[79,0] SERMO LXXIX (vel CCLXXVIII). De Auguriis. [79,1] Bene nostis, fratres charissimi, me uobis frequentius supplicasse, et paterna sollicitudine commonuisse, pariter et contestatum esse, ut illas sacrilegas Paganorum consuetudines obseruare minime deberetis: sed quantum ad me multorum relatione peruenit, apud aliquos parum profecit admonitio mea. Quia si uobis ego non dixero, et pro me et pro uobis malam sum redditurus rationem in die iudicii, et uobiscum mihi erit necesse aeterna supplicia sustinere: ego me apud Deum absoluo, dum iterum atque iterum admoneo pariter et contestor, ut nullus ex uobis caragos, uel diuinos, uel sortilegos requirat, nec de qualibet eos aut causa aut infirmitate interroget. Nullus sibi praecantatores adhibeat: quia quicumque fecerit hoc malum, statim peribit Baptismi sacramentum, et continuo sacrilegus et paganus efficitur; et nisi grandi eleemosyna, dura et prolixa poenitentia subuenerit, statim in aeternum peribit. Similiter et auguria obseruare nolite, nec in itinere positi aliquas auiculas cantantes attendite, nec ex illarum cantu diabolicas diuinationes annuntiare praesumite. Nullus ex uobis obseruet, qua die de domo exeat, qua die iterum reuertatur: quia omnes dies Deus fecit, sicut Scriptura dicit; et factus est primus dies, et secundus dies, et tertius, similiter et quartus, et quintus, et sextus, et sabbatum; et illud, Fecit Deus omnia bona ualde. Illas uero non solum sacrilegas, sed etiam ridiculosas sternutationes considerare et obseruare nolite: sed quoties uobis in quacumque parte fuerit necessitas properandi, signate uos in nomine Iesu Christi, et Symbolum uel orationem Dominicam fideliter dicentes, securi de Dei adiutorio iter agite. [79,2] Et quia quando supradicta omnia sacrilegia, Deo uobis inspirante, et contemnere uel despicere coeperitis, moleste hoc accepturus est diabolus; quia uos uidet de amicitia uel societate sua discedere, et sacrilegia per quae uos decipiebat contemnere, aliquas nequitias uobis facturus, aut infirmitatem aliquam immissurus est, aut aliquod animal, aut per morbum, aut per euagationem est ablaturus: quia ad uos probandos permittit hoc fieri Deus, ut agnoscat utrum ad ipsum fideliter ueniatis, et si toto corde diaboli machinamenta despiciatis, et utrum plus ualeat apud uos amor suus, quam cuiusquam animalis amissio. Sed si semel aut secundo nequitias quas diabolus immiserit, cum animo et tota fide contempseritis; ita ipsum diabolum postea a uestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut nunquam uos possit sua calliditate decipere. Homines enim negligentes et faciles, languida desideria et fidem desidem habentes (et ideo etiamsi incipiant, non diu perseuerant in operibus Dei; sed ubi se in ante dictis sacrilegiis abstinuerunt, et uel unam nequitiam diaboli pertulerunt, statim se poenitent ad Dominum conuersos esse, et machinamenta diaboli reliquisse), iterum reuertuntur ad obseruationes auguriorum, uelut canes ad uomitum suum. Vos uero quibus Deus et sapientiam contulit, et ueram fidem dedit, ita cito corde circumuentiones diaboli despicite, et fideliter uos ad Deum conuertite, et quaecumque diabolus uoluerit immittere, patienter et fortiter toleretis; ut cum beato Iob dicere possitis, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; similiter et cum Apostolo firmo et integro corde dicatis, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an persecutio? an angustia? an fames? an nuditas? an gladius? an periculum? Boni enim christiani nec tormentis separantur a Christo: tepidi uero et negligentes interdum otiosis fabulis separantur; et si uel leue damnum pertulerint, continuo scandalizantur, et contra Deum murmurare praesumunt, et ad nefanda et detestanda auguria redeunt. [79,3] Sed forte dicit aliquis: Quid facimus, eo quod auguria ipsa, et caragi, uel diuini frequenter nobis uera annuntiant? De hac re Scriptura nos contestatur et monet, dicens: Etiamsi qua uera uobis dixerint, nolite credere illis, Tentat enim uos Dominus Deus uester, utrum timeatis eum, an non. Sed iterum dicis: aliquoties si praecantatores non fuerint, aut de morsu serpentis, aut de alia qualibet infirmitate prope usque ad mortem multi periclitantur. Verum est, fratres charissimi, quia permittit hoc Deus diabolo, sicut iam supra dixi, ad probandum christianum: ut cum interdum per illa sacrilegia aliqua remedia in illa infirmitate percipere, et aliquid uerum potuerint agnoscere, facilius propterea diabolo credant. Sed qui totam christianam religionem desiderat custodire, oportet ut haec omnia tota animi uirtute contemnat, timens illud quod ait Apostolus increpans, Dies, et menses, et tempora obseruatis; timeo ne sine causa laborauerim in uobis . Ecce Apostolus dicit quod qui auguria obseruauerit, sine causa doctrinam eius suscipiet: et ideo, quantum potestis, circumuentiones diaboli fugite. [79,4] Et illud ante omnia scitote, fratres, quod nec uos ipsos, nec eos qui ad uos pertinent, nec animalia uestra, nec reliquam substantiam uel in paruis rebus diabolus potest laedere, nisi