De casibus uirorum illustrium. [Generoso militi domino Maghinardo de Caualcantibus] Generoso militi domino Maghinardo de Caualcantibus de Florentia preclaro regni Sycilie marescallo Johannes Boccaccius de Certaldo. Diu, strenue miles, emunctum ex ingenio meo opusculum, in quo uirorum illustrium tractantur casus et, ut plurimum, infelices exitus, me penes ociosum fuit. Non enim satis mecum conueniebam cui nam primo illud mictere uellem, ut nomini suo aliquid afferret ornatui, et, eiusdem adiutus subsidiis melioribus quam mei auspiciis, prodiret in medium. Cupimus enim omnes, quadam umbratili inpulsi gloria, quibus auxiliis possumus fragiles labores nostros nobilitare et diutiores facere; et scriptores potissime. Et inter alia, quasi multum illis splendoris consecuturum sit, pontifici seu cesari aut regi uel alicui principi maximo titulamus eosdem. Quam ob rem longa indagine mentis quesiui quem ex multis unum eligerem; et ante alios prepollentes mecum euoluere cepi pontifices, quorum uetus sanctitas iam dudum plures pia affectione libellos claros reddiderat. Sane, dum modernos a ueteribus exorbitantes, qui lacrimis et orationibus in aduersantes deuotioni eorum uirtutes celorum mouere consueuerant, uidi ex sacerdotalibus infulis galeas, ex pastoralibus baculis lanceas, ex sacris uestibus loricas, in quietem et libertatem innocentium conflare, ambire martialia castra, incendiis uiolentiis et christiano sanguine fuso letari, satagentesque aduersus ueritatis Verbum dicentis «Regnum meum non est de hoc mundo», orbis imperium occupare, horrui retraxique pedem, ratus apud huiusmodi ludibrium potius opusculum meum futurum quam ob aliquod eius meritum pretiosum. Et ab his frustratrus, in hodiernum cesarem aciem mentis deflexi; sed confestim reuocaui consilium, sentiens eum magnalium maiorum suorum immemorem, preponentemque thebani Bachi uina colentis gloriam splendoribus Martis ytalici, nec non torpentem sub circio, in extremo orbis angulo, inter niues et pocula. Sed quid tandem? Subiere pectus anxium qui, notis insigniti regiis, reges haberi uolunt, cum falerati sint onagri; et hi potissime qui hac tempestate president regnis. Occurritque primus Gallus Sicamber, qui se, temerario ausu, genere et moribus preferre ceteris audet, et cui primates monstrauere sui nedum phylosophari turpissimum fore regi, uerum literarum nouisse caracteres detrimentum regie maiestatis permaximum. O ignari qui sic sapiunt, damnantes in regibus quod uillicos reddit egregios! Inde Hyspani, semibarbari et efferati homines, affuere post et serus Britannus, elatus nouis successibus; sic et Pannonus bilinguis, populi multitudine potius quam uirtute ualens; postremo mollis et effeminatus Syculus. Quorum omnium dum mores et uitam segregatim intueor (ne per eorum discurram luxum et inertiam) rectius regum simulacra quam reges uisi sunt. Quapropter, nausea quadam uexatus, ne in fabulam deducerem quod cupiebam extollere, ab indagine destiti; et quasi desperans, decreueram manibus illud Fortune commictere; et fere iam emissurus eram, dum, illi misertus Deus, in laudabile consilium incidi: nemini scilicet, quantumcunque eminenti atque prefulgido principi, posse quid fidentius quam amico commicti, etiam si extreme sortis homo sit. Quod iam pridem persepe legimus illustres fecisse uiros. Et dum tali congratularer animaduertentie, et ecce tu, quasi Celo missus, in mentem uenisti. Tum ego mecum: «Quid inter siluestres beluas, rudientes potius quam loquentes, magistre rerum phylosophie hostes, queris quod in sinu tuo optatissimum tenes, quod in oculis tuis assiduum est, quod te coram semper obambulat? Nonne uides Maghinardum tuum, tua iam diu approbatum sententia, cuius fidem cuius dilectionem cuius munificentiam sepe expertus es? Quem ergo alium queris? Nonne insuper huic sacra affinitate iunctus es? Secum, si meminit, unici filii eius communis pater es. Illi enim dedit ipse naturali lege ut esset; tu, paraclito operante Spiritu, ut bene esset dedisti, dum illum ex sacri fontis lauacro suscepisti. Preterea is, esto plene phylosophicis eruditus non sit, amantissimus tamen studiorum est, et probatorum hominum precipuus cultor, atque eorum operum solertissimus indagator. Nec est (quod tu summopere uitare uidebaris) unus ex mercennaria plebe aut inglorius et degener homo. Regia enim militia insignitus est; et egregio splendidus titulo; et ex Caualcantibus, clara ciuitatis nostre familia, genitus, ab auorum fulgore non deuiat, quin imo morum singulare decus et prisce uirtutis specimen nomen suum et patriam laudabili fulgore reddit illustrem». Quid multa dixerim? Adeo in sententiam hanc uenisse placuit, ut quanto magis mecum ista reuoluerem tanto acrius roboraretur consilium et firmius infigeretur animo. Tuo igitur, amantissime michi, dum modo pauperis amici munusculum non renuas, honorando michi semper nomini dico quod paulo ante regali insigniri cupiebam. Suscipe ergo illud liberali animo; et si quid sanctum amicitie nomen, iam diu inter te et me equis firmatum animis, meretur, queso susceptum – dum per honestum ocium poteris – legas; non equidem legisse penitebit, si satis ingenium tuum noui; et inter legendo non pigeat minus decenter se habentia emendasse; et dum uidebitur, post hec inter amicos communes et postremo tuo emictas in publicum, ut ipse pro uiribus celebre nomen tuum meumque aliquali fulgore, per ora uirum discurrens illustret. Vale. Liber I [Prohemium] Johannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium ad insignem militem Maghinardum de Caualcantibus, preclarum regni Sycilie marescallum, liber primus incipit feliciter. Prohemium. Exquirenti michi quid ex labore studiorum meorum possem forsan rei publice utilitatis addere, occurrere preter creditum multa; maiori tamen conatu in mentem sese ingessere principum atque presidentium quorumcunque obscene libidines, uiolentie truces, perdita ocia, auaritie inexplebiles, cruenta odia, ultiones armate precipitesque et longe plura scelesta facinora. Que cum ductu scelestium uiderem nullo coercita freno euolantia undique, et inde honestatem omnem fedari publicam, iustitie sacratissimas leges solui, labefactari uirtutes omnes, et – quod infandum est – detestandis exemplis in mores impios ignare multitudinis ingenia trahi, ratus eo me a fortuna deductum quo appetebat intentio, festinus arripui calamum scripturus in tales. Nam, quid satius est quam uires omnes exponere, ut in frugem melioris uite retrahantur errantes, a desidibus sopitis letalis somnus excutiatur, uitia reprimantur et extollantur uirtutes? Nec me terruit maiorum nostrorum in hos ingentia uidisse uolumina, et illa nouisse stili suauitate et pondere sententiarum meis literulis preponenda plurimum, cum meminerim non nunquam rudem uoculam exciuisse non nullos quos tonitrua mouisse non poterant. Bona igitur pace talium, quo inpellit dicendi impetus tendam, si forsan saxea hec corda tenui spiritu oris mei in salutem suam mollire saltem paululum queam. Sane cum tales, obscenis sueti uoluptatibus, difficiles animos demonstrationibus prestare consueuerint, et lepiditate hystoriarum capi non nunquam, exemplis agendum ratus sum eis describere quid Deus omnipotens, seu – ut eorum loquar more – Fortuna, in elatos possit et fecerit. Et, ne in tempus aut sexum cadat obiectio, a mundi primordio in nostrum usque euum, consternatos duces illustresque alios, tam uiros quam mulieres, passim disiectos, in medium succincte deducere mens est. Absit tamen ut omnes dixerim! Quis enim mortalium tanti foret ut infinito posset labori sufficere? Sed ex claris quosdam clariores excerpsisse sat erit, ut, dum segnes fluxosque principes et Dei iudicio quassatos in solum reges uiderint, Dei potentiam, fragilitatem suam, et Fortune lubricum noscant, et letis modum ponere discant, et aliorum periculo sue possint utilitati consulere. Porro, ne continua hystoriarum series legenti possit fastidium aliquod inferre, morsus in uitia et ad uirtutem suasiones inseruisse quandoque tam delectabile quam utile arbitratus adnectam. Cui tam audaci ceptui ac successui Eum, quem penes potestas est omnis, supplex precor fauens assit, et in sui nominis gloriam quod scripsisse dederit Ipse conseruet. I. De Adam et Eua parentibus primis. Maiorum nostrorum dum flebiles casus, ut satis dignum principem infortuniis assummerem ex deiectorum multitudine, animo uoluerem, et ecce senes astitere duo, tam grandi annositate graues, ut uix artus tremulos posse trahere uiderentur. Quorum sic alter: – Uti primi uir et uxor auctore Deo celum hausimus, sic Inimico suadente homini Fortune lubricum primi experti sumus: et ideo preter nos nemo decentius quod queris dabit principium. – Ego intueri decrepitos, mirari homines extra nature officinam productos, mortalium parentes omnium et paradisi ante obitum incolas stupens cepi, ac inde libens preferendos assumpsi. Fuit igitur ex limo terre Dei digito primus in terris compactus Adam et diuino afflatu uiuus et etatis integre homo factus et ex agro qui postea Damascenus, datis nominibus animalibus ceteris, Creatoris ductu in paradisum delitiarum translatus est. Ex cuius primam quietem summentis latere artificio summi Patris Eua matura uiro producta, ei non ad sollicitudinem, ut hodierne sunt coniuges, uerum ad solatium iuncta est. Qui, tam celebris tanque sublimis loci possessores facti, unica tantum coerciti lege, sibi inuicem complacentes, circumuagari, intueri cuncta, secum loci delitias meditari eisque frui cepere letantes. Erat ibi uidere solum distinctum mille florum coloribus et uiriditate perpetua gaudere; proceras in celum arbores, placidas umbras eterna fronde prestantes, inter quas illa uite stabat egregia et spectabilis sapientie boni malique; fluuios insuper ex fonte purissimo atque uiuo mira scaturigine undis argenteis pleno alueo effluentes, et tinnitu quodam suaui facilique flexu cuncta rigantes; inuisa mortalibus nemora, leui aura percita et inaudita auium garrulitate sonora. Quid multa? Sol ibi maior, luna candidior, sydera clariora et inuiolata serenitas; ibi res noxia nulla, securitas integra et tranquillitas sempiterna. Huius tam exoptande regionis habitantibus primis, loco circumstrepentis turbe regnantibus, collocutor et socius Deus erat, cuius profecto presentia letantur omnia; officia longissimi ordinis ministrorum, quibus utuntur ut plurimum presides, supplebat ultro natura rerum, desideriorum omnium conscia, seu forsan celestes ministri paulo ante creati; uestes ostro conspicuas, gemmis insignes et auro, splendor uerus et indeficiens nudorum ambiens corpora prestabat. Ergo – ne longius per infinita commoda uager – grandis, imo incomparabilis parentum nostrorum felicitas fuit. Sed expecta paululum: uti permaxima erat, sic repente in extremam fere miseriam uersa est. Nam dum noui tam mundo quam loco incole, cura soluti, leta fruerentur amenitate, inuidia motus affuit Hostis, falsaque suggestione in ardorem superande legis imposite mentem mulieris illexit; et illa uiri. O ceca rerum cupiditas! Hi quibus rerum omnium dante Deo erat imperium, dum se etiam per inobedientiam Deo similes arbitrantur effici, misere ceperunt esse mortales. Hoc tam detestandum facinus malorum omnium radix et humani generis exitium fuit. Per hoc, quasi reseratis postibus, uictricia uitia orbem intrauere terrarum, nuda egestas et sollicitudines anxie, pallentes morbi, et suo grauis pondere miseranda senectus, seruitus, exilium, labor indeficiens et – ut multa in unum colligam – Fortune ludibrium; ac cum his mors hominum certa, et in nichilum fere redigens cuncta sub sole nascentia. Hi uero, qui peccantes secum posteritatem omnem suam damnauerant, patrato scelere, abeunte luce qua erant amicti, propriam aduertentes ignominiam, cum petiissent latibula, obiurgati primo, demum splendida pulsi patria, inter inertes glebas et agresti solo consitas deuenere uepres, et fame conciti sudore uictum querere, immite celum nunc algore nunc estu nunc peste pati, coruscationes crebras, tonitrua, ignita fulmina, uentorum impetus, ferarum serpentium auiumque aculeos atque rabiem, mille rerum pericula et ipsam sibi quesitam mortem pauescere incepere. Hinc suspiria lacrimeque, uoces querule et penitentia sera et cupido pacis inanis, loca letitie quietisque occuparant perdite. Quas insuper eis fuisse mentes suspicer, cernentibus ex duobus filiis alterum alterius mactatum nequitia, cadauer exanime, immobile corpus, tabido respersum cruore et insensibile; quas lacrimas, quos dolores, quos horrores et pauores illo usque incognitos arbitrer? Inde alium transfugam, exulem, uagabundum, et postremo inter uepreta lustraque ferarum delitescentem, nepotis sagitta confossum? Quanto equidem res nouior, tanto illis durior et amarior toleratu credenda est. Ultimo, cum canos occupasse tempora, egritudines annositatemque hebetasse corporeas uires sensissent, qui immortales arbitrantur producti, in mortem suo deuenere crimine. Nam multis iam exenclatis laboribus, uisis nongentis et triginta duobus uicibus orbem reuirescere totidemque senescere, magnam filiorum atque nepotum cohortem relinquens, in Ebron, descensurus ad inferos, subtractus est Adam ibidemque sepultus;eademque lege Eua senio fessa defecit. II. Aduersus inobedientiam. Si cetera desint exempla, unum istud ad euacuandam mentis proteruiam suffecisse debuerat his qui, elata in celum ceruice, arbitrantur pedibus calcare sydera. Quid enim? Dum insatiabilem cupiditatum uoraginem complere tendimus, dum celum subigere stulta cordis opinione temptamus, dum in ipsum Deum nostre imbecillitatis obliti consurgimus, exitiale precipitium ante pedum nostrorum uestigium non uidemus. Pro dolor! Si Adam, diuina manu compositus, rerum dominus, immortalis homo, Deoque familiaris et incola paradisi, ob inobedientiam unam tam graui pena multatus est, quid de te, homo natus de muliere, faciendum sit extimas, qui, uilipensis iussionibus sacris, superstitionibus ambitionibus rapinis fraudibus et mille peccandi generibus die omni, dum opere nequis, cogitatione saltem, in Redemptorem tuum nephande commictis? Miramur miseri rerum periturarum reuolutiones assiduas et leuibus pii correctoris torqueri flagellis conquerimur, audentesque improbi dicimus Patrem optimum mandatorum mole debilium ceruices onerasse nimia. O stolidi! An ut Chimeram liciam subigamus, ut Colcis aureum uellus eripiamus, ut Minotaurum agonibus superemus, aut quos Euristeus labores iniungebat Alcidi. perficiamus, imperat Deus? Absit! Leuia quippe iubentur, si inertia deprimatur et amor improbus. Quid enim decentius quam Deum uerum et unicum credere, eundemque pre ceteris uenerari, et tota mentis affectione diligere? Quid parentes colere et amicos equa secum caritate seruare? Quid sanctius aut facilius quam ab alienis substantiis, ab ineptis amoribus, ab humano sanguine, a mendacio et huiuscemodi abstinere; crucem insuper suam summere et Eius imitari uestigia, qui pro salute nostra se cruci permisit affigi? Hec Dei iussa sunt; que si non precipiantur, toto ad ea capessenda studio deberemus uacasse ut, qui ratione animalia superamus cetera, moribus obedientia pietate gratitudine et quadam uite facetia etiam superiores essemus. Aperiamus ergo grauatos in uitium oculos, uolentesque turgida flectamus colla, et tumore posito, sacrum patiamur obedientie iugum, ut, dum Illi ultro pauculos hos nostre mortalitatis dies dicamus, alacres in sempiterna gloria, quam parentum inobedientia abstulit, Eius merito eternos mereamur suscipere. III. De Nembroth. Eripuit unda uindex humanorum scelerum ueterum infelicitatum memoriam; et ob id ut a primo parente in longum euolem saltum oportunitas cogit; nec ubi prius pedes figam inuenio quam eum apud qui rudibus populis primus imperare ausus est. Is enim, uti conuenienter locum primum tenuit primus homo, secundum tenebit – et merito – qui primus regnauit in terris. Cum igitur resedisset in Ararath arca iustorum seruatrix, cepissetque paulatim restaurari genus humanum, ex Chus, nepote Noe, Nembroth natus est gigas, qui, ob immanem tam corporis proceritatem quam membrorum inexhaustum robur, uenantium principatum sortitus, superba sua suasione ab eius eui hominibus in celum coniuratum est. Verum, ut appareret consilii cepti uanitas, ducem suum secuti, in Senaar regione, ab Eufrate fluuio circundata, stulto labori dari operam ceptum est, ut turris scilicet excessura altitudine nubes, ne amplius undis delerentur, edificaretur, ea in amplitudine quam excogitata celsitudo uidebatur appetere. Quis non credet facile Nembroth non tantum feliciorem hominum, sed se deum in terris alterum arbitratum, dum cerneret obsequiosam sibi multitudinem tam ingentem, imo fere genus omne mortalium in fundamentum excogitati operis euiscerare terram, et, pene quesitis inferis, multitudinis feruore turrim surgere, solum linquentem in ethera? Quis etiam euo nostro non illum potentissimum atque gloriosissimum, cui tot sint uires ut edificium simile possit extollere, credat? Stat equidem huius etiam his diebus – ut hi referunt qui uiderunt – spectaculum ingens et admirabile. Aiunt enim, longo terrarum tractu interposito – cum serpentum timore noxiorum, quorum ferax locus est, nemo ausus sit accedere propius – non turris ad instar sed surgentis ex planitie montis, molem fere usque ad nubes ascendentem uidisse, quam cocto latere interlito bitumine constructam testantur etiam habitantes antiqui. Quod tam ingens nec ante nec post uisum simile edificium, maxima imperantis superbia surgens, dum iam fere nubes actingeret, factum est ut eius repente, seu uentorum impetu seu diuine manus inpulsu, non absque maxima obsequentium clade, pars ex sublimi corrueret. Quid referam? Quod sapienti frenum in agendis imposuisset, stolido fuit irritamentum. Reintegratis ergo a Nembroth aduersus Deum uiribus, non solum quod excussum ira Dei creditur resarcitum est, uerum ad excelsiora processum, quasi non ad euitandas undas in posterum, sed ad surripiendum Opifici rerum celum straretur iter. Tunc, ut satis diuinum appareret opus – mirabile dictu – factum est ut fabricantes, qui uno loquebantur ydiomate, quasi ex composito inter se omnes loquerentur uariis. Credibile satis est eos, euentus nouitate, cum rege suo quasi mente alienatos fuisse diu. Tandem cum ydiomate mente mutata, an motu proprio an instinctu diuino factum sit nescio, sed a cunctis omisso turris processu, in tot multitudo pregrandis et unica partes diuisa est, quot linguarum in se uarietates habebat; nec aliter quam si foret natalis soli pertesum, Nembroth rege suo relicto et ex se creatis ducibus, sedes quisque pro se nouas petiturus, separatim in partes orbis uarias abiere. Sic qui paulo ante rex numerosissimo populo imperauerat, uariante Fortuna uices, priuatus fere solusque consedit in regno, spectator non minus imperfecti operis quam possessor. Quo dum nedum orbi sed Deo inicere pauorem putat, ab ipsa loci solitudine – ut arbitror – pauefactus euanuit; seu – ut placet aliquibus – superstitiosi dogmatis magister effectus, imperaturus particule secessit in Persas. IV. In superbos. Ite nunc, insolentes animi, et in superbis in celum scopulis celsas arces erigite, ferreis muris uallo et fossa cingite, adamantinis obserate foribus, et uigiles armatos imponite, quasi iniquitatibus uestris et aduersus rerum motus tutum refugium fabricetis. O miseri, o ceca obfuscati caligine, qui, dum uos ipsos ignoratis, elatos in Deum extollitis oculos! Compungimini, flectite illos in terram, reuocate mentem, declinate eos: et inspicite quas in scrobes uos damnanda insania trahat. Videbitis, inscii, uidebitis inter multiplicia superbientium monimenta – ut Luciferi casum taceam – turrim illam Babel, molem inauditam, operi et fortitudini cuius fere totum insistebat genus humanum, non hostium uiribus, non tormentorum inpulsu, non fabricantium defectu, non materiei aut fundamentorum inclinatione, sed nutu Dei minimo concussom deiectam quassatam, nequeuntibus arte seu ingenio architectis obsistere. Hinc assummite, hinc aduertite quantum spei in uestris possitis apponere, heu, memores quia nisi Dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilant qui custodiunt illam. An non inspicitis quia si aries, si falarica mortalium, si balista muris nequest admoueri, exigentibus meritis, ex adytis terre terremotus cuncutiet, ex nubibus fulmen eiciet, aut introrsum dolosus satelles consurget qui cum principe suo hostibus arcem tradet? Mille sunt Deo manus, mille tela et artes totidem, et immensa potentia ad puniendos nocuos; et si paruum illi fuit tanti edificii culmen eicere, et demum immutare sermones, quid illum aduersus uestra gurgustiola posse putatis? Ergo, si sapitis, tumorem ponite, in Deum spem erigite: ipse enim solus est qui potest saluos facere; ipse est qui «humilia respicit in celo et in terra»; ipse est qui «deposuit potentes de sede et exaltauit humiles»; ipse est qui despicit superbos, «humilibus autem dat gratiam». Si in stabili uultis consistere sede, non montium uertices, non edificia celsa, non armorum uires, non corporum, non regum potentia querenda est: hanc sola prestat humilitas, quam nulla potest procella reuellere, nullus seuientis spiritus prostrare impetus; quin imo, adeo diuinitati grata est, ut, inter tempestatum motus assiduos et confragosas atque reciprocas inter se dissidentium fluctuum illisiones, floridior et uictrix semper emergat, et quascunque turbines superet conculcet et deprimat. V. De Saturno. Non incongrue Saturnum ex se genitos deuorantem celebres olim finxere poete, uolentes sub hoc tam rudi cortice Saturnus summatur pro tempore, in quo quecunque gignuntur ab eo procul dubio consumuntur. Nam, si cuiuis rei producte consumptor pepercerit ignis, si ferrum conterens, si delens aqua, si terra uorans, tempus preterlabens non relinquet inesse; quin imo, quadam occulta taciturnitate et insensibili dente dum fluit minuit et extenuat, adeo ut quod quandoque fuerat, tanquam non fuerit, in nichilum redeat. Quot iam dudum imperatores incliti, quot illustres phylosophi, quot insignes poete, quot etiam plurimi summa cum difficultate suis seculis meruere laudes, quorum – ne reliqua dicam – nomen etiam in tempore consumptum est adeo ut nulla penitus ex eis sit memoria apud nostros? Innumerabiles, arbitror! Inter quos non erit absurdum credere fere omnes euanuisse priores: et idcirco lector discretus mirabitur minus si hoc in principio a Fortuna deiectos rariores inueniet. Longum quippe fuit inter Adam et Nembroth seculorum spatium, eo quod ex mediis nil memorabile fere uetustas ostendat quod ad presens potissime opus pertineat. Longum est inter Nembroth et Cadmum, ex quo sumus euestigio inituri sermonem, eo quod etsi Vixosis uetustissimi Egyptiorum regis et Tanai Scitharum, qui bella mouere priores, nomina sint, reliqua labentes anni abrasere, adeo ut Latinis et michi potissime nil ulterius notum sit. Similiter et Zoroastris, Bactrianorum regis, quem magice artes a se reperte iuuisse nequiuere quin esset, regno perdito, cesus et postrema gloria Nini. Sic et de regibus Sogdomorum quos, liberi quondam et florentes potentia cum essent, Assyriorum tributarios factos tantummodo legisse meminimus. Et pestilentias etiam Deo iubente per Moysen illatas nouimus Pharaoni, eiusque submersum exercitum, sed que eius regalis fastigii gloria fuerit, quod ad Fortune mutationem monstrandam oportunum est, uidisse non recolo. Sunt preteres et Ogigii et Deucalionis diluuia, Phetontis incendia, Ysidis fuga, Apis laceratio, et Erysichthonis fames, exiliumque Gelanoris ab Argis, et Danai ab Egypthiis post nepotum excidium transfretatio; nec non Pandionis, Phylomena perdita, miseranda senectus; et Therei nephanda libido, scelestum stuprum et nati Ytis occisi lacrimabile malum; et alia multa, tam greca quam barbara, in tantum longeuitate semesa ut ex illis, nisi ariolari uelim, de residuo nil fere amplius quam dictum sit dixisse potuerim. Coactus ergo, non dicam in saltus sed in uolatus longissimos, usque ad Cadmum, Thebanorum.regem, cetera omictendo, deueniam. VI. De Cadmo Thebanorum rege. Satis uulgatum apud ueteres est Agenoris, regis Tyri seu Phenicum, Europam filiam furtim a loue cretense surreptam; et ob hoc dolore coercitum, hunc eundem Cadmo filio imperasse illam perquireret, mandato superaddita lege ne absque repeteret patriam. Qui, cum naues conscendisset una cum selectis sociis, tanquam sue uirtuti dissonum perscrutari uestigia rapte sororis, indictum a patre exilium libens sumpsit, et sedes sibi sociisque petens, in Greciam nauigio appulsus, suscepto ab Apolline delphico de futuris responso, bouem – a qua Boetia prouincia dicta – secutus, eo deductus est ubi, sedatis accolarum insultibus repressisque Spartanorum obstaculis, ciuitatem condidit Thebasque nominauit a Thebis, maiorum suorum sub feruente sole ueteri ciuitate, cuius illico a suis rex dictus est. Et cum iam non solum regno, sed fulgore quodam scientie, qua apud Libetridem fontem excogitauerat literarum caracteres, et doctrinam rudibus indoctisque populis dederat, felix uideretur exilio, ad procreandam sibi prolem Hermionam, eius regionis egregiam forma ac nobilitate feminam, sumpsit uxorem, ex qua cum quatuor suscepisset filias – Semelem scilicet Autonoem Ynoem et Agauem – que decore atque uenustate fuere spectabiles, et, inclitis iuuenibus tradite coniuges, sibi peperere nepotes, uidit ergo regius iuuenis – ut omictamus splendorem patrium – se ex exule regem, et quam ipse condiderat ciuitatem auctam et leta prosperitate florentem, coniugio insuper ac prole conspicuum: equidem bona omnia inter potiora Fortune munera credita; sed nondum finis. Semeles enim – ut aiunt – dilecta Ioui pregnans et icta fulmine abhominabili morte et adulterio infectam regiam linquens periit, Bacho eidem ex utero dempto. Hinc Atheon, Autonoes ex Aristeo filius, spectabilis iuuenis, in siluis Gargaphiis – ut aiunt – a propriis canibus fere in oculis suis membratim excerptus est. Sic inde celebrantibus matronis thebano ritu orgia Bachi, Agauem agitatam Furiis in Pentheum filium, quem conceperat ex Echione marito, sacra ridentem cursu sese intulisse rabido incautumque seu telo seu claua misere cecidisse audiuit. Dura equidem toleratu etiam in miseriis nato. Sane cum Cadmus, ex quacumque factus miserior, uitam non opinione sua, sed forsan diuina dispositione, ad miseriora reseruat, et ecce Athamas, cui iam apud Thebanos regis erat cognomen et honor, in furiam lapsus, Ynoen coniugem leenam putans, paruulosque filios arbitratus leunculos, clamore ingenti edito, Learcum ui ex ulnis matris euulsum totis uiribus illisit saxo. Mater autem mesta, dum sibi timeret de reliquo et sequentem uirum fugeret una cum Melicerte, ex abrupto montis uertice in mare se precipitem dedit et cum filio absorpta deperiit. Et sie, tam ex filiabus quam ex nepotibus, quorum auxiliis senectutem suam substentari et nomen inclitum in clariorem famam deduci apud posteros existimabat, in calamitatem fere deductus extremam, iam senex, longe magis quietis egens quam habilis ad tolerandum exilium, seu ciuium factione seu Anphionis opere, qui post eum Thebarum regnum obtinuit, ultimo fam senio grauis, cum Hermiona pulsus regno, apud Yllirios gemebundus latebras petiit, quos apud ignota fe. re morte subtractus est. Et sic qui clarus Phenices reliquerat, et penes Boetios solio in regio fulgens uixerat, obscurus et bis exul apud Yllirios diem clausit. VII. Concursus infelicium. Ut iam per uarias successiones dilatatum genus humanum omne fere terre compleuerat spatium, sic et Fortuna reuolutionibus crebris multorum miseria se ministram periturarum rerum monstrauerat. Nam, prout hactenus insignium infortuniorum rarirate secula multa inter deiectum unum et alterum necessitate preterlabi dimiseram, sic iam agmine flentium circundari me uideo: nam, dum unum quererem, repente affuere quam plures. Stabat enim ante alios Oetha, Colcorum rex, ob insignem eius magnificentiam seu diuitiarum nondum uisum splendorem, a barbaris Solis creditus filius; et querula uoce execrabatur in Colcos thessali Iasonis aduentum, eo quod eius perfidia raptum aureum sit uellus, Egyaleus filius nece flebili oppressus, et in insanam libidinem atque fugam Medea deducta, et suum senium ex fulgore precipuo in detestabiles tenebras deuolutum. Huic proximus erat Minos, multitudine titulorum spectabilis atque dedecorum. Nam ante alia natalium splendor erat, quia, etsi ex Asterio Cretensium rege et Europa Agenoris natus sit, ob insignem iustitiam et legum primam traditionem Cretensibus, Iouis semper est habitus filius. Erat insuper tam solii quam dyadematis regii fulgor, et clarissimum eo euo coniugium Pasiphis, scilicet Solis filie, ex qua, si fausta fuisset, satis conspicua proles suscepta: Androgeus Adriana Phedraque. Sed uti Androgei a Megarensibus et Atheniensibus indigne interempti mors doloris inexperti causa fuit, sic dolor irritati animi illi incentiuum memorande uictorie. Nam, indicto bello, non solum Megarenses et Athenienses uicit, uerum Nyso, Megarensium rege, fraude filie, occiso, illos sibi cum Atheniensibus uectigales fecit, iussitque Cretam quot annis pueros ingenuos micti, quos loco premii statuebat agonis super Androgei morte ad sui solamen inuenti. O instabilis mortalium gloria! Ex medio quippe tui, lacrimis oppletus, querebatur Minos nubem surrexisse, caligine sua cuncta fedantem: uidelicet compertum predilecte coniugis adulterium indice partu, solutas Athenas a iugo uirtute uictoris Thesei, filiarum cum uictore fugam, et eiusdem, dum Dedalum sequeretur, mortem apud Syculos a Crotali filiabus illatam. Erat et Sisara presens ingemiscensque se, Cananeorum regis prefectum illustrem, cum ingenti exercitu a Delbora et Baracho fusum, seque, nuper Israelitis formidabilem, pauidum et cuncta timentem a Ialin muliere Cenelidarum, apud quam fugiendo diuerterat, lacte potato in somnium solutum altissimum apposito temporibus clauo ictu unico ignominiose peremptum. Quid reges principesque Madianitarum sequentes cum gemitu, a parua Gedeonis manu deletos; quid Iabin, qui primo Israelitas subegerat, ab eis inde fugatum cesumque recenseam? In longum nimis euaderem. Aderat preteres omnium mestior Yocasta, Thebarum regina summaque cum maiestate malorum obuia: que ut de se scriberem maximis uiribus obtinuit. VIII. De Yocasta regina Thebarum. Erat equidem satis semel intrasse Thebas, sed ut iterum reintrarem Yocaste grande infortunium potuit. Hec enim, ex claro progenita sanguine, Layo, Thebanorum regi, primo sue etatis flore coniugio iuncta, summa cum alacritate ex uiro concepisse filium percepit. Cuius dum tumesceret uterus, consuluit de nascitura prole Layus Apollinem, audiensque se nascituri manu periturum, confestim qui nasceretur feris obici iussit. Quod quam egre Yocasta tulerit, et potissime dum se masculum peperisse nosceret, permictam considerare matronis. Verum Phorbanti, pastori regio, datus qui natus est, ut ex utero portaretur ad feras, in futuram afflicte genitricis miseriam, quam in patre non potuit infans pietatem in pastore repperit. Qui dum etati innocue compateretur, suo arbitrio regium est moderatus imperium, et pedibus perforatum gladio paruulum uimine suspendit in arborem, uagientemque reliquit quasi moriturum inedia. Nec mora et ecce pastor aduenit exterus, qui concisis uinculis iam tumidum pedibus – ex quo illi post inditum nomen Edipus est – suscepit in ulnis, miratus execratusque seuitiam suspendentis; quem paulo post Corinthio uni largitus est, a quo celeri passu ad Meropem, Polibi Corinthiorum regis uxorem, carentem liberis, clam delatus est. Que una cum uiro tanquam a superis missum loco suscepere filii et habuere, dum passus est. O inexcogitati rerum euentus! Qui a matre summa cum tristitia ut abiceretur datus est, ab incognita femina summa cum letitia est susceptus; qui a patre abdicatus mortique damnatus est, ab alienigena in hereditatem regni adoptatus est et alitus; qui in siluis relictus ut moreretur, in regiam est deportatus ut uiueret; qui nuper pendebat ex arbore nudus, regali circumuolutus pallio regiis baiulatur ab ulnis; qui nunc siluas plangoribus replebat amaris, auribus regias dulcesque consolationes assummit; et qui a pastore pedibus perforatus fuerat, summa cum cura medetur a rege. Sed quid multa? Cum in robustam atque formosam iuuentutem euasisset, moribus et animo imbutus regio, audissetque se non Polibi filium, sed ex siluis sublatum, in desiderium cognoscendi patrem incidit, Poliboque egre patiente relicto, in Cyrram ueniens ab oraculo accepit se patrem reperturum in Phocide matremque demum in coniugem assumpturum. Qui, stupefactus responso, tandem deuenit in Phocidem; ibique orta inter exteros ciuesque seditione, dum Layus summopere componere curaret in certamen ruentes immixtus turbe et incognitus, ab Edipo gladio percussus occubuit. Thebas deinde ueniens, nec cognitus interemptor Lay, ob meritum – ut placet aliquibus – occise Spingos, uel – ut alii dicunt – quia Polibi regis credebatur filius, Yocaste adhuc cesum uirum flenti coniugio iunctus est; quam ipse, ueritus ne Meropem summeret quam iam matrem arbitrabatur, libenter accepit: et sic quod caute uitare existimat ignarus ingreditur. Letus demum regnans, filios quatuor suscepit ex matre. Yocasta autem, cum filium uirumque delesset ex animo, regnans luxuque regio sibi indulgens, se tam uiro quam suscepta prole felicem arbitrabatur. Sed ecce ingens ciuitati pestis exorta est, cuius dum suo ritu causam et expiationis modum inquirunt, a Thiresia uate negatum est eam posse desistere ni patris occisor matrisque incestator deponeretur a regno, et monitu superum hunc esse ostendebat Edipum. Quod non ante creditum est quam a Yocasta paululum, et a sene quodam Corinthio, qui eum, mortuo Polibo, uocabat ad regnum, redderetur certior. Hinc omnis non solum turbata letitia, sed tantus exortus est dolor, ut lugente ignominiosas nuptias suas Yocasta, Edipus mori cupiens, insignibus regni depositis, oculos sibi manibus eruit, seque perpetue nocti damnauit. Quam mestitiam risere filii: qui risus mestum adeo exacerbauit, ut in eorum exterminium fere dum uixit semper superos fatigaret precibus. Qui dum uotis eius se faciles exhibent, factum est ut regnandi cupido eque filios ambos intraret, et, non conuenientibus eis, in seditionem regni totis irent uiribus; que tandem hac lege pacata est: ut successiue per annum ex eis regnaret unus, altero interim in exilium abeunte. Que in furorem longe damnasiorem erupit. Nam non concedente Ethyocle Polinici petenti, iuxta compositum, anno exacto, regnum, in exitiale ambobus bellum uentum est, Adrastoque rege argiuo, socero Polinicis duce, cum parte Grecie aduersus Thebas itum est, et inde maxima utriusque partis clade persepe pugnatum. Essent forte qui crederent Edipum audientem e specu bellorum uarios apparatus, clangores tubarum, hinnitum equorum, populorum et pugnantium strepitum, ululatus mulierum, et omnia multiplici turbine atque tumultu misceri, in tenebris, quasi uoti compotem, gaudere. Ipse autem difficile credam quod ulle iniurie amorem patris in filios possint infringere; et hinc filios mutuis uulneribus occisos, non absque maxima cordis amaritudine, suscepisse putandum est, precesque preteritas et indulgentes deos querelis habundanti fletu damnasse. Heu dementes! Sic filios gignimus ut, etiam si iuste illos damnemus, instantibus eorum miseriis odisse non possumus. Yocasta autem in preteritum memoriam retrahens, et prospectans abiecisse filium, occisum fleuisse Layum, in uirum genitum suscepisse, illum regnum liquisse, et oculos euulsisse, et tandem qualitercunque genitos suos filios et dilectos alterum regem obsessum, alterum obsidentem et exulem, et demum uastatis longe lateque agris desolato imperio in se infestis gladiis irruisse suisque cecidisse uulneribus, tot dolorum tot lacrimarum tot miseriarum inpatiens, ense sumpto quo manibus infelicis Edipi Layus occubuerat, eius in aciem se precipitem dedit, tristemque animam cum sanguine per uulnus emisit: et sic calamitatibus finem infaustum posuit. Sunt tamen quibus placeat eam has miserias terminasse laqueo. Sed qualitercunque contigerit, flos spectabilis iuuentutis Yocaste in fenum conuersus exaruit, et glorie regie splendor in fumum uersus euanuit. Sic nulla stabilitate firmata letitia, in certas conuersa lacrimas, ad Herebum fatigatam eiecit animam. Edipus uero, patre regno luminibus filiisque et ultimo matre eademque coniuge priuatus, ad solatium senectutis instantis, Creontis imperio catenis honustus in exilium pulsus est. Quo uel quomodo quassatam laboribus animam expirauerit legisse non memini. IX. Thiestis et Atrei iurgium. Sumpseram calamum et petenti Theseo obsequium daturus eram, et ecce festinans Pelopis infausta proles, Thiestes, uenit clamans: – Siste, queso, ne scripseris: Edipo seu Yocasta memoratu non indignior ego sum. Si tibi tantus ardor est animo ut scelestos aut infelices homines uno plus testimonio futuris linquere cures, ego quid post terga relinquor? –. Steti; et ipse secutus est: – Orbi toto suis sceleribus impie factionis homo Atreus notissimus est: hunc ego fratrem, cum hostis esset, arbitratus sum. Heu michi, eo agente quam dignas querelas habeo! Nam, ut auorum et iuuentutis mee fulgores omictam, ad inauditam illo tunc usque miseriam ueniam. Hic enim miserum me fraude ab exilio, quod ipse uiolentus indixerat, quasi preteritorum malorum penitens, se uelle fratrem regni participem fingens, in patriam suasionibus reuocauit plurimis. In quam postquam summa cum Micenarum letitia in casses ignarus ueniens incidi, quasi optata preda potitus hilaris, ut sinam fictos amplexus, nepharia oscula, lacrimas pre letitia quibus ab eo susceptus sum, et amicabilia uerba ob reditum meum, diis inquit se uelle lita· re patriis: nesciebam quas hostias illis iam atrox mente dicasset; permisi libens iturus et ipse si permisisset, esto mei meorumque in mea simplicitate pre nimio gaudio oblitus essem, rata cordi eius credens que ficto monstrabat ore. Sed dum michi quietem suadet, it ipse immanis cum sociis scelerum ad scelestas aras, ibique non satellitis manu – diffidebat quidem, auidus nimium, et quis eum preter fuisset tam impius? – cultro iniecto uulnere uario in specu domus abditissimo, trium innocentum filiorum meorum sanguinem fudit et animas. O fedum apud Tracas inferis, nedum apud Spartanos diis domesticis, sacrum! Nec hoc illi sat fuit; quin imo, quasi conuiuium fratri celebre paraturus, undis prunisquei mollitos filiorum artus epulanti patri in mensa comedendos apposuit. Quod utrum fuerit infandum, nolo uerbis meis fidem adhibeas: testis est sol, rerum spectator omnium, qui stigia nebula obuoluto capite, tam impium facinus abhorrens, contractis equis in ortus rediit suos, noctemque quam expulerat orbe festinam reuocauit Danais. Nec in hoc sceleris finis: aureas pateras gemmasque in poculum aptas, innocentum natorum dissoluto sanguine spumantes, sitienti genitori iussit apponi. Ignarus igitur membra filiorum comedi et sanguinem bibi, nec ante cognoui quam nepharius homo occisorum ora uocanti michi filios obiceret. Sinam exilium meum; sinam penas exilii, que fere intolerabilia infelicitatis genera sunt; sinam que post hec superuenerunt, lacrimas, calamitates erumnasque; et hoc unum inducam: miser carnem scilicet deuorasse natorum, et hiulco gucture hausisse sanguinem, ut considerate uideas numquid alius me merito infelicior dici possit, et truculentior hoste fratre –. Iam finem uerbis faciebat Thiestes, cum ex transuerso aspectu ferox ardensque Atreus ueniens astitit clamansque inquit: – Quid hic accusator egregius, quid impudicus senex sua scelera refundit in alios? Ego infelix sum: hic scelestus homo! Et ne per cuncta discurram, si nescis, sumpsi uxorem Meropem, etate et forma ualentem, cuius pudicitiam mentemque integram suasionibus et blanditiis suis exornator iste facinorum corrupit uiolauitque, inde genialem thorum, filiosque ex mea suscepit, quos ego simplex et de fratre nil suspicans meos existimabam. Sed quid hoc forte miraris? Hic, uoluptuosus sus et luxurioso semper extuans igne, sciens uolensque pudicitie Pelopee filie non pepercit, ex qua satis constat Egystum suscepisse filium in totius Tantalei generis cladem. Horreas nunc, si potes, in matris Edipi infelicis errorem! Sed plura supersunt. Micenarum regnum, duorum capax et iam duobus diuisum, dum sibi soli insidiis occupare conatur, omnem iusti sibi exilii adinuenit causam. Que inaudita facinora etiam intolerabilia ut purgarem, dum forte uires non sufficerent ad artes quas ipse, doli fabricator eximius, docuerat et quas agendo premonstrauerat, ipse in tantum infortunium meum diuertendum censui; ea feci quibus ipse causam dedit: filios edendos dedi – fateor – quos ipse michi diu ante dedisset, nisi suos suspicatus fuisset. Ergo infelix ego ante uxoris adulterio; infelix fraude fratris; infelix expiationis desiderio, quod mortalium mentium communis est morbus; infelix quis in nepotes seu priuignos seuire oportuerit. Volui ultionem equa lance cum offensione pensare. Meum uiolauerat thorum: suam uiolaui mensam; in meo utero suos genuerat filios: in suo aluo condendos existimaui. Non poteram aliter nephastos ortus in pristinum, tanquam non fuissent, reuocare locum. Fraude regnum occupare disposuit: at ego fraude illum, cui non sufficiebat cum libertate exilium, in carcerem catenasque conieci. Arte quidem ludende sunt artes. Ex his tamen omnibus infelicissimum me, illum omni fera immaniorem existimo –. Insurgebat acrior aduersus hec irritatus senex; ast ego, tam inhumana tam bestialia audisse fastidiens, data repulsa, Theseo calamum prestaturus assumpsi. X. De Theseo, rege Athenarum. Athene ciuitas, phylosophorum poetarum et oratorum olim egregia altrix, alter Grecie oculus, infinitis atque conspicuis insignita titulis, clarissimos habuit reges, inter quos ueterum ex prole succedens fere omnium splendidior Theseus, Egei filius, regnum sortitus est. Hic, cum ex puero euasisset in adolescentiam ualidam, tantam sue indolis fessis bello ciuibus spem prebuit, ut futurus crederetur qualis postea uisus est. Nam fere adhuc illi aurea lanugo genas crispata texerat, cum apud Marathonem taurum cuncta uastantem frustrantemque durate iuuentutis attice uires mira uirtute superauit, Iouique mactauit in hostiam. Hinc ex Argonautis factus cum Iasone, preda rediit honustus et gloria. Inde cuin Hercule petiit Amazonas, quarum postquam impetus repressere belloque illas attriuere graui, triunphans Ypolitem reginam traxit in predam. Nec illi minus splendoris attulit quam periculi in nuptiis Perithoi superasse centauros, cum prestantia insolentes calentesque uino et epulis Perithoi sponsam sibi conarentur eripere. Et – quod perpetua laude dignum fuit – Athenienses Cretensium uectigales, superato in agone atque occiso Minotauro, immunes effecit; eosque uariis actos casibus dispersosque in patriam auitam collegit; ac illis morem formamque uiuendi ciuis exhibuit atque princeps. Inde Thebas fortitudine mira compescuit, Creontemque, ob nouum superbientem imperium et officia funeralia ducibus argiuis ob filium Menesteum bello cesum prohibentem, feda strage suorum facta, prostrauit. Quis queat satis plene magna eius enumerare facinora, quibus plurimum nomini attico atque suo splendide lucis iniunxit? Nam, etsi nil aliud egerit quam in unum dispersas Athenarum collegisse reliquias, ex quibus oriturum erat non solum totius Grecie eximium decus, sed orbis uniuersi inextinguibile phylosophie lumen, inter quoscunque mauis clarissimos plurimum inclite gloria quesiuisse uideretur. Dum igitur post tot insignia resideret auito in solio, sensim in eius ruinam artes Fortuna submisit. Nam, cum temporis in processu, ira percitus, Ypolitem reginam, ex qua Ypolitum ante susceperat interemisset, et sublata rebus mortalibus esset quam duxerat Perithous, cum artissima essent amicitia iuncti, successu rerum elati, in hoc conuenerant: nullas scilicet se sumpturos uxores nisi ex Iouis filiabus assummerent. Quo instante proposito, iuuentute feruens Theseus minus caute in palestra ludentem Helenam uirgunculam, Iouis et Lede filiam, apud Laconas rapuerat, et – ut placet aliquibus – Athenas deduxerat. Quam, eo eunte in Cretam, Eletra, mater eius, Polluci Castorique fratribus reposcentibus intactam restituit. Placet tamen aliis eundem in Egyptum cum Helena delatum, Protheoque ibidem regi commendasse seruandam, et a Protheo fratribus restitutam. Sed nil minus ad factum. Eo enim redeunte a Creta uictore, cum Adrianam apud Naxos insulam uinolentam et mersam somno liquisset, Phedram, quam Ypoliti nomine abstulerat, sibi sumpsit uxorem. Sed Perithous, in proposito manens, ad rapiendam Proserpinam, Iouis et Cereris filiam, apud inferum mare, Orco, Molossorum regi nuptam, illum accersiuit in socium. Quod infausto temptantes omine, a Cerbero, Orci immanissimo cane, Perithous occisus; et ipse, perculsus nimium amici sinistro casu, etiam detentus est. Quod non paruam ignominie notam pristine claritati adiecit; et, quod turpius, non erat potens suis uiribus remeare ad superos, ni fortuitu Hercules, ex Hyspania Gerionis uictor remeans, tricipite Cerbero superato, eum libertati restituisset. Qui, dum Athenas remeasset, forte a laboribus quieturus, regiam omnem urbemque turbatam nouo tristique euentu repperit. Fuerat namque Phedra, Theseo absente, ob Ypoliti pulchram atque uenustam rusticitatem tanto succensa feruore, ut illum impudicis precibus in suam sollicitasset libidinem. Qui cum ob insitam menti perpetuam castitatem renuisset, irata, non aliter quam si sibi uim inferre uoluisset Ypolitus, clamore ingenti fidem et adiutorium implorauit ciuium. Sed abierat Ypolitus, cum rediens Theseus, uxorique accusanti quam oportuerit citius credens, furore repentino frendens iuuenem ad supplicium perquiri rapique iussit. Ypolitus autem, ueteris ire in matrem memor, pauescens, curru citato fugam arripuit, et dum concitos equos flagello in cursum regeret, ecce forte ex pelago exiuerant pascentes in litore phoce, quibus equorum strepitu commotis et impetuose in undas redeuntibus equi territi, omisso litore etiam obsistente Ypolito, se per aspreta et obruta locorum distractis habenis tulere precipites, iuuenemque reluctantem e curru soluto reuulsum, et suo infortunio nescio quibus uinculis implicitum, per scabrosos dumos et aggeres rapido cursu trahentes, non solum morti dedere, uerum illius corpus omne membratim a scopulis obuiis spinetisque eneruatum, huc et illuc in frusta decerptum reliquere. Erat quippe durum et luctuosum etiam hostibus, nedum patri suisque, trucidati per inuia loca cadaueris spectaculum. Sunt tamen nec leuis auctoritatis homines, qui negent Ypolitum hoc infortunio mortuum, sed ab amicis occultatum repente, et eum mortuum fama uulgatum, et demum uigilantia et arte Esculapii sanitati redditum. Attamen, ut qui tristis amici casu suo carcere dolens et turpi nece filii miser erat, alio insuper feriretur ictu, semisopitos infauste Phedre ignes dilectissimi iuuenis infortunium et pietas non solum suscitauere, sed in longe maiores extulere flammas. Nam cum audisset uidissetque Ypoliti miserabilem euentum, sera penitentia perpetrati criminis ducta, acri agitata furia mori desiderauit, seque ultro eius manibus deuouit inferias cuius formositatem parum discreta summe dilexerat; consilioque precipiti infestata Theseo, misere insaniam suam lugenti, quod egerat ipsa crimen patefecit cum gemitu; nec adhuc desierat a uerbis, et Ypoliti ense eo quem fugiendo reliquerat se transfodit, et sic dolum in amantem contextum seua morte piauit. Exhorruit Theseus aduertens; et qui patria tractus affectione filii, extimatione sua nocentis, casum mortemque deflebat, a maioribus lacrimis innocentiam ingemiscens inpulsus, suam inexcogitatam credulitatem damnabat. Parte ex alia eius in gremio dilecte coniugis, esto merite, sanguis fusus, ad alias inuitabat. Nec alacrior uisus est inter Centaurorum uictoriam et iugo liberatas Athenas, quam miser inter immeriti filii et male merite coniugis funus. Sed grauiora supersunt. In destitutum et tot circundatum doloribus surrexere Athenienses ingrati, eumque qui illos in patriam reuocarat, qui liberos fecerat, qui formam illis ciuilitatis tradiderat, ignominiose sublato illi regimine, e patria in perpetuum expulere exilium. Quid ergo auorum stemata, quid uirtute fulgores quesiti, quid potentia, quid regnum aduersus nouercantem Fortunam potuere? Urgenti quidem omnia cedunt; et si comitentur in miseriam pulsos – quod raro contingit, cum omnia nubila Fortuna subuertat – potius recordatione talium miseria augetur, quam emolumenti aliquid afferatur. Theseus autem – ut quandoque suis erumnis finem ponamus – lugubris atque senex apud Cyros, minorem insulam, priuatus infelicis uite diem clausit extremum. XI. Aduersus nimiam credulitatem. Etsi minime decent quoscunque, more frondium, quibuscunque flatibus flexibiles esse, his potissime indecorum, imo mortiferum est, quos penes tam grandis potestas est ut quod uelint facile exequantur. Nam, etsi quandoque leserit obstinata non credendi durities, leuiter credidisse persepe multis fuit exitio. Quid – obsecro – stultius quam quibuscunque fabellis aures cordis habere patulas, et tanquam certissimis ominibus adhibere fidem, cum quot homines uideamus tot inter se uariantia inesse cernamus studia? Et cum ita sit, omnesne putabis uno eodemque animo uerba proferre? Nil profecto hac existimatione stolidius. Circumspecti quidem uiri atque constantis est negligere neminem, sed unumquenque pro meritis pendere, et, ne possit de incognitis precipiti sententia falli, se in se ipsum colligere, et, quasi especula mentis librato iudicio, intueri quis uerba faciens, quod ob meritum, quis in quem facta, quo in loco, quo in tempore, iratus an quietus animo, hostis an amicus, infamis aut honestus homo sit. Debuerat Theseus, uir aliter prudens, exquisisse secum mores nati et ingenium; sic et mulierum perniciosissimum esse genus longa experientia cognouisse. Vidisset facile filium siluas nemora montesque sublimes incolere, sagitta aut pede uolucri feras sequi, auibus insidiari laqueis, et celibe uita contentum mulieres omnes eque despicere, cuncta coniugia fugere et celo uiuere teste: accusationi de se facte aduersa omnia. Parte altera aduertisset muliebre genus effrene infidum mobile mendax, et insatiabili libidine semper urens; et si reliquas castissimas extimasset, Cretenses extimasse non poterat, Pasiphis memor et Adriane: et sic concepisset in meritam quod in innocuum absque premeditatione concepit. O sacra pietas! Quid dementius quam uersipelli de simplicitate, patricide de innocentia, assentatori de ueritate, mecho de pudicitia fidem exhibuisse? Durum est quenquam aduersus professionem animi sui rite aliquid agere, aut absque latenti fraude temptare: et idcirco, quia tractant fabrilia fabri, pro qualitate credendum est homini. Risisse sepissime memini dum uiderem in publico principes caterua satellitum stipatos incedere; domi, clausis ianuis uigiles hostiarios habere, neminem preter inermem et examinatum introducere; in mensa poculorum et epularum pregustatores tenere, ne forsan aliquid nocuum saluti corporee immicti queat; aures uero atque animum quibuscunque loquentibus habere propatulum, quasi non aculeos non insidias non uenena ingerant uerba. O potentum solertia inanis! Nullos usquam etiam parui oppidi ciues simul ueneno sublatos audiuimus, nullos populos, quantulacunque parua cautela preuisos, pari cede deletos comperimus. Mellita uerba et bilinguium suasiones iniecte credulis ruinas urbium et incendia crebra, regionum populationes, et regnorum subuersiones, sino exitia, stulte credentium suscitasse fere per omne triuium flebiles clamitant tragedie. Et si nil aliud repentina credulitas afferat, quasi in momento inpellit retrahit oblectat turbat lenit irritat nunc in spem, in desperationem illico cogit, et uti mare nunc austro nunc borea pulsum repulsumque, miserum agitat credentis animum. Nec est qui custodes apponat auribus aut uerborum pregustatores instituat. Aiunt, qui animalium inuestigauere naturas, species esse serpentum qui nature instinctu in somno suum esse quandoque cognoscentes exitium, ne uenantium modulationibus sopiantur, alteram aurium solo infigunt, alteram uersa cauda uigilantes obturant: homines, miseri, quibus plus ceteris animalibus intellectus datum est, sibi ab oblectationibus preuidere non curant. Heu! quid dixi? Non curant? Imo, in contrarium agentes, gnatonicos appetunt et scrutantur, et obuiam eunt coniurantibus in necem sue rationis blanditiis. Nos autem, cum repentina credulitas sit mater erroris, nouerca consilii, simultatum causa, precipitium obsequentis et semper penitentie proxima, si uiri erimus, si oculati, si cauti uenerandarum legum auctoritatem imitabimur, que in tantam festinantiam abhorrent credulitatis, ut ex consulto suis executoribus iubeant nil temere credant, nil ex abrupto agant, et ante iudicium semper, si possint, partem aliam audiant, ne properantes, dum Theseum redarguimus, iure eius in infortunium meriti incurramus. XII. Conuentus dolentium. In precipitem credulitatem iam dixeram, et ad perquirendos deiectos animum uerteram, cum non uocata turba plorantium ingens affuit. Et ante alios, facie unguibus rigata seuis, discerpto crine et lugubri ueste lacrimas habunde fundentem, Altheam noui, Thosea Plexippumque fratres a filio Meleagro occisos, eumque in ignem stipite fatali iniecto consumptum, seque ob id interemisse querentem. Erat et insuper Hercules, uultu incedens horrido, atra et incomposita barba, irsuto crine et Nemei leonis amictus spolio, clauam dextera gerens; et omnia clamore dissono complens, aiebat se pre ceteris meritum, qui orbis pestes et monstra uirtute inclita subegisset omnia, et Euristei regis iussa operibus superasset, unica tantum superatus a peste: a cupidine scilicet, cuius inpulsu captiue Yolis in sinu requiescens, ea iubente crines composuisset, et barbam liquoribusque sabeis unxisset, purpuras induisset, digitos gemmis ornasset, et – quod turpissimum etiam effeminato homini est – ut placeret, inter mulierculas colo neuisset: quibus tam abiectis operibus cuncta precedentia suo maculasset infortunio. Hic equidem traxisset calamum, ni cogitassem incongruum eius gloriam, quam illustrium poetarum omnium clamor conatur ut super astra efferat, literulis fedare meis. Eum sequebantur Narcissus, Biblis et Mirra, eiusdem cupidinis ignes ignominiososque sue turpitudinis deplorantes exitus. Aderat et Orpheus, tam perditam Euridicem suam quam duram inferorum legem et Bachantium mulierum atrocitatem – si hanc hystoriam potius quam fabulam credere uelimus – perdite deflens. Sic Marpesia et Orythia, claris olim uictoriis minus prospere temptatam aduersus Grecos militiam metientes, se infelicissimas aiebant. Quis omnium queat uenientium, nedum gesta, sed nomina explicare? Longus erat ordo, et confuse plurium querele, tollentes ne satis possem que dicebantur assummere. A qua cura Priamus rex una cum Hecuba, miseriores omnium uenientes, me absoluere. In eos equidem oculos mentemque omnem reflexi, et quoniam insigne toto orbi reuolutionum Fortune spectaculum fuerunt, non omictendos esse ratus sum. XIII. De Priamo, Troianorum rege, et Hecuba. Origo preclarissima fuit, ante alia, Priamo: nam ab illo Dardano tusco, quem Iouis ex Eletra filium antiquitas finxit, prosapie initium habuisse clarum est. Cui tantum Fortuna fauit, ut paruulus adhuc, fugato et – ut alii uolunt – medio in tumultu capte ciuitatis occiso, patre, et urbe diruta, captus ab Hercule, ab eodem incolis regnoque redemptus restitueretur auito, et reedificata ciuitate imperioque solidato, in eodem fere Asye totius conuenirent diuitie et splendores. Huiuscemodi fulgoribus Hecuba, Cipsei Tracum regis filia, formositate atque pudicitia coeuas antecellens ceteras, coniugio eius superaddita est; et ne quid ad uoluptatem opulentissimo regi deesset, ex coniuge XVIIII filios utriusque sexus suscepisse testantur ueteres. Inter quos insigne probitatis inextinguibile decus Hector fuit, ut omiserim Troilum Deyphebumque. Ex pelicibus autem XXXI suscepit, inter quos spectabiles atque mirande uirtutis iuuenes fuere non nulli. Nurus illi inclite plures, ex quibus etiam potuit uidisse nepotes. Regnum fuit eius habundantissimum atque populosum et leta pace tranquillum; nec erat quod illi succederet preter uotum. Verum, quanto celsius quis extollitur, tanto magis letali casui, dum sibi non cauet, uicinus efficitur: quod quidem in Priamo atque suis Fortuna miserabili declarauit exitu. Qui splendens dum Asyam omnem sub pedibus arbitratur suis, et se felicitatemque suam metitur successibus, clam elate mentis desiderium suscepit aduersum. Nam Hesionam, quam ex memoria delesse uidebatur Fortuna, tenuis ab ampla coram reducta, uisum illi est nil beatitudini sue deesse si a fronte ruborem sublate sororis posset abstergere. O in quam maximam ignis scintillula, modico spiritu inpellente, deducitur! Non aduertebat secundis obumbratus Priamus, dum cogitabat paruam abolere maculam, posse permaxima suscitare incendia. Dum igitur stat periclitandi sententia, legatis a Thelamone, cui sorte contigerat, repetitur Hesiona, que cum tanquam iure belli quesita merito negaretur, Priami indignationis furor augetur et cum classe mictitur Paris. Qui, ne friuolum ignem, quem in somniis – dum eum gestaret utero – Hecube parere uisum est, faceret, dum apud Laconas pacem fingeret et legationis uices agere demonstraret, Helenam absente Menelao lasciuientem uenustate sua gestibusque succendit, raptamque in Troiam detulit, nec aliter susceptus a Priamo est quam egregie ultionis executor. Hec, ut eius fere extrema letitia, sic prima malorum labes fuit et irreparabilis exitii causa. Nam, dum illam sepius repetitam reddere Priamus negligit, omnem in se Greciam coniuratam retheo in litore uidit, et circa menia urbis regie longe lateque populantem igne ferroque cuncta uastantem aduertit; nec breui spatio, quin imo in decennium usque perseuerantem; et ad ultimum sui exitium regnique totius desolationem uidisse potuit ambientem. Quam antequam cerneret, ab amarissimis incussionibus agitari se sensit; et auxiliariorum regum mortes, ut populorum taceam strages, potuit senex infelix ex arce superbi Ylionis spectare, Hectorem, in cuius uirtute spes omnis salutis publice ac bellice rei cura residebat, Achillis confodi manu et – quod madentes oculi spectare nequiuerunt – in exitum eiusdem cadauer uictoris alligatum curru per mortuorum tabem surgentemque puluerem circa menia cuncta fedans cruore distrahi, et in diem duodecimam insepultum fere canibus derelinqui. Quis ob hoc claritatem preteritam non dicat inexpiabili nube confusam? Sed non hoc solo hac in cede lacessitus est telo: qui iuuenis olim regibus uectigalia imperare solitus est, senex in castra hostium ire per noctem, orare supplex filii occisorem ut pensatum precarissimis donis exanime tabidumque iam corpus concederet coactus est. Hecubam sino, cuius satis possunt apparere lacrime. Prime cladi secunda subsequitur: ab eodem hoste, ab eadem manu Troylus, altera miseri patris spes, peremptus est, quem etsi non meritis paribus, amaris tamen lacrimis defleuit occisum. Hos post et Paridem, simili functum fato, dato non ea dextera, cruentum frigidumque multis cum lacrimis tumulauit. Et ne per cuncta passim transuadam, cum iam subtractum Palladium, demptos Teucri regis cineres, deductos ante gustatum Xantum Rhesi niueos equos, et spem pacis et salutis ablatam uidisset, noctu fraude Grecos intrasse Ylium crepitantibus igne tectis cunctisque tumultu repletis hostili audiuit; in qua quantum meroris, quantum clamoris, quantum occisionis ciuium, cum nec sexui greca arma parcerent nec etati, ex turri regia prospexisse potuit! Vincebant enim noctem culminum ardentium flamme. Nec eum latuisse uerisimile est Andromacam atque Cassandram crinibus turpiter tractas in uictorum seruitium. Ultimo, cum iam cuncta cepisset hostis, reuulsis postibus fractisque repagulis regie domus, ad se, qui ad domesticas confugerat aras, Polytem filium fugientem aspexit, eiusque senis suffragium anxie implorantem. Quem postquam ab insequente Pyrro infesto gladio trucidatum uidit, se frustra seniles paratus conantem, cede nati respersum, eodem percussus ferro, proprio sanguine aras quas ipse sacrauerat se fedantem aduertit, quarum in conspectu cadens fessam annis pariter et miseriis superbam animam per immane uulnus emisit. Hecuba autem, uti honores splendorem et gloriam tam generis quam regalis fastigii dum etate floreret tulit, sic dolores tenebras et ignominias omnes et Fortune seuientis iniurias una cum Priamo iam anus perpessa est; cui si mori cum quo uixerat etiam post tot miserias datum fuisset, etsi miserrima, multum tamen infortunii euitasset. Hec quidem, non tam annositate longeua, quam lacrimarum assiduitate ob crebra natorum et immatura funera et nouissime uiri orbationem desolationemque regni totius confecta, uidit, prostratis rebus omnibus, Polixenam, dilectissimam sibi, forma preclaram et etate tenellam uirginem, inferias Achillis, e Neoptholemo iugulari. Inde Astianactem, Hectoris filium, saxo illidi; et si que forsan Ylionis reliquie moriente Priamo subsistebant, omnes equari solo, tit non iam Ylion sed ubi fuit ruinarum cumulus uideretur. Hinc Eneam, Creusa perdita, cum Ascanio filio sumptis nauibus ad sedes alias occupandas cum parte populorum fugam arripere; sic et Antenorem; seque cui tot filii tot nurus tot serue nuper erant, mestam et gemebundam atque solam, et ob senium despectam etiam hostibus, in solitudine relictam, absque spe subsidii aliqua, aut refugio, uel unius seruuli aut consolatoris obsequio, et impediente nemine, fumantes ruinas posse prospicere. Nec illi erumnarum tam ingentium fuit iste finis; nam eidem inter tot angustias – ut asserunt aliqui – Polidorus filius uenit in mentem: ad quem uisendum apud Tracas cum pergeret, eum auaritie inpulsu a Polimestore genero trucidatum et harenis infossum cognouit in litore. Qui dolor ultimus tanta cum ui effetum pectus inuasit, ut in rabiem illam raperet, latrantemque canum more per arua consumeret. Esto sint qui illam in seruitutem, cum Cassandra et Andromaca aliisque, a Grecis tractam affirment; et inter eos insanam clausisse diem. Hic igitur tam generosorum tanque sublimium regum finis fuit; et quod multa congesserant secula, dies una deiecit in cinerem et fabellam. XIV. Contra superbos. Quid inquient, queso, non formidabunt, hi quorum spes omnis caducis in rebus affixa est? Quid stematibus robore et formositate superbus, si trahi Hectorem et iacere Paridem uiderit? Nonne et hi, iuuenes et nobiles et integra ualitudine fortes formosique, occubuere? Quid elatus filiorum fratrum consanguineorum et affinium, atque necessariorum