Iohannes Boccaccio - Bucolicum carmen IVIohannes Boccaccio - Bucolicum carmen IV. DORUS EXPLICIT FAUNUS EGLOGA III; INCIPIT EGLOGA IIII, CUI TITULUS EST DORUS, COLLOCUTORES AUTEM DORUS MONTANUS ET PHYTIAS.¹ MONTANUS. Quo te, Dore, rapis? nemorumne per herbida capros scrutaris seu forte boves? Consiste parumper; nondum tecta quidem fumant, non Hesperus ardet. DORUS. Da veniam, Montane, precor, fugiamque iubeto. 5 Quod petis, hoc prohibet casus, nam cuncta pavesco. MONTANUS. Dives abis, si cuncta times; requiescere mecum hic fessus poteras. Nam si non tecta ligustris antra michi videas, est nobis ignis et umbra: et quanquam steriles agri sint, proxima capris 10 pascua non desunt; est grandis copia lactis et veteris bachi nobis et farris acervus; nec tibi quis tuscus prestabit tutius antrum. DORUS. Ha! miserum rides; nescis quibus ipsa reservet te fortuna dolis. Pastorum pascua quippe 15 nec bona nunc quero; magnum michi tuta latebra. PHYTIAS. Si potius nil, Dore, petis, quid summere differs oblatum? Spectare potes de vertice campos alpheos tuscosque greges alpesque remotas et ligurum saltus, Rhodanum rubrosque galeros 20 metiri, ac egram mentem revocare quiete. Montani laudanda fides. I, summe. Quid obstat? DORUS. Si laudas, faciam. Sperabam posse tumores ponere quo placidus fesulanis defluit Arnus; nam priscam tu sepe fidem cantare solebas 25 florigenûm, dum leta fuit fortuna, meorum. PHYTIAS. Sic fateor: dammas nemorum vidisse luporum rebus in adversis animos sumpsisse, labantem prostravit mentem, et timeo quoscunque recessus. MONTANUS. Sic est. Intremus. Postquam successimus antro, 30 tu dic, care puer, nobis, quibus anxius ultro sic fugias; medioque cibos Galathea parabit. DORUS. O tibi si memorem quantis inimica fatiget me fortuna malis, non si per pascua tygres immanes videas fetas agitare iuvencas, 35 in iugulumve rapi tauros, celoque maligno omne pecus captum tristique putrescere tabo, sic immite feres: utinam modo fata dedissent, immemor ipse forem! Nam, dum mecum acta revolvo, vix lacrimas cohibere queo, vix aspera verba. MONTANUS. 40 Quin tu pande, precor: magnos audire labores non sumus insoliti, grandisque invictaque cordi mens sedet, et nulli cedit, michi crede, labori. DORUS. Que volsci coluere prius campanaque rura, lucanos saltus, samnitum pascua, rupes 45 et montes brutios calabrümque aspreta levesque iam Dauni campos, peligno et flumina grata olim Argus tenuit; princeps his omnibus unus Argus pastor erat, cui fas complectere cuncta viribus ac oculis, calamis et flectere quercus. 50 Hic abiit celoque senex se condidit alto, defletus modicum. Verum presagia vatum predixere quidem: – Lacrimas quas demitis Argo, inferias poscet. – Post hunc miserandus Alexis, qui gregibus nimium durus silvisque molestus 55 imperitans, abiit crudeli funere pulsus. Munere post Phytie pulchra est michi iuncta Liquoris, et sub me septas Argi tenuere nepotes, quas inter clarosque lacus pecorosaque tempe calcidici veteres silvam posuere coloni 60 a Cumis, qua nulla prior dum floruit; in qua dum nos iurgantes pueros agitaret Erinis, ecce celer quondam patriis Poliphemus ab arvis progenitus nostris et nostro sanguine, ripis altus in extremis Hystri, puto, lacte ferino, 65 quo iaculo incertum, certo mutilatus ab ictu parte sui, iusta rabie succensus et ira, irruit ut torrens qui hybernis imbribus auctus monte cadit celso et rumoribus omnia complens hec arbusta rapit, quatit hec, ruit atque superbus 70 in rupes et saxa trahens ingentia volvit. Nec sevo lacerasse prius sub vindice sontes, nec post innocui Paphi fedasse cruore sydereos vultus, truncum et iecisse cadaver, aut vinclis gratos nymphis onerasse puellos, 75 immitis potuere gravem minuisse furorem. Exuit infaustos ungues truculentior angue frendens, et pomis foliis et cortice nudat fructeta, et