Caesarius Arelatensis - Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti Cl. 1008, SL 103, sermo : 82, cap. : 1, linea : 3 Audivimus, fratres carissimi, scripturam dicentem: locutus est, inquid, dominus ad abraham dicens: sume mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Descenderunt que volucres super cadavera, et abigebat eas abraham. Cum que sol occumberet, sopor inruit super abraham, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Quid ergo ista significent, fratres, breviter, quantum dominus dederit, caritatis vestrae auribus cupimus intimare. Beatus abraham pater multarum gentium a domino dictus est: omnes enim gentes, quae in christo credunt et crediturae sunt, filii sunt abrahae, imitando fidem, non nascendo per carnem. Nam sicut iudaei per infidelitatem degeneres facti ex filiis abrahae filii diaboli et progenies viperarum sunt in evangelio appellati, ita e contrario omnes gentes dum in christo fideliter credunt, abrahae filii effici meruerunt. Vacca ergo triennis et aries annorum trium et capra triennis et turtur vel columba figuram omnium gentium praetulerunt. Dicta sunt autem trium annorum, quia omnes gentes in trinitatis erant mysterio crediturae. Et quia tota ecclesia catholica non solum habet spiritales, sed habet etiam et carnales, quamvis nonnulli in trinitate se credere dicant, carnales tamen sunt, quia crimina et peccata vitare dissimulant. Quia ergo cum carnalibus sunt etiam spiritales, ideo turtur et columba sunt additae: in turture et columba spiritales possunt significari, in illis vero tribus animalibus carnales intellegi. Ergo diligenter adtendite, quia illa tria animalia divisisse in duas partes dicitur abraham, et contra se invicem posuisse. Aves, inquit scriptura, non divisit. Quare hoc, fratres? quia in ecclesia catholica carnales dividuntur, spiritales omnino non dividuntur. Et, sicut dicit scriptura, contra se invicem separantur. Quare carnales et divisi et contra se positi sunt? quia omnes luxuriosi et amatores mundi contra se invicem divisiones et scandala habere non desinunt. Isti ergo dividuntur, quia sibi invicem adversantur; aves autem, id est, spiritales non dividuntur. Quare spiritales non dividuntur? quia est illis cor unum et anima una in domino; est in illis unum velle ac nolle. Illis enim, quas supra diximus, avibus similes sunt, turturi scilicet vel columbae. In turture castitas, in columba simplicitas designatur. Omnes enim in ecclesia catholica deum timentes casti et simplices esse probantur, et cum psalmista dicere possunt: quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et volabo, et requiescam? et iterum: turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos. Et quando carnales, qui dividi possunt, gravibus vitiorum compedibus premuntur in mundo, spiritales diversarum virtutum pinnis elevantur in altum, et velut duabus alis, duobus scilicet praeceptis, diligendo deum et diligendo proximum eriguntur in caelum, et cum apostolo dicere possunt: nostra autem conversatio in caelis est. Et quotiens sacerdos dixerit sursum corda, securi et fideliter dicunt se habere ad dominum; quod valde pauci et rari in ecclesia fiducialiter et cum veritate dicere possunt. Ideo ergo aves abraham non divisit, quia spiritales, quibus, sicut dixi, est cor unum et anima una, dividi et a dei vel a proximi amore separari non possunt, sed cum apostolo clamant: quis nos separabit a caritate christi? tribulatio, an angustia, an persecutio? et cetera quae sequuntur usque ad id quod dictum est: neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in christo iesu domino nostro. Spiritales ergo nec tormentis separantur a christo, carnales vero interdum etiam otiosis fabulis separantur: illos non separat nec crudelis gladius, istos vero separat carnalis affectus: spiritales nec dura frangunt, carnales etiam blanda corrumpunt. Divisit ergo abraham illa animalia in duas partes, aves autem non divisit. Cum autem occubuisset sol, sopor, inquit, inruit super abraham, et horror magnus