[0] LIBER DE IDOLORUM VANITATE. QUOD IDOLA DII NON SINT, ET QUOD DEUS UNUS SIT, ET QUOD PER CHRISTUM SALUS CREDENTIBUS DATA SIT. [1] I. Deos non esse quos colit uulgus hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa, inde, ad defunctorum uultus per imaginem detinendos, expressa simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant. Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et uideamus an stet haec apud singulos ueritas. [2] II. Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina. Castores alternis moriuntur ut uiuant. Aesculapius ut in Deum surgat fulminatur. Hercules ut hominem exuat Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pauit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Antrum Iouis in Creta uisitur, et sepulchrum eius ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est. Inde Latium de latebra eius nomen accepit. Hic litteras imprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit: inde aerarium Saturni uocatur. Et rusticitatis hic cultor fuit: inde falcem ferens senex pingitur . Hunc fugatum hospitio Ianus exceperat ; de cuius nomine Ianiculum dictum est, et mensis Ianuarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod, in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare uideatur. Mauri uero manifeste reges colunt, nec ullo uelamento hoc nomen obtexunt. [3] III. Inde per gentes et prouincias singulas uaria deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique maiorum suorum cultura seruatur. Hoc ita Alexander Magnus insigni uolumine ad matrem suam scribit metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum, quod maiorum et regum memoria seruata sit, inde colendi et sacrificandi ritus inoleuerit. Si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nascuntur? nisi si forte Iupiter senuit, aut partus in Iunone defecit. [4] IV. Cur uero deos putas pro Romanis posse, quos uideas nihil pro suis aduersus eorum arma ualuisse? Romanorum enim uernaculos deos nouimus. Est Romulus peierante Proculo deus factus, et Picus, et Tiberinus, et Pilumnus, et Consus, quem Deum fraudis uel ut consiliorum deum, coli Romulus uoluit postquam in raptum Sabinarum perfidia prouenit Deam quoque Cloacinam Tatius et inuenit et coluit, Pauorem Hostilius atque Pallorem. Mox a nescio quo Febris dedicata, et Acca et Flora meretrices . Interdum uero deorum uocabula apud Romanos finguntur, ut sit apud illos et Viduus deus, qui anima corpus uiduet, qui quasi feralis et funebris intra muros non habetur; et nihilominus, quia extorris factus, damnatur potius Romana religione, quam colitur. Est et Scansus ab ascensibus dictus], et Forculus a foribus, et a liminaribus Limentinus, et Cardea a cardinibus et ab orbitatibus Orbona. Hi dii Romani. Caeterum Mars Thracius, et Iupiter Creticus, et Iuno uel Argiua uel Samia uel Poena, et Diana Taurica, et deorum mater Idaea, et Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habuissent, sua ac suorum regna seruassent. Plane sunt apud Romanos et uicti penates, quos Aeneas profugus aduexit. Est et Venus calua, multo hic turpius calua quam apud Homerum uulnerata. [5] V. Regna autem non merito accidunt, sed sorte uariantur. Caeterum imperium ante tenuerunt et Assyrii et Medi et Persae, et Graecos et Aegyptios regnasse cognouimus. Ita uicibus potestatum uariantibus, Romanis quoque, ut et caeteris, imperandi tempus obuenit. Caeterum, si ad originem redeas, erubescas. Populus de sceleratis et nocentibus congregatur, et asylo constituto facit numerum impunitas criminum. Nunc, ut rex ipse principatum habeat, ad crimina fit Romulus parricida. Atque, ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur. Rapiunt, ferociunt, fallunt, ad copiam ciuitatis augendam. Nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera et cum sociis bella crudelia. Est et gradus summus in Romanis honoribus consulatus. Sic consulatum coepisse uidemus ut regnum. Filios interficit Brutus ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de religionibus sanctis, nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creuerunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt. Caeterum et Regulus auspicia seruauit, et captus est; et Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et uictus. Pullos edaces Paulus habuit, apud Cannas tamen caesus est. C- Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret auguriis et auspiciis renitentibus, spreuit, eo facilius et nauigauit et uicit. [6] VI. Horum autem omnium ratio est illa quae fallit et decipit, et praestigiis caecantibus ueritatem stultum et credulum uulgus inducit. Spiritus sunt insinceri et uagi, qui, posteaquam terrenis uitiis immersi sunt, et a uigore coelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et deprauati errorem prauitatis infundere. Hos et poetae daemonas norunt; et Socrates instrui se et regi ad arbitrium daemonis praedicabat, et magis inde est ad perniciosa uel ludicra potentatus; quorum tamen praecipuus Hostanes et formam ueri Dei negat conspici posse, et angelos ueros sedi eius dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum seruans, caeteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. [7] VII. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecrati delitescunt. Hi afflatu suo uatum pectora inspirant, extorum fibras animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa ueris semper inuoluunt, nam et falluntur et fallunt, uitam turbant, somnos inquietant, irrepentes etiam spiritus in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, ualetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut, nidore altarium et rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant curasse uideantur. Haec est de illis medela cum illorum cessat iniuria; nec aliud illis studium est quam a Deo homines auocare et ad superstitionem sui ab intellectu uerae religionis auertere, et cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites quos ad crimen suum fecerint errore participes. Hi tamen, adiurati per Deum uerum a nobis, statim cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur. Videas illos nostra uoce et operatione maiestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae propagantis extendi, eiulare, gemere, deprecari, unde ueniant et quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiteri; et uel exsiliunt statim, uel euanescunt gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis aspirat. Hinc uulgus in odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint. [8] VIII. Unus igitur omnium dominus est Deus. Neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad diuinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit? Sic Thebanorum germanitas rupta, et permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. Et Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cedit hospitium. Pompeius et Caesar affines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt. Nec hoc tu de homine mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, et dux unus in gregibus, et in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui uniuersa quaecumque sunt uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat. [9] IX. Hic nec uideri potest, uisu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensu maior est: et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Quod uero templum habere possit Deus, cuius templum totus est mundus? et cum homo latius maneat, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam? In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec nomen Deo quaeras: Deus nomen est illi. Illic uocabulis opus est ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Dei uocabulum totum est. Ergo unus est, et ubique totus diffusus est . Nam et uulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima sui auctoris et principis admonetur. Dici frequenter audimus, o Deus, et Deus uidet, et Deo commendo, et Deus tibi reddat, et quod uult Deus, et si Deus dederit. Atque haec est summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis. [10] X. Quod uero Christus sit, et quomodo per ipsum nobis salus uenerit, sic est ordo, sic est ratio. Iudaeis primum erat apud Deum gratia. Sic olim iusti erant, sic maiores eorum religionibus obediebant . Inde illis et regni sublimitas floruit, et generis magnitudo prouenit. Sed illi negligentes et indisciplinati et superbi postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum diuina praecepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. Quam uero fuerit illis profana uita, quae contracta sit uiolatae religionis offensa, ipsi quoque testantur qui, etsi uoce tacent, exitu confitentur. Dispersi et palabundi uagantur; soli et coeli sui profugi, per hospitia aliena iactantur. [11] XI. Necnon Deus ante praedixerat fore ut, uergente saeculo et mundi fine iam proximo, ex omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores et melioris obsequiiqui indulgentiam de diuinis muneribus haurirent , quam acceptam, Iudaei contemptis religionibus, perdidissent. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister Sermo et Filius Dei mittitur, qui per Prophetas omnes retro illuminator et doctor humani generis praedicabatur . Hic est uirtus Dei, hic ratio, hic sapientia eius et gloria. Hic in uirginem illabitur, carnem Spiritus sanctus induitur, Deus cum homine miscetur. Hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator duorum, hominem induit, quem perducat ad Patrem. Quod homo est esse Christus uoluit, ut et homo possit esse quod Christus est. [12] XII. Sciebant et Iudaei Christum esse uenturum. Nam hic illis semper, Prophetis admonentibus, annuntiabatur. Sed significato duplici eius aduentu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum aduentum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus. Quod autem hoc Iudaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae et intelligentiae coecitate mulctati, ut qui uita indigni essent haberent uitam ante oculos nec uiderent. [13] XIII. Itaque, cum Christus Iesus, secundum a Prophetis ante praedicta, uerbo et uocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi clementa famulari, seruire uentos, maria obedire, inferos cedere, Iudaei, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis. Hunc magistri eorum atque primores, hoc est, quos et doctrina ille et sapientia reuincebat, accensi ira et indignatione prouocati, insecuti sunt, et postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, tradiderunt, crucem eius et mortem suffragiis uiolentis ac pertinacibus flagitantes. [14] XIV. Hoc eos facturos et ipse praedixerat, et Prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem, sed ut uinceret; et cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut uim diuinae maiestatis ostenderet. Fidem itaque rerum cursus impleuit. Nam et crucifixus, praeuento carnificis officio, spiritum sponte dimisit, et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit. Apparuit discipulis suis talis qualis et fuerat, agnoscendum se uidentibus praebuit, simul uinctus et substantiae corporalis firmitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecepta uitalia instrui possent, et discerent quae docerent. Tunc in coelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem quem dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad Patrem uictor imponeret, iam uenturus e coelo ad poenam diaboli et ad censuram generis humaniultoris uigore et iudicis potestate; per orbem uero discipuli, magistro et Deo monente, diffusi praecepta in salutem darent, ab errore tenebrarum ad uiam lucis adducerent, caecos et ignaros ad agnitionem ueritatis ocularent. [15] XV. Ac, ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera tentantur. Dolor, qui ueritatis testis est, admouetur ut Christus Dei Filius, qui hominibus ad uitam datus creditur, non tantum praeconio uocis, sed et passionis testimonio praedicaretur. Hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis auctorem, coelum pariter et Patrem quaerentibus et credentibus pollicentem. Quod est Christus erimus Christiani, si Christum fuerimus imitati.