[2,0] II. CONLATIO ABBATIS MOYSI SECVNDA. DE DISCRETIONE. [2,1] Degustato itaque matutino sopore cum ortum lucis tandem nobis claruisse gaudentes repromissam narrationem reposcere coepissemus, beatus Moyses ita exorsus est: cum uideam uos tanto desiderii ardore flammatos, ut ne ipsum quidem paruissimum quietis momentum, quod spiritali conlationi subtrahens refectioni carnis malueram deputare, ad requiem credam uestri corporis profecisse, mihi quoque hunc uestrum consideranti feruorem sollicitudo maior incumbit. necesse est enim etiam me in persoluendo debito tanto maiorem deuotionis curam gerere, quanto uos id adtentius uideo postulare, secundum illam sententiam: si sederis cenare ad mensam potentis, sapienter intellege quae adponuntur tibi, et inmitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare. quamobrem de bono discretionis eius que uirtute dicturi, in quam sermo nocturnae conlationis ingressus finem nostrae disputationi dedit, congruum credimus excellentiam eius patrum primo consignare sententiis, ut cum patuerit quid de illa senserint uel pronuntiauerint maiores nostri, tum prolatis tam antiquis quam recentibus ruinis et casibus diuersorum, qui pro eo quod minus eam fuerant adsecuti pernicioso deiecti sunt lapsu, in quantum possumus utilitates eius et commoda retractemus: quibus discussis quemadmodum expetere eam atque excolere debeamus efficacius instruamur, considerantes meriti eius et gratiae dignitatem. est enim non mediocris quaedam uirtus nec quae humana passim ualeat industria conprehendi, nisi diuina fuerit largitate conlata, siquidem inter nobilissima spiritus sancti dona hanc quoque ita legamus ab apostolo numerari: alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et post pauca: alii discretio spirituum. deinde conpleto omni catalogo spiritalium charismatum subdit: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens unicuique prout uult. uidetis ergo non terrenum nec paruum esse discretionis munus, sed diuinae gratiae maximum praemium. quam nisi monachus omni intentione fuerit adsecutus et ascendentium in sese spirituum discretionem certa ratione possederit, necesse est eum uelut in nocte caeca taetris que tenebris ob errantem non solum perniciosis foueis ac praeruptis incidere, sed etiam in planis ac directis frequenter offendere. [2,2] Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiae constitutus in partibus Thebaidos, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendae gratia conuenisse. cum que a uespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta conlatio, quaestionem hanc maximum noctis spatium consumpsisse. nam diutissime quaerebatur quaenam uirtus uel obseruantia monachum possit a diaboli laqueis ac deceptionibus custodire semper inlaesum uel certe recto tramite firmo que gressu ad perfectionis culmen euehere. cum que pro captu mentis suae proferret unusquisque sententiam et alii quidem hoc in ieiuniorum uigiliarum que studio conlocarent, quod his uidelicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis adsecuta deo facilius uniretur, alii in contemptu uniuersarum rerum, quibus mens si penitus nudaretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad deum expeditior perueniret, alii anachoresin necessariam, id est remotionem et heremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare deum ei que possit peculiarius inhaerere, nonnulli sectanda caritatis, id est humanitatis officia definirent, quod his regna caelorum daturum se dominus in euangelio uelut specialius repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere et cetera, cum que in hunc modum diuersis uirtutibus aditum certiorem ad deum parari posse decernerent esset que noctis maximum tempus hac inquisitione consumptum, intulit demum beatus Antonius: omnia quidem haec quae dixistis necessaria sunt et utilia sitientibus deum atque ad eum cupientibus peruenire. sed his principalem tribuere gratiam nequaquam nos innumeri multorum casus et experimenta permittunt. nam saepenumero acerrime ieiuniis seu uigiliis incubantes ac mirifice in solitudine secedentes, priuationem quoque omnium facultatum ita sectantes, ut ex ipsis ne unius quidem diei uictum sibimet unum ue denarium superesse paterentur, humanitatis etiam studia tota deuotione conplentes ita uidimus repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare summum que feruorem et conuersationem laudabilem detestabili fine concluserint. quamobrem quid principaliter ducat ad deum manifeste poterimus agnoscere, si ruinae ac deceptionis illorum causa diligentius a nobis fuerit indagata. in illis namque cum exuberarent praedictarum opera uirtutum, discretio sola deficiens usque ad finem ea durare non siuit. nec enim alia lapsus eorum causa deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti nequaquam potuerunt rationem discretionis adipisci, quae praetermittens utramque nimietatem uia regia monachum docet semper incedere et nec dextra uirtutum permittit extolli, id est feruoris excessu iustae continentiae modum inepta praesumptione transcendere, nec oblectatum remissione deflectere ad uitia sinistra concedit, hoc est sub praetextu gubernandi corporis contrario spiritus tepore lentescere. haec namque est discretio, quae oculus et