et tenebrosus nimis; et apparuit clibanus ardens et fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Videte, fratres, quod ignis ille inter divisiones illas transiens dicitur, turturem quoque et columbam tetigisse non legitur. Vespera illa finem mundi significavit: animalia illa, sicut iam diximus, typum omnium gentium in christo credentium praetulerunt. Quae tamen gentes, sicut iam dictum est, quia in se non solum spiritales, id est, non solum bonos sed etiam malos habent, ideo animalia illa divisa sunt, et ignis transivit per ea, secundum illud quod dicit apostolus: dies enim declarabit; quia in igne revelabitur, et cetera. Clibanus ille ardens et fumans et lampas ignis diem iudicii figuravit; et ideo super beatum abraham timor et horror tenebrosus incubuit. Vnde intellegimus, quod si in die iudicii iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebit? clibanus ergo ardens et fumans significavit diem iudicii: diem, inquam, iudicii, in quo erit fletus et stridor dentium, in quo erit ululatus et lamentatio et tarda paenitentia: quando movebuntur fundamenta montium, et ardebit terra usque ad inferos deorsum: quando, sicut dicit beatus petrus apostolus, caeli ardentes solventur, elementa ignis ardore tabescent: quando, sicut dominus ipse in evangelio dicit, etiam virtutes caelorum commovebuntur, quando sol obscurabitur, quando et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Vbi se tunc impii videbunt? ubi adulteri, ubi ebriosi, ubi maledici recognoscent? ubi amatores luxuriae, ubi raptores, ubi superbi et invidi apparebunt? quid infelices pro sua defensione dicturi sunt, quos totiens admonitos et tamen inparatos dies ille reppererit? cum ad illam archangeli tubam omni bucina clariorem totus simul coeperit mugire mundus; cum, sicut dicit propheta, venerit dominus ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo; quando, sicut dicit scriptura, peccatores et impii mittentur in stagnum ignis, et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum: qui tunc tremor, quae caligo, quae tenebrae criminosos quosque neglegentes ac tepidos occupabunt? ne ergo et nos in istum veniamus animae cruciatum, expergiscamur, dum corrigendi tempus est, et voluntatem domini nostri tamquam boni servi et utiles requiramus: ut cum dies ille iudicii, quem clibanus ille ardens et fumans significavit, tremendus et nimium etiam bonis expavescendus advenerit, non cum carnalibus, quos illa animalia figurabant, qui per diversas voluptatum contentiones dividi possunt, flammis ultricibus cruciemur in infernum; sed simplicitatem columbae et castitatem turturis praeferentes spiritalibus virtutum pinnis elevemur in caelum, secundum illud quod ait apostolus: simul, inquit, rapiemur in nubibus obviam christo in aera, et sic semper cum domino erimus: praestante domino nostro iesu christo, cui est honor et gloria cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum; Amen. De tribus viris qui beato abraham apparuerunt. Frequenter ammonui caritatem vestra, fratres dilectissimi, ut his lectionibus, quae diebus istis in ecclesia recitantur, non hoc tantum adtendere debeamus, quod ex littera sonare cognoscimus, sed remoto velamine litterae vivificantem spiritum fideliter requiramus. Sic enim dicit apostolus: littera occidit, spiritus vivificat. Denique infelices iudaei et plus infelices haeretici, dum solum litterae sonum aspiciunt, ita sine vivificante spiritu mortui remanserunt; nos audiamus apostolum dicentem, quia haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. Videamus ergo quid sit, quod hesterna die cum divina lectio legeretur audivimus. Visus est, inquit, deus abrahae, cum sederet ad ostium tabernaculi sui ad ilicem mambre. Ecce, inquid, tres viri adstiterunt super eum, et exiit in occursum eis, et cetera. Adtendite, fratres, et videte, qualiter deus apparuit abrahae, et qualiter apparuit loth. Ad abraham tres veniunt, et stant super eum: ad loth duo veniunt, et sedent in platea. Videte, fratres, si non dispensatione