stipatus caterua, dum Priamum sua in regia proprio in sanguine palpitantem leget? Quis illo conspicua natorum numerositate fecundior? Quis affinitatum amplior? Quis amicorum aut seruorum copiosior fuit in terris? Nemo equidem; et tamen uictus est et orbatus occubuit. Quid diues ingenti pondere auri, suppellectili splendida atque latis aruis habundans, si Priamum, propria in arce confossum, inter ruinas tumulatum patrie sentiet? Nonne et huic fuere thesauri, cui, iam fere decenni bello fatigato, leuissimum uisum est hosti auro trucidati nati cadauer pensare, ac illud post omnem funebrem pompam sepulcri loco auro circundare? Equidem nescio quid dicturus; sane tamen uideo, si saxeus non sit, supercilium ponere, inanem gloriam abicere, stultam fiduciam, labores et cogitationes damnare suas, et angulari lapidi inherere, in quo solo fortitudo certa et stabilitas inconcussa est et uita perpetua. XV. De Agamenone Micenarum rege. Grande quippe argumentum instantis Fortune, si inspicere uelint qua mauis causa elati, Priamus est; et uix, si hystorias euoluas omnes, comperies simile. Sane, ut eiusdem latius circumuolutiones monstremus, Agamenonem, inclitum Grecorum imperatorem, qui sibi ex casu Priami sublimem et prefulgidum triunphum presagierat, ceteris regibus derelictis, deducamus in medium. Is quidem a Tantalo quem Iouis filium, eius quem deum credidit decepta uetustas, per Pelopem et Phylistenem duxit originem; et Atreo Thiesteque patruis mortuis, Micenarum rex factus, Clitemestre, Iouis – ut placet aliquibus – ex Leda filie, seu – ut uerius puto – Tindari regis Oebalie, coniugio et prole ausit regiam claritatem. Ceterum, cum apud Cretam Atrei thesauros cum fratre diuideret, certior factus Helenam fratris coniugem a Paride raptam, Grecos omnes laboribus et inpendio conuenire conatus est. Cumque frustra repetita foret Helena, et in Troianos Greci omnes coniurassent unanimes, ipsum tanquam militaris discipline precipuum et iubar totius Grecie singulare, imminentis belli ducem prefecere. Equidem si considerentur reges, si populi, si classis magnitudo et temporis longitudo ducatus, forsan sit difficile reperire quenquam unquam uel usquam prefecturam adeo illustrem gessisse. Hanc tam claram, etsi paululum depositio eius et Palamedis suffectio turbauerit, Palamede sublato, in ampliorem fulgorem Fortuna restituit reassumptum; nec non et superatus arte seu uiribus hostis, et asyatica preda ditatus, exercitus eum fere ad inextinguibilem euexere gloriam. Sed rerum exitus expectandus est. Ylione quippe deleto et uictoria Paridis iniuria expiata et Ulixi et Aiacis questione sopita, cum reges et populos apud Tenedum coegisset, in naues triunphum spectabilem ducturus, datis uento uelis, classem eduxit in altum. Et ecce repente turbari nubibus et murmure celum, impetuosorum uentorum rabies exoriri, mare inflatum horrido turbine circumuolui ceptum est. Hinc disiuncta classis, turbati remiges, ablata cum malis uela, et semoti ab officiis naute; nec mora illidi naues inuicem, undis concuti uel assummi, scopulis infringi, atque quo magis poterat uentorum impetus uehi cepere; quam ob rem in incertum cursum tenuere plurime. Quid multa? Inter nauticum clamorem, precationes deorum in cassum, turbatis omnibus et luce perdita, disgregate non quo ceperant abiere; plures Nauplii dolo, mortis indigne filii dolore tracti, in Capharei scopulos periere; non nullas absorbsere lybice Sirtes; quedam inter sparsas Egeo mari Cicladas deuolute sunt; alie summum ad eurum sumpsere equor, et quo tendebant omnes pauce deuenere. Sic, ex superstitibus tempestatis, Menelaus una cum Helena in Egyptum apud Polibum regem transuectus est. Menesteus, Athenarum rex, nausea fatigatus, cum Melos appulisset, clausit diem. Diomedes in oras Yllirici constitit, sub Gargano monte conpulsus. Ulixes, per altiora deuectus, quorsum appulerit non satis certum est, esto ad Calipsonis insulas dicat Homerus. Agamenon – ut de reliquis sileam – fere solus ad exitium suum Micenas peruenit, anxius, ex uictore uictus, et deiectus ex triunphante, ubi festos quos sperauerat dies miser uertit in lacrimas. Nam, cum regnum pene omne ab Egysto, Thiestis olim filio, occupatum comperisset et genialem thorum adulterio turpi pollutum, satis aduertit se, dum alienas ruinas expeteret et rubores expiare fraternos, in suos misere incidisse, longeque sibi in patria plus superesse belli quam detulisset ad Frigios. O inter natorum funera, reinas Troie fumosque, felix Priamus si fessa laboribus uita te ad hunc usque protulisset terminum, ut uidisse potuisses – quod Hectoris uirtus, quod regum Asye nequiuere uires – in uindictam tue desolationis procellosum mare, rabidos uentos, scopulos et proximorum manus arma sumpsisse! Quid tandem? Dum, incertus sui, Agamenon ficto uultu iubet parari conuiuia, Clitemestra, seu instigante dolore eo quod Cassandram sibi superinduxisset Agamenon, seu timore pene adulterii perpetrati, seu amore suadentis adulteri, in mortem eius conspirans dolos excogitat. Illique in cena, ut placet aliquibus, et – ut aliis – e lecto surgenti nudoque uestimentum exhibuit in quo capitis nullus erat introitus; quem dum quereret, reliqua induta parte, impeditus nec uidens, in manibus expectantis Egysti concessus et hortante Clitemestra occisus, et ab occisore regia omnis regnumque occupatum est. Sic qui in terris Martem, in undis Neptunum uirtute superasse sua uidebatur, ab infausta coniuge et Egysto sacerdote superatus est; et qui in remotis alios uicerat, in propria uictus est domo; qui regibus imperauerat, coniugis nequitiam euitasse non potuit; et cui cesserat Troia, Egystus non cessit adulter: tantum fraus scelestumque facinus uirtuti preualuit. XVI. Paupertati applaudet. Quid – queso – aliud summa secum ferunt imperia preter mordaces curas, pauores noxios, multorum inuidiam, casus altissimos, et persepe flebiles exitus atque ignominiosos, auro purpura gemmis et inani quadam gloria tectos? Hec inter, suscipientium periculo maximo, blandus se cupido inserit, et laxatas epulis et letitia mentes uenenis suis inficit facile; que, quot flammas, quot excidia, quot occisiones intulerint, si Troia satis ostendisse non potuit, Agamenon insuper truncatus ostendat. O male cognita pluribus humilis et appetenda paupertas! Tu sola, dum nature leges obseruas, nocuas solertias subigis, caducos uilipendis honores, discursus hominum uarios transfretationes nauticas et sudores rides armorum, et dum superuacanea despicis, estiuos soles nuda facile pateris, hyemales brumas summa patientia superas, umbris contenta nemorum, et rudi pluuias euitasse sub tecto; si fames instet aduersa, longe fortiori pectore perfers quam habundantiam qui potant gemmis et auro; te lubricus amor, te delitiosa lasciuia, te Venus sordida aut non sequitur aut fugit; tu per caueas et lupanaria coram lenonibus, per siluas et nemora coram latronibus, per uillas et compita coram inuidis, insidiarum secura discurris: tibi stabilitas, tibi immunitas, tibi, si qua est quies in mundanis, concessa est. Tu artificiosa, tu ingeniosa, tu studiorum omnium laudabilium mater egregia es. Te Fortuna despicit, quam tu uersa uice contemnis. Quid dotes tuas enumerare fatigor? Infinite sunt, et omnes uirtute conspicue. Si tecum xenocraticel cenasset Agamenon, uix credam in eum quid ausus desidiosus fuisset Egystus. Si tecum domum per noctes uigilans Clitemestra curasset, nulli dubium quin casta potius uiri reditum exoptasset quam timuisset adultera. O quam pulchrum, sanctumque plurimum tecum paruis insistere laribus, rura diligere, solitudines colere, superflua uilipendere, sub arborum umbra secus argenteos riuulos meditari celestia! Petant igitur, uolentes, sublimia; me cum Diogene tuo, cum Curtiis et Fabritiis securum siluestris et paruula seruet domus. Sane dum in uota mea uerba profundo, perfidiam dilecte mulieris Sanson exclamitans adest; et ut a desideriis to meis desistam, et in se calamum uertam exposcit. Cuius uirtute si leo prostratus est, superatus est populus, et templum corruit ingens, nonne dignum est ut et eius precibus meus annuat calamus? Est equidem; et ideo in ipsius infortunium ueniendum est. XVII. De Sansone. Prenuntiante per angelum Deo ex Manue,l israelita quodam, et pulcherrima eius uxore Sanson progenitus est. Qui, cum nazareus esset, comam Dei iussu seruans, et sibi a sicera cauens et uino, in floridam iuuentutem atque preualidam et admirabilem cunctis excreuit. Cuius fortitudinis apparuere insignia prima dum· ad uirginem a se dilectam desponsandam in Philistinos, acres tunc populos, illi ire contingeret, et leonem ex adyto in se eleuata fronte uenientem impauidus expectauit, occidit, et tacuit. Ingentis animi nobile argumentum magnalia a se facta imputare Deo, et ni oportunitas instet, nunquam in propatulo reserare. Tandem illud idem iter dum faceret, et in ore cranei oppresse a se nuper belue mellis fauum forte repperisset et comedisset, cognatis ex coniuge, appositis soluenti muneribus, problema proposuit inenodabile fere, cuius occultum cum aperuisset blanditiis coniugis, aduertit liquido eius opere illud ab affinibus solutum esse. Ob quod meritum coniugalis amor uersus in odium est, et altera sumpta, illius populi ex affine factus est hostis. Et cum iam ceree messes proximam maturitatem ostenderent, nouum et inusitatum ultionis genus commentus, facibus caudis uulpium alligatis, et hostium agris immissis, sata et arbusta exussisset omnia, irritassetque facinore Philisteos, ab eis Israelitis in satisfactionem tanti sceleris uinctus postulatus est. Qui, dum ligatus funibus traderetur, eis brachiorum tractu confractis, maxillam asini in conspectu forte iacentem arripuit, qua, loco ingentis claue usus, Philisteos illum trahentes cecidit atque fudit; et obtenta uictoria sitiens, scaturientem diuino opere fontem ex maxilla uidens, potans refocillatus est. Hoc illi apud suos in cumulum uirtutis excessit, iudexque – summi magistratus nomen – apud Israelitas illo tunc ab eisdem habitus est. Nec defuerunt qui leonem a se occisum Nemeum dicerent, et Herculem arbitrarentur Sansonem: quod etsi non affirmem, contradixisse nescio quid resultet. Is, ergo, dum frustratos taliter Philisteos flocci penderet, in Gazam eorum oppidum tendens, apud meretricem cuius forsan pelicatu lasciuiens utebatur diuertit, noctuque surgens firmatas ob se capiendum a principibus ciuitatis seris et ferreis uectibus atque clauibus portarum fores, eas e cardinibus demptas in uerticem montis Ebron humeris to transportauit, et abiit. Sed guid tanta? Magna hec erant, imo permaxima ad glorie apicem obtinendum, quam hac in uita felicitatem arbitramur inscii: sed rerum finis expectandus in omnibus. Qui leones inermis exenterare, qui maxilla hostes conterere, qui reuulsas ex cardinibus ualuas in montium uertices portare potuerat, lubricum Fortune ludum sistere non potuit. Nam dum sibi nimium confideret, et meretriculam – nomine Dalilam – apud hostes degentem adamaret perdite, ab ea corrupta pecunia post lusiones aliquas paucis lacrimulis exortum est in quibus tanti roboris permaneret causa. O bone deus! A coniuge paulo ante deceptus, a fictis lacrimis uerbisque meretricule uictus iterum decipiendum se tradidit homo ferox. Verum erenata malitiis mulier, postquam ab hostibus instructa dormienti crines quos ipse a natiuitate sua intactos seruauerat abstulit, illum etiam fere effeminatum in manibus hostium illudendum concessit. Cui e uestigio debilitato effodere oculos, et intrusum carceribus defatigari iumentorum more ad molas manuarias coegere. Sic aduersa credulitas, sic amantis pietas, sic mulieris egit inclita fides, ut quem non poterant homines, non uincula, non ferrum uincere, a mulieribus lacrimulis uinceretur, et agente Fortuna, ubi hostibus suis terrori erat, uerteretur in ludum. Grandis equidem – ni fallor – descensus iste; quem uir, aliter ingentis animi, diu tolerasse non potuit. Nam cum illi iam lapsu temporis coma excreuisset iterum, restituteque uires uiderentur perdite, congregati Philistei celebremque diem et publicum sacrum Dagon deo suo agentes, iam epulis mensisque remotis, iusserunt ut eis coram duceretur infelix, ludo diem solemnem hilarem redditurus. Qui a puero ductus, postquam paululum se ludens exercuerat, ridentibus cunctis cecum hominem Israelitarum iudicem coram ludere, quasi fessus, duce puero, columnis duabus, quibus omne fere fani fastigium insidebat quieturus adhesit, indignansque secum ambas tempore sumpto ulnis amplectens clamitans inquit: – Cum Sansone omnis suus pereat hostis –. Inde miro illas robore in se traxit, quas in ruinam omne continuo edificium secutum est, cum Sansone opprimens qui eum ludentes aderant. Quo in casu tria milia uirorum mole oppressa graui periere. Et sic qui principatum Israelitarum uiginti tenuerat annis, despectus orbusque uitam non ferens, mortem sibi consciuit et hostibus. XVIII. In mulieres. Blandum et exitiale malum mulier, paucis ad salutem ante cognitum quam expertum. He quidem, quodammodo Dei uilipenso iudicio, non ad societatis gradum reassummendum, a quo suo deiecte merito sunt, quin imo dum ad imperium conantur, malitia quadam innata, in miseros fere omnes coniurauere uiros. Et si faciem roseo colore ac uiuido fulgidam, oculos longos graues atque ceruleos, auream crispamque cesariem, os cinnameum, exstensum nasum, eburneum collum, recte ex rotundis surgens humeris, pectus duplici quadam duritie atque rotunda tumorositate leuatum, extensa brachia, manus tenues, protensos digitos, et gracile corpus, paruumque pedem, plurimum in suum propositum posse cognoscant, tota tamen solertia in id uigilant, ut, his quodammodo a natura concessis aliis superadditis industria sua quesitis, habeant quod intendunt. Seque ante alia inuicem consulunt, et quod uidetur nature forte uitio superfluum resecant arte, et defectus mira sagacitate resarciunt. Nam nimia macilentia tenuem uirginem mellitis cibis et offis in grossitiem trahere, pinguem ieiuniis aut acetis iunceam reddere, curuam aduersa contractione dirigere, humeros superbos reprimere, demissos extollere, colla distrahere, breuem longare, claudam etiam rectam reddere satagunt. Quid manuum tumorositates, quid faciei lentigines, quid oculorum maculas quid aliarum partium defectus dixerim? Quibus omnibus, Hippocrate non uocato, medentur doctissime. Sic fuscos aquis aureos reddere crines; porrectos calamistro crispos et anulatos facere; frontem minus latam subtractione pilorum ampliare; supercilia extensa iunctaque forcipe disiungere, et in tenuem deducere girum et perpetua nigredine tingere; dentes casu sublatos reformare ebore, fuscatos pigmentis gummisque in albedinem reuocare pristinam; exili uitro quos aliter carpere nouacula nequiuere pilos e facie tollere; cutisque grossitiem radentes minuere; decoloratam faciem et pallentia pingere labia; seque suis artibus tales facere nouere ut, quas incompositas ante putasses deformes, cultas ipsam Venerem arbitrareris. Quid si addidisse uelim quibus in modis crines flauos componant, dum hos circumuoluunt capiti, illos in nodum cogunt, alios in cincinnulos uertunt; quibus pingant floribus; quibus ornent corollis, quibus aureis gemmeisque infulis aut coronis seu tenuissimis in auram paululum dimissis uelis insigniant? Quid si uestes descripsisse? Ad regum purpuras deuenere, auro pretiosisque lapidibus insignes; rituque bec Allobrogas, Heduos illa, ista Cyprios, alia Egyptios aut Grecos fingit uel Arabes, cum ytalo non sufficiat incessisse habitu, non sufficiet calamus, non papyrus. Demum astutia muliebri mentes hominum terebrantes, sensere acutius quis incedendi modus, quando pectoris delitie, quando cruris paululum ostendendum sit; qua oculi parte prospiciendi sint homines, qua lubrica gesticulatione trahendi; quis faciem deceat risus, et – quod optime nouerunt – dum tempus est, id nolle quod uelint ostendere. Sed quid earum artes nescius explicare conor? Ante celi sydera uel maris to harenas dinumeres. Hec tamen palam omnia: que sint in conclaui mellita uerba, que blanditie, que lasciuie, que si oportuerint lacrime, que illis plurimum obsequiose sunt, honestius tacuisse arbitror quam narrasse. His igitur tot et talibus, seu ab eorum aliquo, sepissime capiuntur spectatores egregii, quibus plus cure oblectatio uoluptatis est quam uirtutis labor. Qui dum aduertentes quas ipsi confecimus catenas confringere nequeamus, in exitium sepissime ruimus. Hei michi! Satis ad perniciem erat humani generis rudis forma, nisi tot superadderentur ministeria. Ea forsan captus est primus homo: his captus est Paris, captus Thiestes et Pyrrus; his decipulis grandis pre ceteris Hercules in excusationem mortalium ceterorum occupatus est, adeo ut non solum Deyaniram, predilectissimam sibi, uerum se ipsum amplissimamque famam suam obliuisceretur omnino, seque sic dilecte puelle iussis obsequentem redderet, ut, fortitudinis omnia argumenta deposita, nens muliebre officium exerceret. His Sanson, populi Dei iudex, deceptus est tonsus orbatus atque detentus in gremio adamate puelle eiusque fraude ab hostibus suis est, et puerorum etiam factus ludibrium. Tantum igitur in tantis hominibus morsicantes oculi uenustas forme et artificiosa puellarum lepiditas potuere. Et quod turpius est, non ea in etate in qua plurimum solent cupidinis excandescere flamme, uerum eis iam senescentibus correpti sunt. O mortalium predulce malum, mulier, quid concupisci potest quod nolis? Quid uis quin audeas? Quid audes quin perficias? Ergo in tam ualidas humane libertatis hostes uellem iuuenes, reseratis mentium oculis, dum formarum muliebrium arbitri ad spectacula presidemus, troianum intueremur incendium, Agamenonis necem, Herculis desidiam et Sansonis orbitatem; et earum insuper meditaremur ingenium artes et laqueos; et mentis prospiceremus acie quot et que nepharia etiam uulturibus abhorrenda, sub illa oris colorata pigmentis pellicula, sub uestibus aureis atque purpureis abscondantur; insuper qui simus et ad quid nati utinam sano intueremur animo, liberique et indignantes, animali tam indomito recusaremus subicere colla. Et si dicta mouere nequeant, saltem efferati mores earum timorem inicerent, et cautiores nos earum in amplexibus facerent. Auarissimum quippe animal est femina, iracundum, instabile, infidele, libidinosum, truculentum, uanis potius quam certis auidum. Si mentior, acta patent: auro Dalila Sansonem tradidit hostibus; Euridices cupiditate monilis Anphioraum latitantem detexit; Danes Iouem, in aurum uersum, per tegulas effluentem aduersus uirgineam honestatem, suscepit in gremio; Aragnes se a Pallade uictam suspendio confessa est; Amata ob Enee uictoriam laqueum induit; Phyllis amore Demophontis inpatiens se suspendit. Cui se Nysus, Megarensium rex, tutius credidisse debuerat quam Sylle? Hec feruens libidine hosti patrem cum patria tradidit. Qua in parte securior quam in coniugis sinu esse debuerat Agamenon? Hec urens semiuinctum adultero perimendum concessit. Sino Semiramidis inclitam ob pruriginem legem; Herculem Ioles blanda seduxit; Egyptia Salomonem; Antonium Cleopatra; Poppeia non semel tantum relictis uiris adhesit adulteris. Quotiens insuper, quo promptior apparebat pecunia, ibi Sempronie uerti illico animus compertus est; Medea patrem spoliauit, fratrem discerpsit, propriis filiis non pepercit; Prognes non Ytim filium tantum occidit, sed coctum patri comedendum apposuit. Eamus igitur – ne plura referam – iuuenes cecique nos laqueis mulierum inseramus; tam pio animali tam fido tam benigno animas nostras commictamus, consilia reseremus et credamus substantias. Si sint qui dicant sibi nec Sansonis esse uires et Herculem captum, prole posteritatem generis esse seruandam, nec omnes esse tam execrabiles mulieres, non inficiar; meminisse tamen hos uolo, si Antheum sternere, Diomedem perimere, triplicem superare Gerionem, aut Cerberum trahere nequeamus, mente etiam constanti atque uirili ipsum Herculem lasciuientem superare, et laborantem equare possumus (et a tenellis uirgunculis superatum hac in peste legisse potuimus). Preterea non potuere Ulixem Circis pocula decepisse, Sirenarum cantus tenuisse nec maris exterruisse pericula. Nemo alios rite uicit qui se ante uicisse non potuit. Si ergo quam mente geris effrenatam conculcabis libidinem, frustra explicabunt retia, frustra mulieres apponent laqueos. Que quidem, etsi prolis gratia appetende sint – quod ego absit ut negem – non tamen eis subiacendum est. Si homines sumus, cur nobis sint care monstrandum, nec quoquo modo diuidendum nedum illis concedendum in nos imperium est (ut effeminati quidam in maximam suam perniciem fecere quandoque) nullis lacrimis, nullis earum querelis credendum, ab astutiis earundem tanquam a capitali hoste cauendum est. Nec animo teneo sic omnes peruersas esse: quis dubitet quin in tam maxima multitudine reperiantur alique pie, modeste ac sanctissime et dignissime reuerentia summa mulieres? Sino christianas, ex quibus plurime grandi mentis integritate, uirginitate, simplicitate, castitate, constantia aliisque meritis floruere: sed et gentiles alique summis preconiis meruere laudes. Que siquando reperiantur, amande colende et pro uiribus extollende sunt, ultra quam homines. Nam sicuti magis quam in Briareo in pigmeo miranda esset uirtus herculea, sic in muliere quam in homine commendanda est. Sed quoniam rarissime sunt, ne dum Lucretiam querimus, in Calphurniama aut Semproniam incidamus, omnes fugiendas censeo, debito posteritati concesso. XIX. Miseri quidam. Nondum satis in muliebrem libidinem et stultitiam amantium perdite pro uotis scripseram, et ecce flentium auditus est clamor. Quos inter Pyrrus Achilleides, fere primus post deuios cursus equoris, Troia capta, et actam pyrraticam et concessam Heleno Andromacam et deductam Hermionam, se fraude Maccarei sacerdotis in templo Apollinis delphici ab Horeste querebatur occisum. Post hunc et Euander archas sparsa canitie scerpta barba, scissa ueste tremula uoce gemens senectutem suam cede Pallantis unici filii sui destitutam execrabatur; sic et plurimi succedebant. Sane quoniam ad laborem, non tamen ferrei nati sumus, sentiens me defatigatum scribendo, quiescendum paululum ratus sum et quasi ceptum opus diuisurus per libros sim, primum hic uolam sumpsisse finem suum; non equidem quod aliqualis, considerato totius libri processu, inter precedentia et consequentia quantum ad intentionem summariam diuersitas uideatur que oportune per libros distinguenda sit; sed ut morem uiatorum sequamur qui, etiamsi per late patentia plana iter faciant, nunc insigni lapide, nunc uetere quercu, quandoque sacello aliquo, non nunquam limpido fonte riuulo aut flumine, quod continuum est distinctis signant spatium; ut tam preteritum quam futurum facilius metiantur laborem, et euentus suos clarius quibus uelint queant ostendere. Sic et nos quod equo poterat absque discriminatione passu procedere, quotiescunque fessi ad insignem aliquem qualicunque de causa ueniemus, quasi ibidem morulam contracturi, signum imprimentes, illius libri finem esse dicemus, ut, talibus metis impositis, possint lectores et spe oblectari propinquiori et facilius meminisse quod uelint. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber primus explicit. Incipit secundus eiusdem feliciter. Liber II Incipit secundus eiusdem feliciter. [Prohemium] Forsan erunt qui dicant iam dictis exemplis satis ostensum esse que sint Fortune uires, que mortalium rerum stabilitas, quam fallax felicium orbis huius spes et inanis gloria; et ob hoc, si quid ultra monstraretur, superfluum. Ego quidem fatebor ultro unico, nedum tot exemplis, generosos posse moueri animos, et in rectum reduci: sed non talibus tantum hic assumptus est labor. Sunt plurimi adeo rebus perituris innixi, ut uix etiam strepentem assiduis tonitruis aerem sentiant, nedum facili sono labentia uerba percipiant, quos continua semper incumbentium casuum reuerberatione feriendos arbitror, ut, uti assiduo aque casu durissimus perforatur lapis, sic et adamantinum cor talium longa narratione molliatur; et gratias agens his quibus satis est me huc usque laborasse, bona eorum pace ad obsequendum reliquis ueniam: ad quod iam reuocer sentio. Nam Saul, primus Israelitarum rex, omnia clamore perturbans et acri uultu ac fracta uoce singultibus adest et innixus haste, suas queritur erumnas. Credo illum uetusto more nequam spiritus agitet. Quem, eo quod in eius manibus ante alios omnes totius reipublice Hebreorum gubernatio data sit, ut huic libro daret initium libens assumpsi. I. De Saule rege Israel. Erat igitur inter Israelitas ex tribu Beniamin uir quidam, agris atque gregibus uacans, eique Saul filius, quem Deus, clamore Israelitarum regem petentium motus, eo quod procere stature et robusti corporis esset et pulchra facie, Israelitis elegit in regem. Fuerat quippe is perditas per camporum deuia asinas patris quesiturus, quas non inueniens, sciscitatus quorsum ierint, suasione pueri comitantis, ad Samuelem diuino ore loquentem accessit. Qui facto ei conuiuio, et arietis armo apposito, Dei monitu fusa super caput eius lenticula olei, illum Hebreorum unxit in regem. O felix (si uulgi sequamur opiniones) euentus! Sequenti uero die, non absque omnium suorum admiratione, inter uatum cuneos susceptus uidens effectus est. Vere felicissimus iste successus: quid enim potest optabilius contigisse mortali quam uti mente diuina, eiusque archanum eo uolente absque nube uidere futurum? Is autem in Maspha a Samuele, qui iudex prefuerat Hebreis, sorte proiecta uniuerso Israeli, ex asinarum quesitore rex eleuatus, cum ex suscepta dignitate iam animus esset alter a primo et longe solito maior factus, in Naas, Ammanitarum regem, Iabitas Hebreos infestantem, coactosque in deditionem dextris priuantem et oculis, armatus cum exercitu prosiliens, cesis fugatisque Ammanitis, trucem regem peremit, et, preda honustus, uictor in patriam rediit, maxima cum letitia amicorum. Inde robusto animo Moabitas subegit; Palestinos sepius fregit, Ydumeos contriuit, atque reges eorum a facie sua pauefactos abiecit. Post hec Amalechitas uno certamine superauit, eosque usque ad minimum etati nec sexui parcens, iubente sic Deo, deleuit, regemque eorum Agag aduersus preceptum seruatum redargutus, iussit trucidari in Galgalis. Quid eius omnes uictorias, quid partas bello predas ac cumulatos excidiis hostium honores singulos describam? A Pelusio Egypti usque ad litora Rubri maris quidquid includitur, exceptis Sicimitis, armorum ui ac uirtute sua, fauente ceptis Deo, felicissime uicit; unde, tam ex gestarum rerum quam filiorum pulcherrima prole et regio cultu amplissimo famosus tremendusque rex, inter ceteros orientis effulsit. Parauerat quippe sibi, ex opimis predis a se quesitis, currus bellicos, equos preualidos, insignes armigeros seruos, aureum dyadema, arma etiam auro superintexta, et cetera quibus reges uti solent insignia. Qui dum gloriosus regio resideret solio, male eius memor qui illum a gregibus uel campestribus sublimarat in tam grande fastigium, diuino iudicio inimica Fortuna gloriam sue magnificentie turpi fedauit caligine. Nam ob seruatum Agag aduersus mandatum, sacer spiritus illi sublatus est, et per consequens futurorum uisio. Hinc secuta frequens suorum cedes, exercitus fusi, oppressi populi qui semper erant ante uictores, eique furiosa est superaddita egritudo, in qua etsi non assidue, per interualla tamen ab immundo uexabatur spiritu; et cum cuncta medicorum frustrarentur remedia, cantu solo et sono mulcebatur cithare. Ad quod cum Dauid, Iesse filius, quem sibi iam Deus elegerat, adhuc puer in utroque doctus, gregibus sublatus paternis e pascuis in aulam regiam deductus esset, tangebat cytharam ac hymnos oportune psallebat. Qui, cum ictu funde minitantem ac proclamantem in Hebreos et regem phylistinum prostrasset Goliam, hominem statura pregrandem et eo usque inuictum uiribus, et ob id chorus letantium in ampliores eius laudes quam Saulis decantasset hymnos, ubi regis gratiam meruerat, illi odiosus effectus est. Nam cum paulo ante in scissura pallii renitentis Samuelis Saul regni sibi auferendi sumpsisset omen, in laudibus Dauid futurum illud auspicatus est; nec obstitit quod sibi Dauid, centum preputiis Phylistinorum a se quesitis seu ex illis – ut placet aliis – et sexcentis capitibus uirorum, Micol, regis filiam, acquisiuisset uxorem, nec Ionathe filii preces, nec quod eum in spelunca primo uentrem exonerantem nec secundo dormientem in castris a morte seruasset, quin eum tangentem lyram bis lancea peteret, in illum sepius insidias strueret, et palam etiam animam suam quereret. Regi quippe et cui mauis turpissimum ac detestabile in benemeritos tam impie, tam ingrate seuire. Quid demum? Dum hinc ira, inde odio, illinc furore, et bellis undique iam despectus hostibus uexaretur infelix, uenientibus Phylistinis apud Gelboe montes, infeliciter eduxit exercitum, et, quantumcunque Samuel premortuus ante diu – si credendum est – Phytonisse opere – mirabile dictu – reuocatus ad superos, illi suum futurum excidium predixisset, aduersus uaticinantis imperium – sic enim eum sua fata trahebant – iniuit pugnam in qua, dum instantibus hostibus suos undique cedi ac fudi uideret, et turpi cuncta fedari clade, ac circa se Ionatham Aminadab et Melchiss spectande indolis iuuenes, filios suos, confossos cerneret et se saucium nosceret, dolore percitus graui, mortem a superstite armigero suo deprecatus est. Qui cum timeret in dominum manum ponere ac renueret, ipse ne uiuus ad ludibrium in manus aduersariorum ueniret, gladio superincubuit suo et cum sanguine spiritum fudit. Que mors, etsi infelicis, magnanimi tamen regis fuit. Quid regi turpius aut dedecorosius esse potest quam hostium catenas induere? Eius inde cadauer et cadauera filiorum, a Phylistinis armis nudata regiis et Astaroth deo suo dicatis, ceruicibus priuata sunt. Que per ciuitates eorum et oppida delate, signum sumpte uictorie prebuere. Nec illis sat hoc fuisse uisum est, quin imo trunca corpora, in muro Bethsan suspensa ab eis, funestum aliquandiu cunctis fuere spectaculum. II. Obedientie commendatio. Talis igitur ex agris ad thronum sublimati regis exitus fuit. Sic primis aduersa sunt ultima, sic uertit Fortuna uices, sic Deus iustas iras suas ulciscitur. Cui profecto mos gerendus est, et cum humilitate omnis obedientia exhibenda. Ipse quid uelit, quid iubeat, quid agat optime nouit, et iuste operatur in cunctis: quod si rite considerasset Saul, in suam perniciem formositati Agag non pepercisset. Quid stultius – queso – seruulum audere pro arbitrio suo sapientis Domini mandatum interpretari, et suo quam imperantis malle iudicio obsequi? Habet hoc annexum obedientia: ut nulla ex parte mandatorum terminos exorbitet executor. Quam non immerito suaserim amplexandam et maioribus totis exhibendam uiribus: es quippe domatur ferocitas animorum, ostenditur mentis humilitas, comprimuntur uitia, exhilarantur uirtutes, ordo seruatur in cunctis et redditur ociosus iustitie gladius: hac regna florent, ampliantur urbes, et mentium tranquillitas seruatur. Cum igitur solertie mater sit et nouerca desidie, ad eam ultro ueniamus, omni superbia posita, ut dum Deo obedientes efficimur, efficiamur aliquando eius etiam munere imperantes. III. Pauci flentes. Globus dolentium regum, quam cito Saulis uerba finita sunt, affuit. Quos inter Adraazarus rex Sophin, et Adadus, Syrie et Damasci, querebantur se secus Eufratem, a Dauid prostratis exercitibus atque cesis, oppressos fugatosque; et e culmine sue maiestatis fuisse deiectos. Inde ueniebant Syrus Mesopotamie, Syrus Ammanitarum, Micas, Scobus aliique reges, omnes plorantes, dolentesque quia auspiciis Dauid a Ioab, militie sue principe, armis superati sint, atque gloria sua priuati. Sequebatur et hos Roboam, mestus et plurimo quanquam tardo rubore suffusus. Qui quam cito uenit ad oculos, eo quod sua stultitia, imo superbia, egerit ut ex duodecim regni sui partibus illi due relinquerentur, ut de eo scriberem non absurde, cum rex mutilus uideretur, obtinuit. IV. De Roboam Iudeorum rege. Roboam rex, illius ingentis et admirabilis sapientie uiri Salomonis, Hebreorum omnium regis, filius fuit ex Nomoa Ammanitide genitus. Cui tantum fulgoris patris sapientia et aui benignitas acquisiuerant, ut siquid illi uirtutis fuisset, fere labore minimo sui temporis reges anteisset ceteros fama. Sed postquam paternum conscendit solium, tanta superbia elatus est, ut non tribubus Israel dominantem, sed se tenere sub pedibus extimaret sydera. Hic patri mortuo funeralibus persolutis, uenit regio comitatu fastuque timidus in Sicem, quo se uniuersus congregauerat Israel. Qui – ut moris est populorum circa initia imperii regnaturum placide exorare ut benigne regat, onera subleuet, commoda ampliet, et patrio ritu cuncta gubernet – orantes uti humanitate sua ab impresso a patre ceruicibus suis pondere eos leuiare paululum dignaretur, spreta seniorum sententia, iuuenum secutus consilium respondit: – Si a patre flagellis cesi estis, ego uos scorpionibus lacerabo –. O male dignum regi responsum, a facie cuius uix decet quenquam abire dolentem. Populus autem, tam acri preter spem responso commotus, illico in seditionem uersus, ex duodecim tribubus decem regi aduersam sumpsere sententiam; rebellantesque regem sibi Ieroboam, Nabath filium, prefecere; et Adoram, tributorum questorem,s a Roboam missum ut irritatos leniret uerbis melioribus, lapidarunt. Quod audiens Roboam, paulo ante turgidus atque insolens, terrefactus currum conscendit, et infestante auriga equos non prius a fuga destitit quam Ierusalem, regni sui arcem, intrasset. Aduersus quem euestigio Sisoth, Egyptiorum rex, audita seditione, surrexit; et cum iam longe lateque cum amplissima armatorum manu uagasset, et obsistente nemine igne ferroque cuncta triuisset, Ierusalem admouit exercitum, regemque nuper tumidum turpissime latitantem uasta circundedit obsidione. Qua coartatus, Roboam facile cognouisse potuit quid flagellis cedere et quid scorpionibus lacerare sit populos. Sed posteriorum in talibus cognitio peccatorum potius doloris augumentum quam salutis solatium est. In cassum enim firmamus presepia, cum iam latro boues eduxerit. Obsessus igitur Roboam et fatigatus laboribus, deficiente inedia populo, nec scorpionum ictus spem subsidii afferrent aliquam ad salutem, turpi cum Sisoth inito federe illum suscepit in patriam. Cui contra fedus agenti, exinanitus et debilis, qui nuper paruo digito – ut aiebat insipiens – uires lumborum patris anteibat, urbem preclaram et templum a Salomone editum pre ceteris memorabile spoliare permisit. Sisoth autem, ingenti preda ditatus, recedens regem superbum et exhaustum ignominia eterna fedatum ac sibi tributarium liquit. Roboam autem, infelicem animam trahens, eo postremo deuenit ut tabescens delaberetur in mortem. In qua nichil illi splendidius quam in uita successit: quam ob rem secum nil aliud fere deportauit ad inferos regium, quam quod more maiorum et ipse conditus sit sepulcro. V. In superbos reges. Quid – inquient – se momentaneis rebus totos non aliter quam firmissimis commictentes? Vix dum conscenderat sedem regiam Roboam longo maiorum suorum labore, stultorum iudicio, firmatam, et ecce paruula illi portione relicta, reliquum omne regium subtrahitur; et hoc paucis agentibus uerbis, ex quibus tanquam ex seminario multa et maxima bella, incendia et desolationes urbium, cedes regum et diuinarum rerum labefactiones secute sunt. Meminisse quippe presidentes debent non esse populos seruos, sed conseruos. Nam, uti ex sudore populorum regius fulget honos, sic et uigilantia regis populorum salus et requies procuranda est. Qualiter hoc faciant principes hodierni uiderit Deus. In tyramnidem uersi sunt regii mores; et despecta impotentia subditorum, auro gemmisque splendore uolunt longo seruientium ordine circundari, palatia in excelsum erigere, grege pelicum et histrionum deformi sodalitio oblectari, obscenitatibus aures complere, conuiuia in longissimam noctem deducere, ebrietatibus atque ignominiosis libidinibus uacare, dies in somnos profundissimos perdere, populos in suam salutem uigiles permanere, bella non iure sed iniuria summere, magnificum arbitrantes consilia proborum respuere, sibi tantum credere, bonos deprimere, improbos extollere, ciuitates uectigalibus onerare, ciues torquere, in exilium agere, trucidare et luti more calce calcare. O scelestum malum! O predonum lurconumque, ne regum dicam, inhonesta et horrenda facinora! O longa, imo uecors patientia populorum! et stolida confidentia dominorum, si putent, dum talia peragunt, a populis obsequi sibi cum fide! Queso: cum uideam eum cui honorem meum, libertatem, maiestatem, officium, preminentiam omnem concessi, cui obsequium iussus inpendo, cui desudo, cui substantias meas impartior, cuius in salutem sanguinem effundo meum, in extenuationem, desolationem, uituperium et perniciem inuigilare meam, sanguinem sitire, haurire, emungere, inhonestis feminis et perditissimis quibuscunque hominibus prodige facultates, quibus substentare egenos et miserabiles debuerat, effundere atque disperdere, et in consilium niti pessimum, et pessimis operibus delectari, ac circa salutem publicam segnem torpentem desidemque uidero, regem dicam? principem colam? tanquam domino fidem seruabo? Absit: hostis est. In hunc coniurare, arma capessere, insidias tendere, uires opponere magnanimi est, sanctissimum est et omnino necessarium, cum nulla fere sit Deo acceptior hostia tyramni sanguine. Durum quippe et importabile pro meritis iniuriam reportare. Recalcitrent quantumlibet reges: si centies negent, regnant tamen suffragio populorum eorumque uires illos formidabiles faciunt. Quas si quis minus iuste cedibus aut iniuriis extenuet, suum sentiet confestim diminutum imperium: quod a Sisoth Roboam facile demonstratum est. Sed quid populum dixerim? Nec ex plebe minimus uilipendendus est: sibi quisque inpulsus magnos sub pectore fert animos; et regum uita, quantumcunque satellitum presidio uallata sit, longior extimari non potest quam is uelit qui pro morte eius suam uitam effundere dispositus est. Solus in Etruscorum castra penetrauit Mutius; et si notitia regis affuisset ut animus, media in multitudine suorum occisus cecidisset Porsenna. Maxima singulares homines ausi sunt, et ausa perfecere quandoque. Iunius Brutus omnem romanum populum in Tarquinium Superbum deuoluit; Virginius in Appium Claudium decemuirum; Pausanias Phylippum Macedonie regem inter filium et socerum trucidauit; seruus unus Hasdrubalem clarissimum Cartaginensium ducem occidit. Quid multos enumerem, cum etiam nullo interueniente exemplo notissimum sit? Discant ergo qui aliis presidere uolunt, si regna cupiunt esse longeua, et populorum stabilem fidem, cupiditates suas opprimere et frenare libidines, et – quod sanctissimum est – magis diligi quam timeri, ut patres non minus quam imperatores plebis subdite uideantur. VI. Aduentus gementium. Penitet me oculos prestitisse Hebreis aliisque illis regibus: tot ex eis coram cateruatim adueniunt; fere credam magis sua inertia infelices quam magna Fortune cura. Quid refert si rogem abeant? Instant; et more ostiatim stipem querentium, tanta quadam importunitate utuntur, ut quod petunt uix negare queam. Quid igitur faciam? Sufficiet, si uelint, summotenus eorum tetigisse fortunas. Conuenerant igitur habitu in uario plurimi, quos inter Ieroboam primus, decem tribuum Israel rex, horrida uoce se miserum deflens quod ab Abia, Iudeorum rege, prelio fusus sit, et ex suis multa militantium milia cesa; et quod eius post fatum, non solum non eius in regno proles successerit, sed omnis sua cognatio in campestribus a canibus auibusque deuorata atque consumpta sit. Hunc post sequebatur Zareas, olim Ethyopum rex, facie fuscus et crinibus hirtus, qui suam similiter deflens incusabat Fortunam, eo quod ab Asaph, Ierusalem rege, cum militia sua fatigatus et ultimo cesus, et regnum omne in predam uersum, urbes et oppida hebreo igne ac ferro deleta sint. Nec aberat longe Adab, rex Israel, se circumuentum atque regno priuatum et occisum a rege Baasam dolenter illacrimans. Cui adherebat mestissimus Zambrias, non minus breue sue felicitatis spatium quam infortunium ingemiscens. Aiebat enim se felici cum exitu Helam, Israel regem, occidisse regnumque et regiam occupasse; demum die septimo regni sui, cum ab Amarim aggrederetur et dissidentem a se populumcerneret, asserebat sese in regiam recepisse ibique cum nullum saluti sue remedium prospectans aduerteret, igne iniecto quasi rogo composito se cum regia combussisse. Erat ibi Adad, superioris Adad, regis Damasci, filius bis fusum ab Acab Israelitarum rege lugubri se conquerens uoce. Sic et singultu crebro gemitus frangens suos, Acab rex Adad execrabatur ingenium, et se ictu sagitte confossum sanguine dum fugeret arua fedasse. Cui genita iuncta erat Athalia, cuius latius explicare miserias, eo quod lacrimis madens sparsis crinibus latiores effunderet questus, uisum est. VII. De Athalia regina Ierusalem. Hec – ut iam satis apparet – Acab, regis Israelitarum, filia fuit; quam, ut amicitiam inter se et Iosaphat, regem Ierusalem, affinitate firmaret, Ioram filio dedit uxorem. Cui cum tam patris Iosaphat quam fratris Ozie, qui natu maior erat, morte regnum deuenisset Ierusalem, et Athalia coniunx regiis decorata notis est. Erat et eidem frater, qui Ioram etiam uocabatur, qui fere eodem tempore, moriente Acab patre, rex factus est; et sic tam uiro quam fratre regibus splendida, et – qui summus felicitatis semper mulieribus uisus est gradus – regi uiro filios successores peperit. Magna equidem ista sunt, ut honores sinam egregios pompas celebres laudes ingentes quibus regine extolluntur a populis. Sed patrem socerum uirum fratremque habuisse reges, et in spe regni procreasse filios, uertente Fortuna ludum, illecebra turpi fedata sunt. Prima quidem eius gloria pater trucidatus est et eius canes linxere sanguinem. Inde, cum uidisset uirum damnabili seuitia fratres necessarios et amicos lacerantem, in ultionem sceleris uidisse etiam potuit ab eo Ydumesm omnem defecisse, et in rebellionem uertere qui Labennami prouinciam habitassent, et Arabes secus Ethyopiam residentes armata manu nemine obsistente regnumm intrasse suum, et campestria in predam egisse omnia, stuprasse uirgines, ingenuos pueros duxisse seruos, captiuos homines, urbes et castra funditus euertisse; postremo ad id uenisse ut etiam Ioram regis filios omnes – inter quos forsan et ex suis fuere aliqui – preter Ochoziam occiderent, et uxores adulteriis et abusionibus labefactarent. Demum ipsum Ioram uirum suum a pestifero morbo correptum uidit et longa egritudine maximo eius tedio tabescentem, adeo ut ad ultimum etiam uiscera per posterius emictentem aspiceret, et tandem fedissimo mortis exalantem genere, et – quod non absque maxima mentis commotione uidisse credendum est – cadauer regis post obitum ab omni populo uilipensum, et opprobriosis prosecutum uerbis, nec honorem ullum funeralem inpensum eidem, quin imo, tanquam regia sepultura indignum, priuatorum ritu detrudi sepulcro. Quonam misellam posses reperire mulierculam, non sua sorte feliciorem, quam regno et splendoribus Athaliams Hanc eandem, ut ad tolerandas que seruabantur iniurias neruosiorem haberet, Fortuna pausillum placido uultu post tot erumnas prospexit, permictens ut cerneret letitia summa tam principum quam plebeiorum in regem Ierosolimarum Ochoziam filium sublimatum. Quo euentu etsi plurimum uidua letata sit, breuis tamen letitia fuit. Nam, cum Ioram regem Israel auunculum suum uisitasset, ictus sagitta expirauit fugiens. Cuius ob mortem, omissis lacrimis muliebribus, in regni cupidinem irruens, dirum excogitata facinus, in omnem Dauid posteritatem suo opere gladio seuitum est. Ioas, solus Ochozie regis filius, in cunabulis una cum nutrice, merito Iosabe sororis Ochozie, in domum Ioadam pontificis uiri sui clam deportatus neci sublatus est. Hoc patrato scelere, cruore insignita suorum, filii regnum inuasit regnauitque pro eo. Circa cuius regni initium ne fortunio tali nequam mulieri deessent lacrime, a Iehu quodam Ioram, rex Israel, eiusdem Athalie frater, in agro Nabaoth occisus est et – quod magni faciunt mortales in dedecus totius prolis – canibus auibusque proiectus; et Iezabel mater insignibus ornata regiis, eiusdem Iehu iussu ex turri celsa deiecta, rotis curruum et discurrentium equorum pedibus oppressa, corpus omne effuso sanguine quassatis ossibus cerebroque resperso attritum, et in tabem lutumque redactum est eo ipso in agro quem Nabaoth fraude sua abstulerat; et si que ex cadauere fuere reliquie, a feris alitibusque distracte sunt et uiscera etiam laniata. Inde, eodem imperante Iehu, ne mitius in fratres regine ageretur quam ipsa in alienos egisset filios, septuaginta, Acab filii, qui in Samaria alebantur occisi sunt; nec sub dissimulatione facinus oppressum, omnium quippe capita Iezraelam portata, palis circa ciuitatem interfectoris mandato in spectaculum desolate domus et progeniei Acab infixa sunt. Post hec eiusdem cognatos omnes, ut nemo unus remaneret, pari iussu trucidati. Inde Baal sacerdotes atque prophetas in templo eiusdem Baal occidi fecit atque comburi. Que si cum gemitu tanta tanque enormia suorum mala audiuit, et quesisse et scripsisse superuacaneum reor. Tandem cum iam septem regnasset annis, tam seua quam infortunata uidua, factione Ioadam pontificis, qui clam as e manibus suis raptum educarat, a regno deiecta est; et Ioas rege facto, dum multa diceret clamitaretque atque resisteret, crinibus seruorum manibus e regia dedecorose ac etiam uiolenter usque ad portam ciuitatis cui mulorum cognomen erat tracta, ibi turpissime obtruncata est. Et sic regimen et infortunium cum uita infelix Athalia finiuit. VIII. In immoderatam rerum concupiscentiam. Sit qui ex parte una coronas regias huius enumeret, fulgores et gloriam et leta initia superaddat; et ex altera, non dicam ignominiosas suorum cedes, tam suo iussu quam hostium potentia factas, sed solum exitum eius apponat, et iusto libret iudicio utrum caligini claritas aut claritati caligo cedat: mea – ni fallor – sententia, longe plus claritatis minus obfuscasset caliginis. Quid ergo miseri, quid ceci ad celsa tanto cupidinis aspiramus impetu? Quid adeptis superbimus? Quid casuris confidimus, postquam etiam facili nebula fulgores eximios obfuscari delerique discernimus? Reprimendus igitur est, maiorum exemplis admoniti, insatiabilis appetitus et uirtute acerrima coercendus, ut, dum minimis contenti sumus, humilitate ueram gloriam mereamur consequi. IX. In Hebreos. Vix e turbelis Hebreorum, sua homicidia crebra ac atroces in reges suos proditiones et acta, grandia uerbis pusilla facto, deflentium, plura promictens quam facturus sim, quasi ab inferis fugiens, me michi restitutus sum: iniecerant quippe tedium tot mutationibus suis, nunc Deo nunc dyabolo nunc in templo nunc in excelsis prestantes – ut aiebant – obsequium; et eo quod, iudicio meo, Fortunam etiam accusarent indigne, cum haberent uates egregios et diuino spiritu plenos, quorum suffragio Deo uolentes conciliabantur, et futura etiam cognoscebant, et ab eisdem quid illis agendum foret ad uictorias ex aduersariis obtinendas et sua perpetuanda regna monstraretur, et ipsi tantum discolit obiurgantesque et sui nescii, monstrata linquentes suisque beneplacitis obsequentes, Deo aduersante e manibus Fortune infortunia extorquebant, si infortunia dici possunt a suscipientibus habendo que curant. Vadant igitur, et apud alium pro tempore lamententur; michi quippe mens est cum aliis, quibus Deus non erat tam aperte consultor, morari parumper; et uenienti Didoni tyrie libens occurrere, cui forsan Fortuna fecit iniuriam. Video enim eam eo in habitu quo ultima sua die conscendit in rogum accedere, et pio pallore respersam lacrimis interdum ora rigantibus sua fata deflentem. X. De Didone regina Cartaginensium. Si ueterum literis fides ulla prestanda est, uix nationis alterius ob antiquitatem tam celebre nomen comperies ut Phenicum. Hoc enim, post Syrorum occupatum litus, miris artibus atque laudibus decoratum est, et usque in extremum occiduum claritate operum diuulgatum. Quorum ex ueteri regum prosapia creditum est Belum quendam, regem eorum, exortum; cuius post mortem Pygmalion filius Phenicum regnum obtinuit: Elyssa uero filia, cui postea Dido nomen fuit, forma eximia, Acerbe uel Sycarbe seu Syceol – ut aliis placuit – auunculo et Herculis sacerdoti, qui post regem apud Tyrios primum obtinebat honorem, coniugio iuncta est. Erat enim is aspectu decorus, iuuenis et magni uenerandique nominis inter suos, summe dilectus a coniuge quam ipse precipue diligebat. Verum eidem iudicio suo felicissime mulieri inde infortunii causa exorta est unde perdite arbitrantur mortales fere omnem letitiam exoriri: a diuitiis scilicet quibus plurimum habundabat Acerbas. Cupiditate quarum incensus Pygmalion, omnium auarissimus, ratus morte Acerbe se facile possessurum omnia, eum nil tale timentem occidit. Cuius mortem tam anxie Dido tulit, ut diu lacrimis et querelis dirisque in fratrem execrationibus satiari non posset. Tractu demum temporis cum lenitus paululum diuturnitate dolor rationi cederet, dum egra fratris mores et inexplebilem auaritiam consideraret, in somniis premonita, sibi discrete timere cepit atque consulere, et existimans nil sue saluti preter fugam satis esse, communicato his ex principibus loci consilio quibus regem uariis ex causis exosum cognouerat, eisque in suam sententiam tractis, ad habendas naues feminea astutia fratrem lusit, illi significans se non posse ulterius domum inhabitare uiri, eo quod nimium uexaretur recordatione continua, ad quam cogebatur inuita dum assidue loca cerneret in quibus dilectissimum sibi Acerbam iam uiderat; et ob id cum his omnibus que Acerbe fuissent, si naues nautasque micteret, libentissime rediret in patriam. Pygmalion qui id forsan quod offerebatur petiturus erat, letus, quasi iam uoti compos, honorabilem classem ad sororem reuehendam transmisit. Dido uero, dolos dolo uincere arbitrata, sumptis permaximis uiri thesauris in nauibus occulte posuit, et horum loco plures sacculos harena plenos palam in eisdem locari precepit, et uespere primo cum omnibus suis complicibus sociisque regiis naues conscendit. Cumque iam altum teneret, iussit sacculos illos in pelagum deici. Eo facto lacrimabiliter inquit: – Optimi nauigationis nostre socii, quid feceritis ignoratis, arbitror: opes Acerbe ac Pygmalionis proiecistis in undas; quo facinore ego aut mortis aut fuge socios adinueni. Auaritiam quidem Pygmalionis nouistis, cuius opere has ob opes Acerba, uir meus, occisus est; nec dubium, si ad eum proiectis his deueniamus, quin spe frustratus et succensus ira nos omnes in cruciatus mortemque compellat, quam quidem, postquam michi quem summe diligebam subtractus est, libens assummam. Sed uobis compatior; et idcirco si me una uobiscum nephario e conspectu fratris fuga auferre uelitis, uite parcam mee et ad sedes letiores petendas faustis auibus me ducem uobis offero –. Timore truculenti regis et oratione Didonis permoti, etsi durum uideretur natale solum relinquere, proras in Tyrum uersas in Cyprum extemplo flexere. Quo postquam secundo uento peruenere, fuge comitem Iouis sacerdotem cum coniuge et liberis magna ex ea peregrinatione futura uaticinantem suscepit; et ignara quibus in locis applicare deberet, in solatium iuuentutis et ne in senectutem absque prole laberetur, septuaginta uirgines ex litore rapuit, que more Cypriorum ueteri ibidem ad aduenarum concubitus dotemque ob futurum coniugium acquirendam et pro futura pudicitia Veneri libamenta dature conuenerant. Sane post emensum mare, cum classis ad litus affricum appulisset, empto ibidem ab incolis tantum soli quantum bouis corio occupari posset, illud in cartam reductum et minutim in frusta concisum, longe amplius quam arbitrarentur litoris occupatum est. Quo, dum lassitudinem sociorum quiete refouet, naues renouat et opportuna queque resarcit, portare affatim commeatus incole circumadiacentes cepere, a non nullis uisere aduenas, uenire ultro, habere colloquia, mercimonia inire et amicitias capere ceptum est. Quibus una cum loci commoditate agentibus, Didoni suisque uisum est fuge finem imponere, et fraude detecta ostensis thesauris, summa spe animauit socios, iaciensque urbi fundamenta ubi consederant equi capite comperto et loco laudabilis ostenti sumpto, emptum solum muri ambitu circumcinxit, uocauitque ciuitatem – ut placet aliquibus – a «carta» Cartaginem. Arcem uero eius Byrsam a bouis corio, quod Tyrii «byrsam» uocant. Ciuitas autem breui temporis spatio, ob multas situs commoditates, in ingentem populum ampliata est. Cui regina Dido leges tribuens uiuendique mores, integra cum iustitia dominabatur, et uidua ac honestissima sacrum castitatis seruabat propositum. Sic ergo optatum obtinens Dido, et cunctis regina presidens, ubi merore in litore tyrio afflictabatur, uirtutibus splendens in Affrico mirabili fama florida facta est, adeo ut satis appareret non omnibus lares apud patrios fulgores seruatos esse, quos penes dum plurimi sua ignauia tenentur, sordida circumuoluti nube, tanquam non uixerint, sibi ceterisque incogniti, pereunt et tanquam fumus in auras euanescunt. Attamen Fortuna, status et potissime felicis inpatiens, pedibus castissime regine supposuit lubricum, et unde debuerant clarior gloria et ampliores prouenisse successus, inde exitium lacrimabile ortum est. Nam, cum in dies augeretur, etiam apud remotissimas nationes, formositatis pudicitie atque prudentie Didonis regnique surgentis inclitum nomen, urbi uicinus Musitanorum rex quidam in amorem uidue feruenter exarsit, et conuocatis aliquibus ex urbis principibus, coniugium regine petiit, ruinam urbi minitans et exitium populo ni daretur. Qui inflexibilem circa pudicitiam regine propositum noscentes, regis petita ex abrupto referre ausi non sunt, sed astu quodam punico eam intercipere rati, retulerunt regem se pro facetiori uita cupere qui illum instruant tyriis moribus; ad quod agendum se ignorare quibus satis ydonee commicti possit, eo quod nemo apud tam immanem regem tam barbare uiuentem relicta patria etiam coactus uelit accedere, et, si non uadant, instare bellum et urbi noue periculum. Hos regina acriter increpuit dicens: – Ergo sinamus uitam inter feras et barbariem agere, sed si mori pro salute patrie oportunum sit, siccine ciues optimi parati estis? Malus equidem ciuis est qui pro salute publica priuata cessat incommoda –. Tunc principes mandata regis aperuere, suismet uerbis arbitrantes coniugium esse suasum. Que, cognoscens quod in suum propositum dixisset sententiam, diu flebili cum lamentatione Acerbe nomen uocauit; ultimo quo fata trahebant se ad uirum ituram promisit; uerum trium mensium ad peragendum regis et ciuium desiderium spatium sumpsit. In quibus – ut arbitror – si quid in defensionem urbi deerat roboris, ociter suppleri fecit, ut quam edificauerat immunitam non linqueret, et sibi conscia futuri diu pulchritudinem suam execrata est, diu Fortunam inuidam, diu letos successus: et sic ex placida mentis quiete, quam ex lusa fratris auaritia ex felici fuga ex nobili condita ciuitate ex numeroso populo summebat, in anxietatem lacrimas et miseriam collapsa est. Sed instante iam termino, in fletus olim in morte Acerbe habitos reuoluta, constructa ingenti pyra in parte ciuitatis excelsa, quasi primi uiri placatura manes, cesis hostiis et cultro sumpto, pyram conscendit, prospectantique populo quidnam actum esset inquit: – Ciues optimi, ut iussistis ad uirum uado – et illico gladio superincubuit; et sic, honestate ac pudicitia seruata, omnia expirans circumadiacentia innocuo maculauit sanguine. Cartaginenses autem, tam dirum cernentes facinus, in gemitus et merorem lapsi, optimam reginam atque pudicam fleuere diu, et cruentas exequias multo cum ploratu celebrantes, illam patrie matrem uocantes, humanos diuinosque illi honores inpendere omnes, ut si quid uite abstulisset boni Fortune crudelitas, in morte ciuium repensaret pietas. Qui postquam summopere illam commendauerunt superis inferisque, egere ut, dum inuicta Cartago maneret, templis arisque nomini suo dicatis coleretur ut dea. XI. In laudem Didonis. O mulieris uirile robur, o feminei pudoris decus perpetuis celebrandum laudibus! Paucos quippe qui future uite superesse poterant annos, ut tua staret pudicitia, largiri maluisti fato, quam cum dedecore perituram aliquando ampliorem facere, et illecebri atque indelebili nota libidinis sacrum castimonie fedare propositum. Uno quippe ictu ueneranda plurimum regina mortales terminasti labores, famam occupasti perennem, et barbari regis repressisti libidinem, nec non quantum in te fuit immunem bello ob extinctam tuam formositatem patriam reliquisti. His quidem titulis e castissimo pectore tuo sanguis emanauit splendidus, pudicum cecidit corpus, et ad preparatam tuis meritis uitam ornatus euolauit spiritus. Te igitur imprecer agit affectio, si apud manes uis in superos ulla est, lasciuientibus matronis opere tuo rubores inice ut, qui nomen tuum honorabile semper post tot secula noscimus, honestatem etiam matronalis pudicitie auctam tuo merito uidere possimus. XII. De Sardanapalo rege Assyriorum. Adhuc circa pietatem Didonis extincte uersabar, cum aures flentium rumor inpulit. In quem uersus, etsi maximam uenientium aciem cernerem, omnium primus ex notis obiectus est Sardanapalus, Assyriorum rex ultimus. Non equidem unguentis madens, et fulgens purpura, uerum fumosa facie extremi adhuc rogi, insignia ferens, querebatur anxie. Cuius effeminatam uitam ac reuolutionem Fortune scribere uolens assummo, ut uideant, qui ob dominii aliqualem continuationem illud stabiliri atque perpetuari arbitrantur, quam ueteres ex profundis terre uisceribus excusserit, dum uoluit, Fortuna radices. Mortuo Ocrazepe, XXXVo Assyriorum rege, Sardanapalus, quem Assyrii Tonosconcoleros uocauere, obtinuit regnum longissimis maiorum suorum difficultatibus quesitum. Hic circa initium imperii sui, conditis Tarso et Ancile ciuitatibus, sese contraxit in regiam miris confertam delitiis. In qua dum marceret ocio, creditur multa uoluptatum excogitasse genera illo usque mortalibus inaudita. Huius quippe repertum dicitur thorus, molli stratus pluma, sericis ornatus uestibus, cortinis etiam circunclusus. Preterea aurea atque gemmea repperit pocula, dapes artificiose confectas, uina etiam non pede pressa et odores ac unguenta ad uenerem prouocandam, et calamistratorum seruientium ordines hos cubicularios aulicos illos ante alios statuit. Arbitrabatur Phoroneus, conditis a se legibus, laudem quesisse cui nulla clarior esset; sic Saturnus quod agriculturam ignaris ostendisset Ytalis; sic Ericthonius adinuenta quadriga. Nondum Sardanapalus, ociorum atque lasciuiarum professor et compertor, uenerat illorum famam suis fuscaturus repertis. Cuius inuentis non fuit dissona uita. Omnibus quidem regni sollicitudinibus prefectis impositis, quasi sibi plurimum maiestatis aucturus, se totum conspectibus hominum abstulit. Ceterum, ne quis illum arbitraretur solitudini damnatum omnino, sibi contubernales quesiuit popine nidore afflantes cocos, sanguine bestiarum luridos lanistas, squamis piscium coruscos cetarios, nec non et eructantes assidue externa crapula epulones, et – perniciosissimum genus hominum – assentatores histrionesque et – quos diligebat precipue – ceterarum gentium sterquilinium lenones, lupanaria redolentes: profecto omnes secte gnatonice, uoluptatum professores et scelerum. His autem omnis patebat aula et regia communis erat. Quibus ut enormitatum cetus perficeretur, gregem amplissimum superaddidit mulierum; et egregie quidem nulli edepol armento alteri pastor satis fuisset ydoneus. Talibus ergo immixtus, rex inclitus sumptuosa atque longissima celebrabat conuiuia, adeo ut sepe a maxima diei parte in multam noctem illa protraheret. Inde cum uino unguentisque maderet, remotis epulis arbitrisque, pudore excluso, per camerulas et latibula in profundissimam cum pelicibus mergebatur lasciuiam. Qui ibi ludi, que gesticulationes, que uerba effunderentur, etsi non audierim, ariolor; et ne aperiam honestate prohibeor. Equidem, ut omnino non transeam in lupanaribus mediis inter lenones fedasque meretriculas, expressisse fuisset incongruum. Attamen, postquam cum his per omnem turpitudinem debachatus, marcidus fessusque solueretur in somnum, illum ex nocte in diem producebat altissimam. A quo tandem surgens, quasi inter reges uenturus et regni proceres, regiis indutus uestibus aureisque astrictus cingulis et armillis ornatus et crinibus muliebri discriminatus more et barba arabicis indisque guctis perfusa, non aliter quam si ius dicturus populis esset, inter nentes mulieres aureo in solio residebat medius. Ibi lanam tractare, pensa porrigere, digitisque uariorum lapidum splendore nitentibus nere, et inuerecunde, donec uocaretur in cibum, feminilia cuncta peragere. O laudabile regis officium, o subactorum hostium triunphum spectabilem, colum baiulantem inter mulierculas cernere reges! Quid tandem? Quis dubitet, quandoque colo posito, regem istum arduas regni oportunitates effudisse, et consilia omnia tam uenerando communicasse senatui, et deliberanda insuper decidisse? cum pro comperto habeatur eum inter pelices, imo earum iudicio, regnorum ac prouinciarum prefectus, exercituum duces, militum tribunos centurionesque et uectigalium collectores constituisse persepe, easque solitas sanguinem hominum animasque subditorum concedere pretio, male meritos cruce et suppliciis liberare, et alia quecunque pro libito imperare. O felices Assyrii quibus, pro rege uno, tam conspicuum reginarum collegium inuigilabat assidue! Et ne quid regi optimo temporis perderetur, quod epulis lasciuiisque somno consultationibusque quieturus aliquando auferre poterat, ad gnatonicum suum sodalitium diuertebat. Ibi absit ut egregiorum.regum facinora, aut sanctorum uirorum uirtutes, seu phylosophorum sacra monstrarentur monita: in elationem turpium morum, in suasionem libidinum, in commendationem scelerum, in dedecus omnium recte uiuentium totis ibatur sententiis. Cuius tam illecebris uite per dies fere omnes circuitione omne Sardanapali tempus consumptum est, suorum et plurium etiam hodiernorum arbitratu, felicissime. Sane cum regnans his ignauiis ad annum regni sui iam deuenisset uigesimum, Fortune graue uisum est tam inertem ganeonem perditumque in lasciuiis existimari felicem et in statu consistere; Arbatoque qui eius nomine Medis preerat, iniecit animo secum omnino de quibusdam arduis uelle deliberare. Et cum die quadam instans ad eum difficulter ingressum obtinuisset, uidissetque sui gregis sedentem in medio, ac purpuras colo nentem, et pre ceteris feminis muliebriter se habentem, flexo gradu indignans ad suos reuersus est. Quibus postquam Sardanapali sordes