LIBER DECIMUS QUINTUS INCIPIT QUINTUS DECIMUS ET ULTIMUS FELICITER; IN QUO AUTOR PURGAT SE IPSUM AB OBIECTIS IN SE. Prohemium Fundavi, serinissime rex, quibus potui armamentis hinc inde naviculam, ne estu procellosi maris aut ventorum adverso impetu pelleretur in litus, et illisa ruptis compagibus solveretur. Et, ne, crepitantibus desuper nubibus in imbrem solutis infestum aut coruscum fulminantibus ignem, dilueretur aut verteretur in cinerem, tegumenta superaddidi, que oportuna ratus sum. Nec non et proresiis atque rudentibus illam illigavi scopulis, ne ab undis se retrahentibus una cum illis traheretur in pelagus. Adversus vero Dei iram nil mortalium obstacula iuvant, et ob id suis in manibus linquendam censui. Ipse, absque cuius suffragio nil profecto stare potest, illam servet misericordia sua! Nunc autem superest, ut iniecta in fatigatum nautam tela excutiam, ac, si possim, qualitercunque amoveam. Quis enim dubitet, quin petatur a multis? Sane uti forte minus equo animo visus sum quandoque tulisse, que in poesim et poetas inmissa fuere, sic summa cum patientia, que in nautam evolaverint, quocunque nisu missa, perferam. Nec huius patientie ratio longe abest. Indigne quippe meo iudicio pulchra poesis et elegantes hac in facultate viri lacessiti fuere, nescio, utrum superborum an ignorantium potius maledictis dixerim. Nauta autem non sic. Nam si pro viribus conatus sit arte nautica per maris vertiginosos anfractus et confragosa scopulis freta cimbam in tutum deducere, ne iuste redargui possit, scio tamen, quia multarum rerum ignarus sit, et ideo ex multis eo minus advertente conmissis forsan merito redargui potest. Agam igitur, quod potero, iuvante Deo, ne omnino temerarie videatur egisse, quod fecerit. Ipse me eripiat de faucibus malignantum, qui ex camino ignis ardentis eripuit illesos Israelitas pueros sperantes in se, et in finem laboris extremi me deducat in sui sanctissimi nominis gloriam et honorem! CAP. I Minus oportuna preciosa fore non nunquam. Circumspicient, scio, Coloseum hunc undique iam dicti seu alii intentis oculis carptores egregii, eoque conspecto, ariolor dicturi sint pia forsan intentione (durum enim homini est hominum mentes cognoscere) tam grande opus minime oportunum esse, et ideo in precio non futurum. Hi quidem paucis his verbis fere opus omne concutiunt, cum a quadam non satis expressa veritate videatur obiectio non solum colorari, sed etiam approbari. Quis enim non dicat intuitu primo, non dicam non oportunas, sed etiam superfluas fore poetarum fabulas, ex quibus hoc apus omne consistet? Verum ego aliter sentiendum reor. Fateor enim fabulis opus hoc omne consistere; sic si concessero illud minime oportunum, multa etiam non oportuna (et hec inter opus hoc) preciosissima fore monstrabo, et inde hoc opus, quoniam utile tam rei publice quam private sit, ostendam inter oportuna etiam numerandum. In precio igitur et maximo esse multa minime oportuna et artificio hominum adinventa, et nature opere facta monstrantur. Exquirimus enim lapicidas, cementarios, dolatores, et architectos insignes, volentes domos construere, quas rudis villicus ex luto et palustribus calamis oportunas erigeret. Templa, capitolia, palatia regum, populorum atque principum, maximis sumptibus constructa, pictura superflua decoramus. Aureis celatisque vasis utimur, cum oportunitati possint deservire[samia]. Sic coronis, purpureis vestibus, et armillis aureis delectamur, cum lanitium simplex cuiuscunque pecoris oportunitati sufficiat; et sic artes et ornamenta, que minime oportuna sunt, in precium devenere. Sed, quia hec hominum ambitione quis posset preciosa dicere, videamus, nunquid et naturam rerum discretissimam etiam circa superflua ambitiosam velimus dicere. Et queso, ad quid capitis capillicium oportunum sit? nemo dicet! Illud tamen multi firmabunt adeo preciosum fore, ut, si absque eo Venus incedat, suis etiam comitata Gratiis, Marti placere non possit, eumque tanti extimatum a Cesare dictatore, ut ad contegendum calvicium perpetuam lauream a senatoribus impetrarit. Ad quid hominum barba, qua si quis etate provectus careat, non absque rubore hominibus, inmiscetur aliis? Ad quid cornua cervo? Ad quid picte volucribus penne concesse sunt? Ob ornamentmn, non ob aliud responderi potest. Et sic, ne per plura discurram, quod alias non erat in precio, ornamenti causa efficitur preciosum. Et si ornamenti causa quid efficitur preciosum, hoc profecto opus erit in precio. Quid enim pulchrius in collocutionibus hominum quam non nunquam inmiscuisse fabellas sententiis? Quid decentius quam fructuosos fabularum sensus eisdem applicasse colloquiis? Et hoc opus unumquodque prestabit abunde. Hec insuper ponderosis et accuratis orationibus plurimum afferre decoris satis apparet, cum passim mixta scriptis Ciceronis, Ieronimi, et aliorum prudentum virorum illa legamus. Poterat igitur sufficere ostendisse hoc opus preciosum ornamenti causa, sed huic superadditur utilitas, que ex hoc consequitur, tam publica quam privata, ex qua precium maius efficitur. Existimabant enim non nulli poetas, peritos homines, simplices tantum composuisse fabulas, et per consequens non solum non utiles, sed illos arbitrabantur damnosos, et, discurrentes legendo, nullum ex fabuIis emolumentum summebant. Hoc autem opus, dum fictionibus velamentum amovet, et eruditos fuisse viros poetas ostendit, et legentibus facit fabulas cum delectatione fructuosas. Et sic, qui falsa opinione perisse videbantur poete, reipublice insignes et quasi redivivi redduntur, et privatim que incognita abiciebatur utilitas, per hoc patefacta colligitur, et ad altiores sensus etiam ingenia legentium excitantur. Preterea spero, sic volente Deo, uti hactenus fuere, consurgent, qui ad poeticam mentes erigent, quibus non modicum, dum veterum monimenta perlegent, commodi per hoc opus prestabitur, ex quo fiet saltem talibus preciosum. Sed quid multa dicam? Si cessent, que dicta sunt, omnia, dum modo, princeps optime, cuius iussu laborem sumpsi, tuo per hoc opus desiderio satisfactum sit, illud preciosissimum duco, esto laudabile sit placuisse pluribus; sic, si tue celsitudini minime gratum sit, etiam si placiturum atque acceptabile ceteris veniat, parvi apud me momenti fiet. Tuum igitur est istud preciosum facere, aut, si libet, abicere. CAP. II Perseveravere sepe diutus, que minus duratura videntur. Eadem forte pietate loquentur et alii, dicentque, postquam rimosum opus viderint, nec bene compactum, nec diu mansurum, ruinam premonstrantibus fatiscentibus rimis. Ego his premonitoribus libens gratias ago! Excutiunt enim ab oculis meis somnum, meque solertem faciunt, ut prestem oportunitati subsidium. Verum, quoniam ante ceptum opus sic evasurum illud ratus sum, si satis memor es, rex inclite, istud idem circa principium testatus, his, quibus potui, rationibus ostendens, cur strambum, mutilum, cicatricibus plenum existimarem illud futurum, et ut satis apparet et isti aiunt, mea me non fefellit premeditatio, et ideo circa defectum hunc iure excusandus venio! Sane quibus adminiculis potui, illud in robur deduxi, nec postquam deductum est, inexcogitatas aut novas contraxit rimas, veteres autem et previse, quod ariolantur isti, arbitror, adeo repente non facient, nam, si more mortalium per coniecturas de futuris previdere velimus, in longum perseverabit hoc opus. Vidimus enim persepe in saxo firmatas arces, in ruinam ire citius quam in palustri luto piscatoria situata domus. Hi autem, qui sibi non satis firma edificia norunt, vigilantes inspiciunt sepe, et sic, si exigat oportunitas, restaurant fundamenta, resarciunt parietes, tecta tignis et solaria variis adiumentis suffarciunt, et sic, que illico casura videbantur, non nunquam recta deducuntur in seculum. Secus, qui fortia se possidere existimant; nam, dum secura quiete tenentur, et ecce lapis unus, grandi pondere pressus, attritus crepitat, et omne secum trahit edificium in ruinam. Sunt et alii casus; palatia ambit invidia, et odia excidium parant. Parva domus, paucis et possessori cognita, quam diu Deo gratum est, perseverat. Quis enim arbitrari potuisset Ylionem, recentem adhuc Priami civitatem, tot refertam viribus, tot divitiis splendidam, regni totius Asye arcem, toti minantem Grecie, lapsuram citius pauperis Aglai Sophydii gurgustiolo? Sic et robustos vidimus iuvenes, vivaci atque preclara valitudine decoros, parva interveniente febricula seu accidente alio, in repentinam fere precipitari mortem, ubi non nunquam invalidi senes in longiorem etiam, quam velint, evasere vitam. Sed quid refert per exempla discurrere, quorum abundantissima vita mortalis est? Dicant isti, quod volunt, et ego, quod cupio, arbitror. Hoc tamen scio certissimum, nisi dominus custodiverit