[1,3,0] EPISTOLA III. CASSIODORO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. [1,3,1] Summis laudibus illum extollit, et illi confert patriciatus apicem, cum iam fuisset rector Lucaniae et Brutiorum, ac praefecturam praetorianam gessisset. [1,3,2] Quamuis proprio fruatur honore, quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates (omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest uirtus quae sequestratur a praemio), tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis prouehitur, praecipuus et plenus meritis aestimatur. Nam si aequabilis credendus est, quem iustus elegerit; si temperantia praeditus, quem moderatus asciuit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere uirtutum. Quid enim maius quaeritur , quam ibi inuenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? Regnantis quippe sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini potestate munitus. Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt; ut tui laboris fructum capias, cum nostris animis singula suauiter inhaesisse cognoscas. In ipso quippe imperii nostri deuotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus prouinciarum corda uagarentur, et negligi rudem dominum nouitas ipsa pateretur, Siculorum suspicantium mentes ab obstinatione praecipiti deuiasti, culpam remouens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis. Egit salubris persuasio, quod uehemens poterat emendare districtio. Lucratus es damna prouinciae, quae meruit sub deuotione nescire: ubi sub procinctu Martio ciuilia iura custodiens, publica priuataque commoda inauarus arbiter aestimabas; et proprio censu neglecto, sine inuidia lucri, morum diuitias retulisti: excludens uel querelis auditum, uel derogationibus locum; et unde uix solet reportari patientiae silentium, uoces tibi militauerunt laudantium. Nouimus enim, testante Tullio (In Bruto), Siculorum naturam, quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine possint iudices etiam de suspicionibus accusare. Sed non eo praeconiorum fine contenti, Brutiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum quod peregrina prouincia meruisset, genitalis soli fortuna nesciret. At tu consuetudinem deuotionis impendens, eo nos obligasti munere, quo tibi putamus omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat absolutum. Egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec inuidia quempiam deprimens, nec gratia blandiente sublimans. Quod cum ubique sit arduum, tamen fit in patria gloriosum: ubi necesse est, ut aut gratiam parentela prouocet, aut odium longae contentiones exasperent. Oblectat igitur nos actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta prouida ordinatione disponens, ostendisti quam leue sit stipendia sub iudicis integritate dependere. Nullus grauiter obtulit, quod sub aequitate persoluit: quia quidquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur. Fruere nunc bonis tuis, et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. Haec est enim uitae gloriosa commoditas, dominos esse testes, ciues habere laudantes. His igitur tot amplissimis laudibus incitati, patriciatus tibi apicem iusta remuneratione conferimus; ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. Macte, summe uir, felicitate laudabili, qui ad hanc uocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse, quod cedimus. Sint haec diuina perpetua, ut cum haec pro remuneratione tribuimus, ad meliora iterum tuis meritis exigamur. [1,4,0] EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,4,1] Significat se Cassiodorum ad patriciatus apicem pro meritorum remuneratione, et post administratas egregie inferiores dignitates euexisse. Summe laudat Cassiodorum, eius patrem, auum, Heliodorum, totamque eius familiam. [1,4,2] 1. Optamus quidem, Patres Conscripti, coronam uestram diuersorum fascium flore depingi. Optamus ut libertatis genius gratam uideat turbam senatus. Conuentus siquidem talium est dignitas imperantium; et quidquid in uobis festiua gratulatione respicitur, nostris uere laudibus applicatur. 2. Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium uestrum ornent lumina dignitatum: quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creuerunt. Hos uiros nostra perscrutatur intentio; iis morum thesauris gaudemus inuentis, in quibus uelut figuratis honorum uultibus, clementia nostrae serenitatis exprimitur. 3. Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico uiro, praecipua in republica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut per honorem magni nominis declarentur merita seruientis. Qui non fragili felicitate prouectus, fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus euolauit; sed, ut crescere uirtutes solent, ad fastigium praeconii conscendit gradibus dignitatum. 4. Primus enim, ut scitis, administrationis introitus comitiuae priuatarum mole fundatus est: ubi non tirociniorum infirmitate titubans nouitatis uitio uel innocenter errauit, sed abstinentiae firmato uestigio, imitando uixit exemplo. Qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto, creuit tantum conuersationis laude, quantum profecerat dignitate. 5. Quid prouinciis redditam disciplinam, quid diuerso generi hominum momenta iustitiae infusa referamus? Vixit enim tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis, et doceret exemplis. Facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius praedicabili conuersatione pudet mores probabiles non habere. Quis enim uereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem uidet? Incassum personam fictae seueritatis induit, cum auarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus. Non habet distributionis gremium cui auctoritatem libera conscientia non ministrat: quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere. 6. Hic itaque sub praecedenti rege gymnasiis exercitatus, emeritis laudibus ad palatia nostra peruenit. Meministis enim, et adhuc uobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus insederit, et euectus in excelsum, inde magis despexerit uitia prospectorum. 7. Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus fauore fortunae, in cothurnum se magnae potestatis erexit; sed aequitate cuncta moderatus, gratiam nostram in se non reddidit odiosam. Maiora sibi de se fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit. Hic est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut quamuis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab omnibus plus mereri. Iunxit bene cum uniuersorum gaudiis nostra compendia, aerario munificus et iuste soluentibus gratiosus. 8. Sensit tunc respublica ex illo coetu Romuleo innocentiae uirum; qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit. Pudet enim eum peccare, qui laudatis uidetur potuisse succedere. Fuit itaque, ut scitis, militibus uerendus, prouincialibus mitis, dandi auidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. Quidnam fuit illi difficile custodire, qui se a rebus alienis decreuerat abstinere? Est enim inuicti animi signum, famae diligere commodum, et lucra potius odisse causarum. 9. Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque aui mores nobilissimos nescierunt. Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat. Quod uocabulum etsi per alios uideatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae. Antiqua proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter uiros fortes eximii, quando et ualetudine membrorum, et corporis proceritate floruerunt. 10. Pater enim huius candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis, dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis uitium nequeat inueniri. 11. Sed ut se pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuuanda repub. magna fuit charitate sociatus; quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in repub. labores, in omni consilii parte sequebatur. Ad Attilam igitur armorum potentem cum supradicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus. Vidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas terribiles et minaces, fretus ueritate, despexit; nec dubitauit eius altercationibus obuiare, qui furore nescio quo raptatus, mundi dominatum uidebatur expetere. 12. Inuenit regem superbum, sed reliquit placatum; et calumniosas eius allegationes tanta ueritate destruxit, ut uoluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere. Erigebat constantia sua partes timentes; nec imbelles sunt crediti, qui legatis talibus uidebantur armari. Pacem retulit desperatam. Cuius legatio quid profecerit, datur intelligi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et uidebatur optata. 13. Mox honore illustratus, mox reddituum dona aequus arbiter offerebat. Sed ille potius natiua moderatione ditissimus, dignitatem suscipiens otiosam, in remunerationis locum expetiit amoenissima Brutiorum. Negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab immani hoste securum; tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognouit. 14. Auus enim Cassiodorus illustratus honore cinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a Vandalorum incursione Siciliam Brutiosque armorum defensione liberauit; ut merito primatum in illis prouinciis haberet, quas a tam saeuo et repentino hoste defendit. Debuit itaque uirtutibus eius respub. quod illas prouincias tam uicinas Gensericus non inuasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. Hi autem et in partibus Orientis parentum laude uiguerunt. Heliodorus enim, qui in illa repub. nobis uidentibus praefecturam bis nouenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi. 15. Genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum, tanquam duobus luminibus oculatum, purissima claritate radiauit. Quo enim se quaeuis nobilitas ultra distendit, quam haec, quae in utroque orbe clara esse promeruit? 16. Vixit et ipse in prouincia honore iudicis, et securitate priuati: cunctis illis nobilitate potior, omnium ad se animos attrahebat; ut qui libertatis iure non poterant subdi, uiderentur magis continuis beneficiis suauiter obligari. 17. Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes uinceret, et donando saepius inuidiam nominis non haberet. Hinc est quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus; et bono instituto melior, quod a parentibus accepit, haereditaria largitate custodit. 18. Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intelligat, et parentum suorum apud nos laudes posse reparare, qui uiuere praeclaris elegerit institutis. Et ideo, Patres Conscripti, quia uobis est commodus honor bonorum, et iudicium nostrum uester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiatur eius prouectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. Est enim potius uicissitudo quam praemium; ut qui nos probabili actione coluerunt, reciproco fauore gratulentur. [1,5,0] EPISTOLA V. FLORIANO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. [1,5,1] Iubet ut statuta comitis Annae de Mazene fundo seruentur. [1,5,2] In immensum trahi non decet finita litigia. Quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis acquiescant? Unus enim inter procellas humanas portus instructus est; quem si homines feruida uoluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. Et ideo spectabilitati tuae praesentibus affamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus suspicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controuersia statutis legitimis est decisa, nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta seruentur. Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum. Cogi enim debet ut sit quietus, qui suo uitio renuit esse pacificus. Nam et medendi peritus inuitum frequenter sanat aegrotum, dum uoluntas recta in grauibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice grauare posse sentitur.