[1,37,0] EPISTOLA XXXVII. CRISPIANO THEODORICUS REX. [1,37,1] Illum ab exsilio reuocat, si reuera in adulterio deprehensum occiderit, et iubet ut pecunia Agnello fideiussori Crispiani a uicario urbis uel eius officio extorta restituatur; illique Candacis tuitionem contra quoslibet impetus praestat. [1,37,2] 1. Quamuis homicidii facinus primus detestetur auditus, et cruentam manum oculi refugiant iudicantum; quia procliuior ad misericordiam uia bonis mentibus semper patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria nefarium scelus, quod noua infelicitate fortunae commissum est: tunc erit detestatio cunctorum, si se seruet innoxium. Quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est iura uiolare? 2. Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere: dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. Videmus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere; arietes pro suis ouibus capitaliter insaeuire; equos adiunctas sibi feminas colaphis ac morsibus uindicare. Ita pro copulatis sibi animas ponunt, qui uerecundia non mouentur. 3. Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse ? Et ideo si oblatae petitionis minime sis ueritate fraudabilis, et genialis thori maculam deprehensi adulterii sanguine diluisti, nec sub praetextu cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exsilio quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum: quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis, non est leges calcare, sed condere. 4. Ita tamen, ut si legitimus exstiterit accusator, de facti tui qualitate te noueris audiendum; ut si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur. Si male initos complexus adulterorum morte diuisisti, aestimetur potius uindicta quam culpa. 5. Si quis autem tibi calumniantium damna generauit, et Agnello, ut asseris, fideiussori tuo a uicario uel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam; nostra iussione conuentus, secundum leges ablata restituat. Nolumus enim ea in cuiusquam praedam cadere, quae nostra uisa est sententia liberare. Pari modo contra inciuilium impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus; ut nec legibus te subtrahat, nec iterum contra iura publica laborare permittat. [1,38,0] EPISTOLA XXXVIII. COIONI VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,38,1] Praecipit ut bona Viriliani nepotis, quae non modo non ampliandi, sed etiam minuendi studio detinebat, quamprimum restituat. [1,38,2] Non est beneficium, quod praestatur inuitis: nec cuiquam uidetur utile, quod aduersa uoluntate conceditur. Unde spectabilitas tua Viriliani adolescentis nepotis tui cognoscat nos querelis grauibus expetitos, quod res patris eius, non meliorandi causa, sed deteriorandi uoto detineas. Quapropter quidquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria uoluntate disponat: quia et nobis congrua uidetur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. Pullos suos audaces aquilae tandiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes, adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus uolatus, nouellos ungues in praedam teneram consuescunt; nec indigent alieno labore uiuere, quos potest captio propria satiare. Sic iuuenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad uitam suam disponendam dicantur infirmi; et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam uirtus facit; et qui ualet hostem confodere, ab omni se iam debet uitio uindicare. [1,39,0] EPISTOLA XXXIX. FESTO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. [1,39,1] Scribit Filagrium rogasse ut ad lares proprios reuerteretur, filiosque fratris sui Romam studiorum causa misisse, et illum iubet eos sic in Urbe constituere, ut eis non liceat inde ante discedere quam secunda decernat iussione. [1,39,2] Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. Quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione uoluamus, nisi ut rempub. nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inuiolata custodiat? Spectabilis itaque Filagrius in Syracusana ciuitate consistens, palatii nostri longa obseruatione dilatus, reuerti se ad lares proprios supplicauit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit ciuitatem. Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione, in supradicta Urbe constituat; nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda decernamus iterum iussione. Ita enim et illis ingenii prouectus acquiritur, et nostrae utilitatis ratio custoditur. Non ergo sibi impositum putet, quod debuit esse uotiuum. Nulli sit ingrata Roma quae dici non potest aliena. Illa eloquentiae fecunda mater; illa uirtutum omnium latissimum templum: sentiatur plane quod clarum est. Non enim sine gratia creditur, cui habitatio tanta praestatur: quibus mora potest esse proficua, dum interdum expedit patriam negligere, ut sapientiam quis possit acquirere. Ulysses Ithacus nisi hoc fecisset, in laribus propriis forsitan latuisset; cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas ciuitates et populos circuiuit: dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conuersationibus probantur eruditi. Natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur. [1,40,0] EPISTOLA XL. ASSUIN. VIRO ILLUSTRI COMITI THEODORICUS REX. [1,40,1] Iubet ut arma necessaria Salonitanis militibus, antequam ad bellum proficiscantur, procuret. [1,40,2] Ordinatio nostra non debet per moram impediri, ne quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis uitium incurrat obstaculum. Et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas; ut cum ea tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficiant. Ars enim bellandi, si non praeluditur, cum necessaria fuerit non habetur. Proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit: quia fida reipub. salus est defensor armatus. Discat miles in otio quod perficere possit in bello. Animos subito ad arma non erigunt, nisi qui se ad ipsa idoneos, praemissa exercitatione, confidunt. Gestiunt uituli certamina, quae impleant aetate robusta; catuli in nouellis uenationibus ludunt. Focos ipsos comprehendere uirgultis teneris inchoamus; caeterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fouere contendis. Sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc quod tendis, idonei nequeunt reperiri. Primordia cuncta pauida sunt; et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis nouitas abrogatur. [1,41,0] EPISTOLA XLI. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,41,1] Praecipit ut Faustum adultum, filium illustris Fausti, inter referendos curiae annumeret. [1,41,2] Praecipua uestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia; et admittendum reuerendo coetui, examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum uolumus numero augeri ciuium, sed ornari maxima luce meritorum. Recipiat alius ordo forte mediocres; senatus respuit eximie non probatos. Quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus, quam de uena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, uilitatem? Atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo designauit. Haec enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii: quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum, post regale iudicium. Ornatus enim ipsorum est, si quae solent illi deligere, nos iubemus; et si quod ab illis quotidie petitur, nos magnopere postulemus. [1,42,0] EPISTOLA XLII. ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. [1,42,1] Illi confertur praefectura Urbis, et summis laudibus exornatur. [1,42,2] Remuneratio meritorum iustum dominantis prodit imperium: apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. Nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quod debemus? In tutum apud nos omnis reponit deuotio, quod meretur; et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. Olim quidem quod esset dignitate pretiosius a nobis habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. Differri te pertulit noster affectus: apud amantem prouectus tui causam tardius impetrasti; ut post sacrae amicitiae (id est imperatoris) genium ad honores ornatior peruenires. Cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeminata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. Quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes, quam gloria stemmatis et uirtutis ornaris. Hinc est quod nunc te per 20 indictionem feliciter tertiam (id est, an. Chr. 510) ad praefecturae urbanae culmen erigimus: tribuentes tibi in ea ciuitate fasces, , ubi perpetui sunt honores. Quod nos, qui munera nostra uerecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis quem reuerendum humano generi esse cognoscis. Nunquid hoc est palatia regere, et domos proprias ordinare? Plerumque honor ex commendatis acquiritur; nec tale est cellam uinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. Illa, quae potiora credimus, ad conseruandum melioribus damus; et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse; si uero singulare bonum est, iudicem te praecipue rei facimus, quam augere semper optamus. [1,43,0] EPISTOLA XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,43,1] Illi significat se Artemidoro fasces urbanae praefecturae indulsisse, et magnopere eum laudat, petitque ut ipsius electionem suis confirmet suffragiis. [1,43,2] Scitis, Patres Conscripti, nostrum esse genium culmina dignitatum; scitis uobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. Quidquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. Quid enim de uobis aestimemus, agnoscitis: quando uiris longo labore compertis, hoc certe in praemium damus, ut uestri corporis mereantur esse participes. Hic est enim uir, qui genitalis soli relicta dulcedine, nobis maluit inhaerere. Et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam, superans gratiae magnitudine uim