sancti spiritus pro meritis res geruntur. Etenim loth longe inferior erat abraham: nisi enim inferior fuisset, a beato abraham separari non meruisset, nec ei sodomorum habitatio placuisset. Veniunt ergo ad abraham tres viri in meridie; venerunt ad loth duo, et vespere veniunt: non enim sustinebat loth meridianae lucis magnitudinem, abraham vero poterat plenum fulgorem lucis excipere. Nunc videamus qualiter abraham et qualiter loth susceperunt venientes. Praesumpsit abraham, et occurrit obviam eis; et cum occurrisset, festinat ad tabernaculum, et dicit ad uxorem suam: festina, inquid, et consperge tres mensuras similaginis, et fac subcinericios panes quod graece incrifias dicitur, occultos videlicet et absconditos indicans panes. Ipse autem abraham ad armentum cucurrit, et accepit vitulum. Qualem vitulum? forte qui potuit primus occurrere? non ita est, sed vitulum bonum et tenerum. Tulit ergo vitulum, et dedit puero; puer, inquid, festinavit facere eum. Videte, fratres, et adtendite, quam ferventi animo hospites debeatis excipere. Ecce ipse abraham currit, uxor festinat, puer adcelerat: nullus piger est in domo sapientis. Ecce qualia sunt abrahae et sarrae hospitalitatis officia. Loth vero excepit quidem, sed duos tantum, et non integram trinitatem: nec in meridie, sed ad vesperam. Et quid eis adposuit? coxit, inquit, azyma, et comederunt. Et quia meritis multo inferior erat abraham, nec vitulum saginatum habuit, nec in tribus mensuris similaginis mysterium trinitatis agnovit. Attamen quia vel hoc quod potuit benigno animo obtulit, de perditione sodomorum liberari promeruit. Adtendite, fratres, quia etiam et loth, dum hospites non repellit, angelos excipere meruit. Ecce hospitalem domum angeli ingrediuntur; clausae hospitibus domus flammis sulphureis concremantur. Venerunt ergo tres viri ad abraham, et steterunt super eum. Hoc ipsum videte quale sit, quod super veniunt, non contra eum. Subiecerat se voluntati dei; et ideo super eum stare dicitur deus. Astiterunt, inquit, super eum: non contra eum ad repellendum, sed super eum ad protegendum. Tres viros suscepit, tribus mensuris panes adponit. Quare hoc, fratres, nisi quia mysterium trinitatis intellegit? apponit et vitulum: qui vitulus non est durus, sed bonus et tener. Et quid tam tenerum, quid tam bonum, quam est ille, qui se pro humiliavit usque ad mortem? ipse est ille vitulus saginatus, quem pro recepto paenitente filio iugulat pater. Sic enim dilexit deus mundum, ut filium suum unicum daret. Tribus ergo occurrit abraham, et unum adorat. In eo autem quod tres vidit, sicut iam dictum est, trinitatis mysterium intellexit; quod autem quasi unum adoravit, in tribus personis unum deum esse cognovit. Ad unum loquitur, dicens: declina ad puerum tuum. Addit etiam, quasi ad homines loquens: accipiam, inquid, aquam, et laventur pedes vestri. Discite, fratres, a beato abraham hospites libenter excipere, pedes eorum cum humilitate et pietate abluere. Lavate, inquam, sanctorum peregrinantium pedes, ne forte in illis remaneat pulvis, quem ad iudicium vestrum possint de pedibus suis excutere. Sic enim in evangelio dixit: qui non susceperit vos, exeuntes excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae sodomorum in die iudicii, quam illi civitati. Hoc ergo praevidebat in spiritu abraham, et ideo volebat praevenire et lavare pedes; ne quid forte pulveris resideret, quod ad testimonium incredulitatis excussum posset in die iudicii reservari. Propterea ergo dicit sapiens abraham: accipiam aquam, et laventur pedes vestri. Diligenter haec audite, fratres, qui hospitalitatem exercere non vultis, qui hospitem velut hostem excipitis. Ecce beatus abraham, dum homines ferventer exciperet, ipsum deum suscipere hospitalitatis contemplatione promeruit. Hoc etiam christus in evangelio confirmavit dicens: hospes fui, et suscepistis me. Nolite ergo neglegere peregrinos, ne forte, quem non excepistis, ipse sit. Vbi tamen factum sit hoc? ad ilicem mambre, quod in latina lingua interpretatur 