[0] HENRICI CORNELII AGRIPPAE DECLAMATIO de nobilitate et praecellentia Feminei sexus. [1] DEVS optimus maximus cunctorum genitor, pater ac bonorum utriusque secus fecunditate plenissimus, hominem sibi similem creauit, masculum et foeminam creauit illos. Quorum quidem sexuum discretio non nisi situ partium corporis differente constat, in quibus usus generandi diuersitatem necessaria requirebat. Eandem uero et masculo et foeminaet, ac omnino indifferentem animaet formam tribuit. Inter quas nulla prorsus sexus est distantia. Eandem ipsa mulier cum uiro sortita est mentem, rationem atque sermonem, ad eundum tendit beatitudinis finem, ubi sexus nulla erit exceptio. Nam iuxta Euangelicam ueritatem. Resurgentes in proprio sexu, sexus non fungentur officio, sed angelorum illis promittitur similitudo. Nulla itaque est ab essentia animae inter uirum et mulierem, alterius super alterum nobilitatis praeeminentia. Sed utrisque par dignitatis innata libertas. [2] Quae autem praeter animae diuinam essentiam in homine reliqua sunt, in iis muliebris inclyta stirps durum uirorum genus in infinitum pene excellit, quod tum demum ratum firmumque erit, quum id ipsum (et quod institutum nostrum est) non adulterinis fucatisue sermonibus neque etiam logicis tendiculis quibus multi sophistae homines illaqueare solent, sed cum optimorum authorum patrociniis, rerumque gestarum ueridicis historiis ac apertis rationibus, tum sacrarum literarum testimoniis et utriusque iuris sanctionibus ostensum est. [3] Principio itaque ut rem ipsam ingrediar: Mulier tanto uiro excellentior facta est, quanto excellentius prae illo nomen accepit: Nam Adam terra sonat, Eua autem uita interpretatur. At uita ipsa quam terra est excellentior, tam uiro ipso mulier est praeferenda. Neque est quod dicatur debile hoc argumentum esse ex nominibus de rebus ipsis iudicium ferre. Scimus enim summum illum rerum ac nominum artificem prius cognouisse res quam nominasse, qui cum decipi non potuit, eatenus nomina fabricauit, quatenus rei naturam proprietatem et usus exprimeret. Ea enim est antiquorum nominum ueritas, testantibus id quoque Romanis legibus, ut ipsa sint consona rebus, ac aperte rerum significatiua. Ideo a nominibus argumentum apud theologos ac iurisconsultos magni est momenti. Quemadmodum de Nabal scriptum legimus, secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo. Hinc Paulus in epistola ad Hebraeos ostensurus praecellentiam Christi, hoc utitur argumento: Quia tanto melior angelis effectus est (inquiens) quanto differentius prae illis nomen haereditauit. Et alibi: Dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et inferorum. Adde non paruam iuris utriusque uim in uerborum obligationibus, in uerborum significationibus, in conditionibus et demonstrationibus, in conditionibus appositus atque id genus disputationibus, iuriumque apicibus comprehendi, uti in illis ipsis comparibusque aliis utriusque iuris titulis comprehendere licet. Sic enim in iure arguimus a nominis interpretatione. Item a ui uerbi, atque uocabuli. Insuper et ab etymologia nominis, et a nominis ratione, et a uerborum ordine. Iura etenim ipsa haud segniter considerant significationes nominum, ut ex illis aliquid interpretentur. Cyprianus etiam aduersus Iudaetos arguit primum hominem a quatuor mundi cardinibus nomen adeptum esse, quasi quod sonat oriens, occidens, septentrio, meridies. Et in eodem libro interpretatur idem nomen Adam, quia terra caro facta est, quam uis talis expositio discrepat a traditione Mose, quum apud Hebraeos non quatuor literis sed tribus scribatur. Haec tamen expositio in tam sancto uiro non est uituperanda, qui linguam Hebraicam non didicit, quam plures sancti et sacrarum literarum expositores sine multa culpa ignorarunt. Quod si mecum non habeatur similis licentiae patientia, ut liceat mihi ad arbitrium in feminei sexus laudem nominis Euae pariformem etymologiam effingere, saltem hoc unum mihi dicere permittant ex Cabalistarum mysticis symbolis, ipsum nomen mulieris plus affinitatis habere cum nomine ineffabili diuinae omnipotentiae, quam nomen uiri quod cum diuino nomine nec in characteribus, nec in figura, nec in numero conuenit. Sed in nunc supersedebimus: sunt enim paucis lecta, paucis lecta, paucioribus intellecta, et fusiorem narrationem requiunt quam ut hic adscribi conueniat. [4] Nos interim excellentiam mulieris non a nomine modo, sed a rebus ipsis ac muniis meritisque inuestigabimus. Scrutemur itaque scripturas (ut aiunt) et ab ipso creationis initio sumentes exordium quid dignitatis mulier ipsa in primo productionis ordine supra uirum sortita est disseramus. Scimus quaecunque a Deo optimo maximo facta sunt, hoc potissimum differre ut quaedam eorum perpetuo maneant incorruptibilia, quaedam corruptioni, ac mutationi subiecta sint, atque in his creandis, Deum hoc ordine progressum ut a nobiliori unius incipiens, in nobilissimum alterius desineret. Itaque creauit primum incorruptibiles angelos, et animas: ita namque contendit Augustinus animam primi nostri parentis ante corporum productionem una cum angelis creatam fuisse. Porro creauit incorruptibilia corpora, ut coelos ac stellas, ac elementa incorruptibilia quidem, sed uariis mutationibus obnoxia, ex quibus caetera omnia quae corruptioni subiecta sunt, conflauit ex uilioribus per singulos dignitatis gradus, rursus ascendendo ad uniuersi perfectionem procedens. Hinc primum mineralia prodierunt post uegetabilia, plantae, et arbores, deinde zoophita, demum animantia bruta per ordinem reptilia, natantia, uolantia, quadrupedia. Postremo uero creauit sibi similes homines duos, marem inquem primum, et postremo foeminam, in qua perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum, ad mulieris enim creationem, ueniens creator, quieuit in illa, ut nihil honoratius creandum prae manibus habens, in ipsaque conclusa et consummata est omnis creatoris sapientia, atque potestas, ultra quam non reperitur creatura alia, nec excogitari potest. Cum itaque mulier sit ultima creaturarum, ac finis, et complementum omnium operum Dei perfectissimum, ipsiusque uniuersi perfectio, quis eam negabit super omnem creaturam praecellentia dignissimam sine qua mundus ipse iam ad unguem perfectissimus, et numeris omnibus absolutus fuisset imperfectus, qui non aliter quam in creaturarum omnium longe perfectissima perfici potuit. Dissentaneum enim est et absurdum opinari, Deum in aliquo imperfecto tantum opus perfecisse. Nam cum mundus ipse uelut integerrimus aliquis perfectissimusque circulus a Deo creatus sit, oportuit illum in ea particula absolui quae omnium primum cum omnium ultimo unitissimo quodam nexu in sese copularet. Sic mulier dum creatur mundus inter omnia creata tempore fuit ultima, eademque cum authoritate, tum dignitate in ipso diuinae mentis conceptu omnium fuit prima, sicut de illa scriptum est per Prophetam: Antequam coeli crearentur elegit eam Deus, et praetelegit eam. Ea siquidem est peruulgata philosophantium (ut illorum uerbis utar) sententia finem semper priorem esse in intentione et in executione postremum. Mulier autem fuit postremum Dei opus introducta a Deo in hunc mundum uelut eius regina in regiam sibi iam paratam ornatam, et omnibus muneribus absolutam. Merito igitur illam omnis creatura amat, ueneratur, obseruat, meritoque illi omnis creatura subiicitur, atque obedit, quae omnium creaturarum regina est atque finis, et perfectio, et gloria modis omnibus absoluta. Quamobrem de illa Sapiens inquit: Generositatem mulieris glorificat, contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit eam. [5] Quantum etiam ratione loci in quo creata est mulier, generis nobilitate uirum excedit, sacra nobis eloquia locupletissime testantur, quando mulier in paradiso