civitatem, frustra vigilant, qui custodiunt illam; ipsius est servare atque conterere; ipsius solius est, quantum mundana omnia in longum duratura sint, seu quam cito casura, scire. Prudentum in eo spes omnis est; ipse videat! Ego quidem, quia rimosum opus meum cognovi, eidem humilitatem imperavi, sciens, quia Deus humilibus det gratiam. Sed quid ego de longitudine evi huius verba facio, cum michi permaximum sit, si adeo rimosum, adeo mutilum, adeo cavernosum, uti illud composuisse potui, ad tuas usque manus, O mi rex, pervenire queat, ut non dicam vigilantiam, sed obedientiam meam cognoscas. Satis hoc michi temporis erit; si tandem ulterius perseveret, divine bonitati et fortune regie imputandum existimo. CAP. III Nequisse membra huius aptius collocari. Supervenient quidam, ariolor, et, inspectis, que alii inspexere, dicent: optabilius fore prudenti hanc concidere molem, quam consistere diu, cum casus defectus eius sublaturus sit, quos perseveratio demonstrabit, et hunc potissime, quod latum pectus ex craneo, ex pectore tibie formate sint, et pedes in verticem revoluti. O sententia Socratis felices medici, quorum terra teguntur errores, cum scriptorum sepissime etiam bene dicta, quoniam in propatulo sint, caninis lacerentur dentibus, aut saltem infestentur latratibus! Quod summo exquisitum atque compositum labore est, et illustrium virorum autoritate, ubi possibile fuit, firmatum, pretereuntium verbis fere deiectum est. Sed quid? patienda sunt omnia, ut conculcetur humilitate protervia. His tamen sic aientibus, quid responsurus sim, nil habeo, preter quod noverim de principio Genealogie huius multos multimode opinatos, quod nec circa primi huius voluminis libri initium omissum est, atque ostensum, quoniam vetustissimum sumpserim, ut de ceteris aliqualis haberetur mentio; et huic vetustissimo capiti, prout comperisse potui, successive pectus et reliqua membra applicui. Si alie veriores sint, aut potiorem ostendentes ordinem, quod non nego fore possibile, et si multum vigilaverim, plurima et varia revolvendo volumina non vidisse fateor, nec novi, quo ordine membra tam ingentis corporis possent aptius collocari. Producant ipsi in medium, quod noverunt, ut, eis visis, si iure, que scripsi damnanda sunt, suis fides adhibeatur integra; nam dixisse tantum me ex craneo confecisse pectus, et nil aliud ostendisse, est potius inique detrahere, quam laudabiliter redarguere aut utiliter emendare. CAP. IV Non appositum est quod minime compertum est. Preter compositionis indecentiam, paulo ante redargutam, multa esse omissa, que apponi debuissent, hi forsan superaddent vel alii. Hoc ego si velim negare, non possum, cum meminerim saltem despectantibus ad superficiem fabulosam ob librormn defectum circa huius operis principium scripsisse, multos ex prole deorum defuturos homines. Et si tamen libri reperiri dicantur, quis mortalium tam audax erit, ut prorumpens dicat vidisse se omnes atque legisse? Ego autem, cum non viderim etiam, quos alii vidisse potuere, absque frontis rubore confiteor multos omissos fore, et non nullos forsan ob labilis memorie culpam, non enim sufficit visis. Et idcirco indulgeant, queso, memores, et, quod ignorantia seu oblivione factum est, nolint equiperare malitie. Adest et res alia, in quam forsan possunt obloqui viri sublimes, scilicet circa explicationes sensuum fabularum exhibitas. Absit, ut his ego velim obsistere; possibile quidem reor, cum nunquam de me ausus sim tam magna proprio motu presumere, quoniam me minus ad hec valere ratus sim. Et quis ex imperfecto homine perfectum exquiret opus ? Solius Dei est, opus perfectum componere, quoniam et ipse perfectus est! Si quid tamen temerarius egi circa hoc, tuo iussu, o rex optime, impulsus egi, et ob id si circa hanc partem minus bene egerim, imponatur onus celsitudini tue. Ast ego hos prudentiores deprecor per venerabile ac sanctum phylosophie nomen, quod colant existimo, uti quadam sapientiorum autoritate dentes in minus bene conmissum infigunt, ita pia humanitate etiam medeantur. Non enim insuetum est, ut nedum eruditos homines videre quod indoctus non viderat, sed aliquando in doctos vidisse quod minime viderant eruditi. Homo enim sum ego, et hominem peccasse nec novum est, nec mirabile; ait enim Flaccus: quandoque bonus dormitat Omerus. Centum preterea Argo fuere oculi, bini et bini vicissim dormientes, vigilantibus reliquis, et tamen, quin in somnum aliquando ire permitteret omnes, cavisse non potuit; si ergo, cum michi duo tantum sint, et hi quandoque a sopore tacito vinciantur, mirabile non est. Exprimant igitur queso, quod a me pretermissum est, et fabularum enucleationes suppleant, aut, si minus debite quid expositum sit, inmutent, et in melius, quod minus decenti opinioni firmatum est, reformantes emendent. Ego quidem, et si non plene, vere tamen atque sancte scribere ratus sum; quod si minime, factum est, non adeo obstinate pertinax sum, quin meum humiliter fatear crimen, et grato animo emendationem suscipiam, tanquam homo, qui, et si iam totis pedibus in senium tendam, doceri non vereor, imo cupio et perscrutor. Hoc enim si fecerint, perfectius incedet opus, et ego, doctior factus, magis eorum liberalitate laudandus efficiar. CAP. V Nullas fabulas aut hystorias, nisi ex commentariis veterum sumptas, inesse. Insurgent hos preter et alii, et quasi queruli clamabunt, quoniam inauditas fabulas et hystorias, ut textus graviores et implicatiores facerem, miscuerim. Fateor non novas fabulas aut hystorias inmiscuisse veteribus, sed forsan a multis ex Latinis his inauditas seculis; ex quibus nullas nisi ex commentariis veterum sumptas apposui, nec, ut graviores aut implicatiores textus excuderem, sed, sic oportunitate exigente, factum est. Discolorum quippe et male secum convenientium conquestio talis est; nil enim equo animo pati possunt! Si faciles textus scripseris et laxa quadam claritate patentes, pedestrem dicunt stilum, et puerile pedagogium redolentem, et fastidientes abiciunt. Si paululum acriorem dictaveris, primo ingressu fatigati, cum non obvius sensus evestigio tendit ingenio, scribentem accusant, scabrosumque dicunt, etiam si facili sit artificio delinitus, et indignantes negligunt. Ego quippe nulla perplexione circumvolutum scripsisse me reor, nec video, etiam si ex composito fecissem, quid inter texte fabule, quantumcunque ab eis inaudite, possint difficultatis aut obscuritatis afferre. Reor tamen hos astu quodam tacito velle fabulas et hystorias sibi incognitas damnare, tanquam non veras, sub pretextu textus impliciti. Iam dictum est, ex commentariis veterum sumpte sunt omnes, ut referentium autorum nomina testantur apposita, quas, si forsan alias non viderint, quasi nil verum esse possit, nisi quod legerint, reprobandas existimare non debent. Certissimum ego habeo eos multa vidisse, que michi penitus incognita sunt, sic et ego legisse potui, que nondum ad eorum devenere notitiam. Nemo solus preter Deum cognitionem rerum omnium habere potuit usquam Eo igitur animo a me comperta legant, quo volent alios legisse sua, et, si forsan aliquantum acer videatur contextus, cogant in vires ingenium, et sentientes advertent perlucidum esse, quod arbitrabantur obscurum. CAP. VI Insignes viros esse, quos ex novis inducit in testes. Horum puto quia hec etiam erit querela, quod in testes scriptarum inauditos veteres et novos incognitos autores quibus utrum prestanda fides sit, eis incertum est. Habet equidem querimonia hec aliquid gravitatis, nam quantumcunque novi fuerint, qui nunc ex autoribus veteres sunt, videtur, quod per multa secula perseveratum est, a longitudine temporis approbatum sit, et inde plurimum autoritatis sumpsisse. Quod utrum de omnibus novis, quantumcunque bene sint meriti, arbitrari debeat, apud multos videtur in pendulo. Ego autem huius sententie sum, nunquam in evum duraturos hos, quorum novitas approbata non sit, cum ab eorum novitate necesse sit exordium approbationis sumendum, et sic eos, quos ego novos invoco, cum vivos noverim aut noscam, meritis eorum agentibus, egregios esse viros atque probandos, ausus sum in testimonium evocare. Hoc enim michi constat ex omnibus, eos fere per omne vite tempus studiis vacasse sacris, eos inter insignes scientia et moribus semper versatos homines, eos vita laudabiles, nec ulla turpi nota signatos, eorum scripta aut dicta a prudentioribus etiam approbata. Credo, his agentibus, equiperanda sit eorum novitas vetustati. Verum ne quis arbitretur me minus graves produxisse viros, eosque velim mea autoritate probabiles facere, libet de novissimis aliqua singillatim scribere, ut et aliorum iudicio, si satis bene dixerim, appositum sit. Induxi igitur sepe generosum atque venerabilem senem, Andalo de Nigro