lucerna corporis in euangelio nuncupatur secundum illam sententiam saluatoris: lucerna corporis tui est oculus tuus: quodsi oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, eo quod ipsa cogitationes hominis uniuersas actus que discernens cuncta quae gerenda sunt peruideat atque perlustret: quae si in homine nequam fuerit, id est non uero iudicio et scientia communita seu quolibet errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum faciat tenebrosum, hoc est omnem aciem mentis actus que nostros reddat obscuros, caecitate scilicet uitiorum et perturbationum tenebris inuolutos. si enim inquit lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! nulli namque dubium est errante iudicio cordis nostri et ignorationis nocte possesso cogitationes quoque et opera nostra, quae ex discretionis deliberatione descendunt, maioribus peccatorum tenebris inplicari. [2,3] Denique ille, qui primus iudicio dei regnum populi Israhelis emeruit, quia hunc discretionis oculum nequaquam habuit, uelut toto corpore tenebrosus etiam ipso deiectus est regno, dum lucernae huius tenebris atque errore deceptus acceptabiliora deo sacrificia sua quam praecepti Samuhelis oboedientiam iudicauit atque ex illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua repropitiandam sibi diuinam sperauerat maiestatem. huius, inquam, discretionis ignoratio Achab regem Israhel post illum sublimissimae uictoriae triumphum, qui ei fuerat dei fauore concessus, conpulit credere meliorem esse misericordiam suam quam diuini seuerissimam exsecutionem praecepti et quemadmodum ipsi uidebatur crudelis imperii. qua consideratione mollitus dum mauult cruentam uictoriam clementia temperare, ob indiscretam misericordiam uelut toto corpore redditus tenebrosus inreuocabili morte damnatur. [2,4] Haec est discretio, quae non solum lucerna corporis, sed etiam sol ab apostolo nuncupatur secundum illud: sol non occidat super iracundiam uestram. haec etiam uitae nostrae dicitur gubernatio secundum illud: quibus non est gubernatio, cadunt ut folia. haec consilium rectissime nominatur, sine quo nihil agere omnino scripturae auctoritate permittimur, ita ut ne ipsum quidem spiritale uinum, quod laetificat cor hominis, sine ipsius sinamur moderatione percipere secundum illud: cum consilio omnia fac, cum consilio uinum bibe, et iterum: sicut ciuitas muris diruta et non circumdata, sic est uir qui non cum consilio aliquid agit. cuius priuatio quam perniciosa sit monacho, testimonii huius exemplum ac figura declarat, dirutae eum ac sine muris comparans ciuitati. in hac sapientia, in hac intellectus sensus que consistit, sine quibus nec interior nostra aedificari domus nec spiritales poterunt diuitiae congregari secundum illud: cum sapientia aedificatur domus, et cum intellectu iterum erigitur: cum sensu inplentur cellaria omnibus diuitiis pretiosis et bonis. haec, inquam, est solidus cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis non potest sumi secundum illud: perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. quae in tantum utilis nobis ac necessaria conprobatur, ut etiam uerbo dei eius que uirtutibus coaptetur secundum illud: uiuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus, conpagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. quibus manifestissime declaratur nullam sine discretionis gratia perfecte posse uel perfici uel stare uirtutem. et ita tam beati Antoni quam uniuersorum sententia definitum est discretionem esse, quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad deum praedictas que uirtutes iugiter conseruet inlaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi et sine qua multi etiam propensius laborantes perfectionis nequiuerint culmen adtingere. omnium namque uirtutum generatrix, custos moderatrix que discretio est. [2,5] Et ut hanc eandem definitionem antiquitus a sancto Antonio et ceteris patribus promulgatam recens quoque sicut promisimus confirmet exemplum, recolite id quod nuper gestum oculorum uestrorum uidistis obtutibus, senem uidelicet Heronem ante paucos admodum dies inlusione diaboli a summis ad ima deiectum, quem quinquaginta annis in hac heremo conmoratum singulari districtione rigorem continentiae tenuisse meminimus et solitudinis secreta ultra omnes hic commorantes miro feruore sectatum. hic igitur quo pacto qua ue ratione post tantos labores ab insidiatore delusus grauissimo conruens lapsu cunctos in hac heremo constitutos luctuoso dolore percussit? nonne quia minus discretionis uirtute possessa suis definitionibus regi quam consiliis uel conlationibus fratrum atque institutis maiorum maluit oboedire? siquidem tanto rigore inmutabilem ieiunii continentiam semper exercuit et solitudinis cellae que ita iugiter secreta sectatus est, ut ab eo participationem ineundi cum fraternitate conuiuii ne ueneratio quidem diei paschalis aliquando potuerit obtinere. in qua fratribus cunctis pro anniuersaria sollemnitate in ecclesia retentatis solus non poterat adgregari, ne quantulumcumque perceptione leguminis parui a suo uideretur proposito relaxasse. qua praesumptione deceptus angelum Satanae uelut angelum lucis cum summa ueneratione suscipiens eius que praeceptis prono oboediens famulatu semet ipsum in puteum, cuius