exposuit, inquit se ulterius effeminato regi non pariturum; tractisque in suam sententiam suis, coniuratione in eum facta, illico desidi bellum intulit. Sardanapalus autem, sentiens que forsan non ante uiderat, colo posito, paululum expergefactus arma incognita sibi eo usque induit, nec inficiar possibile, acie ex lenonibus atque mandurcisi et assentatoribus suis facta, eorum fabulis tumidus, non Sardanapalus in Medos sed Iuppiter in gigantes regiam exiuit obuius hostibus. A quibus non poculis aut sauiisa muliebribus seu blanditiis exceptus est, uerum gladiis et infestis equis armisque. Nec mora fusus se fugiens recepit in regiam, et tanquam in tutissimam arcem meretricularum suarum in sinum petiit tremebundus refugium. Inde fere sui nescius, cernens uictorem Arbatum propius admouisse exercitum, longi ignauique soporis postremo torpedine pulsa oculos mentis aperuit, et uidens quod elapsum tempus ullo studio recuperare nequibat, et futuro nil superesse preter mortem aut seruitutem, quantumcunque sero, exuta muliebri anima, uirilem induit, conatus quod potuit aduersanti auferre Fortune, et mortem seruituti preponens, media in aula ingenti constructo rogo. postquam eidem sua pretiosa cuncta superimposuit et ipse conscendit et assistentibus suprema mandata dedit: non enim a uita preterita dissonantia. Iussit enim ut busto suo talia insculperentur uerba: «Habeo que edi, queque exaturata libido hausit: alia iacent multa et preclara relicta». Demum incensa face rogo supposita, forti animo constitit, et igne consumptus uitam pariter et lasciuiam terminauit. Et sic qui uixerat mulier, a Fortuna aduersa uisitatus, homo succubuit; et regnum quod Asye mille ducentis imperauerat annis Medorum sub imperio liquit. XIII. In Sardanapalum et similes. O rex prudens, et rei publice solertia uigili superincumbens, quam egregie tempus, quam consulte opera partiebaris inter mulieres et crapulas somnum atque gnatonicos, uicissim momenta contribuens! Satis te nouisse monstrabas Fortune reliqua, nostrum tantum existere tempus, cum tam celebri illud exercitio, ne ociosum preterflueret, partiebaris. Quid ignauius est – oro – mi rex, quid uos alii, Sardanapalo fluxiores, quam, quod summe desideratur a cunctis, aut ocio perdere aut turpibus operibus terere? Nos natos esse gaudemus et tota mente in longam senectutem trahi conamur, non ob aliud – si recte sentimus – nisi ut diutius tempore tanquam delectabili bono fruamur, quo quidem non aliter utimur nisi dum uirtuose quid agimus, ut famam in uetustissima trahamus secula. Vos autem, ut perpetua uiuatis infamia, ignaue lasciuiendo laboratis. Multum quippe temporis dedit qui Homeri Yliadam tam tenui in membrana et exigua litera scripsit ut in nucis paruule nucleo totam includeret; multum Callicrates dum propria in magnitudine formicas cudit ex ebore; nec minus Mirmechides, qui quadrigam ex eadem materia adeo paruissimam fabricauit ut alis tegeretur a musca, et nauim quam apicula pinnis absconderet. Nec frustra aut turpiter: nam, esto inutilia egerint, ingentis tamen ingenii dedere posteris argumenta. Longe melius Pictagoras, qui, dum uagus orbis plagas lustratur, uarias sibi discens, futuris uita atque doctrina profuit plurimum. Sic Plato, sic Apollonius. Nec non, dum armis bellisque insudarent, Milciades, Leonidas, Epaminundas, Scipionesque, et huiuscemodi illustres uiri, sue rei publice decus et sibi nominis perpetuitatem dedere. Tu autem, regum dedecus, muliercularum in gremio ganniens atque ludens, luxuria marcens, quas nunquam recuperaturus es horas transigis. Quid indecentius est quam sic sui obliuisci ut to se epulis uinoque capi quis permictat? Non hominum comperta ingenio pocula et pulmenta, quorum tu faber ingens eras, ut a glandibus et riuulis quis traheretur in crapulas, sed ut, moderate sumpta, a brutorum cibis et uiuendi ritu separatum appareret hominum genus. Quem dum exhorresceres, ut pie tempus effugeres, fercula coram affatim iubebas afferri; et dum plurima ligurrires, tanquam insatiabundus, ut plures ingurgitares calices, assistentium exortationes poscebas. Preterea, somno plurimo quid damnabilius? Multum illi temporis dare, multum perdere est. A nimio quippe hebetatur ingenium, dissoluitur memoria, humectata nimium membra torpescunt, et iners totus somnolentus redditur. Qui, si et cunctis nimius aduersus sit habentibus seu publicam seu etiam domesticam rem curare, letifer est, et sepissime late spatiosa regna numerosasque diuitias in difficilem toleratu deduxit inopiam. Quantum insuper, ociose rex, blanditie nocere possint, et quam incaute illis patulas aures excelsi prebeatis, iam satis exclamatum est. XIV. Infortunati quidam. Nondum satis in Sardanapalum uerba perfeceram, et ecce redierunt Hebrei luctuosisque clamoribus camerulam meam omnem compleuerant. Ibi Amasias, Ierusalem rex, aiebat quantum deuictis Amalechitis et Ydumeis et Agabalitis captiuisque precipitatis ex petra, glorie ac uoluptatis assumpserat, tantum sibi doloris et ignominie subsecutum, quod a Ioas, Israelitarum rege, in Ierusalem se uidisset obsessum, et – quod egerrime tulerat – inde captum et in eius uituperium muris urbis ante dirutis Ierusalem hostis intrasset; a quo expoliata pretiosis omnibus, et ipse libertati redditus, misere deflens asserebat, compertis in se amicorum insidiis, in Lacis aufugisse et occisum ibidem ab eisdem. Hunc sequebatur Ozias filius, qui, etsi genitoris infortunio morteque concussus sit, regni principatu sumpto, se admirande indolis regem exhibuit. Verum nunc mestissimus apparebat, et eo quod cum Palestinos fudisset, et Ieth et Ianiam ciuitates eorum muris nudasset, ac Arabes fudisset bello, urbemque edificasset in litore Rubri maris, suorum successuum testem futuris, et Ammanitas subegisset, nec non et Ierusalem reparasset menia, extimans iniecisse eternum sue glorie fundamentum, paruula – ut aiebat – insania querebatur se uidisse repente prostratum. Fatebatur quidem quod die solemni sacerdotalibus iridutus Deo sacrificium in templo prohibentibus sacerdotibus offerre uolens, primo terremotu premonitus, confestim lepra percussus sit. Quam ob rem, Moysis lege iubente, non solum ex urbe se deiectum lamentabatur, sed hominum etiam priuatum consortio, et quod ipse ampliauerat regnum se uiuente alteri uidisset concessum. Qua indignatione et urgente infirmitatis turpitudine atque malitia, in immaturam se irruisse mortem firmabat, post quam quod priuatus in proprio etiam sepultus sit ortulo, non in regio monumento deflebat. Cum isto pari fere incedens passu Ozias, Israelitarum rex, suum execrabatur infortunium: scilicet quod a Salmanasar, Assyriorum rege, post trium annorum obsidionem captus sit, et regio splendore in captiuitatem uerso, regnum ab hoste occupatum senserit, et postremo cum Israele toto Babiloniam deportatus; et dum eidem Medie montes pro habitatione concessi sint, ipse inter catenas et pedorem carceris expirasset. Cum his et Senacherib rex etiam incedebat, suam longissimam felicitatem tam titulis illustribus quam uariis ornatam uictoriis lacrimis uerbisque commemorans: flebat quod turbata ac sublata sit, eo deluso, tam ex obsidione friuola Ierusalem, quam ex bello frustra Egyptiis iniecto, et ipse, dum nil tale timeret, in templo Arasi, dei sui, post redditum ab Adramelech et Selesauro filiis trucidatus. Quem calamitosus cecusque Sedechias insequebatur. Hunc amplioribus uerbis suos deflentem casus ego, relictis aliis, uolens uehementem assumpsi. XV. De Sedechia rege Ierusalem. Sedechias, –ut ipse testabatur perdite deflens, non solum regio fuit ex genere, sed Ioachim, regis Ierusalem, frater; ex quo, etsi apud suos plurimum insignis uideretur, tantum meroris consecutus est ut optaret aliquando se potius fuisse plebeium. Nam iuuenis Ioacaz, fratrem suum, natu maiorem, dolo ab Assyrie rege captum defleuit; sic et a Nabucodonosor, Babiloniorum rege, patriam longa obsidione uexatam, postremo occupatam uiribus, et Ioachim, alterum fratrem, cum filiis et coniugibus uictoris honustum catenis ingemuit misere. Quibus afflictus et pene consumptus anxietatibus, dum sese ob sanguinis cum captiuo rege strictissimum uinculum dubitaret pauidus, mediis in lacrimis preter speratum illi arrisit Fortuna et – ut satis postmodum uisum est – non ut illum ex miseriarum liberaret compedibus, sed ut ex altiori culmine miseriorem deiceret. Ergo tam ob regis filiorumque captiuitatem, quam occupatam a uictore irato patriam, cum regni postrema timeretur desolatio, repente a rege Babilonio in regem Sedechias sublimatus est, eique regnum concessum omne, et regia iura largita sunt, annuo tamen uectigali imposito. Quod tanto fuit letius Sedechie, quanto a tam felici rerum exitu spes longius aberat. Sane breuius credito tanti muneris gaudium protractum est. Nam, dum quasi emersus ab inferis, catenis collo excussis, regioque eleuatus fastigio, summa mentis alacritate regnaret, sensim dilatatum animum insolentia subiuit, et ueterum oblitus calamitatum, dum se supra uires potentissimum credit, primo in suos impune quod libebat presumens insipide, sic in exteros etiam posse arbitratus est, et indignum existimans regem tam sublimem, tam clarum, Salomonis successorem, cuius maioribus adiacentes in circuitu reguli obedientiam exhibuerant, tributa regi barbaro soluere, eam in superbiam incidit ut omnino colla iugo conaretur eximere; factusque certior regem Egyptiorum aduersus Babilonios bellum parare, uilipenso iurisiurandi sacro quod ante regium thronum conscendens prestiterat, regi caldeo rebellans totis uiribus se iunxit aduersus illum egyptio. Quibus Nabucodonosor auditis, ira percitus copias ingentes parauit, et uix expectatus egyptio regio affuit. Cuius uires postquam ualida uirtute confregit atque fere deleuit omnes, confestim in rebellem Sedechiam conuertit exercitum, illum in regiam urbem amplissima conclusit obsidione. Cuius absque intermissione tanta fuit longitudo, ut ad nepharios cibos etiam primores cogeret urbis. Ceterum fame ciuium fracta constantia, caldeorum militum uiribus expugnatur et capitur ciuitas, et tumultuantibus uictoribus, uictisque hinc inde inconsulte discurrentibus, nocte intempesta turbatis rebus omnibus, Sedechias fractus animo, quas alias timuerat catenas et carcerem, sceleris commissi conscius, abiectis regiis insignibus, pauitans, cum coniugibus filiisque clam miseram ciuitatem ipse miserior exiuit, seque cum amicis quibusdam dedit in fugam. Attamen, mane facto et fuga cognita, a militibus caldeis repente omnia itinera citato cursu occupata, imbelli sociatum turba ac ab amicis derelictum – ut plurimum fit, cum Fortunam non hominem diligaa mus – cum coniugibus filiisque cepere hostes. Et sic quas priuatus euaserat, rex catenas induere coactus est; et inde, in conspectu tractus caldei regis, ignominiosissimis uerbis ab eodem ob suam perfidiam lacessitus est. A quo ut factis tristaretur acerbius, eo presente atque uidente, cum amicis suis, qui captiui pariter erant, filii omnes a maiore usque ad minimum trucidati sunt: quod quanta cum eius afflictione factum sit his existimandum linquam quibus notior filiorum amor est; et inde uxores misero regi dilectissimas extero et ignoto homini forsan in libidinem suam, eo uidente, seruandas exhiberi mandatum. Et ne quid illi placide spei superesset, uti superbia tractus mentales eiecerat oculos, sic hostis iussu corporei eruti sunt. Inde Salomonis uetustissimum atque insigne templum et regiam omnem demoliri, urbem comburi totam et menia dirui imperatum. Populum omnem post hec una cum suo rege captiuo oculisque priuato in seruitutem trahi preceptum; iussumque insuper ut exorbatus rex tetro in carcere seruaretur, non ut illius uite parceretur, sed ut in longum magis eius traheretur miseria. In quo, cum nunquam exisse legamus, non incongrue presumere possumus eum, inter amaritudines et querelas, regni tempora recolentem et presentia mente cernentem, dolentis uite residuum in erumnosam conclusisse mortem, et miserrimum ad inferos descendisse. XVI. In conditionem mortalium. Mortalium profecto calamitosa conditio es: nunc regnas, nunc seruis; nunc summo splendore prefulges, nunc turpi squalore tabescis; nunc superba iubes, nunc humiliata obsequeris et precaris. Quid celsorum locorum auida es, cum tam crebras assidue ruinas prospectes? Quid humilia non respicis, in quibus solis stabilitas posita? Quid tibi miseranda non prospicis? Quid oculos in tuam salutem non acuis? Si labilium rerum cetera cessent ueritatis exempla, hi tantum reges hebrei suffecisse debuerant. Vix facile tot in plebe catenas, tot exilia, tot inhonestas mortes, tot dedecora, tot anxietates (quam tu infelicissimam putas) inuenies. In qua si stetisset Amasias, uti absque uictoriis, sic intrepidus uixisset in Lacis; sic et Ozias, plebeia humilitate detentus, non ausus diuina temptare, lepram non meruisset incurrere; et Ozias, si popularis incognitus fuisset, sub celo patrio mori et patriis in laribus potuisset; nec a filiis regni cupidine Senacherib occisus cecidisset in templo. Sic Ioachaz, sic Ioachim, sic et miserrimus Sedechias priuatus potuisset uiuere, cum uxoribus oblectari, dulces alere ac superstites derelinquere natos, celum cernere et liber inter suorum oscula et amplexus in patria mori: et in regni fastigium sublimatus stare non potuit. Quid refert eo extolli ut uidear et cognoscar et habear maximus, quo gradum figere non ualens, ibidem conspiciar esse in pendulo aut prepeti deici casu? Heu si saperes, cum nil stabile, nil fixum, nil firmum preter humilitatem aspicias, quam totis uiribus in illam tenderes, teque eius locares in sinu! Quod dum insipidal refugis, id agis ut non Fortune crimine, prout deiecta quereris, sed dolens tua ignauia affligaris. XVII. De Astyage Medorum rege. Equidem michi permaximum et exoptatum commodum aliquantisper ab Hebreis resipiscere potuisse fuit, nemine ex illis Sedechiam sequente. Quam ob rem, omissis Iob, Thobia et Nabucodonosor, quibus ex miseria felicitas pristina duplicata est, in Astyagem, quondam Medorum regem, misere flentem, ultro deueniam. Reor edepol Astyagem Ciasaris, Medorum regis, fuisse filium; eo quod Ciasari septimo, Astyages octauus ab Arbate successerit. Qui cum Asye imperaret omni splendore, diuitiis et potentia sui eui mortales ceteros anteibat, in tantum ut ad plenam obtinendam felicitatem nil illi deesse arbitrarentur mortales quam ut prolem sexus melioris susciperet. Sed quid refert? Sinamus quid introrsum mens regentium sentiat: ex apparentibus nemo mortalium omnia possedisse potuit. Erat igitur Astyagi unica filia, Mandanes nomine, qua Fortuna usa est in precipitium genitoris. Sane Deus, tam ingentem molem moturus, non ad obsistendum sed ad disponendum forsan in robur animum susceptoris, bis per quietem sub tegumento Astyagi quid futurum disponeret aperuit. Primo quidem ei dormienti uisum est Mandanem urina sua omnem Asuam inundare. Secundo, certo temporis elapso spatio, uidit in somnis ex genitali parte filie uitem exurgere tanta palmitum et pampinorum ubertate luxuriantem, ut asyaticos omnes contegeret umbra? Ex quibus mirabundus, cum ariolos consuluisset, accepissetque filium ex filia nasciturum qui illum regno pelleret et omnem Asyam occuparet, trepidus et in sollicitudinem uersus, si preuertere fatum consilio posset, Mandanem, non illustri Medo sed Cambysi mediocri Perso dedit uxorem existimans quicquid maternus sanguis magnitudinis animi nascituro posset inferre, humilitas paterni generis auferret: quasi animos a gignentibus habeamus! Meminerat male Socratem, diuini luminis quoddam clarissimum iubar, mortalibus secreta nature reserare misteria et moribus componere uiros nec a marmorario patre nec ab obstetrice matre sumpsisse? Sic nec Euripidem nec Demosthenem, quorum ob generis uilitatem alterius mater alterius uero pater fuit incognitus, tragediarum clamores ingentes et eloquentie mellifluas suauitates ex muliercularum eduxisse uteris. Perraro quidem contingit infundi habitum patrie mentis in n filio. Astyages autem, cum nec humilitate coniugii uideretur securus, ad se iussit pregnantem accersiri filiam, ex qua natus puer confestim, eo mandante, Arpago, regi Hyrcanorum, ut exponeretur exhibitus est. Quid seruandi imperii sollicitudo non suadet? Is cui nulla erat posteritas – quam ut plurimum totis uotis mortales exoptant et importabilibus fere laboribus seruant – que dabatur Astyagi, ut forsan senectus eius finiretur in regno, ut pelleretur, iussit occidi. Quis dubitet quin, si pie aluisset, non sic successorem gratum habere potuerit, ut exponendo acerrimum habuit expulsorem? Humilitate, non resistentia, diuina flectuntur consilia. Arpagus uero, suscepto paruulo, indignationem matris, si quando eam post Astyagem regnare contingeret, ueritus, uolente Deo, de puero longe egit a sententia regis. Nam illum pastori regio exponendum tradidit, ut alter esset in culpa. O quam inuestigabiles sunt Dei uie! Pastor in insula fluminis quadam a bestiis deuorandum exposuit uagientem. Quod cum retulisset uxori, que filium paulo ante pepeterat, ea rogante, iuit ut reportaret abiectum. A quo res, monstro uicina, comperta est: canis enim feta, cum illi ubera admouisset, ab infestis auibus dente latratuque seruabat; quem, etiam obsistente cane, pastor abstulit coniugique deuexit. Cuius non ante susceptus in ulnis est, quam, quasi illam cognosceret, risu illi adulari cepit; ex quo delectata mulier in eum confestim deflexit amorem, suique loco quem pepererat iussit exponi. Quis consentiat facile, nisi diuino opere, canem, catulorum oblitam, in speciem alteram maternam diligentiam prestitisse? Quis mulierem credat, nullis precedentibus meritis, nec spe premiorum in posterum suadente, quin imo seuitia prohibente regis si resciscat, adeo leges potuerit peruertisse nature, ut a rege damnatum, a se omnino extraneum, non solum diligeret Sed proprio preponeret filio? Sic igitur, preter spem prouidi regis, alitur nepos. Cui iam grandiusculo et regia seruanti pecora, Cyrus nomen ab aliis pastoribus impositum est; cum et ipse iam Spargos nutrici nomen dedisset. Quod quidem non ante Astyagi patefactum est, quam, iam grandis, animum ferens inter coetaneos regium, ipse suis moribus patefecerit. Porro cum Astyages illum cognitum relegasset in Persas, inpatienter Arpagi misericordiam ferens, clam, ultionis auidus, eiusdem filium occidit; et inscio Arpago decoctum in mensam manducandum apposuit. Arpagus autem, post factum regis dolosam seuitiam noscens, occulta indignatione commissum pertulit, ac adulto iam Cyro, et de se egregia indole mira spondente, nequitiam in se atque timorem omnem Astyagis et somniorum eiusdem promissa occulte patefecit; et eidem, si facinus audeat, auxilium consiliumque suum spopondit omne. Qui, una cum Sybari seruo, quem in somniis sibi uiderat oportunum, sumpto tempore, Persarum congregauit exercitum in Astyagem. Aduersus quem belli cura omnis et exercitus ab Astyage immemore Arpago commissus est. Is uero cum omni multitudine copiarum, ut cesum comestumque filium ulcisceretur, Cyri iuxta promissum sese dedit in fidem. Sed, reintegratis ab Astyage copiis, cum in aciem descendisset, post longum certamen cedentibus Medis cesis pulsisque, Astyages ipse a Cyro captus, omnique priuatus imperio, quanto miserior factus est casu, tanto clarius Dei uoluntas humano consilio euitari non posse cognouit. Cyrus autem, humanior auo, sua magis miseratione quam Astyagis merito, non solum illum uita donauit, sed, ut non omnino priuatus uiueret, eidem decanatum Hyrcanie ultro concessit. Et sic Medorum regnum sub Persarum imperio deuolutum est. XVIII. Pauca de somniis. Quid – precor – horum maiori cum admiratione spectabimus: an maximam et fere immutabilem fati oportunitatem an certissimam aliquando somniorum demonstrationem? Illam amouisse solertis ac sagacis regis nulla potuere consilia: non connubium humile, non mandata nepotis expositio, non adolescentis relegatio, non ueterani regis imperium, non exercitus pregrande robur. Hanc demum in nullo defecisse adeo certa rerum subsecutione discernimus, ut fere nil apertius etiam uigilanti uiua uoce ab ipso Deo, cuncta tanquam presentia cernente, demonstrari potuerit. Equidem maximum quoddam diuinitatis occultum infixum mortalium animis est, eoque agente curis soluti seu minus corporea depressi mole, plura, sopito corpore, aut uisione certissima, aut tenui sub uelamine audimus uidemusque futuri. Quod non tantum somniis Astyagis aut Cyri, quantumcunque clarissimis, crederem, nisi me renitentem in hoc etiam admonerent traherentque iam dudum a pluribus uiris illustribus uisa. Satis ab auctoribus Simonidis poete somnium celebratum est, cui ab humato pridie cadauere dormienti futura nauigatio prohibita; et cum paruisset, nauim quam conscensurus erat tempestate demersam audiuit. Gaius Cesar, si somnio Calphurnie coniugis credidisset, es non incidisset die coniuratorum in manus. Sic et Augustus, Artorio ostensa per quietem Minerue credens, ne in castris propriis a Cassio interciperetur euasit. Et Arterius uixisset longius, si sibi, ob uisum somnium Syragusis, uolens ex theatro discedere, magis quam detinentibus suasoribus credidisset. Quid multa dicam? Si forte minus credimus gentilium literis, diuinis saltem credendum est, a quibus habemus Pharaonem egyptium septem uidisse boues macilentas septem pinguissimas deuorantes, per quas, exponente Ioseph, uidisse urbertatem futuram et penuriam subsequentem cognoscimus; sic et babilonium regem, dum secures ad radices celsissime arboris in somniis aduerteret, a Daniele sui futuri excidii fuisse premonitum. Infinita – ne per cuncta discurram – sunt tanta claritate monstrata, ut somnio clarior non fuerit euentus. Nolim tamen ob hoc arbitraretur quisquam, etsi sepe corpus somno detineatur immobile, animam semper sua diuinitate frui, cum diuini muneris illud sit quando contingit. Variis quippe et plurimis agentibus causis per ambages frequenter deducitur: et ideo, si quando uisis fides integra adhibenda sit, non tamen eisdem semper credendum est; sed, ut in ceteris, inter spernendum credendumque discretione preuia discernendum est, ut non negligamus quod ad salutem ostenditur, et e conuerso ab innocuis non turbemur. XIX. Querele quorundam. Candalus, antiquissimus Lydorum rex, lacrimans hac illac incerto ambiens gradu, in se me scribentem de somniis reuocabat. Cui postquam oculos auresque concessi, eum Gigis impudici amici sui nequitiam meledictis lacessentem percepi. Aiebat enim se eidem Gigi, qua secum fiducia, amotis laciniis clara in luce predilectam sibi et eximie formositatis coniugem dormientem ostendisse, ut – quod satis uerbo non poterat – demonstratione conscium redderet sue felicitatis amicum; eumque, ea uisa, illecebri cupidine succensum id egisse ut, se gladio necato, regnum cum coniuge in premium sanguinis effusi susciperet. Erat et Midas, rex olim Frigie, stulti postulator muneris, adeo ingenti ploratu et singultibus uerba frangens, ut comprehendisse nequiuerim quid illum ex ditissimo in tantam deduxisset miseriam, ut, tauri potato sanguine, sibi mortem consciuerit. Cum his erat et Balthasar, Babilonie olim rex, querula uoce se miserum ingemiscens quod, tam spoliis Iudeorum quam regno splendidus, se in celebri conuiuio residente, uiderit in pariete suum exitium celesti describi manu, literis confestim subsequi uiolentiam Cyri qua regno priuatus sit patrio et obscuro trusus in carcere. Hunc post etiam, inter multos, sequebatur quondam Lydorum rex Cresus, qui, etsi uultu mesto, modestiori tamen querela in fulgorem suum fatorum insidias monstrabat. Cuius ego et uirtutem conspicuam et casum flebilem audiens, et quod a Lydis Tusci antiquissimam originem habuerimus, illustribus inserere uiris dignissimum ratus sum. XX. De Creso Lydorum rege. Fuit equidem Cresus non unico tantum inter mortales fulgore insignis. Nam, nature munere, Alyastis, regis Lydorum, filius natus est. Pulchrum et egregium regia nobilitate splendere. Sic et illi successor in regno regiis decorus notis, rex orbi conspicuus effulsit. Grandia hec, etsi nil aliud fulgidum accessisset lumini tanto. Cui suo opere superadditum est singularis rei militaris disciplina, qua sui eui ceteros anteiuit principes, et pugnaces obedientesque populi eidem fuere regi, ne bellorum instrumentum tanto deesset artifici. Hinc – quod summum bonum multi mortalium arbitrati sunt – auro fuit habundantissimus; et – quod plurimum illi decoris attulit – a grecis populis adeo dilectus fuit, ut pater uocaretur a plurimis. Preterea pulcherrime prolis, ni prerupisset ruina successum, parens extitit. Sed has tam gratas dulcedines suis uenenis fere usque in exterminium Fortuna respersit. Ei quippe letis circunfuso – ut a somniis, de quibus paulo ante pauca dicta sunt, exordiar – dormienti Atym, optime indolis filium et in spem successionis exortum, sibi ferro surripi uisum est. Quod dum querit euitare consilio, in id consilio incidit. Nam, dum tempus curis melioribus exhibendum, ut premonstratum effugiat, terit, aper cuncta sub Olympo conterens aduenit: ad quem perimendum cum iret delecta iuuentus, ire cum sociis, eo quod ferro non esset armatus hostis, a patre iuuenis impetrauit. O dira fatorum sors! Dum in suem nititur iuuenis, a lancea eiusdem in aprum uibrata brachio, cui Atys fuerat commissa custodia, transuerberatus occubuit. Asperum Creso et lacrimabile nimium toleratu. Hinc, cum iam Cyri flammis omnis flagraret Asya, oblatum aduersus eum a Creso babilonio regi subsidium, in se, caldeo subacto rege, dedit causam incendii diuertendi: quod et opere subsecutum est. Cui dum totis Cresus obsistit uiribus, captis Sardis fusisque Lydis, et ipse capitur multitudini mixtus a Persis et una cum altero filio, elingui tamen, e solio deiectus regio, tetro clauditur carceri. Et sic uno impetuose caliginis globo tot Cresi perlucida ornamenta labefactata sunt. Nam, ex rege maximo atque claro priuatus, nec aliter quam obscurus plebeius medie uulgi immixtus turbe, nube infortunii pressus, sui latebat incertus. Tamen, ne ignominiosa morte succumberet qui gloriosa uita refulserat, eius – ut credo – agentibus meritis, gemino Dei subsidio seruatus est. Nam, cum in multitudinem captiuorum persa miles missus seuiret gladio, et iam illum in iugulum Cresi eleuatum uibrasset, elinguis filius, quasi sue sortis oblitus, emissa uoce iussit ne Cresum regem occideret, qua carnifex motus quem iam gucturi regis pressurus cultrum erat retraxit. Sed cum auidum sanguinis Cresi Cyrum filii uocalis effecti miraculum non traxisset, quo pacto nescio, hoc satis a fide digno teste habeo: Cresum uiuum in maximum ignem fuisse deiectum: a quo antequam lederetur, tantus repente imber cecidit, ut in instanti nec fauilla superesset unica, et Cresus remaneret illesus. Cyrus autem, seu hac Dei beneficentia motus, seu quod ob Cresi gratiam Greciam omnem in se armari sentiret, mollita seuitia, non solum eum uita donauit, sed patriis aruis bonisque restitutis, ut priuatus in patriam uiueret sponte permisit. Et sic regnum quod sub Ardisio, filio Alratis, habuerat initium seque in nouem continuauerat reges, deposito Creso, finitum est. XXI. Infelices aliqui. Ab Asya cum paululum in Ytaliam reuocarer, redeunti in mentem incidit Cyrus, toti Asye formidabilis. Quem cum multis uictoriis a canis uberibus in amplissimum imperium elatum intuerer, quasi diuino nutu, euestigio inter artas montium Scitharum fauces, omni eius exercitu ceso eoque confosso, iussu Tamiris regine caput eius in utrem sanguinis plenum ignominiose deiectum aduerti. Quod ego prospectans exhorrui, et cum omnem eius maiestatem preteritam repente reuoluissem animo, mecum Dei iudicium expauescens, inqui: – O inexcogitata mortalibus Fortune mobilitas! Quid hoc spectare? Quid cernere caput Cyri, tot regnorum totius orientis insigne decus, imperio mulieris utre et fetido uolutari cruore? Heccine in morte tam clari regis coniugum et natorum oscula? Hec suprema amicorum officia? Hic illi rogus ingens et magnificus? Hec aurea urna cinerum tam clari principis seruatrix? Hic titulus ingens atque preclarus tanto tanque terribili nuper imperatori? Uter sanguinis, et turpia mulieris improperantis uerba, truncum cadauer, laniandum auibus ferisque, atque putrescendum inter lixarum famem et manantia membra, sub diuo relictum! O eximium cupiditatibus nostris atque superbiis, si patiamur, exemplum, si fragilitatem nostram et Dei potentiam uelimus agnoscere! Sed quid? Dum Cyri infortunium toto spectarem animo, quorundam clamor, quo interceperam, uiolenter attraxit, et Amulii ac Numitoris male inuicem conuenientibus querelarum rumores audiui. Quorum alter indebite se eiectum regno a reliquo lacrimis et clamore firmabat: alter se a nepotibtis indigne asserebat occisum, immemor quod illos olim iussisset exponi. Nec minus et hi etiam clamitabant. Sinam Remulum asserentem se impietate fraterna communi priuatum imperio, et pro muro urbis occisum. Et imperiose urbis patrem conditoremque ex incerto genitore et Rhea uestali uirgine genitum, ac ex pastore latrunculo regis interfectorem regnique restitutorem, regemque factum, ampliatoremque eius ciuitatis, cui orbis uniuersi seruabatur dominium, se a patribus apud Capream paludem gladiis laceratum monstrantem, et ad tristem miserumque Metium Sufetium Albanorum regem deueniam. Qui, etsi tardiuscule quam exigeret ordo narrationis accessit, non propterea postergandus est; ignoscendum quippe illi, cum iustam tarditatis causam habuerit: non adeo ociter membra, a quadrigis in diuersum tracta, ad ueniendum comparasse potuit et iunxisse. XXII. De Metio Sufetio Albanorum rege. Orto inter Romanos et Albanos bello, Tullius Hostilius, Romanorum et Gaius Ciuilius Albanorum reges, aduersas inter se copias eduxere. Verum cum nondum manus conseruissent, Ciuilius moritur; cui confestim Metius Sufetius, ex priuato rex seu loco regis erectus, fascibus et ornatu spectabilis coram comparuit. Attamen, seu illum indignum extimaret Elatrix, seu sic exposceret rerum series, breuis illi tam grandis felicitas, imo dedecorose perniciei causa fuit. Nam, instante bello, cum paruo hostes dirimerentur spatio, ut per duellum questio sedaretur cum Tullio pactionem habuit; euenitque infeliciter illi, prospectante Deo benignius in romane urbis futurum imperium. Nam Croatiis ab Oratio superatis, Alba Romanorum dominio subacta est. Et sic in primo Metii fulgoris ortu stygias iniecit Fortuna nebulas: portentum – arbitror – futuri exterminii tam regni quam principis iam propinqui. Nam, Metio uectigali Romanorum facto, parua interposita mora, romanus rex aduersus Veios arma arripiens, Metium cum Albanis auxiliaribus traxit in hostes, dispositisque agendis in pugnam cum Metius Tullii iussu admouere aciem in Fidenates, qui Veiorum partes fouebant, deberet, sensim montium subsidia petiit, expectaturus quibus prestari uideretur uictoria, ut illis tanquam amicus applauderet. Que uidente Tullio, et animaduertente quorsum tenderet proditoris secessio, ficto uultu uerbisque animi tulit indignationem, suisque iam trepidantibus clamitans sic Albanos ex consulto facere; et cum iam in cornu altero pugne cum suis Romanis Veientibus iniecisset manus, et arte non minus quam uiribus uictoriam obtinuisset, ex hostibus omnibus tam Albanis quam Romanis in contionem uocatis, applaudentem illi ob uictoriam, Metium palam detecta fraude capi iussit; nec longa captiuo infortunii sui ingemiscendi mora concessa est: eum quippe plurimis uerbis lacessitum, nudatum regiis ornamentis, miserum alligari quadrigis et illas equis eosque in diuersum cursum precepit urgeri. Quod agentibus lictoribus, ui equorum trahentium cum maxima patientis anxietate, ut ignominiam omictam, utroque spectante exercitu, in partes plures Metii miserum corpus discerptum est, et eius sanguine atque uisceribus castra fedata sunt omnia. Et sic Metius, cui sublimis claritas contigerat apud suos, primo infelici certamine Croatiorum ex libertate in seruitutem delata est; quam cum fraude in fulgorem pristinum retrahere conaretur, triste de se spectaculum tribuit, et sibi supplicium illis inauditum seculis comperit, ac regnum ab Ascanio Enee filio usque in tempus illud protensum in desolationem deduxit perpetuam, cum Alba, templis exceptis, iubente Tullio, diruta sit omnis et ciues Romam migrare coacti. XXIII. Auctor in fraudem. Est enim fraus species pessima mali. Nam facie placida, mellitis uerbis ac humili incedens gradu, peruigil semper sincere insidiatur fidei, et ut plurimum ad aculeos ueneniferos infigendos pro instrumento superficie tenus utitur Deo. Hec enim tanti roboris est, si astutus sit artifex, ut uenerandam legum potestatem prosternat, mortalium sapientiam fallat, armorum uim atque potentiam frangat, artem decipiat, et omnem uigilantiam persepe confundat. Hanc summe ignaui pusillamines atque uecordes homines colunt, eo quod nulla uirtutis fiducia nec mentis uigor illis sit. Que, etsi honesto sub pallio laqueos, uersutias decipulasque semper gerat, et non numquam credulam simplicitatem fidei sub pedibus conterat, frequenter sui artificis ruinam struit, et in eundem que in alterum iniecerat uenena retorquet, teste Metio. Qui dum preter promissum et summa cum religione firmatum fedus occulte Albanos a Romanis dirimere satagit, publice sibi ipsi corporis lacerationem quesiuit. Fleat ergo meritum infortunium Metius: nos autem huic libello finem dantes, paululum quiescamus. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber secundus explicit. Liber III Incipit tercius eiusdem feliciter. Prohemium. [Prohemium] Consueuere longum ac laboriosum iter agentes non solum aliquando consistere, sudores abstergere, corpus leuiare, auram captare leuem et sitim poculis pellere; sed etiam, in tergum facie uersa, iam acta metiri spatia, oppida recolere flumina montes uallesque et equora recensere; et dum toto itineri quod preteritum est eximunt, non modicum sibi ad laboris residuum uirium superaddere. Que dum paululum mecum ipse reuoluerem, in profundissimum lapsus admirationem, sigillatim cepi cuncta colligere, et potissime quibus modis, quibus uiis, quibus ex causis, hi quos deiectos apposui cecidere; uisumque est – ni decipiar – eos in se, sicuti ut plurimum faciunt omnes, aduersam prouocasse Fortunam, ueramque probaui fabelle sententiam quam olim ab adolescentia mea audisse memineram; et quoniam intentioni presenti satis accommode facere uidetur, illam, dum quieti indulgemus, recitasse non erit in uacuum. I. Paupertatis et Fortune certamen. Dum igitur iuuenis Neapoli olim apud insignem uirum atque uenerabilem, Andalum de Nigro ianuensem, celorum motus et syderum eo docente perciperem, inter legendo die una, huiusmodi uerbum occurrit: «Non incusanda sydera sunt, cum sibi infortunium quesierit oppressus». Quod audiens festinus homo, esto longeuus, hilari uultu inquit: – Hoc profecto lepida fabella et antiquissima probatum est –. Quam a quibusdam uiris egregiis nobilitate auditoribus suis et a me peroratus ut diceret, cum placidi et flexibilis esset ingenii, confestim diserto sermone sic inquit: – Sedebat forsan in triuio Paupertas, amicta centuculo et obducto supercilio, et secum – ut moris est – reuoluebat plurima; eo ferente casu Fortuna, superbo faustu et numine plena suo, transiens oculos iniecit in eam. Aduersus quam ridentem atque pretereuntem Paupertas, nullis fere honusta laciniis, surrexit et acri facie inquit: – Quid stolida rides? –. Cui Fortuna mitior: – Te ipsam, macie obsitam, scabrosam, scabiosam, pallentem, palliastro tenui semesisque uestibus semitectam, amicitias fugantem, ac canes quocunque iueris excitantem, et nunc urgente extremitatis tue uerecundia in solitudine residentem –. His irritata Paupertas uix manus continuit, dixitque: – Ecce si insipida arbitraris, quasi des sis: ut stolidi credidere quidam te agente sic sim; non equidem, quin imo me uolente. Sed sinamus hec; cum tibi sit plena mollisque cutis, roseus color et purpurea uestis et ancillarum longior ordo, uisne mecum in palestra certare uiribus? –. – Viden tu – ait Fortuna sedato risu – quam obstinati animi hec misella sit: in ultimam gentium sortem illam deduximus, nec mentis tamen superbiam satis adhuc opprimere potuimus. Ecastor! Sepulcrale simulacrum, ni tacueris, cum istac insipida elatione tua ad inferos usque te mergam. – Tum Paupertas exhilarata paululum: – Iam uictorie partem tenemus – ait – bene se habet: commota est ioculatrix ista –; illique subiunxit: – Me forsitan in blanditias ut te mitigem ituram putas. Nil minus: quin imo more tuo mentiris. Nunquam me ipsa pressisti: ego, dum sponte mea tua omnia abdicaui, omnem orbem te inuita michi concessi, et ex serua libera loquor femina, quam dum, tuis exutam laqueis, ad inferos deiecisse putasti, ad superos prudentem eleuasti nescia. Verum minas has tuas regibus inice; michi quidem, etsi uacua cutis sit, tantus animi uigor est ut nedum illas timeam; immo arbitror, si luctam ineas, te conterere –. Ast Fortuna, iam uerborum inpatiens: – Ego tecum, spurcissima rerum, uires experiar meas: que gigantes opprimo imperatoresque deicio, equidem minimo isto digitulo, si amplius locuta sis, ultra Rypheos montes te rotando proiciam –. Tum Paupertas: – Bona uerba, queso; credo magna facias, uidi frequenter letabunda que narras, pauida nunquam. Sed omissis iniuriis iactantiisque, uisne experiri quod dixeram? Ne dedigneris si tu reges conteris: ego romani imperii nutrix fui, nec melioribus quam sim contecta palliolis –. Fortuna, fere des;erans, inquit: – Ad insaniam profecto me rediget presumptione sua muliercula hec: ni illi ostendero quanti sit me iratam habere. Iam parata uenio, nutrix egregia: quo belli genere, Alcides inclita, neruositatem istanc tuam ostendere elegisti? –. Cui e uestigio Paupertas: – Non umbo, non spiculum, nec galea aut thoraca, uel equus est michi; in pedestrem luctam expedita ueniam, hac apposita conditione: ut fas sit uictrici uicte quam maluerit ponere legem –. Tum paululum in risum Fortuna soluta est, inquiens: – Scio, uenies expedita: iam diu sarcinulas composuisti tuas; minus tamen fido, ut aduerto, liquisti hospiti. Sed quos pugne spectatores, quos uictorie iudices habebimus? Et postquam lege agendum est, quam tibi si uicero imponam legem? Ut serues, cum nullam habeas? Auferam, si uelim, diuitias Darii aut Alexandri Macedonici regnum? Seu te edicto damnabo miseram, cum absque misera sis? Quos etiam tu michi uades dabis, cum nec amicum habeas nec affinem? –. – Iam uicisse reris – respondit Paupertas – ego quidem, que uictoriam habitura sum, nil preter fidem tuam postulo, esto perrarissima sit, sed cum me ipsam dare catenis possim, si deficiant cetera, satis tibi est. – Risit magis Fortuna dicens: – Assuerums illum, inclitum tot regnorum regem, triunphans ante currum ducam, si te duxero teque carceratam habebo, ut hanc exuriem tuam et effetam pelliculam meis expleam sumptibus. Sed quid tot uerbis opus est? Orco te excarnificandam commictam –. Et in eam irruens, ut uertici manu posita illam in centrum usque deprimeret ulnis, ab expedita Paupertate suscepta est, diuque per aerem uacuum uolutata, et tandem consternata solo succubuit. Cuius pectus acuto genu calcans Paupertas et calce guctur premens, non ante illam multa in uanum conantem etiam respirare permisit quam se deiectam uictamque fateretur et iure iurando firmaret sibi legem seruaturam integre. Tunc assurgens uictrix Paupertas, pausillum fessam quassamque quieuisse passa est, dixitque: – Iam uides experta quid aduersum te mee possint uires; cautius ergo dum me uideris rideas amodo; sin autem, uapulabis; et pro nunc, uti uires, sic experiaris uolo benignitatem meam in te male meritam. Erat animus ludum istum tuum uolubilem frangere teque in uitam priuatam redigere, sed miserta hanc tantum legem serues uolo: tuo quippe in arbitrio, postquam sic errori ueterum uisum est, posuere superi fortunium infortuniumque, ego medium uolo tanti imperii subtrahere, et iubeo ut in publico infortunium palo alliges firmesque catenis, ut non solum nequeat cuiusquam intrare limen, sed nec inde discedere, nisi cum eo qui nexus soluerit. Fortunium quouis micte, tuque a iure meo, dum id feceris, libera esto –. Mirabile dictu: quod nunquam ante fecerat nec erat factura in posterum, aiunt Paupertati hac uice Fortunam seruasse fidem, et infortunium palo alligatum solis soluentibus liquisse. Ex quo satis, optimi iuuenes, potestis aduertere ueteri fabella probatum quod ante non insipide dicebatis –. Letitia ab assistentibus celebrata fabella est; quam ego forsan acceptabilem arbitror, si uelimus mentis scie mores hominum et Dei iudicia intueri. Sed ecce qui soluerunt a palo infortunium suis me reuocant clamoribus in laborem. II. Deiecti aliqui. Erat animus in Asyam retroire; sed quorundam Ytalorum clamor, quo nollem, me reuocauit in Latium. Quieuerat quidem fere in hanc usque tempestatem rudis adhuc latinus populus eo quod leui rerum paruaque cupidine ageretur; tamen, postquam in libidinem ampliandi imperii uentum est, ruinis etiam reges imitari et in nondum expertos dolores delabi ceptum; et uti piscatori quam fabro calidior uidetur ignis, sic durior quam expertis anxietas inexperto uisa est. Hinc dato plaga minor, maior tamen rumor emissus. Ad quem dum a fabella deuoluor, extemplo Tullius Hostilius rex uisus est, qui quasi indignum putans, eo quod Hostilii, qui pro romana arce aduersus Sabinos egregiam pugnam habuerat, nepos extiterat, se medio imperii sui fulgore a Ioue optimo fulminatumi et totum cum regia crematum, execrationes infandas tam in eum quam in ceteros emictebat superos. Quem ego ridens auscultassem diutius, ni me Priscus Tarquinius eiusdem urbis fere rex ante quam ciuis ad se paululum deflexisset. Qui, oblitus se Demorati Corinthii filium et ex mercatore, deceptis Anci Marci filiis, regni conscendisse fastigium, solum se eorum opera securi percussum mortuumque deflebat. Verum, omisso predictorum et Tullii Seruilii et aliorum quorundam ibidem existentium gemitu, Tarquinii Superbi aduenientis querelas ampliores plene suscipiens, describendas sumpsi, eo quod ex illis tam suum atque Tullie coniugis facinus quam infandum geniti crimen rite punitum et libertas orta romana monstretur. III. De Tarquinio Superbo, Romanorum rege. Tarquinio quidem Prisco duo fuere filii Arruns et Tarquinius, qui morienti impuberes supertites fuere. Seruius uero Tullius (cui puero in cunabulis dormienti apex igneus celo lapsus et capiti insidens suo, letum futuri regni fuerat presagium) consilio Tanaquil regine occiso regi successit, adultisque iuuenibus duas filias suas coniugio iunxit. Sane sicut aduersa iuuenum ingenia fuere, sic et uxorum longe dissimiles mores. Arruns, natura mitis, Tulliam natu maiorem peruersissime mentis feminam coniugem habuit: e contra ferocis animi Lucius mitem Tulliam sortitus est; et cum egre uiri mansuetudinem insolens Tullia ferret et sororis ignauiam, forte contigit ut Arruns et minor Tullia morerentur, ex quo concordes Lucius Tarquinius et superstes Tullia coniugio iuncti sunt, magis quiescente Seruio quam probante. Hec autem, uti inpatientis erat ingenii, assiduis infestationibus ferocem iuuenem exasperans ad id, illum egit ut captatis oportunitatibus curiam intraret, regis loco sederet, patres uocaret et iura redderet uenientemque Seruium cum fautoribus e curia ui abiceret abeuntemque a suis trucidari faceret et iussu populi patrumque regnaret. Quod cum egisset, nec trux mulier occultasse potuit. Nam prima carpento in curiam ueniens, uirum regem alacris salutauit; domum uero repetens, cum patrem indigna cede peremptum medio iacentem uidisset itinere, obstupentem aurigam immanitate facinoris iterque uertentem ne rotis uehiculi premeretur exanime corpus increpuit, iussuque suo tam equorum pedibus quam carpenti rotis patrio depresso cadauere despectoque quo ferebat propositum abiit. Regno igitur a Tarquinio sic per scelus adepto, ante alia ut satis pateat sibi unumquenque a palo infortunium solueres et ne successus essent differentes a principio, adeo se in patres plebemque nouus rex gessit, ut facile Superbi cognomen acquireret. Qui, etsi nimium appareret elatus, domi tamen forisque in splendorem suum et romani nominis augendum magnifice plurimum egit. Domi quippe deum templa a preteritis deuota regibus plura sumptuose construxit; similiter et Capitolium ingens, et publicas cloacas, et alia quedam satis pro urbis magnificentia solerter fecit edificari. Attamen, cum quanto quis celsior tanto sit ruine uicinior, egre tumorositatem eius Fortuna ferens, incauto preparauit laqueum. Totis nempe uiribus cupiens Ardeam, ueterem Rutulorum urbem, subigere, ad eam obsidione cogendam concesserat. Sed dum longius negotium trahitur, in castris regii iuuenes in cenam conueniunt; et amotis demum epulis, cum uino maderent plurimo, de pudicitia uxorum sermo incidit. In quo cum quisque suam pre ceteris extulisset, opera experturi conscensis equis clam atque ex improuiso domum quilibet suam una cum sociis uisurus contendit, eam ceteris preponendam dicentes quam laudabilioribus comperissent uacantem. Qui cum regias ludis operam dare uidissent, apud Collatium Lucretiam cum feminis suis modeste stantem atque lanificio uigilantem comperere: quo illam merito commendabiliorem arbitrati sunt. Ex quo actum est ut eius ex uirtute pudica mulier cruentum consequeretur munus. Potuit quippe domestica mulieris formositas, nullo preterquam honestatis adiuta cultu, illecebrem Tarquinii Sexti occupare mentem et ui tanta fluxum animum iuuenis cogere, ut in sui cupidinem Sexti desiderium uerteret omne. Qui, stimulis infande libidinis agitatus, post dies paucos, conscio nemine, tanquam uiri affinis hospitaliter a pudicissima mulierum apud Collatium susceptus, et comiter atque benigne omni suspitione semota, ab eadem honoratus est. Qui, inter cenam cum domus dispositionem omnem sagaci collegisset oculo, nocte intempesta cubiculum dormientis Lucretie intrans, non mortis quam exerto gladio minabatur adulter, sed infamie timore renitentem in suos coegit amplexus, optatoque potitus letus abiit. Que, cum ruborem corrupte pudicitie conscia mens non ferret, mane facto, suis accersitis undique quod actum erat aperuit, et cultro quod celatum uestibus habuerat uidentibus omnibus se transuerberans uiolatum corpus morte piauit. Cuius ex profundissimo uulnere clarus innocentia sanguis emanans, mulieri necem, rei publice libertatem attulit. Nam Iunius Brutus, sumpto ex uulnere ferro, non solum Collatium, omne uerum urbem romanam, una cum Lucretia et Collatino infandum facinus detegendo et libertatem populis suadendo, in sententiam suam traxit. Et cum iam in castris susceptus esset et scelere cognito libertas a cunctis clamata, frendenti multaque minitanti Tarquinio redeunti clausa ciuitas est. Et sic, dum Ardeam armis appetit, nati crimine Romam perdidit uersumque in contrarium prouerbium uetus: «Nam filius comedit uuas acerbas et dentes obstupuere parentum». Tarquinius autem, sic rebus se habentibus, regno priuatus, ab exercitu destitutus, in exilium pergere cum omni familia coactus est. Quo autem nephanda mulier aberit non legi. Sextum uero diuertisse ad Gabios quos ante deceperat et ibidem ab eisdem trucidatum certissimum est. Tarquinius autem exul, fraude regnum recuperare conatus, male succedentibus dolis in uires et bellum prorupit, ab amicis Etruscis adiutus, inde a Porsenna, Clusinorum rege, demum a Latinis populis; et in aduersum succedentibus cunctis, Arrunte filion atque Sexto et Octauio Mamilio, Latinorum duce, genero suo, perditis, senex miserque Cumas abiit, ibique cum Aristomeno ciuitatis tyramno infelicem annositatem suam priuatus tabescensque consumpsit. IV. In luxuriosos principes. Nequeo, si uelim, mentis frenare impetum, et in presides summis exeuntem conatibus, quibus – ut plurimum – adeo castitas exosa est, ut si ad eorum explendam pruriginem omnis matronarum multitudo ueniat, luxuria satiari non possit. Hi quidem passionum sectatores turpium, hiantibus oculis ambientes templa plateas aulas et loca quecunque in quibus forte ornate more suo mulieres insident; dum illecebri appetitu cunctas sue libidini aptas faciunt, omnes eque cupiunt. Hinc faciente spem potentia, circuitionibus aucupantur; et has blanditiis, illas minis, alias muneribus, non nullas sponsionibus, et, si cetera non sufficiant, ui quasdam in casses uoluptatis sue contrahunt; et cantu et choro ineptias celebrantes suas, existimant permaximum decus quoscunque polluisse thalamos. Et si contingat in horum sceleste studium aliquem loqui (sinamus que non nunquam, tanquam in hostes salutis publice, summunt) confestim impudica fronte surgentes, friuolas quasi sanctissimas quasdam suas rationes eructant: ut – puta – Dauid adulterium in Bersabee, Sansonis in meretriculam, Salomonis ob mulierem ydolatram, et huiusmodi plura; addentes insuper iuuentutis ludum luxuriam fore, nature, non malitie crimen: etatem se frenare non posse; preterea eos in rem suam agere, et sic nemini iniuriam facere, seque in maturam senectutis etatem continentiam seruare. O stolidissimum hominum genus! O ridiculum! O fatuitatis fastidium! Obiecta quidem in sacros homines negari non possunt, sed scelere commisso fleuit Dauid, nec ante a lacrimis destitit quam Dei iram mitigatam nouerit. Sanson, si peccauit in Dalilam, cecitate et longa captiuitate multatus, deberet illis terrorem inicere. Sic et Salomon, diuino priuatus spiritu, peccatum suum cognouit et destitit. Hi quidem nec flent commissa, nec desistunt, nec Dei iudicium timent. Et si stat sententia hominum talium imitari scelera, quid non in claritate facinorum? Fuerunt illi lasciui, et male fecerunt; sed fuere etiam strenuitate bellorum, cultu iustitie, munificentia, et memoria obsequiorum, atque diuino cultu conspicui. Quid illos in lasciuiam tantum, cum cetera horreant, sequuntur? Milui ritu faciunt, qui die tensis alis rotatur tota, et si eligibilia multa uiderit, tandem ad putrida labitur. Nec inficiar: si ad prolem ampliandam in concupiscentiam natura trahimur, non tamen iuuentutis ludus est, sed ludibrium, si eatur in coitum preter legem, nec etati fluxe lenocinio oculorum calcar addendum est, quin imo acriori camo substinenda atque retrahenda est. Et si sint qui asserant insuperabiles eius uires esse ad suam excusandam ignauiam, dirigant impudicos oculos in Scipionem, cui cognomento fuit postea Affricanus, Luteio spetiosissimam sponsam et uirginem ex captiuitate reddentem; concipiant auribus uerba pro Sophonisba Syphacis ad Massinissam; Catonem Censorium contemplentur, insuper cypricis circumseptum delitiis, diligenter immune corpus ab omni illecebri contagione seruantem; et intueantur Drusum similiter intra limites matrimonialis thori omnem carneam concludentem concupiscentiam. Quid inquient? Nonne hi iuuenes erant? Non poterant? Non uirilis uigor erat in illis? Imo et iuuenes erant, et poterant, nec aliis astricti legibus quam hi sint, excusatores incliti. Sed quid ego constantissimos uiros in medium traho, cum tenellas uirgines persepe legerimus paruipendisse dira supplicia tyramnorum, ut immaculatum decus corporis et anime seruarent? Uxores ad prolem, et ad incontinentiam frenandam date sunt: he quidem possunt suffecisse ad comprimendum quemcunque furoris illius impetum. Inquiunt preterea, non minus quam stulte nequiter, in rem suam agere: quasi in rem suam liceat unicuique quod libet. Ratio quidem, dum a brutis segregauit hominem, moribus suis legem imposuit: qua transgressa in beluam confestim uertitur homo, et eorum sic est matronale decus, ut potentia sua a uiolentia seruetur illesum. Quid enim stultius credi potest, quam ut quis quenquam sue salutis in custodem assummat, se totum et sua hoc habito respectu commictat ut sui decoris honorisque deturpatorem substineat? Non autem saluus sum, si adulterio labefactata sit domus, si fronti rubor iniectus est. Satis clarum est ob tutelam dominos, non ad contumeliam sublimari a populis. Nemini, quantumcunque libero, fas est obligare se aduersus honestatem publicam; si fecerit, frustra, si recuset, requiritur ut obseruet. Quid – queso – ego indigebam rege, si eius deflorator est pudicitie quam ego forsan absque illo seruassem intactam? Spectent ergo quid agant principes: quo se permictant lasciuia inclinari. Possunt auferri pecunie et aliquando restitui, occupari agri et immunes omicti, domus dirui et resarciri, demum in exilium potest quis eici et iterum reuocari, honores auferri publici atque reddi: pudicitia, sublata semel, nunquam restaurabitur integre, nec ob hoc decori iniecta macula in perpetuum extorquetur. Potuit preterea romana plebs, armis honusta, regum castra sequi, eis iubentibus pugnas inire, sanguinem effundere, animam emictere, in cloacis publicis in fundamentis in edificiis extollendis labores et sudore inpendere, uectigalia persoluere, per omnia durum imperium tolerare, ferre uiolatam Lucretiam non potuit: quin imo, accensa in regem consurgens, illum ex regno in exilium deiecit eternum. Virginius ob hanc eandem culpam potuit a decemuiratu in carcerem coniecisse Claudium, et propter uiolatam Dinam Salem Sicimorum excidium subsecutum est; sic propter Helenam, troianum; et Beniamin tribus ob abusam Leuite coniugem fere desolata est; Olophernes assyrius, dum ex bello uictoriam expectaret, ante commissum crimen merito penas dedit, eiusque cecidit gladio cuius amplexus impudice cupiuerat. Quid exemplis insto? Via publica incedendum est, sinendique sunt agri maceria septi. At si periculis parcere nolint, sue saltem huiusce proletarii ualitudini parcant. Luxuria multiplex ingenium hebetat, memoriam minuit, uires eneruat et sanitati hostis infesta est; a qua si in senium quis deuenire permictitur, egritudinibus uariis agitur, ut non solum obseruetur castitas, sed miserande iuuentutis deploretur lasciuia. V. Gemebundi quidam. Nondum satis in libidinem oblocutus eram, et ecce a principibus obsessus sum, aduertens liquido eo iam me uenisse, ut qui circa huius operis initium penuriam hystoriarum passus sum, nunc superhabundantia defatiger: nusquam equidem adhuc tam grandis michi dolentium uisa caterua est. Ibi quidem Cambyses, Cyri regis filius, cuius fraude Mergis frater fuerat occisus; adhuc eadem incitatus furia qua seipsum peremerat, deorum execrabatur seuitiam, eo quod, subactis Egyptiis et in deos eorum et sacra atque superstitiones debachatus, ac accensus cupidine abolendi templi Ammonis libici, sibi sit furor immissus. Inde truncis auribus Oropastes magus suum plorabat infortunium, quod regnum tam grande tam splendidum tam pulchra fratris fraude quesitum, sectis indicantibus auribus, perdidisset et uitam. Sic et Darius, Hystaspis filius, probitatem suam in magos, astutiam uillici ad querendum sibi regnum, splendores habitos et regale coniugium repetebat, lacrimis Fortunam damnans, quod in Scithas eunti fuerit aduersa, et longe magis apud Marathonem in Athenienses bellum gerenti, parantique reditum in rebellionem egisset Egyptios et ob id, ceptis omissis, sibi nedum aliis tediosus deueniret in mortem. Erat et Marcus Coriolanus, ut uidebatur indigne ferens et Romanorum ingratitudinem qua in exilium pulsus est, et quod, eo quod matris precibus obtemperasset, a Volscis occisus sit. Sic et Milciades atheniensis deflebat perdite quod a ciuibus suis, quos ab infestissimo atque potentissimo hoste Dario Persarum rege feliciter re apud Marathonem gesta liberauerat, peculatus illum loco muneris accusassent coegissentque eum carcere clausum inter catenas expirare qui illos a catenis seruitutis perpetue liberasset. Aderat et Themistodes equis fere querelis Atheniensium ingratitudinem deflens. Nam post repetitam singularis uirtutis sue gloriam quam sub Milciade apud Marathonem militans pre ceteris reportauerat, ostendebat quibus astutiis, iam dux factus, ad classem Xerxis opprimendam sociosque retinendos belli regemque pellendum Grecia usus fuerit, et qua arte sua actum sit ut contra placitum Lacedemonum muris roborarentur Athene. Ex quibus tot tanque magnificis aiebat se exilium reportasse, coactumque Xerxi preces porrigere quem bello uicerat ante, et ultimo uite satietate, taurino potato sanguine, alieno sub celo extremum clausisse diem. Quid omnes referam assistentes? Frustra profecto coner. Venientem Xerxem superbiam suam flentem, ceteris omissis, placuit assumpsisse. VI. De Xerxe Persarum rege. Xerxes, Darii regis Persarum ex Cyri regis filia genitus, compositis cum Arcamene fratre natu maiore de successu regni questionibus, patri successit in solio. Cui fuit tanta diuitiarum habundantia, tantus regius splendor, tam grandis populorum obsequentium copia, ut uix alteri mortalium quouis seculo par legatur. Quibus stolida mens inflata, ausus est de se credere nedum terras subigere posse, uerum – si detur iter – celum auferre superis; quam tumiditatem haud longe passus est Deus. Nam, cum circa sui regni initium ignominiose Aristotide pulso, Egyptum, que a patre desciuerat, suscepisset, ut belli apparatum dudum a Dario aduersus Grecos initiatum perficeret, consumpsit quinquennium; et congregatis septingentis milibus armatorum ex Persis et trecentis milibus ex auxiliaribus ac numerosissima classe instrumentisque bellicis omnimodis, terra marique Greciam occupaturus exiuit Persiam. Fere equidem monstrum tot in armis contraxisse mortales, ut non solum euntes cuncta tegerent sed montes rescinderent, ualles replerent, exhaurirent fontes et flumina; nec ueritus superato solo, pontum despicere. Nam quod nauibus ceteri et cum difficultate superabant, hic facto ab Abido in Sextum ponte inaudite magnitudinis, cum omni suo exercitu pedibus ex Asya transgressus in Europam est. Sed quod oportuit Fortuna peregit: non edepol tam clara aut elata transgressio, quin fuerit tantundem remeatio turpis atque demissa. Lacedemones autem per tabellas Demarati, regis sui apud Xerxem exilium agentis, de conatibus Persarum certiores facti, ad obsistendum superbo discursui, Leonidam celebrem eiusdem seculi bellorum ducem parua cum manu armatorum misere: non enim amplius quatuor milium exercitus illi concessus est, cum quibus egregius uir, nulla ex parte diffidens, Thermopylarum angustias occupauit. Ibidem maxima atque cruenta Persarum clade per triduum certamen habuit; et a transitu uenientes coercuit. Tandem, aduertens supereminentis montis cacumen ab octuaginta milibus hominum occupatum, remissis auxiliaribus retro, cum sexcentis tantum Spartanis suis pro salute publica se morti suosque deuouens, iussit ut pranderent tanquam apud inferos cenaturi. Nocte autem facta, pari commilitonum omnium feruore, castra quingentorum milium Persarum clam intrans, somno uinoque sepultos aggressus, cum omnia tumultu complesset, a cede cum suis non destitit, usque in maximam sequentis diei lucem. Postremo inter strages occisorum et aceruos cadauerum ieiunio uigilia laboreque longe cedis fessi, cum duce suo Lacedemones multo cruore graues inuicti eterna uiuentes fama cecidere. Xerxes uero, eo tumultu ac perturbatione territus, incognitus ac saucius aufugit, et ob anxietatem fuge sitiens, coactus est aquam effusi suorum sanguinis iam rubentem e foueis manibus propriis haurire, ausus postmodum affirmare se nunquam poculum dulcius aut suauius degustasse. Hec illi prima seuientis Fortune uisitatio fuit; cui et altera euestigio superuenit, que, etsi precedentis respectu parua uideatur, non tamen superbo regi minus erubescenda. Miserat enim, quasi bellum non cum hominibus solum sed cum diis etiam suscepisset, quattuor milia armatorum ad templum Apollinis delphici diruendum: quos omnes ab impetu uentorum et imbrium et ignitorum fulminum flammis ac ictibus absorptos misere, dum diruti templi nuntium expectaret, audiuit. Ceterum cernens, adhuc turgidus, sibi terrestri bello male cessisse, equis uiribus nauale certamen experiri uoluit; classi cuius, pelagum fere omnem tegenti, Themistode duce, Atheniensium classis obuia apud Salaminam affuit. Verum non minus arte quam armis ibidem superatus est Xerxes. Nam Themistodis ingenio Yone, propter quos aduersus Persas bellum Athenienses assumpserant, cum auxiliares Xerxi cum nauibus uenissent, circa certaminis initium sensim nauium suarum cepere in aduersum uertere proras: quod plurimum animi ac uigoris Atheniensibus, Persis uero pauoris iniecit. Nec, quantumcunque spectante Xerxe (cui quantum tumoris in regia tantum timoris in agendis semper fuit) et Arthemidora, Alicharnasi regina, que eius in auxilium uenerat, inter primos duces quasi cum Xerxe mutato sexu pugnaret acerrime, agt potuit quin Perse uerterentur in fugam. In qua, sequentibus Atheniensibus, ex regiis nauibus plurime capte, et summerse quam plures, et cedes peracta ingens est. Et sic rex, triplici perculsus infortunio et superba intentione frustratus, cum iam, suasione Mardonii, quem, rediturus in regnum, trecentis milibus armatorum prefecerat ut omnem uexaret Greciam, alia Themistodis arte lusus est. Nam eiusdem nuntio territus, relictis commilitonibus, fugienti similis, ad preoccupandum pontis a se facti transitum cum paucis abiit. Quem cum hiberna tempestate obrutum atque disiectum comperisset, non aliter quam si hostes haberet a tergo, tremebundus piscatorium lembum solus conscendit, orans supplex nautas ut quam ociter illum ad oppositum litus transferret. Quo cum appulisset, per longum spatium solus stetit in litore, non seruulo sociatus uno. Sed nec uulnerum Fortune ultimum istud fuit. Nam consumptis fere omnibus ab eo relictis, dum fugam maturasset discriminibus uiarum laboribus fame sitique et pestibus, adeo ut neque tumulus neque uia nec ager fuerit qui passim Persarum mortuorum non teneret cadauera, cum paucis admodum domum reuersus est; nec post multum tristi nuntio certior factus apud Boetios exercitum omnem Mardonii unico certamine deletum, et castra capta, diuitiasque regias inter Grecos discerptas omnes, Mardonio cum paucis fuga seruato. Cui excidio fere subsecutum monstrum. Nam eadem die qua copie cecidere Mardonii, nauali prelio in Asya aduersus Persas pugnatum est sub monte Messie; quo circa medium dici, antequam iniretur pugna, stantibus classibus se coram, ad utramque peruenit fama Mardonium in fugam uersum exercitumque deletum: quod tantum Grecis uirium ausit Persisque abstulit, ut dato belli signo confestim cum maxima suorum strage terga uerterent Perse; et sic cladis secunde regi nuntius geminatus est. Cui cum hec non sufficerent damna atque dedecora, iterato disposuit temptare Fortunam; et reintegratis copiis, tam mari quam terra pari omine pugnatum est et duce Cimone, Milciadis filio, penes Eurimedontem omnis est Persarum attritus exercitus? Que infelicia gesta adeo Xerxem Persis exosum atque despectum reddidere, ut, deficiente regis gloria, ausus sit Artabanus eiusdem prefectus cum septem robustissimis filiis regiam ingredi uespere, et spe regni tractus, regem incautum obtruncare. Et