Ianuensem, olim in motibus astrorum doctorem meum, cuius quanta fuerit circumspectio, quanta morum gravitas, quanta syderum notitia, tu nosti, rex optime; tibi enim, ut aiebat ipse, cum adhuc iuvenis esses, ratione conformitatis studiorum familiarissimus fuit, et, ut ipse vidisse potuisti, non solum regulis veterum, ut plurimum facimus, astrorum motus agnovit, sed, cum universum fere peragrasset orbem, sub quocunque climate, sub quocunque etiam orizonte, experientia discursuum certior factus, visu didicit, quod nos discimus auditu. Et ob id, et si in omnibus illi fidem prestandam crediderim, circa ea tamen, que ad astra spectare videntur, non aliter quam Ciceroni circa oratoriam aut Maroni circa poeticam exhibendam censeo. Huius insuper plura stant opuscula, astrorum celique motus ostendentia, que quantum sibi circa talia preminentie fuerit, ostendunt. Uti senem hunc sic et Dantem Aligerii, Florentinum poetam, conspicuum, tanquam precipuum aliquando invoco virum. Meretur quidem, fuit enim inter cives suos egregia nobilitate verendus, et quantumcunque tenues essent illi substantie, et a cura familiari et postremo a longo exilio angeretur semper, tamen, phylosophicis atque theologicis doctrinis imbutus, vacavit studiis. Et, ut adhuc Iulia fatetur Parisius, in eadem sepissime adversus quoscunque circa quamcunque facultatem volentes responsionibus aut positionibus suis obicere, disputans intravit gymnasium. Fuit et hic circa poeticam eruditissimus, nec quicquam illi lauream abstulit preter exilium; sic enim firmaverat animo, nunquam nisi in patria illam sumere, quod minime illi permissum est. Sed quid plura? Qualis fuerit, inclitum eius testatur opus, quod sub titulo Comedie rithimis, Florentino ydiomate, mirabili artificio scripsit. In quo profecto se non mythicum, quin imo catholicum atque divinum potius ostendit esse theologum; et, cum fere iam toto notus sit orbi, nescio utrum ad celsitudinem tuam sui nominis fama pervenerit. Memini insuper, esto raro, Franciscum de Barbarino traxisse testem, hominem quidem honestate morum et spectabili vita laudabilem. Qui, et si sacros canones longe magis quam poeticam noverit, non nulla tamen opuscula rithimis vulgari ydiomate splendidis, ingenii sui nobilitatem testantia, edidit, que stant, et apud Ytalos in precio sunt. Hic integerrime fidei homo fuit et reverentia dignus, quem cum inter venerabiles non dedignetur Florentia cives, optimum semper et in omnibus fidedignum habui testem et inter quoscunque viros egregios numerandum. Traho preterea aliquando Barlaam, Basilii Cesariensis monachum, Calabrum hominem, olim corpore pusillum, pregrandem tamen scientia, et Grecis licteris adeo eruditum, ut imperatorum et principum Grecorum atque doctorum hominum privilegia haberet, testantia nedum his temporibus apud Grecos esse, sed nec a multis seculis citra fuisse virum tam insigni tanque grandi scientia preditum. Nonne ergo huic et potissime in rebus ad Grecos spectantibus ego credam? Non enim opus suum aliquod vidi, esto composuerit non nulla audiverim; habui tamen ex suis scripta quedam in nullum reducta librum, nec aliquo insignita titulo, que, et si illum non satis in Latinis licteris instructum ostenderent, eum tamen multa vidisse atque perspicacissime sensisse monstrabant. Equo modo et Paulum Perusinum gravissimum virum, ceteris inmisceo. Qui et etate provectus, et multarum rerum notitia doctus, fuit diu magister et custos bibliothece Roberti, Jerusalem et Sycilie regis incliti. Et, si usquam curiosissimus fuit homo in perquirendis, iussu etiam sui principis, peregrinis undecunque libris, hystoriis et poeticis operibus, iste fuit; et ob id singulari amicitia Barlae iunctus, que a Latinis habere non poterat, eo medio, innumera exhausit a Grecis. Hic ingentem scripsit librum, quem Collectionum titulaverat, in quo inter cetera, que multa erant et ad varia spectantia, quicquid de diis gentilium non solum apud Latinos, sed etiam apud Grecos inveniri potest, adiutorio Barlae arbitror collegisse. Nec dixisse verebor, ego iuvenculus adhuc, longe antequam tu in hoc opus animum meum traheres, ex illo multa avidus potius quam intelligens sumpsi, et potissime ea omnia, que sub nomine Theodontii apposita sunt. Quem librum maximo huius operis incomodo, Bielle, umpudice coniugis, crimine, eo defuncto, cum pluribus aliis ex libris eiusdem deperditum comperi. Puto igitur eo tempore, quo michi primo cognitus est, neminem illi in talibus equiperandum fuisse. Post hos et Leontium Pylatum, Thessalonicensem virum et, ut ipse asserit, predicti Barlae auditorem, persepe deduco. Qui quidem aspectu horridus homo est, turpi facie, barba prolixa et capillicio nigro, et meditatione occupatus assidua, moribus incultus, nec satis urbanus homo, verum, uti experientia notum fecit licterarum Grecarum doctissimus, et quodam modo Grecarum hystoriarum atque fabularum arcivum inexhaustum, esto Latinarum non satis adhuc instructus sit. Huius ego nullum vidi opus, sane quicquid ex eo recito, ab eo viva voce referente percepi; nam eum legentem Homerum et mecum singulari amicitia conversantem fere tribus annis audivi, nec infinitis ab eo recitatis, urgente etiam alia cura animum acrior, suffecisset memoria, ni cedulis conmendassem. Similiter et Paulum Geometram, concivem meum, quem tibi, rex inclite, fama notissimum scio, ad hec assumendum aliquando ratus sum, eo quod noverim, nulli usquam alteri tempestate hac adeo sinum arismetricam, geometriam et astrologiam aperuisse omnem, uti huic aperuere, in tantum, ut nil arbitrer apud illas illi fuisse incognitum; et, quod mirabile dictu est et visu longe magis, quicquid de sideribus aut celo loquitur, confestim propriis manibus instrumentis in hoc confectis, oculata fide demonstrat spectare volentibus. Nec est hic tantum patrie aut Ytalis notus, longe quidem studiorum suorum Parisius fama clarior est, quam apud suos sit, sic et apud Britannos Hyspanosque et Affros, quos penes hec in precio studia sunt. Equidem felix erat homo iste, si animo fuisset ardentior, aut liberaliori seculo natus. Quid tandem? Et Franciscum Petrarcam, Florentinum, venerandissimum preceptorem, patrem et dominum meum, nuper Rome, ex senatus consulto, approbante Roberto, Jerusalem et Sycilie rege inclito, ab ipsis senatoribus laurea insignitum, inter veteres illustres viros numerandum potius quam inter modernos, induco. Quem non dicam Ytali omnes, quorum singulare et perenne decus est, sed et Gallia omnis atque Germania, et remotissimus orbis angulus, Anglia, Grecique plures poetam novere precipuum; nec dubito, quin usque Cyprum et ad aures usque tue sublimitatis nomen eius inclita fama detulerit. Huius enim iam multa patent opera et metrica et prosaica, memoratu dignissima, certum de celesti eius ingenio testimonium hinc inde ferentia. Stat enim, exitum cupiens, adhuc sub conclavi clausa, divina Affrica, heroyco carmine scripta, primi Affricani narrans magnalia; stat Buccolicum carmen, iam ubique sua celebritate cognitum; stat et liber Epistularum ad amicos metrico scriptarum stilo; stant preterea ingentia duo Epistularum prosaicarum volumina, tanta sententiarum, tanta rerum gestarum copia, tanto ornato artificio splendentium, ut in nullo Ciceronianis postponendas eas censeat lector equus; stant in medicum Invective; stat Solitarie vite liber, et, qui paucis post diebus in lucem novissimus venturus est, De remediis ad utramque fortunam. Sunt preterea et in officina plures, quos cito, eo vivente, fabrefactos emictet in publicum. Quis ergo hunc in testem renuat? Quis dictis eius fidem prestare deneget? O nisi paulo ante tenui calamo scripsissem, quot et quas eius possem superaddere laudes, quibus dictorum ab eo fides amplior deveniret, sed ad presens dicta sufficiant. Hec igitur, que de novis dicerem, habui, verum, ne de incognitis antiquis ab his videatur omissum, pauca dicenda supersunt. Dicunt igitur hi me inauditos a se inducere autores, quasi, quia eorum nomina non audiverint, non illis integra prestanda sit fides. Insipientis equidem est credere nil preter quod viderit fidedignum, quasi lectis fidem legendo iniunxerit ipse! Fateor me autorum plurium, quorum forsan nomina non nullis modernorum preregrina sunt, dicta et fabulas recitasse, eo quod, ut iam dictum est, antiquitate videantur probata; et hos omnes aut vidi et legi, aut a recentioribus alligatos comperi, quos si hi queruli non viderunt aut eorum non audivere nomina, non autorum, sed desidie horum crimen est, et ideo sibi imputare, non de me conqueri debent. Non enim possunt volumina e bibliothecis in manus evolare torpentium, nec, qui viderunt, debent visorum nomina hostiatim deferre! Legant, perscrutentur, et invenient, quod non norunt, et peregrinis efficientur