[0] De ecclesiae catholicae unitate. [1] Cum moneat dominus et dicat: 'uos estis sal terrae' , cum que esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam prouidere nos conuenit et sollicito corde uigilantes subdoli hostis insidias intellegere pariter et cauere, ne qui christum sapientiam dei patris induimur minus sapere in tuenda salute uideamur? neque enim persecutio sola metuenda est ea quae subruendis ac deiciendis seruis dei aperta inpugnatione grassatur. Facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur, quando se aduersarius confitetur. Plus timendus est et cauendus inimicus cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et nomen serpentis accepit. Ea est eius semper astutia, ea est circumueniendi hominis caeca et latebrosa fallacia: sic ab initio statim mundi fefellit, et uerbis mendacibus blandiens rudes animas incauta credulitate decepit; sic dominum ipsum temptare conatus quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit: intellectus tamen est et retusus, et ideo prostratus quia agnitus adque detectus. Vnde nobis exemplum datum est ueteris hominis uiam fugere, uestigiis christi uincentis insistere; ne denuo incauti in mortis laqueum reuoluamur, sed ad periculum prouidi accepta inmortalitate potiamur. Inmortalitate autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et uincitur christi mandata seruemus, ipso monente et dicente: 'si uis ad uitam uenire serua mandata', et iterum: 'si feceritis quod mando uobis, iam non dico uos seruos sed amicos'? hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi inmobili et inconcussa firmitate solidatos: 'qui audit inquit uerba mea et facit ea, similabo eum uiro sapienti qui aedificauit domum suam super petram: descendit pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim fuit super petram'. Verbis igitur eius insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus. [2] Ceterum credere se in christum quomodo dicit, qui non facit quod christus facere praecepit? aut unde perueniet ad praemium fidei, qui fidem non uult seruare mandati? nutet necesse est et uagetur et, spiritu erroris abreptus, uelut puluis quem uentus excutit, uentiletur; nec ambulando proficiet ad salutem, qui salutaris uiae non tenet ueritatem. Cauenda sunt autem non solum quae sunt aperta adque manifesta, sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid uero astutius quid ue subtilius quam ut, christi aduentu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux gentibus uenit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit - ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad deum oculos suos caeci, infirmi aeterna sanitate reualescerent, clodi ad ecclesiam currerent, muti claris uocibus et precibus orarent - uidens ille idola derelicta et, per nimium credentium populum, sedes suas ac templa deserta, excogitauerit nouam fraudem ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos? haeresis inuenit et schismata quibus subuerteret fidem, ueritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in uiae ueteris caecitate, circumscribit et decipit; noui itineris errore rapit de ipsa ecclesia homines et, dum sibi adpropinquasse iam lumini adque euasisse saeculi noctem uidentur, alias nescientibus tenebras rursus infundit ut, cum euangelio christi et cum obseruatione eius et lege non stantes, christianos se uocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment: blandiente aduersario adque fallente qui, secundum apostoli uocem, transfigurat se uelut angelum lucis, et ministros subornat suos uelut ministros iustitiae, adserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetexto fidei, antichristum sub uocabulo christi; ut dum uerisimilia mentiuntur, ueritatem subtilitate frustrentur. [3] Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad ueritatis originem non reditur, nec caput quaeritur, nec magistri caelestis doctrina seruatur. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo adque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis conpendio ueritatis; loquitur dominus ad petrum: 'ego tibi dico inquit quia tu es petrus et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam. Tibi dabo claues regni caelorum, et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis'. Super unum aedificat ecclesiam et, quamuis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: 'Sicut misit me Pater et ego mitto uos. Accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata remittentur illi; si cuius tenueritis tenebuntur', tamen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur ut ecclesia Christi una monstretur. Quam unam ecclesiam etiam in Cantico Canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat, et dicit: 'Vna est columba mea perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae'. Hanc ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui ecclesiae renititur et resistit, in ecclesia se esse confidit, quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: Vnum corpus et unus Spiritus, una spes uocationis uestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus? [4] Quam unitatem tenere firmiter et uindicare debemus maxime episcopi, qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum adque indiuisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei ueritatem perfida praeuaricatione corrumpat. Episcopatus unus est cuius a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur: quomodo solis multi radii sed lumen