[4,0] Liber quartus. [4,1] Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna {cum} multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in uicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed priuati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore uiuunt multum sunt in uenationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate uitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra uoluntatem faciunt, et uires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque uestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et lauentur in fluminibus. [4,2] Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus uendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parua atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere uestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemuis numerum ephippiatorum equitum quamuis pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur. [4,3] Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus uacare agros: hac re significari magnum numerum ciuitatum suam uim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri uacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit ciuitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores uentitant et ipsi propter propinquitatem {quod} Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem grauitatem ciuitatis finibus expellere non potuissent, tamen uectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt. [4,4] In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum uim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium uagati ad Rhenum peruenerunt, quas regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia uicosque habebant; sed tantae multitudinis aduentu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigrauerant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti, cum neque ui contendere propter inopiam nauium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, reuerti se in suas sedes regionesque simulauerunt et tridui uiam progressi rursus reuerterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos uicos remigrauerant. His interfectis nauibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt. [4,5] His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum ueritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et nouis plerumque rebus student, nihil his committendum existimauit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et uiatores etiam inuitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognouerit quaerant et mercatores in oppidis uulgus circumsistat quibus ex regionibus ueniant quas ibi res cognouerint pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in uestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus seruiant et pleri ad uoluntatem eorum ficta respondeant. [4,6] Qua consuetudine cognita Caesar, ne grauiori bello, occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum uenisset, ea quas fore suspicatus erat facta cognouit: missas legationes ab non nullis ciuitatibus ad Germanos inuitatos eos uti ab Rheno discederent: omnia quae{que} postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius iam uagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treuerorum clientes, peruenerant. Principibus Gallice euocatis Caesar ea quae cognouerat dissimulanda sibi existimauit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit. [4,7] Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab iis uenerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo {haec} sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dicere uenisse inuitos, eiectos domo; si suam gratiam Romani uelint, posse iis utiles esse amicos; uel sibi agros attribuant uel patiantur eos tenere quos armis possederint: sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare possint. [4,8] Ad haec Caesar quae uisum est respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; neque uerum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque ullos in Gallia uacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; sed licere, si uelint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus. [4,9] Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reuersuros: interea ne propius se castra moueret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognouerat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa ad Ambiuaritos trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur. [4,10] {Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batauorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Heluetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treuerorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquauit, in plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ouis auium uiuere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.} [4,11] Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati reuertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos {equites} qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui abessent reuerterentur; tamen sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit: huc postero die quam frequentissimi conuenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset. [4,12] At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbauerunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri uenissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his uir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius auus in ciuitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo uulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumuentus multis uulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animaduertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est. [4,13] Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare uero dum hostium copiae augerentur equitatus reuerteretur summae dementiae esse iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra uenerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gauisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris D eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit. [4,14] Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium castra peruenit quam quid ageretur Germani sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate aduentus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne aduersus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit. [4,15] Germani post tergum clamore audito, cum suos interfiei uiderent, armis abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et cum ad confluentem Mosae et Rheni peruenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitauerunt atque ibi timore, lassitudine, ui fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis uulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum ueriti, quorum agros uexauerant, remanere se apud eum uelle dixerunt. His Caesar libertatem concessit. [4,16] Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum uideret Germanos tam facile impelli ut in Galliam uenirent, suis quoque rebus eos timere uoluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoraui praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire; si se inuito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod grauiter ab Suebis premerentur; uel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariouisto pulso et hoc nouissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint. Nauium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur. [4,17] Caesar his de causis quas commemoraui Rhenum transire decreuat; sed nauibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis interuallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, iis item contraria duo ad eundem modum iuncta interuallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra uim atque impetu fluminis conuersa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem reuinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior uis aquae se incitauisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae uim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci siue naues deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum uis minueretur neu ponti nocerent. [4,18] Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus ciuitatibus ad eum legati ueniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri, ex eo tempore quo pons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportauerant seque in solitudinem ac siluas abdiderant. [4,19] Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus uicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognouit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in siluis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum conuenirent. Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum aduentum expectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit. [4,20] Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones uergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognouisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est. Itaque uocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem nauium multitudinem idonei portus reperire poterat. [4,21] Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C- Volusenum cum naui longa praemittit. Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum reuertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat breuissimus in Britanniam traiectus. Huc naues undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet conuenire. Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae ciuitatibus ad eum legati ueniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et uirtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat ciuitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo uenturum nuntiet. Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui naui egredi ac se barbaris committere non auderet, V- die ad Caesarem reuertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat. [4,22] Dum in his locis Caesar nauium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati uenerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere uolebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit. Nauibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea nauium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae naues, quae ex eo loco a milibus passuum VIII uento tenebantur quo minus in eundem portum uenire possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L- Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non uenerant ducendum dedit. P- Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit. [4,23] His constitutis rebus, nactus idoneam ad nauigandum tempestatem III. fere uigilia soluit equitesque in ulteriorem portum progredi et naues conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis nauibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naues eo conuenirent ad horam nonam in ancoris expectauit. Interim legatis tribunisque militum conuocatis et quae ex Voluseno cognouisset et quae fieri uellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus D omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naues constituit. [4,24] At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros nauibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod naues propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et graui onere armorum oppressis simul et de nauibus desiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur. [4,25] Quod ubi Caesar animaduertit, naues longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum remoueri ab onerariis nauibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoueri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et nauium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eueniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi uultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.' Hoc cum uoce magna dixisset, se ex naui proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, uniuersi ex naui desiluerunt. Hos item ex proximis primi nauibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquauerunt. [4,26] Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines seruare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex naui quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur; hostes uero, notis omnibus uadii, ubi ex litore aliquos singulares ex naui egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in uniuersos tela coiciebant. Quod cum animaduertisset Caesar, scaphas longarum nauium, item speculatoria nauigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. [4,27] Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas uenit, quem supra demonstraueram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e naui egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in uincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiuerunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperauit; quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique conuenire et se ciuitatesque suas Caesari commendare coeperunt. [4,28] His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam uentum naues XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni uento soluerunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris uiderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario aduersa nocte in altum prouectae continentem petierunt. [4,29] Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos aestus maximos in Oceano efficere consueuit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naues, {quibus Caesar exercitum transportandum curauerat,} quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus nauibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad nauigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naues erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naues erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem prouisum non erat. [4,30] Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem conuenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naues et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones transportauerat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt. [4,31] At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognouerat, tamen et ex euentu nauium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae grauissime adflictae erant naues, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII nauibus amissis, reliquis ut nauigari satis commode posset effecit. [4,32] Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra uentitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiauerunt puluerem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte uideri quam in partem legio iter fecisset. Caesar id quod erat suspicatus aliquid noui a barbaris initum consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animaduertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse uenturos noctu in siluis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos Subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbauerant, simul equitatu atque essedis circumdederant. [4,33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuauerunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in decliui ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et breui moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint. [4,34] Quibus rebus perturbatis nostris {nouitate pugnae} tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius aduentu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et breui tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempeststes, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicauerunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstrauerunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra uenerunt. [4,35] Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore uidebat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportauerat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga uerterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et uiribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt. [4,36] Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace uenerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante imperauerat duplicauit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis nauibus hiemi nauigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naues soluit, quae omnes incolumes ad continentem peruenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt. [4,37] Quibus ex nauibus cum essent expositi milites circiter CCC atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI conuenerunt; qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime pugnauerunt et paucis uulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. Postea uero quam equitatus noster in conspectum uenit, hostes abiectis armis terga uerterunt magnusque eorum numerus est occisus. [4,38] Caesar postero die T- Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni uenerunt. At Q. Titurius et L- Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris uastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas siluas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino ciuitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.