domestici, et comperient eos sic autoritate valere, uti arbitrantur valeant, quos legerunt. Hec igitur habeo, que de autoribus tam novis quam veteribus a me productis dicenda reor, quorum si me ad inducendum non provocarent merita, ad id oportunitas cogeret. Habent enim civiles et canonice leges preter textus multiplices, hominum nequitia semper auctos, apparatus suos a multis hactenus doctoribus editos. Habent phylosophorum volumina diligentissime commenta composita. Habent et medicinales libri plurimorum scripta, omne dubium enodantia. Sic et sacre lictere multos habent interpretes; nec non et facultates et artes relique glosatores proprios habuere, ad quos, si oportunum sit, volens habet, ubi recurrat, et, quos velit, ex multis eligat. Sola poesis, quoniam perpaucorum semper domestica fuit, nec aliquid afferre lucri avaris visa sit, non solum per secula multa neglecta atque deiecta, sed etiam variis lacerata persecutionibus a se narrata non habet! Quam ob causam saltim huc illuc, ad quemcunque potes, absque tam celebri selectione recurras necesse est, et, si non multum, a quocunque saltem, quod modicum potes, excerpas. Quod me persepe fecisse intelligenti satis apparet, cum non nunquam non tantum ad novos autores diverterim, sed ad glosulas etiam autore carentes recursum habuerim. Et id circo queruli, sic oportunitate volente, non solum inauditis veteribus, sed et novis etiam autoribus acquiescant. CAP. VII Carmina greca, non nullis agentibus causis, huic inmixta sunt operi. Seu hos, seu alios dicturos non dubito, quoniam ostentationis gratia Greca carmina operi meo inseruerim. Quod satis adverto non ex caritatis fomite emissum, quin imo, uredine livoris impii jmpellente, ex adusti cordis intrinsico hec emittatur obiectio. Impie factum est, ast ego profecto non commovebor, opitulante Deo, sed more solito humili gradu in responsum ibo. Dico igitur, si nesciunt carpentes inmeritum: Insipidum est ex rivulis querere, quod possis ex fonte percipere! Erant Omeri libri michi et adhuc sunt, a quibus multa operi nostro accommoda sumpta sunt. Et ex his satis percipi potest plurima a priscis assumpta, a quibus tanquam a rivulis, non est dubium sumere potuissem, et sumpsi sepissime; verum visum est aliquando, satius ex fonte sumere quam ex rivo. Nec semel tantum contigit, non in rivo reperiri, quod abundantissimum erat in fonte, et sic aliquando in hoc hinc delectatio, inde necessitas impulere. Delectat insuper scriptores non nunquam aliqua scriptis inserere, que abeant aliquo modo lectorem sistere, ac in oblectationem seu quietem deducere, ne perseveratione nimia uniformitate lectionis tractus in tedium a lectura desistat; quod in mixta carmina forsan poterunt aliquando fecisse. Insuper quod, in propria forma positum est, habet vires testimonii pleniores, si forsan obiurgator insistat. Si sit ergo, qui scripto a me carmini fidem non prebeat, adinventa Yliade vel Odissea, facile poterit vidisse, nunquid vera aut falsa descripserim, et si vera, erit plenior testimonii certitudo. Nec insuper ego solus sum, qui miscuerim Greca Latinis; vetus consuetudo est. Volvant, si libet, volumina Ciceronis, videant scripta Macrobii, intueantur Apuleii libros, et, ne plures afferam, Maximi Auxonii opuscula legant; hos sepissime versus Grecos Latinis licteris inserentes invenient. Horum ego vestigia in hoc secutus sum. Reor dicent illico, si dudum laudabile fuit, hodie frivolum esse laborem, nam, cum nemo sit, qui Grecas licteras norit est consuetudo vetus abolita. Ast ego in hoc Latinitati compatior, que sic omnino Greca abiecit studia, ut etiam non noscamus caracteres licterarum. Nam, et si sibi suis sufficiat licteris, et in eas omnis occiduus versus sit orbis, sociate Grecis lucidiores procul dubio apparerent. Nec preterea omnia secum a Grecia veteres traxere Latini, multa supersunt, et profecto nobis incognita, quibus possemus scientes effici meliores. Sed de hoc alias. Hi demum non prospectant, ad quem hoc opus ego dirigam, cui laborem impendam, vidissent quippe, quoniam eruditissimo regi, et cui tam Grecarum quam Latinarum licterarum, si vera fert fama, notitia est, et quem penes continue docti homines Greci sint, quibus Greca carmina, ut his ignaris, non videbuntur superflua. Sed quid multa? Geramus paululum obiurgatoribus morem. Ostentationis causa Greca carmina scripsi? Quid inde, queso, mordendus sum? Cui enim iniuriam facio, si iure utar meo? Si nesciunt, meum est hoc decus mea gloria est, scilicet inter Etruscos Grecis uti carminibus. Nonne ego fui, qui Leontium Pylatum a Venetiis occiduam Babilonem querentem a longa peregrinatione meis flexi consiliis, et in patria tenui, qui illum in propriam domum suscepi et diu hospitem habui, et maximo labore meo curavi, ut inter doctores Florentini studii susciperetur, ei ex publico mercede apposita? Fui equidem! Ipse insuper fui, qui primus meis sumptibus Homeri libros et alios quosdam Grecos in Etruriam revocavi, ex qua multis ante seculis abierant non redituri? Nec in Etruriam tantum, sed in patriam deduxi. Ipse ego fui, qui primus ex Latinis a Leontio in privato Yliadem audivi. Ipse insuper fui, qui, ut legerentur publici Homeri libri, operatus sum. Et, esto non satis plene perceperim, percepi tamen quantum potui, nec dubium, si permansisset homo ille vagus diutius penes nos, quin plenius percepissem. Sed quantulum cunque ex multis didicerim, non nullos tamen preceptoris demonstratione crebra integre intellexi, eosque prout oportunum visum est, huic operi miscui. Quid hoc mali est? Fabulas Grecorum scripsisse, quarum hic liber plenissimus est, a nemine ostentationis causa factum dicitur, paucos inseruisse versiculos Grecis licteris scriptos lacessitur. Potuit Marius Arpinas, superatis Affris, Cymbris et Theotonicis, more liberi patris cantaro in poculum uti; sic et C. Duellius, qui Penos primus navali certamine superavit, a cena domum repetens, semper lumine funalis cerei usus. Et hec, quantumcunque preter morem Romane urbis essent, equo animo tulere Romani. Michi autem irascuntur non nulli, si preter nostro evo solitum Latinis Greca carmina misceo, et ex labore meo pauculum glorie sumo. Rebar equidem aliquid Latinitati decoris afferre, ubi in me livoris nebulam excitasse video. Doleo quippe. Sed quid? Arbitror doctos non ista dicturos, de reliquis et si curandum sit tolerari tamen patientia potest. Postremo tamen precor omnes, ut placido ferant animo, memores Valerio teste, quia nulla est tam humilis vita, que dulcedine glorie non tangatur. CAP. VIII Gentiles poetas mithicos esse theologos. Quidam forte religiosi homines, santo movente zelo, legentes precedentia dicent iniuriam sacrosancte Christiane religioni illatam, dum poetas gentiles dicimus esse theologos, quos solos divinis instructos licteris hoc insigne faciamus Christiani decoros. Equidem hos ego venerandos homines puto, eisque, si quando hec aliqui dicentes erunt, ex nunc gratias ago, salutis enim mee sollicitos sentio. Verum, dum minus circumspiciunt, que loquantur, ostendunt liquido se per paucos vidisse libros; nam, si multos studuissent, liber Celestis Ierusalem, inter ceteros famosissimus, pertransisse non debuisset invisus. In eo enim legisse potuissent Augustinum libro sexto referentem Varronis, doctissimi hominis, opinionem, qua ipse Varro arbitrabatur triplicem esse theologiam, mithicam scilicet, et physicam, atque civilem. Mithica autem dicitur fabulosa a mithicon Grece, quod Latine fabula sonat, et hec comedis, de quibus supra, et theatris accommoda est, que ob turpia in scenis actitata ab illustribus poetis etiam improbatur. Physica autem, que, ut interpretatione vocabuli percipitur, naturalis est, nec non et moralis. quoniam mundo utilis videatur, laudabilis est. Civilis vero seu politica, que et sacrificola dici potest, ad urbem spectare dicitur, que ob sacrorum veterum abominabilem turpitudinem a veri Dei cultu atque rectitudine fidei reprobanda est. Ex his enim physica poetis egregiis actribuitur, eo quod sub fictionibus suis naturalia contegunt atque moralia et virorum illustrium gesta et non nunquam, que ad suos Deos spectare videntur, et potissime dum sacra carmina primo in Deorum laudes composuere, atque eorum magnalia sub cortice texere poetico, ut in superioribus dictum est, ex quo a prisca gentilitate theologi nuncupati sunt; eosque primos fuisse theologizantes testatur Aristotiles; et, quanquam a non vero Deo, seu a dictis de non vero Deo nomen tale sortiti sint, venientibus veris theologis, perdidisse nequivere, vim suam servante vocabulo, quod a quocunque Deo exortum est. Quod reor advertentes hodierni, theologi scilicet nomen ex causa inditum auferri non posse, ne de mithica vel alia possit intellegi theologia, se non