profunditatem oculorum non adtingit intuitus, praecipitem dedit, de angeli uidelicet sui sponsione non dubitans, qui eum pro merito uirtutum ac laborum suorum nequaquam posse firmauerat ulli iam discrimini subiacere. cuius rei fidem ut experimento suae sospitatis euidentissime conprobaret, supra dicto se puteo nocte intempesta inlusus iniecit, magnum scilicet uirtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset inlaesus. de quo cum paene iam exsanguis ingenti fratrum labore fuisset extractus, uitam die tertia finiturus, quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei ne experimento quidem mortis suae potuerit persuaderi, quod fuisset daemonum calliditate delusus. quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate qua in heremo perdurauit hoc miseratione et humanitate summa ab his qui eius conpatiebantur. exitio uix a presbytero abbate Pafnutio potuit obtineri, ut non inter biothanatos reputatus etiam memoria et oblatione pausantium iudicaretur indignus. [2,6] Quid dicam de illis duobus fratribus, qui cum ultra illam heremum Thebaidos, ubi quondam fuerat beatus Antonius, habitarent, minus cauta discretione permoti euntes per extentam solitudinis uastitatem nullam escam penitus sumere decreuerunt, nisi quam per semet ipsum illis dominus praestitisset. cum que errantes eos per deserta et deficientes iam fame a longe Mazices conspexissent (quae gens cunctis paene nationibus feris inmanior atque crudelior est: non enim eos ad effusionem sanguinis, ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat) eis que contra naturam feritatis suae cum panibus occurrissent, unus ex eis subueniente discretione uelut a domino sibi porrectos cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi diuinitus ministrari nec sine deo factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent deficientibus iam ac tabescentibus uitae substantiam largirentur, alius uero recusans cibum uelut ab homine sibi oblatum inediae defectione consumptus est. quorum licet initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen subueniente discretione id quod temere incaute que conceperat emendauit, alius autem in stulta praesumptione perdurans ac penitus discretionis ignarus mortem quam dominus auertere uoluit sibi ipse consciuit, nequaquam credens instinctu factum diuino, quod inmites barbari propriae feritatis obliti panes eis pro gladiis obtulissent. [2,7] Quid etiam de illo commemorem, cuius nominis quia adhuc superest nolumus facere mentionem, qui dum longo tempore daemonem in angeli suscipit claritate, reuelationibus eius innumeris saepe deceptus credidit nuntium esse iustitiae? nam exceptis his etiam per omnes noctes in cella eius lumen absque ullius lucernae praebebat officio. ad extremum iubetur a daemone, ut deo filium suum qui cum eo pariter in monasterio commanebat offerret, ut scilicet hoc sacrificio Abrahae patriarchae meritis aequaretur. cuius in tantum est persuasione seductus, ut parricidium opere perfecisset, nisi eum uidens puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare et uincula quibus eum uelut oblaturus ad immolandum constringere disponebat inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus aufugisset. [2,8] Longum est deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa prouincia perpaucis imitabilem continentiam tenens, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis reuelationibus somniis que delusus, ut post tantos labores atque uirtutes, quibus excesserat omnes monachos ibidem residentes, ad Iudaismum et circumcisionem carnis lapsu miserabili uolueretur. nam cum uolens eum consuetudine uisionum ad credulitatem futurae deceptionis inlicere uerissima quaeque multo tempore diabolus uelut ueritatis nuntius reuelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac taetrum omni que macie tabidum atque deformem et e contra Iudaeorum plebem cum Moysi, patriarchis, prophetis summa tripudiantem laetitia et splendidissimo lumine coruscantem, suadens ut, si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret. horum itaque profecto nullus tam lugubriter fuisset inlusus, si rationem discretionis huius adsequi laborassent. quamobrem in quantis perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant. [2,9] Ad haec GERMANVS: Et nouellis exemplis et definitionibus antiquorum satis abunde que perpatuit discretionem fontem quodammodo radicem que cunctarum esse uirtutum. quomodo ergo adquiri debeat cupimus edoceri, aut quemadmodum utrum uera et ex deo, an falsa et diabolica sit possit agnosci, ut secundum illam euangelicam quam superiore tractatu disseruisti parabolam, qua iubemur fieri probabiles trapezitae, nomismati inpressam ueri regis imaginem peruidentes deprehendere ualeamus quod non sit in moneta legitima figuratum, atque illud, sicut uulgari usus uerbo hesterna conlatione dixisti, tamquam paracharaximum reprobemus, illa instructi peritia, quam satis copiose et integre prosecutus spiritali atque euangelico trapezitae inesse debere signasti. quid enim proderit uirtutis eius et gratiae merita cognouisse, si quemadmodum expetenda uel adquirenda sit nesciamus? [2,10] Tum MOYSES: Vera, inquit, discretio non nisi uera humilitate conquiritur. cuius humilitatis haec erit prima