[74,0] EPISTVLA LXXIIII. CYPRIANVS POMPEIO FRATRI S. [74,1] Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt conplexi simus in epistulis quarum ad te exempla transmisimus, frater carissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti eius exemplum : quo lecto magis ac magis eius errorem denotabis, qui haereticorum causam contra christianos et contra ecclesiam Dei adserere conatur. nam inter cetera uel superba uel ad rem non pertinentia uel sibi ipsi contraria quae inperite adque inprouide scripsit, etiam illud adiunxit ut diceret : "si qui ergo a quacumque haeresi uenient ad uos, nihil innouetur nisi quod traditum est, ut manus illis inponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum". [74,2] A quacumque haeresi uenientem baptizari in ecclesia uetuit, id est omnium haereticorum baptismata iusta esse et legitima iudicauit et cum sīngulae haereses singula baptismata et diuersa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans uniuersorum delicta in sinum suum coaceruata congessit. et praecepit nihil aliud innouari nisi quod traditum est, quasi is innouet qui unitatem tenens unum baptisma uni ecclesiae uindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat. nihil innouetur, inquit, nisi quod traditum est. unde est ista traditio? utrumne de dominica et euangelica auctoritate descendens an de apostolorum mandatis adque epistulis ueniens ? ea enim facienda esse quae scripta sint Deus testatur et praemonet ad Iesum Naue dicens : "non recedet liber legis huius ex ore tuo, et meditaberis in eo die et nocte, ut obserues facere omnia quae scripta sunt in eo". item Dominus apostolos suos mittens mandat baptizari gentes et doceri ut obseruent omnia quaecumque ille praecepit. si ergo aut in euangelio praecipitur aut in apostolorum epistulis uel actis continetur ut a quacumque haeresi uenientes non baptizentur, sed tantum manus illis inponatur in paenitentiam, obseruetur diuina haec et sancta traditio. si uero ubique haeretici nihil aliud quam aduersarii et antichristi nominantur, si uitandi et peruersi et a semet ipsis damnati pronuntiantur, quale est ut uideantur damnandi a nobis non esse quos constet apostolica contestatione a semet ipsis damnatos esse? ut nemo infamare apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probauerint aut eis sine ecclesiae baptismo communicauerint, quando talia de haereticis apostoli scripserunt, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cuius magister Cerdon sub Hygino episcopo qui in urbe nonus fuit Romam uenit: quem Marcion secutus additis ad crimen augmentis inpudentius ceteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit et haereticum furorem sacrilegis armis contra ecclesiam rebellantem scoleratius et grauius armauit. [74,3] Quod si haereses constat postmodum plures ac peiores extitisse et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum, ut haeretico manus tantum in paenitentiam inponatur et sic ei communicetur, et si baptisma non nisi unum est quod apud nos est et intus est et soli ecclesiae de diuina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est quaeue praesumptio humanam traditionem diuinae dispositioni anteponere nec animaduertere indignari et irasci Deum, quotiens diuina praecepta soluit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prosophetam clamat et dicit: populus iste labiis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. item Dominus in euangelio increpans similiter et obiurgans ponit et dicit : reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. cuius praecepti memor beatus apostolus Paulus commonet ipse quoque et instruit dicens : "si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri Iesu Christi et doctrinae eius, stupore elatus et nihil sciens, discede ab huiusmodi". [74,4] Praeclara plane ac legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. nam in eodem loco epistulae suae addidit et adiecit : "cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum. ad hoc enim malorum deuoluta est ecclesia Dei et sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta caelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur et id faciant christiani quod antichristi faciunt. quae uero est animi caecitas, quae prauitas, fidei unitatem de Deo patre et de Iesu Christi Domini et Dei nostri traditione uenientem nolle cognoscere? nam si idcirco apud haereticos ecclesia non est, quia una est et diuidi non potest, et si ideo illic sanctus spiritus non est, quia unus est et esse apud profanos et extrarios non potest : utique et baptisma quod in eadem unitate consistit esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab ecclesia neque a sancto spiritu potest. [74,5] Aut si effectum baptismi maiestati nominis tribuunt, ut qui in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizantur innouati et sanctificati iudicentur, cur non in eiusdem Christi nomine illic et manus baptizato inponitur ad accipiendum spiritum sanctum, cur non eadem eiusdem maiestas nominis praeualet in manus inpositione quam ualuisse contendunt in baptismi sanctificatione? nam si potest qui extra ecclesiam natus templum Dei fieri, cur non possit super templum et spiritus sanctus infundi? qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in nouum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum spiritum sanctum idoneus factus est, quando apostolus dicat : "quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis". qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest spiritum sanctum quem Christus misit accipere. ceterum maior erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed sanctum spiritum non potuisse percipere, quasi possit aut sine spiritu Christus indui aut a Christo spiritus separari. illud quoque ineptum, ut cum natiuitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lauacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi spiritum negent esse. peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et spiritum sanctum. quare aut et spiritum necesse est ut concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi spiritus non est, quia baptisma esse sine spiritu non potest. [74,6] Quale est autem adserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in ecclesia nati? baptisma enim esse in quo homo uetus moritur et nouus nascitur manifestat et probat beatus apostolus dicens: "seruauit nos per lauacrum regenerationis". si autem in lauacro id est in baptismo est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest quae Christi sponsa non est? ecclesia est enim sola quae Christo coniuncta et adunata spiritaliter filios generat eodem apostolo rursus dicente: "Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lauacro aquae". si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lauacro eius sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit nec purgari nec sanctificari lauacro eius possit, filios Deo generare non posse. [74,7] Porro autem non per manus inpositionem quis nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum uero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Appelletis et ceterorum blasphemantium in Deum patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Iesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in patrem et Dominum Deum Christum. [74,8] Quo in loco considerandum est, frater carissime, pro fide et religione sacerdotalis loci quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die iudicii possit adserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: "et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes, si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, inmittam in uos maledictionem, et maledicam benedictionem uestram". dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari iudicat? dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria nasci Dei filios adseuerat? dat honorem Deo qui unitatem et ueritatem de diuina lege uenientem non tenens haereses contra ecclesiam uindicat? dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus christianorum sacerdotes Dei ueritatem Christi et ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? si sic honor Deo datur, si sic a cultoribus eius et sacerdotibus timor Dei et disciplina seruatur: abiciamus arma, manus demus in captiuitatem, tradamus diabolo ordinationem euangelii, dispositionem Christi, maiestatem Dei, diuinae militiae sacramenta soluantur, castrorum caelestium signa dedantur, succumbat et cedat ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae. spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, caritas odio, ueritas mendacio, Christus antichristo. merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius adque uberius excrescunt, ut serpentinis crinibus pullulantes aduersus ecclesiam Dei maioribus uiribus uenenorum suorum uirus expromunt, dum illis aduocatione quorundam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum ueritas proditur, dum id quod contra ecclesiam foris geritur intus in ipsa ecclesia uindicatur. [74,9] Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praeualet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam adque inuiolatam sponsae eius sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris uerba Domini dicentis "putas cum uenerit filius hominis, inueniet fidem in terra": qua fideles Dei milites qui Deo fide et religione sincera militamus commissa nobis diuinitus castra fideli uirtute seruemus. nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quo minus ueritas praeualeat et uincat. nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est. propter quod relicto errore sequamur ueritatem scientes quia et apud Hesdram ueritas uicit, sicut scriptum est: "ueritas manet et inualescit in aeternum et uiuit et optinet in saecula saeculorum. nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt iusta facit, nec est in iudicio eius iniquum, et fortitudo et regnum et maiestas et potestas omnium saeculorum. benedictus Deus ueritatis". quam ueritatem nobis Christus ostendens in euangelio suo dicit: "ego sum ueritas". propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus et si manemus in ueritate et ueritas in nobis manet, ea quae sunt uera teneamus. [74,10] Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua praua et falsa defendat quam ad alterius recta et uera consentiat. cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam leuis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora. quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet et praemonet, ut si alii sedenti melius reuelatum fuerit prior taceat. in conpendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et inuenire adque eruere ueritatem. nam si ad diuinae traditionis caput et originem reuertamur, cessat error humanus et sacramentorum caelestium ratione perspecta quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem ueritatis aperitur : ut si canalis aquam ducens qui copiose prius et largiter profluebat subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus uenis in capite unda siccauerit an uero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit, ut si uitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseueranter ac iugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum adque ad potum ciuitatis aqua collecta eadem ubertate adque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur? quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta diuina seruantes, ut si in aliquo nutauerit et uacillauerit ueritas, et ad originem dominicam et ad euangelicam adque apostolicam traditionem reuertamur et inde surgat actus nostri ratio unde et ordo et origo surrexit. [74,11] Traditum est enim nobis quod sit unus Deus et Christus unus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum non nisi in una ecclesia constitutum, a qua {unitate} quisque discesserit cum haereticis necesse est inueniatur, quos dum contra ecclesiam uindicat, sacramentum diuinae traditionis inpugnat. cuius unitatis sacramentum expressum uidemus etiam in cantico canticorum ex persona Christi dicentis : "hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum". si autem ecclesia eius hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eundem hortum introire aut bibere de fonte eius potest qui in ecclesia non est? item Petrus ipso quoque demonstrans et uindicans unitatem mandauit et monuit per unum solum baptisma unius ecclesiae saluari nos posse, "in arca", inquit, "Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quod et uos similiter saluos faciet baptisma". quo breui et spiritali conpendio unitatis sacramentum manifestauit. nam ut in illo mundi baptismo quo iniquitas antiqua purgata est, qui in arca Noe non fuit non potuit per aquam saluus fieri, ita nec nunc potest per baptismum saluatus uideri qui baptizatus in ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est. [74,12] Obseruatur itaque a nobis et tenetur, frater carissime, explorata et perspecta ueritate ut omnes qui ex quacumque haeresi ad ecclesiam conuertuntur ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in ecclesia prius fuerant et sic ad haereticos transierant. hos enim oportet cum redeunt acta paenitentia per manus inpositionem solam recipi et in ouile unde errauerant a pastore restitui. opte te, frater carissime, semper bene ualere.