Bucolicum carmen. I. GALLA AD INSIGNEM VIRUM APPENNINIGENAM DONATUM DE PRATOVETERI DILECTISSIMUM AMICUM SUUM IOHANNIS BOCCACCII DE CERTALDO BUCCOLICUM CARMEN INCIPIT IN XVI DISTINCTUM EGLOGIS; QUARUM PRIME TITULUS GALLA EST, COLLOCUTORES AUTEM DAMON ET TINDARUS.¹ DAMON. Tindare, non satius fuerat nunc arua Veseui et Gauri siluas tenera iam fronde uirentes incolere, ac gratos gregibus deducere riuos quam steriles Arni frustra discurrere campos? 5 Quid stolidus moneo? Prudens es. Dic tamen, oro, que te cura grauis iussit superare niuosas alpes et fluuidas ualles transire coegit? TINDARUS. O Damon Damon, quantum sibi quisque beauit qui potuit mentis rabidos sedare tumores 10 et paruas habitare casas, nemora atque remota! Quod nequeam, dure de me uoluere sorores. Hinc igitur tauros curo deducere siluis Alcesti: sic atra iubet uoluitque cupido. Sed quid tristis ades? Feruet nunc limpidus aer 15 et fugiunt uirides inter spineta lacerti. Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris? DAMON. Ne rogites: stat corde mori; mors ipsa quietem sola dabit fesso. Mors est inimica laborum. Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores 20 effugias uolucres, et diras sperne pharetras. Quo fortuna trahet miserum, moriturus abibo. TINDARUS. Esne tui compos? Paulum requiesce sub antro; est equidem ueteris michi grandis copia bachi. Perge, precor, Phorba, crateras fronde corona; 25 en pendant ansis patulam, si cernis, ad alnum. Interea que dira lues michi pandito, Damon, te cruciet: leuiat mentes recitasse dolores. DAMON. Quis neget? Audieram solitum cantare Menalcam. Ast ego si dicam, mecum lacrimaberis ipse. TINDARUS. 30 Sic uolo. Quem letis tantum dicemus amicum? DAMON. Nympha fuit siluis totis pulcherrima nostris; et quantum lauro cedit funesta cupressus, cupresso mirtus bicolor, mirtoue mirice, Tindare, huic tantum cedit Galathea Miconis. 35 Hec facilem placidis quondam me cepit in annis has inter fagos, pulchris comitata napeis. Heu! quibus hec oculis, roseo suffusa rubore. impulit in pectus flammas quibus uror, et auxit blanda nimis! Nobis uolucres nunc ferre sagictas, 40 nunc solita et catulos, nunc retia tendere ceruis, dissuadere truces ursos ac dentibus apros ne sequerer seuos, lata et uenabula furtim surripere, ut uacuo lenes apponeret arcus. Indignor memorans: quercus michi testis amorum est. 45 Amplexus centum cui iunximus, oscula centum, nunc alios, oblita mei, sic temperat ignes, ut moriar: permitte mori; moriemur amando! Sed uideant silue montes arbusta fluenta, et memores nymphe reddant pro munere munus. TINDARUS. 50 Absit, mi Damon! Nimium falluntur amantes. Quid nosti cur ista feras? Stat sepe sub umbra ignis. Dum pallet iuuenis, tum feruet Adonis. DAMON. Erras, non sic est: fraus hec notissima nobis. Antrum grande manet siluis sub colle uirentis, 55 Montis Ugi, quo forte greges contraxerat Egon, et pastos gracili solus refouebat auena. Huc ego dum, Phytia pecori custode relicto, errans aduenio; sic me malus ardor agebat; presensi timuique dolos. Nam mixta puellis 60 Galla choros antro festos lasciua trahebat; nec secum Egoni quicquam cur luderet antro. Pamphylus interea dum cogeret inde capellas ad salices, tacitus meditans sub rupe sedebam sedebam inuisus. Petiit uerum ille secreta salicti, 65 et stipula doctus pariter fidibusque canoris carmen inauditum cepit. Tunc sistere siluas