probatio, si uniuersa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reseruentur examini, ut nihil suo quis iudicio credens illorum per omnia definitionibus adquiescat et quid bonum uel malum debeat iudicare eorum traditione cognoscat. quae institutio non solum per ueram discretionis uiam iuuenem recto tramite docebit incedere, uerum etiam a cunctis fraudibus et insidiis inimici seruabit inlaesum. nullatenus enim decipi poterit, quisque non suo iudicio, sed maiorum uiuit exemplo, nec ualebit ignorationi eius callidus hostis inludere, qui uniuersas cogitationes in corde nascentes perniciosa uerecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum uel reprobat uel admittit. ilico namque ut patefacta fuerit cogitatio maligna marcescit, et antequam discretionis iudicium proferatur, serpens taeterrimus uelut e tenebroso ac subterraneo specu uirtute confessionis protractus ad lucem et traductus quodammodo ac dehonestatus abscedit. tamdiu enim suggestiones eius noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. et ut uirtutem sententiae huius efficacius colligatis, referam uobis abbatis Sarapionis factum, quod ille iuuenioribus frequentissime instructionis gratia proponebat. [2,11] Cum adhuc, inquit, essem puerulus et cum abbate Theone conmanerem, haec mihi inimici inpugnatione ingesta fuerat consuetudo, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum paxamatium cotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero ignorante illo occulte edebam. quod furtum licet coniuentia uoluntatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione conmitterem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta ad memet ipsum reuertens grauius super admisso furti crimine cruciabar quam super esu eius fueram iucundatus. cum que istud molestissimum opus uelut ab exactoribus mihi Pharaonis indictum uice laterum singulis diebus explere non sine cordis mei dolore conpellerer nec tamen eruere me possem ab hac eorum saeuissima tyrannide et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit dei nutu de hoc me captiuitatis iugo uolentis eripere, ut quidam fratres cellam senis obtentu aedificationis expeterent. cum que refectione transacta conlatio spiritalis coepisset agitari respondens que senex propositis interrogationibus eorum de gastrimargiae uitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret earum que naturam et atrocissimam uim, quam haberent donec celarentur, exponeret, ego conlationis huius uirtute conpunctus et conscientia redarguente perterritus, uelut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni dominus secreta mei pectoris reuelasset, in occultos primum gemitus excitatus, dein cordis mei conpunctione crescente in apertos singultus lacrimas que prorumpens paxamatium, quod consuetudine uitiosa subtraxeram clancule comedendum, de sina furti mei conscio ac susceptore produxi, eum que in medium proferens, quemadmodum cotidie latenter ederem, prostratus in terram cum ueniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrimis ut absolutionem dirissimae captiuitatis a domino poscerent inploraui. tum senex: confide, ait, o puer. absoluit te ab hac captiuitate etiam me tacente confessio tua. uictorem namque aduersarium tuum hodie triumphasti, ualidius eum tua confessione prosternens quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate deiectus. quem utique nequaquam uel tua uel alterius responsione confutans in te nunc usque permiseras dominari secundum illam Salomonis sententiam: quia non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. et idcirco iam te post hanc publicationem suam iste nequissimus spiritus inquietare non poterit nec in te latibulum sibi taeterrimus serpens deinceps usurpabit, de tenebris cordis tui salutari confessione protractus ad lucem. necdum senex haec uerba conpleuerat et ecce lampas accensa de meo sinu procedens ita cellam repleuit odore sulpureo, ut uehementia faetoris ipsius uix in ea nos residere permitteret. resumens que admonitionem senex, ecce, inquit, dominus tibi ueritatem sermonum meorum uisibiliter adprobauit, ut passionis illius incentorem de corde tuo salubri confessione depulsum oculis peruideres, patefactum que hostem nequaquam locum in te ulterius habiturum aperta eius expulsione cognosceres. itaque secundum sententiam senis ita est, inquit, in me confessionis huius uirtute dominatio diabolicae illius tyrannidis extincta atque in perpetuum consopita, ut numquam mihi ne memoriam quidem concupiscentiae huius ulterius temptauerit inimicus ingerere nec me post haec aliquando pulsatum furtiui illius desiderii instigatione persenserim. quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimus figuratum. si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori, taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est: si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet uiro, qui carminibus scripturarum mederi protinus uulneri et extrahere de corde consueuit noxia uenena serpentis, patefacta non fuerit, succurrere periclitanti perituro ue non poterit. hoc igitur modo ad scientiam discretionis uerae peruenire facillime poterimus, ut seniorum uestigia subsequentes neque agere quicquam noui neque discernere nostro iudicio praesumamus, sed