quantum a Deo potestatem acceperit; quomodo nec sancto Iob facultatem ausus fuit subuertere, nisi Domino permittente. Et, sicut in Euangelio legimus, quando ab hominibus expulsi sunt daemones, rogauerunt ut uel in porcos ire permitterentur. Si in porcos non sunt ausi intrare daemones, nisi a Deo permissionem acciperent; quis ita erit infidelis, ut eos bonos christianos credat posse laedere, nisi Deus propria dispensatione permitteret? Permittit autem hoc Deus ex causis duabus: ut aut nos probet, si boni simus; aut corrigat, si peccatores. Sed qui patienter dispensationem Domini tolerauerit, et, sicut iam dixi, quando aliquid perdiderit, dixerit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: pro ista Deo placita patientia aut coronam accipit, si iustus est; aut indulgentiam, si peccator. Et haec attendite, fratres: quia cum omnem substantiam diabolus euertisset beati Iob, non dixit Iob, Dominus dedit, diabolus abstulit: sed, Dominus dedit, Dominus abstulit. Vir enim sanctus noluit istam gloriam diabolo dare, ut aliquid potuisset tollere quod Dominus non permisisset auferre. Cum enim nec filios, nec pueros, nec camelos, nec asinos beati Iob, antequam Dominus permitteret, diabolus laedere potuisset; quare credimus quod Christianis amplius aliquid faciat, quam quod deifico ac secreto iudicio suo diuina potentia permiserit? [79,5] Et ideo certissime credentes quod nihil possumus perdere, nisi quantum nobis Deus permittit auferri; toto corde nostro ad illius misericordiam eamus, et sacrilegas obseruationes fideliter relinquentes, de illius adiutorio semper praesumamus. Nam qui praedictis malis, id est, caragis et diuinis, aruspicibus uel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit; etsi ieiunet, etsi oret, etsi iugiter ad Ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum in omni afflictione suum cruciauerit, nihil ei proderit, quamdiu illa sacrilegia non reliquerit: quia impia illa sacrilegii obseruatio, ista omnia bona obruit et euertit. Et qui cum his malis etiam aliqua opera bona exercere uoluerint, eis prodesse nihil possunt: quia uerum est quod dixit Apostolus, "Modicum fermentum totam massam corrumpit"; et illud, "Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum"; et Dominus in Euangelio, "Nemo potest duobus dominis seruire". Pro qua re nec ad arbores debent Christiani uota reddere, nec ad fontem orare, si se uolunt per gratiam Dei de aeterno supplicio liberari. Et ideo quicumque in agro suo, aut in uilla, aut iuxta uillam aliquas arbores, aut aras, uel quaelibet uana habuerit, ubi miseri homines solent aliqua uota reddere; si eas non destruxerit atque succiderit, in illis sacrilegiis, quae ibi facta fuerint, sine dubio particeps erit. Nam et illud quale est, quod quando arbores illae ubi uota redduntur ceciderint, nemo ex illis arboribus lignum ad focum affert? Et uidete miseriam uel stultitiam generis humani: arbori enim mortuae honorem impendunt, et Dei uiuentis praecepta contemnunt; ramos arboris non sunt ausi mittere in focum, et se ipsos per sacrilegium praecipitant in infernum. Et ideo qui hoc malum hucusque non obseruat, gaudeat, et Deo gratias agat, et fideliter in bonis operibus perseuerare contendat: qui uero in istis diabolicis rebus hucusque captiuandum diabolo tradidit se, toto corde poenitentiam agat, et illa sacrilegia supradicta cum omni horrore fugiat et contemnat; ut illi Deus et indulgentiam dignetur dare, et ad aeternam beatitudinem ob gloriam nominis sui faciat peruenire. [79,6] Et quia etiam et hoc peruenit ad me, quod aliqui aut per simplicitatem, aut ignorantiam, aut certe, quod plus credendum est, per gulam de illis sacrilegiis, uel sacrificiis, uel sacrilego cibo, quae adhuc secundum Paganorum consuetudinem fiunt, manducare nec timeant nec erubescant; contestor uos coram Deo et Angelis eius, ac denuntio, ut nec ad illa diabolica conuiuia, quae aut ad fanum fontesque, aut ad aliquas arbores fiunt, ueniatis. Et si uobis inde aliquid transmissum fuerit, tanquam si ipsum diabolum uideatis, perhorrescite et respuite, et ita repudiate, ut nec in domum uestram permittatis de illo sacrilego conuiuio aliquid exhiberi: propter illud Apostoli quod iam dictum est, Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; neque mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. Et quia solent aliqui dicere, Ego me signo, et sic manduco: nullus hoc facere praesumat; quia sic est qui se signat, et aliquid de sacrilego cibo manducat, quomodo qui se signat in ore, et gladium sibi mittit in pectore: quia quomodo gladio corpus occiditur, ita de illo cibo sacrilego anima occiditur. Sed credimus de Domini misericordia, quia uobis agere quae sancta sunt inspirare dignabitur; et nunquam uobis nec in auguriis, nec in aliis, quae supra dictae sunt, sacrilegis obseruationibus, uel diuinationibus diaboli possit nequitia subrepere: sed totam spem uestram in Domino posituri, quatenus ut nunquam ad illa nefanda mala, quae superius comprehensa sunt, redeatis; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.