nobilissimo loco pariter et amoenissimo formata est cum angelis, uir autem extra paradisum in agro rurali cum brutis animalibus factus est. Postea creandam mulierem traductus in paradisum. Ideoque mulier peculiari quadam naturae dote ueluti assueta aeditissimo creationis suae loco, quantumuis ab also despiciens non patitur uertiginem, neque caligant oculi eius, ut uiris accidere solet. Praeterea si contingat mulierem cum uiro pariter in aquis periclitari omni externo adiutorio semoto mulier diutius supernatat uiro, citius subsidente fundumque petente. Quod autem loci dignitas ad hominis nobilitatem faciat, leges ciuiles sacrique canones haud obscure confirmant, et omnium gentium consuetudo. Illud maxime obseruat non solum in hominibus, sed quibusque animalibus, etiam in inanimatis aestimandis, ut quanto quaeque digniorae sunt orto loco tanto generosiora censeantur. Quocirca Isaac praecepit filio suo Iacob ne uxorem acciperet de terra Canaan, sed de Mesopotamia syriae conditione meliore. Est haud dissimile quod est apud Iohannem dum Philippus diceret: Inuenimus Iesum filium Ioseph, a Nazareth dixit ei Nathanael, a Nazareth potest esse aliquid boni. Nunc ad alia pergamus. [6] Praecellit mulier uirum materia creationis, propterea quod non ex inanimato quopiam aut uili luto creata, quemadmodum uir, sed ex materia purificata, uiuificata, et animata, anima inquam rationali mentem participante diuinam. Accedit ad hoc quod uir ex terra quasi suapte natura omnis generis animantia producente cooperante coelesti influxu a Deo factus est. Mulier autem supra omnem coeli influxum ac naturae promptitudinem absque ulla uirtute cooperante a solo Deo creata est, in omnibus sibi constans integra, et perfecta uiro interim unius costae iacturam faciente, ex qua formata est mulier, uidelicet Eua de Adam dormiente, atque tam profunde ut ne costam quidem euelli sentiret, quam Deum abstulit a uiro et dedit mulieri. Vir itaque naturae opus, mulier opificium dei. Ideoque mulier diuini splendoris plerunque uiro capacior, saepeque plena existit, quod etiamnum, ex munditia et pulchritudine ipsius mirifica facile uidere licet. Nam quum pulchritudo ipsa nihil est aliud quam diuini uultus, atque luminis splendor rebus insitus, per corpora formosa relucens. Is certe mulieres prae uiris habitare ac replere abundantissime elegit. Hinc mulieris corpusculum omni aspectu tactuque delicatissimum. Caro tenerrimam, color clarus, et candidus, cutis nitida, caput decorum, casaries uenustissima, capilli molles, lucidi et protensi, uultus augustior, prospectusque hilarior, facies omnium formosissima, ceruix lactea, frons expeditus, spatiosus et splendidus, oculos habet uibrantiores, micantioresque, amabili hilaritate, et gratia contemperatos, supra hos supercilia in tenuem gyrum composita, eademque cum decora planitie, decenti distantia diuisa, e quorum medio descendit nasus, aequalis et intra rectum modum cohibitus, sub quo os rutilum, et tenellis labris conformi compositione uenustum intra quae tenui risu, dentes emicant, minutili et aequo ordine locati, eburneo candore nitentes, illorumque quam uiro paucior numerus quod neque edax neque mordax. Circumsurgunt maxillae, genaeque, tenera mollitie roseo fulgore rubentes, uerecundiaeque plenae, ac mentum orbiculare, decenti concauitate iucundum. Sub hoc collum habet gracile, et longiusculum, rotundis ex humeris erectum, gulam delicatam et albicantem, mediocri crassitiae fultam uocem, et orationem suauiorem, pectus amplum, et eminens, aetquali carne uestitum cum mamillarum duritie, illarumque simul ac uentris orbiculari rotunditate, latera mollia, dorsum planum et erectum brachia extensa, manus teretes digitosque concinnis iuncturis, protensos, ilia coxasque habitiores, suras carnosiores, extrema manuum pedumque in orbicularem ductum desinentia, singulaque membra succi plena. [7] Ad haec incessus gressusque modestus, motus decentior, gestus digniores, totiusque praeterea corporis ordine atque symmetria, figura ac habitudine longe lateque in omnibus speciosissima, nullumque in tota creaturarum serie, neque spectaculum adeo mirandum, neque miraculum perinde spectandum, ut nemo nisi caecus omnino non uideat deum ipsum quicquid pulchritudinis capax est mundus uniuersus in mulierem simul congessisse, ut ob id illam omnis creatura stupescat, et multis nominibus amet, ac ueneretur, usque adeo ut usu uenire uideamus quod incorporei spiritus, daemonesque mulieres saepissime ardentissimis amoribus depereant, quaet non fallax opinio est, sed multis experimentis nota ueritas. Atque ut omittam ea quae poetae nobis de amoribus deorum, eorumdemque amasiis tradidere, ut Apollinis, Daphne, Neptuni, Salmonea, Herculis, Hebe, Iole, et Omphale, caeterorumque deorum amasiis, et ipsius Iouis admodum multis, Hoc tam diuinum pulchritudinis munus diis, hominibusque amabile sacra eloquia in mulieribus prae caeteris gratiarum dotibus in multis locis celebriter commendant. Hinc legitur in Genesi quod uidentes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, delegerunt uxores sibi ex illis quas uoluerunt. Legimus etiam de Sara Abrahae quod fuit pulchra prae aliis terrae mulieribus, imo pulcherrima. Sic seruus Abrahae cum uidisset Rebeccam eximiae pulchritudinis puellam, dixit tacitus secum: Haec est quam praeparauit Dominus filio Abrahae, Isaac, et Abigail uxor Nabal uiri pessimi erat prudens, et cordata, perinde atque speciosa. Ideoque seruauit uitam et facultatem uiri sui a furore Dauid. Et malus uir per pulchram mulierem seruatus est. His namque uerbis allocutus est eam Dauid: Vade pacifice in domum tuam, ecce audiui uocem tuam, et honorificaui faciem tuam, nam cum omnis pulchritudo sit, uel spiritualis, uel uocalis, uel corporea. Abigail tota pulchra fuit, et prudentia spiritus, et facundia sermonis, et uenustate corporis, quo nomine mortuo uiro suo Nabal facta est una uxorum Dauid. Et Bathsaba fuit adeo insigni forma mulier, ut eius amore captus Dauid, illam post mortem uiri desponsatam reginali dignitate prae caeteris eleuaret. Item Abisag sunamitis quod esset puella pulcherrima, propterea electa fuit ut accubando Dauid senescoentis iam regis calorem instauraret. Quapropter et summis honoribus senex eam rex augere uoluit, et post mortem regis potentis reginae loco habita est. Huc spectant ea quae de mira pulchritudine reginae Vasti legimus, atque de Hester quaet illi praelata, illaque praestantior fuit, nimis quam pulchra et decora facie. De Iudith etiam legimus cuius auxit Dominus pulchritudinem, in tantum ut eam conspicati stupore sint admirando affecti. De Susanna denique quae fuit oppido quam delicata, et specie pulchra. Quid quod legimus etiam post uaria tentamenta Iob et eius aerumnas exantlatas praeter caetera quaet summa patientia meruit, dedisse illi Dominum tres filias pulcherrimas, tribus charitibus longe gratiores, quibus mulieres in uniuersa terra speciosiores neutiquam inuentae sunt. Legamus porro licebit sanctarum uirginum historias, nimirum mirabimur quam mirae pulchritudinis et speciosissimae formae prae caeteris filiis hominum catholica ecclesia solemniter illas collaudando decantet. Sed omnium longe lateque principem immaculatam Dei genitricem uirginem Mariam, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, e cuius speciosissimo uultu tanta simul effulsit pulchritudinis castimonia, atque sanctitudo, ut licet omnium oculos pariter et mentes perstringeret, nemo tamen unquam mortalium suis illecebris, uel minimo cogitatu corruerit. Haec etiam si fusius e sacris bibliis ubi toties de pulchritudine facta mentio, idque ipsissimis pene uerbis ideo recensui, quo plane intelligamus mulierum pulchritudinem, non apud homines solum, sed et apud Deum cohonestatam