[1,0] VARIAE. LIBER PRIMUS. [1,1] EPISTOLA PRIMA. ANASTASIO IMPERATORI THEODORICUS REX. Rogat pacem certis de causis intermissam; laudat imperatorem, et ad illum mittit legatos, qui contentiones dirimant, et concordiam suae deinceps firmitati restituant. Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non habere: quando ille moribus obnoxius iam tenetur, qui ad iusta deprehenditur imparatus. Omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt, et utilitas gentium custoditur. Haec est enim bonarum artium decora mater; haec mortalium genus reparabili successione multiplicans, facultates protendit, mores excolit, et tantarum rerum ignarus agnoscitur, qui eam minime quaesiisse sentitur. Et ideo, piissime principum, potentiae uestrae conuenit et honori, ut concordiam uestram quaerere debeamus, cuius adhuc amore proficimus. Vos enim estis regnorum omnium pulcherrimum decus, uos totius orbis salutare praesidium, quod caeteri dominantes iure suscipiunt, quia in uobis singulare aliquid inesse cognoscunt; et nos maxime, qui diuino auxilio in republica uestra didicimus, quemadmodum Romanis aequabiliter imperare possimus. Regnum nostrum imitatio uestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii; qui quantum uos sequimur, tantum gentes alias anteimus. Hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. Quomodo potestis ab augusta pace diuidere, quem non optatis a uestris moribus discrepare? Additur etiam ueneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt, qui se nominis unitate iunxerunt. Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam pietatem uestram credidimus destinandos; ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse uitiata, detersis contentionibus, in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati uos non credimus inter utrasque respublicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere; quas non solum oportet inter se otiosa dilectione coniungi, uerum etiam decet mutuis uiribus adiuuari. Romani regni unum uelle, una semper opinio sit. Quidquid et nos possumus, uestris praeconiis applicetur. Quapropter salutationis honorificentiam praeferentes, prona mente deposcimus, ne suspendatis a nobis mansuetudinis uestrae gloriosissimam charitatem, quam ego sperare debui, etiamsi aliis non uideretur posse concedi. Caetera uero per latores praesentium pietati uestrae uerbo suggerenda commisimus, ut nec epistolaris sermo redderetur extensior, nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse uideremur. [1,2] EPISTOLA II. THEONIO VIRO SUBLIMI THEODORICUS REX. Redarguit illum negligentiae circa purpuram, quam singulis annis ad aulam regiam mittere solebat, et originem ac modum conficiendae purpurae describit. Comitis Stephani insinuatione comperimus, sacrae uestis operam, quam nos uoluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui cursum subtrahendo solemnem, abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. Credimus enim aliquem prouenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint; aut lanae non hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem . Quapropter si perscrutator Hydruntini maris infusa conchylia solemniter condidisset apto tempore, aceruus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae , ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxaret. Color nimio lepore uernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea regnantem discernit, dominum conspicuum facit; et praestat humano generi ne de aspectu principis possit errari. Mirum est substantiam illam morte confectam, cruorem de se post spatia tam longi temporis exsudare, qui solet uiuis corporibus uulnere sauciatis uix effluere. Nam cum sex pene mensibus marinae deliciae a uitali fuerint uigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse grauissimae; scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. Hic cum infecta semel substantia perseuerat, et nescit ante subtrahi, quam uestis possit absumi. Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una uindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. In illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa uideatur esse solemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus negligentiae in tali ueste peccare. Quid enim agunt tot artifices, tot nautarum cateruae, tot familiae rusticorum? Tu quoque comitiua subuectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut cum regale opus crederis agere, in multis uidearis tanquam tuis ciuibus imperare. Hoc ergo remissio tua negligit, quod te et in prouincia subuexerat, et ad conspectum principis honorabilem uenire faciebat? Quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem imminente tibi harum portitore, cum blatta , quam nostro cubiculo dare annis singulis consueuisti, uenire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. Verum talis tantaque res, quam facili legitur inuenta compendio? Cum fame canis auida in Tyrio littore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter humorem sanguineum defluentia, ora eius mirabili colore tinxerunt. Et ut est mos hominibus, occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes, fecerunt principibus decus nobile de re quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto uestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter nouella transmittens. Vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere. [1,3,0] EPISTOLA III. CASSIODORO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. [1,3,1] Summis laudibus illum extollit, et illi confert patriciatus apicem, cum iam fuisset rector Lucaniae et Brutiorum, ac praefecturam praetorianam gessisset. [1,3,2] Quamuis proprio fruatur honore, quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates (omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest uirtus quae sequestratur a praemio), tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis prouehitur, praecipuus et plenus meritis aestimatur. Nam si aequabilis credendus est, quem iustus elegerit; si temperantia praeditus, quem moderatus asciuit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere uirtutum. Quid enim maius quaeritur , quam ibi inuenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? Regnantis quippe sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini potestate munitus. Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt; ut tui laboris fructum capias, cum nostris animis singula suauiter inhaesisse cognoscas. In ipso quippe imperii nostri deuotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus prouinciarum corda uagarentur, et negligi rudem dominum nouitas ipsa pateretur, Siculorum suspicantium mentes ab obstinatione praecipiti deuiasti, culpam remouens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis. Egit salubris persuasio, quod uehemens poterat emendare districtio. Lucratus es damna prouinciae, quae meruit sub deuotione nescire: ubi sub procinctu Martio ciuilia iura custodiens, publica priuataque commoda inauarus arbiter aestimabas; et proprio censu neglecto, sine inuidia lucri, morum diuitias retulisti: excludens uel querelis auditum, uel derogationibus locum; et unde uix solet reportari patientiae silentium, uoces tibi militauerunt laudantium. Nouimus enim, testante Tullio (In Bruto), Siculorum naturam, quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine possint iudices etiam de suspicionibus accusare. Sed non eo praeconiorum fine contenti, Brutiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum quod peregrina prouincia meruisset, genitalis soli fortuna nesciret. At tu consuetudinem deuotionis impendens, eo nos obligasti munere, quo tibi putamus omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat absolutum. Egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec inuidia quempiam deprimens, nec gratia blandiente sublimans. Quod cum ubique sit arduum, tamen fit in patria gloriosum: ubi necesse est, ut aut gratiam parentela prouocet, aut odium longae contentiones exasperent. Oblectat igitur nos actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta prouida ordinatione disponens, ostendisti quam leue sit stipendia sub iudicis integritate dependere. Nullus grauiter obtulit, quod sub aequitate persoluit: quia quidquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur. Fruere nunc bonis tuis, et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. Haec est enim uitae gloriosa commoditas, dominos esse testes, ciues habere laudantes. His igitur tot amplissimis laudibus incitati, patriciatus tibi apicem iusta remuneratione conferimus; ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. Macte, summe uir, felicitate laudabili, qui ad hanc uocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse, quod cedimus. Sint haec diuina perpetua, ut cum haec pro remuneratione tribuimus, ad meliora iterum tuis meritis exigamur. [1,4,0] EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,4,1] Significat se Cassiodorum ad patriciatus apicem pro meritorum remuneratione, et post administratas egregie inferiores dignitates euexisse. Summe laudat Cassiodorum, eius patrem, auum, Heliodorum, totamque eius familiam. [1,4,2] 1. Optamus quidem, Patres Conscripti, coronam uestram diuersorum fascium flore depingi. Optamus ut libertatis genius gratam uideat turbam senatus. Conuentus siquidem talium est dignitas imperantium; et quidquid in uobis festiua gratulatione respicitur, nostris uere laudibus applicatur. 2. Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium uestrum ornent lumina dignitatum: quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creuerunt. Hos uiros nostra perscrutatur intentio; iis morum thesauris gaudemus inuentis, in quibus uelut figuratis honorum uultibus, clementia nostrae serenitatis exprimitur. 3. Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico uiro, praecipua in republica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut per honorem magni nominis declarentur merita seruientis. Qui non fragili felicitate prouectus, fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus euolauit; sed, ut crescere uirtutes solent, ad fastigium praeconii conscendit gradibus dignitatum. 4. Primus enim, ut scitis, administrationis introitus comitiuae priuatarum mole fundatus est: ubi non tirociniorum infirmitate titubans nouitatis uitio uel innocenter errauit, sed abstinentiae firmato uestigio, imitando uixit exemplo. Qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto, creuit tantum conuersationis laude, quantum profecerat dignitate. 