'visio', sive 'perspicacia'. Vides qualis sit locus, in quo dominus potest habere convivium? delectavit enim eum visio et perspicacia abrahae; erat enim mundus corde, ut posset deum videre. In tali ergo loco et in tali corde potest dominus habere convivium. De ista visione dominus in evangelio locutus est ad iudaeos dicens: abraham exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Diem, inquit, meum vidit, quia mysterium trinitatis agnovit. Vidit patrem diem, filium diem, spiritum sanctum diem, et in his tribus unum diem; sicut et pater deus, et filius deus, et spiritus sanctus deus, et hi tres unus deus: nam et singillatim singulae quaeque personae plenus deus, et totae tres simul unus deus. Nam et in illis tribus mensuris similaginis propter unitatem substantiae non incongrue pater et filius et spiritus sanctus intellegitur. Quod tamen et alio modo accipi potest, ut sarram intellegamus ecclesiam: tres mensuras similaginis, fidem spem et caritatem. In istis enim tribus virtutibus universae fructus continentur ecclesiae; qui haec tria in se meruit habere, securus potest ad convivium cordis sui totam trinitatem excipere. Post haec dixit dominus ad abraham: clamor sodomorum et gomorrae ascendit ad me; descendi ergo, ut viderem, si sermo qui venit ad me opere conpletur, an non est ita, ut sciam. Haec scripturae sunt verba: videamus quid in his intellegi dignum sit. Descendi, inquit, ut viderem. Quando ad abraham responsa redduntur, non dicitur descendere deus, sed supra ipsum astare; nunc autem, quia peccatorum causa agitur, descendere dicitur deus. Vide ne ascensionem et descensionem localem sentias: indignum est hoc de incorporea et ubique tota sentire substantia; sed descendere dicitur deus, quando curam humanae fragilitatis habere dignatur. Quod specialius de domino ac salvatore nostro sentire debemus, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Sed videamus quid est quod dicit, descendi ut viderem, utrum sermo qui ad me pervenit opere completus sit, an non est ita, ut sciam. Solent nos hinc inpugnare pagani, et maxime inmundissimi manichaei, dicentes: ecce nesciebat deus legis, quid ageretur in sodomis. Nos enim sano intellectu respondemus et dicimus, quod aliter dicitur deus nosse iustos, aliter noverit peccatores. Denique de iustis quid dicitur? novit dominus qui sunt eius. De peccatoribus quid dicitur? discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, quia non novi nos. Et iterum paulus apostolus: si quis est domini, intellegit quae dico; qui autem ignorat, ignorabitur. Quid est ergo. Nescio, non novi vos? non vos agnosco in regula mea; non in vobis recognosco imaginem meam. Cognoscit in vobis iustitia mea quod puniat, et non cognoscit misericordia quod coronet. Ac sic, quorum actus indigni deo sunt, indigni etiam notitia dei dicuntur. Descendi ergo, ut videam: non ut ego quid agunt sciam, sed ut ipsos scientia mea dignos efficiam, si quos ipsorum inveniam iustos, si quos inveniam paenitentes, si quos tales, quos debeam scire. Denique quia nullus qui paeniteret, nullus qui converteretur inventus est praeter loth, ipse solus cognoscitur, ipse solus de incendio liberatur. Nos vero, fratres, demus operam, et tales esse cum dei adiutorio laboremus, ut digni habeamur notitia dei, ut nos et agnoscere dignetur et scire: praestante domino iesu christo, cui est honor et gloria cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. De abraham et isaac filio eius. Lectio illa, fratres carissimi, in qua beatus abraham isaac filium suum in holocaustum legitur obtulisse, ideo in ordine suo diebus quadragesimae non recitatur, quia, sicut ipse nostis, in vigiliis paschae propter sacramentum dominicae passionis reservatur; et quia tunc non est in spatio, ut de ipsa possit aliquid dici, nunc, si iubetis, expositionem eius, secundum quod eam patres nostri inspirante domino tractaverunt, caritatis vestrae auribus, quantum possumus, breviter intimemus. Dixit ergo dominus ad abraham: tolle filium tuum quem diligis