[2,0] Liber secundus. [2,1p] <1> Post haec paulisper obticuit atque, ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est: <2> Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui, sicuti tu tibi fingis, mutata peruertit. <3> Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his, quos eludere nititur, blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat, quos insperata reliquerit. <4> Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim; <5> solebas enim praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. <6> Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum. Sic factum est, ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. <7> Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. <8> Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat. <9> Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. <10> Hi semper eius mores sunt, ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat, cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet. <11> Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus; quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. <12> Si probas, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. <13> An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et, cum discesserit allatura maerorem? <14> Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? <15> Neque enim, quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. <16> Postremo aequo animo toleres oportet, quicquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla summiseris. <17> Quodsi manendi abeundique scribere legem uelis ei, quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes, quam permutare non possis? <18> Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti: dominae moribus oportet obtemperes. <19> Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit. [2,1c] Haec cum superba uerterit uices dextra, Exaestuantis more fertur Euripi, Dudum tremendos saeua proterit reges Humilemque uicti subleuat fallax uultum. 5 Non illa miseros audit aut curat fletus Ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet. Sic illa ludit, sic suas probat uires Magnumque tristis monstrat ostentum, si quis Visatur una stratus ac felix hora. [2,2p] <1> Vellem autem pauca te cum Fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur, an ius postulet, animaduerte: <2> «Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis? quam tibi fecimus iniuriam? quae tibi tua detraximus bona? <3> Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam. <4> Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui: omnium, quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. <5> Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. <6> Quid igitur ingemescis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt, mecum ueniunt, me abeunte discedunt. <7> Audacter adfirmem, si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses. <8> An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? <9> Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam uolubili orbe uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. <10> Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. <11> An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? <12> Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem? <13> Nonne adulescentulus g-duo g-pithous, g-ton g-men g-hena g-kakohn g-ton g-de g-heteron g-heaohn in Iouis limine iacere didicisti? <14> Quid, si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid, si a te non tota discessi, quid, si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamenne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres?» [2,2c] Si quantas rapidis flatibus incitus Pontus uersat harenas, Aut quot stelliferis edita noctibus Caelo sidera fulgent, 5 Tantas fundat opes nec retrahat manum Pleno copia cornu, Humanum miseras haud ideo genus Cesset flere querelas. Quamuis uota libens excipiat deus 10 Multi prodigus auri Et claris auidos ornet honoribus, Nil iam parta uidentur, Sed quaesita uorans saeua rapacitas Alios pandit hiatus. 15 Quae iam praecipitem frena cupidinem Certo fine retentent, Largis cum potius muneribus fluens Sitis ardescit habendi? Numquam diues agit qui trepidus gemens 20 Sese credit egentem.» [2,3p] <1> His igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est, quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum. <2>Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum, cum audiuntur, oblectant, sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus maeror animum praegrauat. <3>Et illa: Ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. <4> Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? <5> Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. <6> Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, tum masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? <7> Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates: ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat. <8> Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? <9> Dedisti, ut opinor, uerba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet. Munus, quod nulli umquam priuato commodauerat, abstulisti. Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? <10> Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. <11> Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta uidebantur, abierunt, non est, quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt. <12> An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque uenisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? <13> Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. <14> Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo? [2,3c] Cum polo Phoebus roseis quadrigis Lucem spargere coeperit, Pallet albentes hebetata uultus Flammis stella prementibus. 5 Cum nemus flatu Zephyri tepentis Vernis inrubuit rosis, Spiret insanum nebulosus Auster: Iam spinis abeat decus. Saepe tranquillo radiat sereno 10 Immotis mare fluctibus, Saepe feruentes Aquilo procellas Verso concitat aequore. Rara si constat sua forma mundo, Si tantas uariat uices, 15 Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus! Constat aeterna positumque lege est, Ut constet genitum nihil. [2,4p] <1> Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. <2> Sed hoc est, quod recolentem uehementius coquit. Nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem. <3> Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes, mecum reputes licet. <4> Igitur si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? <5> Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus suarum securus tuis ingemescit iniuriis. <6> Viuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis. Viuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. <7> Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? <8> Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc, quae uita nemo dubitat esse cariora. <9> Quare sicca iam lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae, quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur. <10> Et haereant, inquam, precor. Illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, uides. <11> Et illa: Promouimus, inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. <12> Quis est enim tam compositae felicitatis, ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. <13> Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. <14> Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet. Ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat. <15> Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat. Inest enim singulis, quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. <16> Adde, quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur. Adeo perexigua sunt, quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. <17> Quam multos esse coniectas, qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. <18> Adeo nihil est miserum, nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. <19> Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus, statum suum mutare non optet? <20> Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quominus, cum uelit, abeat, retineri non possit. <21> Liquet igitur, quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat. <22> Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem? <23> Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil, inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis, quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. <24> Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. <25> Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id, quod nequeat auferri, manifestum est, quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit. <26> Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit, uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat, quod amitti posse non dubitat. Quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit, neglegendum putat? <27> Sic quoque perexile bonum est, quod aequo animo feratur amissum. <28> Et quoniam tu idem es, cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. <29> Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum, uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest, quae miseros transacta non efficit? [2,4c] Quisquis uolet perennem Cautus ponere sedem Stabilisque nec sonori Sterni flatibus Euri 5 Et fluctibus minantem Curat spernere pontum, Montis cacumen alti, Bibulas uitet harenas. Illud proteruus Auster 10 Totis uiribus urguet, Hae pendulum solutae Pondus ferre recusant. Fugiens periculosam Sortem sedis amoenae 15 Humili domum memento Certus figere saxo. Quamuis tonet ruinis Miscens aequora uentus, Tu conditus quieti 20 Felix robore ualli, Duces serenus aeuum Ridens aetheris iras. [2,5p] <1> Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus utendum puto. <2> Age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est, quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? <3> Diuitiaene uel uestri uel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta pecuniae? <4> Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit. <5> Quodsi manere apud quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia, cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. <6> At eadem, si apud unum, quanta est ubique gentium, congeratur, ceteros sui inopes fecerit; et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant, quos relinquunt. <7> O igitur angustas inopesque diuitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt. <8> An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines uehementer admiror. <9> Quid est enim carens animae motu atque compage, quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? <10> Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam collocatae admirationem uestram nullo modo mereantur. <11> An uos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. <12> Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur: num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari? <13> An uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas? <14> Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna, quae a te natura rerum fecit aliena. <15> Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est, quod fortunae affluentiam petas. <16> Paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum, quod infuderis, fiet aut noxium. <17> Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. <18> An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? <19> Ex quibus omnibus nihil horum, quae tu in tuis computas bonis, tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est, quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? <20> Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. <21> Neque enim idcirco sunt pretiosa, quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur, tuis ea diuitiis annumerare maluisti. <22> Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis; <23> atqui hoc uobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere, qui permulta possideant, contraque minimum, qui abundantiam suam naturae necessitate, non ambitus superfluitate metiantur. <24> Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum, ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? <25> Sic rerum uersa condicio est, ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? <26> Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis, quantam conditori uestro faciatis iniuriam. <27> Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. <28> Nam si omne cuiusque bonum eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione summittitis, quod quidem haud immerito cadit. <29> Humanae quippe naturae ista condicio est, ut tum tantum ceteris rebus, cum se cognoscit, excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus uitio uenit. <30> Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! <31> At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. <32> Ego uero nego ullum esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime, inquis. <33> Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat dignissimum putat. <34> Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses, coram latrone cantares. <35> O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis! [2,5c] Felix nimium prior aetas, Contenta fidelibus aruis Nec inerti perdita luxu, Facili quae sera solebat 5 Ieiunia soluere glande. Non Bacchica munera norant Liquido confundere melle, Nec lucida uellera Serum Tyrio miscere ueneno. 10 Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Umbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat Nec mercibus undique lectis 15 Noua litora uiderat hospes. Tunc classica saeua tacebant Odiis neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arua. Quid enim furor hosticus ulla 20 Vellet prior arma mouere, Cum uulnera saeua uiderent Nec praemia sanguinis ulla? Utinam modo nostra redirent In mores tempora priscos. 