theologos tantum, sed sacre theologie asserunt professores. Nec hoc est aliqua instantia improbandum, quasi christiano nomini iniuriosum. Nonne nos omnes homines dicimus, quoscunque mortales scimus constare ex anima rationali et corpore, dato alii gentiles sint, et Israelite alii, et alii Agareni, ac alii Christiani, et non nulli adeo perversorum morum, ut potius inmanes belue quam homines habendi sint? Et tamen nullam, sic omnes vocantes, Christo, Redemptori nostro, iniuriam facimus, quem ultra Deum verum hominem fuisse cognoscimus. Equo modo, si quis poetas dicat theologos, nulli facit iniuriam, Si sacros quis illos diceret, quis adeo amens est, quin videat, quoniam mentiretur, esto non nunquam, ut in precedentibus patet, circa honesta eorum theologia versetur, que sepissime potius physiologia aut theologia quam theologia dicenda est, dum eorum fabule naturalia contegunt aut mores. Et hec etiam circa catholicam veritatem versari potest, dum modo velit fabularum conditor. Quod fecisse novimus non nullos poetas orthodoxos, a fictionibus quorum sacra documenta teguntur. Nec sit his audisse difficile, uti et poete quandoque sacri possunt appellari theologi, sic et qui sacri sunt, oportunitate exigente, deveniunt phisici. Quod si alias non contingat, saltem dum sensum exprimunt ex fabula lignorum sibi regem constituentium, efficiuntur phisici ex divinis. CAP. IX Non indecens esse quosdam Christianos tractare gentilia. Dicent alii equo superioribus forsan animo, indecens esse Christiano homini gentilium superstitiones, et nepharia sacra, seu genealogias describere aut perquirere, cum habeant non nunquam talia mentes legentium in erroneas opiniones deducere, et persepe opinantis periculo detinere. Non inficiar, hoc quidem sanctissime dictum est, et arbitror non nullos a studio talium amovendos, et sic etiam aliquibus absque aliqua suspicione sinistra, permitti posse. Nam, si omnes a talibus abstinere necessarium visum fuisset, non dubito, quin sacrosancta mater Ecclesia decreto perpetuo vetuisset. Fuit enim utilissimum olim, vix dum apud gentiles novis germinibus pullulante Ecclesia, eo quod adhuc saperent tam ab origine quam etiam ab ipsius gentilitatis perseverantia sacra hominum mentes, gentilicios ritus et mores insistere acriter, ne legentes talia, tanquam unco vetustatis tracti, more canis verterentur in vomitum. Hodie gratia Ihesu Christi in robur firmissimum ventum est, et execrabile cunctis gentilicium nomen una cum erroribus suis in exterminium tenebrasque perpetuas compulsum est, et victrix Ecclesia castra possidet hostium. Quam ob causam fere absque periculo talia exquiruntur atque tractantur. Non tamen nego, quin bene factum sit, si puer abstineat, cui memoria tenax et tenellum adhuc ingenium, nec dum satis plene Christiana religio cognita. Sic neofidus homo, quem non dum bene firmata credulitas laxatis habenis facile in lubricum exorbitare permitteret. Et si forsan aliqui duriores in tam obscenum crimen se labi permiserint, etiam si nil aliud studuero, vix possum credere hoc in me contingere posse. Nam ab utero matris mee ad fontem nostre regenerationis delatus lotusque, quod pro me cathecummino, promisere, qui me sustulerunt ab illo, ut potest humana fragilitas, in hodiernum usque servavi, certissimum semper habens, quod inter iustorum hominum congregationem psallitur, unum scilicet in triplici personarum distinctione Deum esse, et hunc verum et eternum atque omnium eque opificem rerum, earumque perpetua ratione gubernatorem, servatorem atque rectorem, omnia intra se continentem et a nulla contentum. Et, quod mirabili et alias inaudito eiusdem divinitatis artificio factum est, verbum scilicet eius eternum obumbratione sacri spiritus ad abolendam humani generis labem, ob inobedientiam primorum parentum contractam, ingenue Virginis utero, prenuntiante celesti nuntio, carnem factum, et Virginis illibata virginitate in tempore natum, et sic hominem mortalem factum. Qui adhuc infans in gremio matris a Sabeis regibus, oblatis muneribus, adoratus est, et, etate crescente, inter sacre legis doctores, dum solveret nexus ambiguos, non Deus, sed admirande indolis puer ab eis creditus est. Non dum enim veritatis splendor eternus caliginem absterserat a mentibus eorundem, ut eum scilicet Deum illis repromissum cognoscerent, quem mortali septum carne viderent. Insuper certum habeo eum, qui, etherea arce relicta et ex Deo servi assumpta forma, et qui inter homines uti homo versatus est, iam trigesimum agentem etatis annum, ab hyspido atque silvicola vate, et ab utero matris sacro pleno spiritu ad aperiendam eterne salutis ianuam, lotum Iordanis in alveo, dum celum intonuit desuper, et acre murmur superincumbentis nubis in vocem solutum deitatis aientis: hic est filius meus dilectus, in quo michi bene complacui, audite eum! Preterea credo et ratum habeo eum aquis apud Chana Galilee in vinum versis, ut sacro pectori absconditam divinitatem ostenderet sumpto iam sacro consortio. Iudeam, urbesque Phenicum, Samariam, et Galileam ambisse, et celesti dogmate in templo et synagogis docuisse populos, lepras mundasse, elingues vocales fecisse, lumen cecis seu natura, seu casu perditum restaurasse, animas ab Orco in cadavera revocasse, febribus, ventis, et undis imperasse, et in multis aliis signa sue divinitatis monstrasse. Post hec, hora eius adveniente, eum, sacerdotum Hebreorum invidia procurante, lotis a se amicorum pedibus, et ingenti illo celebrato convivio, in quo suis manibus verbisque confectum est communionis nostre sacrum illud ineffabile, quo corpus eius in cibum et sanguinem eius in potum tam presentibus quam futuris exhibuit, uno sociorum nequam vendente, oratione in solitudine peracta, a nepharia turba exquirente cum fustibus et lanternis captum, et in presentiam deductum principum, et ibidem nepharie accusatum, et, sua patiente humilitate, false testantibus qui[bus]dam insimulatum, et hinc in pretorio, presidis lusum, virgis cesum, corona spinea insignitum, sputis et colaphis deturpatum, et postremo latronum more damnatum, crucique affixum sublimi, et in eadem aceto et felle potatum. Cuius cum iam humanitate victa suppliciis in finem suum ivisset (seu, et melius reor, ut Thome de Aquino placet, cum voluntarie, collectis viribus, spiritum emisisset), tremuit orbis omnis, et meridianum fere solis iubar per tres horas ivit in tenebras, luna ex opposito offuscata (esto aliter ad Policarpum scribat Dyonisius Ariopagita, quod ego miror). Inde eius a ceco milite perforatum lancea pectus sanguinem aqua mixtum emisit, ex quo sacra omnia nostre salutis credo sumpsisse exordium. Nec minus certum habeo, eum a cruce depositum atque sepultum anima domos inferas visitasse, et, confractis vectibus ferreis revulsisque postibus antiqui carceris, subacto Plutone, in libertatem predam omnem veterem eduxisse, ac inde virtute sue deitatis, uti prisci cecinerant vates, post diem terciam, ceu Ionas ex utero ceti, sic ex ventre terre surrexisse, superata morte, et redivivum suis apparuisse sepius, et e medio eorum, eis cernentibus, nulla corporea impeditum mole, cum vero corpore, olim mortali iamque immortali, propriis viribus in celos ad eum, qui miserat, evolasse; et inde celestem illum ignem, ex se patreque optimo pariter prodeuntem, vivificantem omnia et vera cuncta docentem, in commilitones egregios inmisisse. Quo illustrati, bellum adversus orbis principem inivere illico, per que suum sanguinem et vulnera multa sato ubique veritatis semine et obtenta victoria, ducem suum triunphantes in patriam secuti sunt. Sic et institutam ab eodem Dei unigenito piam iustorum congregationem, et sacrum illud regenerationis lavacrum, quo mala facinora abolentur mortalibus cum ceteris eiusdem conventionis faustis probandisque sacris, quibus Deo obsequentes efficimur, atque, lapsi nostra imbecillitate, resurgimus, eique volentes conciliamur, nec ob id humanum sanguinem effundentes, ut efferati plures iam fecere gentilium, aut hyrcos vel tauros more veteri inmolantes. Nec a me fuit unquam veritas hec amota, quin crederem testimonio patrum diem venturam extremam, in qua resolventur omnia peritura, magnoque Dei opere ex cineribus propriis omnes, qui ante fueramus mortales cum nostris corporibus resurgemus eterni, et in prefinitum venientes locum, in quo Christus ipse, iudex pretorii, in maiestate propria residebit, et apparentibus cunctis sue passionis insignibus, audiemus finalem meritorum nostrorum sententiam; sic et futuram similiter vitam, in qua non meo merito, sed miseratione divina spero videre Deum, redemptorem meum, in carne mea, et cum beatis letari in terra viventium. Hec igitur, ne plura dixerim, sincera fides, hec eterna veritas adeo pectori meo infixa est, ut