sic effuso sanguine insolentie tumor euanuit. VII. In cecitatem mortalium. Quis dolor hic? Que cecitas? Quod crimen? Si concutiatur paululum tellus, relictis urbibus euestigio in campestria fugimus; si claustra fregerit belua, fores euestigio obseramus; si exundet alueo fluuius, in celsiora conscendimus; egrotantes, medicos exoramus ut calamitosam corpusculi uitam in tempus longiusculum conseruemus; perituro fulgori, quo frequenter corpus et anima pessundatur, occurrimus. Ei michi quam stulte «occurrimus» dixi: quin imo non uenientem, desiderio eius flagrantes, per estus et frigora, per alpes et aspreta, per maria et mille uite discrimina, per fraudes et uiolentias, sudore anxio et labore insuperabili querimus; abeuntem autem, miseros nos aientes, deflemus. Celum limpida serenitate conspicuum, solem fulgidum, argenteam lunam et rutilantia sydera, aliosque celi perennes ornatus, uertentes se circa nos motu continuo, non curamus. Deum, nos pia patris affectione uocantem, ueram gloriam, regnum perpetuum, indeficiens gaudium se sequentibus infallibili ueritate promictentem, quasi mendacem despicimus, et nescio qua letali grauati dementia, oculos in terram defigimus, corda firmamus, et dum quas tegat curas, que ingerat uenena, quibus subiaceat casibus claritas ista mundana non cernimus, in letale precipitium ruimus, et in caducis oblectationem omnem, nobis magis quam Deo credentes, existimamus; et quod longe deterius, cum marcescere deficere et in nichilum redigi uideamus omnia, fixa stabilia atque perpetua in nostrum exitium fingimus et probamus. Heu miseri! Seponamus paululum cupiditatem hanc insatiabilem, qua mentis fascinantur oculi, et opinionem rationi cedere sinamus; et si celum spectare tedet, si Deum audire, saltem que coram uertuntur cotidie prospectemus, et ne quenquam thesauri cumulus clientum numerositas aut dignitatis splendor decipiat, inter multos, qui e manibus nuper exiuit, Xerxem summamus. Nec dubitem quin, si hystorias omnes excutismus, ditiorem comperiamus, aut serenitate regia clariorem, seu quenquam cui tam grandis populus paruerit. Hic turgidus ob singularem preeminentiam, dum elatis in celum oculis nedum homines sed ipsum Deum calcare arbitratur pedibus, tam maximis terrestribus copiis a Leonida parua cum militum manu et a fame pesteque nudatur, a Themistode et Cimone nauibus, quibus omne mare contexerat, spoliatur. Nec sat fuit istud. Qui totum Orientem in Greciam traxerat, semisolus et profugus ad Hellespontum passu celeri sese rapit; qui gemmis et auro arte summa confecta pocula et pregustata multis summere consuerat, ex lacuna, cogente siti et seruientium copia non astante, ceno et suorum sanguine imo tabe infectam aquam manu propria potaturus exhaurit; qui regibus imperare solitus erat, piscatores nautas supplex exorat; qui paulo ante tam ingenti classi prefuerat, piscatoria in nauicula transfretat; qui multitudine circundatus principum uenit in Greciam, solus asyatico sedet in litore; qui summo cum splendore maximam de se cunctis spem faciens Persiam armatus exierat, inermis obscurus pro triunpho luctum publicum reportat in patriam; qui diis, esto friuolis, a se tamen maximis creditis, exitium inferre preceperat, ab Artabano regia in propria trucidatur. Quid dicemus, que plura exposcemus ut quid possint diuitie, quid potentia, quid regnum temporale uideamus? Ut quid affectemus, quid queramus, in quibus speremus etiam cognoscamus? Sino latentes curas quibus exterus fulgor inficitur omnis, et patentes successus inuoco. Nonne satius fuisset Xerxi caruisse talibus? Equidem fuerat, si summum infortunii genus est fuisse felicem. Quid ergo ab oculis hanc ignorantie nebulam non leuamus? Quid cordis obstinatam duritiem non mollimus? Quid inanis glorie cupiditatem non pellimus, et in celum mentis eleuantes oculos ac in uerba Dei aures protendentes, solidis, ueris eternisque bonis incendimur? Ad que comitata uirtutum humilitas, uilipensis perituris fulgoribus, iter strauit, a quo si miseri deuiemus, cum multos Themistodas et Leonidas Deus habeat, etiam si ampliores Xerxis habeamus populos, temporalium copiis spoliati fugati et exinaniti, frustra inexorabilem nautam deprecantes non in hellespontiaco sed in Acherontis litore nudi soli tristesque, et uite spe perdita melioris residentes flebimus. VIII. Infelices non nulli. Commotus in dementiam nostram, respiraturus aliquantisper consederam. Nec mora, dum sedeo a mestis ac flentibus sortem suam circumsessus sum. Quos dum intueor satis aduerto non solum Asyam ruinas expertam esse, nec in reges tantum Fortune iacula fuisse coniecta, uerum quibuscunque scandentibus semper fuisse casus et elatis hominibus pro magnitudine impetus aduenisse contrarios. Quod, etsi iam dudum in aliquibus Ytalis ostensum sit, nunc etiam ad eosdem reuocor: licet inuitus, domesticas scripturus clades uadam; et si licuisset, cum Artabano Xerxis occisore, multis lacrimis ingentis sui cepti infelicem exitum flente, mansissem. Sic et cum in medio itinere obuio facto Palanto, antiquissimo Spartanorum duce, se a Tarentinis suis in exilium apud Brundusium religatum querente, delituissem. Sed tractus dum eo quo aduocor deuenissem, Cesonem Quintium uidi se iniuste damnatum exilio asserentem. Quem postquam pretereuntem omisi, euestigio Graccum Cloelium, Equorum principem, deos execrantem atque Fortunam quod a Cincinnato uictus, triunphi eius currum captiuus precesserit audiui. Inde Appium Claudium decemuirum uenientem aduerti. Qui, esto obuoluto capite pallio et squalida ueste tacitus, ne illum forte cognoscerem, pertransiret, eius in miseria delectatus, quoniam ex latore legum superbie et libidinis obsecutor euasit, in ipsius dedecus et similium, libens scripturus adueniam. IX. De Appio Claudio decemuiro. Claudiorum familiam, ex Corigillo Sabinorum oppido, deiectis urbe regibus, ob seditionem ciuium suorum, duce Attio Clauso, cui Appius Claudius nomen fuit, Romam primo uenisse satis clarum est, et illico inter patricios susceptam; ex qua plures Appii, fere omnes plebi infestissimi homines, successiue nati sunt. Tandem redeuntibus ab Athenis legatis cum legibus atticis, actum est ut, sublati ad tempus consules, decem Rome crearentur uiri qui has leges, prout oportunitas Romanorum exigeret, rescriberent et consensu omnium roborarent, eisque maxima potestas concessa est et prouocatio sublata omnis. Ex quibus unus ex familia Claudia, cui et Appius Claudius nomen erat, decemuir creatus est. Qui, et una secum eius socii, adeo modeste tenuere imperium legesque pro exigentia rerum scripsere, ut uideretur ciuibus, iam anno exacto, anno insequenti simile crearetur officium. Ad quod cum Appius, elati spiritus homo, iam tante preeminentie captus dulcedine, summo aspiraret studio, adeoque se gereret ut facile qualis illi mens esset patres aduerterent, ne hoc contingeret, ut per continuationem tam ingens imperium in quoquam perpetuari uideretur, ab eis in cassum sagacitate quadam tam damnande ambitioni obuiam ire temptatum est; Appioque patrum consensu commissum ut decemuirorum futurorum haberet comitias et pro iudicio suo diceret quos rei publice oportunos crederet. Existimabant quidem uiri celebres, hac sibi concessa libertate, non posse contingere ruborem a tam inepto superari desiderio, et in id elabi ut ipse se ipsum diceret decemuirum. Sed quid non audet dominii effrenata libido? Appius, omni honestate abiecta, preter spem omnium seipsum ex futuris decemuirum ante alios primum dixit. Enorme quippe, nedum apud ciues adhuc rudi sanctitate atque moderatione uiuentes, sed apud quos maius scelesta sese ducentes insania. Verum nec istud fecisse homini ambitioso satis uisum est. Erant, qui precesserant, consueti uicissim pre se fasces imperii gerere: hic uero, non ut uicissim, sed quod unusquisque per se et assidue ferret statuit; et sic XII lictorum loco CXX cum securibus ac fascibus precedentes in curia et foro uisi sunt, non absque pari plebis atque patrum terrore. His igitur tam sua malitia quam ciuium patientia euectus Appius in tantum ut non decemuir aut publicus magistratus, sed rex appareret potius, cum sociis hos multare, alios impunes permictere, hos eleuare, illos deprimere, et omnia pro libito cepit agere. Quibus sic se habentibus, aduersus Volscos Equosque bellum gerere Romanos contigit. Ad quod cum decemuiri reliqui partitis prouinciis legiones in armis duxissent, ut aliquando culmen fraude conscensum descenderet homo nequam, actum est, seu Romanorum fortuna uolente seu eiusdem iniquitate procurante, ut nepharius nephastos oculos in speciosam uirginem, cui Virginea nomen erat, iniceret eiusque pulchritudinis caperetur perdite. Hinc, estuante dira cupidine, frustratis blanditiis ac muneribus reiectis a uirgine, cum non satis manifesta ui uti tutum arbitraretur, eo quod Lucii Virginii filia esset, plebei hominis sed clari atque recti et honesti ordinis ductoris et animi pro qualitate ingentis, et Lucio Icilio cuidam tribuno plebis acerrimo iuueni desponsata, ingenium uertit ad fraudem ut es potiretur, egitque ut Marcus Claudius cliens suus ab eo subornatus sibi Virgineam seruam diceret, transeuntemque forum arriperet, et obsistentem in ius se coram traheret: quod paucis interpositis diebus actum est. Capta igitur uirgo, stupens plorans atque hominum fidem inuocans ad tribunal trahitur Appi. Quo cum uenissent Publius Numitoriuss auus puelle et Lucius Icilius sponsus, et post multa egre obtinuissent ut in crastinum, donec e castris uocatus Virginius pater afforet, iudicium differretur, factum est ut Virginius, mature preter spem Claudii e caStris ueniens, sordidatus cum filia ueniret in curiam. Ibi astantes alloquitur, precaturque etsi multum pro se ac filia, longe magis pro libertate publica, ne se deserant. Et illud idem Icilius et Numitorius cateruis amicorum et necessariorum stipati faciebant. Ceterum, facto undique ciuium concursu, Appius conscendit tribunal, paucisque a petitore dictis, spurcido ore decretum protulit, inaudito Virginio, Virginiamque Claudii seruam iudicauit. O iudex inclitus et legum lator egregius! Equidem patet liquido quantum non hoc in tam claro iudicio Eaci mentem ab inferis pectore hauseris, sed ab astris Veneris incestuosam libidinem attraxeris. Obstupuere hoc audito omnes qui aderant; Virginius autem, commotus, cum in eum multa frustra dixisset, uolente Claudio adiudicatum sibi mancipium, turba iussu Claudii prestante uiam, iam summere, ad modica colloquenda nutrici atque puelle, Virginius obtinuit ueniam; et cum penes Cloacinas tabernas illas quasi collocuturus traxisset, e carnificina lanii assistentis cultro sumpto, illacrimans – Hac una – inquit –, filia, qua possum uia libertatem tuam seruo – et in pectus uirginis ferro condito, dixit: – Dicar potius uolo seuerus uirginis interfector, quam indulgens impudice pater –. Et in Appium spectantem facinus uultu turbido ait: – Te caputque tuum innocuo hoc sanguine sacro –. Inde cultro e pectore sanguine manante uirgineo educto, eo sibi faciente uiam, in exercitum tendens comitantibus multis urbem exiuit. Fit interim circa mortuam uirginem strepitus, hinc femineus ululatus, inde Icilii ac Numitoris rumor, summuntque exanime corpus, pallentem faciem infelicem pulchritudinem membraque in mortem soluta circumstrepentibus ostendunt, causam predicant et uerbis facinus augent. Venerat in Algidum? Virginius, et in Sabinos, plebis opere a manu lictorum seruatus, Icilius euolans iuerat; et pari qua in Algido Virginius querela, libidinem Appii uiolentiam ignominiosum decretum et quod inde secutum sit ostendit. Fit repente seditio militum, relinquuntur castra, et iunctis exercitibus in Auentinum armati ueniunt, inde in Sacrum montem, quasi plebeie libertatis fatalem locum, procedunt. Ad quos plebs omnis que in urbe supererat concurrit illico, et cum destituta uideretur ciuitas, non ante se patribus conciliari uoluere quam se decemuiri abdicassent officio, quam tribunos plebis creassent, et iura omnia que per decemuiros sublata fuerant recuperassent. Et sic cum reliquis e culmine deiectus est Appius, actumque ut, quos ipse insolens paulo ante terruerat, pauidus priuatusque timeret. Nam, post eius decemuiratus abdicationem, firmata tribunorum plebis potestate, confestim a Virginio tribuno illi dictus est dies. Cuius ad tribunal sociorumque ueniens Appius causam dicturus, dum illum summum locum se infimum tenentem aspiceret, in mentem reuocasse potuit si se iudice illum priuatum in se audierat lasciuam tyramnidem refellentem, et oblita pietate patria seuum cultro uiderat male iudicatum mancipium uindicantem, quam trucem in se priuatum pudicitie atque filie uindicem habiturus esset; nec eum fefellit opinio. Nam tribunitiam seueritatem, nec patritiorum iuuenum circumuallans Appium caterua, nec eiusdem ad plebem precatio crebra, nec patrui senis flectere potuere preces, quin Virginii iussu is, qui nuper eum iniuste recusauerat audire, a uiatoribus iure catenis uinctus, maximo cum dedecore suo traheretur in carcerem, eo usque mansurus donec dies defensioni concessa lucesceret. Ante quam ipse, legista spurcissimus, nunc gloriam sue celsitudinis memorans, nunc auorum claritatem sanguinis, seque destitutum uiribus et feda respersum ignominia, ne plebei hominis damnatione summa cum plebis alacritate se macularet ulterius, sua superbia atque ira in rabiem uersa, inter pedorem carcerisque catenas ignominiosam sibi mortem consciuit. Et, ut manes innocue uirginis integra piarentur uictima, eo ipso supplicio affectus Spurius socius consensu criminis et officii interiit. Reliqui uero ex decem cum M. Claudio, mancipii petitore optimo, in exilium acti sunt, et bona tam Appi quam Spurii a tribunis plebis in publicum redacta. Felix nimium romana libertas et in perpetuum duratura, si quotiens in effusos in libidinem principes, memor quod bis pudico sanguine redempta sis, uindex tam aspera surrexisses. Sed quid? Ruituris Dei iudicio non possumus opitulari mortales. X. In legistas ignauos. Erant que in uituperium Appi ueniebant plurima; sed cumulata uitiis, presentium legistarum congeries in se iustissimi furoris reuocauit impetum. Veteres quidem grauissimos homines et sacris phylosophie doctrinis imbutos ad capessendos iuris apices destinare consueuere, ut non solum ualerent memoria sanctionum, sed maturitate morum sanctitate uirtutum et etatis ueneratione legum iussionibus conformes essent. Tales quippe, ut Phoroneum Minoem Ligurgum Solonem aliosque uetustissimos et alienigenas sinam, Sempronium Saphir, Catonem Censorium, Lucium Crassum, Seruium Sulpitium et plures similes post scelestum Appium habuere Romani. Presens autem euum, spreta ueteri solertia, non dicam a grammaticalibus regulis, sed a nutricum uberibus euellit infantulos, ut eos non in scholis sed in fornicibus trudat, in quibus sacrosancte leges turpi quodam lenocinio ex iustissimis in scelestas trahuntur illecebras; nec agitur hoc – ut aliqui conantur pretendere – ut tenella etas, non dimissura quod ceperit, aptius imbustur legibus, quin imo ut citius auaritie seruiatur. Nec hoc uerentur profiteri clamore sonoro qui, fimbriati, cathedras conscendunt et pulpita, dum, omissis phylosophicis demonstrationibus tanquam superfluis et guibus ex partibus iustitia constat et mores hominum reformantur in melius, ore spurcido et obsceno uocabulo aientes: «Sinamus hec: superflua sunt; nec de pane querendo nos instruunt». Et sic dum faleratis onagris non sufficit neglexisse quod nesciunt, conantur etiam turpi nota fedasse, si possint, eo totis incumbentes uiribus unde ex simplicitate ac sanctitate legum euiscerare possint nolentia in publicum deuenire litigia, et litigantium lites cauillationibus immortales facere. Et cum illum boatu summo celebrent, qui subterfugiis astutiisque nephariis aduersus ueritatem diu mendacium tutatus est, eum tamen cui quibuscunque fraudibus ample deuenere substantie legum patrem iuris archiuum ueritatisque sacrarium colunt predicant et extollunt. O Dei indeflexa iustitia quam diu pateris hec? Ex officinis igitur talibus – in quibus nescio utrum dixerim ueritatis an de pane querendo, imo auferendo, certissima disciplina traditur – habemus ut plurimum assessores iudices et patronos, quibus unce sunt manus, impudici oculi, inuicta luxuria, cor saxeum, ficta grauitas, lingua melliflua, dentes ferrei, et breuiter auri insatiabilis appetitus. Et idcirco, Ytalorum res publica, que fere sola legibus es cesareis obsequiosa, uiue felix tam sanctis protecta patronis, tam iustis seruata presidibus, tam claris instructa doctoribus! Age, et ab adulteriis secura necte coniugia, a stupris educa uirgines, et ab incestu moniales dica, aurum congrega, cole agros, domos – si libet – erige, tabulas etiam signa postremas, et quod uolueris in melius aggera: tribunalia quippe libido et auaritia occupat, dictant mendacium frausque consilia; et sic uetustas, ubi Appium perdidit unum, infinitos suscitauit uigilantia tua. XI. Flentium conuentus. Non inficiar: erat michi irritatus animus in facinorosam factionem hominum, hac tempestate inuerecunde legistarum titulum usurpantium, ni paucorum obstetisset reuerentia, quibus profecto reseratis pectoribus patuere leges, et qui clarissimum prisce grauitatis specimen pre se ferunt. Quam ob rem, sedato furore, in uenientes clamantesque lugubres animum faciemque conuerti. Incedebant etenim ante alios, rubiginoso uultu atroque resperso puluere, Demosthenes atque Niceas, spectabiles quondam Atheniensium rebus in bellicis duces. Quorum alter non minus male rem gestam apud Syragusas deflebat, quam sibi ob id illatam manu propria mortem; alter uero illud idem infortunium querebatur, ac insuper se misera uite cupiditate uictorum suorum opere catenis fuisse seruatum. Post quos ab Ytalia clamitabat Equus Ciuilius inconsolabili lamentatione defessus, non solum se uictum et M. Geganii catenis honustum precessisse triunphum illacrimans, sed quod armis redditis una cum superato exercitu uictoris subintrauerit iugum. Quem penes et Spurius Mellius crebro singultu non minus prodigam largitionem suam in plebem, quam exoptati regni audacem presumptionem damnabat. Subsequebatur et Laertes Tolumnius, queritans se a Romanis bis prelio fusum, et in secundo a Cornelio Cosso cesum, et opimis nudatum spoliis, ac exemptum caput cetero bustui, piloque impositum, ignominiose per castra delatum. Cui et plures alii flentes exponentesque uaria sequebantur, inter quos grecus immixtus ueniebat Alcibiades, non minus reliquis nouercantis Fortune concussus impetu. Quem, ut in alienas potius quam in domesticas clades opus inpenderem, institui precedentibus addere. XII. De Alcibiade atheniensi. Alcibiades – ut paucis dotes eius complectar multimodas – fuit atheniensis patria, sanguinis inter suos precipua claritate conspicuus, forma decorus pre ceteris, bello egregius, et facundia admirandus, tantoque pollens ingenio, ut ad quas uellet artes sese uerteret facile. Hic a pueritia sua, ut qualis ciuitatis sue princeps euasurus esset ostenderet, Pericli patruo intra edes suas cogitanti anxie qualiter rationem poneret eris publici a se in pilis Minerue edificandis expensi, nec quo pacto posset, aduertenti, dixit: – Exquire qua uia rationem ponere non cogaris –. Quod ille, consilium admiratus pueri, facile adinuenit. Demum florida pubertate adultus, moribus et aspectu de se etiam maiora promictens, Atheniensium omnium summo consensu cum Nicea et Lamaco classi iture in subsidium Cathinensium aduersus Syragusanos princeps tertius sua cum ingenti gloria designatus est. Sane, seu urgente Fortuna seu ducum crimine, dum minus felices bellice rei successus habentur, uariis accusatus ab his, quos penes tunc erant rei publice gubernacula, non absque maximo dedecore reuocatus est; et sic, ex imperatore priuatus, ciuium gratiam in inuidiam uersam cognoscens, indignitate rei permotus, uolens tacitusque Elidem in exilium cessit. Ibidem uero, cum in se adeo exasperatum Atheniensium furorem audisset, ut etiam ab uniuerso sacerdotum collegio diris caput suum deuotum esset, iras in odium uertens Lacedemoniam se contulit. Quo factus certior, ob naualem rem male et inconsulte in Sycilia a Nicea et Euriloco ac Demosthene ducibus gestam, Athenienses contusos et pene fractos, Agidem, regem Lacedemoniorum, in ciuium suorum excidium compulit; et ne omnino ulcisceretur alienis manibus, sumptis Lacedemonum nauibus, non mercennarii militis sed ducis more, esto priuatus esset, in Asyam transuectus, tam celebris eius nominis fuit auctoritas, ut facile plures Atheniensium tributarias sociasque ciuitates ab illis separatas, in societatem Lacedemonum traheret. Maximum quippe principi, nedum Athenarum exuli. Tandem, multis egregie actis, circa belli instantis oportunitates, non solum sibi plurimum glorie quesiuit, quin imo propter nimium, quod minime oportebat, lacedemoniorum principum inuidie lucratus est. Infelix hominum uita! Maris terreque die nocteque mille ultro subintrant mortales discrimina, mentes assiduis premunt cogitationibus et consiliis, corporis uires uigiliis laboribusque continuis atterunt, ut meritus uirtuti subsequatur honor, cui semper inuidia comitatur, tanto ardentior quanto latior bene meritis exhibetur. Poterat ob egregie gesta iam Alcibiades non minus decorus exul uideri quam ciuis, tantum fuscam exilii sui nebulam ipsius lux probitatis excesserat, ni una pariter cum dulcedine honoris quesiti inuidie tacite subintrasset amaritudo. Arbitrantibus enim lacedemoniis principibus cumulatam Alcibiadis gloriam nomini suo allaturam tenebras, in uitam eius, cum nil palam auderent, tetendere ina sidias. Nec euasisset infelix, ni id quod nocuisse debuerat incauto prestitisset subsidium. Fuerat enim formoso homini, cum Agidis regis coniuge ob adulterium consuetudo illecebris: hec, cum presensisset dolos, amanti compatiens, que aduersus eum struerentur aperuit. A quibus territus, Alcibiades confestim consilio euasit, et mutato animo in male meritos hostes, iam patrie pius factus, seuerum conuertit odium; et ad Thesiphernem, cui belli summam Darius, Persarum rex, societate Lacedemoniis iunctus, aduersus Athenienses commiserat, se contulit. Cuius facile eloquentia sua beneuolentiam amicitiamque captauit, eique satis probandis consiliis ostendit non adeo diffuse Lacedemonios iuuandos esse, suasumque pro parte maxima a ceptis retraxit. Inde cuncta que agerentur clam ciuibus suis, significans se, quamuis exulem, officiosum tamen ciuem esse, monstrabat. Qui, parte animositatis ciuium suorum in se sedata, magnos animo ceptus agitans, eis amicitiam Darii pollicitus est, si a populo in senatum transferretur ciuitatis imperium. Quod postquam factum est, euestigio sequitur quod existimauerat uafer homo: scilicet ob superbum nobilitatis dominium plebis exorta seditio. Ad quam sedandam non solum ab exilio reuocatus est, sed belli totiusque rei publice princeps summo consensu popularium constitutus, confestim, ob plebis gratuitum benefitium, nobilitati minatus exitium est. Ceterum senatus, callidi et animosi ducis dominium timens, cum frustra Lacedemoniis tradere urbem temptasset, in exilium abiit. Alcibiades autem, iam uoti compos, intestinis sedatis tumoribus, classem ingentem parans et aduersus Zestromidarum et Pharnabazum, lacedemones duces, infesto robore nauale certamen iniit. In quo nec solam adeptus uictoriam est, quin imo pene classem omnem cesis ducibus aut deleuit aut captiuam habuit. Demum temptata a Lacedemoniis terrestris belli fortuna equo euentu, Alcibiade uictore succubuere. Qui fauentem non pretermictens Fortunam, nulla interposita mora, classem uictricem in Asyam transfert, Lacedemoniorum omnia uastat; ciuitates, que defecerant a societate Atheniensium in ueterem amicitiam reuocat, plures alias occupat, et sic Atheniensium unius hominis opera repente tot uictoriis tot secundis euentibus, peritura forSan, restaurata res publica est. Alcibiades inde, a ciuibus suis summe desideratus, plurium uictoriarum insignis ciuis reuocatus est. Cui redeunti multitudo omnis ciuium etatis et sexus utriusque summa cum alacritate effusa obuiam processit, gratulantesque pre se tulere deos, quorum execrationibus paulo ante caput eius deuouerant. Illum mirantur omnes, illum salutant alacres, in illum felicia uota omnes conclamant, de male quondam gestis excusant, presentia laudibus in celum extollunt, et secum rerum Fortunam flecti confitentur ultro, tantoque duce asserunt felices Athenas; illi insuper diuinos nedum humanos honores inpendunt, et si queant, in celum efferunt. Sic qui tacite damnatus abierat, magnifice reassumptus est; qui glorioso preeminens culmine, se totiens nunc letis nunc aduersis iactatum immemor, dum putat tam obtentis uictoriis quam presenti ciuium gratia stabilem sibi fundasse fortunam, et motus ingens, imo precipitium, affuit. Nam, audito Cyrum a Dario patre Thesipherni substitutum, a painfortunium soluturus, parata classe, ueteri nimium fortune confidens, transiecit in Asyam, agrosque hostium diutina pace opulentos dum securus aggreditur, insidiarum repentino insultu palantes milites circumuenti ceduntur; quorum, nullis stantibus subsidiis, tanta fuit strages, ut fere Atheniensium uires exhaurirentur omnes. Ex qua clade confestim mutatis Atheniensium animis, eis Alcibiades suspectus atque exosus factus est, et loco eius substitutus est Cymon. Et sic quod multis fuerat consiliis multisque laboribus quesitum culmen, unico sinistro euentu collapsum, Alcibiadem iterum exulem fecit ex principe. Porro aduersis pluribus exhaustis omnino Atheniensium uiribus, eo uentum est ut Lysandri lacedemonii ducis opera, ex dignioribus qui supererant Atheniensibus summerentur triginta, arbitrio quorum res omnis regeretur publica. Hi demum in tyramnidem lapsi, Alcibiadis exulis astutias timentes, cum comperissent eum ad Artaxerxem Persarum regem profectum, citato itinere qui eum interciperent et occiderent misere. Sed cum incitatus aperte uinci non posset, Fortune seuientis consensu factum est ut, quem tanto extulerat fastigio uiuus et dormiens ab insequentibus in cubiculo cremaretur. Cuius tandem ex incendio tractum corpus exanime, nec ut sepeliretur passa est, quin imo, uti per quietem ipse non diu ante preuiderat, amice sue pallio tectum absque sepultura iacuit. Hac igitur forma nunc letam nunc tristem fortunam Alcibiades expertus est, et more ludibrii nunc inpulsus, nunc reuocatus, demum iterum circumtortus, ab eadem actus est. Qui, etsi clarum uite ac iuuentutis introitum habuit, multisque splendoribus refulgentem, obscurus tamen exitus et exilii nota confusus eius anxie senectuti concessus est. XIII. In excusationem Alcibiadis. Erunt forte qui dicant quod – et hactenus persepe dixisse potuerant – circumuolutiones has sibi Alcibiadem procurasse. Fatebor; sed nil michi curandum propter quid, dummodo quis nolens efficiatur infelix. Hoc enim professus sum: uerum libet clarissimum uirum et huiusmodi reliquos excusasse paucis. Raro sua sorte contentum comperio aliquem; nec mirum: diuino quidem munere nobis animus insitus est, cui ignea uis et origo celestis et glorie inexplebilis est cupido. Hic, generosus ubi sit, non ignauia attritus corporea, paruo pectoris carcere claudi nec detineri potest: exilit, et magnitudine sua orbem terrarum complectitur, et facilitate transcendit sydera, actusque incendio sublimi cupidine incenditur, speique rerum grandium atque suasionum credulus, horrens ocium, in natalem regionem, his quibus potest uiis, cui alligatus est corpoream molem conatur attrahere, deceptusque non nunquam, dum iter aduersum tenet, leuis a ponderoso in decliuum trahitur, quod illustres hoc in opusculo solum deflent. Vitium igitur ingentium spirituum est altera uia quam permictat ratio uelle celsiora conscendere; delabi autem consuetum est, ad quod totiens quis deducitur, etsi non calle unico, hoc saltem, quotiens posse maiora uiribus arbitratur. Sic Alcibiades, grandi repletus spiritu maiorum, insuper egregiis facinoribus agitatus, mitiorem sibi quam ceteris retrolapsis Fortunam existimans, in id in quod magnanimes frequenter decidunt sese contulit. Euentus spei contrarius fuit. Qui patriis in laribus, in delitiis domesticis, in ciuilibus honoribus magistratibusque, ad maiora suspirans, quieuisse non potuit, inter mille exilii incommoda quieuisset, et potissime auidus purgandi infamiam, uindicte cupidus, recuperande patrie flagrans, et honores patrios reassummere concupiscens? Que etsi non stimulis assiduis inpulissent hominem sub Fortune pedibus, strenuo iuueni ocio marcendum non erat. Nemo quidem, nisi torpens hebesque, preeliget desidia in campestribus solui, quam assidua etiam extuantis pelagi fluctuum inquietatione agitari; et si non aliter detur, etiam continue scopulis allidi, quam Sardanapali plumis somno foueri perpetuo. Ocio una cum corpore uires animi pereunt, concussionibus uero, uigente animo, robur excitatur corporeum. Ocio quadam turpi rubigine res etiam clare fuscantur, exercitio tenebrose clarescunt. Longe notior per maria agitatus Ulixes, ocioso Egysto sub celo patrio lasciuiente, cuius libidinosam damnamus desidiam, ubi illius laudamus et admiramur errores. Et hic Alcibiades, uariis consternatus rebus, usque in nostrum euum eximio fulgore nomen deduxit suum, ubi non nulli, nomine quibus non infimorum suo seculo fuerat origo nec agendi spatium artius, in torpedinem marcentes cum corpore periere. Agendum igitur est; sed quid feceris prospectandum; nobis, quod Alcibiadi non fuit, clarum est iter stratum ad superos, in quod totis est insurgendum conatibus, ne, si desidia quieuerimus, cadentes eterno cruciemur supplicio. XIV. Auctoris purgatio et commendatio poesis. Vereor equidem ne dum ius alterius tutari conor in meum discrimen inciderim. Quis dubitet quin aduenist dicens: «Quid igitur tu alibi tantum commendas ocia, si in ocium adeo inuecturus eras?». Habeo quid absque difficultate respondeam. Hominum uti genus est unicum, sic studiorum species plurime, quarum quelibet aut tendit aut existimat in felicitatem unicam ire. Hinc miles castra, iurisperitus pretoria, agrestis arua et, ut infinitos reliquos sinam, poeta solitudines querit et incolit, armis tumultuque gaudet miles, iurgiis litigiisque legista, rusticus pulchritudine atque fertilitate camporum et carminum resonantia uates; discursionibus ille, uisitationibus iste, successu temporum alius, ultimus contemplatione solatur. Ille uictoriam, iste pecuniam, fecunditatem alius, ultimus famam arbitratur quesiti boni plurimum posse concedere. Fit igitur tanta studiorum contrarietate, quamuis finis optetur unus, quod uni placet, alteri et merito odiosum sit et appetentis qualitate pensata unumquodque fortasse laudabile, seu non mirabile saltem. Et idcirco si in Alcibiade, uiro armis et strenuitate fulgorem querere nato, ocium damnaui atque torporem, non propterea meum damnaui desiderium si ocia queram, cum illi militia, michi carmen studium sit; et ob id quod illi querendum, michi fugiendum est, ut secundum existimationem in beatum secum possim concurrere finem. Verum nolim arbitretur quis poetas antra montium, nemorum umbras, nitidos fontes riuulosque sonantes et amena atque semota ruris silentia, que uti ego hic et prisci ocia uocauere, exquirant tantopere ut uentris sagine atque libidinose satietati deseruiant. Absit. Nequisset diuinus uates Homerus et noster ingenio celestis Virgilius atque preceptor inclitus meus Franciscus Petrarca inter turbulentas hominum contiones et ciuitatum strepitus motusque uarios sublimi intellectu celicas hausisse considerationes illasque, quasi e gremio Iouis raptas, artificio mirabili et carmine exquisito maxima sua gloria aperuisse presentibus et reliquisse futuris. Idcirco selecta illa loca et omni tumultu ciuico uacantia ocia uocauere. Hec ego commendaui sepius, michi hec ego cupio, si darentur. Sane non adhuc ab obiurgatione solutus sum, morsu iam carpor acutiori. O quam paucis literis, dicet alter, quam uafre se iste poetam aut fecit aut credi uult eo quod se poetarum ocia affectare monstrauerit! His ultro fateor me non esse poetam; absit ut tanta dementia tenear ut quod non sim me esse fateri ausim aut haberi uelim; esse quidem opto et pro uiribus ut sim studeo; utrum autem ad metam prouenturus sim, Deus nouit. Ego quidem uires tam longiquo cursui non satis futuras arbitror, cum prerupti saltus plurimi et uertices inaccessibiles fere intersint, esto plures ignari existiment perfacile poesis terminum posse contingi, ore marcido asserentes, cum ipsi quid sit poesis ignorent, poetas mendaces et fabulosos homines esse et aliarum facultatum quodammodo hystriones. Mentiuntur profecto sic intelligentes ut exprimunt. Est quidem de se inclita plurimum artificiosa sublimis et ornata facultas, sola, in quantum humane imbecillitati possibile est, sancte pagine uestigia sequi conata. Nam prout illa diuine mentis archana prophetis futurisque sub figurarum tegmine reserauit, sic et hec celsos suorum conceptus sub figmentorum uelamine tradere orsa est; et si optimus homo sit, poesis optima apparebit. Nec fuerunt adeo dementes antiqui qui suo more concesserunt solis triunphantibus et poetis lauream in laboris premium et testimonium uirtutis eternum, ut uictores et mendaces equo decorassent munere. Sed ut eo quo tendimus ueniamus, si ocia cupio, non ut poeta existimari uelim cupio, sed existimans id michi plurimum posse conferre quod dudum summa cura a poetis quesitum est. Latrent igitur canes et luna fulgida celi more suo percurrat limpidas regiones. XV. Affri quidam queruli. Tam diu Asuam Greciam et Ytaliam clarorum uirorum infelices exitus recitando peruagati sumus, ut nemini uideri incongruum possit si paululum uocati deuoluamur in Affricam. Ex qua post lugubre funus Didonis inclite exeuntes nunquam iter in eam refleximus. Excreuit quippe, Didone mortua, Cartago ingens que, uti uictoriarum circumadiacentium populorum iam facta celebris, sic et miseriarum suorum ciuium adoleuit habundans. Quorum etsi magnus sit numerus, potiores tamen michi intranti terminos occurrere. Et in primis infelix Cartalus, se afflictans nimium quod iuuenis et apud suos magne existimationis, post reditum a Tyro quo pontifex decimas detulerat Herculi, eo quod religionem publicam exulis patris imperio preposuisset, eiusdem crudelissimo iussu cum infulis et omni sacerdotali ornatu m conspectu paterm exercitus in crucem sublimatus ac ignominiose sit mortuus. Cui et Malleus ipse Cartali pater, non minus tristi uultu dolens insuper sequebatur. Cuius merorem ob seuitiam in filium et inconsultam cartaginensis regni affectationem, ob quam a ciuibus suis trucidatus interiit, minuere posse uidebatur aut uictoria ex eisdem prehabita aut ex auctoribus sui exilii sumptum pro uotis supplicium. Quos, eo habitu quo ex classe miserabili in litus Affricum descenderat, sequebatur Himilco, cui bene rem bellicam in Sycilia gerenti pestis aduersi syderis exercitum eripuit omnem, quod celi crimen deflens etiam ex hoc subsecutam in se crudeliter mortem lamentabatur misere? Inter hos aliosque, nescio tamen quid magis clamitans, aut mortem per uulnera mille susceptam cum dedecore, aut perditas ob mortem diuitias, Hanno uultu turbido habituque lugubri ueniebat. Cuius non primo notitiam habui quam desiderium sui infortunii describendi. XVI. De Hannone cartaginensi. Hic Hanno, ut arbitror, Hamilcaris Cartaginensium ducis in Sycilia perempti filius fuit et Himilconis iam dicti frater. Qui preter claram apud suos originem et sue urbis etiam principatum, fauente in suum exitium Fortuna, ultra quam credi possit diuitiarum habundantissimus factus est. Per quas, dum gloriam suam dum magnificentiam dum potentiam metitur, in stultissimam cupidinem lapsus, in regnum Cartaginis exarsit. Ad quod occupandum cum artes cetere deesse uiderentur, scelestum excogitauit facinus. Desponderat quidem filiam suam egregio iuueni cuius, dum se preclaras nuptias celebraturum demonstrat, omni urbis plebi opipare sub porticibus edulium preparari iussit, senatum uero omnem in domo locauit propria et infectis ueneno poculis, ministris conuiuii ut porrigerent sitientibus senatoribus tradidit, arbitratus amoto senatu rem publicam consilio destitutam occupari facillime posse. Sane cum esset fraus per ministros detecta senatui, ceptum eius immane frustratum. Cum minus tutum uideretur rei publice in tantum uirum attemptare aliquid, nil aliud preter legem unicam que sumptus nuptiales arceret a senatu factum est. Attamen Hanno dum nil in se audentes patres aduertit, quasi publice socordie uictor acriori feruore inpulsus, quod ueneno nequiuerat explesse ferro agendum ratus, manu comparata seruorum in armis educit et castellum occupat et in partem prede auxiliatoremque Maurorum regem aduocat. Sed cum non satis temerario ausui exitus responderet, a ciuibus capitur ante conuocati regis aduentum; sententia quorum in conspectu populi nudatus uirgisque seuissime cesus est; et cum natura truculentiores feris Cartaginenses sint, ut per membra omnia ex impio homine summeretur supplicium uisum est et ante alia oculi misero Hannoni eruti sunt, inde manus abscisse, demum confracta crura, postremo, cum cruciatus immanissimos omnes infelix Hannonis uita uicisset, fessi carnifices obstinatum spiritum ferro abire coegerunt. Hinc lacerum cadauer et mille deforme uulneribus in spectaculum cunctis cruce affixum altissima sublimatum est. Nec huc usque per omnem calamitatem seuisse Cartaginensium suffecit ire, quin imo filios cognatosque alios quoscunque etiam innoxios supplicio tradidere, ne ad imitandum scelus aut ad ulciscendam Hannonis necem superesset aliquis et ut quanti libertatem penderent appareret. XVII. In diuitias et stolidam uulgi opinionem. In secretissimis penetralibus terre occultarat, tanquam generi humano nocuas, natura discreta diuitias. Ast auaritia, latentium indagatrix lucrorum, quod sponte latebat cupiditate querendi ardens coram eduxit. Hec quidem perfodere montes, terebrare telluris uiscera, profundum maris uncis piscatoriis exarare docuit prima et Alpium scopulos strauit siluasque aperuit in uias et nauibus in alienum litus euadere, fallere griphes, sopire serpentes, fraudes nectere, mentiri, falsas signare tabellas ostendit, in uiolentias mortales armauit, aconita composuit et in proditionem etiam animauit. Quibus tot artibus aliisque in pregrandem cumulum non nunquam apud quosdam pericula pretiosa congessit. Ex quibus sic ample collectis quot et que oriantur incommoda possessori miser ipse non uidet. Mordaci quidem cura torquetur ne rodantur a tinea, deuorentur ab igne, surripiantur a fure, a furore publico seu a predonibus rapiantur et dum noctes ducit insomnes ut seruet, etiam discursus murium expauescit. In se inuidiam multiplicem excitat, insidias patitur a blanditiis et odiis filiorum, eius mors eo uidente cum desiderio expectatur et non nunquam in tantam animi tumorositatem excedit, ut sui generis sui roboris publice priuateque honestatis oblitus, ea cupiat et attemptet que, cum eum non deceant, illum in miserabile precipitium trahant ut satis Spurius Mellius et noster ostendit Hanno. Longe tolerabilior quam diuitio paupertas: illas, nisi fortis animus eque pati potuit, hanc fert facile muliercula queque. Sane uulgus iners opinioni semper magis quam ueritati adherens non arbitratur hoc esse: alta prospectat palatia, fulgentes auro uestes, mensas poculis et cibis honustas, seruientium cateruas et alia que, cum non faciant insignes, tamen eius iudicio faciunt apparere diuites; non uidet, toto orbe bellorum resonante fremitu, Amiclatem solutum curis suo in gurgustiolo dormientem et Pompeium celsa in arce Dyrrachii pauitantem. Diogenem in dolio tranquillo animo celestia contemplantem et Sardanapalum aurea in regia latebras exquirentem. Aglaum Sophidium in agello cantantem et Zambriam in palatio igne iniecto cremantem. Quid multa? Clarum est imo euidentissimum: celsa petuntur fulmine aut uentorum rabie et motu terre concutiuntur assidue, ubi stant humilia in quiete. Equo modo non prospicit quot suspiria quot labores animi quot mentis anxietates uestis contegat inclita que non nunquam non uestes, sed sepulcra sunt fetidis cadaueribus plena, ornata gemmis et auro. O quam mallem Sarranum in Pupinia stiuam prementem manu aut Cincinnatum paruo in agro glebas uoluentem, rusticanis amictos palliis, quam hos curarum et ut plurimum uitiorum archiuos, purpura in obstentationem quam dignitatem potius ornatos. Multi quidem pretiose penduntur uestes ubi non considerantur animi uires, quas si linceis oculis intuerentur principes, nulli dubium quin ex campis in curiam uocarentur agrestes et truderentur in sterquilinium purpurati. Inhiat preterea cibis, splendorique uasorum oculos inicit, quasi dolcissimum arbitretur pinguibus uti ferculis et crebris commessationibus interesse. O stultissimum decepti iudicium! Paucis natura contenta est? Sinam primos homines quos rudi seculo glans pauit et aqua; et ad reges delitiosos deueniam. Nonne, dum Syphacem timens in antris siluestrium montium latitaret Massinissa, a paucis ex militibus suis radicibus herbarum alitus est? Et Xerxes diuitiarum copiosior altero, non dicam agua simpliciter sed tabe suorum et luto mixta sitim fugiens non sedauit? Si regibus hec ad uitam sufficiunt, quid tu ad satietatem splendidas mensas exoptas? Dicet pultiuorax: «Illud egit necessitas». Ast ego: «Etsi hec multum possit, nunquam tamen uirtuti preualuit». Manu ex lacuna sumpsit aquam Xerxes et proiecto poculo factitabat similiter Diogenes. Quid ergo ad superflua hanelamus? Venenum porrigitur gemmis et auro, riuuli autem immunes a pestifera labe decurrunt. Sed ut hoc omictamus quod forsan aliquibus uidetur extremum, agrestes coctis potius quam elaboratis cibariis parce etiam utuntur plerique. Hos durata cute soles et imbres pati et neruoso atque robusto corpore modico uestitu contentos, quercus sternere, glebas uertere, laboribus assiduis insudare, nulla fere infirmitate grauari et in senium usque, quasi reassumptis de nouo semper uiribus, deuenire uidemus. Hos quos tu cernis crebris et amplis potationibus putas esse felices, longe aliter effeminati quidem mollesque a minimo quocunque labore soluuntur et morbis uariis et fere continuis lacessiti eneruatam iuuentutem suam in immaturam mortem sepeliunt. Nec multitudinem seruientium appetunt, nisi quia sibi ipsis non ipsi sufficiunt. Sed quid tam longo sermone fatigor? Splendide sunt diuitie et in oculis stultorum pulcherrime et quod intueri non uolunt, instabiles et inflantes; nec non, ut Hanno testis est, possessores misere inquietant atque pessundant. Sed nos unde diuertimus reuertamur. XVIII. Multitudo flentium. Serpere orbem cogor, ut temporum seriem seruem; et ideo nunc Asyam, Europam aliquando, et quandoque Affricam uariis flexibus peragrando discurro. Et ecce me ab Affrica Euagorax, rex Cyprius, ad furorem in quem ex regio solio infeliciter lapsus est demonstrandum, lacrimis alliciebat in Cyprum. Nec minus Theo querulus, ad fugam suam ex regno pulsus in Arabas describendam, in Egyptum proclamabat a longe. Et Amintas summa pietate conabatur ut in Macedoniam tenderem, prospecturus Euridicis uxoris sue adulteria, insidias sibi positas ab eadem, et crudelitatem in Alexandrum et Perdicam filios, quos occidit. Parte ex altera Sarcas, ex Epyro rex pulsus a Phylippo Macedonie rege, ut triste suum exilium adnotarem ciebat. Sic et Aman, Amadati filius, ex Assyria ut gemino se ictu a Fortuna perculsum inspicerem, in Mardocei hostis exaltationem suamque non solum depressionem, sed in crucis patibulum dedecorosam eleuationem, uocabat. Verum plus ceteris, ex Persia uocans potuit Artaxerxes. Ubi dum illum intueor, non immerito inter regni fulgores et insignia tristem atque gemebundum conspexi. Vix equidem turba ignara satis fidei poterit adhibere dictis: scilicet quod sedenti aureo in throno, aureis amicto uestibus, cui tot regna, tot reges parerent, esse possit lacrimabile quicquam. Heu miserabilis et decepta iudicio! Dum a fulgidis ex auro radiis nimis capitur, non aduertit quot excarnificantes animam cure sub illo fulgore tegantur. XIX. De Artaxerxe Persarum rege. Artaxerxes, Persarum rex, Darii Nothi filius ex Parisatide fuit. Hic, defuncto patre, ante alia de successu cum Cyro fratre litigium habuit. Inde, cum eum clam res nouas molientem cepisset, et matris opera seruasset in uita, atque sureis a compedibus absoluisset, aduersus eum magna conantem in aciem descendere coactus est. Verum cum ipse manu Cyri saucius exisset pugnam, Cyrus in eadem a regia circumuentus cohorte confossus occubuit, ex quo Artaxerxis quies consecuta est. Sunt hec regna summentium persepe preludia. Tandem compositis firmatisque regni rebus, esto multis secundis, ac affluentia diuitiarum et delitiarum gloriosus polleret, uenit ad exitum infelicem. Erat ei, ad extollendum glorie decus, ex pelicibus grex conspicuus filiorum, numero centum quindecim: ex coniuge uero tres erant, quorum maior natu Darius. Quem cum diligeret summe, in senium uergens, preter Persarum morem, una secum assumpsit in regimen, existimans ex hac magnificentia obsequiosiorem filium et auctum glorie decus se habiturum; sed longe aliter post tempus apparuit. Erat illi inter alias Artusia uxor, que Cyri fratris pelex ante fuerat, forma prestantissima quamuis etate prouecta. Cuius forsan amore captus, Darius hanc cum reliquis regni honoribus sibi deberi dixit, uti et patri occiso Cyro contigerat. Quam pater indulgens nimium, primo se daturum respondit, demum penitens Solis illam sacerdotem dicauit, quibus Persarum obseruantissima religione omnium hominum prohibebatur notitia, et castitas indicebatur perpetua. Quod Darius egre ferens, in patris benemeriti irrupit iniuriam, et ex maxima fratrum congerie quinquaginta sibi iunctis, in Artaxerxis mortem cunctis consentientibus conspirauit. O detestabile malum et dictu mirabile! Omictam necessarios amicos uicinos et ciues: seruos sepissime paratas dominis insidias to reuelasse comperimus. Hic cum multitudo filiorum conspirasset in mortem patris, nec unus fuit qui tanta urgeretur affectione ut patri reseraret admissum. Miserum quippe infortunii genus est: ubi te filios putes, hostes genuisse comperias: hos in te manus armasse, quos tutissimum tue salutis refugium extimabas. Sensit tamen, undecunque senserit, rex infelix infaustum filiorum propositum, et mestus diis patriis plurimum questus, in ultionem tante enormitatis iratum animum uiresque disposuit, et filios ausu in nephario interceptos omnes luere penas morte coegit. Nec cruento patri satis hoc: cesorum natorum coniuges filiosque innocuos occidendo funesto facinori superiniunxit. Heu! miser et ira prepeditus nimia, non uidit, dum sic seuere iniuriam suam ulciscitur, certissimus sceleratorum filiorum pater monstraretur scelere suo. Sed quid? Sanguine genitorum atque nepotum respersus, eorum agitatus manibus, dolens et miserabilis et sero penitens in morbum incidit; et sui ipsius affectus tedio, nil proficientibus fulgoribus aut regiis uoluptatibus, infelix et anxius expirauit. Non enim ad miseriam ingerendam ut regna auferantur oportunum est semper: equidem, ut aculeos acrius sentiunt saniores, sic et potentiores iniurias; nec satis animus in ultione sedatur, cum semper esse qui similia audeant suspicetur. Verum nos, dum obscenum natorum in patrem excogitatum facinus, et seuitiam turbulento impetu genitoris in filios irritatam, mens obstupescens per lapsum temporis se in se ipsam collexerit, finem labori tertio dantes, quiescentes paululum, in uires nouas reuocabimus animum. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber tercius explicit. Liber IV Incipit quartus eiusdem feliciter. [Prohemium] Mouisse reor aliquantisper ab obstinata olim duritie presidentium animos, et exemplis tam ingentibus elatorum spirituum insolentiam terruisse. Quis enim tam saxeus legisse potuit – ut de reliquis taceam – Priamum tot suffultum auxiliis cecidisse; Astyagem potentissimum Medorum regem regno cessisse; Cresum Lydorum, apud suos et exteros dilectissimum, regno perdito priuatum uixisse; Tarquinium Romanorum,. pulsum, in senectutem miseram deuenisse; Xerxem Persarum, tam magnis copiis Greciam inuadentem, solum fugientemque asyntico in litore aspexisse; Artaxerxem, eiusdem successorem, affectum tedio expirasse; quod, horrore quodam percitus, quasi in precipitio positus, sibi prospexisse non debeat? Neminem sensibilem credam. Quam ob rem, cum iam talium salutem sperare possimus, non frustra laborasse gaudemus. Sane, cum eduxisse soporatos in uigiliam satis non sit, ni in lucem deducantur integram, in solidationem credulitatis iam sumpte procedendum est, ut, dum promissa sequemur, fides etiam maiorum deiectorum copia amplietur. Ad quod grandis nimium et infesta lugentium, etiam Ytalorum, turba me reuocat. Cuius multitudo nimia id egit ut, eo selecto quem mallem, innominatos ceteros abire permicterem. Is enim fuit Marcus Manlius Capitolinus, qui, dum agente inuidia regium fastigium conscendisse credit, ex claro satis Fortune situ in turbidas Tiberis undas cum dedecore preceps deiectus est. I. De Marco Manlio Capitolino. Eximii fulgoris Manliorum familia fuit apud Romanos, et decora maiestate ingentium titulorum. Ex qua Marcus Manlius originem ducens, robustissimam iuuentutem suam tam muralibus quam ciuicis coronis et inimicorum spoliis plurimis insignem fecit, et suis egit meritis ut tertio consul dictus, regiis uteretur fascibus; ac his spectande uirtutis sue fulgoribus ingens opus illud addiderat unde sibi cognomentum sublime «Capitolinum a contigerat, quod, uti multum addiderat splendoris, dedit ambitionis infauste causam minus moderate seruatum. Nam uenien. tibus, omisso Clusio, Gallis Romam, et fractis apud Alliam romanis uiribus, et urbe capta, cesisque patribus, cum arx Capitolina, romanum seruatura nomen, obsideretur ab eis, cum indagine aduertissent per Carmentis saxum iter in arcem, eamque illa ex parte, quasi loci natura munitam, segniori seruari custodia, nocte intempesta tacite ascensum cum difficultate temptarunt. Et cum silentio sopitos custodes canesque ascendentes fallerent, anseres, que in arce ad sacrum Iunonis in tanta rerum penuria seruabantur, nequiuere fallere. Clangore quippe earum expergefactus, Manlius, armis sumptis aliisque excitis, primus in ascendentes exsiliit ac umbone aduerso iam stantem Gallum per prorupta saxi deuoluit. Qui preceps in alios irruens, plures una secum precipites dedit in undas. Inde passim alii plures, scopulis inherentes, cesi ac inpulsi in fluuium corruere; et sic, eius prestantia atque robore frustrata Gallorum spe, arx tutata est. Hinc ante alia a tribuno militum laudatus summe et a cunctis etiam donatus militibus est pro qualitate temporis atque loci magnifice illique «Capitolini» cognomen iniunctum ut, si quando libertate frueretur romana res publica, seruati ab eo Capitolii testimonium esset eternum. Magni quidem et egregii unicuique et potissime Ytalo tunc euentus Manlii, quibus procul dubio, si alterius claritatis liuore infestatus non fuisset, et ob id non eleuasset ad culmen maius quam ciuem deceat animum, satis credi potest et dictaturas splendidas et triunphos decoros, ut ceperat uiriliter agens, in processu suo iunxisset nomini. Attamen, dum egre Camilli gloriam eumque sibi preponi pateretur, uariis artibus plebis amore captato, ad eam rem publicam occupandam, quam paulo ante ne occuparetur a Gallis egerat, indignantem pessimoque extuantem liuore animum erexit; et dum plures uariosque rumores exciret, ad intestinos sedandos motus Cornelius Cossus dictator in patriam reuocatus a Volscis est. Qui, post altercationes quasdam cum Manlio palam habitas, illum plebe etiam murmurante, misso lictore, carceri trudi iussit. Quod etsi atram claritati sue nebulam obiecisse uisum sit, saniori iudicio in maius lumen eduxit. Nam que uidebatur caligo lux fuit, detegens opere quales erga illum plebs gereret animos, non nisi uerbis precognitos. Pertulit enim eum uinctum detineri adeo indignanter, ut, post obiurgationes in patres plurimas, forent ex plebe non nulli qui lugubrem uestem summerent, mesto uultu intonsa barba et incomposito crine coram incederent, atque in uestibulo carceris uigilias agerent, et sic pregrande sue fidei argumentum prestarent. Quod mediis in tenebris Manlio plurimum claritatis induxit; et longe plus etiam adiecisset, si tantum pressisset rabiei insite, quantum, dum multum fiducie auget, temerarie presumptionis adiecit. Tandem, urgente in eius exitium Fortuna uires, cum ex Vulscis triunphasset dictator, seque abdicasset officio, et ob id liberior plebi relictus uideretur circuitus; ambire carcerem, multa dicere, minitari se fracturam, ni Manlius liberetur, incepit. Que ut componerentur, senatu iubente, exutis uinculis poscenti Manlius redditus est. Qui, succensus fastigio quodam tumentis animi, ardentius cepta persequi, et omnia ad regnum tendentia ociter operari totis nitebatur uiribus. Quod patres et tribuni plebis sentientes, neque satis equo ferentes animo, pari omnium consensu, ad summendum ex presumptis supplicium, a tribunis Marco dies indicta est. Qui sordidatus, a nullo sociatus patricio, nec ab Aulo quidem ac Tito fratribus, in iudicium uenit, plebeia tantum circundatus turba; et cum satis conuictus ambitionis crimine uideretur, ante eo dicente multa, pectus cicatricibus insigne nudans, arcem Capitolinam a se tutatam ostentans, plebis suffragium atque deorum implorans, plebis sententia damnari non potuit, ante quam extra portam frumentariam, unde Capitolium uideri non poterat, duceretur. Ibi quidem, nemine plebis aduersus surgente, damnatus est ut ex Tarpeio saxo, ex quo ciuis optimus Gallum precipitauerat, malus et ambitiosus effectus, precipitaretur in Tiberim. Nec mora: nam, post multum frustra inuocatos deos fautricemque plebem, quod intulerat Gallis supplicium et ipse, in precipitium pulsus cum ignominia expertus est. II. In infidam plebem. Queso: qui suis fortunis confidunt et in alios intolerabile supercilium gerunt, excussa ab oculis nocte, Manlium Gallum parma pellentem, militum laudibus in celum delatum, laurea trabeaque insignem, in Capitolium a se defensum triunphos trahentem conspiciant; et uersa uice in momento fere squalidum, supplicem, catenis honustum, damnatum, Tarpeio in margine lictoris inpulsum expectantem, intueantur; et si quid inter se actus tam dissoni mouent, consultius posita cordis elatione, ridenti Fortune, amplo generi, claris affinitatibus et super omnia plebi ingrate se credant. Sic eque quibus glorie satis concessum est, oculos ab alieno fulgore liuentes auertant. Dubium quippe quid stultius sit: an inuidia boni alterius afflictari, an plebis fauori se credere. Illa premitur, hac insulsus decipitur; illa in alterius urgetur perniciem, hac in suam presumendo deducitur; illa mens exuritur, hac spes luditur. Sed cum effectus magis quam causas prospectemus, etsi omnino abicienda inuidia sit, tanquam uinculi societatis humane nepharia hostis, nemini unquam se aure plebeie credidisse commendabile fuit. Natura – ut ita loquar – plebs omnis mobilis et fatua est, ueritati semper opinionem preponens, usque ad exitium suadens, et in periculo derelinquens. Hec autem, cum Fortunam sequatur, humillime seruit, dominatur seuere ridetque post munera quos sui fiducia miseros deduxit in mortem. Et si cetera desint, hoc uidisse satis est: M. Manlium, protectorem suum et inclitum ducem, quem ut deum paulo ante colebat, in quo spem omnem firmauerat, cui carcerato excubias inpendebat, et eius afflicta incommodo squalida incedebat, deos precibus onerabat, minabatur et patribus, sublata tandem arcis uisione, fortissimi pectoris cicatrices, imperatoris faciem et preces oblita sua suffragia implorantem damnauit. III. In tyramnos pauca. Poteram, si libuisset, Manlio subiunxisse fugam Nectabi Egyptiorum regis, ad austrum, et Pausanie Lacedemonum ducis exilium, aliorumque plurium ea teinpestate infelicissimos exitus; uerum enim uerum in dedecus et infamiam humanum sitientium sanguinem, et insatiabili hiatu mortalium transglutientium facultates, et animas libertatemque uiolentia occupantium tyramnorum, illis omissis, ut assummerem Helearcum, Heracliensium immanem sub tyramnidis titulo hostem, fere deductus sum. Sane Aronisius Syragusanus, longe amplius crassatus in suos et a me diu ante conspectus egit ut, postpositis abominationibus et dictuturpissimis Helearci, a Cione et Leonide interempti, de se suisque meritis atque mutationibus, etsi non plene, saltem pro modulo laboris assumpti, describerem. IV. De Dyonisio syragusano. Huic que fuerit origo legisse non memini. Sed quid ueterum primordia queram hominis scelestarum turpitudinum omnium fedati? Ei tamen Syragusarum imperium, ceso Dyonisio patre seditione suorum, quod fratrum natu maior esset, euenit. Qui, dato nomine idem esset cum patre, longe illum antecessit sceleribus. Hic igitur circa regni sui initia non solum seruare susceptum sed ampliare constituit. Ad quod ut aliquando deueniret, fraude primo benefitiis pluribus conciliatis sibi popularium animis, fratres fratrumque cognati suo iussu trucidati sunt. Inde, quasi adamantinis nexibus securitatem fortuniumque suum firmasset, ocio et potationibus atque luxurie sese precipitem dedit, existimans immersum talibus summa felicitate fulgere. Felix igitur suo iudicio, cum in grauem pinguedinem inertemque uenisset, in pessimam oculorum ualitudinem incidit, adeo ut luce lederetur plurimum; et ob hanc se ciuibus putans despectum esse, rabie incensus, truculentior omni fera, nunc hos nunc illos pro libito atroci morte seu cruciatibus tollebat de medio. Quibus incensi miseri, congregatis copiis, in Archadina recluso bellum indixere. Qui, seu a militibus preda auidis inpulsus, seu criminibus agentibus suis, eductis ordinibus descendit in aciem; et uictus, pauco tempore intermisso, iterum fusus fugatusque est; et cum iam in decliuum Fortunam labantem sentiret, quod bello nequibat, ad ingenium uersus uncis illam in desiderium suum trahere conatus, egit ut qui de pace tractarent ad se micterentur ex ciuibus, quos cum detinuisset, incautosque ad spem pacis aduerteret, in solutos repente armatorum turmas emisit. Verum cum longe ab eo quod sperauerat successum cerneret, uictis fugatisque suis cum omni regio apparatu clam nauem conscendens secessit in Locrum. Et cum comiter a ciuibus susceptus esset, eorum ciuitatis arcem fraude occupauit. Nec mora, tanquam in hostes cedibus rapinis exiliis stupris matronarum et uirginum tam principum quam plebeiorum thoros labefactans seue debachari cepit. Et cum iam rapiendi cessaret apparens materia, Locrenses miseros circumuenit astutia. Nam cum suasione satis composita matronas omnes et uirgines euocasset in templum Veneris, quasi que uoto publico obsequi deberent electurus, collectas spoliari militibus iussit, et cum nudas emisisset, ornamenta subtracta sumpsit in predam. Quibus exasperati Locrenses, irruentes in eum, ignominiose illum patria eiecere. Sic iam bis exul, Dyonisius, quasi Fortunam luderet, ingenio usus ueteri, a dementibus Syragusanis receptus est. In quos cum prisco more seuiret, Fortuna sepius suis luss artibus, seu tot releuationibus fessa, passa est ut, conspiratione ciuium facta, belua obsideretur immanis. A quo deficientibus uiribus anxia mentis compunctione, in compositionem cum hostibus itum est, pactumque ut, deposito imperio, arcem cum exercitu libere Syragusanis traderet, et Corinthum priuatus in exilium tenderet. Qui, Syragusis in libertate dimissis, exinanitus fere, quo mittebatur excessit. Ubi postquam uentum est, saniori ductus consilio nil nisi quod humillimum esset existimauit esse securum. Quo tractus iudicio, se in sordidissimum uite genus abiecit. Nam inter lixas et lenones in popinis et fornicibus, ueste obsoleta contectus, perseuerabat, uilissima de quaque re inhonestis uerbis sepissime questiones agitans, risum dare potius quam extorquere contendens astantibus. Ultimo docere pueros in triuiis et ludos agere et alia quecunque ad se despiciendum potius quam timendum inducerent actitare cepit. Nec tamen facile his dissimulationibus malam de se suspitionem Corinthiis abstulisse potuit, tantum poterant peruersi hominis, quantumcunque deiecti, preterita gesta. O uaria rerum mutatio! Quantum hec exulis uita distans erat ab ea, quam princeps et insolens obseruare consueuerat! Attamen qualiscunque fuerit, et quantumcunque inhonesta et fetida, in eadem senescendo contabuit. Nec sua tantum dedecora fleuisse potuit; quin imo Iouis Olympii amiculum, coronas uictoriasque, deorum porrectas brachiis, Epydaurii Esculapii barbam, Proserpine spoliatum Locris templum, ac alia patris sacrilegia grauissimo cum merore pensasse creditum est. Postremo miseria suprema deuictus interiit obscure adeo ut incertum sit an apud Corinthum moreretur, an in Syciliam rediens fuerit occisus. V. In Dyonisium et Fortune excusationem. Que – precor – multorum hominum obstinatio est, quam inflexibilis quam lapideus animus? Bis e culmine Dyonisium suis operibus procurantibus Fortuna deiecerat, et ut restitutionibus apparebat, magis castigationis in modum, quam demersionis in penam. Nec tamen lacessitus exiliis, in aliquo seui animi iniquitatem immutare potuit, quin, ab eadem iterum restitutus, casum tertium procuraret eisdem cum uitiis. Iniuste equidem accusatur, et indebitis uerbis et execrationibus laceratur Fortuna. Cui dubium, si fronte inscripta merita nostra gestemus, quin eam recte agentem arbitrentur qui legerint? Lasciui quidem scelera non uidemus, discoli aduersa non ferimus; et sic, dum nos cecos non cognoscimus, oculatam Fortunam indebite accusamus. VI. De Polycrate Samiorum tyramno. Etsi post infelicem Dyonisii Syragusani finem lamentationibus me onerasset Victruuius Batus Fundanus, dudum Priuernatum dux, quod, post fusum exercitum suum a Plautio romano consule, uerberibus affectus et inde necatus sit, non tamen, uiso Polycrate Samiorum tyramno, in se calamum uertisse potuit; quin imo, infeliciorem casum ex benigniori Fortuna scripturus, in illum se sponte sua concessit. Samos Egei maris insula est diues opum, et ob id Iunoni sacram ferebat antiquitas. Cuius, seu generis gratia, seu diuitiarum opera uel alio Fortune munere, Polycrates quidam assumpsit tyramnidem tenuitque. Qui etsi – uti tyramnorum mos est – in suos minus humane uiueret, adeo Fortunam obsequentem habuit, ut eidem uberrimum illius pectus et amplissimos sinus nec non et quoscunque suos secretiores aditus apertissimos habuerit. Nec solum prospectantis uulgi iudicio, quod ut plurimum mendax est, sed ipsius etiam Polycratis, cui uisum est adeo sibi cuncta pro uotis succedere, ut deorum quandoque timuerit inuidiam. Qui prosperis undique circumsessus, ad moderandam in aliquo cuiuscunque inuidiam et ruborem tam Fortune quam superis auferendum, quod soli