esse et honore cumulatam. Proinde et alibi legimus in sacris literis Deum praetcepisse omnem masculum sexum etiam pueros occidi, mulieres uero pulchras seruari. Et in Deuteronomio permittitur filiis Israetl pulchram mulierem e captiuis sibi deligere in coniugem. [8] Praeter hanc admirandam pulchritudinem etiam honestatis quadam dignitate mulier dotata est, quod uiris non contingit: Nam capilli mulieris in tantum promittuntur, ut omnes corporis partes pudentiores operire possint. Adde quod has corporis partes in naturae operibus mulieri contrectare, id quod uiris adsolet usui uenire, nunquam est necesse. Ad miram denique decentiam natura ipsa mulieribus inguina ordinauit non prominentia uti uiris, sed intus manentia, ac secretiori tutiorique loco seposita. Porro natura plus uerecundiae contulit mulieribus, quam uiris. Quamobrem saepissime contigit mulierem inguinum periculoso abscessu aegrotantem mortem elegisse, potius quam se chyrurgi conspectu ac contrectationi obiiceret medendam. Et hanc uerecundiae honestatem etiamnum moribundae mortuaeque retinent, ut in his patet maxime quae in aquis pereunt. Nam authore Plinio atque experientia teste, mulier prona iacet pudori defunctarum parcente natura, uir autem natat supinus. [9] Accedit ad haec quod dignissimum in homine membrum quo maxime a brutis differimus diuinamque iudicamus naturam, caput est, et in eo potissimum uultus. Caput quidem in uiris caluitie deformatur, muliere contra magno naturae priuilegio non caluescente. Vultus insuper in uiris barba illis odiosissima adeo saepe deturpatur, pilisque sordidis operitur, ut uix a beluis discerni possint. In mulieribus contra ramanente semper facie pura atque decora. Hinc lege duodecim tabularum cautum erat ne mulieres genas raderent, ne quando barba excresceret et pudor occultaretur. Munditiae etiam ac puritatis ipsius mulieris omnibus uel hoc euidentissimum argumentum est, quod mulier semel munde abluta, quoties post aqua pura diluitur, aqua ipsa nullam recipit immunditiae maculam. Vir autem quantumcumque ablutus, quoties denuo abluit, turbat aquam, et inficit. Ad haec naturae ordinatione mulieribus per loca secretiora singulis mensibus superfluitates expelluntur, quae uiris per faciem multo digniorem humani corporis partem continuo emittuntur. Praeterea cum inter caetera animantia solis hominibus concessum sit ad coelum attollere uultus, natura fortunaque mulieri in hoc mirifice prospexerunt atque adeo pepercerunt, ut si casu fortuitoue cadendum sit, mulieres fere semper in tergum decidant, ac uel nunquam uel non temere in caput uultumue prosternantur. [10] Quid (quod ne omittamus) nonne in humani generis procreatione uidemus naturam uiris mulierem praetulisse? Quod hoc maxime perspicuum est, quia solum muliebre semen Galeno et Auicenna testibus, est materia et nutrimentum foetus, uiri autem minime, quod illi quodammodo ut accidens substantiae ingrediatur. Maximum enim ut ait lex, atque, praecipuum munus est foeminarum concipere, conceptumque tueri, obquam causam uidemus plurimos matribus similes esse, quia ex earum sanguine procreatos. Idque plurimum in corporis habitu, semper autem in moribus, si enim matres stolidae sunt, et filii stolidi fiunt, si matres prudentes, et filii earum prudentiam redolent. Contra uero in patribus qui si ipsi sint sapientes, filios ut plurimum generant stolidos, et stolidi patres sapientes producunt filios, modo sapiens mater sit. Nec alia ratio est cur matres plus patribus diligant filios suos, nisi quia multo plus de suo sentiunt, habentque in illis matres, quam patres. Ob eandem quam dixi causam, etiam arbitror nobis inditum esse, uti plus in matrem quam in patrem simus adfecti, usque adeo ut patrem diligere matrem solam amare uideamur. Eademque de causa natura mulieribus tanti uigoris lac contulit, quod non solum infantes nutriat uerum etiam et aegros restaurat, et adultis quibusque ad uitae columen sufficiat. Cuius experimentum legimus apud Valerium de plebeia, quadam iuuencula, quae matrem suam in carcere sic aluit, cum alioqui fame esset peritura, quam ob pietatem salus matri et utrique perpetua alimenta data sunt, carcerque in pietatis templum consecratus est. [11] Constat autem semper fere mulierem maioris esse pietatis et misericordiae, quam uirum quod et Aristoteles ipse foemineo sexui proprium tribuit. Quamobrem arbitror dixisse Salomonem ubi non est mulier ingemiscit aeger, uel quod in inseruiendo et adsistendo ualetudinariis mirae est dexteritatis, et alacritatis, quod lac muliebre potissimum aegris debilibus etiam morti uicinis praesentaneum remedium est, quo ad uitam restituantur. Hinc, ut ferunt medici calor earumdem papillarum uirorum nimio senio confectorum pectori applicatus, calorem uitalem in illis excitat adauget, et conseruat, quod ne Dauida quidem latuit, qui Abisaac sunamitem puellam delegit in senio, illius calefactus amplexibus. Porro etiam hoc promptior est uiro mulier ad sacrum illud generandi officium (ut omnibus palam est) quod haec quidem decennis et infra uiri, potens est ille uero longe succedat. Praetereque nemini id obscurum est, solam fetificantium mulierem postquam praegnans est et ferre incipit uterum, nec ita diu etiam postquam partu est soluta ad recensitum iam opus rursum inclinatam, cuius uasculum (matricem uocant) adeo usque humano conceptu adficitur, ut aliquando mulier absque concubitu concepisse legatur. Sic enim Physicus ille de muliere quadam monumentis tradidit literarum, quae uirile semen in balneo emissum adhauserit. Accedit ad hoc aliud naturae stupendium miraculum, quod mulier praegnans si appetitus instigarit, impune uictitat carnibus incoctis, crudisque piscibus, neque raro carbonibus, luto, lapidibus, metalla quoque et uenena, caeteraque huiusmodi, multa sine noxa concoquit, et in corporis conuertit salutiferum nutrimentum. Quanta etiam praeter haec ipsa in mulieribus natura producere gaudeat miracula, nemo mirabitur, qui philosophorum medicorumque uolumina perlegerit, quorum exemplum, quod unicum duntaxat subiiciam, praesto est et ad manum. In menstruo qui sanguis praeterquam quod a quartanis, ab hydrophorbia, a morbo comitiali, ab elephantia, ab impressionibus melancolicis, ac mania, et multis id genus perniciosissimis aegritudinibus liberat, aliaque permulta, nec minus admiratu digna efficit, inter caetera miranda etiam incendia extinguit, tempestates sedat, fluctuum pericula arcet, noxia omnia pellit, maleficia soluit, ac cacodaemones fugat. De his uero quae reliqua sunt, plura ad praesens probare non est consilium. Illud tamen adhuc addam auctarii uice, in mulieribus esse iuxta philosophorum et medicorum comprobatas experientia traditiones, diuinum donum omnibus admirandum quo ipsaemet suis propriis dotibus in omni morborum genere sibi ex seipsis mederi possunt, nullo etiam exotico aut aliunde accersito adminiculo accedente. Sed quod omnia superat mirabilia, mirabilissimum illud ipsum est, quod sola sine uiro mulier humanam potuit producere naturam, quod uiro haud quaquam datum est. Quod equidem apud Turcas, seu Mahumetistas in confesso est, apud quos plures concepti creduntur, sine uirili semine, quos illi sua lingua nefesogli uocant, et narrantur insulae, ubi foeminae uentus afflatu concipiunt, quod tamen nos uerum esse non concedimus. Sola siquidem uirgo Maria, sola inquam haec sine uiro Christum concepit ac peperit filium ex sua propria substantia, et naturali foecunditate. Est enim beatissima uirgo Maria uera et naturalis Christi mater, ipseque Christus uerus et naturalis uirginis Mariae filius: dico autem naturalis, quia homo et iterum naturalis uirginis filius, quatenus ipsa uirgo non fuit corruptae naturae obnoxia. Quo circa neque etiam in dolore peperit, neque sub potestate