unum, et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno riui plurimi defluunt, numerositas licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine. Auelle radium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit; a fonte praecide riuum, praecisus arescit. Sic et ecclesia, domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit, unum tamen lumen est quod ubique diffunditur nec unitas corporis separatur; ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit; profluentes largiter riuos latius spandit, unum tamen caput est et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur. Adulterari non potest sponsa christi, incorrupta est et pudica: unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos deo seruat, haec filios regno quos generauit adsignat. Quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur, a promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad christi praemia qui relinquit ecclesiam christi: alienus est, profanus est, hostis est. Habere iam non potest deum patrem qui ecclesiam non habet matrem. Si potuit euadere quisque extra arcam noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit euadet. Monet dominus et dicit: 'qui non est me cum aduersus me est, et qui non me cum colligit spargit'. Qui pacem christi et concordiam rumpit, aduersus christum facit; qui alibi praeter ecclesiam colligit, christi ecclesiam spargit. Dicit dominus: 'ego et pater unum sumus', et iterum de patre et filio et spiritu sancto scriptum est: et tres unum sunt. Et quisquam credit hanc unitatem de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem, scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio separari? hanc unitatem qui non tenet non tenet dei legem, non tenet patris et filii fidem, uitam non tenet et salutem. [5] Hoc unitatis sacramentum, hoc uinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in euangelio tunica domini iesu christi non diuiditur omnino nec scinditur sed, sortientibus de ueste christi, quis christum potius indueret, integra uestis accipitur et incorrupta adque indiuisa tunica possidetur. Loquitur ac dicit scriptura diuina: de tunica autem, quia de superiore parte non consutilis sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad inuicem, 'non scindamus illam sed sortiamur de ea cuius sit'. Vnitatem ille portabat de superiore parte uenientem, id est de caelo et a patre uenientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat: possidere non potest indumentum christi qui scindit et diuidit ecclesiam christi. Contra denique cum, solomone moriente, regnum eius et populus scinderetur, achias propheta hieroboam regi obuius factus in campo in duodecim scissuras uestimentum suum discidit, dicens: 'sume tibi decem scissuras quia haec dicit dominus, "ecce scindo regnum de manu solomonis, et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter seruum meum dauid et propter hierusalem ciuitatem, quam elegi ut ponam nomen meum illic"'. Cum duodecim tribus israel scinderentur, uestimentum suum propheta achias discidit; at uero quia christi populus non potest scindi, tunica eius per totum textilis et cohaerens diuisa a possidentibus non est: indiuidua, copulata, conexa ostendit populi nostri, qui christum induimus, concordiam cohaerentem; sacramento uestis et signo declarauit ecclesiae unitatem. Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore uesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem dei, uestem domini, ecclesiam christi? monet ipse in euangelio suo et docet, dicens: 'et erunt unus grex et unus pastor', et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut greges plures? apostolus item paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem, obsecrat et hortatur et dicit: obsecro, inquit, uos, fratres, per nomen domini nostri iesu christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata, sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia; et iterum dicit: sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. Stare tu et uiuere putas posse de ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diuersa domicilia condentem, cum dictum sit ei in qua praeformabatur ecclesia: 'patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam: et erit, omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit'; item sacramentum paschae nihil aliud in exodi lege contineat quam ut agnus, qui in figura christi occiditur, in domo una edatur? loquitur deus dicens: 'in domo una comedetur: non eicietis de domo carnem foras'. Caro christi et sanctum domini eici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam ecclesiam domus est. Hanc domum, hoc unianimitatis hospitium designat et nuntiat spiritus sanctus in psalmis, dicens: deus qui inhabitare facit unianimes in domo. In domo dei, in ecclesia christi unianimes habitant, concordes et simplices perseuerant. Idcirco et in columba uenit spiritus sanctus. Simplex animal et laetum est: non felle amarum, non morsibus saeuum, non unguium laceratione uiolentum; hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse; cum generant simul filios edere, cum commeant uolatibus inuicem cohaerere; communi conuersatione uitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unianimitatis inplere. Haec est in ecclesia noscenda simplicitas, haec caritas obtinenda: ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ouibus aequetur. Quid facit in pectore christiano luporum feritas et canum rabies et uenenum letale serpentium et cruenta saeuitia bestiarum? gratulandum est