[17,0] XVII. De Medea regina Colcorum. [17,1] Medea, seuissimum ueteris perfidie documentum, Oete, clarissimi regis Colcorum, et Perse coniugis filia fuit: formosa satis et malefitiorum longe doctissima. Nam, a quocunque magistro instructa sit, adeo herbarum uires familiares habuit, ut nemo melius; nouitque plene cantato carmine turbare celum, uentos ex antro ciere, tempestates mouere, flumina sistere, uenena conficere, elaboratos ignes ad quodcunque incendium componere et huiusmodi perficere omnia. Nec illi — quod longe peius ab artibus fuit dissonus animus; nam, deficientibus eis, ferro uti arbitrabatur leuissimum. [17,2] Hec Iasonem thessalum, eo seculo conspicuum uirtute iuuenem, a Pelia patruo, sue probitati insidiante, sub pretextu gloriosissime expeditionis missum in Colcos ad aureum surripiendum uellus, eiusdem capta prestantia, dilexit ardenter egitque, ad eius promerendam gratiam, ut, orta inter incolas seditione, patri suscitaretur bellum et consequendi uotum Iasoni spatium prestaretur. Quis hoc etiam sensatus arbitraretur homo quod ex uno oculorum intuitu opulentissimi regis exterminium sequeretur? Eo igitur patrato scelere, cum dilecti iuuenis meruisset amplexus, cum eodem secum patriam substantiam omnem trahens, clam fugam arripuit; nec, tam grandi facinore contenta, in peius trucem diuertit animum. Arbitrata quidem Oetam secuturum profugos, ad eum sistendum in Thomitania Phasidis insula, per quam secuturo transitus futurus erat, Absyrtium seu Egyaleum puerum fratrem suum, quem in hoc secum fuge comitem traxerat, obtruncari et eius membra passim per arua dispergi iussit, ut, dum spersa miserabilis colligeret genitor et eis lacrimas tumulumque daret, fugientibus etiam fuge spatium commodaret. Nec eam fefellit opinio: sic enim factum est. [17,3] Tandem cum post errores plurimos in Thessaliam cum lasone deuenisset suo Esonemque socerum, tam ex reditu nati quam ex parta uictoria predaque et illustri coniugio tanta replesset letitia, ut reuocatus in floridam uideretur etatem, Iasoni paratura regnum, arte sua zizaniam inter natas et Peliam seuit easque misere armauit in patrem. Ceterum, labentibus annis, exosa Iasoni facta et ab eodem loco eius Creusa, filia Creontis, Corinthiorum regis, assumpta, inpatiens uehemensque cum multa in lasonem excogitasset, eo prorupit ut ingenio suo Creusam Creontisque regiam omnem assummeret igne uolatili; et, spectante Iasone, quos ex eo susceperat filios trucidaret et effugeret in Athenas, ubi, Egeo nupta regi, cum Medum, a se denominatum, iam filium suscepisset ex eo, et frustra Theseum redeuntem ueneno temptasset occidere, tertio fugam arripuit et, cum lasonis in gratiam redisset, una cum eo omni Thesalia ab Agialeo, Pelie filio, pulsi repatriauit in Colcos senemque atque exulem patrem regno restituit. Quid tandem egerit quoue sub celo seu mortis genere diem clauserit, nec legisse memini nec audisse. [17,4] Sed, ne omiserim, non omnis oculis prestanda licentia est. Eis enim spectantibus, splendores cognoscimus, inuidiam introducimus, concupiscentias attrahimus omnes; eis agentibus, excitatur auaritia, laudatur formositas, damnatur squalor et paupertas indigne; et cum indocti sint iudices et superficiebus rerum tantummodo credant, sacris ignominiosa, ficta ueris et anxia letis persepe preficiunt; et dum abicienda commendant et breui blandientia tractu, inficiunt non nunquam animos turpissima labe. Hi nescii a formositate, etiam inhonesta, a lasciuis gesticulationibus, a petulantia iuuenili mordacibus uncis capiuntur trahuntur rapiuntur tenenturque; et, cum pectoris ianua sint, per eos menti nuntios mictit libido, per eos cupido inflat suspiria et cecos incendit ignes, per eos emictit cor gemitus et affectus suos ostendit illecebres. Quos, si quis recte saperet, aut clauderet, aut in celum erigeret, aut in terram demergeret. Nullum illis inter utrumque tutum iter est; quod si omnino peragendum sit, acri sont cohibendi, ne lasciuiant, freno. Apposuit illis natura fores, non ut in somnum clauderentur solum, sed ut obsisterent noxiis. Eos quippe si potens clausisset Medea, aut aliorsum flexisset, dum erexit auida in Iasonem, stetisset diutius potentia patris, uita fratris et sue uirginitatis decus infractum: que omnia horum impudicitia periere.