nedum evelli ab aliquo gentilitatis impulsu, sed nec concuti modo aliquo aut labefactari queat. Nam, et si peccator homo sim, non tamen gratia Ihesu Christi Cherea, Terrentianus adulescens, sum, qui, dum a tegulis in gremium Danis cadentem Iovem, in tabula pictum, intueretur, in optatum a se facinus animatus est. Abiit cum annis iunioribus levitas illa, si fuisset aliquando circa iam dicta, quod, minime memor sum! preterea advertens, quia continuis decipulis et explicatis ubique retibus antiquus hostis, tanquam leo rugiens, ut inveniat, quem devoret, ambiat inmortalium semitas, eosque in precipitium conetur impellere, uti Mytridates, senex ille rex Ponti, qui magnanimo ausu sumptuque magnifico quadraginta annis continuis adversus Romanum populum bellum ingens et memorabile traxit, a iuventute sua adversus letale venenum pharmacis pectus armavit, sic et ego meum evangelica veritate, sacro Pauli dogmate, et Augustini aliorumque plurium venerandissimorum patrum iussionibus, consiliis, atque suasionibus armavi; ex quo arma gentilitia parvi pendo! Si enim Christianus homo gentilium tractavi stultitias iussu tuo, rex inclite, et in detestationem erronee credulitatis eorum hoc feci, et, si parva quandoque equare maioribus fas est, feci, quod etiam summa cum laude non nulli sanctissimi fecere viri, ut Augustinus, Ieronimus, et cum non nullis aliis etiam Lactantius, neofidus homo. Michi quidem a teneris annis notissimum est, Psalmista monstrante, quia omnes dii gentium demones, et hinc eorum semper inepta displicuere facinora. Fateor tamen, religione eorum seposita, quorundam poetarum mores et scripta placuisse, et ob id non solum eos laudasse, sed pro viribus ab obiectionibus accusantium defendisse, ut apparet in precedentibus liquido; et hoc ideo feci, ut ab ignaris non veniant lacerandi, qui, si Christum novissent coluissentque, inter sublimiores christiani nominis haberentur. Sed, ad superiora prospectans, inquiet aliquis: Bene operatus es, premunisse enim se adversus hostes semper laudabile fuit, sane picem tractantes coinquinantur a pice; iam plurimi, dum se fortissimos extimarent, impulsi ab hoste etiam debili, cecidere. Et, si desint ceteri, quorum grandis est numerus, Salomon tamen adest, testis certissimus imbecillitatis humane. Huic a deo scientia omnis concessa est, divitie omnes et imperium grande, summa cum iustitia populos subditos tenuit, Deo templum edificavit mirabile, multa bona composuit, et tandem, iam etate maturus, tot honorum largitore postposito, conscenso offensionis monte, Maloch, Egyptiorum ydolum, flexis genibus adoravit. Quid ergo? Tune eris fortior Salomone aut circumspectione plenior? Fallimur de nobis nimium confidentes! Hec quidem negari non possunt, vera sunt! Attamen aliud belli genus michi cum erroribus gentilitiis est, quam Salomoni fuerit cum Egyptiaca coniuge, que, astu femineo advertens, quoniam infelicis viri animam formositate sua laqueasset, et suos deos extollere avida, nunc amplexu venereo, nunc mellitis saviis, nunc blanditiis muliebribus, nunc petulca lasciviis, nunc precibus, nunc lacrimis, quas obsequiosissimas habent femine, nunc indignatione composita absque intermissione non diebus omnibus tantum, sed noctibus amantis viri animum impugnabat! O quam gravia et intolerabilia sunt dilectarum mulierum, et potissime nocturna, certamina! Hic tandem, dum timeret mulieris gratiam, quam summe diligebat, amittere, terga dedit, et viribus armate femine inermis succubuit. Michi autem non tale adversus deorum gentilium nugas bellum est, mille iam veris rationibus a me cognitis improbatas, et ideo cum eis, exhaustis viribus acieque pulsis, levis est pugna. Scio tamen nimium de se confidisse quandoque sit vicium, verum ego de me non confido, sed de gratia Christi Ihesu, cuius precioso sanguine redemptus sum. Spero quidem eum non passurum, ut, qui tam diu recto tramite eius vestigia iuvenis secutus sum, senex exorbitem, et, si in lapsum veniam, manum pietate sua debili porriget, et fessum placida quiete fovebit. Sed, ut in finem veniam, satis ex premissis colligi potest, uti non omnes decet tractare gentilia, sic nec omnibus indecens esse. CAP. X Ut plurimum studia sequimur, in que prona videntur ingenia. Si fateantur non nulli vera esse, que dicta sunt, non tamen quieturos reor, quin imo arbitror dicent longe melius fuisse studiis sanctioribus trivisse tempus, quam talia didicisse. Quod si quis neget, non erit equidem satis sanus! Nosco, quoniam in promptu erant leges Cesarum, et Pontificum canones, et medicina, quorum plurimi sanctissima arbitrantur studia, eo quod ex eis persepe auro avidi mortales ditentur. Erat et phylosophia, cuius optima demonstratione rerum cause et a falsis disgregari vera noscuntur, generosis quibuscunque ingeniis appetenda. Erant et sacra volumina, a quibus et parvipendere peritura docemur, et Dei magnalia declarantur, atque, quo tramite celeste regnum petamus, ostenditur. Quod studium profecto ceteris preponendum est. Ex his quodcunque sumpsissem, forte sanctius egisse me dicerent obiectores. Sane si, quod debemus, ageremus omnes, legum minister rostra frustra conscenderet! Attamen non adeo facile est, ut existimant aliqui, velle omnia, que debemus, et longe acrius consequi, si velimus. Nam, ut cytharista variis ex fidibus, aliis lentius, aliis vero protensius tractis, his gravem, acutum illis tinnitum reddentibus, docta manu plectroque ex tam discordantibus tonis reddit suavissimam armoniam, sic et natura parens, cui inexhauste vires et perfectum ingenium est, producit hec peritura diversis officiis apta, ut ex hac officiorum inconvenientia resultet humani generis, circa quod plurimum intenta est, conservatio; atque ubi in longam conservationem iri non possit nova productio, advertens, quoniam, si uniformes producerentur omnes, ut de reliquis sinam, homines nulla possent producti, nec etiam per tempusculum, ratione consistere. Ergo hinc fit, ut discreto nature ordine hic ex mortalibus nascatur faber lignarius, ille nauta, mercator alius, et quidam sacerdotio apti aut regimini, et non nulli legum latores, presides, poete, phylosophi, seu sublimes theologi. Ex quorum studiis variis tam ingentis multitudinis hominum conservatio resultet necesse est! Nam si omnes, quoniam ad unumquemque spectat, si possit, ad studia sublimiora conscendere, in theologiam vigilantes iremus, et agricultor absit, ex quibus, queso, fructibus, tam nobile sequentes studium, nutriremur? Si cementarius, si lignarius desit, quibus in tabernaculis ab ymbribus, a ventis, a frigoribus ac solis estu, et aliis incommodis assidue superimminentibus, tutabimur? Si non sit lanifex, non cerdo, unde vestes et calciamenta sumemus? Quid enumerem multa ? Uti incommodum humani corporis inter se differentia qualitate et officio membra a natura rerum apposita sunt, ut ex hac diversitate consistat, uti melodia ex diversitate tonorum, sic et, ut humanum genus perseveret, necesse fuit ad studia inter se differentia gigneremur. Et si ab ipsa natura, que sic celos, sic astrorum orbes et cursus varia etiam agitatione disposuit, agente Deo, ut nullo labore suo ad officia productos varia nos videmus, quis, queso, feliciter audebit ab eo, ad quod natus est, in aliud transitum attentare? Non quidem adeo ignarus sum, quin noverim liberi arbitrii, quo omnes valemus, potentia possimus nature superare vires; quod egisse non nullos legimus. Opus profecto inter raro contingentia numerandum, tam grandi et fere invincibili necessitate trahimur, in quod nascimur! Et si ad diversa gignimur, nascimur alimurque, si ea plene peragamus in que trahimur, equidem satis est, nedum in aliud transitum fecisse velimus; quod dum iam dudum frustra temptarent aliqui, id perdidere, quod erant, nec id potuerunt effici, quod querebant. Verum ad quoscunque actus natura produxerit alios, me quidem experientia teste ad poeticas meditationes dispositum ex utero matris eduxit et meo iudicio in hoc natus sum. Satis enim memini apposuisse patrem meum a pueritia mea conatus omnes, ut negociator efficerer, meque, adolescentiam non dum intrantem, arismetrica instructum maximo mercatori dedit discipulum, quem penes sex annis nil aliud egi, quam non recuperabile tempus in vacuum terere. Hinc quoniam visum est, aliquibus ostendentibus indiciis, me aptiorem fore licterarum studiis, iussit genitor idem, ut pontificum sanctiones, dives exinde futurus, auditurus intrarem, et sub preceptore clarissimo fere tantundem temporis in cassum etiam laboravi. Fastidiebat hec animus adeo, ut in neutrum horum officiorum, aut preceptoris doctrina, aut genitoris autoritate, qua novis mandatis angebar continue, aut amicorum precibus seu obiurgationibus inclinari posset, in tantum illum ad poeticam