cum tales de ecclesia separantur, ne columbas, ne oues christi saeua sua et uenenata contagione praedentur. Cohaerere et coniungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluuia cum serenitate, pugna cum pace; cum fecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas. Nemo existimet bonos de ecclesia posse discedere: triticum non rapit uentus, nec arborem solida radice fundatam procella subuertit; inanes paleae tempestate iactantur, inualidae arbores turbinis incursione uertuntur. Hos execratur et percutit iohannes apostolus, dicens: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent nobis cum. Hinc haeresis et factae sunt frequenter et fiunt, dum peruersa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Fieri uero haec dominus permittit et patitur manente propriae libertatis arbitrio ut, dum corda et mentes nostras ueritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. Per apostolum praemonet spiritus sanctus et dicit: oportet haeresis esse ut probati manifesti sint in uobis. Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic et ante iudicii diem hic quoque iam iustorum adque iniustorum animae diuiduntur, et a frumento paleae separantur. [6] Hi sunt qui se ultro aput temerarios conuenas sine diuina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen adsumunt; quos designat in psalmis spiritus sanctus: sedentes in pestilentiae cathedra: pestes et lues fidei, serpentes ore fallentes et corrumpendae ueritatis artifices, uenena letalia linguis pestiferis euomentes; quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale uirus infundit. Contra eiusmodi clamat dominus, ab his refrenat et reuocat errantem plebem suam, dicens: 'nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam uisiones cordis eorum frustrantur eos; locuntur sed non ab ore domini. Dicunt eis qui abiciunt uerbum domini: "pax erit uobis et omnibus ambulantibus in uoluntatibus suis"; omni qui ambulat errore cordis sui: "non uenient super te mala". --- non locutus sum ad eos, et ipsi prophetauerunt si stetissent in substantia mea et audissent uerba mea, et si docuissent populum meum, conuertissent eos a malis cogitationibus eorum'. Hos eosdem denuo dominus designat et denotat, dicens: 'me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare'. Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare posse se opinantur; uitae fonte deserto, uitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur. Non abluuntur illic homines sed potius sordidantur, nec purgantur delicta sed immo cumulantur; non deo natiuitas illa sed diabolo filios generat: per mendacium nati ueritatis promissa non capiunt, de perfidia procreati fidei gratiam perdunt. Ad pacis praemium uenire non possunt qui pacem domini discordiae furore ruperunt. Nec se quidam uana interpretatione decipiant quod dixerit dominus: 'ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum'. Corruptores euangelii adque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores et partem subdole conprimentes; ut ipsi ab ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus enim, cum discipulis suis unianimitatem suaderet et pacem, 'dico, inquit, uobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra de omni re quamcumque petieritis, continget uobis a patre meo qui in caelis est. Vbicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum': ostendens non multitudini sed unianimitati deprecantium plurimum tribui. 'si duobus, inquit, ex uobis conuenerit in terra': unianimitatem prius posuit, concordiam pacis ante praemisit, ut conueniat nobis fideliter et firmiter docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo conuenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae et cum uniuersa fraternitate non conuenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine christi colligi, quos constet a christo et ab eius euangelio separari? non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt et, cum haeresis et schismata postmodum nata sint dum conuenticula sibi diuersa constituunt, ueritatis caput adque originem reliquerunt. Dominus autem de ecclesia sua loquitur, et ad hos qui sunt in ecclesia loquitur ut, si ipsi concordes fuerint, si secundum quod mandauit et monuit, duo aut tres licet collecti unianimiter orauerint, duo aut tres licet sint, impetrare possint de dei maiestate quod postulant. 'ubicumque fuerint duo aut tres, ego, inquit, cum eis sum'. Cum simplicibus scilicet adque pacatis, cum deum timentibus et dei praecepta seruantibus, cum his duobus uel tribus licet esse se dixit; quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit et, quia in deum simplices adque inter se unianimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animauit; quomodo apostolis duobus in custodia clausis, quia simplices, quia unianimes erant, ipse adfuit; ipse resolutis carceris claustris, ut uerbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus inposuit. Quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: 'ubi fuerint duo aut tres, ego cum eis sum', non homines ab ecclesia diuidit, qui instituit et fecit ecclesiam; sed, exprobrans discordiam perfidis et fidelibus pacem sua uoce commendans, ostendit magis esse se cum duobus aut tribus unianimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis, plus que impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum. [7] Ideo et, cum orandi legem daret, addidit dicens: 'et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis'; et ad sacrificium cum