uiri fuit, tanta fuit eius ex praeueniente benedictione foecunditas, ut ad concipiendum uirili non indigeret opera. Inter bruta autem animantia constat foeminea non nulla maris expertia foecunda esse ut uulturum foeminas ex historia memoriae proditum esse contra Faustum tradit Origenes, sed et aequas quasdam zephyro stanta concipere comperit antiquitas de quibus haec canuntur: "Ore omnes uersae in zephyrum stant rupibus altis Exceptantque leues auras, et saepe sine ullis Coniugiis uento grauidae". [12] Iam quid de sermone dicam diuino munere, quo uno beluis maxime praestamus, quem Trismegistus Mercurius eiusdem ac immortalitatem pretii existimat. Et Hesiodus optimum hominis thesaurum nominat. Nonne sermone mulier uiro facundior, magisque diserta et abundans? Nonne quotquot sumus homines, non nisi aut a matribus, aut a nutricibus primum loqui didicimus? sane natura ipsa rerum architectrix in hoc humano genere sagaciter prospiciens, hoc muliebre genus donauit, ut uix uspiam mulier milia reperiatur. Pulchrum profecto et laudabile eos uiros praecellere, quo caeteris animantibus homines potissimum praestant. [13] Sed a prophanis ad sacras literas ceu postliminia redeamus, atque ab ipsis usque religionis fontibus rem auspicemur. Scimus in primis haud dubie propter mulierem uiro Deum benedixisse, quam benedictionem uir utpote indignus habere non meruerat prius quam mulier esset creata. Cui consonat illud Salomonis prouerbium, Qui inuenerit mulierem bonam, inuenitbonum, et haurit benedictionem a domino, Et illud Ecclesiastici: Mulieris bonae beatus uir, numerus annorum illorum duplex. Et nullus homo potest in dignitate comparari illi, qui dignus fuerit habere mulierem bonam. Nam ut ait Ecclesiasticus: Mulier bona est gratia super omnem gratiam. Ideoque Salomon in prouerbiis uocat illam coronam uiri. Et Paulus gloriam uiri: definitur autem gloria, consummatio et petfectio rei quiescentis et delectantis in suo fine, quando uidelicet rei nil amplius addi potest ut crescat eius perfectio. Mulier itaque consummatio, perfectio, foelicitas, benedictio et gloria uiri existit, atque ut ait Augustinus: Prima humani generis in hac mortalitate societas. Idcirco illam omnis homo amet necesse est, quam qui non amauerit, qui odio habuerit, ab omnibus uirtutibus et gratiis alienus est, nedum humanitate, referenda forte istic essent cabalistica illa mysteria, quomodo Abraam benedictus a Deo per mulierem Sarah, decerpta a nomine mulieris litera H, et addita nomini uiri, et uocatus est Abraham, quomodo etiam benedictio Iacob illi sit, per mulierem, matrem uidelicet acquisita. Sunt huius generis plura in sacris literis, sed hoc loco non explicanda. [14] Benedictio itaque data est propter mulierem, lex autem propter uirum, lex inquam irae et maledictionis, uiro namque interdictus erat fructus ligni, mulieri non item, quae neque dum creata erat illam enim Deus ab initio liberam esse uoluit, uir itaque comedendo peccauit, non mulier, uir mortem dedit, non mulier. Et nos omnes peccauimus in Adam, non in Eua, ipsumque originale peccatum non a matre foemina, sed a patre masculo contrahimus. Ideoque uetus lex omne masculinum circumcidi iussit, foeminas autem incircumcisas manere, peccatum uidelicet originis. In eo sexu qui peccasset solummodo puniendum statuens. Neque praeterea increpauit Deus mulierem, quia comederat, sed quia mali occasionem dedisset uiro, atque id quidem imprudens, eo quod per diabolum tentaretur. Vir itaque excerta scientia peccauit, mulier errauit ignorans, et decepta. Nam et a diabolo primo tentata est, quippe quam cognouit creaturarum omnium excellentissimam. Et ut inquit Bernardus: Videns diabolus admirandam eius pulchritudinem, sciens eam talem qualem antea in diuino lumine cognouerat, quae super omnes angelos gauderet colloquia Dei, inuidiam iecit in solam mulierem, propter suam excellentiam. Quo circa Christus natus huic mundo humilimus, quo sua humilitate superbiam expiaret peccati, primi parentis, sexum assumpsit uirilem, ut humiliorem, non sexum foemineum, sublimiorem et nobiliorem. Praeterea quia condemnati fuimus propter peccatum uiri, non mulieris, uoluit Deus ut in quo sexu fuerat peccatum in eo fieret et peccati expiatio, et qui sexus ignorans deceptus erat, per eundem etiam fieret uindicta. Ideoque ad serpentem dictum est, quia mulier, uel quod uerius legitur quia semen mulieris caput eius conteret non uir neque semen uiri. Atque hinc est forte quare ordo sacerdootalis ab ecclesia commissus est uiro potius quam mulieri, quia sacerdos omnis Christum representat. Christus autem primum hominem peccatorem ipsum uidelicet Adamum. Ex hoc iam intelligitur Canon ille qui incipit haec imago dicens mulierem non esse factam ad imaginem Dei, scilicet ad corpoream Christi similitudinem. Noluit tamen Deus ipse inquam Christus filius esse uiri, sed mulieris, quam eo usque honorauit ut ex muliere sola carnem indueret. Propter mulierem namque Christus dictus est filius hominis, non propter uirum. Hoc est illud ingens miraculum, quod admodum Propheta stupescit, quia mulier circumdedit uirum quando uidelicet sexus deuoratur a uirgine, et Christum portat in corpore. Etiam resurgens Christus a morte, mulieribus primum apparuit, non uiris. Nec ignotum est post Christi obitum uiros a fide discessisse, mulieres autem nusquam constat a fide et religione Christiana defecisse. Porro nulla unquam fidei persecutio, nulla haeresis, nullus in fide error a mulieribus unquam emersit, secus constat de uiris. Christus traditus, uenundatus, emptus, accusatus, damnatus, passus, crucifixus, tandem morti traditus, non nisi per uiros. Imo etiam a Petro suo negatus, a caeteris discipulis relictus, a solis mulieribus ad crucem usque et sepulchrum comitatus. Atque etiam ipsa Pilati uxor, Aethnica plus conabatur saluare Iesum, quam quisquam uirorum etiam illorum qui crediderant. Accedit huc quod tota ferme theologorum scola asserit, acclesiam tunc non nisi apud solam mulierem puta uirginem Mariam mansisse, atque, ob id et merito religiosus ac sacer faeminei sexus appellatur. [15] Quod si etiam quispiam cum Aristotele dicat inter omnia animalia masculos esse fortiores, prudentiores et nobiliores, huic respondet excellentior doctor Paulus Apostolus dicens: Quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt ut ea quae sunt destrueret. Nam quis inter uiros in cunctis naturae gratiarum dotibus Adamo sublimior extitit? at mulier illum humiliauit. Quis Samsone fortior? mulier eius fortitudinem superauit. Quis castior Loth ? mulier illum ad incestum prouocauit, Quis Dauid religiosior? mulier eius sanctimoniam turbauit; quis sapientior Salomone, mulier eum decepit. Quis patientior Iob? quem diabolus fortunis omnibus exuit, familiam et filios occidit, ipsumque ulceribus, sanie, dolore toto corpore oppleuit? tamen a pristina animi simplicitate, patientiaque ad iracundiam prouocare non potuit, prouocauit autem mulier, in hoc diabolo superior confidentiorque, quem ad maledicendum irritauit. Quod si modo fas est uel Christum ipsum in hanc comparationem uocare, quo nihil potentius, nihil sapientius, cum sit aeterna Dei sapientia, atque potestas, nonne a Chananea illa muliercula sese superari passus est, dicente ipso: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Illa contra respondente: utique Domine, nam et catelli edunt de micisquae cadunt de mensa Dominorum suorum, cum que iam uidisset Christus, quia illam hoc argumento superare non posset, benedixiti illi dicens, Fiat tibi sicut uis. Quis Petro Apostolorum primo in fide feruentior? mulier illum non minimum ecclesiae pastorem ad negandum Christum seduxit, dicant quicquid uelint canonistae, ecclesiam suam non posse errare, Papa mulier illam egregia