quemadmodum nos uel illorum traditio uel uitae probitas informarit, in omnibus gradiamur. qua institutione firmatus non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perueniet, uerum etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. nullo namque alio uitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum neglectis consiliis seniorum suo iudicio persuaserit definitioni que confidere. etenim cum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae et quae nihil amplius quam uitae huius temporariae conmodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis peruideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant conprehendi, quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, quae et inuisibilis et occulta est et quae non nisi corde purissimo peruidetur, cuius error non temporale damnum nec quod facile reparetur, sed animae perditionem parit mortem que perpetuam. habet enim non aduersus uisibiles, sed inuisibiles atque inmites hostes diurnum nocturnum que conflictum nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles cateruas spiritale certamen, cuius casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus et congressus occultior. et ideo semper seniorum summa cautione sunt sectanda uestigia atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur sublato confusionis uelamine deferenda. [2,12] GERMANVS: Occasionem nobis perniciosae uerecundiae, qua cogitationes malas studeamus obtegere, illa praecipue creat causa, qua nouimus quendam in Syriae partibus, ut credebatur, praecipuum seniorum cuidam fratri cogitationes suas simplici confessione prodenti postmodum quadam indignatione commotum easdem grauiter exprobrasse. unde fit, ut dum eas in nobis premimus ac senioribus erubescimus publicare, curationum remedia consequi nequeamus. [2,13] MOYSES: Sicut non sunt omnes iuuenes pari modo uel feruentes spiritu uel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita nec senes quidem cuncti uno modo uel perfecti possunt uel probatissimi repperiri. diuitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria iuuentatis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. quae enim non congregasti inquit in iuuentute, quomodo inuenies in senecta tua? senectus namque honorabilis non diuturna, nec numero annorum conputata: cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita inmaculata. et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit quos que uitae longaeuitas sola commendat, nobis sunt sectanda uestigia seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum, quos laudabiliter uitam suam ac probatissime conperimus in iuuentute signasse nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos. sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore suo quem ab adulescentia conceperunt atque ignauia senescentes auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerositate conquirunt. de quibus exprobratio illa domini proprie satis dirigitur per prophetam: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorauit. hos, inquam, in exemplum iunioribus non uitae probitas nec ulla propositi huius laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola prouexit. quorum canitiem callidissimus inimicus ad deceptionem iuniorum in praeiudicata auctoritate proponens etiam illos, qui ad uiam perfectionis uel suis uel aliorum potuerunt monitis incitari, subuertere ac decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat, uel in teporem eos scilicet noxium uel in letalem desperationem doctrinis eorum institutis que perducens. cuius rei uolens uobis exempla proferre, auctoris nomine praetermisso, ne nos quoque illius, qui patefacta sibi fratris uitia publicauit, simile aliquid admittamus, rem tantum gestam, quae instructionem necessariam uobis conferre possit, exponam. cum igitur ad senem quendam nobis optime cognitum quidam non ignauissimorum iuuenum profectus sui et curationis gratia perrexisset et carnalibus incentiuis ac fornicationis spiritu semet ipsum inquietari simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis et remedia inflictis uulneribus reperturum, ille amarissimis eum increpans uerbis miserabilem que et indignum nec monachi nomine censendum esse pronuntians, qui potuerit huiusmodi uitio et concupiscentia titillari, ita suis e contrario correptionibus uulnerauit, ut eum summa desperatione deiectum ac letali tristitia consternatum e sua dimitteret cella. cum que ei tali maerore depresso nec iam de remedio passionis, sed de expletione conceptae concupiscentiae profunda cogitatione tractanti abbas Apollo seniorum probatissimus occurrisset laborem que et obpugnationis uehementiam, quae in corde eius tacite uoluebantur, de contemplatione uultus et deiectione coniectans causam tantae perturbationis inquireret, atque ille molliter se conpellanti seni ne responsum quidem ullum posset referre, magis ac magis eum sentiens senex non inaniter causam tantae tristitiae silentio uelle contegere, quam ne uultu quidem dissimulare praeualeret, intentius ab eo causas occulti doloris coepit inquirere. quibus ille constrictus pergere se confitetur ad uicum, ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset nec refrenare stimulos carnis et inpugnationis remedia