singularis traebat affectio! Nec ex novo sumpto consilio in poesim animus totis tendebat pedibus, quin imo a vetustissima dispositione ibat impulsus. Nam satis memor sum, non dum ad septimum etatis annum deveneram, nec dum fictiones videram, non dum doctores aliquos audiveram, vix prima licterarum elementa cognoveram, et ecce, ipsa impellente natura, fingendi desiderium affuit, et si nullius essent momenti, tamen aliquas fictiunculas edidi, non enim suppetebant tenelle etati officio tanto viris ingenii. Attamen iam fere maturus etate et mei iuris factus, nemine impellente, nemine docente, imo obsistente patre et studium tale damnante, quod modicum novi poetice, sua sponte sumpsit ingenium, eamque summa aviditate secutus sum, et precipua cum delectatione autorum eiusdem libros vidi legique, et, uti potui, intelligere conatus sum. Et mirabile dictu, cum nondum novissem, quibus seu quot pedibus carmen incederet, me etiam pro viribus renitente, quod non dum sum, poeta fere a notis omnibus vocatus fui. Nec dubito, dum etas in hoc aptior erat, si equo genitor tulisset animo, quin inter celebres poetas unus avasissem, verum dum in lucrosas artes primo, inde in lucrosam facultatem ingenium flectere conatur meum, factum est, ut nec negociator sim, nec evaderem canonista, et perderem poetam esse conspicuum. Cetera preterea facultatem studia, et si placerent, quoniam non sic impellerent, minime secutus sum. Vidi tamen sacra volumina, a quibus, quoniam annosa etas et tenuitas ingenii dissuasere, destiti, turpissimum ratus senem, ut ita loquar, elementarium nova inchoare studia, et cunctis indecentissimum esse, id attentasse, quod minime arbitreris posse perficere. Et ideo, cum existimem Dei beneplacito me in hac vocatione vocatum, in eadem consistere mens est, et, quod egerim hactenus, his monstrantibus studiis, laudare. Querant alii, quod videtur! Qui ergo patiuntur cerdonen[subule]setisque vacare, lanistam pecori, sculptorem statuis, me etiam queso, vacasse poetis equo animo patiantur. CAP. XI Damnose compatimur regibus et diis gentilium. Erunt qui a durato iam calcibus tramite exorbitent, et ex transverso prosiliant clamitentque, quoniam temerarius homo sim, eo quod presumam veterum regum terebrare busta, et quietos iam longa pace cineres in novum odium suscitare, aut eorum recentioribus nebulis veteres offuscare splendores, nec non et deorum semisopita scelera, audientibus cunctis, in minus oportunam vigiliam excitare, et sub titulo honorabili, scilicet Genealogie deorum, eorundem recitare latrocinia et incestus. Longa est querela hec et plurium membrorum implicita, et ea monstrante, adverto, quoniam senserint isti, quid scripserim, et potissime dum queruntur, quod deorum gentilium facinora recitarim. Verum gentilium animum redolet ista conquestio, et, si sic sapiunt mente, ut verba sonant querula viget adhuc in non nullis error ille infamis, quem queso auferat Deus et resolvat in nichilum. Obiectis autem respondisse facillimum est. Agit enim temerarie, qui in nimium terminos excedit audacie; sic memini in libro Ethycorum Aristotilem arbitrari. Hos ego excessisse non reor; audere quidem, quod ab omni necessitate concessum est, non est temerarie agere. Nemini prohibitum legi, seu honesta sint, seu etiam minus honesta, regum gesta describere; erat tamen regibus satius sic egisse, ut nil de eis referri posset preter honestum. Ego autem de his non ordinato, nec in hoc disposito stilo scripsi, sed summo tenus et perfunctorie, uti non nunquam ordo assumpti operis exigebat, recitavi, si qua inserui. Sed, esto fecerim, non novum aut inusitatum facinus feci; stant tam antiqua quam magna illustrium scriptorum volumina, in quibus et stilo celebri, et ordine integro regum recitantur acta, a quibus, si quid huic operi appositum est, novissimus sumpsi. Si ergo hec querela facienda est, de illis amplioribus et antiquis querantur hystoriographis, quorum scripta celeberrima cum fama iam diu universo patuere orbi; ex his, si quod odium generari potest in cineres iam quietos, exordium sumptum est. Sed queso, que pietas hec? Ex quo caritatis fomite oritur ? Que huius pietatis causa? Credo generosi animi videri cupiant tales in hoc quod honores regios curent, ostendantque, quia turbentur audientes dedecora. O quam parvo tales existimant nobilitatem mercari, que egregiis moribus, iustitia, sanctitate, atque scientia adipiscitur! Scirent isti, si nobiles essent, quia non solum supervacaneum sit, sed damnosum non solum gentilibus, sed malemeritis quibuscunque compati; et ideo, si sapiunt, servent hunc pietatem in melius. Turpia autem deorum gentilium dedecora nec dormiunt, nec sopita sunt, quin imo a sacra Christi doctrina in perpetuum non surrectura sepulta, et ingenti damnationis mole contecta et oppressa sunt. Huius ego molis honus, et si non satis, pro viribus tamen tanquam Christianus homo augere conatus sum, laudes indi et dignas consequi, non redargutiones expectans. Verum hos ego parvifacio morsus, cum nullo possint dentis acumine quenquam ledere. Hi ergo, si Christiani sunt, taceant, et peniteat eos, si deorum gentilium abiectioni eis ulla fuit compassio, cum inter alia crimen hoc minime deceat Christianum. CAP. XII Breviloquus seu longiloquus ob causam lacerandus non est. Breviloquum forte me dicent alii, eo quod aliquando magis perfunctorie quam longa serie recitando fabulas atque hystorias, aut illas enucleando, pertranseam. Et sic non dubito, quin sint, qui dicant me, quam oportunum sit, sepissime longiorem. Primis ut sic esse fatear necesse est. Fuere enim huius facinoris rationes plurime. Quedam autem ideo paucis sub verbis relata sunt, quia non erat, unde possem ampliora describere, ni ex meo voluissem fabulas aut hystorias protelare vel fingere, quod omnino fugiendum est sano homini. Quedam vero etiam ad plenum scripsisse paucis indigebat licterulis, ex quibus si satis intentio sumitur, viciosum fuisset in longius protendisse. Sunt tamen et multa, que procul dubio longiorem verborum copiam tolerassent! Sed queso, si cuncta sinamus, que dici potuissent, aut forsan exquisisset materia, sed ea tantum, que michi scribenti occurrebant, circa longissimas hystorias aut fabulas, circa omnes singulares tam deorum quam hominum actus, circa multiplices fictionum sensus, circa testimonium fabularum aut hystoriarum veterum autoritates, circa opiniones plurium relationes, et huius modi scripsisse voluissem, quando me finem operi huic fecisse existimant tales? Equidem vix unum suffecisset seculum! Et in tam grande etiam evasisset volumen, ut solo intuitu primo terruisset quoscunque lectores, et ob id satis ratus sum ea, que dicta sunt, sic summo tenus tetigisse; non enim puero aut inerti vulgo scribimus, quin imo, ut alias dictum est, doctissimo regi et provectis hominibus, si aliquando ex manibus tuis, serenissime princeps, ad alios venturum hoc opus est. Preterea, ut exerceantur ingenia, non adeo plene scribenda sunt omnia, nam, que labore aliquo quesita sunt, placere magis consueverunt, et cum maiori diligentia conservari, quam que sponte sua in intellectum legentis accedunt. Est et posteris linquendus dicendi seu scribendi locus, ne invidisse futurorum videamur ingeniis, et arrogantia quadam ad quam omnes aspiramus videamur preoccupasse sequentium gloriam. Miti igitur animo ferendum est, quod, honestis agentibus causis, aut breviter dictum est, aut causa brevitatis omissum. His autem, qui me, si qui erunt, dicent longiorem debito quandoque fore, non aliud dicam, nisi quia sic oportunum esse ratus sum, aut quia me, ut fit, aliquando intellectus delectatio impellebat, que prudentioribus non nunquam liberalissimum prestitit calamum. Sed quid? Uti brevia habent intelligentium exercere ingenia, sic et ampliora minus intelligentium provocare; et id circo, qui plura noverunt, sint memores, quoniam et ipsi aliquando fuere rudes, et ob id absque indignatione patiantur, si ampliuscule iunioribus laboratum sit. CAP. XIII Vero, non ficto regis mandato hoc opus compositum. Aderunt forte, qui dicant, quod non nunquam de aliis quibusdam etiam claris viris dictum est, me scilicet in gloriam mei nominis fingere, quod tuo iussu, rex inclite, hoc opus elaboraverim, cum minime verum sit. Tarda his fides est, seu verius animus nequam! Quod de se noverunt, urentes invidia in alios coniecturam faciunt. Certissimum est, ut Tullii verbis utar: Trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Et ob id, cum gloriosum sit parvo homini maximo atque optimo regi obsequium prestare posse, non fidem cum difficultate comperiet dixisse non nullos ad extollendam humilitatem suam mendacium finxisse huius modi, sed scriptores nunquam credam; sed de hoc alias. Ego autem, ut ad me veniam, non