impostura delusit. [16] Caeterum dicet quis, haec magis in opprobrium mulierum uergere, quam ad laudem accedere. Cui mulieres ad hunc modum respondebunt. Si alterum nostrum necesse est aut boni alicuius, aut etiam uitae iacturam facere, malo ego te perdere quam me perditum iri, Idque exemplo Innocentii tertii, qui in quadam sua decretali epistola ad quendam Cardinalem a Romana se de legatum scriptum reliquit. Si te uel me confundi oporteat, potius te confundi eligam. Praeterea ciuilibus legibus etiam mulieribus indultum est, ut liceat sibi consule re damno alieno. Atque in ipsis sacris literis nonne saepe benedicitur, et extollitur iniquitas mulieris, plus quam uir benefaciens? Nonne laudatur Rachel, quae patrem suum idola quaerentem, pulchra adinuentione delusit? Nonne etiam Rebecca quia per fraudem obtinuit Iacob benedictionem patris, et postea cautius fecit declinare fratris iram, Raab meretrix decepit eos qui quaerebant exploratores Iosue, et reputatur ei ad iustitiam Egressa est Iahel in occursum Sisarae, dixitque ad eum intra ad me Domine mi, ac petenti aquam dedit illi bibere de utre lactis, et operuit illum iacentem, dormiente autem Sisara ingressa est abscondite, percussitque clauum in caput eius, et interfecit illum, qui se fidei eius crediderat seruandum, atque pro hac in signi proditione benedicta, inquit scriptura, inter mulieres Iahel benedicatur in tabernaculo suo. Legite historiam Iudich, et notate uerba eius ad Olofernem. Sume inquit uerba ancillae tuae quoniam si ea secutus fueris perfectum te faciet Dominus, ueniens nunciabo tibi omnia, ita ut adducam te per mediam Hierusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oues quarum est pastor, et non latrabit uel unus canis contra te, quoniam haec mihi dicta sunt per prouidentiam Dei, sopitumque blanditiis Olofernem percussit in ceruicem, et abscidit caput eius. Quod quaeso, iniquius consilium, quae crudeliores insidiae, quae captiosior proditio ex cogitari posset, et hanc idcirco benedicit, laudat et extollit scriptura, et longe melior reputata est iniquitas mulieris, quam uir benefaciens. Nonne bonum operatus est Cain offerens in sacrificium optimarum frugum primitias et eo ipso reprobatus esta Deo? Esau nonne benefecit dum pia obedientia uenatur decrepito parenti cibum, et interea defraudatur benedictione, et odio habitus est Deo? Oza, dum, zelo religionis inclinatam, et iam prope labantem arcam sustinet, morte subita percussus est; rex Saul dum Amalechitarum pinguiores hostias in sacrificium parat Domino, deiectus regno etiam spiritui nequam traditus est. Excusantur ob incestus patris filiae Loth, et non excusatur temulentus pater, et successio eius eiicitur ab Ecclesia Dei. Excusatur incestuosus Thamar, et dicitur iustior patriarcha Iuda, et fraudulento incestu meretur propagare lineam Saluatoris. Ite nunc uiti fortes et robusti, et uos praegnantia Pallade, ligata tot fasciis scolastica capita, et totidem exemplis contrariam illam probate sententiam, quod melior sit iniquitas uiri quam mulier benefaciens. Certe non poteritis illam tueri, ni recurratis ad allegorias, ubi tunc aequalis cum uiro mulieris erit authoritas. [17] Sed modo reuertamur praecellentiae tam foelicissimi sexus, omnibus hoc uel euidentissimum argumentum esse potest, quod dignissima omnium creaturarum, cuius nec unquam dignior fuit, nec futura est mulier fuerit ipsa inquam beatissima uirgo Maria, cui si quidem praeter originale peccatum concepta sit, ne Christus quidem quod ad eius humanitatem attinet maior erit. Est etenim Aristotelis ualidum hoc argumentum, Cuius generis optimum est nobilius, optimo, alterius generis hoc genus esse altero nobilius, in foemineo genere optima est uirgo Maria, in masculino non surrexit maior Ioanne Baptista, atque hunc quantum excellat uirgo diua, quae exaltata est super omnes choras angelorum, nemo catholicus ignorat. Similiter argumentari licebit, cuius generis pessimum peius est pessimo alterius, id genus esse ilia quoque inferius. Iam uero scimus quia uidosissima ac pessima creaturarum omnium uir est siue ille fuerit Iudas qui Christum tradidit, de quo ait Christus: bonum esset homini illi si natus non fuisset, siue illo peior futurus sit antichristus aliquis, in quo omnis potestas sathanae inhabitabit. Multos praeterea uiros aeternis cruciatibus damnatos prodit scriptura, cum nulla uspiam mulier damnata legatur. Accedit ad id testimonii etiam brutalis naturae quaedam praerogatiua, quippe auis omnium regina, atque nobilissima quae aquila est, semper foeminei, nunquam masculini sexus reperitur, Phoenicem etiam auem unicam Aegyptii non nisi semellam prodiderunt. E contrario autem regulus serpens quem basiliscum dicunt omnium uenenatorum pestilentissimus non nisi masculus est, quem insuper impossibile est nasci femellam. [18] Praeterea sexus huius excellentia, probitasque ac innocentia uel his argumentis satis abunde ostendi potest, quoniam malorum omnium ortus a uiris sit, a mulieribus minime. Primus quippe protoplastes Adam ille legem domini transgredi ausus, portas coeli obserauit et omnes nos peccato mortique reddidit obnoxios. Omnes enim peccauimus, et morimur in Adam, non in Eua. Huius perinde primogenitus inferorum portas reserauit. Ille primus inuidus, primus homicida, primus parricida, primus desperans de misericordia Dei, primus digamus Lamech, primus ebrius Noh, primus turpitudinem patris sui denudans ille filius Noe Chamus, primus tyrannus simul ac idololatra, Nemroth, primus adulter uir, primus incestuosus uir, uiri insuper primi cum daemonibus foedera inierunt, ac prophanas artes inuenerunt. Viri filii Iacob primi uendiderunt fratrem, Pharao Aegyptius necauit primus pueros, uiri primi contra naturam luxuriati sunt, testibus Sodoma, et Gomorra, quae ob uirorums celera perierunt, celebres olim urbes, uiros legimus ubique temeraria uoluptate digamos, multinubos, multicubos, adulteros, fornicatores. Sic plurium uxorum, concubinarumque uiri fuerunt Lamech, Abraham, Iacob, Esau, Ioseph, Moses, Sanson, Helcana, Saul, Dauid, Salomon, Assur, Roboam, Abia, Caleph, Assuerus, et innumeri alii, qui singuli plures uxores insuper et pellices et concubinas habuerunt. Nec illarum coniugio contenti ad explendam suam libidinem, etiam cum earum ancillis se commiscuerunt. Mulierem uero excepta una sola Betsabea nullam usquam reperimus, nisi uno solo uiro semper fuisse contentam, nec digamam insuper reperies ullam, si ex primo marito prolem susceperat. Sunt enim mulieres pudicita ac castitate uiris ipsis multo continentiores, quas quod infoecunde essent a uirorum concubitu saepe ab stintuisse legimus et alienam uero introduxisse uxorem sicut Sara, Rachel, Lia et aliae multae infoecundiores, quae ancillas suas introduxerunt, ut suscitarent uiris suis posteritatem. Sed quis obsecro uirorum, quantumcunque senex, frigidus, sterilis, ac rei uxoriae ineptus, tantae unquam aut pietatis, aut clementiae extitit in uxorem, ut aliquem suo loco substitueret, qui feracem uxoris uterum foecundo semine irroraret? quamuis huiusmodi leges Lycurgum, atque Solonem olim tulisse legamus, uidelicet si quis aetate prouectior, et nuptiis intempestiuior, aliterue in uenerem ignauior puellam despondisset ut liceret uxori ex adolescentibus et necessariis unum aliquem robote moribusque conspicuum deligere, qui cum illa dulciter colluderet et luctaretur, modo partus aeditus mariti adfereretur, nec idcirco alienum aut adulterinum dici quod nasceretur, leges quidem illas latas legimus, seruatas autem non legimus, non tam uirorum duritia, quam mulierum continentia illas recusante. Innumerae sunt adhuc praeclarissimae foeminae, quae cum insigni pudicitia etiam coniugali charitate uiros omnes longe uicerunt, cuiusmodi Abigail uxor