inter mortales pro desiderio succederent cuncta, sibi infortunium aliquod, postquam aliunde non dabatur, afferre instituit, sumptoque e manibus anulo, quem habebat carissimum, in mare deiecit, hac una tristitie salebra moderaturus exundantem licentiam. O ridiculum! Sibi tempus ad miseriam deesse timebat, qui incipientem seruire Hecubam anum non prospexerat, et ob continuationem aliquam Fortunam factam immobilem extimabat. Que quidem maiora reseruans inuito, paucis uoluntariis non contenta id egit ut, quod eiecerat sponte Polycrates, ipse inopinate resummeret. Nam, post dies paucos ab aymli iactu, a piscatoribus captus piscis qui anulum deiectum, escam putans, sorbuerat, dono tyramno delatus est, cuius in uentre, seu a coco seu a dapifero compertus anulus, quasi a Neptuno restitutus, Polycrati portatus est. O latentes insidie! Nunquam minus fiducie assummendum quam cum blanditur Fortuna. Sie igitur undique fulgoribus rutilans, ut in amarissimam calamitatem incideret actum est. Nam, quasi omnes in unam reseruasset iras Fortuna, seu prede cupiditate seu quod aduersus Darium Persarum regem hostibus prestasset auxilia Polycrates, in eum totis uiribus Orontes, Darii prefectus, conuersus illum fudit cepitque; atque post carcerem et catenas, eum qui tot prospera uiderat, qui tot successibus letatus fuerat, qui uolens a Fortuna turbari nequiuerat, in summo Midalensis montis uertice tractum celsa iussit in cruce suspendi. Qui, etsi tormentis anxius et rubore dedecoris angeretur, non illi modicum potuit attulisse doloris sub se spectasse omnem Samiorum multitudinem, paulo ante nil impune aduersus se audentem, nunc tam libertatem suam recuperatam illius exitio quam eius ignominiam cruciatumque et uicinam mortem letam gratulantemque spectantem. Et sic tormentorum atrocitate, et preteritarum uoluptatum memoria ac gratulantium inuidia, et uerecundia illati dedecoris, positique dominii dolore, inter merores et lacrimas relictus infestis auibus lacerandus, qui in terris felicissimus uixerat in aere miserrimus expirauit. VII. De Callisthene phylosopho. Iam a cruce Polycratis manum retraxeram, cum Aribam, olim Epyri regem, flentem querentemque conspexi, accusantemque plurimum Phylippi Macedonum regis perfidiam, eo quod, ob infande luxurie gratiam, Alexandrum, uxoris sue fratrem, se pulso atque in exilium senectutem agere coacto, regem Epyri suo substituisset in loco. Nec inficiar: squalor senectutis inopiaque dolentis me facile in suas traxissent querelas, ni ab eis maior pietas auertisset. Nam haud procul inde adeo deformis et tabido turpis cruore Callisthenes tacitus sequebatur, ut potius truncum sanguine puluereque respersum sese mouentem extimasses quam incedentem hominem. Cuius ego casu nomen audiens, memoransque subito eum quandoque sscris phylosophantium in scholis celebrem audisse, nedum calamum, in ignominiam seuientis in eum, sibi ultro spoponderim, sed nec lacrimas negare potui. Quis adeo lapideus sit, si uiderit honestum hominem, sacris imbutum doctrinis, meritisque conspicuum et tanto insignem cognomine, uti quesita laudandis uigiliis phylosophia prebet, mutilum deformato uultu cruoreque turpi obsitum, non suis demeritis sed aliena peruersitate incedentem se coram, qui possit parcere fletui? Quod igitur apud alios notitia clare originis, regia predecessorum insignia, admiranda eorundem facinora, splen· doris plurimum uidentur afferre, in phylosophis perminimum est. Quid enim maiorum dyademata, quid auorum sceptra, quid parentum ymagines, superati reges, orbisque subactus possent phylosopho inclite claritatis augere? Cum non solum quos mauis fulgores mortalium calce terat phylosophia, quin imo ipsum celum perambulans incomprehensibili quadam luce decoret. Non ergo ut sublimiorem Callisthenem nostrum faciamus, eius est exquirenda propago. Is quidem a sua ineunte adolescentia in uenerande phylosophie laribus uersatus, forsan audiuit Socratem et Platonem, apud mortales diuina quedam superne mentis archiua. Sub Aristotile, tamen, clarissimo omnium phylosophorum principe, mirabili preditus ingenio auditor floruit, et tanto iam cognomine clarus auditores habuit, quibus et ipse magistre rerum reseraret archana. Ceterum cum illam ingentem expeditionem sumpturus esset Alexander Macedo, Aristotili preceptori suo, maioribus procul dubio operam danti, poposcit ut ex suis illi comitem aliquem daret, cuius adiutus doctrina uetera retinere, et nouarum atque incognitarum rerum posset demonstratione instrui, et per quem, siquid forsan memoratu dignum ageret, literis etiam traderetur. Cuius uotis ut se facilem exhiberet, preceptor egregius inter ceteros suos, tam ingenio quam uiribus ualidos, tanto regi Callisthenem, insignem uirum et eloquentia facundum, itineris socium documentorumque magistrum concessit. Equidem, si superari posset phylosophie insigne fastigium, grande et illustre illi concessum est officium: regere scilicet doctrina mores eius qui tot tanque grandes imperio regebat exercitus, et eum redargueret uocibus qui reges maximos coercebat opere. Fortuna tamen, rebus inuidens celsis, aduertens quia in phylosophiam infigere tela nequiret, ut solam rerum apparentiam prospectantibus sui iuris omnia esse monstraret, in accessoriam phylosophi sublimitatem iacula uertit; actumque est ut, succedentibus Alexandri uotis et pluribus occupatis iam regnis Darioque cum exercitibus Persarum superato, tam grandis accederet preda ut, oblitus sue mortalitatis, Alexander ausus sit uelle a suis ut deum more persico adorari. Quod quidem etsi egre Macedones eruditi ferrent, pre ceteris Callisthenes tulit egerrime: nec solum animo, sed asperrimis redargutionibus tam stolidam tanque detestabilem regis fatui damnauit insaniam. Meminerat profecto honestissimus homo – ut Alexandri parentes, natiuitatem et pueritiam sinamus – illum nuperrime Cydni, frigiditate contractis neruis, in fere letiferum incidisse languorem, et dei munere ac medici opere, non sua diuinitate sanatum. Nouerat uino et ira sepissime superatum, alto pressum dolore, et grauissimis agitatum curis: accidentia omnino a diuinitate extranea; seque, uersa uice, lacte phylosophie mellifluo educatum, sanctissimo nutritum in gremio, et honestissimis eiusdem in laribus obseruatum; neque decere hominem, nedum diuina imbutum scientia, uerum nec mercennarium ydiotam, se stolidis figmentis trahi permicti, stultisque credere fabulis, atque hominem seu creaturam aliam diuinis honoribus uenerari; sibique tanto turpius quanto non uera tantum doctrina uirtutes extollere oporteret et deprimere uitia, sed laudabili uita exemplisque docere spectantes cuius ipse professor artis existeret. A quo commendabili proposito cum constantissimus homo reuelli non posset, in iram sibi familiarissimam Alexander facile concidit, eiusque suasione neglecte in se religionis grauissimas dare penas inno. cuum uirum coegit. Nam iussu suo, cum ante sanctis occupatum contemplationibus hominem una cum pluribus in se coniurasse finxisset, Callistheni effossi sunt oculi truncate aures et nares et labia pariter atque manus pedesque, deinde exercitibus, ira excandescente iubentis, tam ornatus regis preceptor in spectaculum atque ludibrium deductus est. Que cum nondum satis rabiem imperantis explessent, postremo cauea inclusus est et cum eo canis unus quietis lacessiti infestator assiduus. Cuius post multa misertus Lysimacus, nobilis ex Macedonia iuuenis, assuetus non nunquam ab eodem uirtutum precepta et rerum audire causas, ut morte finiret angustias, illi quasi cibum porrecturus, non impune uenenum exhibuit. Et sic post tot dedecora unius ob iracundi iuuenis insaniam phylosophie alumnus absumptus est. Queso dicatis, segnes anime: quid in subsidium stolide opinionis uestre appositure estis, postquam in castra phylosophie potuit transuolasse Fortuna? An longos somnos, cenas opipares, rutilas auro uestes, obscenas libidines et fluxos in omne dedecus mores? Arma friuola hec sunt. Quid ergo? Excutite ceruicis duritiem, aperite oculos mentis et uidete quia humilitas sola, Deo gratissima uirtus, huius monstri uires conterere potuit; et in Eo confidite cuius solius est potentes deponere et pauperem de stercore, dum uelit, erigere. VIII. De Alexandro Epyrotarum rege. Spectabam Alexandri Macedonis impium opus, hinc lacrimas pias phylosopho exhibens, inde diras execrationes tyramno, cum mestus nimium clamitansque Epyrotarum rex affuit Alexander, egitque querelis suis ut, Callisthene relicto, in se oculos transferrem et de se scriberem. Ut igitur uoluere priores, Epyri regnum apud antiquos, et potissime post exactum Troianorum bellum, satis celebre fuit. Nam, recepta Helena Ylioneque combusto atque diruto, fere omnis greca nobilitas aut naufragio aut excidio aut exilio multata est. Quos inter et Pyrrus, Achillis filius, perdito per absentiam patrio regno, uagus his consedit in sedibus, et ab eo incole, qui Molossi dicebantur, Pyrride dicti sunt; inde uero facile, Epyrote. Et ab eo et ex rapta Lasana, Herculis nepte, genus omne Eacidarum manauit, suis seculis inter Grecos fere diuina claritate conspicuum. Cuius ex successoribus Neoptholemus, Tribare filius, genuit Alexandrum et Olympiadem Alexandri macedonici genitricem. Qui quidem, auorum fulgore illustris et Phylippi regis affinitate spectabilis, insigni formositate decorus iuuenis fuit, ob quam infausto Phylippi crimine pollutam, meruit, eiusdem uiribus, pulso Ariba, regnum auitum suscipere. Quo splendore, generi ac formositati superaddito, illum gloria mirabili fecit egregium. Ceterum, iam Phylippo mortuo, cum Alexander Macedo in Persas et Orientem expeditionem arripuisset, quasi secum orbis partito dominio et hic a Tarentinis uocatus, grandi spe occidentis imperii potiundi, in Ytaliam, quo uocabatur, accessit. Nec leta defuit Fortuna principio. Bruttiorum quidem ac Lucanorum, ea tempestate populorum ingentium uirium, semel et iterum fudit exercitus, et armorum ui oppida quedam, et non nulla ex eisdem deditione suscepit. Tandem cum surgentibus probitate mira Romanis, magis dum uires augeret quam ut quietos uellet, pacem firmauit. Verum, dum altiori ex culmine eo euasurum se arbitraretur quo cuperet, in predestinatum illi atque a Dodoneo Ioue predictum miserabile fatum incidit, mutante Fortuna uices. Pandosiam urbem et fluuium Acheronta letalem illi sortes ostenderant; quos ipse Greciam solam habere ratus, quasi se fatis surriperet, alacrior Ytaliam petierat. Attamen, cum haud longe Pandosiam urbem a Lucanis, iuuantibus Samniis, tripartitus eius exercitus fusus cesusque fuisset; et ipse, occiso Lucanorum duce, fugiens, ad Acherontem fluuium, locorum atque nominum ignarus deuenisset; et fluuium, imbre pridiano tumidum, euulsisse pontem impetu cerneret; audissetque fessum militem fluuium nominantem eiusque rapiditatem execrantem, Dodonei responsi memor, attonitus atque fere exanimis in ripa substitit, dubius numquid iter flecteret aut se undis crederet seu hostes potius expectaret. Attamen a Sotimo, uno ex suis, monitus antequam deliberasset Lucanos instare ad transitum, pauore inpulsus est iamque in alteram deuenerat ripam cum, fatalis assistens hora, a Lucano exule, ex his quos in suam custodiam preelegerat, ex eminentiori loco uerruto transfossus est, et moribundus in uorticosas Acherontis undas collapsus, cum sanguine reluctantem spiritum effudit, et undarum inpulsu in presidia hostium cadauer, regiis adhuc decorum armis, delatum et cognitum uncis in siccum tractum est, quo quicquid ei uiuenti Fortuna pepercerat mortuo illatum est. Nam postquam illud Lucani milites diu per castra circumegerunt, odio susdente ueteri, ignominiose discerpserunt membratim partemque Consentiam, tanquam uictorie sue decus insigne, miserunt: reliquum, nondum saturi, distrahentes non ante a turpi laceratione cessarunt quam lacrimis precibusque muliercule poscentis concederent. A qua in unum redacte reliquie ad lacrimas necessariorum summendas et regium funus in Epyrum sorori remisse sunt. Et sic qui fedum ob obsequium insperatum obtinuerat regnum, dum aliud aggreditur, ei quod male quesierat immatura morte surripitur. IX. De Dario Persarum rege. Nondum satis mulierculam Alexandri epyrote membra componentem conspexeram, et ecce flentium me traxit auditus rumor in partem. Quos dum inspicerem, Darium Persarum regem tanta cum maiestate malorum antecedentem uidi, ut facile, ceteris pretermissis, calamum impetrasse potuit. Is ergo, Ocho patre mortuo, Persarum imperium solus obtinuit. Quem penes cum omnis mundanarum rerum splendor esse uideretur, ne Fortuna superiorem arbitra. rentur mortales, ab eadem in eum adeo uiolentus immissus est impetus ut ex maximo uerteretur in nichilum. Nam Alexander Macedo, ardentis animi iuuenis, fama tantarum rerum tractus, seque ultorem Grecie a Persis hactenus plurimum lacessite professus, compositis Macedonie rebus, parua militum manu in eum omne uirtutis sue robur impinxit; et cum iam Lydiam Ioniam Cariam atque Panphyliam occupasset, nexusque iugi Gordii soluisset, et Tauri montis celsos superaret uertices, ad famam tam animosi hostis excitatus Darius, collectis copiis non ante obuius factus est quam in campos deuenisset Horestis. Ibi Persarum atque Macedonum conflictus extitit primus, maxima Persarum cede Darioque fugato; qua clade etsi perculsus Darius esset, animo reuocato copiisque restauratis ingentibus, fortunam pugne iterum experturus accessit. Que neque letior illi fuit: nam paucitas Macedonum armorum usu iuuabatur et arte plurima. In hoc quidem conflictu, ultra amplissimam Persarum cedem Dariique fugam, castra regis capta sunt, cum matre et coniuge atque filiabus, et tam grandi thesauro ut intuitu primo uictoris appetitus inexplebilis uinceretur. Hac strage fractus Darius cum se in Babiloniam recepisset, diffidens armis, epistolis et sponsionibus animum uictoris flectere ratus est. Porro cum omnia agi frustra perciperet, et ferro potius quam auro salutem fore tutandam, dum Syriam Ciliciam et Egyptum sibi subigeret Alexander et ad Ammonem lybicum tenderet, quasi concessum sibi spatium foret, reintegrare exercitus conatus est; quos cum eduxisset non primis impares, haud longe a Cydno fluuio tertio congressus, nec more solito impetu pulsus primo, adeo acriter et diu dimicatum est ut aliquantisper in pendulo belli fortuna fuerit. Postremo, superantibus Macedonibus, mori uoluit Darius, qui a suis in spem meliorem to seruatus cum paucis aufugit. Nullo in prelio precedentium tantus sanguis effusus est, eo quod Perse tanquam pro salute postrema pugnassent acrius, Macedones uero indignantes quod, iam bis uicti, in arma surrexissent tertio, reiecta pietate nemini indulgebant. Darius autem, uictoria Alexandro relicta, iam se miserum destitutumque arbitratus, amicos sequebatur fuge socios; a quibus in Parthiam captiuus potius quam rex ductus, ab Alexandro secutus est. Ad cuius gratiam promerendam apud Tharam, Parthie uicum, amici Darii in compedibus aureis posuere uinctumque in uehiculum transtulere. Demum spe regni occupandi a Besso, ex amicis primo, confossus est; et propinquante Alexandro, cum clam abiisset percussor, fonti cuidam propinquus et morti uicinus a persa milite compertus, et in tam grandi afflictione solatus paululum quod ab intelligente moriens inuentus sit, huic extrema mandata dedit, et sanguine deficiente aureis in compedibus expirauit. Hic igitur tam celsi regis tam potentis tam diuitis exitus fuit. Cuius graui lapsu ira tepefacta Fortune, permissum est ut, qui rex et splendidus uixerat finemque persico nomini moriens dederat, non linqueretur insepultus auibus aut plebeio ritu telluri traderetur is inglorius. Nam Persa, comperta atque mandata Darii referens, Alexandro causam dedit ut et uictor defuncti regis corpus uellet inspicere eoque conspecto et suo compassus infortunio lacrimas daret iuberetque illi more persico celebre funus atque regium exhiberi. Quod magnifice factum est non minori dantis quam suscipientis gloria. X. Dolentium concursus. Uberrima miseriarum secula persica peperere bella. Quippe post troianum excidium similes ante non cognitos grandes attulere casus, numerosasque populorum stras ges, et cruentas regum uictorias, quas dum, nunc intestino bello, nunc extero, Grecia miserabilis experitur, urbium opolenta fere uirorum pauperrima facta est. Sic et postmodum cartaginensis perfidia et Romanorum audacia dum inter se de imperii orbis decertarent gloria, Affricam Ytaliamque in numerum traxere dolentium. Experte quidem sunt ipse, et usque in nostrum euum, quamuis paululum leuiores, a primis tamen delapsas nimium miserias experimur. Verum summimus uoluptatis aliquid, quod forsan summere nequiuere priores. Nam cum iam longissimo estu defessi agitemur ab undis horum quos malorum tam grandium causas dedisse compertum est, ab impetu primo pulsos ingentia naufragia passos, et per omne litus eorundem calamitatum quassata ac attrita salo fragmenta conspicimus. Sane fleuisse Persas insolentias suas in Grecos pro parte iam premonstratum est; Macedonas temeritatum suarum in Asyanos Europeosque soluisse penas, etsi non plene ad sufficientiam, tamen cito prospecturi sumus; cum iam uideam magni Alexandri heredes amplissimos et eorum filios nepotesque utriusque sexus, Dario ceterisque subactis, cateruatim erumnas inexpiabiles deplorantes lugubres squalidosque penas exsoluere. Ex quibus, anxios non minus quam miseros primos antecedentes, aspicio Leonatum, minoris Frigie prefectum, suum accusantem infortunium et quod, dum Antipatro ab Atheniensibus obsesso auxilium ferret, ab eisdem se circumuentum occisumque deflentem. Inde Neoptholemum ac Poliperconta gementes quod dum Eumeni pararent insidias ab eodem in eisdem congressu infelici occupatos ac cesos fuisse. Sic et Perdicam afflictum nimium quod, dum Ptholomeo egyptio bellum intulisset, ab exercitu cuius ipse dux erat trucidatus sit. Quos omnes, una cum Anaxarcho, Capadocie rege, a Perdica iam dicto uita regnoque priuato, et Amilcare Rodono ab ingratis ciuibus suis cartaginensibus post mortem Alexandri in patriam remeante necato, uolens pretereo; et in id uenio, ut Eumenis Capadocie atque Paphlagonie ducis miserabile exitium superioribus addam. XI. De Eumene Capadocie atque Paphlagonie duce. Alexandro Magno, qui subornatis sacerdotibus Ammonis lybici se Iouis filium deumque stolide finxerat,I suorum apud Babiloniam ueneno consumpto, cum tam ingentis imperii unus satis dignus heres reperiri non posset, eo iacente aureo in lectulo exanime, quasi cadaueris maiestas aliquid aut dignitatis aut roboris prestatura uideretur agendis, per prefecturas idest XXXVI heredes quod occupauerat diuisum est. Ex quibus unus Eumenes fuit, ex Macedonia, tam genere quam probitate conspicuus. Cuius ut acta sub Alexandro linquamus, susceptis Capadocia et Paphlagonias tantum consecutus longe militie munus est, ut nil illi preter regium nomen ad regalem gloriam deficere uideretur. Ceterum, dum consecutus optatam amplitudinem diutine militie quietem adinuenisse crederet, illi hostis affuit illico. Nam, ut moris est, in se magnas corruere moles, quos regum orientalium uires nedum frangere sed nec tolerare potuerant, intestina attriuit discordia; et dum sua in se dissidentes arma conuertunt, actum est fraude Antigoni ut Neoptholemus, qui cum exercitu ad emergentes casus adiutor Eumeni datus fuerat, nedum Eumenem cogitaret linquere, uerum et exercitum tradere omnem quibus aduersabatur Eumenes temptaret. Quod aduertens Eumenes in eum arma conuertit et prelio fudit atque fugauit. A qua suadente Poliperconta retentus Neoptholemus, dum ambo Eumenem letum ex uictoria incautum per insidias circumuenire putant, ab eodem rerum conscio pugnantes trucidantur ambo. Qua ex re Eumenes primo suo infortunio a Macedonibus hostis publicus iudicatus est, et bellum aduersus eum commissum Antigono. Is uero, inito certamine, Eumenis copias fudit. Qui, sinistro rerum successu perterritus, in munitissimum castrum confugit. In quo dum illum obsideret Antigonus, audito quod requisitus Antipater Eumeni auxilia prestaturus accederet, soluta obsidione discessit. Eumenes igitur, qui fugiens exercitum liquerat, se destitutum aduertens, cum primum potuit ad Argiraspidas, opera quorum Alexander prelia multa confecerat, quasi apud eos sui securior degere posset, accessit. Argiraspide autem, Alexandro defuncto, omnium aliorum ducatum spreuerant; quos tamen Eumenes blande sensim sub suo traxit imperio eosque aduersus Antigonum uenientem contraxit in pugnam. In qua, cum duce mutata Fortuna, una cum Eumene fusi sunt castrisque priuati, in quibus uxores liberosque et longe militie premia perdidere. Quo euentu turbati, Eumenem tanquam malorum causam turpiter damnare et uilipendere cepere; et habita clam cum Antigono pactione de rehabendis omnibus, si captiuum traderent Eumenem, illum tacite abeuntem cepere et catenis honustum produxere in medium. Quo cum petenti facta potestate dicendi, supplici oratione a tam immani facinore retrahere aut in libertatem aut in mortem suam frustra conatus omnes exposuisset, uersus in iram contumeliosis uerbis ac diris execrationibus illis deuotis, ultro ante custodes, uinctus ut erat, ad hostium castra uiam indignanter arripuit. Quem cum Antigonus uidere recusasset, carceri traditus; haud longe post, incertum quo mortis genere, inter catenas et tenebras mori coactus est. Sic qui multas expeditiones clarus peregerat, una uictus, fastidium suis effectus est. Qui suo regi iusiurandum inuiolatum seruauerat, sibi non seruatum in perniciem suam expertus est. Qui hostium duces uinctos plures adduxerat, uinctus a suis militibus hosti concessus est. Qui regis magni aulam conspicuus incolebat, captiuus squalidus solusque fedo ac turpi in carcere trusus est; et qui multos uita donauerat, inhoneste datus est morti. Sic primis ultima aduersantur, uices mutante Fortuna. XII. De Olympiade Macedonum regina. Iam iam quo flector non habeo, quin uideam squalores et gemitus audiam successorum Alexandri, gregatim quasi ad quoddam eorum solatium uenientium. Ex quibus, ne post Eumenis precipitium singulos recitem, quosdam memoratu digniores uno turbinis globo peruoluam cum Olympiade Alexandri matre, tristi uultu et obsoleta ueste inter alios ueniente. Fuit ergo Olympias genere pre ceteris Grecis illustris: ex Eacidarum nempe sanguine traxit originem. Fuit et forma decens (singulare nature donum et desideratum precipue mulieribus) et insuper regis filia, ex Neoptholemo Epyrotarum rege producta. Sic et regis etiam soror Alexandri, scilicet qui apud Acherontam Ytalie fluuium uerruto periit. Preterea et regis affinis: Sarcas enim Molossorum rex – ut de reliquis sinam – Troade sororis sue uir erat. Regis etiam coniunx fuit: nam Phylippo, insigni Macedonum regi, coniugio iuncta est. Ultra hec omnia regis nec gregarii mater, quia ipsa est que Alexandrum illum ingentem, de quo fama uiget inclita, peperit. Potuissem addere et regis pelex, sed honestius tacuisse uisum est. Preter hec omnia et ipsa regina fuit. Inter tot igitur coronas, inter tot sceptra, inter tot regum solia – ut alia plura omiserim – Olympias tanquam eximii decoris sydus emicuit, et quasi quoddam uiuentibus specimen felicitatis eterne esset habita, ni sepe acerrimis Fortune quassata ictibus et postremo deiecta fuisset. Cui per letam iuuentutem inter tot splendores alacres dies trahenti, etsi plurimum meroris attulerit Phylippum uirum suum factis ampliantem fortunam regnumque a Tribalis (Michea Scitharum rege superato) uulneratum et fere mortuum, et inde apud Mothonem urbem sagitta oculo priuatum, longe magis muliebrem animum agitauit aduersa opinione de se creditum adulterium, et inde non solum consternatam mentem, sed etiam labefactatam eius pudicitie famam, et – quod longe peius – creditum ipsum Alexandrum concubitu ex alieno susceptum. Quam turpem macule notam illecebris hec suspitio splendori iniecerit suo, facile uident qui noscunt nil esse matronis pudicitia pulchrius; que, etsi multum etiam in plebeis mulierculis commendanda sit, in reginis summe seruanda est, cum credatur, es deperdita, nil apud eas decoris regii restitisse. Hec igitur illi, inter tot illustrium auorum cognatorumque regum nomina, prima labes iniecta mali est: semen quidem pluribus subsecutis. Nam, si sacro fedato genio, nomini solo obscene libidinis spurcitiem intulisset, forsan fingendo tolerari potuisset infamia, sed exinde asperiori concussa ictu fere concidit. Nam temporis tractu Phylippus in patrati adulterii ultionem, es quodammodo repudiata, Alexandri epyrote Cleopatram filiam sibi copulauit in coniugem. Quod Olympias, seu ob iniectam sceleris notam, seu ob superinducte iniuriam, tam difficulter tulit ut uiduitatem maluerit, quam neptis perpeti pelicatum, ut satis post factum ea uolente perceptum est. Pausanias enim, Cerestis filius, ab Horeste genus ducens egregium, ab ea – ut credidere plures – inpulsus, eo quod Phylippus iuuentutis sue stupratorem Alexandrum epyrotam sublimasset in regem, in Egeis, in celebri nuptiarum Cleopatre festo, inter Alexandros filium socerumque sponsum obtruncauit regem. Quo perpetrato facinore, quasi funebre officium prestatura uiro, confestim cucurrit: quod adeo exhibuit, ut mane sequenti in capite Pausanie, iussu Alexandri filii pendentis in cruce, aurea inueniretur corona. Quod esto perpetrate cedis originem satis ostendisse potuerit, ut clarius appareret suo commissam iussu, paucos post dies Pausanie corpus deponi iussit, illudque super Phylippi reliquias non absque decore cremauit, gladiumque, quo regem Pausanias percusserat, Apollini sub nomine Mistalis, quo quondam paruula uocata est, consecrauit. Nec hoc ad iras satiandas suffecit. Cleopatram namque superinductam, postquam eius gremium sanguine maculauit iugulate filie, tot uerbis dedecorosis afflixit ut ad uitam laqueo expellendam inpelleret, eamque pendentem, etsi neptis esset, letabunda conspexit. Quid dicam? Nil equidem irata muliere ferocius; et – quod deterius est – uti immitius omni ferarum genere, sic in uindictam procliuius muliebre genus, cui cum non sufficiat uidisse quod optat sciatur, insuper cupit quod egerit, se tunc extimans rite in ultionem iuisse, dum sui sceleris sentit omne compleri triuium. Vidua igitur, uti uiri pelicisque cede labefactatam pudicitiam expiasset, pristinamque e Fortune manibus felicitatem eripuisset, merore posito, comparuit alacris. Sed nec istud a potentiori diu permissum est. Filium quippe unicum et iuuenem, cuius ob maiestatem subsistere sublimitatem suam arbitrari poterat, nouercarum cognatorum affiniumque cruore madentem, longam atque periculosam intrare expeditionem gemebunda prospexit; et quasi ex eius casibus uita sua penderet, anxia solicitudinibus uariis famam omnem pauida mente per totum militie sue tempus suscepit. Quas inter, Alexandri fratris morte dolore intolerabili perculsa est, non solum quod spes ingens audacis cepti in fabulam uersa sit, sed mortis genus et cadaueris ludibrium audisse mestam in lacrimas sepissime soluit. Et si paululum crebris atque magnificis filii uictoriis inter tot infortunia refocillari uideretur, non tamen infelicitatis restauratio concessa est; quin imo, nunc his nunc illis superincumbentibus malis, agitabatur assidue, forsan ut, assuetudine meroris lacessitum diu pectus fortius inueniretur adueniente, qua examinari debuerat, filii morte ueneno ab orbis imperio rapti. Qua adeo concussam reor, ut se tunc uiduam primo cognouisse debuerit. O quam paucis et nudis expedio uerbis erumnas quas ploratus non expleuere longissimi! His igitur miseriis obsita, quibus inexpugnabilis uita eius seruaretur non longum post tempus aduertit infelix. Vidit enim filii auspiciis et laboriosa militia quesitum XII annis imperium inter macedonas proceres omne discerptum, eosque cruentis seditionibus in se uictricia arma conuertere, et Arideum, ex Larissea psaltria genitum, postergata filii prole, uetustissimorum Macedonum regum insidere solio. Sane aut talium inpatiens, aut ui pulsa regno sit non satis habeo, mestam in Epyrum Secessisse satis clarum est. Ceterum, propinquante exitialis fati die, prosequente eam Eacida, Molossorum rege, nepote suo, in Macedoniam pergere iter cepit. Cuius intrare fines Arideus cum Euridice coniuge infestis armis prohibuere. Quod adeo egre tulit, ut in omissas filii uirique lacrimas reuocaretur, optaretque mori. Sed nec blandientis Fortune paululum subsidii defuit. Veteres quippe Macedones, tam Phylippi quam Alexandri memoria tracti, illi adhesere continuo, nec ui solum a finibus obstacula summouere, quin imo iure belli captum Arideum cum coniuge ira suadente iussit occidi. Inde, potita regno, per cedem nobilium cum bacharetur, cruoris auida, unde securitatem pariter et stabilitatem regni firmare arbitrabatur, inde ruinam atque exitium consecuta est. Nam cum id Cassander, Antipatris filius, et Alexandro olim ueneni porrector, cuius in exterminium totius regie prolis Fortuna manus seruabat, benefitiis Euridicis plurimum obligatus audisset, se ad interempti regis uindictam uenire simulans, cum exercitu regnum occupaturus aduenit. Quod Olympias audiens, Macedonum ob preteritam in eos seuitiam diffidens, cum Barsane et Rosanne nuribus filiisque in Epyduami urbem tremebunda confugit: cum qua profecte sunt Eacidis regis filia Deidamia et Thessalonica priuignals alieque plurime matrone spectabiles, meniis quam armis arbitrate seruare salutem. Quas postquam Cassander longa obsidione coercuit, Olympias, pacta libertate, uictoris cum reliquo muliebri cetu in dicionem se tradidit. Cassander autem, aliis dimissis, fide fraudata, Olympiadem, subornatis interfectorum ab ea affinibus, ut ab eis ad supplicium posceretur induxit. Hinc, ad eam occidendam quo detinebatur cum uenissent armati carnifices, regalibus induta ac duabus ancillis innixa, nulla in parte perterrita, ultro illis processit obuia. Quam cum uenientem uidissent, seu dignitate pristine eius maiestatis perterriti, seu a nominibus regum affinium pauefacti, non audentes imperatum facinus, substitere, donec a Cassandro micterentur alii; quorum irruentium gladios ipsa non refugit, nec ante uulnera nec etiam manante ex uulneribus sanguine muliebriter exclamauit, aut pro salute sua seu mora aliquali satellitibus preces effudit, sed generosum in se ueteris prosapie animum colligens, uirorum fortium more tacens crinibus uestimentisque compositis, ne quid cadens indecorum uideretur, ferientium pertulit ictus, in hoc se tam strenui tanque magnifici imperatori matrem confessa; et effuso sanguine prolabens, non aliter quam si uicisset infelix expirauit. Nil meo iudicio pulchrius quam eo uultu ac animo quo labilem uitam impauidi ducimus, fatum ineuitabile si summamus. Nam, etsi multum laudis ob salutem cum honestate seruatam lucremur, longe plus glorie, si uia sublata sit, morti prompto animo occurrentes, meremur; nec indigne: nam uti crebros mortis aspicimus casus, sic ad eam honeste summendam alacres ire rarissimos; quos si quis uenientes pauidus forsan euaserit, non morti ius surripuisse, sed famam, quam fortiter moriendo quesisset, misere perdidisse se credat, sciens uti infeliciter morientium lugenda mors est, sic et eorum semper uita, que cum ignominia seruatur, ingemiscenda. XIII. De Agatode Syculorum rege. Non solum circa celsos exercet Fortuna uires, quin imo sepe, iocari auida, leui uento ex humili fimo tritas in altum paleas tollens, in amplissimas nubes et monstruosas fere conuertit aliquando, quibus postquam non nunquam rutili solis obtexit faciem, et horribili sono pauidis mortalibus pregrandes timores incussit, quasi satiata ludo, quod extulerat repente soluens, diffundit in pluuiam: qua nescio utrum dicam an teretes persepe lauari uias, an fetidas repleri cloacas. Quod si pausillum miseriis macedonicis, indulserimus, et in Agatodem syculum intuebimur, reor, liquido apparebit. Is, syculi cuiusdam lutifiguli filius, non clariorem adolescentiam egit quam eius fuerit origo. Nam cum formosissimus esset et inops, indignans patriam officinam, ut oportuna uite perquireret, turpissimo questui inhonestorum hominum stupra patiendo pueritiam suam dicauit. Puber factus, ad explendam mulierum libidinem se conuertit. Et sic in omne lasciuie genus famosissimus, non tantum apud Syculos, uerum etiam apud exteras nationes euasit. Quibus insignitus notis, iam robustior Syragusas ueniens, gregariam aggressus militiam est; et qui eo usque effeminatus fuerat, adeo ad facinora omnia se promptum exhibuit, quod, cum ore facundus esset, centuriam assecutus, facile ad militarem etiam tribunatum conscenderet. Hinc, Damascone duce mortuo, instante Syragusanis ethnico bello, loco eius suffectus est, et, ob ingentia circa id bellum gesta, actum ut Damasconis quondam ditissimam coniugem, quam adulterio ante cognouerat, in matrimonium duceret. Et sic ex lutifigulo dux, et ex inope diues effectus est. Attamen, quod illi permaximum paulo ante fuisset paruum ratus, dum in ampliora ardesceret, in patriam pyrraticam ingratus exercuit, bisque totis uiribus eiusdem occupare dominium conatus, totidem in exilium actus excessit. Ultimo, tandem, dum apud Murgantiam, bellis aduersus Syragusanos laborantem, exilium ageret, in Syragusanorum odium primo pretor, deinde a Murgantinis dux belli factus est. Inde, capta Leontinorum ciuitate, Syragusas obsedit, Hamilcaremque penum ducem a Syragusanis subsidio accitum promissionibus maximis non solum sibi conciliauit, sed in occultum societatem contraxit, eiusque opere factum est ne tantum illi pax Syragusanorum daretur atque reuocaretur ab exilio, sed eorum pretor etiam diceretur. Qui post Hamilcaris amici subsidio, obsesso per fraudem in gymnasio omni syragusano senatu, primores plebis immani seuitia trucidari iussit. Et hinc cum passim diuites quoscunque ciuitatis occupasset et bona cuncta uertisset in predam, grandi conscripto exercitu, ciuitates sociorum incautas subegit. Que res deplorata in Cartaginensium senatu a legatis eorum, ut occulte damnaretur Hamilcar, operata est. Qui morte preraptus ante patefactam damnationem, Agatodi aduersus Cartaginenses arma mouendi causam liquit. Sane ingentis animi uir, amplissimis ciuitatum spoliis atque imperio pregrandi elatus, titulum abhorrens tyramni, et ut in clariorem lucem nomen suum extolleret, ex impuro iuuene regiis decoratus notis, sese regem dixit, iussitque ut sic a ceteris diceretur; nec defuerunt que formidabilem facerent, et maiestatem regiam etiam augerent. Verum, dum celsum conscendisset solium, sublimis uerticis apicem Fortuna, summa ferire solita, paululum agitare uisa est. Nam, cum aduersus eum Hamilcar, Gisgonis filius, ex Affrica duxisset exercitum, bis obuius cum copiis factus bis ab hoste fusus est, coactusque secundo turpi fuga Syragusas repetere. In quibus – quod ignominiosius uisum – iam ab omnibus sociis fortunam sequentibus relictus, a Penis obsessus est adeoque coactus ut de salute quam de regno potius cogitaret; actumque de eo erat, ni se dum uiribus impar cerneret, in temerarium sed oportunum uertisset consilium. Ociter quippe Syragusis pro qualitate temporis rebus compositis, exercitum transiecit in Affricam secum Archagatum et Heraclidam adultos iam filios trahens, iniectoque repente improuisis Penis metu, Hannonem cartaginensem traxit in prelium. Quo superato, ad quintum a Cartagine lapidem duxit exercitum. Ibi dum staret, ciuitates a Penis deficere, societatem iungere, commeatus mictere, et uires eius augere plurimum. Preteres et in Sycilia ab Antandro fratre cum imperatore Penorum omnis deletus exercitus. Et sic se rebus agentibus, reintegrato fulgore regio, Afellas, Cyrenarum rex, per legatos eidem se iungit, et cum ingenti militum copia euestigio sociatur. O inexplebilis ampliandi regni cupido! Nulla tibi lex, nulla fides, nulla pietas est; fas putas omne quod libet, nec indulges crimini, dum prestetur peccandi facultas. Hunc, quem nuper assumpserat in belli socium, Agatodes, cum adoptasset filium in uinculum caritatis, ut eius occuparet exercitum, per fraudem interemit incautum. Et cum tertio Cartaginenses cruenta superasset pugna, adeo eorum perculerat animos, ut ni seditio in eius castris fuisset orta, appareret facile Bomilcarem transiturum cum omni Penorum robore. Hinc Agatodes, copiis Archagato traditis, in Syciliam proficiscitur, et nouas Penorum legiones, post mortem Hamilcaris Gisgonis transmissas, ab obsidione Syragusarum remouit. Ex quo omne Sycilie nactus imperium, ui abeuntem retraxisse Fortunam ostendit. Sed quid refert tam lubricum inuitum uelle tenere monstrum, quod quanto magis stringitur tanto facilius stringentis uincula uacuantur? Agatodes autem, maiora sperans, quo omne bellum uerterat in Affricam rediens, sedato uerbis militari tumultu, in aciem copias educit castra oppressurus hostium; apud que, dum minus caute pugnam inisset, maxima parte suorum cesa, erumpentibus hostibus, in sua uictus fugere coactus est in quibus, dum strepentes in se milites audiret, nocte concubia cum Archagatone filio tacite exiens fugam cepit. Verum Archagatone ab insequentibus capto et in castra retracto, ipse fugitiuus et fere solus abiit Syragusas. Nec mora, facta cum Cartaginensibus pactione, occisis Agatodis filiis, exercitus omnis in eorum dicionem transiuit. Agatodes uero, hac clade perculsus, cum Penis equis pactionibus pacem iniuit, uidensque quod in Affros nil poterat, in Ytalos experiri uires disposuit, copiasque transiecit in Bruttios. Ibi autem cum nil obtinuisset, adueniente rerum termino repentino ac pestilenti morbo correptus est. A quo etsi plurimum uexaretur, nouis superuenientibus et minime opinatis rebus longe acrius anxiatus est. Nam inter filium et nepotem ex filio, non aliter quam si mortuus esset, de successione bellum audiuit exortum; ex quo satis aduertisse potuit, etiam sospitate redeunte, se absque bello frustra Syragusas petiturum ulterius, et potissime cum, occiso filio, nepotem regnum omne occupasse sensisset. Grandis erat profecto consternatio talis, et Fortune odia satiasse debuerat uidere se adultis orbatum filiis, exulem, absque regno regem, senem et apud hostes insuper egrotantem. Equidem que per multos gradus ab officina fictilium in regium thronum deuexerat, passa non est precipitio unico demersisse ad inferos a solio Agatodem. Nam, etsi per prerupta in decliuum saltus coegisset plures agere, alios, nondum satiata, seruabat. Languenti igitur his superadditis curis, exaggerata egritudo est, adeo ut, post longum infirmitatis tedium, mortem ineuitabilem illi terminum fore nosceret, ex quo cura acrior ceteris superaddita est. Erant illi Texena dilectissima coniunx et paruuli duo quos ex illa susceperat, quibus oculatus homo, dum post excessum suum mortem aut carcerem aut seruitutem instare cerneret, in tantum compati cepit ut, preter morbi uiolentiam, a futurorum precognitione illi uiscera uiderentur excerpi. Tandem, inualescente ualitudine mala, ne quod ariolabatur contingeret, in durum et importabile sano consilium uersus est, lacrimansque coniugi iussit ut, sumpto omni regio apparatu, quo nemo ea tempestate fuit splendidior, conscensa naue cum filiis, ne imperantis nepotis essent ludibrium, se relicto, in Egyptum unde illi uenerant remearet. O asperum mulieri et amanti potissime uerbum! Virum exulem egrotantemque ab eodem ipso se relinqui iuberi, et adhuc eo spirante se uiduam audire, et quos regnaturos pepererat filios exules asportari, nec illis cernere ex regno aliud quam ornamenta regia reseruari. Suffecit tamen animus mulieris; et dum hinc affectio retrahit, inde suadet ratio, instante oportunitate; et coacta infirmantis imperio, uix ab amplexibus eius disiuncta, miserabiliter deflens cum prole recessit. Quas hic lacrimas, quas querelas, quas amaritudines tam regis derelicti quam uxoris non sponte relinquentis et filiorum interuenisse credendum est? Apponantur e contra regni felicitas imperii gloria uictoriarum decus diuitiarum uoluptas, et quod maius aliud concupiscibile regibus: cui dubium quin omnis fulgor, non dicam ab omnibus, sed a miseriarum etiam minima obfuscetur? Rex autem undique miser et anxius, inualescente morbi peste, consumptus occubuit; et quasi non fuisset, relicto nomine, fere resolutus euanuit. Quis non dicat ambiguum cernere quis fuerit, an humilior introitus uite an ex eadem tristior exitus Agatodis? XIV. Tristium concursus plurimus. A flebili Agatodis fine in reliquias magni Alexandri fere, uelim nolim, tractus accedo: tumultus erat ingens, tam uirorum clamantium quam ululantium mulierum. Et ante alios occurrere oculis Barsanes et Rosannes, que, abiecto omni cultu regio, scissili semitecte palliastro, quasi ex Alexandri incliti orbis uictoris ulnis distractas in obsidionem se primum, demum in carcerem a Cassandro Antipatris iniectas aiebant, filiosque ex rege tam claro conceptos una secum ab eodem totius regie prolis interfectore miserrime cesos. Erat et Thesalonices, Aridei regis filia, incusati Cassandri dudum coniunx, femineo deflens ritu se paruo temporis tractu Cassandro uiro et Phylippo filio orbatam, et post hoc ab Antipatro, altero eiusdem nato, nil ualentibus precibus, aut lacrimis scelestissime interemptam. Nec aberat Alexander, alius ex eadem et Cassandro genitus, se deceptum querens et per insidias a Demetrio rege Asye trucidatum. Sic et Antigonus, eiusdem frater, a Lysimaco socero se necatum clamabat et Euridicem coniugem carcere mancipatam. Et huic Demetrius proximus, afflictans se, aiebat Antigonum patrem non solum a Seleuco prelio fusum, sed occisum; seque, post multa insignia facinora, cum honeste mori posset, fallaci spe tractus, turpissime eiusdem captiuum sumpsisse catenas. Erant preterea Peustetes Babilonia priuatus a Seleuco et Amintas, qui Battrianis preerat, ab eodem uictus fugatusque dolentes. Nec minus fere omnes Yndiani prefecti macedones, uarios ostendentes ictus, se ab Andrococo homine, humillima ex progenie sato, tam leto tamen omine quam uirtute mirabili rege facto, cesos querebantur. Post quos et ipse Seleucus plorans dicebat, non dei anulum, non ex utero matris in femore ancoram tractam, non insignem militiam post Alexandrum actam, non sumptum regium decus, non peragratam secundo Yndiam, non uictorias multiplices agere potuisse quin Ptholomei, cui cognomento Ceraunos, carperetur insidiis, et senex et ultimus ex Alexandri principibus necaretur. Quis aduenientium omnium queat gemitus et miserias explicare? Que etsi satis animo meo insitam pietatem mouerint, Arsinoe, Lysimaci quondam uxor, non solum suis lamentationibus illam mouisse potuit, uerum fere lacrimas excerpsit. Hec, auream cesariem distractam manibus, et decoram faciem unguibus infestis rigatam, cum scissa ac turpissima ueste, fletu habundantissimo humectans ora, pectusque pugnis tundens anxium, tristi cum uoce uiduitatem suam, fratris matrimonium, natorum cedem et suum lamentabatur exilium. Que, ut sic aliis prout michi pietatem iniciant, explicare mens est. XV. De Arsinoe Macedonum regina. Ptholomeus Lagi gregarii militis filius, sua uirtute non solum patris humilitatem excessit, sed ex principibus Alexandri Magni factus, et post mortem eius Egypti rex, Ptholomeis in tam amplissimum euasuris splendorem dedit initium. Et si plures, inter alios tres tamen habuit filios: Ptholomeum uidelicet Ceraunum, natu maiorem, et Ptholomeum Phyladelphum et Arsinoem filiam, quam iuuenculam Lysimaco Macedonie regi dedit uxorem; et adhuc uiuens, contra ius gentium, Phyladelphum Alexandrinorum regem constituit. Qua indignatione Ceraunus in Macedoniam ueniens, quasi exul cum Lysimaco rege, dum uiueret, moratus est. Arsinoe igitur, tam patre quam uiro et fratre regibus ac reginali fulgore suo conspicua, quantum a Fortuna sublimata est, tantum et a natura rerum etiam consolata. Nam, quod summum mulierum et potissime felicium desiderium est, ex Lysimaco uiro Lysimacum et Phylippum filios letabunda suscepit, tanta pulchritudine atque affabilitate conspicuos, ut preter originis insigne in se Macedonum omnium animos oculosque uerterent, tanta cum matris uoluptate et gloria, ut, si nil aliud preter hos Fortuna liquisset, iudicio suo felicissima uideretur. Et – quod plurimum letitie superaddebat – uariis casibus demptis reliquis Lysimaci filiis, in spem regni crescere illos arbitrabatur. Sed longe aliter ineuitabile fere fatum parauerat. Nam – uti iam diximus – cum agente seditione nepharia assiduis certaminibus Macedones proceres in se arma uertissent, orto inter Seleucum Asye regem et Lysimacum bello cupiditate dominii amplioris, et senio pares atque animositate, supremasque tot illustrium Alexandri commilitonum reliquias, ab utroque collatis signis in aciem descensum est. In qua, non solum ad miseriarum cumulum XV natorum uariis cesorum casibus, strages exercitus Lysimaci superaddita est: et ipse trucidatus, et quod superstitibus filiis debebat esse subsidium regnum ab Antigono inuasore eisdem sublatum est. Qua ex clade Arsinoe, nuper regina, uidua priuataque et exul in Cassandream munitissimam urbem, et Antigoni imperium aspernantem, cum prole gemina pro salute secessit. Ex hac malorum suorum radice supremi exitii palmes exortus est. Ceraunus quidem, per commodum aduersus Antigonum sumptis armis, illum Macedonia expulit, seque cum iam regem dixisset ex exule, Cassandree urbis cupidus, ne regni emulos haberet Lysimaci filios, nepotum sanguinis auidus factus est. Cui desiderio cum uires operam dare non posse nosceret, ad ingenium uersus, gratulari primo sorori de uictoria; se non sibi sed nepotibus, dum per etatem possent, quesisse regnum; eos potius filios quam nepotes habere; se illam, si liberet, coniugem regnique consortem optare; deos omnes adiurare, testes inducere, inuocare se illam reginam filios etiam reges coronare; cuncta communi consilio et arbitrio gerere. Mulier primo insidias et scelestum hominem magis filiis quam sibi timere; inde uires et audaciam furoremque; postremo molliri blanditiis, fidemque uerbis prestare; suadere sibi illum, et si homines, deos saltem iuratos non esse decepturum; et talibus consiliis tracta, quasi quod morte Lysimaci perdiderat decus regni fratris nuptiis reacquisitura, in conubium uenit. Celebrantur ingenti letitia et magnifico sumptu nuptie; uocatur in contionem exercitus, eoque teste macedonici regni a uiro Arsinoe insignitur dyademate. Que, in letitiam effusa, ultro iam capta dolis, in Cassandream uirum inuitat; et pregressa, ornari templa aulas domos uias omnes et publica loca iubet, aras ac hostias ad sacra peragenda disponi, festumque diem ac letum parari coniugis aduentu mandat. Hinc, eo iam propinquante, Lysimacum sextum decimum annum et Phylippum tertium decimum agentes coronatos illi occurrere ac eum gratulanter suscipere imperat. Quos ille, fraudum faber optimus, ficto uultu cupide amplexatus, in osculis diu fatigauit. Verum ubi portam urbis cum stipatoribus ingressus est, illico arcem capi et pueros iubet occidi. Qui tam seuo iussu perculsi, cum matris in gremium confugissent, percussoribus superuenientibus, ea flente, ac femineo ululatu cuncta complente, et frustra iuratos a fratre deos fidemque eius poscente, ac pro uiribus manus satellitum gladiosque retinente, et sepius natorum corpora nunc ueste regia nunc corpore toto ab ictibus tegente, seque pro his tanquam noxia uulneribus offerente, eos inter serta et purpuras seuissime trucidari uidisse potuit. Et cum iam proditor urbem occupasset, et festum omne uersum esset in luctum, non facta sorori copia celebrandi filiorum funus, exutam regalibus et squalida scissa tristique semitectam ueste, purpureo sanguine filiorum respersam, duobus tantum seruulis sociatam, extra urbem lugubrem clamantemque passo crine uultuque fedo Cerauni imperio distractam; et inde in Samotraciam in exilium deducta est. Ibi ex regina paupercula facta mulier, nunc splendorem patrium, nunc magnificentiam Lysimaci uiri, nunc formositatem filiorum et etatis florem quibus ipsa iam dudum felix extiterat et inde Lysimaci casum, regni perditionem fratris fraudem atque seuitiam uulnera mortemque trucem filiorum memorans seque ex regina plebeiam deiectam et calamitatibus plenam exulem cernens, in querelis lacrimis et merore continuo deuoluta uixit quam diu potuere feminee uires tolerare tam seuum dolorem. XVI. Flentes plurimi. Fatum Arsinois miserabile pio adhuc intuebar animo et fratris indignum execrabar facinus, cum et ipse ueniens in meam existimo consolationem missus ab inferis, se non debitas, sed quas exegit fortuna scelerum suorum fractis gemitu uocibus pependisse penas ostendens. Nam recenti nepotum cede elatus nimium existimansque eadem perfidia bella confici, qua fraudes texebantur, uilipenso quod aduersus uenientes Gallos a Dardaniis offerebatur auxilio eorumque spreta legatione, primo exercituum concursu ab eisdem non solum prostratus exercitus uictusque est, sed et ipse circumuentus et plurimis confossus uulneribus, emisso cum sanguine nephario spiritu, ab hostibus caput eius insanum in uictorie signum per omnem aciem eorum pilo sublimatum delatum est. Modicum quippe meo iudicio; nam tam infandus tam scelerosus homo per cruciatus omnes in extremam mortem ducendus erat. Post hunc et Belligeus Gallorum regulus a Sostene uictus fugatusque querebatur. Querebatur et Sostenes se primo felicitatis sue fulgore a Brenno deiectum. Sic et Brennus, multiplices uario terrarum tractu uictorias memorans, postremo in expugnatione Cyrrei Apollinis in tantum susceptorum uulnerum dolorem deductum, ut sua in se seuiret manu, deflebat. Eiusdemque factionis Thessalorus et Enianus duces perditis exercitibus infortunium lacrimabantur suum. Ab his tamen paululum semotus apparebat Pyrrus Epyrotarum rex cuius aspectum inspiciens et eius denotans uerba, uix satis comprehendere potui eum ne letiorem esse uictoriis parctis an tristiorem susceptis infortuniis. Qua propter, ut in aliorum ponam iudicio, quam breuiter permixtos eius splendores caliginesque describam. XVII. De Pyrro Epyrotarum rege. Pyrrus Eacidis patris mortui facinore infantulus a suis in mortem quesitus, amici opere clam subtractus et in Yllirios delatus Beronici, Glauci regis Ylliriorum coniu. gi, eo quod et ipsa ex Eacidarum genere foret, nutriendus seruandusque exhibitus est. Cuius infantie tanta fuit humane benignitatis indoles, ut ad se diligendum adeo traheret Glaucum, ut non tantum solerti cura illum a Cassandro Macedonie rege sub belli interminatione poscente seruaret, uerum et adoptaret in filium. Hinc Epyrote moti, odio in misericordiam uerso, cum iam undecimum etatis ageret annum a Glauco tanquam suum regem postularunt supplices reductumque in regnum patrium diligenti custodia ad etatem perduxere puberem. In qua, regiis insignitus, tot et tam egregia gessit, ut spem maximam diligentibus et hostibus de se timorem incuteret. His igitur sic se habentibus, a Tarentinis, bello aduersus Romanos laborantibus, comparatis uiribus, iterata legatione uocatus, Tarentum accessit. Nec minori spe quam dudum patruus Alexander regni ytalici potiundi tractus, copiis apud Heracleam urbem deductis, cum Leuino romano consule certamen iniit elephantumque munere uictoriam sed cruentam obtinuit. Ob quam ad eum euestigio romanorum sociorum ciuitates declinauere plurime et a Syculis, intestino bello ob Agatodis mortem sese lacerantibus, in suum regem accitus in tam splendidam gloriam effulsit ut facile a plerisque eum futurum Alexandrum Magnum alterum crederetur. Verum urgentibus Romanis, dum aduersus Curtium atque Fabritium apud Asculum, Apulie oppidum, collatis signis descendisset in aciem seque iam uictorem crederet, turbatis beluarum auxiliis e manibus illi uictoria sublata humeroque saucius, equo marte, discedere coactus est; quod illi fere clades permaxima fuit. Nam quod posse subsistere hostibus animorum ausit, suo impetu obsisti posse detraxit. Tandem Locris Alexandro filio relicto firmatisque presidio sociorum oppidis, cum copiis transiecit in Syculos. Ad quem cum deficerent ciuitates rexque diceretur Sycilie, reuocata spe multis secundis certaminibus Penorum uires attriuit, dato irritauerit animos. Cumque Heleno filio, quem ex Agatodis olim Sycilie regis filia susceperat, syculum regnum tanquam auitum concessisset, a Tarentinis ex insperato affuere legati aientes, ni confestim ferretur subsidium, Tarentinos in dicionem Romanorum ituros. Qui cernens hinc iratos Cartaginenses instare, inde Romanos in bella prouocatos urgere, in ambiguo positus, ante alia rem bellicam quam ociter, instante oportunitate, apud Syculos peragendam ratus est. Attamen a Cartaginensibus uictus, existimans si festinus Tarentinis adesset cuncta in posterum restaurari posse, non aliter quam fugitiuus, cum quibus potuit copiis in Ytaliam ueniens tertio Arusinis in campis aduersus Curtium et Fabritium certamen arripuit. In quo uictus atque fugatus est et spes omnis fere sublata. Inde cum audisset ob eius profectionem fuge similem ad hostes defecisse Syciliam fere omnem, animo fractus post quintum annum sumpte expeditionis ytalice sub profectionis figmento in Epyrum uacuus se recepit. Et sic dum illi duo regna eodem tempore Fortuna se daturam ostenderet, ambo in instanti exitu inopinato surripuit. Qui tot perditis laboribus tanta spe lusus, nondum satis monitus minime Fortune credendum nec se in quantum quis possit effugere manibus commictendum, cum primo Epyrum appulit, Antigono Macedonie regi qui illi supplementa negauerat bellum mouit et Macedonie fines euasit uictoque Antigono regnum eius in dicionem suscepit. Quo cum iam rex diceretur Macedonie, septimo ab assumptione mense a Lysimaco priuatus est. Post hec Asyam Greciamque occupaturum omnem sibi suadens bellum Spartanis indixit. Dumque impetum direxisset in Lacedemoniam pugna mulierum magis quam uirorum uirtute superatus, Ptholomeum filium ingentis uirtutis iuuenem et robustissimam sui exercitus partem perdidit. Tum in Argos eo quod ibi Antigonus refugisset, relictis Spartanis, bellum flexit. Quem dum expugnare conaretur ictu saxi conficitur eiusque caput in solatium deportatur Antigono. Et sic qui multis grandi animo ausis multis feliciter gestis ad occidentale primo, inde ad orientale imperium aspirarat, nil quesitum aut retentum, lapide ictus uno succubuit et, quod turpissimum uictori regum extitit, spartanis mulieribus inpellentibus cessit. XVIII. De Arsinoe regina Cyrenensium. Grandis audacia Aristotimi principis, qua, uiuentibus Pyrro et Ptholomeo, filiis Pyrri regis, et eorum matre Olympiade, ausus est Epyrotarum tyramnidem occupare et Bellanici epyrote senis robur, quo iuuenes in immanis tyramni exitium traxit, me paululum prospectantem tenuere. Sed uidisse Arsinoem Cyrenarum reginam pariter feruorem suum et amasium deplorantem ut, quas pestes iniciat turpis amor saltem semel adiecerim reliquis, omisso Aristotimo, placuit exercere calamum. Hanc ex nepotibus Lagi potius arbitror quam inuenisse meminerim. Que, Agas Cyrenarum regis coniunx, ex eo filiam unicam Beronicem peperit, quam moriens Agas, ut bella sedarentur regni, Ptholomei regis Egypti fratris sui filio testamento reliquit uxotem. Quod egre gerens Arsinoe feminea inpulsa rabie, ne relictum sortiretur effectum in nuptias filie regnumque Cyrenem Demetrium iuuenem, Antigoni regis Macedonie fratrem, uocauit (erat et ipse ex Ptholomei regis filia procreatus). Qui infausto omine, sed uento secundo, Cyrenas ueniens, decorus ut erat, ab Arsinoe summa comitate susceptus est. Demum, dum hec eadem minus sibi cauens, clam auidis oculis auream cesariem, roseas malas aurea crispaque lanugine tectas, sydereos oculos, cinnameum os totiusque corporis uenustatem et iuuenile robur intuetur ac melliflua uerba placidos gestus formam mores actus et elegantiam meditatur, igne ceco carpitur magisque quam socrum decest amare ac appetere cepit generum secumque secreta meditari, amplexus metiri, sauia uellicare, se ipsam quod illum filie dederit damnare incipit nec ante destitit quam omnis in concupiscentiam Demetrii generi laberetur. Tandem cum flammas impudice conceptas ulterius quin euomeret tolerare non posset, ut libidini consuleret sue, noscenti iam Demetrio ardores suos tremebunda detexit et, quod ille longe magis optabat, ab eo supplex impetrauit precibus amborumque uoluptate maxima in amplexus concubitusque mutuos petulantes iuere. Nec ignes concepti iteratis decreuere amplexibus, quin imo excrescentibus illis, pelex facts filie et oblita regni ueteris glorie blanda lasciuiensque noctes exoptat, quas dum omnis dulcissimis in osculis, artis complexibus, illecebris Veneris uoluptatibus confabulationibus oculisque formositate Demetrii pascendis, occupata consumit, felicitate ceteras orbis reginas excedere arbitratur. Verum hanc Arsinoes gestientem letitiam Fortuna cruenta Demetrii cede conuertit in lacrimas. Demetrius autem regine beniuolentia fretus, dum eius in amorem uersaretur totus, negligere Beronicem, familiares regie paruipendere, in regni milites insolentias agere, unumquenque despicere cepit; illi ab eo animos amouere, in filium Ptholomei uertere, eius acta conspicere aduertere et matris stupri Beronicem edocere. Que commota, illico iuueni minus cauto tetendit insidias. Dumque noctu cum Arsinoe bacharetur, armata militum manus, iubente Beronice, expeditis gladiis in cubiculum tumultuose irruit ac in semisopitum, seu lasciuiis inuolutum, manus infestas iniecit, Beronice pre foribus imperante ut matri adultere parceretur. O seua pietas! Ut matri parceretur imperas, cum morte in aliena optimam eius uite partem auferas. O Beronices, non satis amoris uires experta es; uidisses etenim matris animam per corpus transfodi Demetrii et per eius uulnera omnem matris uite suauitatem effundi. Si ergo miseri tantopere curabas, ut prima mater occideretur iussisse debueras. Sed quid? Misella Arsinoes terrefacta impetu, dum inter dubios enses ex ulnis suis Demetrium rapi cerneret, consternata merore, abiecta nudi corporis uerecundia, sese gladiorum aciebus opponens, medios in satellites irruens, suo corpore amantis corpus protegere conata est, nunc hos nunc illos ictus nudis manibus brachiisque aut suscipiens aut pellens, cuncta clamore complens et plangore permaximo satellitum audaciam incusans, inde in se gladios expetens seque culpabilem et supplicio dignam asserens, illi parcendum innocuo fidem nate implorans, illam aduocans exoransque, sed frustra omnia; percussores quidem, ea seruata, eius in sinu Demetrium confodere. Quam illi fuisse mentem quanto dolore repletam existimare possumus, si feruentissimam dilectionem, si uoluptatem plurimam, si eius incensum prospectemus iudicium. Hinc si intueamur miserum cesumque cadauer tractantem seque dilectissimi iuuenis cruore fedantem, formositatem deflentem, perditam uitam sublatam per oscula exquirentem, illum crebro uocantem lacrimisque corpus et uulnera perfundentem, cui dubium quin illam in extremum miseriarum omnium uideamus obrutam? Equidem si opinione sua felicissima, uiuente Demetrio fuit, difficile nunc ea infeliciorem aliquam reperiri. Aduersus quam, esto hoc sat esset, Beronices patris iudicium, quod ipsa aduersabatur, secuta, nuptias iniit Ptholomei. Quibus agentibus facile credi potest eam merore lacrimisque occubuisse consumptam. XIX. In pulchritudinem et amorem illecebrem. Dum Demetrii infortunium uideo, quam stolide plurimi formositatem cupiant sentio, quos dum rideo, eque ob non susceptam gementes, seu susceptam artificioso labore dolentes, floccifacio, cum unumquodque pariter sit cece mentis inditium: optare scilicet quod prodesse non potest, gemere quod obesse et excolere quod necesse non erat. O quam male sensere tales, cum Spurima qui precipuum et sui seculi celebre decus oris, ut quibuscunque ineptas concupiscentias auferret et pudicitie sue testimonium exhiberet, gladio crebris extinxit ictibus. Incertum honestius an discretius egerit homo ille quod honeste omnium equa approbatione firmatum est; uerum pauci discretionem prospectant. Animaduertit circumspectus adolescens florem illum iuuentutis eximium, si febres si egritudines illi parcerent mille, cane crispeque senectutis pallore casurum et in taciturnitatem cessurum perpetuam; et ideo uiriliter agens manu sua pellere maluit seuereque pulsum usque in extremum impingere seculum, quam ignobiliter illi parcere ut surriperetur casu alio succumbenti; et sic quod honeste paucis diebus abstulit, discrete eternitati mandauit. Hac ergo cum decipiantur plurimi et misere laqueentur, sibi precaueant que alliciunt oculis lasciuiunt gestibus et mente concupiscunt feruida, quorsum se trahi permictant. Nam etsi pudicitia, labefactata semel, nulla unquam resarciri continentia possit, multa tamen amoris infausti pericula manent et assidua infliguntur tormenta. Est etenim mentium lubricarum infanda pestis, nescio quo preter ius omne iudicio parata, sordescens, obstructa atque diligenti seruata custodia, summe desiderans, initio incautorum mentes adeo dulci suasione complectens, ut intranti animus omnis aperiatur facile et susceptus repente suis demonstrationibus paruos admodum concupite rei igniculos in maximum extollat incendium. A qua adeo cordis obfuscatur acies ut quod honestum oportunumque est de leui obliuiscatur et – quod longe deterius – reliqua quantumcunque enormia approbentur processu temporis, ni pro uotis optata succedant, que dominatrix intrauerit demonstratur. Assunt, agente cupidine, suspiria anxietates miserie lacrime lamentationes et dolores intolerabiles illico; et si detur ut aliquando ab aliquibus blandimentis et muneribus, seu ingeniis, uirile robur aut femineus uincatur pudor et eo quo desiderabatur peruentum sit minimeque repertum quod sperabatur dulcedinis, in fastidium et quandoque odium facile conuertitur amor. Si placeat, exacerbantur incendia et inusitate anxietates insurgunt. Preterea instant discrimina, potissime ne uiolate pudicitie custodes irruant. Ira quorum persepe amantes ambo, non nunquam alter inermis et nudus, tanquam uictima cesus percutientium procubuit ante pedes. Huius igitur pestis quis ingreditur laberintum, aut post longas circunductiones lusus excluditur aut inani spe tractus circumeundo, labore conficitur, aut uagans ab insidiis male sanus opprimitur. Videant hoc queso quibus paruum est uires inpendere, substantias consumere, tempus omne perdere seque dedecorose morti subicere monitique discant sibi consulere et, si impetuose Veneri constantia obsistere nequeant, uetita sinant et faces noxias in concessis extinguant. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber quartus explicit. Liber V Incipit quintus eiusdem. I. De Seleuco et Anthioco Asye et Syrie regibus. Dum post Arsinoes miserias nouas uires fabricarem aliquali ocio, immixti maxime miserorum caterue Seleucus et Anthiocus, olim Asye Syrieque reges, infortunia sua flentes et suas accusantes nequitias affuere. Quos ego, refocillatus paululum, non despexi. Hos ergo – sinistro reor sydere – genuit Anthiocus, Seleuci primi filius: cui morienti Seleucus, natu maior, iure gentium gemino successit in regno. Quorum thronum, ut splendori presenti immisceret future caliginis causas, per sanguinem innocui fratris atque nouerce conscendit. Nam Laodices, mater eius, seu quod ab Anthioco uiro eidem superinducta sit, seu alia feminea leuitate, Beronicem, quondam Anthioci coniugem et regis Egypti sororem, habebat exosam. Quae, defuncto Anthioco uiro, orare regem filium ut illam cum prole iam ex Anthioco suscepta deleret incepit. Cui ipse hinc pius inde seuus nimis obtemperans, cum comperisset percussoribus missis Beronicem aufugisse cum filio, atque se recepisse in munitum oppidum, illud euestigio conuocatis copiis cinxit obsidione. Demum Asyaticos omnes et Ptholomeum fratrem in liberationem eius armari sentiens, non confidens uiribus, fraude quod petebat obtinuit. Qua misera Beronices capta cum paruulo filio trucidata est: ex qua seuitia inter Seleucum atque Ptholomeum iacta belli semina. Et cum a Seleuco ad Ptholomeum omnes urbes Asye, que in auxilium Beronicis assurrexerant, transissent, satis apparebat, ni Ptholomeum domestice seditiones reuocassent in regnum, ad eum omnem Asyam defecturam. Quo discedente, Seleucus, dissentientes urbes in dicionem redacturus, in altum classem eduxit ingentem. Dumque in Asyaticos tenderet, tam grandem maris tempestatem perpessus est, ut uix nudus et cum paucissimis sociis naufragus deueniret in litus. O bone Deus, quam incognite uie tue! Quis hanc cladem postremum Seleuci exterminium non putasset? Hec illi salus fuit. Fractis quidem nauibus, quod integris nequisset obtinuit. Eius enim infortunii miserti incole, ex hostibus obsequiosi facti sunt: et naufragum atque inermem Seleucum suum in regem suscepere. Sed aucta cum benignitate Fortune dementia uiri est. In Ptholomeum confestim bellum intulit; cum quo infeliciter pugnans, adeo multiplici strage copie sue diminute sunt, ut non comitatior pugna discederet quam paulo ante ex naufragio euasisset. Sane, dum bis expertus Fortune mores, tertio ad casus alios ascensum temptaret inpensius, euocassetque adiutorem Anthiocum fratrem, regnum Asye. in premium spondens, a Ptholomeo decem annorum impetrauit indutias. Anthiocus uero, regni cupidine non solum spe promissi sed residui rapiendi tractus, magna gallogrecorum militum quantitate mercede conducta, uocatus adueniens, ne saltem promisso fraudaretur premio, quas in Ptholomeum armauerat copias in Seleucum, munus negantem, conuertit. O seua regni cupido! Quos unus genuerat pater et mater pepererat una, in proprium armas excidium; et loco mutue caritatis, dira exasperas odia; et qui in exteros suum fusum sanguinem uindicasse debuerant, ut effusores ipsi sint et effuso gaudeant male suada cogis amentes! Sed quid tandem? Non renuit Seleucus bellum: quin imo, congestis copiis, ut tertium Fortune uulnus experiretur, fit obuius fratri, et infelici omine manus conserit, et facta suorum strage ingenti, ipse miser fuga salutem nanciscitur: nec solum asyaticum, quod spoponderat fratri regnum, hac infausta pugna se priuatum arbitratur, uerum ne surripiatur reliquum argumentis fatigatur omnibus. Attamen, alieno potius infortunio quam sua uirtute, factum est ut sibi seruaretur Syria. Nam, arbitrantibus Gallogrecis Seleucum cecidisse, et existimantibus, si uictorem Anthiocum auferrent de medio, omnem Asyam in predam suam euestigio euenturam, coniurantes in gloriosum uictoria Anthiocum arma uerterunt. A quorum execrabili furia non absque difficultate iuuenis se auro redemit; et societate coniuncta, ex rege paterni regni populator effectus est. Eumenes uero, Bithinie rex, alterum ex fratribus fugatum, alterum predonem factum audiens, uiresque regnorum mutuis bellis exhaustas, quasi uacuam possessore Asyam armis ingreditur, et in Anthiocum Gallosque, adhuc ex pridiano certamine saucios fessosque cum exercitu uiribus integro iter pergit. Quem aduersus cum Anthiocus cum gallogrecis predonibus congrederetur, facile superatur, et omnis eius exercitus funditur: et sic magna Asye parte Eumenes potitus, Anthiocus fuga Saluatus est. Qui non in exterum hostem, si quid adhuc uirium supererat, impetum uertit: sed quibus potuit auxiliis fultus, in fratrem iterato congreditur. Seleucum autem more ueteri non tantum eius fortuna iuuit, quantum Anthioci infortunium: ex quo uictor factus, illum conuertit in fugam. Qui, cum hinc Ptholomeum egyptium hostem, inde infestum fratrem, et ex transuerso Eumenem iam omnia occupantem cerneret, uaga longaque et incerta fatigatus fuga ad socerum suum Archamenem, Capadocie regem, postremo deuenit; et susceptus comiter, dum magna animo uolueret, se insidiis queri cognouit a socero. Quibus territus, uecors pauidusque fugam arripiens, potius hosti Ptholomeo quam fratri Seleuco uitam suam credere ausus est. Ceterum ubi, nulla fidei sponsione precedente, deuenit ad hostem, ab eodem confestim carcere seruari iussus est. Sane, dum egre ferret tetri loci fastidia, eo deuenit ut, factus meretricule, cuius captiuus iniuerat gratiam, supplex, eius munere e carcere duceretur; et quam ibidem fugam finierat, incertus quonam iter dirigeret, reassumpsit; et dum trepidus et fere solus per deuia et ignota loca salutem querens discurrit, in latrones incidens, ab eisdem occisus occubuit. Nec Seleuci laudabilius fatum eisdem fere diebus occurrit. Nam Asya perdita et uariis afflictus rebus, ex equo precipitatus, ut quorum odia semper fuisse uidebantur annexa, fata disiuncta non essent, misere expirauit. Sic ergo qui uno ex utero in lucem exierunt, uno miseriarum conuoluti globo, tenebras tam mortis quam infamie et infortunii intrauere. II. Erumnosi plures. Fere fratrum miserias explicaueram: et rumor flentium auditus est ingens. In quos dum oculos flecterem, ante alios Laodomiam uidi gementem quod fere sola ex Eacidarum regum sanguine, cum iam Nereis soror, Geloni syculo nupta, superstes esset, se populi incursu ante Dyane aram, ad quam pro salute confugerat, trucidatam. Huic Cleomenes, Lacedemonum rex, comes ibat, merens quod sui ab Antigono, Macedonie rege, cesi sint, et ipse cum omni familia reliqua a filio Ptholomei trucidatus. Hinc Yero, syragusanus rex, querebatur se fere primo ab Appio Claudio uictum quam descendisset in bellum, et eius romanis armis retusam fuisse superbiam? Sic et Cornelius Asina, dolens quod apud Liparam insulam ab Hanibale seniore, punice classis prefecto, in colloquium fide data uocatus, punica nequitia captus sit, et in uinculis mori coactus. Nec idem Hanibal aberat: quin imo gemebundus deflebat quod, in Agrigento obsessus et fere fame absumptus, in salutem facta eruptione cessisset, ut a Duilio silua in naues repente mutata in suum exitium traheretur in mare, superatusque ab eodem, a militibus suis cederetur lapidibus? Erat et ibi Xantippus, lacedemonius dux, cuius opera uicti Romani; durissimis uerbis Cartaginensium execrabatur perfidiam, asserens loco muneris se Lacedemonam repetentem a uictoribus in mare submersum atque necatum. Cui etsi squalido habitu, inuicto tamen uultu, ab eo uictus Attilius sequebatur. Cuius acta in dedecus torpentium illustrium et gloriam egregiorum iuuenum, cuiuscunque originis sint, recitare libet. III. De Marco Attilio Regulo. Marcus Attilius Regulus, uenerabili semper celebrandus memoria, origine plebeius fuit, honesta tamen ex familia et alacri paupertate conspicua. Septem enim non amplius illi in Popinia regione terre fuere iugera: ex quibus assiduo suo opere uictum sibi filiisque quantumcunque tenuem emungebat, longe maiori cura fidei integritatem reliquasque uirtutes quam agellum excolens. Is quippe, instante Romanis omnium superiorum grauissimo Cartaginensium bello, ob insignem eius constantiam consul dictus, cum Manilio socio paratam classem conscendit; et ex agri cultore nauta ac imperator factus, non quidem bellice rei ignarus, una cum collega primo impetu Liparam Melitamque, nobiles Sycilie insulas, Syculis abstulere. Inde apud Syciliam nauali certamine Hamilcarem, Penorum imperatorem, ac Hannonem, punice classis prefectum, fudere, nauibus illis fere sublatis omnibus. Demum in Affricam delati, Clupeam urbem ui armorum cepere, et oppida plurima aut in dicionem traxere aut deleuere uiribus. Postremo, cum Attilio ex senatus decreto prorogatum esset imperium, resignata classe Manilio, preda Penorum honusta, solus in Affrica remanens, illam ire Romam precepit. Cum igitur, infestus hostibus, uictorioso cum exercitu intentus in finem bellum deducere Affricam peragraret, certior factus quod mortuo uillico, cui agelli sui ad substentandam coniugem liberosque curam commiserat, substitutus mercennarius abiisset, nullo tam dignitatis quam uictoriarum elatus splendore, successorem petiit, ut ex priuato posset labore, non publico ere eos alere quos genuerat. O preclarissimum sancte mentis inditium! Summum renuebat imperium ne inhonestum filiis cogeretur dare subsidium! Senatus uero, eius rem domesticam curans, iussit ut sequeretur inceptum. Verum is, dum inquieta solertia cuncta peragit, haud longe Bragadam fluuium castra firmauit, et serpente mire magnitudinis interfecto et in miraculi testimonium corio Romam transmisso, Hasdrubales duos ingentes duces cum copiis Affrorum maximis instructisque habuit obuios. Aduersus quos acri pugna decertans cum uictor fudisset, longe formidabiliorem ex Sycilia accersitum habuit obuium Hamilcarem. Quem cutn pari fortuna prostrasset, adeo Cartaginensium uires attriuit, ut ad pacem petendam cogeret pene subactos. Satis equidem in sublimi delatus uertice, alias ruralibus intentus homo! Nam ubi nuper ligones et rastra, nunc manu gestat eburneum scipionem; ubi greges, nunc cogit exercitus; et loco boum, securibus fascibusque lictores premictit ornatos, urbes classes ingentesque duces comprimens, solitus dissoluere glebas. Quid multa? Iam Phebi laurea, iam Iouis aurea uestis, iam sonipedes candidi et deauratus Attilio triunphalis paratur currus, iam fere diis supplicationes decrete, et scandenti Capitolii reserabantur fores, et ecce, quasi preteritorum penitens, non solum cuncta Fortuna surripuit, sed in contrarium quoque conuertit. Nam cum leges hostibus ab Attilio date importabiles uiderentur, ad externa auxilia conuersis, inter cetera cum lacedemoniis copiis Xantippus susceptus est, quem illico belli constituere ducem. Hic autem, conserto prelio, mutata cum duce fortuna, non solum maxima cum Romanorum clade uictor euasit, uerum et ipsum Regulum, acriter oportunitatibus incumbentem, uiuum cepit. Qui, cum letum de se spectaculum Cartaginensibus, catenis honustus, dedisset, obscuro carceri atque diuturno traditus, in squalore pedoreque consenuit. O quam exitus aduersus principio! Qui paludatus ytalicam urbem exiuerat, cartaginensem carcerem uinctus subintrat; qui ducibus imperauerat uictor, uictus coercetur a seruis; qui pro laborum munere Capitolii splendores iam tenere uidebatur triunphans, seruitutis caliginem et carceris tenebras consecutus est; et ex celebre, quasi factum uidetur execrabile nomen eius. Sed sic est: permutat Fortuna uices; in suis ius suum usa est; que tamen Marci fuerunt, etsi totis uiribus conata sit, suo ex loco mouisse nequiuit: in compedibus quippe fulgidiorem lucem consecutus est quam plurimi regum consequantur in solio. Nam, eo uincto et in tenebris uitam agente, sub uariis imperatoribus nunc in Affrica nunc in Sycilia punice uires agitate fracteque a Romanis, in id deducte sunt ut pacem eisdem petendam Peni decreuerint; et cum auiditate captiue iuuentutis apud hostes traherentur, in hoc uentum est ut detentus per quinquennium Regulus apud Romanos cum legatis Cartaginensibus procuraret ut, se restituto, eisdem sua iuuentus deberetur restitui sumptoque ab eo iure iurando se, si non fiat quod petitur, ad carcerem rediturum, dimissus est. Postquam autem Romam uentum concessusque senatus, legatione deposita, Attilius rogatus sententiam dicere, non suum sed publicum bonum prospectans inquit: minime de re publica esse pro confecto sene robustam iuuentutem reddere urbique fesse atque exhauste uiribus pacem aliquam exhibere poscenti. Magnum istud, sed maius supererat ut maior Reguli monstraretur integritas: poterat amicorum atque necessariorum precibus suasionibusque, optimo pro re publica dato consilio, infideles atque irreligiosos lusisse hostes et leta apud suos frui libertate, si libuisset. Quam adeo perseueranter spreuit ut ad seuos et iam merito iratos maluerit hostes reuerti quam suam in aliquo fidem infringere aut sacrum iusiurandum modo aliquo uiolare; et sic catenas, quas exuerat, a Roma Cartaginem remeans reintrauit. Quid ob tam intemeratam fidem arbitrari possumus nisi, loco subtracte felicitatis, Fortune crimine, a superis eternum decus fame uiri incliti reseruatum esse tantoque lucidius factum quanto uidetur fidelius recusatum? Cartaginenses autem cognita que eius in senatu fuerit sententia, accensi rabie seuissimum mortis genus excogitantes, eum somno priuari iusserunt, ut eo affectus tedio et pena incessabilis cruciatus deficeret. Palpebris igitur oculorum illi decisis, eum super quasdam arbitror tabulas, ex quarum planitie crebri insurgebant aculei, uinctum posuere senem, quorum inquietatione continua et assidua sanguinis emissione, cum nec in soporem declinare posset, quem iure nature etiam inter aculeos maxime appetebat, mortuus est. O mors longe clarior quam plurimorum hominum uita, quanta cum inclita laude strenui uiri spiritum ad inferos detulisti! IV. In ciues hominesque nequam. Quid mirer imperium Occeano terminasse Romanos, dum tales intueor illi rei publice fuisse ciues? Equidem aduersus eos nulle fuere Fortune uires et argumento sit, uidere uolentibus, ubi uirtus sit ibi nullas partes esse Fortune. Apud hos quidem, si quod alicuius socordia illi spatium lasciuiendi datum sit, confestim seueritate alterius sublatum et quod male gestum negligentia fuerat solertia resarcitum est. Verum ut eo quo cupio ueniam, potuere Camilli Papirii Scipiones et alii multa gessisse memoratu dignissima, in quibus forsan uisi sunt pauperem Regulum superasse; sanctitate tamen aut fide nec ipse Cato prestantior. Quis usquam ciuis alter inter copias syculas affricasque, inter ingentes actas cotidie a suis exercitibus predas adeo sancte manus continuisset a publico, ut non pausillum domesticam indigentiam substentasset? Respondeant, queso, non Curtius nec Fabritius, sed Lucius Bestia, Emilius Scaurus, Gaius Bebius et pre ceteris Crassus, auri ingurgitator egregius et cum his, ni prohibuisset honestas, inuocassem etiam ciues meos. Quibus expeditionem aliquam sumpturis, prima futuri lucri questio est furari rapere, tam sacra quam profana occupare, etiam in exitium publicum, dummodo a pena immunes se uiderint, persanctissimum est. Satis, quid dicturi sint, qui suasiones auaritie nouit intelliget. Vellem insuper qui gloriam primi, labores ultimi uolunt, in senatu pro bono publico in libertatem in uitam suam sententiam dicentem Attilium audissent, ut ipsi qui ciues sint, si auaritia pateretur, aduerterent. Fuit constantissimo uiro, et Penorum seuitiam atque catenas experto, leuissimum pro salute publica seipsum morti per cruciatus seuissimos exhibere. Hi uero, detestabile hominum genus, postquam ambitione improba honores et commoda omnia occuparunt, ut communia effugiant onera, cum in priuato habundent, mentiri se pauperes publice non uerentur. O quam male credendum est hos pro salute patria animam aut sanguinem posituros, qui, exigente necessitate, substantiarum suarum particulam impudentes denegant, habent unde suas uirgines summe dotatas uiris exhibeant, unde nuptiarum solemnia conuiuia et festiuitates magnifice celebrent, unde non dicam ciuicos, sed regios thalamos ornent, unde purpuras coronas armillas ex auro et lapidibus pretiosas uestes uxoribus parent, unde stratos equos aues canesque nutriant; et unde publice rei subueniant non habent. O stolidi, quid erimus? Quid singulares diuitie affinitates aut potentie periclitante re publica proderunt? Quis scelestium frenabit impetus? Quis iniurias auferet? Quis iura dabit, si publicum cesset subsidium? Non aspiciunt ciues huiusmodi, imo aspicere nolunt, quod primo patrie nascimur, inde nobis. Sed ne omnia in male meritos loquar, superest prestantissimi uiri spectanda fides, cuius tanta fuit integritas ut non lacrimis filiorum, non precibus amicorum, non dulcedine patrie, non cupiditate uite, non terrore instantium suppliciorum flecti aut concuti aduersus iuramentum prestitum potuerit. Heu michi, fere nil aliud mortalibus cure minus; pro minima quaque re non solum scrupulosis interpretationibus aut cauillationibus plurimis, uerum, si per commodum fiat, mille promissa fides negatur mendaciis, mille iuramentis excluditur. Sed quisquis es, queso, qua mente, qua insipidi cordis audacia Deum ut bona concedat orabis, qui, cum summa et integra ueritas ipse sit, tu in falsum produxisti testem, in fallacem dedisti sponsorem, abnegasti nomen eius, in uanum sumpsisti, risisti, lusisti et uenerandissime maiestatis eius non aliter quam lixe cuiusdam presentiam habuisti? Hec forsan iam in obstinationem lapsus non curas, quia non corporeis oculis Deum ubique discernis et sic non arbitraris ubique presentem esse. Sed dic, qua fronte honestos homines prospectabis? Reris, si Deum cuncta cernentem decipere conatus es, homines tibi fidem exhibituri sint? Existimas nomen extollant tuum, qui Dei nomen in nichilum assumpsisti? Verbis credant tuis, qui Deum quantum in te fuit mendacem fecisti? Erras nec satis obseruasti Attilium, gentilem hominem, cui plus cure fuit se morti tradere quam deos friuolos quos iurarat uelle decipere. Sed ne per omnes pauperis et eque splendidi uiri Marci Attilii claras perambulemus uirtutes, erubescant nobiles amicti purpura, erubescant diuites delitiis implicati, erubescant urbium celsa tenentes loca, sub concreto sudoribus puluere et estiuo sole exasperata cute, sub manibus ligone aratroque in callum duratis et sub ex grege domestico sumptis laciniis latuisse animam tanta uirtute conspicuam et splendores eorum fictos uera meritorum luce turbantem; nec insurgant obscenis quibusdam scomatibus suis in eum, aut rideant uel condemnent, quasi eo facto decores amplissimos superarint. Errant quem uituperasse arbitrantur, precipue laudant, dum condemnant; nullum uirtutibus inclito uiro infortunium maius existimo quam ab inerti laudari. V. Grandis infelicium turba. Longus plorantium ordo clamorque me ab ignauia damnandorum ciuium in se flexit. Iam undique factus concursus erat seque pre ceteris ostendebat Ptholomeus Philopator, non humanorum sed efferate belue scelerum insignem mestum flentemque. Parentes quippe regno auidus crudeli sustulerat morte, inde Euridicem sororem pariter atque coniugem; et obscenis libidinibus inuolutus in gremio Agatodie meretricule fratrisque eius inhonestissimi iuuenis tam misere quam turpiter uitam effuderat. Quem post et Bitomarus Gallorum dux erat, alio pacto a Fortuna demersus; nam quantum Ptholomeo segnities, tantum huic feruor nimius infortunii attulit. Erat etenim rubore quodam ac indignatione respersus quod, non eo modo quo cum suis iurauerat, sed uictus captiuusque, Emilio cogente consule, in Capitolio haltheum soluerit. Hinc Viridomarus Gallorum rex lamentatione sonora suam dictis exasperabat Fortunam quod a Marcello consule superatus et occisus et eius arma in suum dedecus, tanquam opima spolia, Ioui Feretrio oblata sint. Sane cum hos paucos nomino, ecce subintrant liburni yllirii gallique duces alii, a Romanis; hyspani campani samnites bruttii apuli lucani syculique principes, tam a Romanis quam a Penis in exitium tracti; numide punicique primores a Scipione depressi et alii diuersarum nationum in tanto numero optimates, ut uideretur exercitus, non caterua. Verum postquam omnium lacrimas querelasque audiui, Syphacem Numidie regem ex omnibus unum elegi, eius post lucem tenebras descripturus. VI. De Syphace rege Numidie. Non satis Syphacis regis genus agnoui sed, ex quocunque prouenerit, clarissimum nomen eius et eius regni potentiam pregrandem fuisse, qui usque ad nos deuenere testantur annales; et inter alia sui fulgoris argumenta, percipitur eidem bellum uetus et acre primo cum Galla Massuliorum rege potentissimo, inde cum Massinissa filio et successore fuisse. A quibus etsi sepe fusus sit, eos fudisse sepissime certum est; nec solum fudisse illi a Fortuna fauente concessum est, quin imo et Massinissam regno spoliatum in id redegit ut, more latronum itinera obsidentium, primo ad rapinam cogeretur, inde ut antra montium siluestrium speleasque ferarum cum paucis pomis et herbarum radicibus pro cibo contentus incoleret,l et postremo eum adeo per omnem regni partem fugaret ut, tanquam fluuio mersi, nomen et uite eius spes omnis auferretur ab incolis sibique regnum eius occuparet et gentes. Speciosissimum quippe superasse hostes atque exterminasse; sed speciosius illi ad eius in perpetuum gloriam extollendam Fortuna concessit. Nam decertantibus pro totius orbis imperio Romanis Penisque, tam grandis populis ambobus uisa est Syphacis potentia, ut arbitrarentur quocunque se flecteret, eo orbis totius inclinaretur imperium. Qua existimatione perciti, factum est ut dum, hinc Scipio illinc Hasdrubal, clarissimi duces, optimum rei publice sue crederent si illum in suas partes allicere possent, fortuito eadem die hic ab Hyspania ille a Cartagine nauibus eadem fere hora portum et inde regiam eius intrarent. In qua peroratus ab ambobus, sua sub fide illos in mensa habuit et, tanquam in tutissimo·loco, uno eodemque in cubiculo inuicem noctem unam transigere obtineret. Non modicum sue felicitatis clarissimum documentum et longe maius si, quam tunc Scipioni poscenti fidem et amicitiam spoponderat, obseruasset. Porro uolente Fortuna manum retrahere, ne magni regis insolentia in sublime ferretur amplius, factum est ut astutia Hasdrubalis in ardorem Sophonisbe formosissime uirginis filie sue barbarus rex traheretur. A qua demum coniunx facta et a patre astu edocta punico, blanditiis obtentum est ut Scia pione bellum in Affricam translaturo per legatos ante alia prohiberet transitum; inde ut nec solum auxilia Cartaginensibus micteret, uerum et ipse cum exercitu obuius infesto Scipioni ueniret. Aduersus quem cum Massinissa rex, qui preter opinionem omnium e latebris exiens cum quibus poterat auxiliis Scipioni se iunxerat, et Lelius Scipionis legatus commisissent certamina et eius fusis exercitibus uiuum captum in eius tradidissent manibus in cuius fidem amicitiamque [se] iam dederat et Cyrtam eiusdem munitissimam urbem in deditionem uenientem assummerent. Quam cum Massinissa primus intrasset, ut non solum regni perditione Syphax miserrimus angeretur, actum est ut is qui sibi inter mortales odiosissimus erat, regiam occuparet et Sophonisbam a se dilectissimam medio armorum in strepitu eo spectante, celebratis nuptiis, matrimonio copularet. Sic igitur deiectus Syphax regno priuatus et coniuge, postquam sublimatum Massinissam hostem uidisse potuit, catenis implicitus inter alios nobiles Affricanos Romam deductus currum triunphantis Scipionis precessit iussuque senatus Tiburim deductus perpetuo carceri reclusus est. Et cui parum ante latissimum Numidarum regnum fuerat, compedibus uinctus paruo cellule spatio contentari coactus est. Eque cui seruorum multitudo parebat et acies obsequebatur amplissima militum, ut seuero custodi pareret iniunxit infortunii dira necessitas. Et postremo, qui habundantissimas opes possederat, eo deductus est ut moriens pauper Romanorum humanitate sumptu publico delatus et inde sepultus sit. Infelicium conuentus. Expediueram me a Syphace, cum se miserrimum deflens Nabis Lacedemoniorum tyramnus apparuit. Aiebat enim, cum iam rex uideretur, se a Tito Quintio Flaminio Argo ciuitate priuatum et a Phylopemene pretore Acheorum fusum multisque nudatum oppidis ad nichilum fere redactum et ultimo ab Alexamene etholo per fraudem fuisse peremptum. Quem sequebatur Phylippus megalopolitanus, deflens se a Marco Acilio consule ex Phylenneo, cui preerat, detractum uinctumque Romam in captiuitatem transmissum, ex principe. Erat et Damocritus Etholorum dux adeo inpatienter Romam se in uinculis deductum fore ferre demonstrans, ut fere uersus in insaniam uideretur, se afflictans quod, lusis custodibus, cum e carcere effugisset, ab eis secutus secundo captiuus factus sit; quod tolerare non potens, transfodisse se gladio monstrabat. Cum his et plurimi flentes erant ex uariis undique regionibus conuenientes, inter quos Anthiocus Magnus Asye et Syrie rex nullo in regio cultu ueniebat mestus. Quem ego conspiciens, ceteris preponendum sumpsi. VIII. De Anthioco Magno Asye et Syrie rege. Gloriam maiorum suorum pre se ferebat Anthiocus, originem scilicet proaui, anulum in lecto compertum matris, femoris eius ancoram cum eo natam, totius posteritatis insigne, militiam eius sub Alexandro et que post hanc ab eo magnifica facta sunt. Que esto patris et patrui odia abhominabili quadam opacitate radios preteriti iubaris infringere uiderentur, a se non solum reintegratos, sed auctos, longe maioris prestabant iactantie causam. Nam, ut iam supra pretactum est, regno mutilatus uno equoque decussus pater eius perierat Seleucus. Cuius post casum admodum puer Anthiocus, regno in patrio sublimatus, tantam, seu sua solertia seu sic disponente Fortuna, rerum oportunitatem consecutus est, ut, Syrie regno in pristinam reducto amplitudinem, Asynticum etiam recuperaret omne. Quibus meritis cognominari Magnus a suis creditum est. Ceterum cum illi, ad suas explendas libidines, duo tam ingentia regna non uiderentur sufficere, oculos iniecit in Greciam. In qua tunc late uictores, pulso Phylippo Macedonie rege, uagabantur Romani. Quem cum ad occupandam cupidum animassent Etholi, potentissimi Grecorum populi, eique ostendissent gradum factuni ad Ytaliam obtinendam, et profugus a Cartagine Hanibal argumentis euidentissimis inpulisset, comparata militum copia, ut in Greciam descenderet factum est, quam preter Hanibalis consilium in belli sedem delegit. Verum cum multo minora egisset quam prouocantium spes fuerit, captis quibusdam oppidis, ex his que Romanorum sociorum erant, quasi pro primo impetu satis actum esset, hybernaturus secessit Calcidiam. Ibi rex belliger, inter alia strenui ducis acta, amore uirginis captus, cum egre a Cleopthelemo uirginis patre ut illam uxorem duceret obtinuisset, medio bellorum in strepitu opipares celebrauit nuptias seque totum cφnuiuiis luxurie uino ludis et somno, hyeme instante, concessit. In qua non solum principes eius, uerum et milites militari disciplina, si qua apud eos erat, soluta, eum omnes lasciuiendo secuti sunt. Tandem tempore ueniente quo reges solent ad bella consurgere, cum iam Marcus Aciliuss consul cum exercitu uenisset, obuius illi factus, apud Thermophylas collatis Signis suos in aciem uterque deduxit. Sane regius exercitus torpore et delitiis marcidus, a seuera Romanorum uirtute post maximam stragem in fugam uersus est. Ex quo et rex ipse fugiens salutem petiit; nec se tutum ratus donec, dimissa Grecia, deuenisset in Ephesum. Quo frustra per legatos cum Romanis temptata pace, sepissime aduerso marte per prefectos nauali bello fortunam temptauit. Nam ab A. Atilio prefecto classis romane commeatus eius intercepti sunt et dissipatum nauigium omne. Hinc haud longe Coricum portum Polixenas prefectus eiusdem cum magna nauium manu a Liuio uictus atque fugatus est.? Hanibal similiter ab Eudamo rhodio superatus et cui preerat fere deleta classis. Nec minus a Regillo Emilio et Rhodiis Polixenas iterum uictus cum nauibus atque dispersus. Preterea Anthioco pulso, omnis fere Grecia in Romanorum dicionem rediit et plures Asye ciuitates, aduentante Lucio Cornelio Scipione consule, a societate Anthioci discedentes Romanis sese iunxere. Is uero, plurium gentium tam suarum quam auxiliariorum et mercennariorum militum congregato exercitu, postquam paci modus non inueniebatur, Cornelio Scipioni uenit obuius et falcatis quadrigis elephantibusque pluribus yndianis populisque uariis armis mirandis potius quam tremendis in aciem tractis, pugnam aduersus Romanos conseruit. Eumenis uero pergameni regis consilio falcate quadrige in perturbationem ordinum producentis circumacte sunt. Deinde hominum certamen insertum et post ingentem cladem Anthioci omnis eius exercitus perturbatus cesisque multis et ipse in fugam coactus, Sardis tutatus est; inde noctu, quo Demetrius filius aufugerat, cum uxore et filiis Apameam contendit et tumorositate ueteri posita, legatos qui pacis leges que darentur susciperent Sardis ad consulem misit. Quibus cogentibus inter cetera, ultra Taurum montem, relictis citra omnibus, regnaturus fere extra orbem, relegatus, abiit nec liber sed tributarius Romanorum. Deiectus ergo Anthiocus a fastigio tam excelso, in doloris augumentum uidit ex quesitis a proauis suis emulorum ampliari imperium. Multa nempe in Europa, multa in Asya Eumeni pergameno concessa sunt, multa et Rhodiis Yliensibusque preterea ob ueterem affinitatem concessa quedam et omnibus breuiter Romanorum belli sociis, cum sibi preter regnum elephantes omnes naues et alia multa tam utilia quam magnifica regibus auferre uidisset. Verum enim post tempus, cum etsi regni tam grande decus maiori pro parte deposuisset, non tamen mentis ardorem cupiditatemque deposuit et tegumento uelatus, quod auri pondus nimium Romanis inpendendum ex pacto non haberet, se in latrocinia dedit et inter alia, uti tam grande facinus regem deceret, adhibitis sociis oportunis nocte templum Dodonei Iouis, gentilibus ea tempestate uenerandissimum, ob ingentem predam aggressus est, quasi ob id temporalia amisisset ut diuina dignius possideret; sed repentino circumstantium omnium concursu, una cum omnibus suis, rex sacrilegus temporalibus perditis diuinis immixtus occubuit. IX. Oppressi plures. Yeronimus Yeronis filius Syragusarum rex, me a casu Anthioci magni subsistentem illico occupauit, amplissimo cum planctu demonstrans se indigne a Syragusanis furentibus cesum iuuenem atque regnantem. Et hoc idem Damarata deflebat adiungens quod ante sacras deum aras, nulla inspecta ueneratione, obtruncata sit. Sic et Armonia, regio pariter ex sanguine sata, non minus natarum uirginum media in hominum turba concisarum innocuique uiri exilium, quam propriam, per mille uulnera mortem querebatur. Inde Agesiopolis iure gentium Lacedemoniorum rex ingemiscebat se a Ligurgo, primo Lacedemoniorum tyramno, in exilium pulsum. Necnon Orgiagontes Cambolomarus et Gaudotus Tolostobogiorum atque Trocmiorum Gallogrecorum reguli se a Gneo Manlio consule non solum uictos, sed fere sedibus in suis artis legibus quasi compedibus religatos lamentabantur perdite. Quos inter querebatur asyaticus Scipio, non solum Affricani fratris ob ingratitudinem Romanorum uoluntarium exilium deflens, sed quod Rome compererit qui eum iniuste accusauerit et ignominia, si potuisset, famam lacessiuerit suam et se, qui reges potentissimos oppresserat et erarium ingenti preda ditauerat, ligari faceret et in carcerem trudi. Sic et Phylopemenes acheus, inclitus bellorum dux, lacrimans accusabat Messenios et eorum seuitiam quod se, qui illos iam dudum multis nobilitauerat uictoriis, senem, non uiribus sed Fortuna captum, in theatrum ludendum deduxerint demum Thessandro clauserint et inde ueneno necauerint. Subsequenter Scipio Nasica ueniebat tristi cum murmure deflens quod iunior senatus sententia optimus Romanorum et solus ad suscipiendam matrem Ydeam e Pesimunte delatam dignus extimatus sit, quod Gallis Bois cesis fugatisque triunphum magis romane saluti oportunum, quam auro spectabilem duxerit, quod Graccorum faces seditiosas et insolentiam priuatus oppresserit et tantarum rerum merito, sub legationis figmento senex apud Pergamum Asye ciuitatem in exilium religatus, quasi de re publica male meritus, expirauerit. Verum instabat acri adhuc uultu nostri orbis pestis ignisque ualidus Hanibal penus, tristi tamen et querula uoce Fortune damnans insidias. De quo, eo quod eius ingentia facta fuerint, non adeo, ut de reliquis, tenui sermone transeundum est. X. De Hanibale cartaginensi duce. Hanibal a longa retro nobilissimorum Cartaginensium ducum serie duxit originem; et Hamilcaris splendidi principis filius, Romanorum hostis perpetuus orbel natus est; adeo ut, agente eo adhuc nonum etatis annum, sacrificante patre, iurauerit quam primo per etatem posset se romani nominis hostem futurum; nec effectus defuit iuramento. Nam Hamilcare patre mortuo, tribus annis sub Hasdrubale militauit et de se amplissimam spem prebuit. Cui ceso a barbaro quodam, illico substitutus est; et cum in dicionem suam acri bello quosdam hyspanos redegisset populos longaque obsidione contra ius et fas Saguntinos Romanorum socios coegisset in mortem, animatus a quibusdam per quietem uisis, quasi securus uictoria Ytaliam aggressurus, transiuit Hiberum et, Gallis regulis permictentibus, Pyreneo superato, deuenit ad Alpes. Quas tam ratione montium scabrosissimorum et inuiorum fere quam insultuum et latrociniorum incolarum sepe itiners occupantium et niuium cadentium aut gelu concretarum lubrico transitu difficillimas, pulsis incolis, calcatis niuibus, diruptis aceto igneque scopulis, etsi fere medietatem copiarum suarum algore inedia et precipitiis perdiderit, elephantos pene omnes, iumentorum permaximam quantitatem et apparatum bellorum plurimum, cum residuo tamen superauit et ea in parte Ytalie descendit, ut aliqui arbitrantur, que Taurino uicina rigatur a Pado. Secus quem, milite quiete et fertilitate locorum restaurato, descendens apud Ticinum Gneum Scipionem Romanorum consulem cum exercitu debellatum sauciumque fugauit; eodemque omine procedens apud Trebiam Sempronium collegam expugnauit. Inde acri labore superans Appenninum, descendit in Tusciam et cum haud longe a Fesulis uenisset et ibi Arnus pridianis pluuiis exundans superasset alueum occupassetque planitiem omnem, locis in palustribus aquosisque deductus exercitus per dies plures uigiliis et frigore afflictus in maxima parte contabuit et iumenta, passim morientia fede, nocumenti iniecere plurimum. Ipse etiam dux dum elephanto, qui unicus superuixerat, mediis in undis supersederet, frigore aut aura agente palustri oculo uno captus est. Sane cum omnia forti animo superaret incommoda et loca euasisset aquosa restaurassetque commodis uires, ad Trasimenum ueniens, Flaminium consulem, facta maxima Romanorum strage, uicit trucidauitque. Hinc ad eum ciuitates sociique Romanorum concurrere, auxilia augere, oportuna deferre et omnia affatim prebere et dum passim, fere obsistente nemine, cuncta per Ytaliam cum uictore exercitu populatur, a Q. Fabio Maximo dictatore uaria cunctatione per annum ludificatus est, cum id Romani belli fomentum non uincendi ingenium dicerent. Tandem apud Cannas, urgente Varrone consule, confligatum est, quo non tam armorum uirtute quam callida arte uictoria potitus est Hanibal et adeo en in clade Romanorum uires contudit, Emilio consule ceso et Varrone Venusium fugato, exercitu feda strage trucidato, multis senatoribus consularibus pretoriisque uiris occisis, ut uix salutis spes aliqua libertatis seruande uictis relinqueretur; actumque erat de romana re publica, si Maharbalis fuisset secutus consilium. Porro ipse uictor elatus et iam secum potiunde Urbis securus, ut qualis esset ciuibus suis ostenderet, collectis ex Romanorum occisorum manibus anulis, in testimonium uictorie Cartaginem modia tria transmisit. Hic illi felicitatum apex extitit, hucusque illum euexit Fortuna; quidquid egit in posterum, aut ad protelationem aliquam prosperitatis assumpte aut ad decliuum pertinuit. Nam capta per deditionem Capua, ingentis ea tempestate potentie, et deducto ad hybernandum in eandem exercitu, quantum credidit deditis Campanis iniecisse time ris, tantum imo longe magis exercitui suo uigoris abstulit. Nam tantum affluentia rerum atque campana luxuria in Affros Hyspanosque potuit ut, qui romana contriuerant arma ab illis eneruarentur adeo ut, non quos in hyberna duxerat esse quos eduxerat appareret; attamen e Capua discedens, cum illico a Romanis ualida cingeretur obsidione, uariis cum euentibus circumuagatus, quasi eam liberaturus, ad tertium lapidem Urbi iam respiranti admouit exercitum, pro qua etiam deos tunc militasse antiquitati uisum est. Nam imbrium effusione permaxima factum est ut bis ab oppugnatione desisteret. Qui frustratus intentione, dum per Ytalie prouincias discurreret et ob id de se solo desperans euocasset ex Hyspania Hasdrubalem fratrem famosissimum ducem secum communicaturus tanti cepti uictoriam, antequam cerneret audiuit eum uenientem infelici pugna a Salinatore consule apud Metaurum superatum atque occisum. Quo ictu una secum perculsi milites segnes circa oportunitates belli factos cognouit; inde audiens, quod ipse in Ytaliam traxerat, bellum illud inde in Affricam a Scipione transuectum et euestigio Syphacem captum Cartaginenses plurimis cladibus fractos clausosque fere seque ad tutandam patriam reuocatum, satis aduertit longe maiori cum dedecore se Affricam petiturum quam cum decore occupasset Ytaliam. Cum igitur fere senex eo redisset unde discesserat adolescens et, quam sibi XVI annorum possessione prescriptam arbitrabatur, reliquisset Ytaliam, commisso cum Scipione certamine, superatus est maximo Cartaginensium detrimento. Quibus demum uenientibus sub legibus Romanorum, urgente necessitate, ad id uidit deuenisse Cartaginem ad quod paulo ante Romam uenturam sperauerat. Porro aduertens Gneum Seruilium in eius mortem a Romanis Cartaginem missum, clam impositis opibus suis in naui, sibi ipsi exilium indixit et cum paucis seruis, qui nuper dux exercituum fuerat, ad Anthiocum iam bellum aduersus Romanos parantem profugus abiit. Ubi primo benigne susceptus, demum inuidia principum suspectus haberi ceptus est. Postremo, cum a Romanis uicto Anthioco eidem pacis leges a Scipione darentur, premonitus cum rebus suis omnibus Cretam secessit. Ibi ad auferendam incolis de se suspitionem et uitam suam tutandam, impletis urnis occulte plumbo, quasi omnem suum thesaurum publice seruaturum concederet, signatas in templo Dyane seruandas tradidit, ymaginibusque uacuis, quas penatum deferebat specie, aurum omne fusum infudit et sic ciuibus sublata suspitio et sibi priuato secura quies per tempusculum fuit. Demum cum iam Prusias, Bithinie rex, Romanorum hostis, ob bellum aduersus Eumenem, regem Pergami, socium eorundem, motum, futurus uideretur, ad eum concessit. Qui suo consilio ductus quedam certamina feliciter uicit. Verum a romanis legatis sedato bello inter Eumenem et Prusiam, Titus Quintius Flamminius ad Hanibalem poscendum Prusie a Romanis missus est. Prusias uero confestim milites suos misit qui domum omnem Hanibalis circundarent custodirentque ne quis ex illa posset euadere. Hanibal letalem sibi aduentum Flamminii opinatus, eo quod modicum de regis stabilitate confideret, fugam arripere ratus, ad occultissimum sue domus posticum uenit. Attamen cum locum a custodibus nouisset teneri, uenenum, quod semper paratum ad effugiendos casus infestos habuerat, hospitales deos in caput regium et in permutatos Romanorum mores deprecatus, hausit nec post multum expirauit infelix et in Libissa Bithinie ciuitate sepultus est. Sic ergo qui Hyspanias occupauerat, qui inuias superauerat Alpes, qui niuium atque glaciei rigores, qui Appennini turbines, qui palustria Arni loca pertulerat, qui Samnitium Lucanorum Bruttiorumque saltus persepe calcauerat, qui tot pretorianos consularesque exercitus debellarat, qui romana arma contriuerat et exterrita Roma omnem pene Ytaliam diu possederat, nil iuuantibus ueteribus ymaginibus titulisque, semicecus senex priuatus et exul obsequium prestare regibus coactus est et inde corundem fraude ueneno spiritum fatigatum pellere, ut, quanto tetrius in finem uenerit, tanto demonstraret clarius que uires mortalium, que Fortuna mobilitas et que rerum pereuntium sit natura. XI. De Prusia Bithinie rege. Ultor criminum Deus, quasi monitor presens assisteret, fecit ut, cum plurimos flentes undique concurrentes aduerterem, in solum Prusiam tristem querulumque uenientem oculos flecterem, forsan ut dum eius explicarem miserias, meritum male seruate fidei in Hanibalem demonstrarem. Ceteris igitur derelictis, in eius calamitates ultro deuenism. Si antiquitati fidem prestabimus, uetustissimos Bithinie fuisse reges facile concedemus, ex quibus continuata successibus prole fuit Prusias unus non minimo inter auos proauosque splendore conspicuus. Hic sedatis inter se et Eumenem regem Pergami bellis et Hanibale perfidia sua mortuo, cum Nicomedi filio strenuo iuueni et clare indolis nouercam superduxisset et ex ea suscepisset filios, uolens tanquam ex predilecta coniuge susceptis de regni successione preuidere, in cogitationem scelestissimi facinoris cadens, celsitudini sue lubricum et claritati nebulam inuenit. Nam cum satellitibus suis communicasset consilium, quod erat occidendi Nicomedis, eo tunc absentis, clam opere amicorum ad quos scelestum regis propositum uenerat, Nicomedes consilii certior factus reuocatus est. Qui inpatienter patris iniquitatem ferens, necessariorum stipatus uiribus, patrem incautum aggressus, eum facili labore regno expulit; et cum in se omnem procerum uertisset gratiam, miser Prusias nec adiutus nec susceptus ab aliquo, priuatus, cum paucis seruis exul abiit. Tanque dire post hec in eum deseuit Fortuna, ut tractu temporis etiam linqueretur a seruulis; et sic solus, senex et inops, uite sue incertus et rubore uexatus, tam excogitati facinoris quam perdite sublimitatis, in salutem suam querendam et uerecundiam euitandam per incognita loca, se alium mentiens, fere stipem querens, ambulabat noctu, et die residebat in tenebris. Sed quis regum potest facile manus effugere? Non adeo potuit latuisse Prusias quod Nicomedis iras euaderet; a quo post multa compertus ut morte sua conceptum in se scelus piaret et manibus Hanibalis debitas penas daret, non minori in se quam cogitasset in filium seuitia, occisus occubuit. Et sic dum natis nequiter consulere conatur, regni claritatem fame decus uiteque commodum infeliciter perdidit rex infidus. XII. De Perseo Macedonie rege. Omictere libet queritantium plurium tam nomina quam fortunas, ut in Perseum Macedonum regem, quem mestum catenisque et compedibus impeditum uenientem uideo, exerceam calamum. Delectat quippe me summe hos uidere deiectos, quos per fraudem constat celsos regnorum conscendisse apices. Perseum Phylippi Demetrii filii Macedonie regis ex concubina filium fuisse satis pro certo habitum. Hic astutia et regni auiditate plenus, cernens Demetrium sibi fratrem, eo quod ex matrimonio procreatus esset, suo obstantem desiderio, incauto tetendit insidias; Phylippoque patri, magnos apparatus in romanum bellum molienti, oportunitate captata, Demetrium, quod apud Romanos obses fuisset, falsis literis, tanquam a Romanis eidem Demetrio uenientibus, suspectum fecit, superaddens ob hoc in se, eo quod patris hereret consilio, a Demetrio mortem die lustrati exercitus machinatam. In cuius necem cum Phylippum miserum accendisset, non ante destitit quam iuueni, nil tale timenti, apud Astreum, Peonie oppidum, in conuiuio porrigeretur a Dyda uenenum dolentique in cubiculo patris fratrisque et porrectoris nequitiam, trapetis in caput et fauces reuolutis intercluderetur morituro spiritus. Quo defuncto, cum iam sibi regnum deberi Perseus aduerteret, ne differretur, in patris uitam moliri cepit insidias. Quod Phylippus sentiens, in cassum crudelitatem suam in Demetrium deflens, cum occidendi Persei non daretur copia, tabescens egritudinem incidit et fere sexagenarius expirauit; cui Perseus illico successit in regno. Factus igitur Perseus desiderii sui compos, ne diu potito per fraudem gauderet, pristine sue conditionis oblitus, nimium elatus est et unum quod illi diutinum potuisset effecisse regnum, Romanorum scilicet pacem, spreuit insanus iunctisque Tracibus et Ylliricis Macedonibus bellum maximo cum apparatu mouit Romanis. Aduersus quem primo Romani Sulpitium consulem cum exercitibus misere. Qui cum iterum fugatus a Perseo esset et multa insuper ab eodem in Romanos acta essent, confestim Emilius Paulus substitutus, sumpto ex paruule filie uerbis augurio, securus uictorie ad Macedonie fines deuenit ibique tam strenue rem bellicam gessit ut, non solum regis disperderet copias, uerum, eo fugato, in dicionem regnum omne susciperet. Hinc et ipsum Perseum, qui in Samotraciam aufugerat, misso M. Octauio, captiuum habuit et cum eo duos filios, Alexandrum scilicet et Phylippum. Quos, rebus compositis, Romam cum captiuo patre deuexit. Ibi honusti catenis Emilii magnifici triunphi currum precessere dolentes. Quis non credat Perseum stupidum gementemque tam grandem rerum mutationem spectasse? Quis non arbitretur eum copiosas ueteribus suis fraudibus lacrimas inpendisse? Ad quas exhibendas permaximum cum causa commodum concessum est. Nam senatus iussu cum filiis indultum fuisse appareat, Albam deductus est ibique carceri damnatus perpetuo. Qua in parte regem demergas inferius? Ab aula deductus ad carcerem, a dominio in seruitium tractus, a splendore in tenebras, a diuitiis eximiis in extremam fere penuriam. Sic uolens agit Fortuna, cui imperanti cetera fere parent. Porro et recordatione regii fulgoris et tetri carceris pedore confectus, deiectus Perseus clausit diem et humanitate potius Romanorum quam suo merito publicis inpensis regio ritu delatus est. Cuius ut suprema uideatur miseria, alter ex filiis, ut fertur, ad tolerandam inopiam erariam fabricam Rome didicit et exercuit, ut esset manifestum omnibus, dum uelit Deus, manus, ad regia sceptra gerenda natas, ad malleos tractandos ferreos retorqueri. XIII. De more Fortune et deiectis paucis. Ludit Fortuna quotiens ex fece – ut ita loquar – plebeia non nullos ad regale sublimat fastigium; uerum satiata ludo fastidiens rotatu letifero ignauos deuoluit ad pristinum, qui lusi, non aliter quam si ambages magicas aut somnium prospectassent, stupidi suique incerti uacuis manibus leues auras tenere cupientes, inanes querelas emictunt, ioculatrice ridente. Horum quoniam aliqui hac in tempestate, falsa existimatione quorundam reges sunt crediti, ut eorum ascensum repentinumque descensum referam, abire permictam Iohachim sacerdotem maximum Iudeorum, cui post inanem pontificatum mutus fieri fere in momento contigit et subsequenter infanda ab infirmitate corripi et postremo consumi.Ammoniumque Alexandri prefectum qui dum, nimis delitiosus Anthiochenis inferret iniurias, ut eas effugeret, se in femineum transformare habitum non erubuit. O miser, antequam hostium experiretur gladios, se esse quod fuerat ignominiose professus est. Et sic, dum annos sexui prefert uirili, ferocitate, que retenta forsan profuisse potuerat, in muliebrem mutata molliciem, non dignus ut homo mori, femina trucidatur. Et sic dum longiorem fraude uitam desiderat, infauste perdidit quam tenebat. XIV. De Pseudo Phylippo Macedonie rege. Macedonibus olim, uicto atque sublato Perseo, Romanis egre subsistere patientibus, Andriscum seruum seu liberum minus certum, sed extreme sortis et mercennarium hominem, fabula quadam, ut satis arbitrari potest, Demetrii regis Syrie in Persei olim Macedonie regis filium subornatum eiusdemque Demetrii opera Romam missum, ac inde, eodem prestante consilium, fugientem et in Macedoniam redeuntem, se regem dicere ausum legimus. Cui ausui, cum nil aliud prestaret suffragii preter formam et oris habitum, quibus Phylippo patri Persei persimilis erat, in tantum Fortune fauor affuit, ut a macedonibus seruulis rusticus dyademate regio decoratus pseudo Phylippus etiam diceretur. O ridiculum, rancidulum uidere nebulonem seruum ab ergastulo solio in regio residentem et purpura notisque insignem regiis ac regni proceribus imperantem! Sed quid multa? Cum solio regalem animum Andriscum assumpsisse uisum est. Nam conuocatis repente undique subsidiis non solum Macedoniam auferre Romanis, sed eis mouere bellum et cuncta, prout belli uidebantur oportunitates, expetere disponere et solerter agere orsus est. Quem dum Romani pro ludibrio uilipenderent, sua ignominia eius auxere gloriam. Nam missus tanquam ad mediocre bellum aduersus eum Iuuentius pretor, cum copiis omnibus fugatus est. In cuius ultionem et rabiem Macedonum opprimendam, Metellus consul confestim cum exercitu consulari obuius elato factus in aciem descendens, cum friuole sint ficte uires, impetu primo Macedonas fudit et breui Romanis omnem fecit Macedoniam uectigalem. Andriscum uero a regulo quodam Tracum, apud quem pro salute confugerat, susceptum Romam uinctum compedibus traxit actumque est ut illum tanquam uerum regem Metellus triunphans ante currum deduceret. Ad quem uidendum auidior quam ueros hactenus reges omnis romana multitudo concurrit. Et sic, quam audens Andriscus effugerat, perdens miseriam reintrauit, sed prima paululum acriorem. Leuis enim que cum homine nascitur eius respectu que fugiente felicitate suscipitur. XV. De Alexandro Bala Syrie rege. Par ludo superiori iungendus est alter qui quanto diutior tanto exitum habuit acriorem. Anthioco quidem Epyphane mortuo, filius paruulus Anthiocus Eupater superstes fuit, cui regnum deberi uidebatur ni Demetrius eiusdem Epyphanis frater, qui obses Rome detinebatur, audita fratris morte clam fugam capessens et in regnum rediens se regem faciens abstulisset. Qui cum insolentia sua adiacentibus regibus grauissimus uideretur, ab Ariaracte Capadocie rege et Ptholomeo Egypti ac Attalo Asye ad eiciendum eum, subditorum etiam fauore, noua et inusitata fabula commenta est. Sumpserunt enim iuuenem conditionis ultime, cui cum nomen Balas esset, Alexandrum dixere et subornatum peroportune Epyphanis finxere filium; et fauente Fortuna mendacio, dictorum regum auxiliis deuectus in Syriam, tanquam patrium reassumpturus regnum, ob austeritatem Demetrii a multis benigne susceptus, dum ui reliquos occupare conatur, a Demetrio fusus est. Cuius uires illico iam dicti reges restaurauere et sic secundo cum Demetrio descendens in aciem, illum acriter pugnantem occidit et regnum deinde faciliter omne obtinuit tantaque fuit fabule regum fides ut, suffragante successu uictorie, Epyphanis uerus haberetur filius clarusque inter ceteros reges factus terribilis etiam subornatoribus efficeretur. Sed male suarum sordium memor et presentis felicitatis ingratus, sumpta coniuge Cleopatra Phylometoris filia, dum secundis ponere modum negligit, Ptholomeo socero, quem quasi honoraturus uocarat in regnum, tetendit insidias. Quas cum Ptholomeus euasisset, indignans ante alia filiam illi surripuit et Demetrio iuueni, qui filius fuerat Demetrii a Bala occisi, iunxit in coniugem eumque, conciliatis sibi Antiochenis, ad regnum patrium assummendum uocauit a Creta. Nam ibidem Demetrius pater, initio belli una cum fratre et maxima quantitate pecunie apud Grinisium hospitem suum cretensem ad futuros euentus seruandos commiserat et aduersus Balam parato exercitu ire suasit. Cui cum iam omnes Syrii fauerent, egre Bale ignauiam ferentes, in desidem luxurieque deditum castra mouit. Aduersus quem, necessitate magis quam cupidine glorie, Balas percitus, cum copiis ueniens pugna conserta uictus atque fugatus est et dum in Arabiam salutem peteret, a Zabilo potentissimo arabe occisus et eius caput abscisum Ptholomeo egrotanti in solatium missum est. Et sic rex ficticius, tam uiolato solio quam manibus extincti Demetrii, etsi non debitas, quas tamen exegit Fortuna, penas dedit. XVI. Lapsi quidam. Gracci Gaius et Tyberius fratres post miseriam Alexandri non minus clamoribus camerulam meam complentes quam dudum tribuni romanum forum facerent, reticentes quas seditiosissimi res nouas temptassent, se tantum eiectos a tribunatu occisosque dum fugerent et quod alterius caput ab Opimio consule Septimio auro pensatum sit querebantur. Parte ex alia Hasdrubal Penorum princeps, non minus insigni consternatione miser quam habitu facieque tristis, aiebat uoce fracta singultibus infortunio suo classem omnem cartaginensem comburi, arma a ciuibus reddi, principibus aliisque ut a ueteri migrarent urbe imperari uidisse sibique superum inuidia tam diu spiritum reseruatum, ut iterum, post repentinum Cartaginensium furorem, armis ex auro argentoque priuatorum fabrefactis et ex tabulatis domorum classe restaurata ac ex crinibus matronarum nauium rudentibus resarcitis et a uiris mulieribusque audacius quam felicius in salutem concursum, publicam ciuitatem uiribus exhaustam frustrata furoris spe uiderit occupari ampliorique ciuium iactura omnes una secum inermes, fortunis relictis omnibus, excludi et cateruatim flendo paruos cum coniugibus natos trahendo natale solum relinqui et decem et septem dierum incendio Affrice imperantem patriam cremari omnem; et ne aliquod illi superesset euentus tam diri solamen, quod ipse fecisse initio debuisset circa malorum publicorum finem factum ab egregia coniuge asserebat: se enim cum prole gemina ne sibi natisque seruire contingeret in medias flammas patrie exurendam iniecerat. Quid non potest in quocunque generosus animus? Priscam gloriam cum futura ignominia pensauit animosa mulier, quam arbitrata in dies tolerare non posse, finire maluit honesta morte quam turpi inchoasse uita. Sed cum omnia in tempore casura sint, suo potest immaturo casui congratulari Cartago, eo quod omne eius euum duarum tam fortium mulierum fato conclusum sit. Prima, ciuitatis edificatrix, cum castissima uiduitate sua moriens, posteris ostendisse conata est honestatem uite ceteris commodis preponendam. Postrema, nupta, in publico ciuitatis excidio demonstrasse uoluit uitam et posteritatem omnem tanquam superfluam fore abiciendam. Veniebat et Aristonicus post Hasdrubalem, qui Attali regis Asye ex Ephesia pelice filius, dolebat se, quesito patrio regno, a Perpenna Romanorum consule deiectum carcerique reclusum. Sic et Ionathas Iudeorum princeps et pontifex querebatur quod, cum multa felicia bella gessisset, a Triphone fraude captus sit et in sui uituperium per Syriam circunductus et ab eodem ultimo interemptus. Similiter erat et Tripho qui, occiso per fraudem Anthioco, cui Theos cognomen erat, se Syrie regem dixerat, tandem ab Anthioco Sothere expugnatus, se in Dora castellum obsessum deflebat et, dum clam ad Oppiam fugeret, interceptum atque occisum. Quis queat assistentium omnium dicere clades? Innumeri ueniebant sed inter alios Demetrium, qui Alexandrum Balam superauerat, ad continuandam seriem placuit assumpsisse. XVII. De Demetrio Syrie rege. Satis superius ostensum est Demetrium, de quo sermonem habituri sumus, qui Alexandrum Balam ficticium regem adiutorio regis egyptiaci regno expulit, filium fuisse Demetrii qui Rome obses pro Anthioco fratre detinebatur et inde successiuam ueteris Seleuci prolem. Hic Alexandro fugato omnique regno suscepto, pacatis omnibus, in tranquillo positus ocio facile in socordiam luxuriamque collapsus, suis cepit haberi fastidio. Quod aduertens, ut purgata inertia eisdem in pretium rediret, aduersus Arsacidem Parthorum regem orientalium regum subsidiis fultus bellum mouit. Cui tantum fauit Fortuna ut, multis iam ex Parthis susceptis uictoriis, regnum etiam occupaturus uideretur, ni sub specie pacis per fraudem illum cepisset Arsacides. Satis erat misero ex rege deuenisse captiuum, sed immoderate Fortune parum uisum est egitque ut Arsacidis iussu catenatus, per oras omnium ciuitatum suarum dedecorose in spectaculum traheretur. Hinc ab eodem in Hyrcaniam missus eidem Arsacides filia matrimonio iuncta est et regni spe facta quod post cladem Anthiocus frater eius occupauerat illico. Qui cum caute seruaretur, defuncto Arsacide, tracto in fuge sententiam Callimandro amico, illam cum eo parthico uelatus habitu sumpsit. Quod Phrasctes, qui patri successerat, sentiens, equitum celeritate qui compendia tenuere uiarum, iam euadentem retrahit a fuga et castigatum grauiter remisit in Hyrcaniam ad uxorem quam penes deinceps artiori custodia seruatus est. Ceterum tractu temporis cum ex uxore filios suscepisset et inde, quasi pignore dato seruaretur lapsius, captato tempore, cum eodem quo supra iterum fugam cepit iterumque retractus talisque donatus aureis coniugi liberisque concessus, tanquam in predestinatum carcerem sibi tertio in Hyrcaniam transmissus est. Quid? Si plebeio homuntioni, nedum regio iuueni, fugere, capi, retrahi carcerarique contingat totiens, nonne infelicissimum iudicabimus omnes? Sed quid tandem? Ostendisse uoluit Fortuna aduersum se hominum consilia nullius momenti fore et sibi ad extollendos quos uelit deprimendosque multiplices et incognitas esse uias. Et hinc unde salus minus expectabatur a Demetrio, inde ei exorta libertas est. Anthiocus quidem Sidetes, Demetrii frater, occupato Syrie regno et Cleopatra, Demetrii coniuge, sibi copulata matrimonio, sublato Arsacide, ne more fratris segnitie damnaretur, omissam fratris infortunio in Parthos expeditionem assumpsit exercitumque plurimo auro argentoque conspicuum ducens, plurium preliorum uictor et, Babilonia capta Parthisque infra terminos redactis, finem impositurus nomini uidebatur parthico; quam ob rem exitium timens Phraactes ad retrahendum Anthiocum, in regnum patrium cum parthicis auxiliis, ut illud occuparet, ab eodem captiuus Demetrius missus est. Sane cum esset grauis ciuitatibus in hybernis exercitus Anthioci, ex composito die una, diuisus ceditur omnis ab incolis et hac eadem Anthiocus fere solus a Phraacte uictus et occisus est, et sero Demetrius ab itinere reuocatus; pernix quippe aduolauerat facileque iam regnum Syrie susceperat omne; et sic hostis opere quod suo nequiuerat in fortunam regni pristinam restitutus est. Qui dum iterum clara regnaret felicitate, delitiis habundans, e memoria calamitates preterite cecidere, et animo aucto, dum plus quam illi opus sit cupit, misere quod habebat perdidit. Nam elati mores pristini ultra naturale eius ingenium, apud Parthos Hyrcanosque longa consuetudine exasperati, Syris illum intolerabilem fecerant et exosum; nec aliud preter hostem ad eius ruinam uidebatur deficere; quem ipse pollicitationibus Cleopatre socrus sue inconsulte percitus adinuenit facile. Ea quippe tempestate Cleopatra cum Ptholomeo Euergete uiro suo male conueniebat et idcirco ut eum amoueret a regno uocarat cum exercitu generum. Sed Euergetes, qua dudum in patrem eius Demetrium reges egerant usus astutia, Zebennam iuuenem quendam, negotiatoris Protarci filium, subornauit et, tanquam unum ex familia regia, reassumpturum sibi Syrie regnum cum Egyptiorum copiis transmisit in Syriam. Que illico, incipiente Apamia, rebellans omnis, Zebennam, cui Alexander nomen appositum fuerat, suscepit in regem. Demetrius ab Egypto hac rerum mutatione reuocatus, extemplo aduersus inuasorem conseruit, a quo maxima cum strage suorum uictus atque fugatus est egitque Fortuna ut, qui regnum Bale subornato abstulerat, a subornato Zebenna spoliaretur eodem. Quod Demetrius tanto egrius tulit quanto, post exactis laboribus carcerum, possidebat letius. Hinc cum se ab uxore filiisque derelictum cerneret, ex tam ingenti regno cum paruo seruorum numero, quasi uitam religione Herculei templi defensurus, exiuit petiitque Tyrum. Cuius in portu naui, ut erat miser, egrediens iussu prefecti loci in litore obtruncatur et, Ea agente que peritura cuncta reducit in nichilum, anxietates finiuit cum uita. XVIII. De Alexandro Zebenna Syrie rege. Libet non minus per ludos Fortune uagari quam asyaticas enarrare ruinas; ex eis quippe cum risu mixta uenit utilitas, ubi cum reliquis frequenter extorquet, doctrine mixta, compassio lacrimas. Stetit igitur iam michi uacuo coram obsitus lacrimis et merore Zebenna, cuius paulo ante memoriam fecimus, tristisque ex negotiatore originem infandam, audaciam suam, mentitam regiam maiestatem suam, ingratitudinem et enormia sacrilegia reticens, tantum infortunia deplorabat. Cuius ego ascensum noscens audiensque descensum, plenius quam ipse faceret, esto uerbis paucis, aperire fortunam disposui. Satis ostensum est Zebennam, Euergetis fictione et Fortune presidio regem factum. Cui fictioni, ut quod non erat esse crederetur firmius, non modicum fauoris attulit fleuisse Anthioci regis corpus a rege Parthorum remissum et summo studio ritu sepelisse regio. Throno igitur regali residens et felix iudicio suo, mercimoniorum oblitus, in stolidam deuectus superbiam, hos contemnere, paruipendere illos, alios ludere, sese insolenter agere, ultra quam regem deceat, et in promotorem suum Euergetem, beneficiorum ingratus, obloqui cepit ignauus. Quod etsi inpatienter ferrent Syrii, adeo egre Euergetes tulit ut, uersa mente, quem sublimauerat deicere desideraret ardenter; nec opus desiderio defuit. Audiuerat quippe ex Demetrio, occiso a matre Seleuco, superuiuere Grippum ab eadem titulo magis quam regno insignitum. Quem, cum illi filiam spopondisset in coniugem et misisset auxilia, confestim suscitauit in Alexandrum. Ad quem cum iam belli potens appareret, Syrii ab Alexandro deficientes denuo confluxere. Tandem congregatis ab utroque copiis, in certamen concursum est uictusque Alexander qui fugiens se Antiochiam contulit. In qua pecunie inops cum stipendia nequiret exhibere militibus ex templo Iouis Victorie signum ex auro solidum, iocans se a Ioue accepisse uictoriam, tolli iussit. Sed alia super aliam ingruente necessitate, Iouis etiam simulacrum ex auro infiniti ponderis auferre ex templo satagens, audito a ciuibus sacrilegio, in eum repens omnium concursus factus est. Ex quo sacrilegus se uertit in fugam et tempestatibus maris agitatus ualidis atque desertus a sociis, errabundus a latronibus captus Grippo transmissus est uiuus. A quo, ut aliquando tam ficte maiestatis delictum quam etiam iocosum sacrilegium pena debita solueret, occisus est. Nil edepol tolerabile minus mercennario sublimato, cum non aliter tales se uideri posse arbitrentur nobiles, nisi sortem ueterem consortesque despiciant et coacta quadam morum grauitate celsos natura homines imitando confingant; et dum ianitores dapiferos et pincernas statuerunt, regiam ueram generositatem actigisse se extimant. Quid fastidiosius prospectare quam tales? Non risus fictus, non sui caritas, non lurconum copia, non sularum ornatus generosos animos facit aut in esse conseruat elatos. Se ipsum noscere uirtutis exitus et initium est; cuius quotiens fiunt immemores eleuati, totiens Zebenne casum merentur insipidi. XIX. Dolentes pauci. Bituitus Arbennorum rex, non absque illecebri romani spiritus nota, michi a Zebenna soluto, presto affuit querebaturque a Gneo Domitio optanti successori triunphi surripere gloriam per maximam fraudem, fide fracta, captus sit Romamque transmissus et ibi, dum magis turpiter de securitate rerum quam de iuris honestate curatur, a senatu olim iustissimo ex decepto rege iniuriatus captiuus et apud Albam seruari iussus effectus sit. A quo facile oculos auferre et aures Cleopatre lamentationes querule potuere. Hec unguibus genas rigauerat, discerpserat crines et uestem disruperat lugubrem et crebris singultibus imperfectas uoces adeo infringebat, ut uix satis possem ex eis tanti doloris percipere causas. Aiebat enim, prout ipse percipere potui, se ex Epyphane Ptholomeo genitam, adultam Phylometori fratri in coniugium datam et cum eo Egyptiis imperasse; eoque sublato, a Cyrenis Euergete fratre altero reuocato, ei cum regno seipsam dedisse in coniugem. A quo medio nuptiarum sacro, filiorum alterum eius in gremio fuisse confossum. Hine cum iam ex illo filios peperisset, se abdicata, Cleopatram filiam, quam ante per uim stuprauerat, in coniugem assumpsisse. Inde eius seuitia ciuitatem ueterum colonum nudatam peregrinis esse concessam et, cum is ob sua scelera timeret insidias et cum noua coniuge liberisque abiisset exul, primo bellum illi parasse, demum, ne loco sui primogenitus filius rex diceretur ab Egyptiis, occidisse a Cyrenis accitum. Et cum ob immanitatem eius ciues e locis publicis illius euertissent ymagines, filium, quem ex ea susceperat, membratim cesum, natale suum celebranti, medio in conuiuio, transmisisse. Et alia etiam plura inferis infanda narrabat que procul dubio in se calamum conuertissent, ni Numidarum astutissimus rex Iugurta ueniens uetuisset. XX. De Iugurta Numidarum rege. Traxit, ut satis certum est, Jugurta genus a Massinissa rege, optimo romani populi amico. Cui inter alios tres fuere filii: Micipsa Manastabiles et Gulussa. Manastabiles uero genuit ex concubina Iugurtam, quem ea de causa reliquerat moriens Massinissa priuatum; Micipsa uero, eo quod optime indolis appareret, ad se illum uocauerat eumque cum filiis Atherbale et Iensale in regia nutriebat. Tandem cum subsidio Numidarum in Hyspaniam ad Scipionem Emilianum, bellum aduersus Numantinos gerentem, missus a patruo, adeo se strenue in omnibus habuit ut, uicta Numantia, pro contione summe a Scipione laudaretur et, cum literis laudum suarum plenis, ad Micipsam regem remissus, ab eo post modicum adoptatus in filium, eo moriente cum filiis par relictus est heres. Erat autem Iugurta uir acris ingenii, ferocis animi, robusti corporis et astutie copiosus; nil illi ius iurandi, nil fidei, nil sancti nec dei timor aliquis erat et inter cetera maxima flagrabat cupidine regni. Ob quam existimans parum sibi soli quod tribus relictum fuerat, cum iam in Iensalem, non absque causa, tacitum concepisset odium, fraude in illum primos molitus est impetus; et opera cuiusdam Iensalis serui noctu in Cyrta oppido illum occupat obtruncatque. Quod crimen a Romanis, iam auaritie deditis, auro quibusdam dato piatum est. Inde iam nimium in suis thesauris confidens, in Atherbalem palam irruit onerataque nugis legatione romana, que in salutem Atherbalis uenerat, illum se illi obsidione uictum dedentem, contra fidem prestitam, post cruciatus plures, occidit. Sic rex solus factus est et per fratrum uiscera magnus metuendusque, tam potentia quam ingenio arteque bellorum, qua inter Affros ea tempestate pollebat precipuus, formidandus euasit. O fallax hominum spes! Arbitrabatur Iugurta quod per uim et nephas quesiuerat posse pacifice possidere. Sed quos fructus perditionis flores emictant, illi a uindice scelerum Deo parua mora interposita demonstratum est. Nam dum, eadem uia qua primum purgauerat scelus, conatur expiare secundum, non permictente romana plebe, nobilitati infesta nimium, aduersus eum cum consule missus exercitus est; sed in cassum. Ducibus enim corruptis pecunia, exercitum fere sub Aulo pretore deleuit. Nec profuit illi auro in suam sententiam maximam senatorum partem traxisse et aliquos ex tribunis Romamque iussus lugubri cum ueste uenisse; quin imo, prius quam creditum est, eius opera Masiuam Gulusse filium, regni Numidie petitorem, Rome occisum, Ytaliam euestigio iussus exire in Numidiam rediit. Quo ad ingenium uersus, arte punica conatus est, si possit, in longum bellum trahere, ut satis apparebat, plus spei habens si quid in tempore Rome noui contingeret quam in uiribus suis fiducie; et sic circuitionibus uariis tam legationes Romanorum quam consules aliosque belli duces frustrabatur. Quorum auaritiam cum Rome plebs aut suspicaretur aut cognosceret, aduersante nobilitate, maxima omnium concordia, Gaium Marium humillime conditionis hominem sed acrem robustumque et glorie cupidum consulem creauit eique decreuit Numidiam. Qui in exercitum ueniens, eo purgato lasciuiis, magno impetu, nunc arte bellica nunc Fortune adiutus fauore, in Iugurtam Numidasque prosiliit. Quem cum nec pecunia flectere nec ingenio fallere Numida posset et ob id diffidere cepisset, Boccum Maurorum regem maximis promissionibus tractum belli consortem sumpsit. Sed Boccus aduertens omnes eorum conatus Romanorum deleri uiribus, facti penitens, tam Marii consulis quam romani populi gratiam petens et amicitiam per legatos, opera Lucii Sylle, tunc Marii questoris, actum est ut Bocchi fraude Iugurta in manibus traderetur consulis. A quo paulo post Numidia omnis in deditionem suscepta est et cum, pacatis rebus, Romam uictor remeasset Marius, maximo popularium plausu triunphi currum antecessit Iugurta, catenis implicitus. Creditum demum est, non ueterum more regem seruatum custodia, eo quod nimium eius uersutia timeretur uerereturque nobilitas ne, qui rex pecunia multos ex eis corruperat, captiuus detegeret; sed intempesta nocte appensa corpori eius mole ex rupe Tarpeia deiectum in Tiberim necatumque. Sic qui fraude fratres occiderat, qui fraude bellum traxerat, qui luserat Romanos fraude, fraude irretitus est. Qui in thesauris et regni splendore ac in potentia magis quam in persuasa sibi uirtute uoluptatem ac spem omnem posuerat, pauper obscurus impotens et, quod peius est, captiuus ab aliena uirtute factus est. Qui per fratrum sanguinem regni culmen ascenderat, per abrupta montis flumen ad imum descendit; et sic qui nimio concupiuerat estu, aluei gurgitis frigiditate tepefactus est. Acriores quidem Fortune ictus sentiunt qui de se magis quam de uirtute confidunt. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber quintus explicit. Liber VI Incipit sextus eiusdem feliciter. I. Collocutio Fortune et auctoris et quorundam infelicium demonstratio. Michi post pausillum requiei iam calamum resumenti horridum monstrum illud, rerum ministra mortalium Fortuna, affuit. O Deus bone, quam grandis illi statura, quam admirabilis forma! Non inficiar, prospiciens timui. Nam ardentes minacesque illi erant oculi, facies torua, capillitium multiplex per ora pendulum, manus, credo, centum et brachia totidem, uaria uestis et ferrea uox; quibus tamen incederet pedibus uidisse non potui. Et dum quid uelit pauescens expecto, hec in me defixis luminibus inquit: «Quid, insane, tam friuolo labore consumeris? Tu nunc ab eo cardine in occiduum solem, nunc ab artico in antarticum polum pernici uelocitate discurrens, hos et illos carpis homines, ex his uidelicet quos mee manus ad sydera euexere et demum mersere sub inferis, et casus eorundem calamo describis tenui, quasi, dum paucis sub uerbis amplissimos labores nostros restrinxeris, mortalium mentes ad sui cognitionem prouocatas existimes. Falleris. Quis, te preter, non uideat opera longe magis posse quam uerba? Sino deperdita multa, quibus, frustra leges nostri ludi designans, erudisse uiuentes conata sum et ad opus, circa quod inquieta semper, et nunc sublimia imis et nunc ima sublimibus equando, ubique nunc blanda nunc minax, uenio; et inde, non tantum regias edes aut sacra imperatorum palatia, que tu rimaris plurimum, ineo, sed et pauperum gurgustiola, pastorum tuguria et piscatorum mappalia perscrutor et neminem adeo rerum acerbitate lacessitum comperio, quin, si iterum mitior in eum uertar, non me tanquam stabilem, ridicula spe reassumpta, suscipiat. Quid ergo tu, summotenus nostra tangens opera, fecisse uerbis paucis arbitraris? Siccine ceteri defecere labores, ut solum hunc m uanum assumpseris?». Tum ego, illa iam quiescente, uiribus reuocatis incepi: «Noui equidem, rerum reuolutrix egregia, indefessa molitione tua nil stabile esse sub sole teque longe maiora posse quam, nedum meus calamus, sed nec cuiuscunque alterius exarare queat; uerum ne dum et ego ipse dissoluar, nomen meum sepulcro una cum corpore detur et ferarum ritu, que solum uentri deseruiunt, uixisse uidear, qualiscunque sit, laborem hunc uolens assumpsi. Nec adeo demens sum quin nouerim multa consistere que optanti possint scribendi amplissimam prebere materiam, ut omnipotentis illius omnium Patris, per quem omnia facta sunt, cui persona triplex et deitas una, miranda magnalia ac gloriam aperire, omniparentis nature, solerti indagine comperta, secreta detegere et infinita ad ius tuum spectantia reperire. Sed uires metiri suas et portabile humeris onus imponere, permaxima prudentia est. Agnosco quidem non esse pennas uolucres michi, quarum adiutus suffragio celos penetrare queam, ibidem Dei lustraturus archana et demum mortalibus uisa relaturus; que, etsi multiplici Dei gratia concedatur ut uiderim, non michi tanta uerborum maiestas est nec sententiarum grauitas, ut uolens possim posteritati mandare. Equo modo, liquido fateor, non michi tam perspicax ingenium est ut rerum causas contingere possim. Restabat igitur auido ut ad gremium tuum humanarum rerum confertissimum deuenirem et unde uates egregii atque hystoriographi illustres, tam canendi quam scribendi indeficientem materiam iam sumpsere, ego etiam summerem, non quod optassem, sed quod digerere possem. Cuius dum in conspectu sisterem et multa uariaque mirabundus intuerer, etsi mea auiditas me inpelleret ad maiora, mei tamen conscius uiriumque mearum in extremo fere eiusdem sortiunculam labori meo, mea sententia, congruam uidens, obsistente nemine, cepi malleoque ingenioli mei suppositam huc usque protendi, quam tu nunc nimia stili humilitate uituperas, quasi ob id lectorum corda mouere non possit. Negasse tulliana incude fabricatum eloquium longe magis quam rude possit, stultissimum est; sed nec rude caruit effectu quandoque; eo namque in patrum gratiam e Sacro monte plebs romans in urbem reducta est, fide potius quam eloquentia suadentis inspecta. Nec michi cum bene dispositis multum laboris est; cum reliquis, satis si sentiant, quocunque modo sentiant, potentes e culmine lapsos et inde se deici posse quandoque. Nec obstat quod tu arbitrari uideris; ego quidem tenui stilo plurimum prodesse reor mortalibus, ubi tu ruinarum tonitruo non monitos sed attonitos facis; experientia quippe docemur si nimium pultros calcaribus urgeamus, non promptos ad iter sed persepe retrogrados facimus; ubi, si molli cedantur uirga, insidentis sequuntur arbitrium; et sic, ubi tormentis incorrigibiles non mouentur, corrigibilibus non minus prosunt leuia uerba quam uerbera. Leuis neruorum tinnitus ferocem Eacidis animositatem sedauit sepissime, quam nec armorum fragor nec Troianorum militum uires aut Agamenonis indignationes unquam flexisse potuere. Sed cum te moto turbine a facie terre cuncta posse surripere nouerim, queso supplex ut tua gratia ceptum secundetur opus et quod obscurum presentibus nomen meum est tuo illustratum fulgore clarum apud posteros habeatur». At illa uultu mitiori subridens inquit: «Eo quod in profundum consiliorum nostrorum mentium mortalium penetrare non possit acumen, inexorabilem inconsultam cecamque, uti parietibus impingitis, arbitramini Fortunam fore, cum uos sitis ab appetitu concupiscibili certo priuati lumine; nec tu credis aduertam quantum aduersum me mente distes a uerbis. Memini quibus ignominiis, quibus blasphemiis, quibus execrationibus, si potuisses, me lacessiueris olim, nunc stolidam uocans, nunc orbam, nunc inuidam, nunc homicidam inimicam nouercamque eo quod ineptas cupiditates tuas hactenus non expleuerim et, quod egrius tuli, risisti iam plurimum, dum a paupertate me superatam audisti; et nunc quasi et ego, uti frequenter inexperte puellule blanditiis mendaciisque falluntur, falli possim, supplex meum exposcis subsidium. Noui et satis noui quam geras opinionem et meis in uiribus habeas fidem; sed qualiscunque tibi sit mens, quoniam non inertis atque deiecti animi et glorie cupidum uigilemque totis in eam tendentem pedibus te uideo, sententiam flexisti meam et mutasti consilium; et cum iam ingenium opusque commendem tuum, dum solers cepta sequaris, orationi tue fauor non deerit meus, quin et Certaldum tuum et tuum nomen inter clara ueterum nomina numerentur; quod ut credas, initium dabo operi antequam discedam. Sentio enim te suspensum discutere quem ex multis astantibus miseris sumpturus sis: an Lucium Apuleium Saturninum, cuius insolentie et audacie, comitiorum tempore, romano cruore sepissime madefactum campi Martii solum testimonium est et dictum patribus conscriptis in curia murmurantibus, “Ni quieueritis, grandinabit”; seu Glaucam satellitem consulem factum, eo quod a splendore tam lucido in Capitolio obsessus sit atque ad deditionem coactus plebisque tumultu, quam sepe tribunus erexerat, fustibus iniectis atque lapidibus fuerit oppressus et eius caput trunco cetero demptum per conuiuia in ludibrium deportatum sit; aut Marcum Liuium Drusum, cuius quantum egregia fuit nobilitas sanguinis, tantum superbia et ambitio atque perfidia detestanda; cuius dum acta reuoluis, miraris illum in Asya questorem magistratus insignia renuisse seque dixisse insigniorem esse insignibus, uel, se preter, nil uelle uideri insignius; miraris et illum sientem nil omisisse quin partiretur hominibus preter celum et cenum; demum fronte curua gemere suum compertum facinus, Magudulsam scilicet mauritanum principem, sumpta pecunia a Bocco Maurorum rege, eidem elephanto obiciendum proditorie tradidisse et quod in media postremo plebe inhoneste mortis datorem compererit; uel Cepionem, cuius pretorium fulgorem, triunphum splendidum, decus eximium consulatus atque maximi pontificatus sacerdotium patronatumque senatus eo decurrerint ut catenas indueret publicas, spiritus eius a funesto fuerit carnifice pulsus, cadauer in Gemoniis scalis spectaculum horridum ciuibus suis prebuerit? Et inde prospectas fanaticum Syrum et pastorem Athonium atque gladiatorem Spartacum, quos, abiectis ergastulis, tantum me fauente, seruilis manus et ex Romanorum ducibus adepte uictorie extulere, ut eorum aliqui regum purpuras et quidam fasces imperiales non uererentur assummere, quanquam postremo, gladiatore ceso, alii crucibus penas darent. Sic et Viriatum lusitanum, ex pauperrimo mercennario imperatorem factum, cui non minus ad culmen uirtus quam ego fauit, a longo labore quesito decore Cepionis opera atque satellitum suorum perfidia sit morte repentina sublatus. Qui, etsi ingentia nostre potentie argumenta sint, tamen uolo postponas et quos monstrauero successiue operi adnectas tuo». Nec mora; et ecce ante oculos meos mulier imperiosa deduxit, madidis gemitu genis, squalida barba, incompositis canis, funesta ueste, adhuc ciuili sanguine respersum, erumnosum Marium Arpinatem dixitque: «Quem cernis ex humillima fere lixarum fece in septimum consulatum usque deduxi totque splendoribus exornaui ut nullus acceptiores euo suo triunphos deduceret. Verum quoniam nimie ambitioni sue digna satis sunt premia consecuta, maximum ex eo poteris exemplum mutabilitatis ostendere». Hinc deduxit in medium Mitridatem, Ponti olim regem clarissimum, et ait: «Videsne hunc? Huic ego quod nemini alteri concessum est permisi, aduersus Romanos, iam toto dominantes orbi, in quadragesimum et amplius annum uariis cum euentibus trahere bellum; quem, eo quod eius finis longe fuerit aduersus principio, ostendisse uolui». Subsequenter traxit et tertium, Horodem scilicet, quondam Parthorum egregium regem, qui, tumore gentili deposito, quasi demens mestusque pro libito se trahi permictebat a monstro, dixitque: «Huius ego maiores a Scitharum exilio in reges amplissimos sublimaui et in tantam produxi potentiam ut huic Romanorum exercitus superare concesserim, sed eum iam nimis elatum subita reuolutione prostraui». Exim subsequebatur et quartus quem, quam cito uidi, Pompeium Magnum, ea etiam non dicente, existimaui. O spectaculum pium et miserabile! Madens erat adhuc undis egyptiis udorumque fragmentorum fumo luridus uix ceruicem substentare posse uidebatur. Quem dum ego spectarem et illa dixit: «Huius ego gloriam, tam reges superando, quam etiam regna dando, usque ad sydera summo cum fauore portaui; tandem ut liquido quam fragilis esset mundanarum rerum splendor ostenderem, infeliciter pugnare, fugam capessere et in manibus egyptii pueri ut occumberet ipsa permisi». Inde duxit et quintum. Cuius ego placidam atque uenerabilem faciem, esto tacito merore commotam, et morum grauitatem conspiciens, uti erat, permaximum quid arbitratus sum. Nam intuenti michi, si forte cognoscerem, preueniens illa inquit: «Quem conspicis permaximus et apud phylosophie alumnos uir celebris est, Tullius Cicero romani princeps eloquii. Cuius, eo quod fortunas noueris, contenta ante oculos posuisse tuos, tam laudes quam erumnas silebo; tu autem et huius et reliquorum quod uidebitur scribito»; fineque uerborum facto, sese in liquidum aera soluens euanuit. Ego autem tam uisa quam audita repensans, obsequendum fore iussis existimans, ut eo quo monstrati sunt ordine applicarem operi, Marium primum sumpsi. II. De Gaio Mario Arpinate. Arpinum olim haud ignobile Volscorum oppidum fuisse testatur antiquitas; ex quo patre lignario fabro Gaius Marius traxit originem et, ut quibusdam placet, puer per annos aliquos patrem, castrensibus officiis obsequentem arte sua, et castra secutus est. Demum cum iam experientia rerum etate et corporis robore aptus uideretur militie, Romam se contulit quo facile, tam industria militari quam solertia armorum et uirtute corporea cognitus, tribunatum militum et magistratus alios adeptus est. Cuius post inexplebilem animum cum ardor infestus urgeret ad consulatum, bene gestis in Affrica rebus, ab auruspice litanti magna portendi dictum suasus, Romam postulaturus aduenit. Quo etsi illi ad tam grande obtinendum imperium sole ueterum deessent ymagines, tamen in odium nobilitatis, que tunc grauis erat plebi, non solum pro uoto consulatum obtinuit, uerum et Numidia illi prouincia summo plebis consensu designata est, quam patres iam prorogato imperio Metello decreuerant. Hanc ipse tam solerter quam strenue ardua cuncta agens, quod per annos nequiuerat auro corrupta nobilitas, infra annum, Iugurta rege capto, subegit et tam clara uictoria tantum splendidiorem urbi sibique triunphum duxit quantum despectiorem illum Metellus aliique nobiles habuerant. Sed non hic uirtus et fortuna uiri tenuere gradum; nam cum ob tam celebre facinus atque rei publice oportunum in eo spes omnis publica inniti uideretur, Cymbris Theutonis Tigurinisque, barbaris et immanibus nationibus,.sedibus suis pulsis et infestis agminibus romano nomini exitium minitantibus, tribus iam uictis romanis ducibus exercitibusque fusis et captis castris, tripartito agmine Alpes Ytaliam claudentes superantibus, obuius missus est. Cui tantum Fortuna fauit ut primo apud Aquas Sextias in ipsis Alpium radicibus cum Theutonis descendens in aciem, eos mira suorum uirtute superaret regemque eorum Theotobocum superbissimum atque procere stature hominem fugientem caperet et in uinculis triunpho seruaret: et inde conuersus in Cymbros, eos pari felicitate in Campo Raudio pugna duplici sterneret. Nam primo cum uiris ab eo acriter preliatum est et cedes ex eis acta permaxima et inter alios Boleris eorum rex uiriliter dimicans occisus est; inde cum superatorum uxoribus que, cum ab imperatore non impetrassent posse uestali sacerdotio uti, compositis in modum ualli uehiculis, inde elisis ac suffocatis paruis filiis sudibus iaculisque, sese ad pugnam disposuere feroces et obstitere diu; tandem cernentes eorum laborem a Marianis frustrari, mutuis uulneribus aut laqueis in mortem ruentes uictori cadauera reliquere. Erat et in Tigurinos, iam duplici insignis uictoria, pre cessurus, ni e saltibus noricis illos dissipatos fugientesque per uaria audisset. Romam igitur rediens summa cum uoluptate plebis Capitolium ex hostibus tam tremendis triunphans ascendit. Cuius in testimonium Liberi patris more deinde cantaro in poculum semper usus est. Quid multa huius uiri seriose splendida referam? Ad sextum quippe, Fortune munere, consulatum ad hoc um que tempus delatus est. Et quoniam crebra dignitatum assumptio non sitim sedasse glorie, sed auxisse uisa est, non forsan inepte quis arbitrabitur in indignationem, fauentem hactenus, uersam esse Fortunam. Eo namque iam annoso, Lucio Sylle consuli mitridaticum bellum decretum est; quod ipse, non quod illi tantum, sed quod sibi non fuisset decretum egerrime ferens, suffragio Sulpitie legis, qua prohibebatur ne cui absenti prouincia signaretur, decreto cepit obsistere. Sylla autem, qui ad conterendas reliquias socialis belli tunc forte in Campania morabatur cum exercitu, hec audiens adeo inpatienter tulit, ut repente legiones in Romam Marianosque conuerteret. Quo cum citato passu peruenisset, igne faciente uiam per Esquiliniam Collinamque portam gemino intrans agmine uictor Capitolii occupauit arcem. Marius autem fugiens cum in Minturnensium paludibus se abscondisset, ex eisdem ab insequentibus luto perlitus turpiter eductus est et Minturnensibus ut carcere seruaretur exhibitus. Quo uictoris iussu Cymber quidam seruus ferocissimus in cedem eius missus est. Cui cum assurgeret Marius, esto senex et inermis esset, auctoritate, arbitror, ueteris maiestatis, Cymbrum perterruit adeo ut in eum nichil insuper auderet. Factum puto ne is qui regem Cymbrorum uirtute superauerat a seruo eiusdem nationis opprimeretur. Dum igitur seruus attonitus prospectaret Marium, Marius occasione captata carcerem exiens apud Fanniam mulierem minturnensem parumper latuit. Inde existimatione sua asino premonstrante, transfretauit in Affricam. Quo cum nondum potuisset famam ueterem nouum infortunium delesse, facile ex quacunque hominum manu congregauit exercitum. Cui se Cornelius Cynna iungens, in Ytaliam rediens, Urbem, cuius a senatu iudicatus fuerat hostis, repetens, quadripartitis copiis maxima cum Romanorum cede intrauit. Nam Gnei Octauii consulis caput abscisum pro rostris positum fuit. Merula flamen Dialis ante ipsum Capitolinum Iouem per uulnera spiritum emisit. Crassus et eius filius propriis in edibus trucidati sunt. Catulus haustu ignis aduersariorum manus effugit. Bebius et Numitorius aliique plures uncis carnificum per medium forum tracti sunt. Quis multorum stragem, quis fugam, quis exilium narret? Per horum nempe sanguinem miseriasque septimam consulatus purpuram Marius adeptus est. Cuius nec finem uidere Fortuna nec eo uti pacifice passa est. Nam qui aufugerant ex clade senatores, precibus Syllam ad extinguendam Marii rabiem ex bello mitridatico reuocarunt. Qui cum iam plurimum Mitridatis uires extenuasset, omisso cepto, presto affuit. Quas ruinas quas mortes que incendia huius aduentus dederit, esset describere longum, dato non a materia alienum. Victis igitur pluribus in conflictibus Marianis et multis ex Marii ducibus ac exercitibus cesis, Urbem Sylla uictor intrauit. In qua cum per omnem eiusdem crassarentur satellites, occidendo quos uellent, ut de ceteris sileam, Marcus Marius Marii ducis frater apud sepulcrum Catuli seu, ut placet aliis, Luctatiorum, ex caprili casa distractus, effossis oculis abscisis manibus cruribus fractis membrisque ceteris laceratis, cum maxima mentis angustia per partem corporis omnem tristem emisit spiritum. Inde caput illi abscisum et Preneste, quo Gaius Marius abierat, eidem transmissum est. Quo uiso tum et ipse, iam fractus rebus aduersis, ultima desperatione correptus est et ne manus Lucretii, a quo obsidebatur, uiuus incideret, cum Thelesino mortem spopondit mutuam. Verum cum ipse in eum uiolentius irruisset nec a Thelesino ictu suo mortuo fere lesus fuisset, seruo ceruicem percutiendam prebuit et sic laboribus cruenteque senectuti finem imposuit. Sed adhuc odii Fortune durante impetu, in tantum seuitia Sylle feruuit, ut etiam sepultum Marii iuberet uiolari cadauer. Quod cum atrocius fieri non posset, sumptas ex loculo reliquias proici fluminis in alueum iussit. III. Pauca de nobilitate. Etsi pregrande lubrice Fortune Marius exemplum sit, non minus uere nobilitatis argumentum est. Arbitror quippe nil aliud nobilitatem esse quam quoddam splendidum decus in recte prospicientium oculos morum facetia et affabilitate refulgens, surgens ex alicuius habituata animi uoluntate et opere pro uiribus executioni mandata spernendi uitia imitandeque uirtutis, quod non aliter posteris hereditario uel legatario, seu quo mauis iure alio, linqui potest, quam scientia aut ingenium relinquatur. Hec non, ut rentur stolide plurimi, regias habitat domos seu diuitiis et splendore uestium delectatur nec ob preteritorum famosas ymagines lates successorum incolit; sola quidem mentis puritate letatur in quocunque uel ubicunque sit; et ab hac suasus Marius, nouus homo, purgauit exercitum quem labefactauerat Metelli, stolida uulgi opinione nobilis, auaritia. Superauit hostem qui segnes nobiles sepe superauerat duces, ligauit regem qui nobilium mentes auro persepe ligauerat. Quid ergo, cum illos ignobiles fuisse liquido constet, non istum nobilem stante uirtute dicemus? Virtutes quidem colere, uirtuose agere, uitia omnino damnare repellere fugere necesse est uolentibus nobilitatem certissimam, non umbratilem possidere. IV. Cleopatre tres misere. Quanquam multum mandatorum Fortune meminerim, uix obsistere potui quin miseriis reginarum quarundam assistentium michi pauca de nobilitate scribenti preberem obsequium. Nam ante alias Cleopatra erat, primo Alexandri Zebenne coniunx, inde Demetrii et tertio Anthioci, Syrie reges omnes, tot uariis ex casibus uiduitatibus misera et longe magis iussu suo ob cesum Seleucum filium, quia se irrequisita sumpsisset dyadema patrium et postremo quod affecta regimine Grippi reliqui filii, dum eum ueneno surripere uellet, ab aduertente conpulsa sit id assummere quod parabat. Inde Cleopatra altera, uxor Euergetis regis Egypti, suum ante alia dedecus execrabatur quod matris effecta sit pelex, inde cum uiro exilium passa ac post uiri mortem, non quem optauerat ex filiis regni socium, ut testamento constabat Euergetis, sed alterum summere coacta; quem in exilium pulsum, cum alium sublimasset, ab eo regno uitaque priuata sit. Deflens anxie tertia sequebatur, se miseram dicens eo quod a matre uiro quem diligebat surrepta, et Ciziceno Anthioci filio nupta, in bellum aduersus Grippum infeliciter cum uiro sit lapsa eoque fuso ipsa in Antiochia obsessa ui armorum ad deditionem a Grippo coacta ad uitam tutandam deorum suffragio in templum confugerit iussuque Trophene sororis sue, Grippi uxoris, cum auelli non posset ab amplexu simulacri, decisis a militibus manibus, primo ceciderit, inde per multa uulnera sanguine fuso expirauerit; esto tam dirum scelus Cizicenus postea uictor, truncato Trophene capite, tam templum quam Cleopatre coniugis manes piauerit. Magna quidem hec, sed Mitridates maximum orientis ac splendidum sydus adstabat et mira obfuscatus caligine, imperantis ut iussa prosequerer poscens, in se calamum me uolente conuertit. V. De Mitridate rege Ponti. Finito, ut paulo altius repetam, aduersus Aristonicum bello, Mitridati regi Ponti in premium a Romanis maior Syria data est. Qui morte repentina subtractus, unicum melioris sexus superstitem, cui et Mitridates nomen fuit, filium admodum paruulum liquit. Cuius magnitudinem futuram cometam miri fulgoris natiuitatis sue tempore per LXX dies omnem Asyam per IIII noctis horas illustrantem premonstrasse existimatum est. Huius pueritiam, ut reor, non ad inferendam iniuriam, sed ad exacuendum ingenium excitandamque uirtutem, acriter Fortuna concussit. Nam tenellus adhuc nec magna per etatem potens a tutoribus suis fero et fere indomito equo, ut illi sub ioci figmento mors ex feritate bestie inferretur, impositus est. Cui insidens, etsi non uiribus, animositate tamen ac aliquali arte, natura potius commodata quam doctrina quesita, quam uoluit legem imposuit et domitam fere reddidit efferatam beluam. Inde a necessariis ueneno petitus est, quod percipiens iam astutus non solum euitauit illud, sed ad futurum antidotis preparari se sollicite cepit. Post hec cum iam maculata fides illi suspectos redderet suos, ne forsan quod ueneno nequiuerant hostes ferro perficere temptarent, uenationem summam ei delectationem afferre sagaci astutia finxit et ut ab hac tractus, suspicante nemine, cum paucis regnum urbes et amicos uoluntaria fuga reliquit et solitudinem siluarum ac aspreta saltusque montium, quorum habundantissima prouincia illa est, soliuagus per septennium rusticorum etiam hospitia, tanquam minus tuta, peragrauit fugiens, somnos atque quietes per lustra ferarum cauernas arborum et antra montium securiores ducens, quam fecerit adolescentiam suam atrocium subditorum in manibus. In his ignotus et ignoratus a cunctis, aqua agrestique cibo uiuens, sepissime uelocitate pedum siluestres capreas ceruosque secutus actigit cursuque celeri fugatus aut a feta sue seu irata leena uel furente tigride salutem petiit et non nullis expectatis ac acri robore superatis euasit et aliquando uires robustissimorunt iuuenum incognitus ludis aut pugnis uictor expertus est. Et ne cuncta exilii uoluntarii acta pertractem, exercitio tali uitam seruauit illesam et reddidit corpus ad labores quoscunque tolerandos fortissimum et animum pariter ad audenda queque promptissimum. O nouerca uirtutum mollicies, etsi cuiuis etati aduersa sit, adolescentie quidem perniciosissima hostis est. Nam si fuerit suis blanditiis attracta et eius resederit inclinata in gremio, non ipsa periclitatur tantum, uerum de reliquo uite actum est; que, si etiam protrahatur longissima, confecta huius exitiali tabe, semper in peius excrescendo labitur. Talem igitur suis iam eum mortuum extimantibus, se uiuum regemque ex improuiso Mitridates exhibuit. Quo aduentu quanquam stupidos incautosque occupasset, primo ut seuiret in suos crimen coegit alterius. Laodices quidem soror atque coniunx, eiusdem ob extimationem mortis absentis, lasciuiens in amicorum luxuriam uenerat conceperatque filium; quod scelus ut tegeret, eum ueneno sorripere consta est. Ipse premonitus morte temptantis adulterium uenenumque piauit. Hinc elatum animum, non solum ut regnum seruaret patrium, uerum ut illud ampliaret erexit; quod nec effectu caruit. Dubium tamen quam illi adiutricem dixerim magis, uirtutem an fraudem, cum utraque habunde usus sit. Primo quidem Nicomede Bithinie rege socio adscito Paphlagoniam aggressus cepit et cum eo diuisit. Quam cum intercessione legatorum romanorum suo regi restituere negasset, primum in se Romanorum bellum traxit. Inde Galatiam occupauit, nullis exterritus eorundem minis. Demum cum Capadocie regnum cuperet, ministro Gordio per fraudem Ariaractem Capadocie regem, cui Laodicem alteram sororem suam coniugio iunxerat, occidit. Sed a Nicomede post Ariaractis mortem occupatum illud audisse indignanter tulit et cum iam de morte filiorum regis occisi cogitasset eo quod uiuentibus illis frustra patrem occidisse uideretur, nouo rerum successu, ad aliud facinus uertit ingenium. Finxit enim rerum sagax, quasi pietate motus, se uelle sorori ac nepotibus aduersus Nicomedem auxilia exhibere; sed comperiens sororem Nicomedi matrimonio iunctam, ex ficta in ueram pietatem deueniens, congregatis uiribus pulsoque Nicomede, nepotibus regnum restituit. Post hec, quasi pietatis habite penitens, ad ingenium uetus rediens pro Gordio, inter eos, ut ipse uolebat, orta seditione, parantur ex utraque parte ingentes exercitus. Quorum in medio, dum se cum nepote colloqui petiisset noua ac astuta urbanitate, seruatum ferrum capulo tenus arripiens, Ariaractem iuuenem trucidauit inermem regnoque potitus illud paruulo filio suo sub Gordii custodia tradidit. Sed rebellantibus tractu temporis Capadocibus ob immanitatem prefectorum eiusdem, cum eis a Romanis Ariobarzanes quidam rex prefectus esset, inita cum Tygrane Armenie rege societate, improuisum aggrediuntur; qui fugam capessens, uacuo relicto hostibus regno, Romam se contulit. Et sic iterum Capadocia iuris Mitridatis effecta est. Nec minus hoc eodem tempore Nicomedem, Nicomedis regis Bithinie filium, regno spoliauit. Et ut paucis amplitudinem omnem suam complectar, paruo in tempore potentissimus omnium regum orientalium factus est. Et si ocium semper habuerit exosum, perspicax tamen et alti consilii fuit, superstitionum spectator et secretorum nature morumque hominum inuestigator egregius; quam ob rem phylosophos habuit ariolos poetas hystoriographos medicos aliosque cuiuscunque materiei sapientes; cum quibus, siquid bellice rei supererat temporis, colloquebatur eosque in dubiis consulebat. Et quod imperanti predecorum est, uigintiduarum gentium ydiomata uaria didicit ne oporteret ut cum illis, quibus imperabat, per interpretem loqueretur. Fuit illi preterea inter alias uxores Hypsicrates carissima a qua ardentissime amabatur, ut tempore oportuno maxima consolatione sua expertus est. Verum cum iam subtractione regnorum Ariobarzanis et Nicomedis ac etiam edicto seuissimo, quo ab Epheso omnes una die Romanos qui in suis regnis reperirentur occidi iusserat, aduersus se romani populi odium prouocasset et bellum audiens iam ab eisdem parari, cuncta cum Tygrane armeno firmata societate, Cymbros et alios Gallos et Gallogrecos, Sarmatas et Basternas aliasque multas barbaras nationes uariis legationibus et muneribus et blanditiis aduersus Ytalos irritauit et in subsidium suum allicuit. Inde misso Archelaone prefecto cum multitudine armatorum Cicladas omnes Delos et Euboeam, nobiles Grecie insulas, ac eiusdem insigne decus Athenas occupauit impetu primo; et hoc tanta rerum gestarum felicitate actum est, ut fere etiam uideretur uotis regiis aperiri Ytalia. Huic prefecto, ne ulterius bacharetur incendium, Lucius Sylla cum exercitu uenit obuius nec minori uirtute surrepta recuperauit quam ille occupasset felicitate et, Archelaone apud Cheroniam et Orthoniam debellato ac exercitu suo pro parte maxima ceso, in Asyam transgressus est. Ibidem uero cum quasi Asya omnis, incipiente Epheso, deficere ad Romanos uideretur et uirium pars maxima sub Archelaone deperisset, Mitridates perterritus per eundem Archelaonem regnis Ariobarzani ac Nicomedi restitutis cum Sylla pacem pepigit. Demum quietis inpatiens, cum ad eum, crescentibus discordiis ciuilibus, Fannius et Magius de exercitu Fimbrie fugissent, inito eorum opera per legatos in Hyspania cum Sertorio mariano duce federe, et Marco Mario in eius confirmationem etiam suscepto, reintegratis copiis pace fracta, bellum reassumpsit omissum et mare completum nauibus ac flumina et terram militibus, Cyzicum, nobilissimam Asye urbem romani populi sociam, obsedit. Quo ueniente Lucullo, iam uictis Mario et Eumarco ducibus apud Calcedonem a P. Rutilio ac Fannio et Metrophane (a Mamerco), obsidentem fossa circum obsedit et per nuntium geminis utribus uinctum natantemque per medios hostes oppidanos sui aduentus certiores fecit ac spe future liberationis impleuit. Mitridates uero iam fame pesteque laborans, dimissis copiis, clam fugam arripuit sentiensque se suosque a Lucullo consequi, astutia barbara usus, quasi ad explendam Romanorum insequentium auaritiam, sarcinas et thesauros regios passim fundi relinquique iussit, si eo pacto posset insequentes sistere. Sed in cassum factum est, tanque ingens suorum multitudo est cesa ut Granicus et Asopus amnes, penes quos agebatur fuga, occisorum turbarentur sanguine. Porro Mitridates, etsi uulnus profundissimum suscepisset et Marium iterum a Lucullo cum copiis audisset fusum, non propterea ab incepto destitit, sed, parata centum nauium classe, maris fortunam experiri uoluit et aduersus Byzantium ex Ponto nauigans, tam grandi tempestate correptus est ut arma pro Romanis Nepturium sumpsisse uideretur; nam adeo a uentis undisque et crebra grauique inter se nauium collisione quassata est classis ut nec ipse etiam Mitridates a naufragio euasisset ni ab Omoparone archypirrata undis fuisset surreptus. Lucullus uero alieno labore uictor, cum iam Apamiam aliasque urbes plurimas diripuisset, transiuit Eufratem et ibi parua commilitonum manu Mitridatem et Tygranem iunctos cum exercitibus suis miserabiliter fudit. Ex quo prelio, abiectis regalibus ornamentis, Tygranes cum paucis aufugit. Lucullus autem Romam rediturus, nondum peracto bello, Pompeio, successori suo, uictorem resignauit exercitum. Mitridates, etsi multum uires attritas cerneret, nil propterea minuit animi, sed Hyberos Caspios Albanos utramque Armeniam et Orientem omnem ac septentrionem mira celeritate, quasi ad commune incendium extinguendum, sollicitauit et traxit in arma et ipse cum suis expectaturus in Armenia sub Adastro monte consedit. Pompeius uero, ne cum omnibus simul pugnam capesseret, confestim cum exercitu eo se contulit et castra Mitridatis obsidione circuiuit. Mitridates autem, per noctem eruptione facta, ut se iungeret aliis iter cepit. Quem cum sequeretur Pompeius, contigit quod, surgente iam nocte concubia, nocturno celi iubare luna aduersus fugientem militare uisa est; nam cum radios semipleno orbe funderet et regis militum terga feriret ac eorum pre se longissimas porrigeret umbras, accidit ut uere fatuo omnes carperentur errore crederentque, quas ipsi faciebant umbras, hostes esse iam superuenientes. Sed quid nocte non suadet fugientibus timor? Expediuere igitur ob hoc arcus sagittas et gladios et tela in uacuum uibrantes aerem, fere prius arma uiresque consumpsere quam, quos ipsi putabant cedere, aduenirent. Quibus tandem aduenientibus, fere inermes cesi fugatique sunt omnes. Mitridates noctis adiutorio tutus fugit. Qui a phylosophis et amicis omnibus derelictus, cum Hypsicrates uxore que ob ingentem in eum amorem, celebri formositate sua spreta, tonsis crinibus, masculino in habitu armis et equitatu assueta, eum per omnia bellorum sequebatur pericula, non absque muliebris fidei solatio, solus per deuia ac salebrosa loca et saltibus uariis impedita, equum manu trahens, in castellum quoddam diuertit et in Armeniam iterum se recepit. Hic igitur etsi anxia agitatione fessus, non tamen adhuc fractus est Mitridates; sed regno suo uicinus cogitauit cum ea, quam colligere posset, multitudine per Traciam Macedoniam et Greciam in Ytaliam armorum uirtute penetrare urbemque belli caput et orbis dominam, quibus posset uiribus, aggredi; nec cogitationi defuisset effectus, ni defectio ciuitatum militum et Pharnacis filii aduenisset. Erat enim Mitridatis inter alios Castor quidam prefectus qui cum plures ex amicis regiis occidisset et arcem Phanagorii, cui preerat, occupasset, in pignus future fidei quatuor ex filiis Mitridatis captiuos ad presidia Romanorum transmisit. Quod Mitridates sentiens, ira incensus feruenti, quasi prefecti scelus piaturus, cum iam ante et ipse Macarem ex filiis unum occidisset, multos ex amicis etiam interemit et inde ex Hypsicratea susceptum filium peremit. Quam seuitiam cum audisset Pharnaces, territus discrimine fratrum, exercitu ad se persequendum misso sibi conciliato, Mitridatem patrem obsedit. Qui cum iam abiisse uires aduerteret, ad preces necessitate deductus longa oratione ex altissimo muro Pharnacem flectere conatus est. Sed postquam inexorabilem uidit, conuersus ad uxores et pelices ac filias moriturus, illas primo ueneno sustulit omnes, nouissimus ipse sumpsit; sed cum diu se aduersus illud armasset remediis, uidens se ab illius uiribus superari non posse, gallum militem, qui per murum iam disiectum ab hostibus urbem intrarat,. uocauit eique se percutiendum exhibuit et sic uitam percussus bellumque in misera senectute finiuit. O Dei secretum inuestigabile, quis extimasse potuisset regem, qui tot puer tutorum uxoris necessariorum pericula euaserat, qui se tot laboribus durauerat, qui tot reges uicerat, tot occupauerat regna, tot ingentia intulerat et substinuerat bella, qui non solum hominum labores sed superum maris et inferorum superasse uidetur, qui tot uixerat annis in Ponto, natus et ibidem obsessus a filio, seipsum gladio mercennarii galli ex occiduo uenientis seruasse? Horresco nempe atque tremesco prospectans. Vosne, o terrenarum rerum excelsissimi principes, securo corde prospicitis? Edepol, si facitis, non hominis, sed insensate belue argumentum est. Queso igitur per fidem perque genus uestrum, ne obduretis adeo corda uestra docent uos aliena fortuna et, dum id posse uobis contingere quod altissimo regi contigit cernitis, posita superbia et obscenis abdicatis moribus sperantes, dum bene agitis, in eum Regem animos qui rebus omnibus solus imperat dirigatis, ut, si pereuntia Fortuna suo disperserit iure, eterna saltem ab ipso gratiarum omnium Largitore iustis uestris concedantur laboribus. VI. Excussi quidam. Eucratides Bactrianorum rex se a Demetrio Yndorum rege obsessum et a filio demum occisum ferisque lacerandum relictum querebatur post Mitridatem. Et Alexander olim Egypti rex ob meritum occise matris se a populo in exilium pulsum ibique mortuum lacrimis asserebat. Quos ego cum ceteris multis miseris, morem mandanti gesturus, ornisi et Horodem senem mestumque uenientem assumpsi. VII. De Horode rege Parthorum. Horodes cum Arthabano, Parthorum regi, mortuo patri suo, Mitridates natu maior successisset et post multa egregie gesta ob seuitiam nimiam a senatu parthico pelleretur, in regnum tam potens atque splendidum loco fratriS rex sublimatus est. Et ne innocentia uideretur adeptus imperium, ante alia fratrem, qui in Babilonia fugerat, tam longa obsidione uexauit, ut ciues in deditionem fame compelleret illumque captum se coram trucidari mandauerit. Inde aduersus Romanos arma corripuit. Nam eum Marcus Licinius Crassus in orientales Romanorum hostes progrediens, dum aduersus illum cum undecim romanis legionibus et ingenti sociorum copia contra ius et fas, magis Parthorum regum aurum mente auida metiens, quam romani honestatem imperii, Eufratem transiens prouocauit. Quem non retentum augurio aduerso, signorum scilicet raptorum a turbine et mersorum Eufrati, nec a Barsane, Horodis legato, apud Niceforum federa quondam a Pompeio percussa reposcente, quin imo duce Mazaro quodam Syro et transfuga subornato progredientem in quandam camporum uastitatem deductum cum exercitu perituro, repente per Sylacem atque Serenam prefectos suos cum ingenti Parthorum multitudine ex insidiis prodeuntes cum copiis omnibus circumuentus est suis. Quibus consternatis sagittisque undique confossis, iam eo uidente ceso Crasso filio, optime indolis iuuene, se miserum dedit in fugam, a qua retractus auarus homo atque occisus est et eius caput et dextera, una cum multitudine sociorum infelici exercitui sublatorum, Horodi in solatium presentata, in tantum eius extulere animum ut in testimonium stragis eternum romana signa templorum tholis affigi preceperit et, in ludibrium romane famis, aurum igne dissolutum precisi capitis oris in rictu mandauit effundi ut, qui esuriem auri semper tulerat, etsi non uiuus, mortuus saltem auro saturaretur aliquando. Post hec dum maiora moliretur quam sibi permissura esset Fortuna, in suam perniciem inexplebiles labores intrauit. Nam non contentus romanas cum duce legiones delesse, ad earum reliquias extinguendas, duce Pacoro filio, in Syriam misit exercitum. Quo uirtute Pacori omnis fere Syria igne ferroque populata et Asya pene omnis occupata est. Ex qua bene re gesta Pacorus factus patri suspectus reuocatur in patriam. Ex quo relictus ab eo exercitus a Cassio, Crassi questore, deletus est. Quam ob rem Horodes, sera correptus penitentia, in ultionem eius, Pacorum iterum mictit in Syriam ubi a Ventidio, Romanorum duce, una cum suis Parthis omnibus, trucidatus est. Quod ob infortunium senex perculsus ex dolore nimio confestim demens factus est, adeo ut obstinate pluribus diebus tacuerit, ut non tacens sed elinguis uideretur, omnino omisso etiam cibo pariter et somno. Sane ubi iam dolor consuetudine lenior factus est, fracto silentio nil aliud quam Pacorum suum uocabat et hunc quasi furtim sibi surreptum repetebat a cunctis et sepe tam potens erat paterna dilectio ut presentem illum fingeret et secum sibi ipsi uidebatur habere colloquium et tandem ad se rediens, quasi delusus, in ampliores effundebatur lacrimas et querelas. Sed quid ultra? Post longissimos fletus et diu frustra uocatum Pacorum, noua senem sollicitudo peruasit. Erant etenim illi ex pelicibus multis XXX filii, qui cum uariis ex causis omnes sibi uiderentur amabiles, cum amicis de successuro cepit habere consilium. Quod pelices aduertentes lacrimis blanditiis precibusque unaqueque pro suo senem sollicitabat anxium. Qui fatigatus diu et multis distractus curis, postremo elegit sibi scelestissimum omnium Phraactem. Qui continuo uita senis affectus, quasi nimium et in suum odium illam protenderet, ingratus et fera truculentior, uti in hostem occupatoremque regni irruit et calamitosum regem non filius, sed inimicus, occidit. Sic ergo quassatus regis spiritus trucidato fratri dare penas et exire corpoream molem et tristes uite huius finire labores a nato coactus est. VIII. Aduentus flentium. Ecce, etiam me recusante, agentibus lacrimis ab Asya in Ytaliam retrahor; que quidem, uti gloriosorum facinorum fulgoribus nationes anteiuit ceteras, sic omnium miseriarum obscuritatibus omnibus equa facta est. In quam ueniens, continuo adstitere plures. Quos inter fere primus Flauius Fimbria uetusto more suo infestus querebatur lacrimans quod, cum ex satellite mariano ad summum romani consulatus euasisset apicem et inter cetera audacie sue enormia Valerii Flacci consulis legatus in Asya apud Nicomediam inpulsu suo occisi rapuisset exercitum et cum iam uideretur imperator omnibus, a Sylla eo dimisso coactus sit in Thiatiram diffugere, in qua obsessus, in tantam rerum desperationem perductus sit, ut in templo Esculapii, aliorum sospitatoris, ipse mortem sibi manu propria intulerit. Sic post eum Postumius Albinus uir consularis querebatur perdite, non mores importabiles suos accusans, sed seuitiam militum quod inpatientes illum occidissent lapidibus. Et cum eo Fabius Adrianus dolens aiebat quod, dum seruili manu regnum affectaret Affrice, a dominis eorundem sumptis apud Uticam sarmentis admotisque domui sue et igne supposito in ipso sui ascensus gradu cum omni familia conflagrasse. Flebat et Sothimus Tracum rex quod, deletis copiis suis a Gaio Sentio pretore romano, dimittere concupitam Greciam et infra regni sui terminos ignominiose redire atque consistere inpulsus sit. Sequebatur et hos innumerabilis multitudo quam sponte pretermisi omnem dum uenientem Pompeium aspicerem, cuius mandantis iussu ut post longas fortunas infortunia recitem necesse est. Verum tanta rerum suarum moles est ut iam precogitans titubet sub pondere calamus. Sed quid? Pro uiribus expediam et quantum ceteras uidetur excedere tantum breuioribus uerbis conabor includere. IX. De Gneo Pompeio Magno. Gneus Pompeius, Gnei Pompei filius, inter quascunque nobiles Romanorum familias generis claritate emicuit et cum iam optime indolis appareret iuuenis, adolescens adhuc sumptis ex peste reliquiis exercitus Gnei Pompei patris sui, qui nuper afflatus fulmine perierat, periclitante Urbe ob seditionem Marii atque Sylle, syllanas partes secutus, primo impetu Brutum marianum principem, apud Regium, Cisalpine Gallie oppidum, eius deletis copiis trocidauit. Inde Syciliam, a Gneo Carbone mariano duce detentam, petiit eumque castris exuit et plurima exercitus parte priuauit et a Corciral insula fugam in Egyptum parantem captum et in Syciliam retractum, pueritie sue atque paterne hereditatis defensorem acerrimum, potius potentie Sylle quam honestati sue obtemperans, cum pluribus sociis iussit occidi. Insula igitur in factionem Syllanam reducta, auspicatus Affricam a marianis occupatam ducibus, romanus eques in eandem pro consule traiecit, ubi maximo rerum successu circa Uticam aduersus Gneum Domitium Enobardum copias explicans uictor pugnantem occidit Iertamque Numidie regem, Marii fautorem, secutus, ad id redegit ut a Bogude, Bochi regis Maurorum filio, copiis spoliaretur omnibus nec tractu temporis longo, Bulla oppido in quod diffugerat sibi tradito, occidit eundem. Et sic omnis Affrica maximo incolarum consensu subacta, Magni cognomen ingens promeruit quod in hodiernum usque refulget. Hinc cum iam Sertorius, uir acer dolis atque audacia prepotens ex Affrica, uires Sylle timens, in Hyspaniam abiisset ibique a Lusitanis dux factus Domitium aduersus eum missum atque Manilium proconsulem Gallie per Hirtuleium prefectum suum fudisset Metellumque Pium multis aduersis fatigasset preliis, eques similiter romanus pro consule ac cum imperio pari Metello a senatu aduersus iam dictum Sertorium missus est. Quo etsi primo cum collega Metello, qui diuinos sibi honores ab hospitibus patiebatur inferri et palmata ueste apparatissima inter hostilia arma celebrabat conuiuia coronasque e culminibus domorum, tanquam ex celo, lapsas, uertice summebat auidus, infeliciter apud Laureonem cum Sertorio conflixisset; tandem acri robore et solertia solus pluribus illum certaminibus fudit et iam Perpenna uiro pretorio preocciso, qui ex Liguria in Hyspaniam ad Sertorium adiutor confugerat, id egit ut ipse Sertorius fraude suorum satellitum necaretur; et sic, sublato duce et iam a Metello Hirtuleio superato ac Celtiberorum nobilissima ciuitate Belgida capta et Usania ab ipso Pompeio subuersa et Caligurriss ab Afranio pompeiano duce recepta, egit ut omnis in dicionem romanam ueniret Hyspania. Sed iam quiescentibus ciuilium bellorum procellis, cum cilices pyrrate omnem Mediterranei maris oram rapinis et discursionibus infestarent, aduersus illos iussu senatus expeditionem assumpsit. Qui cum classem romanam per uarios diuisisset legatos et uno eodemque tempore omnia diffugia pyrratarum occupasset, prouidentia celeri cum his nauibus quas sibi seruauerat fomitem ipsum belli Ciliciam petiit. Quo coactis in pugnam pyrratis, primo quasi rostrorum inpulsu uictor apparens, pyrratas plausu communi se uictos fatentes suscepit et sic infra quadragesimam diem ab expeditione suscepta tam grande bellum peregit, nulla Romanorum perdita naui aut ullius ex suis sanguine fuso et, quod memoratu dignissimum uisum est, factis ex uolucribus incolis maris mediterraneis atque segnibus fere hominibus mare securum et sub romana dicione restituit. Demum Lucio Licinio Lucullo consuli successor designatus, Orientem petiit. Quo cum Horode Parthorum rege percusso federe, ad instar icti fulminis, uersus reliquum orientem arma conuertit et iam, semifractis Mitridatis uiribus, eum nocturna pugna deuictum per Asyam uagantem in patrium repulit regnum et ad extremum usque ad internicionem perduxit. Hinc attrita Tigranis potentia, eum supplicem ueniam exorare coegit. Et Horodis inde Albanorum regis prefectos ter prelio fudit petitamque ab eo pacem libens concessit. Similiter et Artacem regem Hyberie prima acie uictum in deditionem suscepit. Inde accepto mortui Mitridatis nuntio, cum bello XL annorum diutino finem dedisset, Syriam Celen Phenicemque proauis inclitam armis petiit et, cum has atque Ytureos et Arabiam uiribus tremendam perdomuisset, ad Iudeos diuertit, Libano monte cedrorum conspicuo superato, a patribus in Ierosolima urbe susceptus, ui templum illud Salomonis insigne cepit eiusque, quod nemini, sacerdotibus exceptis, fas erat, intrauit archanum percussisque factionis aduerse principibus, in maximum pontificem atque Iudeorum regem Hyrcanum, Alexandri filium natu maiorem, sublimauit et Aristobolum catenis uinctum Romam transmisit. Inde Paphlagoniam Capadociam Scithiam Colcos Heniocos Caspios Basternas aliasque nationes, tam orientales quam septentrionales, cum regibus suis inter Caucasum montem et Rubri maris litora tanta rerum prosperitate subegit, ut nil aliud celum agere quam uacare suis commodis uideretur et Asyam, quam extremam romani populi prouinciam ceperat, peracto imperii sui tempore, mediam fere restituit. Sic igitur, ut ipse postmodum senatui retulit, uigintiduobus regibus uictis, Romam tam facto quam nomine Magnus rediit compertumque est eum in Hyspania octingenta septuaginta sex et mille quingenta triginta octo ex septentrionalibus orientalibusque inter oppida ciuitates atque castella cepisse et pyrratarum naues sex et octingentas quadraginta. Quid tot tantisque gestis Hercules aut Alexarder Magnus, quos fabulosa plurimum extollit Grecia, glorie superaddet? Sed nec hoc inclusisse numero mundanarum rerum prodiga Gubernatrix felicitates eiusdem contenta fuit. Contigit enim illi uiginti duorum annorum etatem agenti, non solum splendidum sed monstruosum fere, ut insolens nimium et iam etate prouectus homo et romanis rebus presidens Sylla dictator assurgeret transeunti. Preterea bis imperator antequam miles dictus est, illis inconsuetum temporibus, et – quod non minus mirabile uisum – bis romanus eques loco consulis ad expeditiones transmissus, uiginti sex annorum triunphans ex Affrica Capitolium ascendit, trahentibus elephantibus currum. Et quod fere en tempestate inconuenientissimum uisum est, priuatus ex Hyspania triunphauit. Nec minus ob purgatum pyrratis mare et uictum Mitridatem triunphum catenati Aristoboli aliisque magnificis rebus splendidissimum tertio duxit. Ultra hec decreto senatus solus gessit tertium consulatum. Tot etiam fulgoribus publicis superadditi sunt splendores domestici, coniugiis quidem clarissimis et inclita prole coruscus emicuit. Nec caruit preconiorum suorum scriptore Theophane Mitileno, quem ob hoc ultro ciuitati donauit. O quam grandia hec et, esto succincte dicta sint, nulla equidem reor, esto omissa multa, maiora humane felicitatis argumenta describi queant. Que etsi quandoque inuidorum morsibus lacessita sint, stetere tamen donec celsitudinis socios habere passus est. Verum occiso Crasso et Cesare bellum in Gallos agente, eo rem omnem publicam pro libito gubernante, rerum successu amplissimo deductus est ut magnitudini parem renueret; quam ob rem ab hostibus Cesaris inpulsus egit ut lex a consulibus duceretur ne alicuius res in senatu eo ageretur absente. Quam ob rem Cesar, quem fallere difficile erat, sentiens in se uictorem a Gallis redeuntem promulgatam legem ut aut consulatu aut triunpho fraudaretur et tribunos plebis Urbe pulsos pro se intercedentes audiens, a Rauenna in Pompeium cum armatis legionibus Ytaliam petiit. Quod Pompeius, cuius iam fulgor in caliginem iturus erat, a senatu iam presagiente ciuile bellum dux factus, aduertens, fere secutus a cunctis, Capuam cum consulibus petiit et inde Brundusium, ex quo noctu clam in Epyrum fugiens transfretauit ibique, quasi ciuilis belli sedes constituta, ab insequente Cesare longam passus obsidionem facta eruptione cum legionibus auxiliaribusque ad fatalem sue depositionis locum Pharsaliam citato gressu perrexit. Quo et a Cesare secutus est. Ibidem paululum Fortuna substitit seque titubantem monstrauit, quasi dubia an suum adhuc Pompeium seruaret an demergeret potius; nam cum fere omnis romana nobilitas et regum orientalium omnium potentia ibi partibus Pompei fauens assisteret Cesaremque cum suis ad rapinam messium coegisset, in id quod ipse oportunitate cogente cupiebat, renuentem Pompeium in certamen inpulit, ex quo uictoria Cesari subsecuta est. Nam postquam, multo fuso sanguine tam ciuili quam forensi, Pompeius uictorem Cesarem uidit, cum paucis fugam capessens Larissam petiit primam ruboris sui testem. Tum a ciuibus oblatos honores uictori ut seruarent iniunxit et ultra anxius suique timens, fugam citato cursu continuans eo quo mari propinquus emergebat Peneius amnis deueniens, onerariam conscendens nauim, se Lesbos, quo Cornelia seruabatur coniunx, deferri precepit. Ac inde post lacrimas tam uxoris quam Mitilenensium mutata naue collectisque quibusdam tanti naufragii fragmentis, uersus Egyptum proras dirigi iussit. A qua Cypri litora radens, Ptholomei fidem experturus quem ipse rex fecerat, malo sumpto omine a spectabili edificio quod prope oppidum Paphos uiderat, cui nomen erat Catobasilea, uersus Egyptum cursum tenuit. Cuius non ante peruenit ad litus quam rex iuuenis felicia potius quam honesta, ut ipsemet Pompeius fecerat occidendo Carbonem, secuturus, prescito tam aduentu quam infortunio, quasi honorifice suscepturus, nauiculam satellitibus honustam obuiam misit. In qua, fatorum potius ordinem quam sui consilium sequens, senex uxore sociisque relictis descendit nec litori longinquus Achillas Photinusque mandatorum regis conscii expeditis gladiis illi tacito et iam percipienti corpusque suum uestibus componenti, ut honeste caderet, secuere ceruicem eamque infixam lancea per Alexandriam omnem, quasi maxime uictorie testem, in spectaculum ciuibus deportandam dedere. Demum illam gausape inuolutam seruauere ad uictoris promerendam gratiam. Truncus uero, post. quam per diem totam prospectantibus barbaris inpulsu uario ab undis circumactus est, nocte a Codro romano milite et eiusdem Pompei questore ac fuge comite clam in litus tractus est et, cum illi nil preter se aduersa pugna liquisset, collectis per litus quisquiliis et foculo facto eum superimposuit paucisque querelis et lacrimis datis semiustum contexit harenis. Puduit forte Fortunam ut is, qui tam ingentis animi custos tam clarissimorum honorum susceptor tanteque maiestatis seruator, ea fauente, fuerat, insepultus esca piscium linqueretur. O rerum tremenda uertigo! Senex a puero, a receptore largitor, romanus a barbaro, magnus a modico et a spadonibus imperator occisus est, lacessitum corpus et truncus undarum factus ludibrium noctu ignique modico ab homine unico semiustus et harenis contectus. O si in sua patria paulo ante clausisset diem, qua funebri pompa, quibus consularium senatorum ciuiumque omnium lacrimis, a quot quibusque patrum delatus fuisset in rogum, quot illi militaria ornamenta, quot arma quot imperatoria ac triunphalia superfuissent iniecta, quot decantate laudes, quot pro rostris relate, quam pie cineres collecti! Quos honores omnes, tam uita quesitos quam infelici perditos morte, litore in egyptio cumulus paruus harene contexit. Quid ergo miseri superbimus? Quid alta laboribus querimus? Quid perituris confidimus? Si tam grandis cecidit moles, quid nobis posse contingere arbitramur? Equidem Pompeio compatiendum est, sed longe magis nobis timendum atque studiosissime quod est humile perquirendum, ne sublimati pauori subiaceamus continuo et postremo in casum miserum ueniamus. X. Pauca auctoris uerba. Poteram, et honeste poteram, admodo quieuisse ac pepercisse calamo postquam tantorum ducum et potissime Pompei Magni ingentes celsitudines et infortunium flebile recitaram. Quid enim restat amplius de Fortune potentia et instabilitate posse subicere? Neminem reor mortalium ex tam sublimi uertice corruisse. Sed et quia promissum est ad nostrum usque deuenire seculum et ne uideamur spreuisse minores, aut minus iussis obtemperasse Fortune, bona lectorum pace stilum prosequar; et si tam grande aliquid expectandum non ueniat, poterunt tamen minora cum uoluptate plurimum utilitatis afferre. XI. Ingens caterua dolentium. Deplorato paucis Pompei Magni casu, ingens plorantium acies subsecuta est. Ibi enim uidebantur Gallorum Germanorumque reguli atque proceres plurimi a Gaio Cesare regnis prouinciis et sublimitate priuati. Ibi qui in pharsalico conflictu ceciderant incedebant et alii innumerabiles fere quos dira ciuilium bellorum pestis uariis in locis aut deiecerat aut absorpserat. Quibus immixtus ueniebat scelestus iuuenis Ptholomeus proditionem in Pompeium, bellum aduersus Cesarem sumptum seque apud Deltam Nylo demersum misere ingemiscens. Quem Iuba Lybie rex mestissimus sequebatur et barbara ac fastidiosa superbia sua posita, qua Scipioni purpuram sibi consimilem indui uetuerat, tristis, quod pompeianas partes iuuerit, seipsum damnabat, nunc frustra perpendens se primo ob id a Cesare fractum et inde a suis derelictum ac etiam urbibus exclusum suis, eoque usque perductum ut, in suam supremam perniciem ipse, cum Petreio pactione facta, infestis gladiis aduersum se una concurrerent et, cum Petreium deiecisset inuictus, uecordia inpulsus nimia seruulo precibus percutiendam ceruicem prebuerit. Post hos et Aristobolus Iudeorum rex querebatur se a Pompeio indigne regno priuatum et captiuum cum filiis Romam deductum, unde fugiens se retractum aiebat in carcerem. Porto occiso Pompeio, cum a Cesare libertati redditus esset et in regni spem erectus, dum cum auxiliis ingentissimo animo in desiderium traheretur, tertio se a pompeianis ducibus interceptum atque ueneno necatum deflebat. Erat et Pharnaces plenus lacrimarum, quod primo Cesatis impetu uictus in dicionem suam compulsus sit ingemiscens. Scipio inde sequebatur querulus quod, ex affricana strage omni spe deiectus, dum naui Hyspaniam cum Damasippo ac Torquato et Plectorio generi successor factus quereret, uariis agitatus procellis, ad Yppum regium aduerso deportatus impetu et a classe Publii Sitii cesariani circumuentus, sibi manu propria mortem inferre quam Cesaris experiri clementiam maluisset. Gneus etiam Pompeius Magni filius aderat, non tantum seipsum, post cladem apud Mundam susceptam a Cesarianis in spelunca latitantem occisum et quod eius caput Cesari apud Hispalim presentatum populoque concessum deflens, quantum quod sibi accelerata morte subtractum fuerit posse paternam necem in ingratos Egyptios pro uotis ulcisci. Inde Brutus et Cassius tam parricidium suum quam apud Phylippos susceptum flebant excidium. Erat et Trebonius, non solum damnationem suam ex parricidio subsecutam gemiscens, sed quod a Dolabella apud Smirnas crudeliter occisus sit. Hinc et Decius Brutus, eiusdem criminis reus, post clades multas se a Sequanis captum atque trucidatum querebatur. Sic et Vaselus romanus eques, inter percussores notatus, quod manu seruorum suorum laceratus sit exclamabat. Erat et Gaius Toranus pretorius homo dolens quod, cum nil tale timeret, incursu militum propria in domo peremptus sit. Post quem et Dolabella lamentabatur quod a Cassio, quem ante multis fuderat preliis, fusus ipse ad id infortunio eo redactus sit ut se sua manu transfoderet. Et alii plurimi insuper uariis ex casibus gemebundi fortunam incusabant suam. Quibus iunctus splendidissimus atque facundus orator Marcus Tullius Cicero deiecta fronte tacitus incedebat. Quem ego, postpositis ceteris, mirabundus intueri cepi et cum grandem eius togatam gloriam indignumque exitum animum scribendi cupido cepisset, principem romani eloquii meditans tenuesque meas tanto ceptui uires, fere destiti, eum