consequi iam ualeret, uxorem duceret ac relicto monasterio reuerteretur ad saeculum. quem senex blanda consolatione demulcens sese que adserens isdem cotidie incentiuorum stimulis atque aestibus agitari, et idcirco non debere eum prorsus desperatione concidere nec mirari super inpugnationis ardore, qui non tam laboris studio quam misericordia domini et gratia uinceretur, unius tantum diei ab eodem poposcit indutias, et ut reuerteretur ad suam cellulam deprecatus ad monasterium praedicti senis tota festinatione perrexit. cum que eidem proximasset, expansis manibus orationem cum lacrimis fundens, conuerte, ait, domine, qui occultarum uirium et infirmitatis humanae solus arbiter pius ac secretus es medicus, inpugnationem iuuenis illius in senem istum, ut condescendere infirmitatibus laborantum et conpati fragilitati iuniorum uel in senectute doceatur. cum que ille hanc precem cum gemitu conclusisset, cernit Aethiopem taetrum contra illius cellulam stantem atque ignita aduersus eum iacula dirigentem. quibus cum fuisset ille protinus sauciatus et progressus e cella huc illuc que uelut amens et ebrius cursitaret, atque egrediens et ingrediens iam se in ea continere non posset, eadem uia pergere concitus coepit, qua iuuenis ille discesserat. quem abbas Apollo uelut amentem factum quibusdam furiis conspiciens agitari intellexit ignitum diaboli quod uiderat telum in corde eius fuisse defixum illam que in eo confusionem mentis ac perturbationem sensuum intolerandis aestibus operari, accedens que ad eum, quo, inquit, properas aut quaenam te causae senilis illius grauitatis oblitum ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare conpellunt? cum que ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus crederet ardorem sui pectoris deprehensum ac retectis seni sui cordis arcanis nullam responsionem percontanti reddere prorsus auderet, reuertere, inquit, ad cellam tandem que te intellege uel ignoratum hactenus a diabolo uel despectum nec in eorum numero reputatum, quibus ille cotidie confligere et conluctari profectibus eorum ac studiis instigatur, qui unum eius in te directum iaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione triuisti, non dicam respuere, sed ne uno quidem die differre potuisti. quo te idcirco dominus passus est sauciari, ut saltim in senecta disceres conpati infirmitatibus alienis et fragilitati condescendere iuniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens iuuenem infestatione diabolica laborantem non modo nulla consolatione fouisti, sed etiam perniciosa desperatione deiectum inimici manibus tradidisti, quantum in te est ab eodem lugubriter deuorandum. quem sine dubio nequaquam tam uehementi conflictu fuisset adgressus, quo te nunc usque est adpetere dedignatus, nisi futuro profectui eius inuidens inimicus illam uirtutem, quam animis eius inesse cernebat, anticipare ac praeuertere suis ignitis iaculis festinasset, procul dubio intellegens fortiorem, cui tanta uehementia confligere operae pretium iudicauit. disce itaque tuis exemplis laborantibus conpati et periclitantes nequaquam perniciosa desperatione terrere nec durissimis sermonibus asperare, sed potius leni blanda que consolatione reficere, et secundum praeceptum sapientissimi Salomonis eruere eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui interficiuntur ne parcas, nostri que saluatoris exemplo harundinem quassatam non conterere et linum fumigans non extinguere atque illam a domino gratiam poscere, qua ipse quoque fiducialiter ualeas opere ac uirtute cantare: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est uerbo. nullus etenim sufferre inimici posset insidias seu carnales aestus naturali quodammodo igne flagrantes uel extinguere uel reprimere, nisi dei gratia uel iuuaret fragilitatem nostram uel protegeret ac muniret. et idcirco salutaris huius dispensationis ratione finita, qua uel illum iuuenem perniciosis aestibus dominus liberare uel de inpugnationis uehementia et conpatiendi affectu te uoluit erudire, communibus eum precibus inploremus, quo flagellum istud, quod utilitatis gratia tibi dominus inferre dignatus est, iubeat amoueri (ipse enim dolere facit et rursum medetur: percutit et manus eius sanauerunt. ipse humiliat et exaltat, ipse occidit et uiuificat, deducit ad inferum et reducit) et ignita diaboli iacula, quae me arbitro tibi permisit infligi, redundante spiritus sui rore restinguat. quam temptationem licet eadem celeritate qua inferri dominus passus est ad unam senis orationem rursus abstulerit, euidenti tamen experimento docuit non modo non exprobrari patefacta cuiusque uitia, sed ne leuiter quidem laborantis dolorem debere contemni. et idcirco nequaquam uos unius senis siue paucorum uel inperitia uel leuitas ab illa salutari qua praediximus uia et traditione maiorum deterreat et excludat, quorum canitie ad deceptionem iuniorum callidissimus abutitur inimicus: sed absque ullo confusionis operimento omnia debent senioribus reuelari atque ab eis uel remedia uulnerum uel exempla conuersationis ac uitae fiducialiter sumi. in quibus parem opem et similem experiemur effectum, si nihil penitus affectare nostro iudicio ac praesumptione temptemus. [2,14] Denique in tantum placita deo haec sententia conprobatur, ut