahens compendium et dispendium pulchre uocitauit antiquitas. pecunia enim a pecudis tergo nominata Gallis auctoribus sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire uilitatem. (4) Proinde te, cuius nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per iuge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Seruius rex in aere primum inpressisse perhibetur: ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis potuerit inueniri. nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita inremuneratum non derelinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus. [7,33] XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM. (1) Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationem, ut, quibus nos constat dona conferre, nullam uideantur itineris iniuriam sustinere, quando nec uobis morarum detrimenta faciunt et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? atque ideo humanitatem subter annexam uel ad equos capitum definitum illius gentis legatis sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas inremunerati non debeant peruenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quaelibet munerum magnitudo. [7,34] XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. (1) Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri, quia domini recordatio concedit semper augmenta nec possunt esse principis uacua gratificationis indicia. quapropter ad comitatum nostrum iussis te praesentibus euocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. (2) Et ideo otii delectatione postposita ad illam diem ad urbem illam uenire depropera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse iudicemus, cum te festinasse cognoscimus. desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quicquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et diuino iudicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quod debeamus sentire concedit. [7,35] XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR. (1) Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit. aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. (2) Hinc est quod ueniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor euocationis, qui pro uestra gloria constat inuentus, ad iniuriam conuertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. inuitamus quin immo desideria uenientum, quia inde magis crescimus, si uiros nobiles nostris obsequiis aggregamus. [7,36] XXXVI. FORMULA COMMEATALIS. (1) Nemo dubitat homines suaui uarietate recreari, quia in continuatione rerum magnum mentibus constat esse fastidium. dulcedo mellis, si assidue sumatur, horrescit: serena ipsa, quamuis magnopere desiderentur, iugiter adepta sordescunt: non immerito, quia dum sit homo commutabilis, naturae suae desiderat habere qualitates. (2) Et ideo festinanti tibi prouinciali oblectatione refoueri copiam tot mensuum in supra dicta prouincia concedimus immorandi, quia paene reclusus aduertitur, cui mutare solum liberum non uidetur: ita tamen, ut cum promeritas indutias domino iuuante transegeris, ad urbanas sedes redire festines. nam si taedium est continuatim uiuere in urbis celebritate, quanto magis in agris diutina tempora peregisse! libenter ergo damus indutias discedendi, non ut Roma debeat deseri, sed ut amplius commendetur absenti. [7,37] XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS. (1) Optamus nobis deo auxiliante subiectos uaria dignitatum praerogatiua gloriari: desideramus probabile genus hominum inpressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unus quisque possit uiuere, cum se honores reuerendos cognouerit accepisse. sic enim et ad uirtutis studia decenter ascenditur et a bonis ciuibus res publica plus amatur. atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conuentibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut, si haec praedicabili conuersatione tractaueris, in futurum praemiis melioribus augearis. [7,38] XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS. (1) Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta uirtutis. hoc nos studium prouidae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae uitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. grande siquidem uitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlatiuo nomine uocitatur. [7,39] XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS. (1) Superfluum quidem uidetur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est propositi uniuersos communiter uindicare. sed quia securitatem tuam quorundam uiolentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci, ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti potissimum conferamus. atque ideo diuersorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum aduersariis tuis non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali uidearis protectione contendere. ita fit ut, truculentis uiribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exaequatus. (2) Quapropter tuitionem tibi nostri nominis quasi ualidissimam turrem contra inciuiles impetus et conuentionalia detrimenta nostra concedit auctoritas: ita tamen, ne, his praesumptionibus subleuatus, ciuile