naturae: qui principe Zenone, non tam beneuolo quam affine guadebat. Et quid in illa repub. gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime fauet extraneis? Sed haec omnia nimius despexit affectus; ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere uideamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. Qui super hanc eximiam fidem solatia nobis suae confabulationis adiecit; ut asperas nonnunquam reipub. curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suauitate deliniret. Blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. Qui tanta se animi puritate clarificauit, ut cum apud nos meretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinatione laestissimam sibi militiam uindicaret; quatenus sub specie uoluptatis liberae uideretur uelle seruire. A laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. Regalem quin etiam mensam conuiua geniatus ornauit : ibi se nobis studens iungere, ubi certum est nos posse gaudere. Sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit quod amorem nostrum iugiter habere promeruit? Non est maius meritum, quam gratiam inuenisse regnantium. Nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, uidentur semper meritos elegisse. Atque ideo labores eius remuneratione pensantes, Artemidoro illustri uiro urbanae praefecturae fasces indulsimus. Huic ergo, P. C., tot ac talibus meritis praelucenti, fauete linguis, fauete collegiis. Erit uestrae quoque beneuolentiae laus, ut cum dignis charitatem impenditis, ad exemplum caeteros incitetis. [1,44,0] EPISTOLA XLIV. POPULO URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,44,1] Illum certiorem facit se Artemidoro praefecturae urbanae fasces dedisse regendos, ut innoxii purissimum haberent testem, et errantes iustissimum paterentur ultorem. [1,44,2] Charitatem uestri praecipuam nos habere ex ipsa cura uos potestis agnoscere: pro quibus ita uidemur esse solliciti, ut nihil admonitionis patiamur omitti. Cautela siquidem prodit affectum; et quae studiosius diligimus, maiori gratia custodimus. Hinc est quod uiro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos; ut quia quorumdam illicitis seditionibus ciuilitas turbatur, haberent et innoxii purissimum testem, et errantes iustissimum paterentur ultorem. Quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. Quocirca talia nos praefato uiro delegasse noueritis, ut si quispiam inciuilis exstiterit, districtionem illico nostrae iussionis incurrat. Et quanquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegauimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. Audebit ergo seditiosos, et a disciplina publica deuiantes, nostra auctoritate percellere. Quiescat concertantium feruor animorum. Bona pacis, quae, Deo propitio, nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? Nunquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum grauitas Romana culpatur. Reparet itaque honesta ciuitas moderationem suam. Pudor est degenerasse a prioribus, eo praesertim tempore cum talem principem cognoscitis uos habere qui praemia benemeritis, ultionem tribuat inquietis. [1,45,0] EPISTOLA XLV. BOETIO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. [1,45,1] Dicit se rogatum esse a Burgundionum rege ut horologia aquatile et solare ad ipsum transmitteret; Boetiumque omnia mathesis miracula apprime callentem, ad hoc opus perficiendum inuitat. [1,45,2] Spernenda non sunt quae a uicinis regibus praesumptionis gratia postulantur: dum plerumque res paruae plus praeualent praestare quam magnae possunt obtinere diuitiae. Frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suauitatis imponunt. Sit ergo pro repub. et cum ludere uidemur. Nam ideo uoluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulauit ut horologium quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis est quotidianum, illis uideatur esse miraculum. Merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te, multa eruditione saginatum, ita nosse didicimus, ut artes quas exercent uulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaueris. Sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti; sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim qua profunditate cum suis partibus speculatiua cogitetur; qua ratione actiua cum sua diuisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quidquid Cecropidae mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur Itali. Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausoniis. Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali uoce disceptant. Mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. Et quascunque disciplinas uel artes facunda Graecia per singulos uiros edidit, te uno auctore, patrio sermone Roma suscepit. Quos tanta uerborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. Tu artem praedictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias mathesis ianuas introisti. Tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris inuitantibus, cordis lumine cognouisti, cui ardua nosse usus miracula, monstrare propositum est. Molitur ostendere, quod obstupescant homines euenisse; miroque modo naturis conuersis facti detrahit fidem, cum ostentet ex oculis uisionem. Facit aquas ex imo surgentes, praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis uocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut musica possint arte cantare. Videmus per eam defensiones iam nutantium ciuitatum subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus uiribus inuenitur. Madentes fabricae in aqua marina siccantur; dura cum fuerint, ingeniosa dispositione soluuntur. Metalla mugiunt, Diomedis in aere grues buccinant, aeneus anguis insibilat, aues simulatae fritiniunt ; et quae propriam uocem nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae. Parua de illa referimus, cui coelum imitari fas est. Haec enim fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere; haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricauit. Haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstrauit; paruamque machinam grauidam mundo, coelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae ad speciem aetheris incomprehensibili mobilitate uolutauit. Sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis, prodire non cernimus. Stans quidam in illis transitus est; et quae uelociter currere uera ratione cognoscis, se mouere non respicis. Quale est hoc homini etiam facere, quod uel intellexisse potest esse mirabile? Quare cum uos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis, publicis expensis, sine uestro dispendio destinate. Primum sit, ubi stylus diei index, per umbram exiguam horas consueuit ostendere. Radius itaque immobilis, et paruus, peragens quod tam miranda magnitudo solis discurrit; et fugam solis aequiparat, quod motum semper ignorat. Inuiderent talibus, si astra sentirent; et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subiacerent. Ubi est illud horarum de lumine uenientium singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? Ubi praedicabilis indefecta roratio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? O artis inaestimabilis uirtus, quae dum se dicit ludere, naturae praeualet secreta uulgare! Secundum sit , ubi praeter solis radios hora dignoscitur, noctes in partes diuidens; quod ut nihil deberet astris, rationem coeli ad aquarum potius fluenta conuertit: quorum motibus ostendit, quod coelum uoluitur; et audaci praesumptione concepta, ars elementis confert, quod originis conditio denegauit. Uniuersae disciplinae cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint, nosse perquirit. Mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari; et si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur uelle superare. Hoc enim fecisse dignoscitur Daedalum uolare : hoc ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua alligatione pendere. Hoc hodie facit muta cantare, insensata uiuere, immobilia moueri. Mechanicus, si fas est dicere, pene socius est naturae, occulta reserans, manifesta conuertens, miraculis ludens: ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, ueritas aestimetur. Haec, quia studiosius te legisse cognouimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa parte mundi facias, ubi aliter peruenire non poteras. Agnoscant per te exterae gentes, tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. Quoties non sunt credituri quod uiderint, quoties hanc ueritatem lusoria somnia putabunt? Et quando fuerint a stupore conuersi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse. [1,46,0] EPISTOLA XLVI. GUNDIBABO REGI BURGUNDIONUM THEODORICUS REX. [1,46,1] Horologia solare, et aquatile a Boetio fabricata cum eorum dispositoribus illi mittit. [1,46,2] Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est abiectum, quod potest explere desiderium. Nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. Quapropter salutantes gratia consueta, per harum portitores illum et illum, oblectamenta praesentiae uestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana solertia uidetur colligi, quod totius coeli noscitur spatia peruagari; aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur, et aquis guttantibus horarum spatia terminantur. Habetote in uestra patria, quod aliquando uidistis in ciuitate Romana. Dignum est ut bonis nostris uestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate coniungitur . Discat sub uobis Burgundia res subtilissimas inspicere, et antiquorum inuenta laudare: per quos propositum gentile deponit; et dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. Distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat. Ordo uitae confusus agitur, si talis discretio sub ueritate nescitur. Belluarum quippe ritus est ex uentris esurie horas sentire, et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.