Nabal, Arthemisia Mausolei, Argia Pollinicis Thebani coniux, Iulia Pompei, Portia Catonis, Cornelia Gracchi, Messalina Sulpitii, Alceste Admeti, Hypsicratea Mitridatis Pontici regis coniux, Dido quoque Carthaginis conditrix, Romanaque Lucretia, atque Sulpitia Lentuli. Sunt infinitae aliae quarum uirginitatis et pudicitiae fides ne morte quidem potuit immutari, quarum exempla sese offerunt, Athlanta, Calidonia, Camilla Volsca, Iphigenia graeca, Cassandra et Crise. Accedunt his Lacedemoniae, Spartiatae, Milesiae, atque Thebanae uirgines, et innumerae aliae quas nobis numerant Hebraeorum, Graecorum, Barbarorumque historiae quae uirginitatem pluris quam regna, quam denique uitam ipsam fecerunt. [19] Quod si etiam pietatis exempla requirantur, inter caetera sese offerunt, Claudia uestalis erga patrem, et plebeia illa iuuencula de qua supra locuti sumus in matrem. Sed obiiciet istis zoilus aliquis Samsonis, Iasonis, Deiphoebi, Agamemnonis exitialia coniugia ac huiusmodi tragoedias, quas si quis linceis oculis (ut aiunt) introspexerit, comperiet falso uxores accusari, quarum nulla unquam contigit uiro bono improba. Non enim nisi malis maritis, malae uxores sunt, quibus licet bonae aliquando eueniant, saepe eorundem uitio corrumpuntur. Putas ne si licuisset mulieribus leges condere, historias scribere, quantag tragoedias scribere potuissent de uirorum inaestimabili malitia, inter quos plurimi reperiuntur, homicidae, fures, raptores, falsarii, incendiarii, proditores, qui etiam tempore Iosue ac Dauid regis, tanta multitudine latrocinabantur, ut suorum agminum principes constituerent, sed et hodie adhuc infinitus est illorum numerus. Hinc omnes carceres uiris repleti, cruces undique omnes uirorum cadaueribus onuste. [20] At contra, mulieres omnium artium liberalium, omnisque uirtutis ac beneficii inuentrices extiterunt, quod et ipsa artium uirtutumque foeminina nomina praecipue ostendunt. Cui et illud notabile accedit, quod ipse quoque terrarum orbis, a foeminarum nominibus nuncupatur, uidelicet ab Asia nympha, ab Europa Agenoris filia, a Libia filia Epaphi, quae et Aphrica dicitur. Denique si per singula uirtutum genera iter sit mulier, ubilibet principem locum obtinebit. Mulier enim fuit, quae primo uirginitatem Deo deuouit ipsa uirgo Maria, quae ex hinc meruit esse mater Dei. Mulieres prophetae, semper diuiniore spiritu afflatae sunt quam uiri. Quod testibus Lactantio, Eusebio, et Augustino de Sybillis notum est. Sic Maria Mosi soror erat prophetes, et captiuo Hieremia uxor auunculi eius nomine Olda, peritura populo Israël supra uiri uices prophetes suscitatur. Scrutemur sacras scripturas, et uidebimus mulierum in fide caeterisque uirtutibus constantiam, supra uiros longe commendatam, ut in Iudith, Ruth, Hester, quae tanta gloria celebratae sunt, ut sacris quoque uoluminibus nomina indiderint. Abraham ille, quem licet ob fidei firmitatem scriptura iustum uocauerit, quoniam credidit Deo, subiicitur tamen uxori suae Sarae, et domini uoce praecipitur ei: Omnia quaecumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. Sic Rebecca firmiter credens, pergit ad interrogandum Deum, et eius responsione condigna, audit oraculum: Duae gentes in utero tuo, et duo populi de uentre tuo diuidentur. et uidua Sareptana credidit Heliae, licet rem difficilem sibi diceret. Sic Zacharias ab angelo de incredulitate redargutus obmutuit. Et Elizabet uxor sua, uteto et uoce prophetat ac commendatur, quia fideliter credidit, quae deinceps commendat beatissimam uirginem Mariam, dicens: beata quae credidisti quae dicta sunt tibi et domino. Sic Anna prophetes, post Simeonis reuelationem confitebatur Deum, et loquebatur de eo omnibus uolentibus audire, qui exspectabant redemptionem Israël. Et erant Philippo quatuor filiae uirgines prophetantes. Quid dicam de Samaritana ille, cum qua Christus loquebatur ad puteum, et saturatus fide credentis, cibos respuit Apostolorum. Accedit ad haec fides Chananeae ac mulieris illius quae fluxum sanguinis patiebatur. Nonne etiam fides et confessio Marthae similis erat confessioni Petri? Et in Maria Magdalena quanta fuerit fidei constantia, ex Euangeliis nobis notum est. Ipsa namque dum sacerdotes et Iudaei Christum crucifigunt, plorat, ad crucem unguenta portat, quaerit in tumulo, Hortulanum interrogat, Deum recognoscit. Pergit ad Apostolos, resurrexisse nunciat. Illi dubitant, ista confidit. Quid rursus de Priscilla illa sanctissima foemina; quae Apollo uirum apostolicum, et in lege doctissimum Corinthiorum episcopum erudiuit. Nec turpe fuit Apostolo discere a muliere quae doceret in ecclesia. Adde insuper quae martyrii patientia et mortis contemptu, fidei suae constantiam testatae sunt, non esse uirorum numero pauciores. Neque hic silentio praetereunda est mater illa mirabilis, et bonorum memoria digna, quae in conspectu suo pereuntes crudeli martyrio septem filios non solum bono animo ferebat, sed fortiter hortabatur ad mortem, atque ipsa per omnia in Deo confidens, post filios pro patriis legibus consumpta est. Nonne etiam Theodelina Bauarorum regis filia Longobardos, ac Greisilla Henrici primi imperatoris soror, Ungaros et Clotildis Burgundiqnum regis filia, Francos: et Apostola quaedam infimae sortis foemina, Hiberos singulae innumeros populos ad Christi fidem conuerterunt? Denique hic religiosissimus sexus solus uel maxime is est, in quo in hunc diem usque fides catholica, et pietatis continuata opera refulgent. [21] At ne cui dupium sit, mulieres omnia ea posse quae uiri: exemplis rem ipsam agamus, et comperiemus nullum unquam egregium facinus in ulla uirtutum genere a uiris perpetratum, quod a mulieribus non sit aeque praeclare factitatum. Claruerunt in sacerdotio olim apud gentes Melissa Cybeles, a cuius nomine ceterae deae sacerdotes, Melisse postea dictae sunt. Item Hypeccaustria sacerdos Mineruae, Mera Veneris, Iphigenia Dianae fuerunt, et foeminae Bacchi sacerdotes, multis nominibus clarae, ut Thyades, Menades, Bachae Eliades, Mimallonides, Aedonides, Euhyades, Bassarides, Triaterides. Apud Iudaeos quoque Maria Mosse soror una cum Aaron sanctuarium ingrediebatur, et tanquam sacerdos habita est. In nostra autem religione, licet mulieribus sacerdotii functione interdictum sit, scimus tamen historiis proditum, mulierem aliquando mentito sexu, ad summi pontificatus apicem conscendisse. Nec obscurae sunt ex nostris tot sanctissimae abbates et moniales, quas antiquitas non dedignatur uocare sacerdotes. Claruerunt in prophetia apud omnis regionis gentes, Cassandra, Sybillae, Maria Mosi soror, Delbora, Holda, Anna, Elizabeth, quatuor Philippi filiae, et multae aliae recentiores sanctae foeminae, quales Brigida et Heldegardis. Praeterea in magica siue bonorum, siue malorum daemonum inexpugnabili disciplina prae caeteris Circes, atque Medea longe mirabiliora effecerunt, quam uel ipse Zoroastes, licet huius artis inuentor a pluribus credatur. Insuper in philosophia praeclarae extiterunt Theano uxor Pythagorae, eius denique filia Dama in exponendis paternis sententiarum inuolucris clara. Item Aspasia et Diotima Socratis discipulae et Mantinea ac Philesia Axiochia, Ambae discipulae Platonis. Extollit denique Plotinus Geminam, atque Amphicleam, laudat Lactantius Themisten. Exultat Christiana ecclesia in diua Caterina, quae sola puella omnem illius aeui sapientum doctrinam longe superauit. Nec nobis hoc loci Zenobia regina Longini philosophi discipula, memoria excidat, quae ob effusam et candidam literarum peritiam Ephinissae accepit appellationem, cuius opera sacrosancta Nicomachus Graeca reddidit. Ad Oratoriam et Poesim uadamus. En se nobis offerunt Armesia, cognomenta Androginea, Hortensia, Lucera, Valeria, Copiola, Sapho, Corinna, Cornificia Romana, et Erimna Telia