etiam scripturis sanctis hanc eandem institutionem non otiose repperiamus insertam, ita ut puerum Samuhelem iudicio praelectum suo nollet per semet ipsum diuini conloquii disciplina dominus erudire, sed recurrere semel et iterum pateretur ad senem, eum que ad suum quem uocabat adloquium etiam illius qui offenderat deum, dummodo senioris, doctrina uellet institui, et quem sua uocatione dignissimum iudicarat, senioris mallet institutione formari, ut scilicet et illius qui ad diuinum ministerium uocabatur probaretur humilitas et iunioribus forma subiectionis huius proponeretur exemplo. [2,15] Paulum quoque per semet ipsum uocans et adloquens Christus, cum posset ei perfectionis uiam reserare confestim, dirigere ad Annaniam mauult et ab eo iubet uiam ueritatis agnoscere dicens: surge et ingredere ciuitatem, et ibi tibi dicetur quid te oporteat facere. mittit itaque et hunc ad seniorem eum que illius potius doctrina quam sua censet institui, ne scilicet, quod recte gestum fuisset in Paulo, posteris malum praesumptionis praeberet exemplum, dum unusquisque sibimet persuaderet simili modo se quoque debere dei solius magisterio atque doctrina potius quam seniorum institutione formari. quam praesumptionem etiam ipse apostolus non solum litteris, sed etiam opere atque exemplo docet omnimodis detestandam, ob hoc solummodo se adserens Hierosolymam conscendisse, ut euangelium, quod comitante gratia spiritus sancti cum potestate signorum et prodigiorum gentibus praedicabat, cum suis coapostolis et antecessoribus priuata quodammodo ac domestica examinatione conferret, et contuli, inquiens, cum illis euangelium quod praedico inter gentes, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem. quis ergo tam praesumptor et caecus sit, qui se audeat suo iudicio discretioni que conmittere, cum uas electionis indiguisse se coapostolorum suorum conlatione testetur? unde manifestissime conprobatur nulli a domino uiam perfectionis ostendi, qui habens unde ualeat erudiri doctrinam seniorum uel instituta contempserit, parui pendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi. [2,16] Omni igitur conatu debet discretionis bonum uirtute humilitatis adquiri, quae nos inlaesos ab utraque potest nimietate seruare. uetus namque sententia est: g-achrotehtes g-isotehtes, id est nimietates aequales sunt. ad unum enim finem nimietas ieiunii ac uoracitas peruenit, eodem que dispendio uigiliarum inmoderata continuatio monachum quo somni grauissimi torpor inuoluit. nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum reuocari necesse est, in quo neglegens quisque per incuriam detinetur, ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per inmoderationem ieiuniorum uiderimus fuisse deiectos atque ad eandem quam uicerant passionem infirmitatis occasione conlapsos. uigiliae quoque et pernoctationes inrationabiles deiecerunt quos somnus superare non potuit. quapropter secundum apostolum per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris recto moderamine transeundum est et ita inter utrasque nimietates discretione moderante gradiendum, ut nec a tradito continentiae tramite nos adquiescamus abduci nec rursum remissione noxia in gulae uentris que desideria concidamus. [2,17] Etenim memini me frequenter ita adpetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata ne memoria quidem ullius edulii meam interpellauerit mentem, et rursum ab oculis meis ita somnum diaboli inpugnatione subtractum, ut plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a domino precarer infundi, grauius que me periclitatum somni cibi que fastidio quam soporis et gastrimargiae conluctatione persensi. itaque sicut festinandum nobis est, ne adpetitu corporeae uoluptatis in dissolutionem noxiam delabamur et ante praestitutum tempus uel cibo indulgere uel modum eius excedere praesumamus, ita et escae somni que refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. utrumque enim bellum aduersarii factione consurgit et perniciosius continentia inmoderata quam saturitas remissa subplantat. ab hac namque ad mensuram districtionis intercedente salutari conpunctione conscendi potest, ab illa non potest. [2,18] GERMANVS: Quis igitur est continentiae modus, quem aequo moderamine retinentes inter utramque nimietatem inlaesi transire possimus? [2,19] MOYSES: Super hac re inter maiores nostros frequenter nouimus habitum fuisse tractatum. nam discutientes continentias diuersorum, qui uel solis leguminibus uel holeribus tantum uel pomis uitam iugiter exigebant, praeposuere cunctis illis refectionem solius panis, cuius aequissimum modum in duobus paxamatiis statuerunt, quos paruulos panes uix librae unius pondus habere certissimum est. [2,20] Quod nos gratanter amplexi respondimus hunc modum nos minime pro continentia reputare, quippe qui integrum eum nequaquam possemus insumere. [2,21] MOYSES: Si uultis experiri uim statuti huius, modum istum iugiter retinete, nullum extrinsecus coctionis pulmentum die dominico uel sabbati neque sub aliqua aduenientium fratrum occasione sumentes. nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari, uerum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum quos extrinsecus sumpserit adiectione suffulta. quod nullo modo facere nec