cantu et stare capros et ludere saltibus edos uidisses. Quid multa feram? Iam certus amorum in longum tenuit, donec lasciua per umbras 70 uenisset iuuenis. Timidos quis fallet amantes? Venit et illa quidem catulis sociata duobus, illis illudens manibus succinctaque ramis, uoce ciens comites, ne forsan longius iret Pamphylus. At postquam coram lenique sub umbra 75 ylicis argute consedit, et ylice teste pastorem flagrans cepit spectare canentem, o! sibi quos oculos, actus quos quosque reflexus reflexus auricomi capitis, quos risus quosque rubenti obtulit amplexus facie! Vix illa profecto 80 abstinuit, quin uisa prius se conderet altis in siluis. Nec plura loquar. Mors, eripe flammas. TINDARUS. Nequicquam lacrimas fundis. Narrare solebat Tytirus, heu! nobis quondam. dum dulcior etas: - Non lacrimis satiatur amor, non rore cicade, 85 non cythiso pecudes eque nec prata fluento. - Quid facies igitur? flebis? Quas sordidus ulmis abstulit autumnus cernis uer reddere frondes; et zephyrus placat quas undas turbidus auster miscuit; et pandos delphynes ludere sepe 90 uidimus in pelago quod sorbserat ante carinas. Sic peragit fortuna uices: nunc liuida uultu prosternit miseros, releuat nunc fronte serena. Est reditura dies qua dicas, non tibi primus pastorum siluis sit: fletus hos pone, precamur. 95 Nam si non redeat, sunt et medicamina mille: carmine seuus amor sacro reuocatur et herbis; carmina sunt nobis, et gratas nouimus herbas. Iamdudum ueterem Phorbas iam portat hyacum. DAMON. Cum capreis pascetur ouis, lupus acer ybisco, 100 gurgite cum uultur uiuet, cumque ethera piscis, cum freta sulcabit uomer, cum pascua nauis, tunc seruare fidem incipiet lasciua puella; carmine tunc Gallam reuocabimus, arte uel herbis. Ydalium petii culmen sanctumque Cytheron 105 et Paphi mirteta dolens, oscillaque ramis suspendi, pia thura dedi, precibusque potentes tentaui nymphas, uotis superosque uocaui; postque preces supplex ingentia munera misi in cassum: crudescit amor, crudescit et ipsa. TINDARUS. 110 Heu michi! nequicquam defers Amarillidis olim castaneas, Phorba, nobis, bromiumque uetustum. Frons cecidit uiresque animi; precordia dirus urit amor misero: saxis, heu! uerba mouemus. Attamen expecta si cesserit impius ignis. DAMON. 115 O quantum natura parens tibi, Pamphyle, rerum posse dedit nemori! Tu sertis nectere flores, tu cantu recreare greges fluuiisque quietem ponere, tu ualidas ornos cautesque mouere nouisti, et mulcere deos et flectere montes: 120 o quantum! Neque seuus amor sua iura negauit ipse tibi; nam uelle tuo, ni fallor, habenas nunc manibus, nunc mente regis, quod forte Tonanti non licuit quondam, siluis dum captus amaret. Quis, nisi tu, placidam fusca sub ueste per arua 125 Egonis Gallam nuper traxisset in antrum? quisue inter salices et densa uepreta uolentem? Te, Siluane pater, precor hec: fac cernere possim quos pectit croceos crines per tempora canos, et rugis roseas plenas pallescere malas, 130 et tacitis nemorum iaceat neglecta sub umbris, ut ludam tremulos gressus oculosque gementes. Hoc si forte neges, patiaris ut ultima saltem me rapiat mors atra, meo positura quietem feruori, corpusque tegant sub cespite sicco 135 pastores miseri, signent et carmine bustum. TINDARUS. Trux amor, et iuuenum semper certissima pestis. Heu! cecidit. Lymphas manibus portate recentes, o pueri, si forte queam reuocare dolentem.