dissensione uenientem reuocat ab altari et iubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem deo munus offerre; quia nec ad cain munera respexit deus, neque enim habere pacatum deum poterat qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? se cum esse christum, cum collecti fuerint, opinantur qui extra christi ecclesiam colliguntur? tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur. Esse martyr non potest qui in ecclesia non est; ad regnum peruenire non poterit qui eam quae regnatura est derelinquit. Pacem nobis christus dedit, concordes adque unianimes esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta adque inuiolata mandauit. Exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit caritatem. Docet hoc et contestatur paulus apostolus, dicens: et si habuero fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; et si in cibos distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. Caritas magnanima est, caritas benigna est; caritas non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non cogitat malum; omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas numquam excidet. 'numquam' inquit 'excidet caritas': haec enim semper in regno erit, haec in aeternum, fraternitatis sibi cohaerentis unitate, durabit. Ad regnum caelorum non potest peruenire discordia; ad praemium christi, qui dixit: 'hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem quemadmodum dilexi uos', pertinere non poterit qui dilectionem christi perfida dissensione uiolauit. Qui caritatem non habet, deum non habet; iohannis beati apostoli uox est: deus, inquit, dilectio est, et qui manet in deo, in dilectione manet, et deus in illo manet. Cum deo manere non possunt qui esse in ecclesia dei unianimes noluerunt: ardeant licet flammis, et ignibus traditi uel obiecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae, nec religiosae uirtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. Sic se christianum esse profitetur quomodo et christum diabolus saepe mentitur, ipso domino praemonente et dicente: 'multi uenient in nomine meo dicentes: "ego sum christus", et multos fallent'. Sicut ille christus non est, quamuis fallat in nomine, ita nec christianus uideri potest qui non permanet in euangelii eius et fidei ueritate. Nam et prophetare et daemonia excludere et uirtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum caeleste consequitur quisque in his omnibus inuenitur, nisi recti et iusti itineris obseruatione gradiatur. Denuntiat dominus et dicit: 'multi mihi dicent in illo die: "domine, domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus?" et tunc dicam illis: "numquam uos cognoui; recedite a me qui operamini iniustitiam"'. Iustitia opus est ut promereri quis possit deum iudicem; praeceptis eius et monitis obtemperandum est ut accipiant merita nostra mercedem. Dominus in euangelio, cum spei et fidei nostrae uiam conpendio breuiante dirigeret: '"dominus deus tuus, inquit, dominus unus est, et diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua". Hoc primum, et secundum simile huic: "diliges proximum tuum tamquam te". In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae'. Vnitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit; prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit. Quam uero unitatem seruat, quam dilectionem custodit aut cogitat qui, discordiae furore uesanus, ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat? malum hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat sed nunc creuit eiusdem mali infesta clades, exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies, quia et sic in occasu mundi oportebat, praenuntiante per apostolum nobis et praemonente spiritu sancto: in nouissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta; erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus indictoaudientes, ingrati, impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes, inmites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam deum diligentes, habentes deformationem religionis, uirtutem autem eius abnegantes. Ex his sunt qui repunt in domos et praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. Et quomodo iamnes et mambres restiterunt mosi, sic et hi resistunt ueritati; sed non proficient plurimum, imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Adimplentur quaecumque praedicta sunt et, adpropinquante iam saeculi fine, hominum pariter ac temporum probatione uenerunt. Magis ac magis aduersario saeuiente, error fallit, extollit stupor, liuor incendit, cupiditas excaecat, deprauat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat. Non tamen nos moueat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram praenuntiatae rei ueritate corroboret: ut quidam tales esse coeperunt quia haec ante praedicta sunt, ita ceteri fratres ab eiusmodi caueant quia et haec ante praedicta sunt, instruente domino et dicente: 'uos autem cauete: ecce praedixi uobis omnia'. Vitate, quaeso, uos eiusmodi homines, et a latere adque auribus uestris perniciosa conloquia uelut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam; et iterum: corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae. [8] Docet dominus et admonet a talibus recedendum: 'caeci sunt, inquit, duces caecorum: caecus autem caecum ducens simul in foueam cadent'. auersandus est talis adque fugiendus quisque fuerit ab ecclesia separatus: peruersus est huiusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus. An esse sibi