seu Tesbia, quae epigrammatista cognominata fuit. Et apud Salustium Sempronia, apud iurisconsultos Calphurnia, et nisi uetitum esset hodie mulieribus literas discere, iamiam adhuc haberentur clarissimae doctrigae excellentores ingenio mulieres quam uiri. [22] Quid de hoc dicendum est, quod sola natura ipsa, mulieres facile omnium disciplinarum artifices superare uidentur. Nonne grammatici se benedicendi magistros iactant, atque id nos longe melius discimus a nutricibus et matribus, quam a grammaticis? Nonne Grachorum eloquentissimam linguam, mater Cornelia formauit, et Sylem Aripithi Scythiae regis filium Istrinei mater Graecam linguam docuit? nonne semper in introductis apud exteras gentes coloniis nati, pueri matrum sermonem tenuerunt? Non aliam ob causam Plato et Quintilianus de deligenda pueris nutrice idonea, tam sollicite statuerunt, ut pueri lingua atque sermo recte discreteque formaretur. Iam uero nonne et Poetae in suis nugis et fabulis, ac Dialectia in sua contentiosa garrulitate a mulieribus uincuntur? Orator nuspiam adeo tam bonus aut tam felix, ut suadela uel meretricula superior sit. quis Arithmeticus, falsum supputando, mulierem soluendo debito, decipere potest? Quisue Musicus hanc cantu, et uocis amoenitate aequat? Philosophi, Mathematici, Astrologi, nonne in suis diuinationibus, et praecognitionibus non raro rusticis mulieribus inferiores sunt, et saepissime anicula medicum uincit? Ipse Socrates uir omnium sapientissimus, si Pythio testimonio fides habenda est, iam natu grandior a muliere Aspasia adhuc quiddam discere non dedignatus est, sicut nec Apollo Theologus a Priscilla erudiri ueritus est. [23] Quod si etiam prudentia requiratur, exemplo sunt Opis inter deas relata, Plotina raiani uxor, Amalasuntha Ostrogothorum regina, Emilia Scipionis uxor, quibus accedit Delbora mulier prudentissima uxor Labidoth, quae ipsa ut legitur in libris Iudicum, aliquamdiu super populum Israël iudicauit, ascendebantque ad eam filii Israël in omne iudicium. Quae etiam recusante Barach, hostilem pugnam ipsa dux Israëlitici exercitus electa, hostibus caesis fugatisque uictoriam reportauit. Legitur praeterea in regum historia Attaliam reginam regnasse, et iudicasse per septem annos in Hierusalem. Atque Semir amis post mortem Nini regis iudicabat populos quadraginta annis. Et omnes reginae Candaces Aethiopiae prudentissimae potentissimaeque regnarunt, de quibus mentio est in Actibus Apostolorum. Mira autem de illis narrat fidus ille antiquitatis scriptor Iosephus. Huc etiam accedit Nicaula regina Saba, quae ueniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et testimonio domini condemnatura est omnes uiros Hierusalem. Fuit et Thecnites quaedam sapientissima mulier, quae Dauid regem interrogatione concludit, enigmate docet, exemplo Dei mitigat. Nec hic praetere unda sunt Abigail et Bethsaba, quarum illa uirum suum liberauit ab ira Dauid, et post mortem uiri sui, facta est regina et uxor Dauid. Altera autem Salomonis mater filio suo regnum prudenter impetrauit. [24] Porro in rerum inuentionibus exemplo sunt Isis, Minerua, Nycostrata. In condendo imperio et urbibus, Semiramis uniuersi orbis monarchiam tenens, Dido, Amazones. In bellorum certaminibus, Thomiris Massagetarum regina, quae Cyrum Persarum monarcham deuicit. Item Camilla de gente Volscorum, Valisca Bohemiae ambae potentes reginae. Item Indorum Pande Amazones, Candaees, Lemnenses, Phocensium, Chiarum, Persidaeque mulieres. Legimus de aliis multis illustrissimis mulieribus, quae mira uirtute uniuersae nationi suae, in summa rerum desperatione salutem restituerunt. Inter quas est Iudith, quam beatus Hieronymus his uerbis extollit, inquiens: Accipite Iudith uiduam castitatis exemplum, triumphali laude, perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum foeminis, sed et uiris imitabilem dedit, qui castitatis eius remunerator, uirtutem talem tribuit, ut inuictum omnibus, uinceret, et insuperabilem superaret. Legimus adhuc quia mulier quaedam sapiens, uocauit Ioab, et dedit in manus suas caput Sibae inimici Dauid, ut conseruaret Abelam ciuitatem, quae erat mater ciuitatum in Israë. Et mulier quaedam iaciens fragmentum molae, allisit caput Abimelech, et confregit cerebrum eius, executurum uindictae Dei super Abimelech, quia fecerat malum coram domino, contra patrem suum, interfectis per eum septuaginta fratribus super uno lapide. Sic Hester Assueri regis uxor, non solum liberauit populum suum a morte turpissima, sed insuper summa honore decorauit. Obsessaque a Volscis urbe Roma, Cn. Martio Coriolano duce, quam armis uiri urbem defendere non poterant. Veturia magno natu mulier, ac Coriolani mater filii obiurgatione seruauit. Arthemisia irruentes sibi Rhodios et classe exuit, et insulam domuit, erecta in urbe Rhodia statua, quae perpetuum stigma illi inureret. Iam quis satis laudare poterit puellam nobilissimam (licet humili generae ortam) quae anno Christianorum M.CCCC.XXVIII. occupato, per Anglos Franciae regno Amazonis more, sumptis armis primamque aciem ducens, tam strennue feliciterque pugnauit, ut pluribus praeliis superatis Anglis, Francorum regi iam amissum regnum restitueret. In cuius rei perpetuam memoriam apud Genabum oppidum quod Aurelianum uocant, in ponte qui est super Ligurim fluuium sacra statua puellae erecta est. Possem innumeras adhuc ex Graecorum, Latinorum, Barbarorumque, tam ueteribus quam recentioribus historiis praestantissimas mulieres recensere, quod, ne in grande nimium opus turgesceret, breuitati studere uolui. Nam scripserunt de illis Plutarchus, Valerius, Bocacius et plures alii. Hinc est quare non tam multa de mulierum laudibus dixerim, quam plurima reticuerim, quippe qui non sum tam ambitiosae ceruicis, ut mulierum infinitas praestantias atque uirtutes tam pauculo sermone me posse complecti praesumam. Quis enim ad percensendas infinitas mulierum laudes sufficiat, a quibus omne nostrum esse, omnisque humani generis conseruatio, quod alias in breui petriturum esset, omnisque familia et respublica dependet. [25] Quod nec Romanae urbis conditorem latuit, qui dum mulieribus careret, cum Sabinis raptis eorum filiabus, bellum asperrimum inire non dubitauit, cogllouit namque eiusmodi imperium, si mulieres non adessent breui periturum. Tandem capto a Sabinis capitolio, cum media foro collatis signis cruentissime pugnaretur, intercursu mulierum inter ambas acies praelium cessauit, factaque tandem pace, et percusso foedere perpetuam amicitiam inierunt. Quamobrem earum nomina Curiis imposuit Romulus, uolentibusque Romanis, in publicis tabulis exceptum est, mulierem nec molere, nec coquinariam facere, uxorem a uiro, uirum ab uxore aliquid dono accipere uetitum, quo bona omnia communia esse scirent. Hinc tandem consuetudo emersit, ut sponsam introducentes, dicere iuberent, ubi tu ego, denotantes ubi tu dominus, ego domina. Ubi tu herus, ego hera, deinde cum regibus exactis Cariolano Martio duce Volscorum legiones ad quintum lapidem castrametatae essent, per mulieres auersae sunt, pro quo beneficia insigne templum fortunae muliebri dedicatum est. Magni insuper honores dignitatisque insignia, senatusconsulto illis collata. Cuiusmodi sunt, quod in uia superiori loco incedant, uiris insuper quibusque illis in pedes assurgentibus, locumque cedentibus. Praeterea uestes purpureae cum fimbriis inauratis, gemmarum etiam ornatus, et inaures anulique et torques illis concessa, posterumque imperatorum lege cautum, ut quoties alicubi statutum fiat, prohibens deferri certas uestes aut ornamenta, mulieres sub illo non comprehendi. Haereditatum quoque et bonorum successionibus donatae sunt, legibus etiam permissum est, mulierum funera, quemadmodum illustrium uirorum publicis laudibus celebrari. Siquidem cum