isaac, et offer eum mihi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. At ille surgens stravit asinam suam, et tulit se cum duos pueros et isaac filium suum, et pervenit ad locum, quem ei ostenderat dominus, die tertia. Abraham enim, quando isaac filium suum obtulit, typum habuit dei patris; isaac vero figuram gessit domini salvatoris. Quod autem ad locum immolationis die tertia pervenitur, mysterium trinitatis ostenditur. Nam quod dies tertius in sacramento vel mysterio accipi debeat trinitatis, frequenter in sacris voluminibus invenitur; sicut in exodo, viam, inquit, trium dierum ibimus in deserto. Et iterum quando ad montem sinai ventum est, dictum est populo: sanctificamini, et estote parati in diem tertiam. Et iosue transiturus iordanem, ut in die tertio populus paratus esset, admonuit. Et dominus noster die tertio resurrexerit. Hoc ideo diximus, quia beatus abraham die tertio venit ad locum, quem ei ostenderat dominus. Duo pueri, quos cum asina remanere iussit, typum habuerunt populi iudaeorum, qui pro eo quod in christo non erant credituri, ideo ad locum, ubi immolandus erat, ascendere vel pervenire non poterant. Asina illa significavit synagogam. Aries vero ille, qui inter spinas cornibus tenebatur, et ipse typum domini habuisse videtur: nam et christus quasi cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua clavorum confixione pendebat. Quod vero isaac ipse sibi ad immolandum ligna detulit, et in hoc christum dominum figuravit, qui ad locum passionis crucem suam ipse portavit. De quo mysterio multo ante dictum fuerat per prophetam: et erit, inquit, principatus eius super humeros eius. Tunc enim christus principatum super humeros habuit, quando crucem suam admirabili humilitate portavit. Non incongrue crux christi principatum significat: nam per ipsam et diabolus vincitur, et totus mundus ad christi notitiam vel gratiam revocatur. Denique sic et apostolus dixit, cum de passione domini loqueretur: factus, inquit, oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Hoc ideo diximus, fratres, ut agnosceret caritas vestra, quod principatus christi, de quo scriptum est et erit principatus super humeros eius, non sit alius nisi crux eius; et ideo lectio illa in pascha legitur, quando isaac verus, cuius typum gerebat filius abrahae, pro genere humano in patibulo crucis affigitur. Legitur in ipsa lectione, quod veniens beatus abraham cum filio suo viderit locum a longe, et dixerit ad pueros suos: sedete hic cum asina: ego et puer proficiscemur, et, cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quare pueris, qui figuram habuerunt iudaeorum, dicitur sedete hic cum asina? numquid asina illa sedere poterat, fratres carissimi? sed ideo dicitur sedete cum asina, quia iudaeorum populus, qui in christo crediturus non erat, stare non poterat, sed ut debilis et velut peccator languidus, qui cum baculum crucis despexerat, in terram casurus erat. Dixit ergo beatus abraham: sedete hic cum asina: ego et puer illuc proficiscemur, et, cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quid est quod dicis, beate abraham? ad immolandum filium vadis, et dicis quod cum filio reverteris? si enim eum obtuleris in holocaustum, utique te cum redire non poterit. Potuit respondere beatus abraham: verum dico, et offero filium, et cum filio revertor ad vos; tanta est enim fides mea, ut credam quod ille, qui mihi eum de matre stereli dignatus est dare, possit etiam eum mortuum suscitare: et ideo verum dico, quia cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quod autem aries occisus est, et isaac non est occisus, ideo factum est, quia isaac figura et non veritas erat: in ipso enim designatum est, quod postea in christo completum est. Videte deum magna cum hominibus pietate certantem: abraham mortalem filium non moriturum obtulit deo, et deus inmortalem filium pro hominibus tradidit morti. Potest tamen de beato isaac et de illo ariete etiam sic intellegi, ut in beato isaac significata sit divinitas, in ariete christi