despicias praebere responsum et tu uidearis insolens calcare iura publica, quem primitus detestanda premebat audacia. et quia ministros efficaces nostra debet habere praeceptio nec decet principem loqui quod non uideatur posse compleri, praesentis beneficii iussione, aduersus Gothos illa, aduersus Romanos illa, facile te fides et diligentia custodiuit: quia nemo laborat defendere quod timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. fruere igitur nostra clementia: beneficio laetare suscepto. nam si ulterius a quoquam sub inciuilitate temptaris, tua de inimicis potius uota complebis. [7,40] XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIMIS FACIENDIS. (1) Aeternum est beneficium quod posteritatis fuerit fauore collatum nec plus est conueniens regi quam si humanae praestet origini. in lucem quippe uenturus casus suscipere non meretur aduersos, ne ante grauamen districtionis incurrat quam gaudia supernae lucis inueniat. (2) Oblata itaque supplicatione depromis mulierem quam tibi placitus illigauit amplexus, beneficio nostro iugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur heredum. nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet dignumque unicuique uideatur esse quod placuit, durum est ibi libertatem liberam non haberi, unde liberi procreantur. (3) Et ideo illam quae, sicut iure praecipitur, honestate non fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem et filios ex eadem coniuge, siue qui suscepti sunt siue qui sunt suscipiendi, heredum uolumus iura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores futuros esse cognoscas. natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali securitate facimus esse carissimos. [7,41] XLI. FORMULA AETATIS VENIAE. (1) Gloriosa est supplicatio, quae ueniam quaerit aetatis: quando se grauitatem de moribus profitetur accipere, quam maturitatem uitae adhuc non contingit intulisse. minor nascendo grandaeuus cupis esse consilio. ita quod in humanis rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. quapropter oblata supplicatione depromis, ut, cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur iure quod non potest utilitate titubare. hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere, libenter accipimus, quia nullas se captare uelle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter affectat. (2) Atque ideo, si id tempus constat elapsum, quo ad hanc ueniam accedi iura uoluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in his causis reuerenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut alienandis rusticis uel urbanis praediis constitutionum seruetur auctoritas: ne cum opinioni praestare uolumus, utilitatem supplicis laedere uideamur. cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo grauior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas. [7,42] XLII. FORMULA EDICTI, AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT, QUI SAIONEM MERETUR. (1) Frequenter saiones, quos a nobis credidimus pia uoluntate concedi, querelis maximis cognouimus ingrauatos. corruptum est, pro dolor! beneficium nostrum, creuitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus petentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. unde nobis necesse fuit remedio salubri uotis pestiferis obuiare, ne, dum pietatis studio ad aequabilia beneficia trahimur, subreptionum iniquissima patiamur. (2) Atque ideo edictali programmate definimus, ut, quicumque contra uiolentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat forte saionem, officio nostro poenali se uinculo cautionis astringat, ut, si praecepta nostra eius inmissione plectibili is apud quem meretur excesserit, ipse poenae nomine det auri libras tot et satisfacere se promittat quaecumque aduersarius eius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta. (3) Nos enim cum reprimere inciuiles animos uolumus, praegrauare innocentiam non debemus. saio autem, qui sua uoluntate modum praeceptionis excesserit, donatiuo se nouerit exuendum et gratiae nostrae, quod est damnis omnibus grauius, incurrere posse periculum nec sibi ulterius esse credendum, si iussionis nostrae, cuius executor esse debuit, temerator extiterit. [7,43] XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM. (1) Constat militiam bene geri, quae probatis moribus uidetur imponi, quando ipse secum potest reuoluere, quod iudex eum admonere debuit: maxime cum ad patrimonia diuinae domus talis mereatur accedere, ut detestabili cupiditate non possit accendi. deinde cum splendidissimum officium censoria quadam grauitate reluceat et turpe sit illi misceri qui dignis moribus non potest approbari, congruum uidetur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reuerentia, ab illo die chartarii te uolumus nomen adipisci, ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. auaritiam declina: fuge longius iniqua compendia. multo melius proficitur, si bonis operibus seruiatur. [7,44] XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS. (1) Nescio quid grande de se uidetur promittere, qui loca desiderat publica possidere. hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et