inficiar me glorie avidum, sed quantumcunque cupiam, profecto non adeo effrenis sum, non adeo hoc accensus desiderio, non adeo hostis honesti, ut in tam turpe mendacium, rubore non dicam frontis, sed mentis abiecto, me ipsum proripuissem. In hoc me superbum confiteor, si superbia dicenda hec est; in talibus nisi Deo celi honorem seu titulum irrequisitus inferrem, et hoc etiam non omnibus requirentibus exhiberem. Tu nosti, rex optime, quoniam, me renitente atque tergiversante, Domnini, militis tui, suasionibus precibusque in votum tuum deductus sum, ut scilicet laborem hunc subirem. Nec non labentibus annis factum est, ut Becchinus Bellincionus, familiaris tuus et concivis meus, e Cypro veniens, apud Ravennam urbem me conveniret, et postquam placidis verbis clementiam atque gratiam celsitudinis tue erga me inmeritum monstravit, miris exhortationibus, ut aiebat, te sic imperante, semisopitum circa hoc opus ingenium meum irritavit. Equo modo dilectissimus tibi Paulus Geometra non nunquam, ostensis licteris sigillo maiestatis tue signatis, in quibus ad me iussa inserebantur tua, sollicitum reddidit. Novit Deus, et tu scis, quia nec unquam preminentiam tuam vidi, nec tu me vidisse potuisti. His mandatis credidi, et honus meis humeris pregrande subivi. Si te ignaro hec acta sunt, per iam dictos deceptus sum, et sic hos fateor esse veridicos, qui asserunt non tuo iussu compositum; verum non crimine meo, nisi me in hoc peccasse quis diceret, quia non dixerim me facturum, si tuis licteris ad me directis susciperem. Sed hoc michi superbum visum est, quasi Domninum, insignem militem, minus veridicum arbitrarer. Domninus autem, ut audivi, eo fere anno, in quo me primo convenerat, diem clausit, et ob id non eius fidem invocare possum. Vivit Becchinus, et Paulus Geometra vivit, hos ego et regiam fidem tuam veritatis huius testes in terris habeo. Te igitur cum illis invoco, tuum hunc, si necessitas exigat, laborem esse oportunum est, oppugnationi scilicet huic obsistere, et nomen meum a tam illecebri nota veritatis affirmatione purgare. Sed ut, te, rex inclite, paululum omisso, ad obiectores deveniam, eorumque obiectioni aliquid pro iure meo respondeam, assero, si pro rostris, sedente preside, agendum litigium esset, me vivos habere testes, nec ex fece plebeia, sed illustres homines, quia minime oportunum michi erat, ut usque Cyprum pro tam inepto mendacio evolarem, si opus meum insignire regio nomine cupiebam; prope erat imo coram nec verebor dicere rex, qui, si credidisset Obtinuisse, postquam ceperam, quod minime in animo erat, dum me convenit Domninus, viva voce rogasset, ut sue hoc opus ascriberem maiestati, esto minus intelligens princeps esset, existimans non michi suo nomine gloriam inferre, quin imo meis licteris eternum suis titulis decus addere. Nec mirum; suffragiis enim scriptorum stant insignia et nomina regum. Hinc Alexander ille Macedo, qui parva militum manu ingenti animo orbem totum aggredi ausus est, in Persas vadens multos huius modi scriptores, qui sua gesta describerent, secum traxit, et in Sigeum veniens, quo bustum vidit Achillis, tacuisse non potuit, quin ostenderet verbis, quam grandis videretur sibi gloria, quam consequebantur a scriptoribus reges, eum fortunatum dicens, quod illi Homerum contigisset habere preconem. Hinc Pompeius Magnus, qui equam fecit cum virtute fortunam, Theophanem Mitilenum, quasi nomen suum perenne facturum, in contione militum civitati donavit. Hinc Scipiones, Titus Fulvius, Cato Censorinus, Q. Metellus Pius, G. Marius, Cicero, et alii plures illustres viri se scriptoribus faciles atque liberales exhibuere, ut eos in hoc traherent, ut de se scriberent. Quid ergo meis licterulis regem inclitum mendacio inseram, quasi invito gloriam largiturus sim, et meam offuscaturus ignominiosa labe. Si adeo avidus essem mendaciis meam extollere gloriam, stant et alia opuscula, ex quibus nullum est ullo huius modi titulo insignitum preter Buccolicum carmen, quod, ut sibi intitularem, petiit Donatus Appenninigena, pauper, sed honestus homo et precipuus amicus meus. Quid non omnibus nomina prepono regum? Preterea, est ne hoc sub sole novum, reges desiderare scripta quedam, et amicis iniungere? Non equidem. Diebus nostris memini Robertum, Ierusalem et Sycilie splendidum regem et multis ornatum titulis, postulasse ab insigni viro. Francisco Petrarca, ni alteri tribuisset, ut sibi ascriberet Affrice, a se noviter edite, titulum! Quam, queso, aucturus gloriam, Francisci an suam? Suam profecto! Quid multa? Non equidem magnorum ducum nomina claros scriptores faciunt, imo potius ipsi reges scriptorum opere cognoscuntur a posteris. Insuper si approbandum sit opus, quid illi adiectum regis nomen potest autoritatis afferre, aut bene merito autori glorie superaddere? Et, si improbandum sit, quo iure poterit prescriptio illa fecisse probabile, aut notam autori iniectam abstergere ? Decus igitur et gloriam agenti approbatio virorum illustrium affert, non regii nominis ascriptio! Ego autem, ut iterum dixerim, adeo superbe obstinatus sum, ut nisi Deo glorie, cuius ascribenda sunt omnia, unius carminis tantum decus, etiam Cesari dictatori resurgenti aut Scipioni Affricano, nisi rogatus, aut si amicus esset ascriberem. Dicta sint hec, mi rex, bona cum tua venia, queso, et postremo precor, si contingat te unquam aliquos talia obicientes audire, tanquam veritatis conscius, impera regia cum indignatione silentium, et quod tuo nomini, te petente, dicatum est, imo compositum te mandante, regia virtute defende. Supererant multa, sed quoniam michi satis dictum esse videtur, omittenda reliqua censui, et Deo, munerum largitori, tibique operis fortunam conmittere, quod, postquam in tuas devenerit manus, dum libuerit, tuo fultum presidio et te iubente, tendat in publicum. Conclusio Ecce tandem, O clementissime rex, divina pietate prebente, in finem longi operis ventum est. In quo ea, qua potui solertia iuxta veterum traditiones deorum gentilium genus et eorum posteritates, multis undique exquisitas vigiliis, quo datum est ordine, descripsi, et iuxta mandatum tue serenitatis pro viribus ingenii mei post fabulas fictionum sensus, seu ab antiquis sumptos, seu a tenui intellectum meo emunctos, apposui. Ostendi insuper, quod officiosissimum ratus sum non nullis, poetas adversus opiniones talium non dicam iustos omnes, sed nec ridiculos aut simpliciter fabulosos esse, quin imo seculari scientia, ingenio, et moribus, ac etiam insigni claritate conspicuos. Lignum preterea in litore ancoris et proresiis ingeniose firmavi, magis semper de bonitate divina confidens quam de robore vinculorum. Sic et a nauta, quas magis nocuas credidi, sagittas amovi, esto arbitrer superesse quam plurimas, adversus quas vix credam satis armasse, potuerim; non equidem se, quantumcunque bellicosissimus miles sit, adeo caute armare potuit quisquam, quin locus hostili gladio linqueretur. Ipse igitur Deus protegat, qui solus novit diverticula malignantium, et volens contrivisse potuit! Verum quoniam homo sum, novique nullum adeo oculatum, quin, nisi divina protegatur manu, sepissime cadat in lubricum, arbitror satis possibile, me non nunquam aut omisisse dicenda, aut non dicenda scripsisse, aut dicta non satis rationibus roborasse, aut minus plene in votum tuum ivisse, seu aliis modis peccasse plurimis, de quibus doleo. Et quoniam nosco, quod ignavie mee mea imputanda sunt crimina, supplex veniam posco, teque humilis per tui capitis insigne decus exoro, ut tui ingenii celsitudine defectus suppleas, superfluitates excidas, dicta minus accurate exornes, et omnia pro iudicio tue sincere mentis pariter corrigas et emendes. Si forsan, maioribus occupatus, ut sepissime reges estis, huic labori tempus non posses impendere, tunc omnes honestos, sacros, pios, atque catholicos viros, et potissime celebrem virum, Franciscum Petrarcam, insignem preceptorem meum, ad manus quorum opus hoc aliquando deveniet, per Christi preciosissimum sanguinem deprecor, ut errores quoscunque, si quos forsan minus videns dictis inmiscui, sua pietate ac benignitate surripiant, aut illos in sacram veritatem convertant; eorum enim existimationi et emendationi opus hoc esse suppositum volo. Preterea, o rex inclite, si quid boni inest, si quid bene dictum, si quid votis tuis consonum, gaudeo et exulto, et exinde labori meo congratulor, verum scientie mee imputes nolo, nec lauros aut honores alios ob id postulo; Deo quippe, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, attribuas queso, eique honores impendito et gratias agito, cum ipse more meo semper post exactos quoscunque labores honestos consueverim, qua possum mentis devotione Daviticum illud dicere: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.