humanitas; et quia in passione non divinitas sed humanitas crucifixa creditur, ideo non isaac sed aries inmolatur: dei enim unigenitus offertur, et virginis primogenitus inmolatur. Audite et aliud sacramentum. Beatus hieronymus presbyter scripsit, ab antiquis et senioribus iudaeis se certissime cognovisse, quod ibi oblatus sit isaac, ubi postea crucifixus est dominus christus. Denique ab eo loco, unde beatus abraham iussus est proficisci, tertio die ad locum ubi christus dominus crucifixus est pervenitur. Etiam hoc antiquorum relatione refertur, quod et adam primus in ipso loco, ubi crux fixa est, fuerit aliquando sepultus; et ideo calvariae locus dictus est, quia primum caput generis humani ibi dicitur esse sepultum. Et vere, fratres, non incongrue creditur, quod ibi erectus sit medicus, ubi iacebat aegrotus: et dignum erat, ut, ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret divina misericordia; et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter pulverem antiqui peccatoris dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur. Haec enim, fratres carissimi, secundum quod potuimus, de diversis scripturarum voluminibus pro animae vestrae profectu collegimus, et caritatis contemplatione suggessimus: vos vero auxiliante domino dum frequentius scripturas divinas relegitis, si diligenter adtenditis, credo quod etiam meliorem expositionem invenire possitis. Rogo vos, fratres, ut quicumque aut filium aut vernaculum suum baptizari desiderat, iam nunc eum ecclesiae offerre non differat; quia non est iustum, ut res, quae tam magna et tam praeclara creditur, neglegenter aut tardius quam expedit requiratur. Timeo enim, ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos suos offerant, quia cum ipsis ad vigilias venire dissimulant. Certissime enim credimus, quod qui statim incipiente quadragesima eos qui baptizandi sunt offerre voluerint, et cum ipsis ad vigilias fideliter venerint, et filii eorum legitimo ordine accipient baptismi sacramentum, et ipsi adquirent indulgentiam peccatorum: praestante domino nostro iesu christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. De puero abraham qui missus est ad rebeccam. Paulo ante cum divina lectio legeretur, audivimus quod beatus abraham vocaverit puerum suum, et dixerit ei: pone manum tuam supter femur meum, ut adiurem te per deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus regionis huius, et quod ille oboediens posuerit manum suam supter femur, et iuraverit ei. Haec enim omnia, fratres, quae in testamento veteri recitantur, si tantum secundum litteram voluerimus accipere, aut parvum aut nullum lucrum animae consequemur. Quid enim nobis prodest, qui ad ecclesiam ad audiendum dei verbum fideliter convenimus, si nobis dicatur, quod abraham miserit puerum suum, ut de regione longinqua adduceret uxorem filio suo, cum et in istis regionibus hoc frequenter fieri videamus? nos vero, fratres, sequentes beatum apostolum paulum credamus quia omnia quae scripta sunt iudaeis in figura contingebant, nobis autem in veritate completa sunt. Dixit ergo abraham ad puerum suum: mitte manum tuam supter femur meum, et iura per deum caeli et terrae. Quid est hoc, fratres? sic dixit beatus abraham mitte manum tuam sub femur meum, tamquam diceret, mitte manum tuam ad altare, aut diceret, mitte manum tuam ad arcam testamenti, aut extende manum ad templum dei, et iura mihi. Femur tangebat, et per deum caeli et terrae iurabat. Non enim errabat beatus abraham, quando hoc fieri imperabat; sed quia prophetiae spiritu repletus noverat de semine suo christum caeli et terrae dominum nasciturum, ideo quando servus suus femur illius contingebat, non per carnale membrum sed per deum vivum et verum iuramenta praestabat: quia abraham genuit isaac, isaac genuit iacob, iacob genuit iudam, de cuius semine christus dominus natus est. Abiit ergo puer in mesopotamiam syriae, et stetit iuxta fontem, et dixit in corde suo: domine deus domini mei, si fecisti misericordiam cum domino meo, ecce