reuocetur ad ornatum quod pridem iacere uidebatur incultum. atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario iure concedimus, praeter aes aut plumbum uel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. age itaque ut per te decorem sumat quod neglectum incuriosa uetustate iacuerat, quatenus boni ciuis laudem inuenire merearis, si faciem tuae ciuitatis ornaueris, securus etiam ad quoslibet uel ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. quia tanto firmius unusquisque talia possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probauerit. [7,45] XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM. (1) Cum de agri utilitate uiuatur et omnibus inde certum sit iustum uenire compendium, tributum illud possessionis in illa prouincia constitutae ita quereris onerosum, ut uniuersas tibi uorauerit facultates hiatus ille uastissimus functionis et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam uideatur absumi, cuius utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo cultore praestetur. quapropter credimus te euadere posse nuditatem, si dominium huius ruris amiseris, cui iugis sterilitas de compulsoribus uenit, ne condicione miserabili seruias necessitati, cuius dominus esse meruisti. (2) Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae censuerunt, ut qui unius cespitis enormitate deprimitur nec alterius commodo subleuatur, moderatione habita ei debeat subueniri, magnitudini uestrae, cui cordi est cogitare iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est, tot solidos tributarios supradictae possessionis datis praeceptionibus ad eos quorum interest ita faciatis de uasariis publicis diligenter abradi, ut huius rei duplex uestigium non debeat inueniri, sed per saecula sine errore seruetur quod una tantum summa concluditur. [7,46] XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINAE MATRIMONIUM LEGITIMUM FIAT. (1) Institutio diuinarum legum humano iuri ministrauit exordium, quando in illis capitibus legitur praeceptum quae duabus tabulis probantur ascripta. sacer enim Moyses diuina institutione formatus Israhelitico populo inter alia definiuit, ut concubitus suos a uicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo polluerent et dilatationem prouidam in genus extraneum non haberent. hoc prudentes uiri sequentes exemplum multo longius pudicam obseruantiam posteris transmiserunt, reseruantes principi tantum beneficium in consobrinis nuptiali copulatione iungendis, intellegentes rarius posse praesumi quod a principe iusserant postulari. (2) Ammiramur inuentum et temperiem rerum stupenda consideratione laudamus hoc ad principis remissum fuisse iudicium, ut qui populorum mores regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret. et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi tantum illa consobrini sanguinis uicinitate coniungitur nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam nullamque uobis exinde iubemus fieri quaestionem, quando hoc et leges nostra permitti uoluntate consentiunt et uota uestra praesentis auctoritatis beneficia firmauerunt. erunt uobis itaque deo fauente posteri sollemniter heredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio, quoniam quicquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus applicetur. [7,47] XLVII. FORMULA AD PPO, UT SUB DECRETO CURIALIUM PRAEDIA VENUNDENTUR. (1) Patitur hoc inprouida mortalium plerumque condicio, ut, cum laedere putatur, consulat et cum consulere uidetur, affligat. sed illud magis est eligendum, quod prodesse cognoscitur. nam uenena ipsa si iuuare probantur, accepta sunt: et contra refugienda est suauitas mellis, quae inferre dinoscitur laesiones. finis ergo sapientis est amare quod expedit: sic nec aegri uotum respicit qui prodesse contendit. praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definiuit antiquitas, ut ad necessitates publicas melius sufficerent, si substantiae iuuamina plus haberent. (2) Sed in hac iterum parte prospexit, ut, si apud uos ineluctabilis necessitas appareret, ei suarum rerum distractio subueniret. nam quid prodest, si quispiam uideatur idoneus et fieri non possit a contractis nexibus absolutus? egenti similis est, qui reddere nequit alienum, nec dici potest proprium, quod liberare dominum non uidetur aditum. (3) Sed quamuis hoc uestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam uel rarissimi facti sustineretis inuidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae uestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum ueritate discussa, si aliter solui nequeunt contracta ligamina, praedii sui, quod propria uoluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne uitio uoracitatis imbutus facultates suas absorbere uideatur esse permissus. constet apud uos probabilis causa damnorum, quoniam illi uolumus subueniri qui duris necessitatibus probatur astringi: utrumque enim potest esse culpabile aut malis moribus frena laxare aut iustas iterum querelas excludere. quapropter prouide uobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. a quibus enim urbium munia poterunt sustineri, si ciuitatum nerui passim uideantur abscidi?