cum christo uidetur qui aduersum sacerdotes christi facit, qui se a cleri eius et plebis societate secernit? arma ille contra ecclesiam portat, contra dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, aduersus sacrificium christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens seruus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare, precem alteram inlicitis uocibus facere, dominicae hostiae ueritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem dei nititur ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur. Sic chore et dathan et abiron, qui sibi contra mosen et aaron sacerdotem sacrificandi licentiam uindicare conati sunt, poenas statim pro suis conatibus pependerunt: terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes adque uiuentes recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum eos, qui auctores fuerant, dei indignantis ira percussit, sed et ceteros ducentos quinquaginta participes eiusdem furoris et comites, qui coagulati cum isdem simul ad audaciam fuerant, exiens a domino ignis properata ultione consumpsit: admonens scilicet et ostendens contra deum fieri quicquid inprobi fuerint ad destruendam ordinationem dei humana uoluntate conati. Sic et ozias rex, cum turibulum ferens et contra legem dei sacrificium sibi uiolenter adsumens, resistente sibi azaria sacerdote, obtemperare nollet et cedere, diuina indignatione confusus et leprae uarietate in fronte maculatus est, ea parte corporis notatus, offenso domino, ubi signantur qui dominum promerentur; et filii aaron, qui inposuerunt altari ignem alienum quem non praeceperat dominus, in conspectu statim domini uindicantis extincti sunt. Quos imitantur scilicet adque sectantur qui, dei traditione contempta, alienas doctrinas adpetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat dominus et obiurgat in euangelio suo, dicens: 'reicitis mandatum dei ut traditionem uestram statuatis'. Peius hoc crimen est quam quod admisisse lapsi uidentur, qui tamen in paenitentia criminis constituti deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic ecclesia quaeritur et rogatur, illic ecclesiae repugnatur; hic potest necessitas fuisse, illic uoluntas tenetur in scelere; hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresin uel schisma facere conatus est multos se cum trahendo decepit; hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic et intellegit et lamentatur et plangit, ille tumens in peccato suo et in ipsis sibi delictis placens a matre filios segregat, oues a pastore sollicitat, dei sacramenta disturbat; et cum lapsus semel peccauerit, ille cottidie peccat; postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere, ille si extra ecclesiam fuerit occisus ad ecclesiae non potest praemia peruenire. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda, tam grauia peccare. Neque enim confessio inmunem facit ab insidiis diaboli, aut contra temptationes et pericula et incursus adque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua securitate defendit: ceterum numquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum uideremus, quae nunc in quibusdam uidentes ingemescimus et dolemus. Quisque ille confessor est, solomone maior aut melior aut deo carior non est, qui tamen quamdiu in uiis domini ambulauit tamdiu gratiam quam de domino fuerat consecutus obtinuit; postquam dereliquit domini uiam, perdidit et gratiam domini. Et ideo scriptum est: 'tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam', quod utique dominus non minaretur auferri posse coronam iustitiae, nisi quia recedente iustitia recedat necesse est et corona. Confessio exordium gloriae est non meritum iam coronae, nec perficit laudem sed initiat dignitatem; cum que scriptum sit: 'qui perseuerauerit usque ad finem hic saluus erit', quicquid ante finem fuerit, gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo iam culminis summa teneatur. Confessor est: sed post confessionem periculum maius est, quia plus aduersarius prouocatus est; confessor est: hoc magis stare debet cum domini euangelio, per euangelium gloriam consecutus a domino. Cui multum datur multum quaeritur ab eo, et cui plus dignitatis adscribitur plus de illo exigitur seruitutis. Nemo per confessoris exemplum pereat, nemo iniustitiam nemo insolentiam nemo perfidiam de confessoris moribus discat; confessor est: sit humilis et quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus ut, qui christi confessor dicitur, christum quem confitetur imitetur. Nam cum dicat ille: 'qui se extollit humiliabitur et qui humiliat se exaltabitur', et ipse a patre exaltatus sit quia se in terris sermo et uirtus et sapientia dei patris humiliauit, quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandauit, et ipse a patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit? confessor est christi: sed si non postea blasphemetur per ipsum maiestas et dignitas christi. Lingua christum confessa non sit maledica, non turbulenta, non conuiciis et litibus perstrepens audiatur, non contra fratres et dei sacerdotes, post uerba laudis, serpentis uenena iaculetur. Ceterum si culpabilis et detestabilis postmodum fuerit, si confessionem suam mala conuersatione prodegerit, si uitam suam turpi foeditate maculauerit, si ecclesiam denique ubi confessor factus est derelinquens, et unitatis concordiam scindens, fidem primam perfidia posteriore mutauerit, blandiri sibi per confessionem non potest quasi electus ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creuerint