5. Quid prouinciis redditam disciplinam, quid diuerso generi hominum momenta iustitiae infusa referamus? Vixit enim tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis, et doceret exemplis. Facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius praedicabili conuersatione pudet mores probabiles non habere. Quis enim uereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem uidet? Incassum personam fictae seueritatis induit, cum auarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus. Non habet distributionis gremium cui auctoritatem libera conscientia non ministrat: quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere. 6. Hic itaque sub praecedenti rege gymnasiis exercitatus, emeritis laudibus ad palatia nostra peruenit. Meministis enim, et adhuc uobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus insederit, et euectus in excelsum, inde magis despexerit uitia prospectorum. 7. Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus fauore fortunae, in cothurnum se magnae potestatis erexit; sed aequitate cuncta moderatus, gratiam nostram in se non reddidit odiosam. Maiora sibi de se fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit. Hic est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut quamuis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab omnibus plus mereri. Iunxit bene cum uniuersorum gaudiis nostra compendia, aerario munificus et iuste soluentibus gratiosus. 8. Sensit tunc respublica ex illo coetu Romuleo innocentiae uirum; qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit. Pudet enim eum peccare, qui laudatis uidetur potuisse succedere. Fuit itaque, ut scitis, militibus uerendus, prouincialibus mitis, dandi auidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. Quidnam fuit illi difficile custodire, qui se a rebus alienis decreuerat abstinere? Est enim inuicti animi signum, famae diligere commodum, et lucra potius odisse causarum. 9. Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque aui mores nobilissimos nescierunt. Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat. Quod uocabulum etsi per alios uideatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae. Antiqua proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter uiros fortes eximii, quando et ualetudine membrorum, et corporis proceritate floruerunt. 10. Pater enim huius candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis, dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis uitium nequeat inueniri. 11. Sed ut se pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuuanda repub. magna fuit charitate sociatus; quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in repub. labores, in omni consilii parte sequebatur. Ad Attilam igitur armorum potentem cum supradicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus. Vidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas terribiles et minaces, fretus ueritate, despexit; nec dubitauit eius altercationibus obuiare, qui furore nescio quo raptatus, mundi dominatum uidebatur expetere. 12. Inuenit regem superbum, sed reliquit placatum; et calumniosas eius allegationes tanta ueritate destruxit, ut uoluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere. Erigebat constantia sua partes timentes; nec imbelles sunt crediti, qui legatis talibus uidebantur armari. Pacem retulit desperatam. Cuius legatio quid profecerit, datur intelligi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et uidebatur optata. 13. Mox honore illustratus, mox reddituum dona aequus arbiter offerebat. Sed ille potius natiua moderatione ditissimus, dignitatem suscipiens otiosam, in remunerationis locum expetiit amoenissima Brutiorum. Negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab immani hoste securum; tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognouit. 14. Auus enim Cassiodorus illustratus honore cinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a Vandalorum incursione Siciliam Brutiosque armorum defensione liberauit; ut merito primatum in illis prouinciis haberet, quas a tam saeuo et repentino hoste defendit. Debuit itaque uirtutibus eius respub. quod illas prouincias tam uicinas Gensericus non inuasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. Hi autem et in partibus Orientis parentum laude uiguerunt. Heliodorus enim, qui in illa repub. nobis uidentibus praefecturam bis nouenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi. 15. Genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum, tanquam duobus luminibus oculatum, purissima claritate radiauit. Quo enim se quaeuis nobilitas ultra distendit, quam haec, quae in utroque orbe clara esse promeruit? 16. Vixit et ipse in prouincia honore iudicis, et securitate priuati: cunctis illis nobilitate potior, omnium ad se animos attrahebat; ut qui libertatis iure non poterant subdi, uiderentur magis continuis beneficiis suauiter obligari. 17. Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes uinceret, et donando saepius inuidiam nominis non haberet. Hinc est quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus; et bono instituto melior, quod a parentibus accepit, haereditaria largitate custodit. 18. Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intelligat, et parentum suorum apud nos laudes posse reparare, qui uiuere praeclaris elegerit institutis. Et ideo, Patres Conscripti, quia uobis est commodus honor bonorum, et iudicium nostrum uester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiatur eius prouectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. Est enim potius uicissitudo quam praemium; ut qui nos probabili actione coluerunt, reciproco fauore gratulentur. [1,5,0] EPISTOLA V. FLORIANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,5,1] Iubet ut statuta comitis Annae de Mazene fundo seruentur. [1,5,2] In immensum trahi non decet finita litigia. Quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis acquiescant? Unus enim inter procellas humanas portus instructus est; quem si homines feruida uoluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. Et ideo spectabilitati tuae praesentibus affamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus suspicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controuersia statutis legitimis est decisa, nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta seruentur. Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum. Cogi enim debet ut sit quietus, qui suo uitio renuit esse pacificus. Nam et medendi peritus inuitum frequenter sanat aegrotum, dum uoluntas recta in grauibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice grauare posse sentitur. [1,6,0] EPISTOLA VI. AGAPITO PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,6,1] Scribit Roma mittat peritissimos marmorarios Rauennam ad basilicam Herculis perficiendam. [1,6,2] Decet principem cura quae ad rempublicam spectat augendam; et uere dignum est regem aedificiis palatia decorare. Absit enim ut ornatui cedamus ueterum, qui impares non sumus beatitudine saeculorum. Quapropter in Rauennate urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quidquid in aula praedicabili admiratione fundauit, magnitudini tuae studiosissime delegamus; ut secundum breuem subter annexum, de Urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie diuisa coniungant, et uenis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. De arte ueniat, quod uincat, naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum uarietate texantur. Quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum. His sumptus subuentionesque praestabis: ne quemquam nostrum grauet imperium, quod ad utilitatem uolumus respicere singulorum. [1,7,0] EPISTOLA VII. FELICI VIRO CLARISSIMO THEODORICUS REX. [1,7,1] Illum iubet restituere Plutiani pupilli bona, quae a Neoterio eius fratre non tam comparauerat quam subripuerat, et illum reprehendit quod successionem inter aequales aequalem non diuisisset. [1,7,2] Venantii tutoris Plutiani aditione cognouimus, in eo te, qua non decuerat, actione uersatum; ut eum, quem sumptu proprio iuuare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. Affinitatem quippe tuam solatia debuerant impensa testari. Quale ergo uidetur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? Atque ideo praesenti iussione censemus, ut quidquid a Neoterio prodiga uoluntate lasciuo, te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas: ne nos huiusmodi factum cogas legibus uindicare, qui nunc uidemur omnia mansuetudine temperasse. Perire enim pupillo non patimur, quae parentibus sub nostra laude dederamus. Grauissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. Reliqua uero, quae te pro iugalis tuae asseris portione contempto iustitiae tramite diuisisse (si tamen appellanda diuisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio), sic ad nostrum comitatum festines occurrere; ut inter uos ea quae iustitiae conueniunt ordinemus. Iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant. [1,8,0] EPISTOLA VIII. AMABILI EXSECUTORI THEODORICUS REX. [1,8,1] Praecipit ut bona Plutiani pupilli a fratre eius Neoterio male uendita curet Venantio Plutiani tutori sine dilatione restitui. Quod si intercesserit frater, causam uult ad tribunal suum uocari. [1,8,2] Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi nouimus defuisse. Sic enim aequitatis libra seruabitur, si auxilium largiamur imparibus, et metum nostrum pro paruulis, insolentibus opponamus. Fortuna minor principem quaerit, quia in uituperationem nostram corruunt, quibus se publica uota subducunt. Venantii itaque tutoris Plutiani lacrymabili suggestione comperimus, Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona paruuli hostili furore lacerasse. Quod nos pro rerum suarum acerbitate commouit: ne largitas nostra, quam uelut titulum uolumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus uideatur illicitis; et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoueri dispendia tarditatis, ideo deuotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentoris obiiciat, legali positione praecedente, ad nostrum uenire deproperet comitatum; ut allegationibus cognitis, pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis. [1,9,0] EPISTOLA IX. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODORICUS REX. [1,9,1] Dicit se episcopum Augustanae ciuitatis falsis criminibus a clericis accusatum honori pristino restituisse, et remittit ad Eustorgium clericos illos, ut eos debita poena coerceat. [1,9,2] Tuta est conditio subiectorum, ubi uiuitur sub aequitate regnantium; nec dubio debet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. Fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae nunquam desiderantibus absconditur, si suis uestigiis perquiratur. Atque ideo, quod beatitudini uestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus, Augustanae ciuitatis episcopum, proditionis patriae falsis criminationibus accusatum; qui a nobis honori pristino restitutus, ius habeat episcopatus omne quod habuit. Nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi si proposito creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. Manifesta proinde crimina in talibus uix capiunt fidem. Quidquid autem ex inuidia dicitur, ueritas non putatur. Volumus enim impugnatores eius legitima poena percellere; sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis uestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est aequitatem moribus talibus imponere, quem nouimus traditionem ecclesiasticam custodire. [1,10,0] EPISTOLA X. BOETIO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. [1,10,1] Scribit domesticos protectores equitum et peditum, qui aulae regiae iugiter excubant, conquestos esse ab arcario praefectorum se pro emolumentis solemnibus integri ponderis solidos non percipere, et in numero grauia dispendia sustinere. Ubi tractat de arithmetica, de denario numero, de solido, de senario, uncia et libra, quae prohibet quominus ullatenus imminuantur. [1,10,2] 1. Licet uniuersis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles; confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. Otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. 2. Domestici patres equitum et peditum, qui nostrae aulae uidentur iugiter excubare (quod ex magnis fieri doloribus solet), adunata nobis supplicatione conquesti sunt, ab illo arcario praefectorum, pro emolumentis solemnibus, nec integri ponderis solidos percipere, et in numero grauia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia uestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio ueritatis eiiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. 3. Haec enim quae appellatur arithmetica, inter ambigua mundi certissima ratione consistit; quam cum coelestibus aequaliter nouimus, euidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet, et terrena custodit. Quid est enim quod aut mensuram non habeat, aut pondus excedat? Omnia complectitur, cuncta moderatur; et uniuersa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius esse noscuntur. 4. Iuuat inspicere quemadmodum denarius numerus, more coeli, et in se reuoluitur, et nunquam deficiens inuenitur. Crescit noua conditione, per se redeundo, addita sibi semper ipsa calculatio; ut cum denarius non uideatur excedi, ex modicis praeualeat maiora complecti. Hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis, redditur semper extensum; et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter augetur. Quantitate numerabili arena maris, guttae pluuiarum, stellae lucidae concluduntur. Auctori quippe suo omnis creatura sub numero est; et quidquid ad existentiam peruenit, a tali non potest conditione dimoueri. 5. Et quoniam delectat nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamuis usu celeberrimo uiles esse uideantur, animaduertendum est quanta tamen a ueteribus ratione collectae sunt. Sex enim millia denariorum solidum esse uoluerunt; scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus conuenienter includeret. Senarium uero, quem non immerito perfectum docta antiquitas definiuit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione signauit; quam duodecies similitudine mensium computatam, in librae plenitudinem ad anni curricula collegerunt. 6. O inuenta prudentium! O prouisa maiorum! Exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret, et tot arcana naturae figuraliter contineret. Merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata. Talia igitur secreta uiolare, sic certissima uelle confundere, nonne ueritatis ipsius uidetur esse crudelis ac foeda laceratio? Exerceantur negotiatores in mercibus; emantur late, quae uendantur angustius; constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. 7. Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur; sed a quo fidelis actus exigitur, compensatio imminuta praestetur. Da certe solidum, et aufer inde si praeuales; trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue. Cuncta ista nominibus ipsis constat esse prouisum, aut integra tribuis, aut non ipsa quae dicuntur exsoluis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum dare, et scelestas imminutiones efficere. Prouidete itaque, et ut arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas ; et quod benemeritis impendimus, incorrupto munere consequantur. [1,11,0] EPISTOLA XI. SERVATO DUCI RHETIARUM THEODORICUS REX. [1,11,1] Imperat ut mancipia a Breonibus militibus ablata, Maniario curet sine mora ulla restitui. [1,11,2] Decet te honorem quem geris nomine, moribus exhibere; ut per prouinciam cui praesides nullam fieri uiolentiam patiaris; sed totum cogatur ad iustum, unde nostrum floret imperium. Quapropter Maniarii supplicatione commoti, praesentibus te affamur oraculis; ut si reuera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoueris abstulisse, qui militaribus officiis assueti, ciuilitatem premere dicuntur armati; et ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus, difficile est morum custodire mensuram. Quapropter omni proteruia remota, quae de praesumptione potest uirtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda, eorum uideatur supplex odisse uictoriam. [1,12,0] EPISTOLA XII. EUGENITI VIRO ILLUSTRI MAGISTRO OFFICIORUM THEODORICUS REX. [1,12,1] Confert illi post administratam laudabiliter quaesturam, magisteriam dignitatem, et hortatur eum ad meliora promerenda. [1,12,2] Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista, nisi dignis impendere. Et quanquam potestati nostrae, Deo fauente, subiaceat omne quod uolumus, uoluntatem tamen nostram de ratione metimur; ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare. Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem, pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. Quid enim aduocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subueniat alienis? In hoc campo exercitatus cursu meritorum, ad palmam nostri iudicii peruenisti. Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta, honorem geminat, augmenta procurat; et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. Sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus priuilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores. Atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui, honorem alterum accipere meruisti. Quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento. Nati sunt fasces ex fascibus, et naturam retinentes fetus arborei pullulauerunt iterum decenter abscisi. Verum te haec remuneratio satietate non expleat, nec det laboribus tuis ferias nostri laus inuenta iudicii. Desiderabilior quinimo sit honestas, cum peruenit ad praemium; et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intelligis inuenisse. Honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis. Nosti enim bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus uenis. Meministi, quoties apud nos laudati sint innocentes, quoties bonis actibus reddidimus uicem. Ore tuo iudicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare. Esto innocentiae templum, temperantiae sacrarium, ara iustitiae. Absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. Pio principi sub quodam sacerdotio seruiatur. [1,13,0] EPISTOLA XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,13,1] Significat se ad magisterii munus Eugenitem subuexisse, qui maximis laudibus exornatur, quod quaestoris officium bene exercuerit. [1,13,2] Dignitas, Patres Conscripti, dum ad incognitum uenit, donum est; cum ad expertum, compensatio meritorum; quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius est fauori. Hos enim aestimatione subuehimus, alios gratia promouemus, et ad omnes indulgentiae uias nostra se relaxat humanitas. Sed amoris uestri intuitu commonemur, quoties in uestrum coetum ducitur, qui de gloriosis uirtutibus aestimatur. Quidquid enim humani generis floris est, habere curiam decet, quae sicut arx decus est urbium, ita illa ornamentum est ordinum caeterorum. Atque ideo Eugenitem illustrem uirum litterati dogmatis opinione fulgentem, magisterii honore subueximus; ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. Quis enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non uilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore seruauit? Dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes, mutua se gratia qualitatis ornarent. Hic est, qui nostro pridem lateri ueridicus quaestor adhaesit, quem liuoris nebula nulla fuscauit, nec maleuolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisiuit; sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit, et ad pietatem iussionum innocentiam suam praebuit. Animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suas potius explicat uoluntates. Habetis certe euidens nostrum in hac parte iudicium; ut post illius apicis culmen, ad alteram conscenderet dignitatem; nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse priuatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. Hunc ergo, P. C., tot meritis absolute relucentem fauor uester excipiat. Debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis uestrae comitetur assensus. Nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur, et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus uelocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus, quos ad laudis auiditatem natos singulariter inuenimus! [1,14,0] EPISTOLA XIV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,14,1] Praecipit ut genus Tertiarum quod Cathaliensibus imperabatur, annis singulis persoluatur. [1,14,2] Libentes omnibus modis praebemus assensum, quoties uox est iusta poscentium: quia nec decet esse difficile beneficium, quod largitate non patitur detrimentum. Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cathaliensibus inferebatur, genus tertiarum faciat annis singulis in tributaria summa persolui ; nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. Quid enim interest quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur, exsoluat? Ita et illis suspectum Tertiarum nomen auferimus, et a nostra mansuetudine importunitates competentium submouemus. [1,15,0] EPISTOLA XV. FESTO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. [1,15,1] Illi commendat tuitionem domus patricii Agnelli ad Africam descendentis. [1,15,2] Gratum nobis est, quoties de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium, et absentium credaris esse tuitio. Nam ideo et senator prior esse meruisti, ut te sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. Unde fit ut bona nobis de te crescat opinio, gloriosae actionis exemplo. Nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bona conscientia iudicatur. Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam descendentis, qui regnum petens alterius, nostris est utilitatibus seruiturus, saluis legibus tua tuitione ualletur: ne uiolentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. Peruiae sunt enim semper iniuriis facultates absentium; et quodammodo uidetur occasio homines in delictum trahere, quae non potest animum peruadentis de resultatione terrere. Ideoque celsitudo uestra, quam uotum pium est habere uicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos; et, quod potestatibus rarum est, proficias cunctis, qui uniuersis celsior inueniris. [1,16,0] EPISTOLA XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODORICUS REX. [1,16,1] Iubet discutiat causam Apulorum conductorum frumenti, qui conquesti fuerant frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata; et imperat (si ita res se habet) ut de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahat. [1,16,2] Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. Regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit; et acquirit nobiles thesauros famae, neglecta uilitate pecuniae. Hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti, opem fessis, manum porrigimus oneratis; ut pietatis nostrae remedio surgant, qui fortunae suae acerbitate corruerant. Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt, frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata: postulantes ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda diminuta. Quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut quorum non possumus accusare desidiam, releuandam potius aestimemus fortunam. Inde enim constitutas pensiones inferri uolumus, unde constat subiectos commoda consecutos. Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut quantum eos minus uendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inferatur, ne aliqua negligentia reddaris obnoxius, qui semper nobis prouida intentione placuisti. Quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia. [1,17,0] EPISTOLA XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONAE CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. [1,17,1] Praecipit castrum circa eos positum, dum pace fruuntur, communiant, ac domos sibi in eo construant. [1,17,2] Publicae utilitatis ratione commoniti (quae nos cura semper libenter onerauit), castrum iuxta uos positum praecipimus communiri: quia res praeliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur. Munitio quippe tunc efficitur praeualida, si diutina fuerit excogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur. Adde quod animus ipse non potest esse in audaciam pronus, qui diuersa fuerit cura sollicitus. Hanc merito expeditionem nominauere maiores, quia mens deuota praeliis non debet aliis cogitationibus occupari. Quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur: nec moram fas est incurrere iussionem, quae deuotos maxime noscitur adiuuare. Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos uobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro uicissitudinem rerum; ut sicut nos uestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare uos pulcherrimis fabricis sentiamus. Tunc enim accidit ut et sumptus competentes nostris iam penatibus congregare uelitis, et habitatio uobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? Ille imbribus pateat, uos tecta defendant; illum inedia consumat, uos copia prouisa reficiat. Sic uobis tutissime constitutis hostis uester ante euentum certaminis fata patietur perditoris. Constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum uirum, qui se per multa non distrahit. Nam quis eum prouidentiam habuisse putet, si tunc coeperit fabricis operam dare, aut penum condere, cum oporteat bella tractare? [1,18,0] EPISTOLA XVIII. DOMITIANO ET UVILIAE THEODORICUS REX. [1,18,1] Illis respondet quod debeant restitui praedia a praesumptoribus occupata, nisi aut contractus, aut praescriptio triginta annorum obuiet; et quod fratris percussor sit in exsilium deportandus. [1,18,2] Oportet uos colere et obseruare iustitiam, qui aequitatem populis dicere suscepistis: quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum prauum, qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. Et ideo ad interrogationem uestram curauimus praebere responsum: ne per dubitationem possitis errare, nisi (quod absit) uelitis excedere. Si Romanum praedium (ex quo, Deo propitio fontium fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium) sine delegatoris cuiusquam pyctacio, praesumptor barbarus occupauit, eum priori domino submota dilatione restituat. Quod si ante designatum tempus rem uidetur ingressus, quoniam praescriptio probatur obuiare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris. Illa enim reduci in medium nolumus, quae nostris temporibus praesumpta damnamus: quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quanquam omnium communi lege damnetur, solumque sit parricidium, quod totius tragoediam reatus exsuperet: tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huiusmodi portenta prouinciae finibus abigantur . Nam quibus fuit exosa societas parentum, ciuium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur. [1,19,0] EPISTOLA XIX. SATURNINO ET VERBUSIO VIRIS ILLUSTRIBUS SENATORIBUS THEODORICUS REX. [1,19,1] Praecipit ut quicunque Gothorum fiscum detrectauerit implere, eum ad redhibitionis aequitatem compellant. [1,19,2] Fisci uolumus legale custodire compendium: quia nostra clementia rebus propriis uidetur esse contenta. Et sicut nullum grauare cupimus, ita debita nobis perdere non debemus. Indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus: dum perniciosa res est in imperante tenuitas. Modus ubique laudandus est. Nam cur aut uituperabilis negligentia in propriis defluat, aut aliena cupiditas turpis abradat? Et ideo uobis praesenti iussione praecipimus, ut Adrianae ciuitatis curialium insinuatione suscepta, quicunque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis arctetis: ne tenuis de proprio cogatur exsoluere, quod constat idoneos indebite detinere. Hac scilicet ratione seruata, ut si quis contumaciae uitio maluerit nostra iussa tardare, cum mulcta reddat, quae debuit etiam non compulsus offerre; quatenus proteruo spiritu indecenter erecta, impunita iustis saeculis non relinquatur audacia. [1,20,0] EPISTOLA XX. ALBINO ET ALBIENO VIRIS ILLUSTRIBUS ATQUE PATRICIIS THEODORICUS REX. [1,20,1] Illos commonet ut in spectaculis patrocinium partis Prasini assumant, et ut de Hellandio et Thodoron, qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, ab illis Prasini pantomimus, confusione populi sublata, constituatur. [1,20,2] 1. Licet inter gloriosas reipublicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus pars minima uideatur, principem de spectaculis loqui: tamen pro amore reipub. Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare: quia undecunque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus; praesertim cum beatitudo sit temporum, laetitia populorum. Illud enim, propitiante Deo, labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. 2. Partis itaque Prasini insinuata petitione, comperimus (quoniam hoc introductum est, ut populi de colore uocitentur) seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari, et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. Quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere communem. Et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. Non enim inania uerborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. 3. Quapropter illustris magnitudo uestra praesenti iussione commonita, patrocinium partis Prasini, quod gloriosae recordationis pater uester impendit, dignanter assumat. Putari enim non debet iniuria, populos regere ac gubernare Romanos. Nam si bonorum omnium causa pensetur, pro eorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt. 4. Conuocatis ergo spectatoribus, de Hellandio et Thodoron, qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata, constituatur a uobis Prasini pantomimus: quatenus sumptum, quem pro spectaculo ciuitatis impendimus, electis contulisse uideamur. 5. Hanc partem musicae disciplinae Mutam nominauere maiores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod uix narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci. [1,21,0] EPISTOLA XXI. MAXIMIANO VIRO ILLUSTRI ET ANDREAE VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,21,1] Decernit ut discutiant, num pecunia fabricis Urbis deputata, tota fuerit absque fraude in eas expensa. [1,21,2] Prouocandi sumus affectuosis ciuium studiis ad augmenta ciuitatis: quia nemo potest diligere quod habitatores intelligit non amare. Unicuique patria sua charior est, dum supra omnia saluum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. Quapropter uotis paribus inuitemur ad dona; quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. Et ideo nulli graue sit, Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari: quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se peruenire cognoscit. Quocirca praesenti decernimus iussione, Romanae ciuitatis fabricas uos debere discutere, si labor operis concordat expensis, uel si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. Quibus rationibus euidenter expressis, ad nos instructionem fidelissimam destinate; ut iudicio nostro respondere uideamini, qui estis ad indaginem ueritatis electi. Nullum enim de largitate nostra fraudari uelle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus. Aues ipsae per aera uagantes proprios nidos amant; erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant; uoluptuosi pisces campos liquidos transeuntes, cauernas suas studiosa indagatione perquirunt; cunctaque animalia ibi se norunt refugere, ubi longissima cupiunt aetate constare. Quid iam de Roma debeamus dicere, quam fas est ab ipsis liberis plus amari? [1,22,0] EPISTOLA XXII. MARCELLO VIRO SENATORI ADVOCATO FISCI THEODORICUS REX. [1,22,1] Illum ex aduocato priuato creat aduocatum fisci. [1,22,2] Solida laus est regiae largitatis, quoties conueniunt indulta iudiciis; nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen: quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis. Non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis iudicamus. Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium; nutristi facundiam exercitatione causarum; expertus es quam suaues fides afferat fructus, ut etiam ipsa conciliet corda regnantium. Haec in te speculator uirtutum noster sensus inspexit. His apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate priuatas. Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui priuilegiis decessorum exempla secuturus. Ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede; ut nec calumnia innocentes graues, nec iustis petitionibus retentatores exoneres. Illa enim uera lucra iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. Non ergo quoties superes, sed quemadmodum uincas, inquiramus. Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure uictorias: quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur. Nam si dominus uincat, oppressionis inuidia est; aequitas uero creditur, si supplicem superare contingat. Non ergo paruo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit. Quapropter fit interdum causa mala fisci, ut bonus princeps esse uideatur. Maiori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite uictoria suffragetur. [1,23,0] EPISTOLA XXIII. CAELIANO ET AGAPITO VIRIS ILLUSTRIBUS ET PATRICIIS THEODORICUS REX. [1,23,1] Hi iudices eliguntur ut litem patriciorum uirorum Festi et Symmachi contra patricium Paulinum dirimant. [1,23,2] Decet regalis apicis curam, generalitatis custodire concordiam: quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. Quid est enim quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus, totaque respub. morum nostrorum honestate uestita? Hinc est quod praesenti iussione decernimus ut magnifici uiri atque patricii Festus atque Symmachus, contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio uestro, quas se habere dicunt exerant actiones. Quibus pro legum ratione susceptis, et, si iuris ordo patitur, definitis; tunc patricius Paulinus, quidquid aduersum supra memoratos magnificos uiros se habere causatur, pari sorte depromat. Nec tardari uolumus in eius quoque parte sententiam, dum uelimus omnia inter eos esse decisa; nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. Videte ergo tanti iudicii arbitros uos electos; uidete exspectationem nostram, aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum, si praesens disceptatio, quos dignos credidit, non impares probet esse. Debet enim de talibus uiris esse cura praecipua, qui dare possunt minoribus euidenter exempla. Nam qui inter pares summos uiros litem negligit absoluendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit. [1,24,0] EPISTOLA XXIV. UNIVERSIS GOTHIS THEODORICUS REX. [1,24,1] Indicat se per Nandium Saionem illos admonendos curasse, ut ad expeditionem Gallicanam VIII calendar. Iuliar., rebus omnibus necessariis sufficienter instructi, properent, et seniores iunioribus exemplo sint. [1,24,2] Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari. Laborem quippe non refugit, qui uirtutis gloriam concupiscit. Et ideo, iuuante Deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare; ut simul et uos prouectus occasionem habere possitis, et nos quae praestitimus, meritis contulisse uideamur. Latet enim sub otio laudabilis fortitudo; et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum. Atque ideo per Nandium Saionem nostrum admonendum curauimus, ut ad expeditionem, in Dei nomine, more solito, armis, equis, rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi, octauo die cal. Iuliarum proxime ueniente, modis omnibus, Deo fauente, moueatis; quatenus et parentum uestrorum in uobis ostendatis inesse uirtutem, et nostram peragatis feliciter iussionem. Producite iuuenes uestros in Martiam disciplinam. Sub uobis uideant, quod posteris referre contendant. Nam quod in iuuentute non discitur, in matura aetate nescitur. Accipitres ipsi, quorum uictus semper ex praeda est, fetus suos nouitate marcentes nidis proturbant, ne molli otio consuescant; alis uerberant immorantes, cogunt pullos teneros ad uolatum; ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. Vos autem, quos et natura erigit, et amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales uos patres uestros constat habuisse. [1,25,0] EPISTOLA XXV. SABINIANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,25,1] Iubet portum Lucini et portus iunctos reparari, eorumque diligentiorem inposterum curam haberi. [1,25,2] Nil prodest initia rei solidare, si ualebit praesumptio ordinata destruere. Illa sunt enim robusta, illa diuturna, quae prudentia incipit et cura custodit. Atque ideo maior in conseruandis rebus quam in inueniendis adhibenda cautela est: quia de initiis praedicatio debetur inuento, de custoditis autem acquiritur laudata perfectio. Dudum siquidem propter Romanae moenia ciuitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Lucini deputatis redditibus reparari iussio nostra constituit; ut uiginti quinque millia tegularum annua illatione praestentur; simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, et nunc diuersorum usurpatione suggeruntur inuasi. Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione reuocari: quia licet nostra iussa pro sua reuerentia in nullo uiolanda sint, ea tamen custodiri uolumus maxime, quae Urbis faciem uidentur ornare. Quis enim dubitet, fabricarum miracula hac prouisione seruata, et pendenti saxo formatas cameras tegularum tegmine custoditas? Ut antiqui principes nobis merito debeant suas laudes, quorum fabricis dedimus longissimam iuuentutem ; ut pristina nouitate reluceant, quae iam fuerant ueternosa senectute fuscata. [1,26,0] EPISTOLA XXVI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,26,1] Statuit ut quae dudum Ecclesiae uersillae antistitis praestitit, ualeant in perpetuum, et extraordinaria tributa, quae a temporibus Cassiodori sunt soluta, non sentiat: uult tamen ea quae Ecclesiae postea collata sunt bona, oneri solutionis subiaceant. [1,26,2] Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia conuenit a nostra saepius largitate praestari. Sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum immodica non debent praesumptione transcendere. Unde quia religiosi studii reuerentia commonemur, ut quae dudum Ecclesiae uiri uenerabilis uersillae antistitis praestitimus, ualere in perpetuum censeamus; nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindictorum onera titulorum (id est, extraordinariorum tributorum), praefata Ecclesia in ea summa non sentiat, quae usque a magnifici uiri Cassiodori patricii, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. Ea uero quae a tempore beneficii ad Ecclesiam uestram ab aliquibus est translata possessio, commune cum uniuersis possessionibus onus solutionis agnoscat, et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. Alioqui grata nobis augmenta eorum esse non possunt, qui fisci damno proficiunt. Sufficiat possessori compendium pensionis. Tributa sunt purpurae, non lacernae. Lucrum cum inuidia periculum est; quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare! [1,27,0] EPISTOLA XXVII. SPECIOSO THEODORICUS REX. [1,27,1] Indicat populum partis Prasini, dum ad curiam uenirent, insidias a Theodorico patricio et Importuno consule pertulisse, ita ut unus occisus fuerit; iubetque praedictos uiros illustres moneat, ut instructas personas ad iudicium Coeliani et Agapiti mittant, qui hanc causam legibus dirimant. [1,27,2] 1. Si exterarum gentium mores sub lege moderamur; si iuri Romano seruit quidquid sociatur Italiae; quanto magis decet ipsam ciuilitatis sedem legum reuerentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? Ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent uiolenta patricios! 2. Populi itaque nobis partis Prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent comitatum uenire, remedia consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio Theodorico et Importuno uiro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum defleatur exstinctus. 3. Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commouit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fouere ciuicus debuisset affectus. Sed quia conditio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos illustres admoneri praesenti iussione censemus, ut ad Coeliani atque Agapiti illustrium uirorum adaeque iudicium instructas destinare non differant, te instante, personas; quatenus legibus examinata cognitio, eorum sententia terminetur. 4. Sed ne forsitan magnificos uiros loquacitas popularis offenderit, praesumptionis huius habenda discretio est. Teneatur ad culpam quisquis transeunti reuerentissimo senatori iniuriam proteruus inflixit, si male optauit, cum bene loqui debuit. Mores autem graues in spectaculis quis requirat? Ad Circum nesciunt conuenire Catones. 5. Quidquid illic gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. Locus est qui defendit excessum. Quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur. Respondeant nobis certe qui talibus studiis occupantur, si tranquillos optant aduersarios suos; certe uolunt eos esse uictores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter erubescunt. Unde ergo irasci uolunt, quod sine dubio se optasse cognoscunt? [1,28,0] EPISTOLA XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODORICUS REX. [1,28,1] Hac epistola sancit, ut si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris profutura habuerit, libens ad instaurationem urbium impendat. [1,28,2] Digna est constructio ciuitatis, in qua se commendat cura regalis: quia laus est temporum reparatio urbium uetustarum: in quibus et ornatus pacis acquiritur, et bellorum necessitas praecauetur. Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut si quis cuiuslibet generis saxa, in agris suis iacentia, muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat. Qui tunc uerius possidebit, cum haec ciuitatis suae utilitati indulserit. Quid enim est gratius quam uidere crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? Et licet praestentur uilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura. Datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur. Et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur. [1,29,0] EPISTOLA XXIX. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODORICUS REX. [1,29,1] Iubet ut terrarum spatia quae ueredis antea licuerant mutationibus suis, a possessore uindicata curent restitui. [1,29,2] Non dubium est ad utilitatem reipub. cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. Et ideo, uelut necessariae rei, maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant: ne ieiuna tenuitas laboribus praeuenta succumbat, et incipiat iter fieri morosum, quod ad celeritatem constat esse inuentum. Quapropter deuotio uestra, praesenti iussione commonita, terrarum spatia quae ueredis antea licuerant mutationibus suis, a possessore uindicata restituat; ut nec illis paruo spatio inducantur damna, et istis recuperata sufficiant. [1,30,0] EPISTOLA XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX [1,30,1] Queritur apud illos quod seruilis furor armatus tempore spectaculorum persecutus sit innoxios, et sancit, ut si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui coede fuerit uersatus, eum tradat herus legibus puniendum. Quod si reum iudicibus sistere distulerit, nouerit se decem librarum auri dispendio mulctandum. [1,30,2] Animum nostrum, Patres Conscripti, reipub. curis calentem, et diuersarum gentium consilia perscrutantem, pulsauit saepius querela populorum, orta quidem ex causis leuibus, sed graues eructauit excessus. Deplorat enim pro spectaculorum uoluptate ad discriminis se ultima peruenisse; ut legum ratione calcata, desperate persequeretur innoxios seruilis furor armatus; et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda conuertit. Quod nos clementiae nostrae solita prouisione comprimimus, ne paulatim sinendo, grauiorem uindicare cogamur offensam. Benigni quippe principis est non tam delicta uelle punire, quam tollere: ne aut acriter uindicando, aestimetur nimius; aut leuiter agendo, putetur improuidus. Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse uersatus, eum tradat legibus impetitum; ut facti qualitate discussa, proferatur iure ualitura sententia. Si uero tanti facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, nouerit se decem librarum auri dispendio uulnerandum, et nostrae ingratitudinis, quod multo grauius est, pericula subiturum. Sed ut honestatem omnium par libra componeret, et ciuilitatis gratia reductis moribus conueniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae uobis reserari libenter amplectimur; ut alterutra iussione pensata resarciatur ciuibus scissa concordia. Proinde nullum a spectaculorum gaudio remouemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. Intersit igitur inter splendorem uestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint iniuriarum ministri: qui honori uestro nitantur ascribere, quod delinquunt, et dum leuitates suas asserere (mss., exerere) cupiunt, uestram reuerentiam implicare contendunt. uos enim, quos semper grauitas decet, nolite truculenter insequi inania uerba populorum. Si quid est forte, quod poenam mereatur admissum, in praefecti Urbis notitiam deferatur; ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur iniuriam. Quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur uindicare? Impoenitenda est ultio de ciue, quae de legibus uenit; et excellenter uidetur de pulsato triumphasse, qui uictor pronuntiatur a iudice. Inter ipsos quoque aduersarios, ut scitis, non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet feruida lacessebat intentio; unde et pugna nomen accepit. Postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. Consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. Nam et si datum illi est prius inermem facile uincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire. Non permittatis ergo a famulis uestris fieri in ciuibus quod adhuc debet in hostibus accusari. [1,31,0] EPISTOLA XXXI. POPULO ROMANO THEODORICUS REX. [1,31,1] Edicit ut si quis ex populo atroces iniurias in quempiam senatorum protulerit, nouerit se a praefecto Urbis pro qualitate facti plectendum; et praecipit ut pantomimi praefinitis locis artes suas exerceant. [1,31,2] 1. Spectacula uoluptatum, laetitiam uolumus esse populorum; nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inuentum. Ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conuentus uester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. Mores peregrinos abiicite; Romana sit uox plebis, quam delectet audiri. Conuicia nec gaudium pariunt, nec de laetitia procreantur. Hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros. Nolite modo uitia turbulenta contrahere, quae uidetis alios abiecisse. 2. Atque ideo edictali programmate definimus (uide lib. seq., epist. 24, 25), ut si atroces iniurias in quempiam senatorum uox iniusta praesumpserit, nouerit se a praefecto Urbis legibus audiendum; ut pro facti qualitate discussa, excipiat promulgatam iure sententiam. 3. uerum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus; quod uos poterit instruere ad praefectum Urbis data praeceptio. Tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam ciuitatis. Nihil est enim, quod studiosius uos seruare cupimus quam uestrorum ueterum disciplinam; ut quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. 4. Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus, et uno sono dicere, quod ipsas quoque belluas delectet audire; profertis uoces organo dulciores; et ita sub quadam harmonia citharae concauum theatrum per uos resonat, ut tonos possit quilibet credere quam clamores. Nunquid inter ista rixae decent, aut inflammata contentio? Abiicite furores, laeti, iram gaudentes excludite. Taliter enim animi aliorum temperari possunt, cum uestri fauores suauiter audiuntur. [1,32,0] EPISTOLA XXXII. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,32,1] Illum monet se scripsisse ad senatum et ad populum, iubetque ut si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim ille legum seueritate plectatur; si uero senator quemquam ingenuum nefaria coede uexauerit, statim mulctam excipiat. Decernit praeterea ut Helladius habeat aequalitatem menstrui cum caeteris pantomimis. [1,32,2] Eximiae Urbis praesulem, pacis conuenit esse custodem. Nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? Illa enim mater omnium dignitatum uiros sibi gaudet praesidere uirtutum. Et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis inuenisse credaris. Circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. Sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia, nec desit moribus disciplina. Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus, et plebem decreuimus admoneri, hoc tuam quoque magnitudinem obseruare censemus; ut si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum seueritate plectatur. Si uero senator, ciuilitatis immemor, quemquam ingenuum nefaria fecerit caede uexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae mulctam perculsus excipiat. Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque diuidere, ut in patria debeant esse concordes; nec ad hoc uoluptatum sibi exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira feruescat. uerum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio prouenire, Helladius de medio, uoluptatem populis praestaturus, introeat: habiturus aequalitatem menstrui cum caeteris partium pantomimis. Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus, sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. Si uero eorum lubrica uoluntas in unius coloris fauorem migrauerit, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit; ut is qui praesumpserit uetita, ipse iudicetur quaesiisse discordiam. [1,33,0] EPISTOLA XXXIII. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,33,1] Praesenti ordinatione decernit ut pantomimo ab Albino et Albieno electo solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuat. [1,33,2] Nescit serenitatis nostrae semel prolatum titubare iudicium; nec quod prouida dispositione constituit, cuiusquam occasionis subreptione mutare. Dudum siquidem ad Albinum atque Albienum patricios uiros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum Prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conueniret. Quod nobis factum sua relatione reserarunt. Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut quem a supra memoratis magnificis uiris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuatis; ut quod nostra prouisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis. [1,34,0] EPISTOLA XXXIV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,34,1] Iubet ut per singula loca maritima commoneat ne quisquam praesumat peregrinas naues ante frumentis onerare quam prouinciae quod necessarium fuerit retinuerint. [1,34,2] Copia frumentorum prouinciae debet primum prodesse cui nascitur: quia iustius est ut incolis propria fecunditas seruiat, quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat. Alienis siquidem partibus debet impendi quod superest, et tunc de exteris cogitandum, cum se ratio propriae necessitatis expleuerit. Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula, qui curam uidentur habere littorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naues frumentis oneret ad aliena littora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam peruenire. [1,35,0] EPISTOLA XXXV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,35,1] Significat se nonnihil commoueri quod frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo littoribus per cancellarium aestatis tempore consueuerant deportari, autumno adiecta nondum fuissent; et praecipit ut hoc celerrima curet emendatione corrigi. [1,35,2] 1. Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaeuire temporibus, terrenis uisceribus nimio calore duratis, abortiuos messium fetus non tam edidit, quam imperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt quae etiam in abundantia expeti consueuerunt. 2. Et ideo frumenta publica quae de Calabro atque Apulo littoribus per cancellarium uestrum aestatis tempore consueuerant destinari, nec autumno uenisse modis omnibus permouemur: cum solis reflexus australia signa discurrens, naturae ordinem modificat, tumultuosas procellas aeris permistione resuscitat; quod ab ipsis quoque mensibus datur intelligi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt. Quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus uelocia necdum fuerint destinata nauigia, cum stellarum non mergentium lucidum sidus tendi carbasa festinanter inuitet, et aeris sereni fides properantium nequeat uota terrere? 3. Aut forte incumbente Austro, remigiisque iuuantibus meatus nauium echeneis morsus inter undas liquidas alligauit; aut Indici maris conchae simili potentia labiis suis nauium dorsa fixerunt; quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possint elementa compellere. Stat pigra ratis tumentibus alata uelis, et cursum non habet, cui uentus arridet; sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur; et tam parua animalia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis impellunt. Ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum nauigium stare constat infixum; miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur. 4. Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum nauium torpedinis tactu segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentium dextrae praegrauantur, ut per hastam qua fuerit uulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus uiuae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat. Credo talia incurrerunt, qui se mouere non possunt. Sed echeneis illis impedimentosa uenalitas est; concharum morsus, insatiata cupiditas; torpedo, fraudulenta simulatio. Ipsi enim studio prauo faciunt moras, ut occasiones incurrere uideantur aduersas. Quod magnitudo tua, cui specialiter conuenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi: ne inopia non tam a sterilitate temporis quam a negligentia matre nata esse uideatur. [1,36,0] EPISTOLA XXXVI. THERIOLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,36,1] Iubet illum in Pedonensi ciuitate Benedicti locum suscipere, et eiusdem filios ciuili tuitione uallare. [1,36,2] Utilitas personarum bonarum debet successione renouari, ne defectu seruientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. Et ideo locum te iubemus quondam Benedicti in Pedonensi ciuitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia uigilanti ordinatione procurans, nostrae gratiae merearis augmenta. Debes enim aduertere quam uicissitudinem reddere studeamus uiuis, qui mortuorum fidem non possumus obliuisci. Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut quoniam deuotorum nobis memoria, probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur deuotione paruisse, ciuili facias tuitione uallari; quatenus defensionis praesentis commodo subleuati, securitatem sibi gaudeant paterna seruitia contulisse. Prosit ergo generi, quod potuit unius deuotione praestari: quia maiora nos decet tribuere, quam uideamur a seruientibus accepisse. Hic aequalitas aequitas non est, sed pars nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata. [1,37,0] EPISTOLA XXXVII. CRISPIANO THEODORICUS REX. [1,37,1] Illum ab exsilio reuocat, si reuera in adulterio deprehensum occiderit, et iubet ut pecunia Agnello fideiussori Crispiani a uicario urbis uel eius officio extorta restituatur; illique Candacis tuitionem contra quoslibet impetus praestat. [1,37,2] 1. Quamuis homicidii facinus primus detestetur auditus, et cruentam manum oculi refugiant iudicantum; quia procliuior ad misericordiam uia bonis mentibus semper patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria nefarium scelus, quod noua infelicitate fortunae commissum est: tunc erit detestatio cunctorum, si se seruet innoxium. Quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est iura uiolare? 2. Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere: dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. Videmus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere; arietes pro suis ouibus capitaliter insaeuire; equos adiunctas sibi feminas colaphis ac morsibus uindicare. Ita pro copulatis sibi animas ponunt, qui uerecundia non mouentur. 3. Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse ? Et ideo si oblatae petitionis minime sis ueritate fraudabilis, et genialis thori maculam deprehensi adulterii sanguine diluisti, nec sub praetextu cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exsilio quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum: quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis, non est leges calcare, sed condere. 4. Ita tamen, ut si legitimus exstiterit accusator, de facti tui qualitate te noueris audiendum; ut si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur. Si male initos complexus adulterorum morte diuisisti, aestimetur potius uindicta quam culpa. 5. Si quis autem tibi calumniantium damna generauit, et Agnello, ut asseris, fideiussori tuo a uicario uel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam; nostra iussione conuentus, secundum leges ablata restituat. Nolumus enim ea in cuiusquam praedam cadere, quae nostra uisa est sententia liberare. Pari modo contra inciuilium impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus; ut nec legibus te subtrahat, nec iterum contra iura publica laborare permittat. [1,38,0] EPISTOLA XXXVIII. COIONI VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,38,1] Praecipit ut bona Viriliani nepotis, quae non modo non ampliandi, sed etiam minuendi studio detinebat, quamprimum restituat. [1,38,2] Non est beneficium, quod praestatur inuitis: nec cuiquam uidetur utile, quod aduersa uoluntate conceditur. Unde spectabilitas tua Viriliani adolescentis nepotis tui cognoscat nos querelis grauibus expetitos, quod res patris eius, non meliorandi causa, sed deteriorandi uoto detineas. Quapropter quidquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria uoluntate disponat: quia et nobis congrua uidetur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. Pullos suos audaces aquilae tandiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes, adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus uolatus, nouellos ungues in praedam teneram consuescunt; nec indigent alieno labore uiuere, quos potest captio propria satiare. Sic iuuenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad uitam suam disponendam dicantur infirmi; et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam uirtus facit; et qui ualet hostem confodere, ab omni se iam debet uitio uindicare. [1,39,0] EPISTOLA XXXIX. FESTO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. [1,39,1] Scribit Filagrium rogasse ut ad lares proprios reuerteretur, filiosque fratris sui Romam studiorum causa misisse, et illum iubet eos sic in Urbe constituere, ut eis non liceat inde ante discedere quam secunda decernat iussione. [1,39,2] Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. Quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione uoluamus, nisi ut rempub. nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inuiolata custodiat? Spectabilis itaque Filagrius in Syracusana ciuitate consistens, palatii nostri longa obseruatione dilatus, reuerti se ad lares proprios supplicauit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit ciuitatem. Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione, in supradicta Urbe constituat; nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda decernamus iterum iussione. Ita enim et illis ingenii prouectus acquiritur, et nostrae utilitatis ratio custoditur. Non ergo sibi impositum putet, quod debuit esse uotiuum. Nulli sit ingrata Roma quae dici non potest aliena. Illa eloquentiae fecunda mater; illa uirtutum omnium latissimum templum: sentiatur plane quod clarum est. Non enim sine gratia creditur, cui habitatio tanta praestatur: quibus mora potest esse proficua, dum interdum expedit patriam negligere, ut sapientiam quis possit acquirere. Ulysses Ithacus nisi hoc fecisset, in laribus propriis forsitan latuisset; cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas ciuitates et populos circuiuit: dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conuersationibus probantur eruditi. Natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur. [1,40,0] EPISTOLA XL. ASSUIN. VIRO ILLUSTRI COMITI THEODORICUS REX. [1,40,1] Iubet ut arma necessaria Salonitanis militibus, antequam ad bellum proficiscantur, procuret. [1,40,2] Ordinatio nostra non debet per moram impediri, ne quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis uitium incurrat obstaculum. Et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas; ut cum ea tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficiant. Ars enim bellandi, si non praeluditur, cum necessaria fuerit non habetur. Proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit: quia fida reipub. salus est defensor armatus. Discat miles in otio quod perficere possit in bello. Animos subito ad arma non erigunt, nisi qui se ad ipsa idoneos, praemissa exercitatione, confidunt. Gestiunt uituli certamina, quae impleant aetate robusta; catuli in nouellis uenationibus ludunt. Focos ipsos comprehendere uirgultis teneris inchoamus; caeterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fouere contendis. Sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc quod tendis, idonei nequeunt reperiri. Primordia cuncta pauida sunt; et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis nouitas abrogatur. [1,41,0] EPISTOLA XLI. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,41,1] Praecipit ut Faustum adultum, filium illustris Fausti, inter referendos curiae annumeret. [1,41,2] Praecipua uestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia; et admittendum reuerendo coetui, examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum uolumus numero augeri ciuium, sed ornari maxima luce meritorum. Recipiat alius ordo forte mediocres; senatus respuit eximie non probatos. Quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus, quam de uena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, uilitatem? Atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo designauit. Haec enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii: quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum, post regale iudicium. Ornatus enim ipsorum est, si quae solent illi deligere, nos iubemus; et si quod ab illis quotidie petitur, nos magnopere postulemus. [1,42,0] EPISTOLA XLII. ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,42,1] Illi confertur praefectura Urbis, et summis laudibus exornatur. [1,42,2] Remuneratio meritorum iustum dominantis prodit imperium: apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. Nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quod debemus? In tutum apud nos omnis reponit deuotio, quod meretur; et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. Olim quidem quod esset dignitate pretiosius a nobis habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. Differri te pertulit noster affectus: apud amantem prouectus tui causam tardius impetrasti; ut post sacrae amicitiae (id est imperatoris) genium ad honores ornatior peruenires. Cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeminata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. Quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes, quam gloria stemmatis et uirtutis ornaris. Hinc est quod nunc te per 20 indictionem feliciter tertiam (id est, an. Chr. 510) ad praefecturae urbanae culmen erigimus: tribuentes tibi in ea ciuitate fasces, , ubi perpetui sunt honores. Quod nos, qui munera nostra uerecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis quem reuerendum humano generi esse cognoscis. Nunquid hoc est palatia regere, et domos proprias ordinare? Plerumque honor ex commendatis acquiritur; nec tale est cellam uinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. Illa, quae potiora credimus, ad conseruandum melioribus damus; et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse; si uero singulare bonum est, iudicem te praecipue rei facimus, quam augere semper optamus. [1,43,0] EPISTOLA XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,43,1] Illi significat se Artemidoro fasces urbanae praefecturae indulsisse, et magnopere eum laudat, petitque ut ipsius electionem suis confirmet suffragiis. [1,43,2] Scitis, Patres Conscripti, nostrum esse genium culmina dignitatum; scitis uobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. Quidquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. Quid enim de uobis aestimemus, agnoscitis: quando uiris longo labore compertis, hoc certe in praemium damus, ut uestri corporis mereantur esse participes. Hic est enim uir, qui genitalis soli relicta dulcedine, nobis maluit inhaerere. Et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam, superans gratiae magnitudine uim naturae: qui principe Zenone, non tam beneuolo quam affine guadebat. Et quid in illa repub. gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime fauet extraneis? Sed haec omnia nimius despexit affectus; ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere uideamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. Qui super hanc eximiam fidem solatia nobis suae confabulationis adiecit; ut asperas nonnunquam reipub. curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suauitate deliniret. Blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. Qui tanta se animi puritate clarificauit, ut cum apud nos meretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinatione laestissimam sibi militiam uindicaret; quatenus sub specie uoluptatis liberae uideretur uelle seruire. A laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. Regalem quin etiam mensam conuiua geniatus ornauit : ibi se nobis studens iungere, ubi certum est nos posse gaudere. Sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit quod amorem nostrum iugiter habere promeruit? Non est maius meritum, quam gratiam inuenisse regnantium. Nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, uidentur semper meritos elegisse. Atque ideo labores eius remuneratione pensantes, Artemidoro illustri uiro urbanae praefecturae fasces indulsimus. Huic ergo, P. C., tot ac talibus meritis praelucenti, fauete linguis, fauete collegiis. Erit uestrae quoque beneuolentiae laus, ut cum dignis charitatem impenditis, ad exemplum caeteros incitetis. [1,44,0] EPISTOLA XLIV. POPULO URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,44,1] Illum certiorem facit se Artemidoro praefecturae urbanae fasces dedisse regendos, ut innoxii purissimum haberent testem, et errantes iustissimum paterentur ultorem. [1,44,2] Charitatem uestri praecipuam nos habere ex ipsa cura uos potestis agnoscere: pro quibus ita uidemur esse solliciti, ut nihil admonitionis patiamur omitti. Cautela siquidem prodit affectum; et quae studiosius diligimus, maiori gratia custodimus. Hinc est quod uiro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos; ut quia quorumdam illicitis seditionibus ciuilitas turbatur, haberent et innoxii purissimum testem, et errantes iustissimum paterentur ultorem. Quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. Quocirca talia nos praefato uiro delegasse noueritis, ut si quispiam inciuilis exstiterit, districtionem illico nostrae iussionis incurrat. Et quanquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegauimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. Audebit ergo seditiosos, et a disciplina publica deuiantes, nostra auctoritate percellere. Quiescat concertantium feruor animorum. Bona pacis, quae, Deo propitio, nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? Nunquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum grauitas Romana culpatur. Reparet itaque honesta ciuitas moderationem suam. Pudor est degenerasse a prioribus, eo praesertim tempore cum talem principem cognoscitis uos habere qui praemia benemeritis, ultionem tribuat inquietis. [1,45,0] EPISTOLA XLV. BOETIO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. [1,45,1] Dicit se rogatum esse a Burgundionum rege ut horologia aquatile et solare ad ipsum transmitteret; Boetiumque omnia mathesis miracula apprime callentem, ad hoc opus perficiendum inuitat. [1,45,2] Spernenda non sunt quae a uicinis regibus praesumptionis gratia postulantur: dum plerumque res paruae plus praeualent praestare quam magnae possunt obtinere diuitiae. Frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suauitatis imponunt. Sit ergo pro repub. et cum ludere uidemur. Nam ideo uoluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulauit ut horologium quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis est quotidianum, illis uideatur esse miraculum. Merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te, multa eruditione saginatum, ita nosse didicimus, ut artes quas exercent uulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaueris. Sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti; sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim qua profunditate cum suis partibus speculatiua cogitetur; qua ratione actiua cum sua diuisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quidquid Cecropidae mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur Itali. Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausoniis. Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali uoce disceptant. Mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. Et quascunque disciplinas uel artes facunda Graecia per singulos uiros edidit, te uno auctore, patrio sermone Roma suscepit. Quos tanta uerborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. Tu artem praedictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias mathesis ianuas introisti. Tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris inuitantibus, cordis lumine cognouisti, cui ardua nosse usus miracula, monstrare propositum est. Molitur ostendere, quod obstupescant homines euenisse; miroque modo naturis conuersis facti detrahit fidem, cum ostentet ex oculis uisionem. Facit aquas ex imo surgentes, praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis uocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut musica possint arte cantare. Videmus per eam defensiones iam nutantium ciuitatum subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus uiribus inuenitur. Madentes fabricae in aqua marina siccantur; dura cum fuerint, ingeniosa dispositione soluuntur. Metalla mugiunt, Diomedis in aere grues buccinant, aeneus anguis insibilat, aues simulatae fritiniunt ; et quae propriam uocem nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae. Parua de illa referimus, cui coelum imitari fas est. Haec enim fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere; haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricauit. Haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstrauit; paruamque machinam grauidam mundo, coelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae ad speciem aetheris incomprehensibili mobilitate uolutauit. Sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis, prodire non cernimus. Stans quidam in illis transitus est; et quae uelociter currere uera ratione cognoscis, se mouere non respicis. Quale est hoc homini etiam facere, quod uel intellexisse potest esse mirabile? Quare cum uos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis, publicis expensis, sine uestro dispendio destinate. Primum sit, ubi stylus diei index, per umbram exiguam horas consueuit ostendere. Radius itaque immobilis, et paruus, peragens quod tam miranda magnitudo solis discurrit; et fugam solis aequiparat, quod motum semper ignorat. Inuiderent talibus, si astra sentirent; et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subiacerent. Ubi est illud horarum de lumine uenientium singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? Ubi praedicabilis indefecta roratio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? O artis inaestimabilis uirtus, quae dum se dicit ludere, naturae praeualet secreta uulgare! Secundum sit , ubi praeter solis radios hora dignoscitur, noctes in partes diuidens; quod ut nihil deberet astris, rationem coeli ad aquarum potius fluenta conuertit: quorum motibus ostendit, quod coelum uoluitur; et audaci praesumptione concepta, ars elementis confert, quod originis conditio denegauit. Uniuersae disciplinae cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint, nosse perquirit. Mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari; et si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur uelle superare. Hoc enim fecisse dignoscitur Daedalum uolare : hoc ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua alligatione pendere. Hoc hodie facit muta cantare, insensata uiuere, immobilia moueri. Mechanicus, si fas est dicere, pene socius est naturae, occulta reserans, manifesta conuertens, miraculis ludens: ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, ueritas aestimetur. Haec, quia studiosius te legisse cognouimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa parte mundi facias, ubi aliter peruenire non poteras. Agnoscant per te exterae gentes, tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. Quoties non sunt credituri quod uiderint, quoties hanc ueritatem lusoria somnia putabunt? Et quando fuerint a stupore conuersi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse. [1,46,0] EPISTOLA XLVI. GUNDIBABO REGI BURGUNDIONUM THEODORICUS REX. [1,46,1] Horologia solare, et aquatile a Boetio fabricata cum eorum dispositoribus illi mittit. [1,46,2] Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est abiectum, quod potest explere desiderium. Nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. Quapropter salutantes gratia consueta, per harum portitores illum et illum, oblectamenta praesentiae uestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana solertia uidetur colligi, quod totius coeli noscitur spatia peruagari; aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur, et aquis guttantibus horarum spatia terminantur. Habetote in uestra patria, quod aliquando uidistis in ciuitate Romana. Dignum est ut bonis nostris uestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate coniungitur . Discat sub uobis Burgundia res subtilissimas inspicere, et antiquorum inuenta laudare: per quos propositum gentile deponit; et dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. Distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat. Ordo uitae confusus agitur, si talis discretio sub ueritate nescitur. Belluarum quippe ritus est ex uentris esurie horas sentire, et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.