refectionem panis differre in diem posterum praeualebit, quisque fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. etenim memini seniores nostros, quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos, cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse tanta que ui atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inuiti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis inponerent. [2,22] Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem uirium uel corporis uel aetatis tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. in utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens nunc uentrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit. ut enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum uigorem, dum carnis lassitudine nimia praegrauata condormitare conpellitur, ita rursum nimietate uoracitatis oppressa emittere ad deum preces puras leues que non poterit. sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta ualebit iugitate seruare, dum ei etiam diebus illis, quibus carnem acriore uidetur continentia castigare, praeterita cibi materia ignem carnalis concupiscentiae subministrat. [2,23] Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cuiuslibet umoris superflui uelut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non patitur. ideo que rationabili semper et aequali est corpus nostrum parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate conmorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius quam trina uice ista conluuione respersos totius anni cursus inueniat. quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae uoluptatis eliciat. quamobrem haec est temperata quam diximus continentiae aequalitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio conprobatur, ut cotidianam panis refectionem cotidiana comitetur esuries, in uno eodem que statu animam pariter corpus que conseruans, nec ieiunii fatigatione concidere nec grauari mentem saturitate permittens. tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post uesperam nec sentiat aut meminerit refecisse. [2,24] Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant etiam biduo protelare ieiunia id que quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reseruare, dummodo ad refectionem peruenientes desiderata satietate potiantur. quod nuper Beniamin ciuem uestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis, qui ne cotidie paxamatia duo percipiens aequali castigatione continuam parcitatem iugiter retentaret, maluit biduana semper continuare ieiunia, dummodo ad refectionem ueniens duplicata mensura repleret uentris ingluuiem, id est ut quattuor paxamatia comedens desiderata saturitate frueretur et expletionem uentris sui biduano ieiunio quodammodo conpararet. qui obstinatione et pertinacia mentis suae definitionibus potius propriis quam seniorum traditionibus adquiescens quali fine suum propositum terminarit, procul dubio meministis, siquidem relicta heremo rursus ad inanem philosophiam mundi huius ac uanitatem saeculi deuolutus praedictam sententiam seniorum sui casus signet exemplo ruina que sua cunctos doceat neminem definitionibus suis uel proprio iudicio confidentem perfectionis culmen aliquando posse conscendere, sed ne diaboli quidem perniciosa inlusione non decipi. [2,25] GERMANVS: Quomodo igitur a nobis hic modus indisrupte poterit custodiri? nam nonnumquam hora nona soluta iam statione ieiunii superuenientibus fratribus necesse est eorum obtentu aut adici aliquid ad statutam solitam que mensuram aut certe humanitatem, quam iubemur omnibus exhibere, penitus euitari. [2,26] MOYSES: Vtraque uno modo ac sollicitudine pari conuenit obseruari. nam et mensuram cibi causa continentiae ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus et humanitatem atque adhortationem aduenientibus fratribus caritatis obtentu similiter exhibere, quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens non cum eo cibum pariter sumas aut ab eius refectione te facias alienum. itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus. qua parcitate nec stomachus uespere poterit adgrauari, quippe hora nona uno paxamatio iam praemisso: quod plerumque his, qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes totam refectionem ad uesperam differunt, euenire consueuit. nam recens escae perceptio tam in uespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem leuem que sensum non sinit inueniri. ideo que commodum satis et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis uigiliis leuis ac uacuus, uerum etiam in ipsis uespertinis sollemnitatibus digesto iam cibo inuenietur aptissimus. Talibus nos sanctus Moyses geminae institutionis epulis saginauit, non solum discretionis gratiam atque uirtutem praesenti eruditione uerborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem finem que propositi ante acta disputatione demonstrans, ut quod ante feruore tantum spiritus ac zelo dei clusis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret faceret que sentire quantum a puritate cordis et directionis linea fuissemus id temporis euagati, quippe cum etiam omnium uisibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere ac sine contemplatione certi finis adtingi omnino non possit.