vitreos perturbans sanguine fontes, dentibus infringens ramos pictasque volucres 80 murmure disperdens claustrisque repagula frangens; omne pecus mungit, decerpit, vellera tondet, absorbet natos, miseras eviscerat agnas: si peiora nequit, rescindit cornua tauris. Vix Cereri sacras quercus, vix antra Lyceo 85 intacta est passus; satyros nymphasque vetustas et faunos lucis pepulit. Sic astra ferebant! MONTANUS. Sic magnis prisci finem dare tristia rebus iurgia cantabant nobis quandoque bubulci. PHYTIAS. Quid lacrimis, Montane, mades? ubi pectus herile? MONTANUS. 90 O Phytia, fateor, quisnam sibi ponere leges sic potuit prout ipse facis? Sum carneus, hercle! Hec hodie, dum falce Lycas virgulta secaret, intento gregibus Coridon narrabat Aminte; etsi nulla fides illis, sum flere coactus: 95 quid veris faciam? Dorus sed cepta sequatur, et me linque meis lacrimis: satiabitur istis, heu! pietas et certa fides quibus angor amicus. DORUS. Dum ruit omne decus nemorum, tunc ordine nullo pastores pariterque greges armentaque passim 100 diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat ipse pavor: petit hic colles, petit ille cavernas lustraque silvarum. Plures se iungere monstro sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deûm vis, si qua est, ut fertur, statuet pro munere munus. 105 Obscenas sevi pregnans vix squalida Nays evasit tremebunda manus, onerata gemella prole, per umbrosam noctem magalia tentans passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas, 110 adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum. MONTANUS. Nec mirum: sed dura animum, mi Dore, precamur, nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores. PHYTIAS. Quis neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus Montano; dic, Dore, precor; nunc cura peculi 115 nulla tibi, trahimusque moras in vertice tuto. MONTANUS. Quid Paphus, queso, cui centum brachia, centum fama refert oculos, cui tanta licentia fandi in superos hominesque fuit? Non cuspide lata occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas? 120 quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus? quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus? ac alii tecum tangentes alta boatu sydera, iactantes vario sermone palestras atque pedum cursus, cestus et fortia facta? DORUS. 125 Iam satis ostensum. Phytias in litore solus invictus mansit, qui nunc peregrina per arva me profugum sequitur. Stabat mens currere contra ingens, et lectas pharetra de more sagictas abstuleram, nervusque levem iam flexerat arcum; 130 sed tenuit non sana fides numerusque meorum tunc nullus, Phytiasque boans: – Quo tendere frustra, stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus viderat, et pensis dederat sua iura futuris. – 135 Hinc natale solum silvas armenta domosque liquimus, ac tenui lembo diffugimus ambo infandam monstri rabiem; nec defuit usquam dux fidus, placideque tulit quoscunque labores. Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras 140 impulit, inde tuos errantes venimus agros. MONTANUS. Ut vestros doleo casus, sit silva perennis hec nobis, parvumque pecus. Quod si tibi cure, summito: tu ducas. Sed, si michi nuntia veri ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur 145 multa tibi graviora satis, reditusque propinquus. Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis, vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus sertum leta dabit, donec tu manibus unum falce caput tribues pro cunctis. Nos quoque, diras 150 si tibi, Dore, placet faciles transire querelas, mittamus, Bachoque sacrum celebremus honorem. En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni, et nox cerulea iam terras denigrat umbra. Adnotatio 1. De hac ecloga pauca ipse Boccaccio in epistula XXIII fratri Martino de Signa inscripta explanavit. Retro