merita poenarum. Nam et iudam inter apostolos dominus elegit, et tamen dominum iudas postmodum prodidit; non tamen idcirco apostolorum firmitas et fides cecidit quia proditor iudas ab eorum societate defecit. Sic et hic: non statim confessorum sanctitas et dignitas conminuta est quia quorundam fides fracta est. Beatus apostolus loquitur in epistula sua, dicens: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem dei euacuabit? absit: est enim deus uerax, omnis autem homo mendax. Stat confessorum pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae dominicae ueritate, nec ab ecclesiae pace discedunt qui se in ecclesia gratiam consecutos de dei dignatione meminerunt; adque hoc ipso ampliorem consecuntur fidei suae laudem quod ab eorum perfidia segregati, qui iuncti confessionis consortio fuerunt, a contagione criminis recesserunt. Vero inluminati euangelii lumine, pura et candida domini luce radiati, tam sunt in conseruanda christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione uictores. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat, et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. Si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores, in caeca et obstinata dementia permanentes, non potuerit ad salutis uiam consilium salubre reuocare, ceteri tamen uel simplicitate capti, uel errore inducti, uel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, a fallaciae uos laqueis soluite; uagantes gressus ab erroribus liberate; iter rectum uiae caelestis adgnoscite. Contestantis apostoli uox est: praecipimus uobis, inquit, in nomine domini iesu christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis; et iterum dicit: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum. [9] Recedendum est a delinquentibus uel immo fugiendum ne, dum quis male ambulantibus iungitur et per itinera erroris et criminis graditur, a uia ueri itineris exerrans pari crimine et ipse teneatur. Vnus deus est et christus unus, et una ecclesia eius et fides una, et plebs in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest nec corpus unum discidio compaginis separari, diuulsis laceratione uisceribus in frusta discerpi; quicquid a matrice discesserit, seorsum uiuere et spirare non poterit: substantiam salutis amittit. Monet nos spiritus sanctus et dicit: quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies optimos? contine linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur insidiose; declina a malo et fac bonum, quaere pacem et sequere eam. Pacem quaerere debet et sequi filius pacis, a dissensionis malo continere linguam suam debet qui nouit et diligit uinculum caritatis. Inter sua diuina mandata et magisteria salutaria, passioni iam proximus, dominus addidit dicens: 'pacem uobis dimitto, pacem meam do uobis'. Hanc nobis hereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conseruatione promisit. Si heredes christi sumus, in christi pace maneamus; si filii dei sumus, pacifici esse debemus: 'beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur'. Pacificos esse oportet dei filios, corde mites, sermone simplices, adfectione concordes, fideliter sibi unianimitatis nexibus cohaerentes. Haec unianimitas sub apostolis olim fuit: sic nouus credentium populus domini mandata custodiens caritatem suam tenuit. Probat scriptura quae dicit: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, et iterum: et erant perseuerantes omnes unianimes in oratione cum mulieribus et maria, quae fuerat mater iesu, et fratribus eius. Et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de dei misericordia postulabant. In nobis uero sic unianimitas deminuta est ut et largitas operationis infracta est. Domos tunc et fundos uenundabant et thesauros sibi in caelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant, at nunc de patrimonio nec decimas damus et, cum uendere iubeat dominus, emimus potius et augemus. [10] Sic in nobis emarcuit uigor fidei, sic credentium robur elanguit, et idcirco dominus, tempora nostra respiciens, in euangelio suo dicit: 'filius hominis cum uenerit, putas inueniet fidem in terra?' uidemus fieri quod ille praedixit: in dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere fides nulla est. Nemo futurorum metum cogitat; diem domini et iram dei et incredulis uentura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat. Quicquid metueret conscientia nostra si crederet, quia non credit, omnino nec metuit; si autem crederet, et caueret; si caueret, euaderet. Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae ueteris abrupto ad obseruanda et gerenda domini praecepta uigilemus. Simus tales quales esse nos ipse praecepit, dicens: 'sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes, et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando ueniat a nuptiis ut, cum uenerit et pulsauerit, aperiant ei. Beati serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes'. Adcinctos nos esse oportet ne, cum expeditionis dies uenerit, inpeditos et inplicitos adprehendat. Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat, ut ipse nos ad lucem claritatis aeternae de hac saeculi nocte perducat. Expectemus solliciti semper et cauti aduentum domini repentinum ut, quando ille pulsauerit, euigilet fides nostra, uigilantiae praemium de domino receptura. Si haec mandata seruentur, si haec monita et praecepta teneantur, opprimi dormientes diabolo fallente non possumus: serui uigiles christo dominante regnabimus.