sto ad puteum, et puella quae venerit haurire aquam, si ei dixero da mihi bibere, et illa mihi responderit: et tu bibe, et camelis tuis hauriam aquam, ipsa est quam praeparasti domino meo isaac. Necdum puer in corde suo verba compleverat, et ecce apparuit rebecca habens ydriam in saecula. Et dixit ad eam puer: da mihi bibere. At illa cito deposuit ydriam, et dixit: et tu bibe, domine, et camelis tuis hauriam aquam. Et cum interrogasset cuius esset filia, respondit ei quod filia esset batuelis, et soror laban. Et incurvavit se homo, et adoravit deum, eo quod agnoverat quod ipsi essent parentes domini sui abrahae; et protulit inaures ad ornandum faciem suam, et armillas posuit in manibus suis. At illa vadens nuntiavit parentibus suis, qui exeuntes benedixerunt deum, et cum gaudio et honore susceperunt puerum abrahae. At ille locutus est ad eos de rebecca, ut eam adduceret domino suo isaac. Illi autem dixerunt: clamemus puellam, et quaeramus illius voluntatem. Cum que vocata esset, dixerunt ad eam: vis ire cum homine isto? at illa respondens dixit: vadam. Nunc, fratres carissimi, quantum possumus, breviter quid ista significent, videamus. Beatus abraham, quando puerum dirigebat, ut acciperet uxorem filio suo, typum habebat dei patris; sicut et quando eum in holocaustum obtulit, dei patris imaginem figurabat: puer autem eius verbum propheticum designabat. Misit ergo abraham puerum suum in regionem longinquam, ut inde acciperet uxorem filio suo: quia missurus erat deus pater propheticum verbum per universam terram, ut quaereret ecclesiam catholicam sponsam unigenito suo. Et quomodo per puerum abrahae beato isaac sponsa adducitur, ita per verbum propheticum ecclesia gentium ad verum sponsum christum de longinquis regionibus invitatur. Vbi tamen invenitur sponsa illa, quae christo socianda erat? ubi, nisi ad aquam? verum est, carissimi: nisi ecclesia ad aquam baptismi venisset, christo sociata non esset. Rebecca ergo abrahae puerum invenit ad puteum; et ecclesia invenit christum ad baptismi sacramentum. Quid tamen post haec factum est? protulit puer inaures aureas et dextralia aurea, et dedit ea rebeccae. In illis inauribus aureis significabantur verba divina: in illis armillis aureis, opera sancta; quia in manibus opera designantur. Videamus, fratres, quomodo haec dederit et christus ecclesiae. Puer ergo obtulit inaures ad ornandam faciem rebeccae, et christus verba divina margaritis omnibus digniora posuit in aures ecclesiae; puer dedit dextralia in manibus rebeccae, et christus dedit opera sancta in manus ecclesiae. Considerate, fratres carissimi, et gaudete, et deo gratias agite, quia, quod in illis figuratum est, in nobis christo donante impletum est; et quomodo rebecca nec inaures habere potuit, nec armillas in manibus, nisi isaac per servum suum transmitteret, ita et ecclesia nec verba divina in auribus, nec opera sancta habere potuisset in manibus, nisi haec illi christus per suam gratiam et per suos apostolos contulisset. Quod autem interrogata puella a parentibus, utrum vellet ire cum puero, respondit, vado, aperte hoc in ecclesia videmus impleri. Ibi interrogatur voluntas rebeccae; hic requiritur voluntas ecclesiae. Rebeccae dicitur: vis ire cum homine isto? et respondet: vado. Ecclesiae dicitur: credis in christo? et respondet: credo. Rebecca non duceretur ad isaac, nisi diceret: vado; nec ecclesia christo iungeretur, nisi diceret: credo. Accepit ergo puer rebeccam, et exhibuit isaac. Videamus tamen ubi eum invenerit. Invenit, inquit, eum ad puteum iuramenti. Videte, fratres: puer isaac rebeccam ad puteum invenit, et iterum ipsum isaac rebecca invenit ad puteum. Verum est: nec christus ecclesiam, nec ecclesia christum invenit, nisi ad baptismi sacramentum. Exierat ergo, sicut dicit scriptura, beatus isaac ad vesperam in agrum ad meditandum. Ager ille mundi figuram habebat. Exierat isaac in agrum, quia christus venturus erat in mundum: isaac ad vesperum diei, christus in fine saeculi. Exierat, inquit, ad meditandum.