mittendum ad Delphicum Apollinem munus esset, ex Camilli uoto, nec foret auri tantum in urbe, mulieres sponte corporis ornamenta contulere. Porro in eo bello quod Cyrus contra Astyagen gessit in fugam conuersa Persarum acie, mulierum castigatione reprehensa est, ac denuo instaurata, insignemque illis uictoriam dedit. Ob quod facinus lege cautum est a Cyro, ut persarum reges urbem ingressuri, singulis mulieribus singulos auri nummos persoluerent. Quod etiam Macedo bis eam urbem ingressus, toties erogauit. Insuper et praegnantibus munus duplicari iussit. Sic a priscis illis Persarum regibus atque Romanis, ab ipsis inquam Romanae urbis imperiique incunabulis, mulieres omni semper honoris genere donatae sunt. Porro abipsis imperatoribus non minus ueneratae. Hinc Iustinianus imperator etiam in legibus condendis, uxorem consulendam adhibendamque censuit. Et alibi dicit lex, quod uxor coruscat, merito in honore ut sentiat eius fulgorem, ut in quantum uir in altum tollitur, tantum et coniunx eius. Sic uxor imperatoris dicitur imperatrix, et uxor regis regina, et uxor principis princeps et illustris undecunque sit nata. Et Ulpianus ait: Princeps, hoc est imperator legibus est solutus. Augusta autem quae est uxor imperatoris, licet legibus soluta non est, princeps tamen eadem illi priuilegia contulit, quae ipse habet. Hinc est quod illustribus mulieribus iudicare permittitur, et arbitrari, atque ut possint feudum inuestire et inuestiri, et inter Vasallos quid iuris decernere. Ad idem facit quod foemina potest habere seruos peculiares sicut et uir, potestque mulier iudicare etiam inter extraneos, potest etiam nomen indere familiae, sic quod filii denominentut a matre, non a patre. [26] Habent et circa dotes grandia priuilegia. Hinc inde in diuersis locis in corpore iuris expressa, ubi etiam cauetur quod mulier honestae uitaeet famae pro debitis ciuilibus incarcerari non debeat, imo iudex poena capitis punitur, qui ipsam carceri mancipauerit. Quod si sit suspecta de delicto in monasterium trudatur, aut mulieribus incarceranda tradatur, quia teste lege mulier melioris est conditionis quam uir, tum quia in eodem genere delicti, plus peccat uir quam mulier, hinc uir in adulterio deprehensus, capite punitur: sed mulier adultera in monasterium retruditur. Plura priuilegia colligit Azo in summa sua super titulo ad senatusconsultum Velleianum, et Speculator de renunciationibus. [27] Illi etiam ueteres legum latares, ac reipublicae artifices uiri sapientia graues, scientia prudentissimi, Lycurgus inquam et Plato cum scirent ex philosophiae penetralibus mulieres, nec animi excellentia, nec corporis robore, nec dignitate naturae uiris inferiores, sed ad omnia aeque habiles, statuerunt mulieres cum uiris in luctationibus et gymnasticis exerceri, etiam in omnibus quae ad bellicam pertinent disciplinam, in artu, in funda, iactu lapidum, in sagittando, in armorum dimicatione tam equestri quam pedestri, in castrorum positione, ac in acierum ordinatione, in ducendo exercitu, et (ut breuiter dicam) omnia eademque mulieribus quae uiris exercitia communia tribuerunt. Legamus antiquitatum fide dignos scriptores, comperiemus in Getulia, Bactris, Galletia morem fuisse uiros mollicie deditos, mulieres autem agros colere, aedificare, negotiari, equitare, praeliari et caetera facere, quae modo apud nos uiri factitant. Apud Cantabros uiri mulieribus dotem dabant, fratres a sororibus nuptui dabantur, filiae haeredes designabantur. Apud Scythas, Thraces, et Gallos mulieribus uirisque communia erant officia. Et de bello paceque agentes, mulieres iudicio consultationibus adhibebantur, quod percussum cum Hannibale Celtarum foedus in haec uerba demonstrat. Si quis Celtarum iniuria a Carthaginensium aliquo affectum se conqueritur, eius rei Carthaginensium magistratus aut imperatores qui in Hispania fuerint iudices sunto. Si quis Carthaginensium ab ullo Celtarum iniusti quippiam passus fuerit, Celtarum de ea re mulieres iudicium faciunto. [28] Sed uirorum nimia tyrannide, contra diuinum ius, naturaeque leges praeualente, data mulieribus libertas. Iam, iniquis, legibus interdicitur, consuetudine usuque aboletur, educatione extinguitur. Mulier namque mox ut nata est, a primis annis domi detinetur in desidia, ac uelut altioris prouinciae incapax, nihil praeter acus et filum concipere permittitur. Ubi exinde pubertatis annos attigerit, in mariti traditur zelotipum imperium, aut uestalium ergastulo perpetuo recluditur. Publica quae que officia legibus sibi interdicta sunt. Postulare in iudicio licet prudentissima non permittitur, repelluntur. Praeterea in iurisdictione, in arbitrio, in adoptione, in intercessione, in procuratione, in tutela, in cura, in testamentaria et criminali causa. Item repelluntur in uerbi pei praedicatione, contra expressam scripturam, qua promisit illis spiritus sanctus per Iohelem inquiens : Et prophetabunt filiae uestrae, quemadmodum et Apostolorum aetate publice docebant, sicut de Anna Simeonis, et filiabus Philippi, atque Priscilla Aquilae notum est. Sed tanta est recentium legis latorum improbitas, qui irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas, quod mulieres alias naturae eminentia, et dignitate nobilissimas, pronunciarunt cunctis uiris conditione uiliores. His itaque legibus mulieres uiris tanquam bello uictae, uictoribus cedere coguntur, non naturali non diuina aliqua necessitate aut ratione, sed consuetudine educatione, fortuna et tyrannica quadam occasione id agente. [29] Sunt praeterea, qui ex relligione auctoritatem sibi corrogant in mulieres, et ex sacris literis suam probant tyrannidem, quibus illud Euae maledictum continuo in ore est: Sub potestate uiri eris, et ipse dominabitur tui. Quod si illis respondeatur Christum abstulisse maledictum, obiicient rursus idem ex dictis Petri, cui accedit et Paulus: Mulieres uiris suis subditae sint, mulieres in ecclesia taceant. Sed qui nouerit uarios scripturae tropos, eiusdemque affectus, facile cernet haec non nisi in cortice repugnare. Est enim is ordo in ecclesia, ut uiri praeponantur in ministerio mulieribus, sicuti Iudaei Graecis in promissione. Non tamen est acceptor personarum Deus, in christo enim nec mas, nec foemina, sed noua creatura. Quin et pleraque uiris propter duriciem cordis eorum in mulieres permissa sunt sicut Iudaeis quondam concessa repudia, quae tamen mulierum dignitati nihil officiunt, quin et deficientibus errantibusque uiris, mulieres in uirorum opprobrium potestatem habent iudicii. Et ipsa regina Saba iudicatura est uiros Hierusalem. Qui ergo iustificati per fidem effecti sunt filii Abrahae, filii inquam promissionis subiiauntur mulieri, et obnoxii sunt praecepto Dei ad Abraham inquientis: Omnia quaecumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. [30] Nunc tandem ut me quam breuissime recolligam, ostendimus praecellentiam muliebris sexus, a nomine, ab ordine, a loco, a materia, et quid dignitatis mulier supra uirum sortita sit a Deo, De inde a religione, a natura, ab humanis legibus, iam uaria autoritate, ratione et exemplis promiscue demonstrauimus. Tamen non tam multa diximus, quam plurima adhuc dicenda reliquerimus, quia non ambitione commotus, aut meae commendationis causa ueni ad scribendum, sed officio et ueritate. Ne tanquam sacrilegus, tam denoto sexui debitas sibi laudes (ut talentum mihi creditum suffodiendo) impia quadam taciturnitate surripere uidear sisilerem. Quod si quis me curiosior a nobis praeteritum aliquod argumentum repererit, quod huic operi nostro ad struendum putet, ab illo me non argui sed adiuuari credam, quatenus bonam hanc operam nostram, suo ingenio doctrinaque meliorem reddiderit. Ne ergo opus ipsum in nimis magnum uolumen exeat, Hic illius finis esto. FINIS.