25 Sed saeuior ignibus Aetnae Feruens amor ardet habendi. Heu primus quis fuit ille, Auri qui pondera tecti Gemmasque latere uolentes 30 Pretiosa pericula fodit? [2,6p] <1> Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, quas uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluuium tanta strages dederint? <2> Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant. <3> At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non uirtutibus ex dignitate, sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. <4> Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis, quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! <5> Quid uero, si corpus spectes, imbecillius homine reperire queas, quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus? <6> Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? <7> Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? <8> Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum putaret, ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit. Ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. <9> Quid autem est, quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? <10> Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. <11> Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. <12> Ullamne igitur eius hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat, efficere non possit? <13> Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari. Natura respuit, ut contraria quaeque iungantur. <14> Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere patiantur. <15> Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. <16> De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et, cuicumque uelocitas adest, manifestum est esse uelocem. <17> Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura, quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt auersa, depellit. <18> Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? <19> Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. <20> Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta, non efficit. [2,6c] Nouimus, quantas dederit ruinas Urbe flammata patribusque caesis, Fratre qui quondam ferus interempto Matris effuso maduit cruore; 5 Corpus et uisu gelidum pererrans Ora non tinxit lacrimis, sed esse Censor exstincti potuit decoris. Hic tamen sceptro populos regebat, Quos uidet condens radios sub undas 10 Phoebus extremo ueniens ab ortu, Quos premunt septem gelidi triones, Quos Notus sicco uiolentus aestu Torret ardentes recoquens harenas. Celsa num tandem ualuit potestas 15 Vertere praui rabiem Neronis? Heu grauem sortem, quotiens iniquus Additur saeuo gladius ueneno! [2,7p] <1> Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam. Sed materiam gerendis rebus optauimus, quo ne uirtus tacita consenesceret. <2> Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. <3> Quae quam sit exilis et totius uacua ponderis sic considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. <4> Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolemaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. <5> Huic quartae, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. <6> In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? At quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? <7> Adde, quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diuersitate, tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem peruenire queat. <8> Aetate denique Marci Tulli, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. <9> Videsne igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? <10> Quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut, quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum iudicetur? <11> Quo fit, ut, si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. <12> Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur. <13> Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio. Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas? <14> Vos uero immortalitatem uobis propagare uidemini, cum futuri famam temporis cogitatis. <15> Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes, quod de nominis tui diuturnitate laeteris? <16> Unius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest; <17> etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. <18> Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua, sed plane nulla esse uideatur. <19> Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. <20> Accipe in huiusmodi arrogantiae leuitate, quam festiue aliquis illuserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans: «Iam tandem, inquit, intellegis me esse philosophum?» Tum ille nimium mordaciter: <21> «Intellexeram, inquit, si tacuisses». Quid autem est, quod ad praecipuos uiros, de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? <22> Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. <23> Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam? [2,7c] Quicumque solam mente praecipiti petit Summumque credit gloriam, Late patentes aetheris cernat plagas Artumque terrarum situm. 5 Breuem replere non ualentis ambitum Pudebit aucti nominis. Quid, o superbi, colla mortali iugo Frustra leuari gestiunt? Licet remotos fama per populos means 10 Diffusa linguas explicet Et magna titulis fulgeat claris domus, Mors spernit altam gloriam, Inuoluit humile pariter et celsum caput Aequatque summis infima. 15 Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent, Quid Brutus aut rigidus Cato? Signat superstes fama tenuis pauculis Inane nomen litteris. Sed quod decora nouimus uocabula, 20 Num scire consumptos datur? Iacetis ergo prorsus ignorabiles Nec fama notos efficit. Quodsi putatis longius uitam trahi Mortalis aura nominis, 25 Cum sera uobis rapiet hoc etiam dies, Iam uos secunda mors manet. [2,8p] <1> Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando, cum de hominibus, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. <2> Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est, quod dicere gestio, eoque sententiam uerbis explicare uix queo. <3> Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. <4> Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. <5> Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. <6> An hoc inter minima aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. <7> Quanti hoc integer et, ut uidebaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum diuitiarum genus est, amicos inuenisti. [2,8c] Quod mundus stabili fide Concordes uariat uices, Quod pugnantia semina Foedus perpetuum tenent, 5 Quod Phoebus roseum diem Curru prouehit aureo, Ut, quas duxerit Hesperos Phoebe noctibus imperet, Ut fluctus auidum mare 10 Certo fine coerceat, Ne terris liceat uagis Latos tendere terminos, Hanc rerum seriem ligat Terras ac pelagus regens 15 Et caelo imperitans amor. Hic si frena remiserit, Quidquid nunc amat inuicem, Bellum continuo geret, Et quam nunc socia fide 20 Pulchris motibus incitant, Certent soluere machinam. Hic sancto populos quoque Iunctos foedere continet, Hic et coniugii sacrum 25 Castis nectit amoribus, Hic fidis etiam sua Dictat iura sodalibus. O felix hominum genus, Si uestros animos amor, 30 Quo caelum regitur, regat!