solum de se satis digne nec alium scribere posse ratus. Sane, ne tanquam obscurus luce dignus eximia pretermissus uideretur, mecum cepi: «Age, resumme animum, urge ingenium, uires integra teque ipsum totum exprime et dignissimo quod potes inpende. Cui enim stolido non est notum nebulas solis radios non posse fuscare? Leuis est, incompositus, nullo firmatus ar. tificio, sermo tuus. Sed quid? Si nil aliud agat, saltem suum grauem ornatum et mira uenustate decorum, ut luculentior apparest faciet, si contraria iuxta se posita clarius elucescunt. Si autem minus plene commendes, alteri saltem doctiori supplendi occasionem prestabis. Spirabit et ipse forsan aliquid ex eius archano quo nunc residet loco, ut melius quam existimes opereris». Quibus tractus, oratorum eximie ac latini fulgor eloquii, tua cum pace minus sufficiens de te tuisque fortunis scripturus aduenio, Fortune etiam iussu compulsus. XII. De Marco Tullio Cicerone. Marcus Tullius Cicero, iubar splendidum et in dies crescens Urbi pariter atque orbi, a Vulscorum uetustissimis regulis claram originem ducens, apud Arpinum oppidum relatu omnium natus est. Et cum iam tenera in etate uirilem gereret animum, quasi artam natalis patrie sedem sue future amplitudini extimaret, ut e sublimiori specula radios in totum effundere posset, ea relicta Romam se contulit. In qua, etsi iam ambitionis uitium ac auaritie et luxurie spurcities serpere et hominum mentes incendere cepissent, tam rerum scientia quam morum decore bonis et primatibus acceptus, non ciuitate donari solum, sed maximos honores consequi meruit. Nam nouus incolatu ciuis, amore uetustissimus, eo usque conscendit ut summum consulatus obtineret imperium. In quo Gai Antonii collega, contigit ut eius opere ab incendio ruina et seruitute immunis urbs rerum domina seruaretur. Exardebat enim illo tunc adhuc inclusa pectoribus fax illa terribilis urbis, exitium minitans, nepharie factionis Lucii Catiline qui, dum potius maiorum suorum ymagines intueretur quam sua merita et ad ampliandam libidinem publicos frustra honores petiisset, sepius irritatus in rem publicam nobiles quoscunque iuuenes et mulieres quasdam conciuerat; et seuissima coniuratione ligati, perpetuas romano nomini tenebras consiliis fabricarant infandis. Sed tam diris ceptis obstante Deo, actum est ut a Quintio Curio Fuluie sibi dilectissime et illecebri mulieri omne panderetur opus et ab ea pluribus et inter alios Ciceroni. Qui ignaro senatu socioque astu mirabili cuncta perquirens, non ante quid haberet comperti in publicum dixit quam in re probabili ueritate factionis consilia nouisset omnia, ac etiam, ubi uidebatur erumpere uelle, obicibus positis, eiusdem conatus primos infringeret. Nec dubitauit suo tempore factiosum hominem, sceleratorum suffragiis fultum, frequenti in senatu accusare, paratas insidias detegere, socios propalare, quid actum quidue agendum esset ostendere et mordacissimis uerbis tam senatus segnem patientiam quam coniuratorum perfidiam lacerare. Quibus actum est ut Catilina urbe discederet, Fesulas peteret collectisque copiis in plano pistoriensi Antonio consuli, eum cum exercitu sequenti, obuius fieret et, suis trucidatis omnibus, inter confertissimos hostes prelians confossus occumberet et de se suisque cruentam uictoriam exhiberet. Ex Lentulo uero Cetego et Sabino reliquisque ex coniuratis, qui in Urbe capi potuerant, sententia Catonis, sed huius opere, noctu in carcere tulliano carnificibus immissis et gucturibus eorum laqueo fractis supplicium sumptum est; et Urbi interrupta securitas restituta. Sic armatos duces togatus excessit Cicero, si is medicus preferendus est, qui secretam atque letiferam intestinorum uomicam argumentis exclusit et repulit, ei qui uulnus apparens, etiam si maximum sit, unguentis et arte traxit in cicatricem. Erat igitur noster Tullius hoc uno decore clarissimus et suo merito urbis Rome patronus insignis; et potuerat hoc tantum suffecisse ad eius gloriam, sed annexus fulgor est alius, tanto longius duraturus quanto perpensius acquisitus est. Hic etenim ad hoc arbittor a Deo datus mortalibus, etsi celesti polleret ingenio, longo tamen et peruigili studio in tantam mirande eloquentie euasit facundiam ut Plotium Gallum, qui primus Urbi rethoricam latine monstrauit, et Vultacilium Plotum et alterum ex Graccis atque Hortensium aliosque elegantissimos oratores grecosque ueteres anteiret et antiquam eorum gloriam occuparet. Quo etsi satis esset spectabilis titulo, sacra phylosophie penetralia intrare cupiens, postquam floridis orationibus summa totius fori admiratione Quintum primo, dein Roscium aduersus Crisogonum aliosque non nullos defendit, se Athenas contulit. Ibidem ueterum et coetaneorum phylosophorum tam de moribus, quam nature profundissimis adytis perscrutatis doctrinis et cognitis, in tantam sue eloquentie admirationem Athenienses attraxit ut nedum Pisistratum aut Periclem, qui uerbis miram redolentibus artem dare colla iugo seruili Atheniensium libertatem coegere, sed ipsam Platonis mellitam uerborum dulcedinem, paruulo dormienti labellis ab apibus, non ybleo sed castalio melle saturis, impressam, et Eschilum atque Demosthenem superatos arbitrarentur eloquio. Inde Romam, tam uenerandissimis phylosophie doctrinis imbutus, quam Grecorum laudibus conspicuus, rediens, Aulum Licinium Archiam, Milonem, Gneum Plancium aliosque plures summo audientium fauore defendit. Deiotarum Gallogrecorum regem, Marcum Marcellum et Quintum Ligarium, Iulio Cesari suspectos, conciliauit. Quid multis habundo? Tantum lingua potuit quantum ad flectendam quo uelis mentem cuiuscunque etiam obstinati sufficeret. Quod quidem non satis posteritati possunt relicta monstrare. Nam, ut alienis utar uerbis, in Tullio magna pars Tullii abest quod legitur potius quam audiatur. Sinam ultro diuitias, honestum coniugium, dilectissimam prolem, spectabiles amicitias clientelas et huiusmodi Fortune bona, quibus fuit habundans, ne tam maximis atque perlucidis honoribus parua hec annexisse uidear, esto plurimum ad felicitatem spectare credantur, et ad precipitium inopinatum indignumque deueniam. Huius ergo clarissimi uiri, dato grandis fuerit felicitas, non tamen solida sed quandoque concussa future ruine omen ostendisse potuit; nam quorundam inuidia exilium passus est. Verum dum in uilla agri Atinatis a Gneo Plancio susceptus annum egisset, somnio de reditu premonitus, consensu omnium reuocatus et summa cum alacritate patrum susceptus est. Demum in dissensione Cesaris et Pompei pompeianas partes secutus, secundo patriam linquens, fractis Pompeianorum uiribus, in communi fere totius senatus exilio factus est exul. A quo implorante nemine, ab ipso Cesare uictore iterum reuocatus est. Verum ultimo turpi notatus infamia, quod ex coniuratis in parricidium Cesaris unus extiterit, arrepta fuga in Formianum abiit et agentibus se uarie romanis rebus a Marco Antonio triumuiro, in cuius ineptias licentiosius olim inuexerat, proscriptus est. Quo damnabili nimium ingratitudine tractus Gaius Popilius Lenas, quem ipse dudum a capitali supplicio, intercessione Marci Celii, mira cum oratione liberauit, impetrato tam diro ministerio ab Antonio, illum secutus est et cum ipsum cui uitam debebat offendisset, Caiete suo gladio iugulum exhibere coercuit caputque illud, per quod ne suum feriretur actum fuerat, truculentus abscidit, nec tam impio facinore contentus dexteram abstulit talique honustus onere, tanquam maximum et rei publice perutillimum perfecisset opus, Romam rediit tantumque in eo male cepta perfidia potuit ut illud una cum manu pro rostris affigeret. Et sic multis a se confectis orationibus, multis editis libris multisque scriptis epistolis, a quibus sacris phylosophie monitis in melius legentes trahimur et eloquii clarissimi doctiores efficimur, relictis, ex amplissimo fulgoris culmine uite huius erumnas Tullius terminauit infelix. O Deus bone, ubi indignatio iusta, ubi ignis edax, ubi fulmen, ubi telluris hyatus? Quid scelestum hominem, quid ingratum non, ipso tam enormi in crimine spectantibus miseris Romanis, ad impios inpulisti manes? Sed quid? Dum eius infortunio nullis mundanis eminentiis confidere docemur, Romanorum plebs impia redarguitur et rubore conspersa plurimo in compassionem indigni facinoris prouocatur, eius ceruicem spectans in rostris, cuius opere factum est ne sue inspicerentur in cloacis. XIII. In garrulos aduersus rethoricam. Blaterantes quidam et inepti homines rudientes, potius quam loquentes, in tam detestabilem se insaniam delabi quandoque permictunt, ut audeant, si queant, ex manibus rethorice arma surripere et in eam eisdem insurgere osque insipidum, ut mordeant, non uerentur extendere, sientes illam deceptionibus potius quam necessitati seruire, sufficere satis quibuscunque uerbis mentis conceptum exprimere et hinc tam laborem nostri principis quam decorem stolidissime damnare nituntur. Quibus quid responderi possit et unde in os proprium sanies marcida retorqueri, occurrit habunde, si uelim aduersus tam dementem hominum factionem uerba disperdere; sed absit ut in tam irritum laborem me dedam. Notissima eorum insania est et superasse tales nil aliud arbitror quam in uacuum aerem tela uibrasse; sed ad aliorum solatium dixisse aliqua non erit incongroum. Cum igitur nutu, sibilo uel mugitu animalia cetera suas affectiones ostendant, uerbis intentum exprimere homini solo concessum est nec immerito. Quid prudentius potuit fecisse natura quam actu tali hominem, celesti anima preditum, a beluis, quibus sola sensualitas dux est, separasse? Ille quidem, cum terrestria sapiant et tantum delectentur terrestribus et sensui seruiant solo, expeditas atque loquaces habuisse linguas existimari potest fuisse superuacaneum. Homini uero, cui celestis erat origo et ad celestia consideranda producto, non solum decora fuit sed oportuna locutio. Hac etenim profundissimas superiorum corporum meditationes, elementorum alterationes, rerum uariarum productiones atque corruptiones perceptas communicamus solo homini intellectas; amicitias iungimus, uirtutes laudamus, uitia deprimimus, doctrinas accipimus et exhibemus et breuiter quicquid rationalis anima sentiat propslamus et sentita percipimus. Hac insaper Deum rationales oramus et confessione supplici ueneramur. Huius cum due sint species, ea scilicet quam a nutrice suscipimus et natura persepe rudis et exotica cunctisque communis, et reliqua quam ab arte politam exornatam floridam et certis sub regulis coartatam studio pauci prouectique uolentes assummimus; quis ergo erit tam dementis sententie qui facile non assentiat lepidam comptamque minus lepide preferendam? Et si preferenda sit, cum tam ingentis rei instrumentum appareat, quis uecors aut iners homo damnabit si studium apponatur omne ut ruditate qualibet purgetur eloquium et decore uenustetur pro uiribus? Non enim semper cibum seruis poscituri sumus aut de ruralibus cum uillico locuturi; Deo quidem et oportunitates poscere et de susceptis gratias agere frequenter necesse est, imo semper. Non decens est hominum Creatori aut mentis archanum incomposite reserare aut in eius laudes uerbis absque modulatione cantare quantumcunque nobis tacentibus Eum quid uelimus intelligere noscamus. Preterea multa supersunt que, nisi moderata oratione tractentur, in mortalium perniciem maximam ex minimis quandoque consurgunt. Si nobis non sint pro tempore arte composita, nunc aspera atque mordentia uerba, nunc placida atque clementia, nunc summo lepore sapida, nunc colorata pulchritudine splendida, nunc grauitate sententiarum succiplena et cum his pronuntiatio secundum necessitudinem instantem apta, qualiter, sinamus regem, sed plebeium hominem ira incensum furentemque perdite in mansuetudinem retrahemus; qualiter in lacrimis et merore mersum atque deiectum in consolationem et letitiam reducemus; qualiter ignauum torpentemque ad gloriam animabimus; qualiter ocio ac uoluptatibus deditum ad frugalitatem commode deuoluemus? Certe ego non uideo. Vidisse tamen quandoque memini quosdam ruditate et imperitia fandi, iam tepentes iras, dum se putarent extinguere, in mortiferum reuocasse incendium et iam abstersas lacrimas iterum ad oculos reduxisse et animatos in timorem et segnitiem compulisse et se ipsos, dum circa excusationes insisterent, turpissime accusasse. Ergo ne id agamus quod fugimus et eo possimus peruenire quo cupimus, toto ingenio et peruigili studio exornandus est sermo, quo assidue utimur, quo a brutis distinguimur, quo etiam inter minus eruditos homines uenustamur atque prepommur. Ad quod si nulla nos necessitas trahat, trahere deberet decentia. Ad hibernos quidem imbres et solis estus uitandos non ex cespitibus calamoque palustri, quod satis esset, parietes et tecta componimus, sed eruditissimis architectis cementariis fabrisque lignariis conuocatis consilio eorum et opere quadrato ex lapide et abiete dolata domum elaboratam construimus; inde auro ebore et picturis minus oportunis ob decentiam egregie ornamus. Corpus, quod simplicia uellera rudi manu contexta a flatu uentorum et aspera hyeme defenderent, pro facultatibus ex nobilissimis uestibus ob decentiam purpura auroque et gemmis contegimus. Pocula cibosque, a natura paratos, arte nobilitamus et lapidibus pretiosis assummimus et alia plura facimus, ut oculis potius et urbanitati quam corpori cetero seruiamus. Quomodo ergo eloquium negligemus, si preceptores inuenerimus? Eo quippe exculto, auribus prestamus obsequium et intellectum pariter suaui delectatione mulcemus. Uti quidem moderatus neruorum concentus, in mentem suauitate quadam delatus, illam primo in liquefactionem quodammodo sua dulcedine uidetur deducere et demum ex partibus omnibus in unum ad se tantum colligere; sic et exornata locutio, in animam diffusa per aures, illam ante alia titillatione demulcet, inde pulsis conceptis reliquis in se trahit adeo, ut si spectes audientes, attonitos et immobiles uideas et totos in loquentis ire sententiam. Et ut pro nunc sufficiant que dicta sunt, sinant blateratores inertes et hi, quibus minus liberalis natura parum concessit ingenii, indisciplinatos dentes acuere et suam ignorantiam defleant, aut se minores confitentes ultro, ut in melius ueniant se disponant. Nam quanto se, si pertinaces permanserint, anteponent argumentis friuolis, tanto ueris cum ignominia se postergatos inuenient. XIV. Gementes plurimi. Fuit animus michi cum ostensis a monstro finem dare libello, ut, ab arpinate imperatore ceptus, in eloquentie principe desineret arpinate; sed infesta clamantium turba non sinit. In quam, dum oculos flecterem, Sextum Magni Pompei filium uenientem aduerti, quem triunphis genitoris et celebri fama in spem egregiam natum atque nutritum cognoueram. Is enim, quod seua rapiente procella inpulsus sit, quos deleuerat pater pyrratas pyrraticam exercens rediuiuos extulit et, quam urbem uictoriis illustrauerat, ignominiis pro uiribus obfuscauit ac bello fameque lacessiuit et, ut ipse uoce fatebatur querula, post patris excidium sinistra plurima passus, ab Octauiano Augusto inter Milas et Naulocum, Sycilie oppida, cum armasset ergastula et copias ex reliquiis pompeianarum partium collegisset ingentes, nauali prelio uictus fugatusque fuit et, dum reparare bellum conaretur in Grecia, ab antonianis ducibus iterum uictus captusque et post paululum ab eisdem se dicebat occisum. Erat et Marcus Lepidus triumuir, non solum illustris effectus quod dictatore Cesare ipse magister equitum fuerit, sed quod sua opera Octauianus et Antonius concordes facti, quasi tertius heres cum eis et triumuiratus officium sumpserit et orbis imperium. Cuius sortis cum Affrica facta uideretur, elatus uiginti legionum suffragiis insolentia sua ruine uiam aperuit. Nam dum aduersus Octauianum dirigeret arma, superatus, non solum imperio priuatus est, sed imperatoriis insignibus positis et ueste pulla more supplicum tectus, impetrata uita ac bonis paternis apud Ceretheios priuatus, perpetuo a Cesare religatus exilio obscurus torpensque consenuit. Erat et Lucius Cesar ab Antonio nepote suo proscriptus; et Lucius Paulus a Lepido fratre hostis rei publice designatus; et cum his plurimi quos ex culmine leto indecores in miseriam Fortuna deiecerat. Ex quibus omnibus Marcum Antonium triumuirum, eo quod una cum Cleopatra sua mutatis faciebus incederet, ad stili cepti continuationem summere uisum est. XV. De Marco Antonio triumuiro et Cleopatra Egypti regina. Marcus Antonius, nepos Iulii Cesaris ex sorore, per seuitiam furorem et crapulas miseriasque plurimorum in maximum splendidumque potentie culmen euectus est. Hic, occiso a coniuratis Cesare, inter heredes eius unus compertus, in rabiem fere uersus est quod in ordine numerandorum heredum Octauianus prepositus sit Cesarisque illi relictum cognomen et exasperante iras diris suasionibus Fuluia uxore, continuo aduersus coheredem arripuit arma. Et cum iam a senatu hostis iudicatus esset, in Decium Brutum irruit eumque apud Mutinam obsedit. Aduersus quem cum Hircius et Pansa consules et cum eis Octauianus duxissent exercitum, ipse priuatus exercitu aufugit. Demum uicto apud Perusiam fame Lucio Antonio, non quod merebatur exicidium, quin imo sublimationem consecutus est. Nam Marci Lepidi opera conciliatus Octauiano, una simul tres ipsi triumuiratus titulo rem publicam occuparunt et Antonio, ut eius erga Octauianum fides efficeretur constantior, Octauia eiusdem soror matrimonio copulata est. Hinc cum iam, magis fortuna Cesaris quam Antonii uirtute, Brutus Cassiusque apud Phylippos fusi eidem totius Asye uacuum reliquisse uiderentur imperium, redeunte uersus Ytaliam Cesare, ipse uersus orientem contendit. Quo cum iam opera Ventidii fere repressa esset Parthorum superbia, cum rege eorum fedus percussit, Syria recepta. Ex qua demum innata quadam uanitate commotus, cum Herodem Antipatris, Hyrcano deposito, Iudeorum sublimasset in regem, ut inuita Fortuna cladi sue uiam faceret, repente etiam aduersus fedus ictum cum XVI legionibus in Parthos erupit. Qui, astutia barbara usi, eum ex improuiso aggredientes duas legiones sagittis oppressere illico. Qui suscepta clade, a quodam premonitus, nocte sequenti per ardua montium saltusque inuios cum reliquis fugam cepit, quorum pars a subsequentibus cesa est, pars siti periit atque fame et plurimi in dicionem deuenere hostium, non nulli a niuibus Capadocie, multi ab estibus Armenie absumpti, in tantum ut fere cum quinque, qui cum sexdecim legionibus iuerat, Antiochiam deueniret. Placet enim aliquibus eum, iam ante lasciuientis Cleopatre egyptie pulchritudine captum (et ob id flagrans currensque, quasi gloriose uictorie consecute titulos et insignia triunphorum eius positurus in gremio, tam ociter in occiduum flexisse gradum inpatiensque more ut eius quam feruenter amabat, deueniret in gremium) iussisse ut illi obuiam ueniret accersiri. Verum ante eius aduentum, ut in suam concupiscentiam Cleopatram effusiorem assummeret, proditione Arthabanum, Armenie regem, Tigranis olim filium, cepit et una cum filiis et ingenti thesauro catena uinctum argentea in manus auarissime mulieris presentari mandauit. Quo tam grandi munere, quasi ignauiam deformemque fugam a Parthis piasset, in illius deuenit amplexus armisque depositis non aliter quam si Cleopatre in sinu decus omne romane claritatis consisteret, in luxuriam et segnitiem se deiecit et per effusam libidinem conuiuiis uacans in tantam trahi se permisit insaniam, ut desponsata Cleopatra, repudium Octauie iuberet indici. Cleopatra uero a Ptholomeo rege Lagi filio per multos reges originem ducens, testamento patris una cum fratre, cui nupserat, Egypti regina successerat, tandem uiro opere suo ueneno absumpto, a minore fratre, qui a Pompeio rex factus fuerat, spoliata regno et carcere apud Pelusium seruata est donec Iulius Cesar uictor Alexandriam deuenit. Cuius, lusis custodibus, cum in conspectu uenisset eumque mira formositate sua cepisset ex concubitu prestito, absorpto iam undis fratre, sola Egypti regno preesse promeruit. Tandem Antonii primo pelex, inde coniunx effecta, Arsinoem sororem suam, que in templum Dyane Ephesie fugerat, ab eodem fecit occidi concubitumque temptauit Herodis ut per illum Iudeorum regnum illi subtraheret; et inexplebilis auro, templa deorum plurima nephario spoliauerat ausu. Et postremo, quod detestabilissimum fuit, cum romanum imperium exoptasset, temulento Antonio et ab ea forsan cena surgenti in qua ipsa absorpta unione Lucii Planci iudicio uictrix fuerat, petulans ac blanda, nunc mellitis sauiis nunc artis amplexibus obuia, illud non negaturo poposcit. Antonius autem, quasi imbecilliores Romanos Ytalosque, quam Parthos compererat, inuenturus, uerbis amplissimis postulata promisit. Nec mora, ex orientalibus regibus collectis copiis, aduersus Cesarem arma corripuit parataque classe, in qua potius Sabeorum Arabum Syriorum aliorumque odores purpuras et insignia regum quam ho. stilia arma gestari arbitrareris, non absque uentorum labore marisque querela Actium usque perducta est. Cui factus Cesar obuius apud Leucadam insulam sub monte Leucate Ambratie uenit in sinum. Ibi cum iam terrestri pugna ac commeantium priuatione pro parte uires Antonii extenuate essent, ab eo postrema fortuna nauali certamine temptata est. Sed postquam diu certatum, cum iam finis stolide superbie Antonii propinquaret, proras uertere cepere Egyptii fugeque dux et princeps cum aurata naui uelisque purpureis optatrix imperii ac postulatrix egregia Cleopatra fuit. Quam continuo tumidus sponsor Antonius, abiecto nauis pretorie insigni, consecutus est et tam uelis quam remigio, magis de salute quam de orbis dominio curantes, Alexandriam petiere. Quo renouare copias, reintegrare bellum, cuncta munire subsidiis cepere pauidi; Octauianus uero uictor secutus tam per legatos quam per seipsum classem oppida uiresque hostium in deditionem suscipiens, Antonium iam diffidentem una cum Cleopatra in Alexandria cinxit obsidione. In qua cum iam fame periclitarentur omnes, Antonius seras pacis conditiones exposcens cum obtinere non posset, in mausoleum regum secessit ibique cultro seipsum transfodit. Cleopatra autem facta deditione, cum frustra blandis oculis et uenustate sua iuuenem Octauianum in libidinem suam allicere conaretur, audiens se seruari triunpho, eo quo suus iacebat Antonius, pluribus stipata odoribus ac insignibus ornata regiis, intrans, apertis uenis appositisque serpentibus lateri eius moritura procumbens, quasi in somnum placidum solueretur, occubuit. Cuius adhuc palpitantis uitam Octauianus etiam uulneribus Psillis admotis, quibus e corporibus immissa uenena suggere uis permaxima est, in uanum reuocare temptauit. Demum sepulcro ab eisdem uiuentibus cepto perfici eosque inuicem sepeliri mandauit. Sic igitur male sanus homo, dum de se minus digna presumeret et male meritus maxima de Fortuna speraret, eo infelix corruit quo sua meruerat impudentia. Sic et meretrix femina, dum non sua sorte contenta est, ad id a Fortuna contracta ut que membra summis lenita delitiis in amplexibus libidinosis commodarat pluribus, ea uiuente, uidente ac sentiente a serpentibus ambirentur atque ut ab eisdem sanguis absorberetur quem ipsa aluerat sorbsionibus unionum, et pulchritudinem, quam feminea leuitate monstrauerat, acerbitate commota Fortune, delusam ipsa uiuentem infoderet; et quod permaximum desiderium ambierat imperium mausolei breuitate finiret. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber sextus explicit. Liber VII Incipit septimus eiusdem feliciter. I. Et primo quorundam infelicium concursus describitur. Nemini circumspecto dubium est quin, quanto magis laboribus uires exhaurimus, tanto quietem auidiores assummimus; que diffusa per artus non nunquam tanta suauitate defessos complectitur, ut, nisi quis caueat, in torporem facile alligetur. Quod quidem et ego nuper expertus sum. Nam descripsisse, quantumcunque succincte, ingentia gesta tam grandium tanque illustrium uirorum et tristes exitus eorundem adeo robur meum retuderat ut, non solum cupide, sed precipitanter in quietem me sinerem; quam ob rem non tantum maiori, sed insolita etiam lenitate demulsus, in soporem fere solutus sum. In quo ni clamor plurium obstrepentium circa uetuisset, iners procul dubio iacuissem. Quos inter fere primus, memoria patris tractus, Antonius Marci Antonii ex Fuluia filius insipientiam genitoris et casum quibus se immeritum obrutum cernebat execrabatur; nec minus Octauiani atrocitatem qua a diui Iulii statua distractus ui trucidatus sit. Sic et Cesareo, qui se a Cesare ex Cleopatra genitum asserens, dum ex clarissimo sanguine cretus in spem regni cresceret, reuoluta rerum serie, post genitricis nepharie uoluntariam mortem, se adolescentulum atque innocentem Octauiani iussu peremptum querebatur. Stabat et Iulia, eiusdem Octauiani ex Scribonia coniuge filia, femineo deplorans ululatu quod, tanti imperatoris genita, primo Marcello Octauie filio desponsata; demum Marco Agrippe uiro illustri in matrimonium tradita, sua reticens adulteria, ad id deuenerit ut, patris crudelitate patria pulsa, in exilium acta ibique uino et humano priuata consortio, inedia fere in dedecorosam mortem inciderit. Nec minus Agrippa, huius ex Marco Agrippa filius, non ignauiam suam, qua lixas quoscunque spurcissimos superauit, sed Augusti aui seuitiam, quod relegatum exilio torpere permiserat, clamitabat. His iunctus erat et Cassius Parmensis et fletu querulo maledictis execrabatur temerariam presumptionem suam, ob quam, duin Marci Antonii sequeretur crapulas, sobrietate postposita Musarum, odium meruerit Augusti et eiusdem mandato post Antonii occubitum [in] inferias Iulii sit confossus. Hinc Quintus Gallius pretor, ob falsam Augusti suspitionem, a splendido pretoris culmine se per centuriones, eo iubente, ad torturam more seruili deiectum et inde ipsius Octauiani manibus priuatum luminibus et in custodia conseruatum et demum interdictam sibi Urbem, dum fugeret, a latronibus captum occisumque lamentabatur. Erant et alii multi; sane quoniam plurimum animum meum angunt Ytalorum miserie, libens ab omnibus oculos flexi in Herodem Iudeorum regem, qui cum pregrandi suorum caterua et potissime amicorum atque cognatorum stipatus, lacrimarum plenus pulla cum ueste uociferans ueniebat. Cuius erumnas sermone prolixiori iungendas reliquis arbitratus sum. II. De Herode Iudeorum rege. Herodes Antipatris Ydumei, ex clarissima Arabum familia, filius fuit et eiusdem patris sui opere Galilee, quintum decimum etatis annum agens, tutor effectus est.I Et dum prudentia superaret etatem, in amicitiam Sexti Cesaris, qui Syrie pro Iulio preerat, ueniens, Ezechiam quendam strenuum latronum principem, omnem prouinciam infestantem, cum multis ex sequacibus ad internicionem usque deleuit. Quod etsi gratissimum incolis fuerit, ab inuidis tamen Hyrcano regi accusatus, cum custodia diligenti suorum septus causam dicturus uenisset, literis Sexti Cesaris actum est ut clam abitet immunis et Damascum perueniens pecunia a Sexto Cesare inferioris Syrie ducatum obtinuit. Demum cum patris precibus arma, que aduersus Hyrcanum sumpserat, posuisset, Iulio Cesare mortuo, arte atque muneribus in amicitiam Cassii aduersus Octauianum et Antonium receptus est. A quo non solum totius Syrie principatum suscepit, sed et naues illi cum omni exercitu commendate spesque data est regni Iudeorum, si in fide consisteret. Porro cum Malicum permaximum ex Iudeis hominem occidisset in litore Tyri, eo quod Antipatrum necasset ueneno et Marionem eiecisset e Galilea atque Antigonum, Aristoboli filium, bella parantem uicisset, Ierosolimam ueniens a Iudeis et Hyrcano rege summa cum letitia susceptus est et coronis donatus, quas, tanquam futuri regni portentum, suscepit auide. Ibi Dori uxore prima, ex qua iam Antipatrum susceperat, dimissa, Aristoboli sibi copulauit filiam. Ceterum superatis ab Octauiano et Antonio, Bruto et Cassio, Antonio apud Bithiniam ipse cum Phaselo fratre a principibus Iudeorum maximis criminibus accusatus, muneribus egit ut non solum absoluerentur, sed Iudeorum dicerentur tetrarche, qui post regem et pontificem summus est honor. Tetrarcha ergo, Hyrcani filiam sapientissimam sumpsit uxorem. Inde cum Antigoni opera Parthi sub ducatu Pacori regis Parthorum filii et Barzaframanis satrapis aduersus Hyrcanum arma mouerent, Pacoro Ierosolimam appropinquante, fraude nil proficiente, anxius Ioseph fratris consilio Arixa Ydumee uico secessit ad Petras Arabum. Inde, iubente Malco Arabum rege, cum paucis in Egyptum abiit unde, inuita etiam Cleopatra et aspera obsistente hyeme, in Rhodum ueniens iuit Romam Antonioque narrauit Antigoni promissa Parthis Hyrcanumque et Phaselum fraude captos, aures ab Antigono truncatas Hyrcano, ne ulterius sacerdotio fungeretur et tandem Phaselum egre uincula ferentem, illiso capite parieti, spirasse. Inde fugam suam et regis Arabum nequitiam integre nuntiauit. Quibus commotus Antonius una cum Octauiano, inpenso eidem suffragio, ut a senatu Iudeorum rex diceretur egere iudicatoque Antigono hoste publico aduersus eum Herodi auxilia decreuere. Tanto igitur tanque claro successu Herodes regio dyademate insignis letabundus in Iudeam rediit. Quo cum Ventidio et Sylone et Machera atque Sosio romanis ducibus aduersus Antigonum, qui se regem fecerat, eo quod Aristoboli ex filio nepos esset, multa bella gessit et non absque labore et periculo, fauentibus ob aurum romanis ducibus Antigono. Tandem cum Antonium aduersus Parthos euntem prosequeretur magnifice, occisum Ioseph fratrem a copiis Antigoni et eius caput abscisum infixumque pilo et circum urbes delatum, indignanti pertulit animo. Verum cum a ruina domus, in qua cenauerat, et incolumis e balneo in quo solus cum puero seruiente lauabatur, nudus irruentium effugisset gladios, letatus quod a Ferora Pappi ducis Antigoni, qui Ioseph interfecerat, caput suscepisset, in regnum rediens Mariannem Alexandri, Aristoboli regis geniti, filiam sumpsit uxorem et animositate repletus, adiutus a Sosio duce antoniano, Ierosolimam obsedit et expugnauit egitque muneribus ut Antigonus, qui triunpho seruabatur in uinculis, necaretur. Inde ut omnis regia soboles auferretur, Aristobolum iuuenem, cui intercessione Mariannis sororis egre sacerdotium dederat, dum per estum cum amicis balnearetur in fonte sepius ioco mersus, opere suo ad ultimum in eodem suffocatum de medio abstulit. Quod Mariannes inpatienter ferens curauit ut de morte Aristoboli pulcherrimi iuuenis a Cleopatra Herodes accusaretur Antonio. Quod tamen auro purgatum est. Ad id enim Romanorum uetus honestas deuenerat ut apud eos fandis atque nephandis aurum preualeret. Restabat enim ut ob quesitum regnum inferis tertia solueretur uictima, Hyrcanus scilicet. Qui cum iam octuagenarius a Babilone ex captiuitate rediisset Ierosolimam, multis ab Herode in necem eius ante temptatis, tandem in conuiuio senex occisus est. Ab huiusmodi homicidiis arma sumpsit in Arabas quos, post multas eorum calamitates, in dicionem suscepit. Hac uictoria tam formidolosus cunctis adiacentibus factus est ut aduersus eum nemo aliquid auderet. Et iam regni sui statum gloriosus uidebatur post labores plurimos fraudes et homicidia firmasse, quem Octauiani uictoria ex Antonio et Cleopatra, cuius ipse aduersus eum partes secutus fuerat, retraxit in lubricum. Sane circumspectus rex, sagacissimo consilio usus, ad Cesarem festinus adueniens posito dyademate tam apte tanque oportune, pro temporis qualitate, orauit ut, non solum ueniam mereretur, sed Octauiani gratiam et amicitiam lucraretur atque illi ab Octauiano non tantum abiectum dyadema concessum, sed ciuitatibus atque prouinciis adiacentibus ampliatus est. Sed cum fere nil supra uideretur apud eum posse Fortuna, per quot illum extulerat gradus, per tot reuoluta uexauit elatum. Nam ante alia eam in rem quam plurimum diligebat seuire coactus est. Mariannes enim egre fratris mortem gerens sciensque et dum aduersus Arabas et dum supplex Romam oraturus iret, mandasse eum amicis, si minus ei pro uotis contingeret, ut occideretur, eum habebat odio et ob id in ignobilitatem eius obloquebatur sepe. Qua de re, ut placet aliquibus, Cyprinne Herodis matris et Salome sororis opere factum est ut ab eodem, tanquam coniurationis aduersus eum noxia, morti miserabibili damnaretur. Alii uolunt eidem ostensum Mariannem formosissimam effigiem suam pictam Antonio in Egyptum misisse ut libidinosum hominem in gratiam suam et concupiscentiam traheret atque deinde in Herodis exitium et ob id in illam, tanquam in hostem, Herodem turbatum, mortem eius imperasse. Verum quecunque fuerit causa, Mariannes non femineo ritu, sed uirili animo atque facie immutata mortem suscepit, esto qui aderant innocentiam suam et eximiam pulchritudinem et eius regiam claritatem miseramque fortunam queruli deplorarent. Quo peracto, cum furor cessasset Herodis, illico suo in loco uetus surrexit amor eumque adeo torquere cepit ut alteri rei quam ululatibus et lacrimis non uacaret, ilIam die noctuque uocans exoransque in tantum ut fere deuenerit amens. Et quia, quotiens filios quos ex illa susceperat uidebat, defuncte memor in nouum trahebatur dolorem, spreta ciuitate sub uenationis titulo secessit ad siluas ibique mestissimus deflens fere in letiferam ualitudinem incidit et delatus in Sebasten iacuit donec ab egritudine curaretur. Sanitate uero recuperata et dolore tractu temporis longo paululum lenito, Romam Octauianum uisitaturus concessit. Quo comiter susceptus, relictis Aristobulo et Alexandro filiis ex Marianne susceptis, in regnum rediit. Ibi cum theatra preter iudaicum ritum construxisset et in eis statuam Octauiani et alias erexisset, multos ex murmurantibus Iudeis ob hoc iussit occidi. Quod odium mira liberalitate sedauit. Nam laborantibus eis fame sumptibus propriis affatim indigentibus oportuna concessit, ingensque templum, ad instar olim Salomonis, ab ipsis fundamentis infra octauum construxit annum. Quibus reassumpta gratia Iudeorum, Romam ueniens honoratus egregie ab Augusto, filios regiis moribus et scientiis imbutos cum alacritate reduxit in regnum, eisque maxima Iudeorum letitia coniuges iunxit: Aristobolo Beronicem, natam sororis sue Salome, Alexandro Glaphiram Archelai regis Capadocie filiam. Nec diu post bec quod Herodes cum ingenti exercitu prosecutus Marcum Agrippam, ad expeditionem tendentem ponticam, illum adeo iuuit ut uictoris Agrippe gratiam meruerit; et post multiplices illi inpensos honores, ab eo eidem multa oppida regno adherentia suo conces sa sunt et oppressis Iudeis per Asyam et Greciam, eo po. scente, suis posse uti legibus ac libertate concessum est. Quibus tot tantisque secundis rebus, qui uno concussus acri fuerat ictu restitutus, non solum felix uideri poterat cunctis, sed beatissimus apud mortales. Et ut nulla ex parte uideretur splendor regius diminutus, in tantum donis et munificentia tam regibus exteris et tetrarchis quam ciuitatibus et populis atque regionibus magnificus fuit, ut diceret Octauianus sue magnificentie romanum solum deesSe imperium. Preterea edificiis mirabilibus tam publicis quam priuatis et sacris atque profanis construendis nemo illi suo euo comparari potuit. Cesaream insuper et Sebasten atque Antipatridam atque Cyprum ciuitates condidit et alias etiam plurimas uariis ornauit edificiis. Sed cum a successuum culmine declinandum foret, crudelitate nimia in miserrimam regis uitam lapsus est. Nam cum Ferore fratri et Salome sorori, Aristobolum et Alexandrum indigne matris mortem ferre et sibi insidiari, credidisset, primo in eorum iniuriam Dorim primam reassumpsit coniugem et Antipatrum filium ex ea genitum illis preposuit, a quo etiam irritatus, accusaturus innoxios Aquilegiam usque perrexit. Verum cum lacrime magis quam uerba filiorum aperuissent innocentiam, eis reconciliatus in Ierosolimam remeauit. Sed breuis fuit gratia talis. Aberat Antipater, aberat Ferora et Salome quibus non ante rediens iunctus est quam, instigante Antipatro, non solum in iuuenes sed in Feroram et Salomen ac alios plures regni nobiles senescentis regis referuesceret ira. Ob quam tortus est Alexander ac uinculis traditus et amici plures tormentis occisi, non nulli ab aula in totum semoti sunt et ipse pauefactus, turbata mentis tranquillitate, fere in insaniam uersus est et passim cruentis cedibus regnum lanians illud, quod honore atque pulchritudine florebat plurima, fere dehonestauit omne seque miserum patefecit ex glorioso. Attamen cum paululum illum Archelaus Capadox mitigasset et solueretur Alexander, infestatus a latronibus Traconitibus in bellum surgere coactus est ac insuper a Sylleo arabe, eo quod sibi Salomen uiduam dare recusasset uxorem, in causam coram Cesare tractus recuperata gratia et damnato Sylleo, obtinuit id posse in filios quod sibi iustum uideretur et faustum. Et in regnum rediens, Heuriclis lacedemonii opera, acris inter eum et filios seditio orta est ob quam, ratus eos in suum excidium uigilare, maximo Iudeorum dolore, Aristobolum et Alexandrum in Cesarea morti damnauit eosque Sebasten missos iussit interimi laqueo. His agitatus curis, ingentior superaddita cura est; nam cum ab orientalibus regibus, qui duce stella Iesum natum adoraturi uenerant, certior factus esset Iudeorum exortum regem, timuit; et cum non rediissent ad eum iuxta promissum relaturi reges, iratus multos a bimatu et infra trucidari fecit infantes ut incognitum forte perimeret, quos inter ex filiis unus fuit. Ex quo aiunt Octauianum Cesarem dixisse se malle suem Herodis fore quam filium. Demum cum peregisset hec et alia plura senex infelix, spectabilem occisorum filiorum prolem prospiciens, ad pietatem, potius in suam perniciem quam interfectorum subsidium uersus, in instigatorem Antipatrum odium omne conuertit et idcirco, sublato Ferora fratre ueneno, Antipatrum seruari iussit; et noxiis infestatus animi cruciatibus, seua atque turpi infirmitate correptus est. Nam cum incessabili et infesta prurigine teneretur et per omnem corporis partem scaturientes uermes assidue glomerari cerneret nec his obstari seu occurri posse medelis et minime Asphaltidis calentes und[as] uel tepentis olei balnea prodesse cognosceret, se mori auspicans, ut suo funeri publice Iudeorum lacrime, cum eis se odiosum aduerteret, prestarentur, nouum crudelitatis genus commentus est. Iussit enim omnium prouinciarum accersiri nobiliores eosque diligenti seruari custodia, Salomi sorori iniungens, uti iam dudum infantulos cedi fecerat, sic, quam primo deficeret, omnes quos seruabat cederentur prouecti; et ne deessent facinori percussores, eisdem legata testamento reliquit. Porro cum eum nimium egritudo torqueret, instituit morte finem torturis imponere et profecto se transfodisset gladio ni Achibius obstitisset amicus. Quod in quenquam infortunium maius exoptes quam ut ex quacunque causa tanto urgeatur dolore ut semetipsum cum acquisitis omnibus perdere cupiat et conetur? Vides quem non Arabum arma, non Iudeorum accusationes, non necessariorum insidie, non mille maris terreque pericula uicisse potuerant, uis morbi uicit, in tantum ut uitam, quam sepe multo redemerat auro, quam parricidiis pluribus, quam amicorum occisionibus, quam summa satellitum armatorum solertia seruauerat, et cum illa regnum summis quesitum laboribus atque seruatum, ultro conaretur abicere. Summa igitur in infelicitate iam lapsus, cum ex opinione sue mortis plurium audisset clamorem atque Antipstrum abicere uincula conantem sensisset, in seuitia perseuerans, quasi de suo aduentu nuntium premissurus ad inferos, iuuenem filium iussit occidi. Cuius post necem et ipse miserabiliter die quinta defunctus, ab Archelao filio successore, magis ob preteritam uirtutem quam ob continuatam seuitiam, honorifice et ritu regio sepultus est. III. Tristes quidam et Tyberii Cesaris atque Gai Caligule iurgium cum Valeria Messalina. Poteram hic in detestationem rerum temporalium et in insanum ac inexplebile Herodis desiderium iure multa subnectere; attamen non ante putrescentis eius interitum finieram et ecce lugubres ex filiis extitere duo, Archelaus uidelicet et Herodes, qui prius Antipas dictus est. Ex his primus anxie querebatur quod sibi, a patre in regnum iure hereditario substituto, Augustus regium dyadema negasset et tractu temporis eum apud Viennam, Galliarum urbem, relegasset exilio ibique longinquus a suis, non longa mora interposita, ex rege priuatus expirasset. Alter uero, qui ante cum Phylippo fratre tetrarcha designatus fuerat a Cesare, demum fratri successor effectus, deflebat se exulem extorremque una cum Herodiade uxore, quam Phylippo surripuerat, apud Hyspanos aliquandiu a tenui pressum Fortuna extremum diem ultimo clausisse. Sed hos inter et alios uaria lamentantes, iurgium fere delectabile, licet obscenum, Tyberii Cesaris et Gai Caligule cum Valeria Messalina aures inpulit meas et in se contraxit animum oculosque. Tyberius quidem Augustus et Gaius, dato habitu aspectuque mestissimi apparerent, uisa inter flentes Messalina, quasi ad quid uenissent obliti, in eam alternis uicibus uerbisque atrocibus inuehere incepere; et primo Caligula: «Quid – inquit – obscena libidinum hyatrix huc Messalina uenisti? An uisura flentem Emiliam Lepidam, dolentem Liuiam Medullinam, queritantem Plautiam Herculanillam, repudiatam Elyam Petinam, quasi gaudens quod tibi, re ceteris sobrius, senex Claudius orbi imperitans, cesserit? Aut Drusum piro strangulatum et Claudiam ante limen matris expositam, priuignos tuos, ut ex angustiis exosorum aliquid uoluptatis summeres? Seu potius soporiferas herbas papauera opiumue et medicata uina ut occupantem libidines tuas Claudium non alto somno demersum, sed fere exanimem redderes?». «Non equidem» subsecutus confestim Tyberius: «Iam nouisse potuit ingurgitatorem illum egregium, esto titubantem, celicolis, Agrippine meritis, iunctum esse et ambrosii nectaris una cum Ioue amplissimos calices haurientem. Verum uiget adhuc eius insatiata prurigo, qua persepe nocte in una adulteris innumeris se subegit et potius fessa labore quam contenta concubitu, ueste in aliena petitas cellulas noctu ultima reliquit. Edepol lupanaria aut fornices locum hunc esse arbitrata est et multos uenientes aspiciens iam secuta, impudens mechos repertura suos accessit. Sed erras, uorago inexplebilis; si nescis, miseriarum locus, non luxuriarum hic est». At illa firmiori uultu et oratione integriori, quam putes illecebri fuisse mulieri, aduersus exasperantes hos inquit: «Locum et qui ueniant et causam, etiam uobis tacentibus, optime noueram, sed ut impium mee fortune casum, quod a clarissimi patris Barbati Messale ac ab imperiali thalamo in turpissimam mortem ac indelebilem infamism conciderim, ut deflerem ueni. Ast dum uos audio uideoque tristes nec mea sorte candidiores exuisse uitam sentio, iam minus misera, postpositis paululum lacrimis, uestris sermonibus impauida uices reddam. Etsi erubescam, non inficiar: lasciua luxuriosa adultera et concubitu plurimo semper auida fui, quod quidem, quantumcunque multum habeat criminis, non tamen aliquali caret excusatione. Memini et meminisse iuuat percontanti Barbato de natiuitate mea mathematicum respondisse: “Dum hec tibi, Messala, nata est, gemina Latone proles in uestrum orbem chelibus detenta surgebat ab infero, quam hostem tenens Orionis Athlantiades sequebatur celique medium hiulco Draconis capiti Martique suo iuncta Cytharea tenebat et suis in Piscibus Iouem atque infelicem cum Ganimede senem celi uertigo in noctem profundissimam rapiebat, quibus agentibus, omnis etherea compago ruere uidebatur in Venerem”. Celo igitur urgente in hoc nata sum et si abominabile facinus, naturale tamen est, et esto uelint et uere uelint aliqui posse hoc forti animo superari, defecisse femellam excusabit Alcides cui, etsi illud humeris substentare concessum sit, uiribus tamen superare negatum est. Ea igitur ui qua et Hercules uicta sum. Verum si Affricanus Scipio aut Marcus Cato obiecissent quot obicitis, uel ego me Sulpitiam Fuluii Flacci coniugem seu Orgingontis uxorem aut antiquiorem illam Lucretiam dixissem, et ego tacuisse debueram et uos iuste iurgia inicere poteratis. Sed quid uos, queso, Iulie diuine stirpis opprobrium, laceratis? Et ut pariter in ambos reiciam quod in me obicitis ambo, uolo memineris, inepte iuuenis, et Germanici piissimi patris indigna proles, apud quoscunque notissimum esse quid, honestate consanguinitatis abiecta, a damnabili luxurie tue ardore tractus, in Agrippinam Drusillam Liuillamque, ex ambobus parentibus sorores tuas, egeris et quid potisti: me in Drusillam; nec latet uos quid in honestissimas matronas, nunc sub coniugii specie, nunc ui sepius egeris, etiam cernentibus uiris quos, una cum uxoribus, in conuiuiis aduocaras proditor. Sed quid istud? Ego medicata uina ingurgitatorio Claudio apponebam ut in somnum soluerem; tu uenena undique congregaueras ut in mortem humanum genus omne dissolueres. Ego sopitum Claudium cupiebam, ut licentius ardori uacarem meo, tu (nec dicere ueritus es) ciuibus cunctis tuis caput cupiebas unum, ut ictu posses uno seuitiam complere tuam. Tu sepe questus es tui principatus tempora fame publica peste uel strage non insigniri. Quibus inspectis, princeps optime, qui te patrem dicebas patrie, cum hostis esses, non adeo insolenter et inconsiderate in me miseram insurgere debueras. Profecto Gai equissimum est ut quis ignominiam suam purget antequam alienas accuset; sed te resumptura aliquando, in spurcissimum istum senem toto trahor affectu. Et dicas uolo, Tyberi clarissime, qui tanta tanque accurata dicacitate meas momordisti ineptias; numquid e memoria tua ceciderit insula Campanie Caprea, apud quam secessum et latibulum ociorum tuorum elegeras, imo officinam obscenitatum tuarum condideras? O obiurgator libidinum muliebrium strenue, nonne monstruosarum laSciuiarum spintrias exornasti? Nonne exquisitis undique meretriculis atque lenonibus et quibuscunque noui et inauditi concubitus repertoribus, quos tu spurelos uocabas, exornatas complesti, dum auidus turpitudines commixtionum suarum spectares effeti corporis tui uires in neruum consurgerent ne, te sine, tot enormia patrarentur? Nonne, spurcissime senex, nemora antra et loca semota siluestria per omnem insulam quam tu, non dignus humano consortio, fere solus incolebas, caueis atque locellis incestuose ueneri aptis, uariis suffragantibus aminiculis, impleuisti et feminis ephebisque replesti, ut passim tendens id cerneres ageresque, si suppeterent uires, quod michi iuuencule mulieri obicis iam fecisse? Ego lupanaria noctu clam aliena palliata ueste urens exquirebam iuuenis; tu per diem omnem palam senex frigensque incolebas caueas. Pudet me scelestam feminam referre quod te, princeps inclite, pisciculis adhibitis tuis, commisisse non puduit. Quid ergo te non antea prospectasti miserrime quam michi adulteria obiceres mea? Aduertisses liquido in te dixisse quod michi obiecisse putabas. Sect si forsan probra hec uelletis refellere, asserentes honestarum matronarum unicum esse thesaurum pudicitiam eoque petdito in recuperationem frustra sudetur, quod hominibus non contingit, nec ob id infamiam consequantur ex quo plurimum mulieres efficiuntur infames, haberem quid ad hoc in uos dicerem si longius loqui uellem; sed absit ut fatear quod ulli licent ulla de causa absque infamia in uirtutes agere. Sed si sint qui concedant, non hoc tantum scelere rei estis, cum summa et inaudita fere perfidia laboretis. Et ut pretermictam, Tyberi, iuuentutis tue inertiam et circa potationes ocia, quibus meritis uocabaris Biberius Caldius Mero, et ob desidiam secessus in Rhodum, ad insatiabilem sitim, quam sanguinis ex innata animi tui nequitia habuisti, et ne uerbis testimonio caream, uolo te circumspectes et ante alios Gaium Asinium Gallum, splendidum urbis nostre facundie oratorie lumen, quem tu, nulla alia tractus causa quam mentis seuitia, post diros plurimosque cruciatus euiscerari iussisti. Volo prospectes Vouonium illustrem Parthorum regem, seditione suorum regno pulsum, non solum tam gtande infortunium execrantem, sed quod inexplebili auaritia tua, cum in fidem romani populi aufugisset Antiochiam, ibi primo ingenti thesauro a te priuatus et factus, ex rege ditissimo, mendicus et exautoratus homo sit ac inde crudelitate tua truci morte reacquirendi regni spe nudatus excesserit. Et si ulterius oculos porrigas, Agrippinam nurum tuam miseram flentemque atrocitatem tuam uidebis, eo quod innocentem eam accusare ueritus non sis, se nunc ad Augusti statuam, nunc ad exercitum fugam parare et ob id a te apud Pandateriam relegatam. Quo insuper a centurione eam adeo uerberibus affligi fecisti ut oculo priuaretur uno et demum, dum tua fastidia ac crudelitates morte effugere conaretur et mortem inedia quereret, inuidens eam uite breuitate longitudinem iniuriarum tuarum effugere, ui cibum per guctur eius impingere animamque fuge destinatam seruare frustra conatus es expertusque mulieris ingenio te multis posse mortem, etiam renuentibus, dare uitam nolenti nemini, cognouisti. Compatior ecastor in mediis miseriis meis Neroni atque Druso Germanici filiis huiusque infandi iuuenis fratribus, quos tibi sibique post tergum cerno sua fata gementes, sientes se ob inuidiam a te sumptam, eo quod pro eorum salute uota suscepta sint, primo uariis conuiciis laceratos, demum literis nequiter senatui accusatos atque, te agente, hostes rei publice iudicatos; tandem seuitia tua ad id deductos ut Nero, in Pontia insula relegatus, inedia moreretur, Drusus in parte palatii, ut quidam ferunt, timore laquei et unci a carnifice demonstrati seipsum occideret, esto ipse acerbius clamitet, sibi slimentis subtractis omnibus, ad tomentum e culcita tractum manducandum illum coegeris. Extremo, cum apud alios odia cum morte secedant, mortuorum fame reliquias adeo dispergi fecisti ut, ad tumulum exhibendum defunctis, nunquam possent ab aliquo colligi et michi, quasi facinora tua ignoranti, inueterate dierum malorum, obicis boletos et pocula. Dic queso, cui dubium est quin Germanicum, Drusi filium, nepotem, imo etiam adoptiuum filium tuum, tam bello conspicuum ducem, tam rei publice utilem, tam plebi patribusque dilectum, per Gneum Pisonem, tum Syrie prepositum, ueneno necaueris? Et Drusum fratrem tuum pariter, cuius tu cadauer tanta cum humanitate prosecutus es? Ego uirum decipiebam poculis, tu fratres nepotesque et filios surripiebas ueneno. Ego inertem ludebam, tu solertissimos occidebas. O dira pestis et merito feralibus uerbis execranda, fratrem in fratrem seuire, quibus etiam antequam nascerentur unus fuit et idem sanguis, pater unus et genitrix una, dum nati idem patrii lares par eorum parentum cura conuictus mores et disciplina eadem et, ab ipso uite exordio, amicitia inchoata. Belue non uno gestate utero, sed una iuncte specie, se inuicem ab exteris seruant illesas. Homines, quibus data ratio est, sinamus in alios, sed in fratres etiam exasperare animos, exercere seuitiam non uerentur. Sed ad te redeo, cuius truculentias si narrare uelim, omnes deficient uerba. Insurgat et dicat Seianus, quem tu deiectis eius statuis excarnificatum uncisque tractum in Tiberim proiceretur iussisti. Adueniant qui ad seuitiam tuam complendam, apud Capreas e rupibus post uaria tormenta in precipitium dati sunt. Michi quippe satis est paucis ostendisse quia te nouerim, quia tue animi iniquitates sint, mee corporis; tue excogitate, mee coacte; tue humano generi toto damnose, mee, ignominia pudoris feminei sublata, nemini. Ego principis iussu confossa, tu inter lenones et meretriculas obscenis in fornicibus, marcido confectus senio, in uenerem pronus et frustra cupiens cecidisti. Quid ergo inquies in mulierem? Commune omnium uitium luxuriam obicies. Sed eo telo quo te, senex libidinose, carnifex pupugi, hunc insolentem iuuenem libet iterato configere. Ubi nunc, queso, Gai, illa tua ridenda atque detestanda et inanis gloria, qua te deum, mortalis et immanis fera, adhuc fingere ausus es, qua templa confici, statuas poni, hostias mactari, uictimas offerri, preces porrigi, nomen inuocari tuum et ab hominibus adorari passus es; imo renuentes minis et indignationibus in amentiam cogebas tuam? In hoc, ut cerno, lapsa est ut inter miseros a te mea luxuria detestetur. O lepidum capitulum, tam repente ab altaribus, e celo, ex deorum contubernio medios inter gladios te rite trucidantium et inde in miseriarum locum ad Messalinam corrodendam deiectus es. Credo Castorem atque Pollucem, quibus medius residebas, te nouum inquilinum ex possessione sua ueteri eicere ac existimo Iouem Capitolinum te nimis suam uerbis exasperantem ignauiam longius tolerare nequisse. Quis, oro, deorum Mercurius aut Mars seu Minerua te eius auulsit ab auribus? Mehercle immerito factum est; nam postquam sures suas completas consiliis feceras teque ipsum aliquando retrahebas in rei publice commodum et nominis tui decus perpetuum, surgens in Neronem fratrem tuum, nil tale timentem, ut aiunt aliqui, gladios expediri iussisti sic et in Sylanum socerum sic et in Ptholomeum, Iube regis filium, tibi ex Selene, Antonii filia, consobrinum, sic in senatores plures, sic in consulares atque pretorianos uiros, sic etiam in romanam plebem in quam horreis firmatis quandoque famem Erysichthonis indixisti. O preclarus patrie pater, sic enim predilectione nimia cernimus in filios agere genitores ut necentur fame certa potius quam fortune dubie reseruentur! Iouisne an Iunonis regine fuit istud consilium? Veneris genitricis fuisse arbitror, ad captandam beniuolentiam subditorum inpensum. Hec eadem egit, existimo, ut patres ad prospectanda filiorum supplicia inuitos traheres, ut innocuos nocuosque feris obiceres, ut rei publice temporibus tuis commoda lueres, ut libellos illos spectabiles post necem tuam a Claudio meo compertos. scriberes, piis insignitos titulis, cum uni Gladius, alteri Pugio nomen esset, tue clementie testes egregios. Sed uidere dii, quos tu uesania calcabas tua; et magis aliorum innocentiam quam que merueras supplicia intuentes, ut confodereris facile permisere. Verum cum tanto non uidearis adhuc attritus supplicio, uolo sinistram uersus tuam intuearis: uidebis equidem Cesoniam tam tibi dilectam, centurionis exenteratam gladio flentemque Iuliam tuam Drusillam parieti illisam, ne semen aliquod ex te genitum superesset. Et ut cetera taceam, precor dicatis, infelices homines, imo siluestres.onagri, diuine Cesaree domus dedecus sempiternum, que uos, fetidis cadaueribus derelictis, cepere sedes? Permisitne nauta Caron uos nauem conscendere? Potuitne cum patientia iudex ille Radamantus et criminum cognitor Minos uos audisse? Potuitne trux aliquis uestris sceleribus satis dignas excogitare penas? Non equidem Flegeton, non Stigia suffecit palus; Furiis ipsis et Plutoni abominabiles estis et omni Tartaro uestro conspectu penas infligitis. Abite igitur, infaustissime belue, eam quam meruistis in crucem et uos ipsos docete uestra prius expiare facinora, quam morsus infigere alienis». Hec cum illa infracta quadam uiuacitate narrasset et ego, non solum absque tedio, sed summa cum delectatione eleuatis audissem auribus, truces homines confusi et illius uictoriam taciturnitate pandentes, pinnulis obtectis capitibus, iam recessum parabant ambo, dum superuenit longe alter, quam cum lauream inter citharistas assumpsit orbis monstrum et non ante similis uisa belua, Nero Claudius Cesar, quasi memoria suorum scelerum positurus silentium alienis. Cuius quoniam tam grandis lapsus fuit uti fuerat ascensus, ut de se scribam seriosius ordo sumpti laboris obtinuit. IV. De Nerone Claudio Cesare. Enobardorum familia Rome ex gente fluxit Domitia, Lucio Domitio Enobardo dante principium. Que et magistratibus atque triunphis clarisque coniugiis fulgens successione plurima, ad id uenit ut ex Lucio Domitio et Agrippina sorore Gai Caligule Nero Claudius nasceretur. Qui ut in sublime tolleretur et matris astutia et Fortune benignitas operata est. Nam cum trium annorum infans patrem aque intercutis morbo laborantem perdidisset, Agrippina mater eius, a Gaio tunc principe in exilium relegata, sub duobus pedagogis apud Lepidam amitam suam, fraudatus etiam tertia parte bonorum, quorum patris heres remanserat, satis tenui fortuna nutritus est. Demum, imperante Claudio, reuocata ab exilio Agrippina, ut reor, Germanici aui memoria plurimum auctus est, in tantum ut, tanquam Britannici emulus, a Messalina temptaretur occidi. Verum ea iussu Claudii obscenitate adulteriorum suorum perempta, blanditiis Agrippine Palladiique liberti opere actum est ut illam Claudius Cesar eius amore incensus, a subornato ante senatu coactus, uxorem duceret, cum nullo maiorum exemplo ex germano fratre neque tunc ducere liceret. Nec post multum cum iam undecimum annum ageret Nero seu, ut uolunt alii, tertiumdecimum, Agrippine matris opera a Claudio in filium adoptatus est, in quam a familia Claudiorum nemo ante susceptus fuerat qui ab eorum exterus esset origine et Anneo Senece clarissimo uiro atque apprime erudito commendatus. Porro cum pubertatem actigisset, Octauiam Claudii ex Messalina filiam duxit uxorem. Nec diu Agrippine fraude Claudius ueneno periit sumpto, boletis, quibus plurimum delectabatur, ut arbitrantur aliqui; et eius occultata morte, neglecto Britannico, Nero decimumseptimum annum agens, assumpsit imperium. Cuius circa initia laudandis facinoribus se principem optimum exhibiturum promictens plurimum fauoris promeruit. Ex puero igitur paupere et priuato adolescente, ad culmen perituri orbis euectus, regibus etiam imperauit zo tanteque maiestati fulgores quosdam addidit. Nam liberales artes etate puerili fere omnes mira celeritate suscepit et cum ingenium promptissimum ad oratoriam disciplinam capessendam et phylosophie sanctissima documenta manifestis haberet inditiis, a cognitione oratorie artis a Seneca sublatus est, quorundam iudicio, ut illi solus gratus existeret. A phylosophia uero Agrippina remouit, muliebriter imperanti phylosophiam aduersam esse confirmans. Poesim, in quam se profundissime dedit, si perseuerasset, adeo assumpsisset, ut iudicio plurium inter alios euasisset clarissimus, uerum non adeo omisit quin multa et prompte componeret carmina uolens et poema etiam quoddam, de quo adhuc extat memoria, in Clodium scilicet Pollionem, pretorium uirum, scripsit, cui fuit titulus Luscio. In pingendo atque fingendo precipuus in musicis egregius tam uoce quam fidibus fistulisque aurigandi equitandique peritissimus, robustus corpore et in quibuscunque certaminibus promptus et audax atque subsistens. Et cum cupidissimus eterni nominis esset, amplissimos sumptus edificando consumpsit. Nam dum parietibus famam potius crederet quam uirtuti, Rome mirande magnitudinis domum trium milium passuum ambitus habentem, uel plurium edificari fecit, quam primo Transitoriam nominauit; inde igne consumptam restaurauit inpensius eamque, pro Transitoria, appellauit Auream. Intra quam non uiridaria tantum, non claustra, sed arua uineta et rura siluasque disposuit atque stagnum permaximum introduxit et pecorum omnium fere specierum atque ferarum et piscium numerositate compleuit, tecta autem aureis laquearibus exornauit, cenacula et cubicula tabulis eburneis auro gemmis et carissimis conchis mirabili decorauit artificio et alia plurima potius ad libidinem quam ad pulchritudinem magnifica superadiecit. Apud Baias, quo delectabatur plurimum, eo quod locus non patiente natura potabili careret aqua, uicinam Miseno piscinam construi fecit magnitudinis inuise, in quam per aqueductum ex cocto lapide constructum per pilas arcusque quadraginta sex milibus passuum uel amplius tractum a Sarno affluentissime aques deduci fecit. Fecit preterea montes fodi et subterraneas ac nauigabiles uias a lacu Auerni Hostiam usque excogitauit posse perducere. A quibus paludibus Pontinis impedientibus destitit, seu, ut uolunt alii, ut fossores Cartaginem micteret Didonis reperturus thesauros, sub diruto quodam monte absconditos. Fecit insuper fieri ex ere fuso statuas altitudinis inuise ex quibus adhuc non nulla uidentur fragmenta. Similiter et alia plura. Sed quid uirtutes et magnalia eius extendam? Neminem credo optima fortuna sua fedius abusum Nerone et, ut satis apparet, perspicacissimum illi a natura concessum ingenium a pingui coinquinatum fuisse substantia, a qua, ni constantissime mentis homo sit, facile decipimur omnes. Sic etiam reor urgenti peruersissimis moribus nemini in contrarium tam diu fuisse indultum. Is quippe renouatis ludis et aliquibus ex nouo constitutis et moribus ciuium aliquantulum emendatis legibusque utilissimis conditis et amplissimis muneribus plebi patribusque concessis, quasi huiusmodi rebus suum firmasset imperium, sensim in miram et abominabilem petulantiam decidit. Nam, posita imperatoria maiestate, absque rubore aliquo, quasi maximum peracturus rei publice commodgm, non solum coram cantauit atque cythara cum greculis et egyptiis histrionibus decertauit, quin imo, quod turpius est, sepissime inter scorta totius Urbis et lixas ganeosque quam docte psalleret ostendit. Aurigauit et sepius ac heroum tragedias fingens mimorum more saltauit in scena, plebe spectante, et obtenta uictoria, nouo ritu, uti reuerteretur a Sarmatis, Urbem triunphans intrauit. Nec minus aliquando, dum dies isset in noctem, mutato habitu tabernas et lupanaria et inhonesta quecunque loca, non absque periculo suo et aliorum iniuria, discurrere ac intrare et turpia quecunque agere impudenter et sepe consueuit. Quibus perseuerans, omni uerecundia pulsa, palam etiam factitare orsus est. Et cum in gulam et luxuriam totum se precipitem dedisset, epulas a die medio in profundissimam noctem assiduis deducebat ingurgitationibus. Et Hostiam seu Baias dum uagus expeteret, passim per litus omne suo iussu taberne atque insignes ganee, eduliis potionibusque conferte, uariis locabantur in locis, nec non et institoria nobilium matronarum, a quibus transiens ut appelleret inuitari iusserat. Ad quas impudice non nunquam nec absque fetida matronarum nota diuertisse certissimum est. Et esto sibi primo Octauiam, inde Poppeam Sabinam et post has Statiliam Messalinam habuisset uxores et ingenuorum iuuenum atque nuptarum et uirginum concubitu abuteretur continue, non tamen ueritus est uestali uirgini Rubrie ad incestum patiendum uim inferre etiam manifeste. Et, quod turpissimum est et forsan inauditum, Sporum quendam, cuius amore tenebatur inepto, dum exsectis testiculis in muliebrem naturam reducere conatus omnes exposuisset, frustratus, ut potuit, augustarum ornamentis excultum celebri nuptiarum festo duxit uxorem. Nec istud satis in suum dedecus fecisse fuit; uerum in opprobrium ytalice lasciuie per conuentus omnes Grecie illum tanquam mirum et optabile sue felicitatis bonum in spectaculum, duxit. Nec abstinuit quin et ipse palam Onpharo liberto cuidam, uir tanquam femina, nuberet nocteque prima scelesti concubitus more uirginum querulos emicteret eiulatus, quasi eius uiolaretur uirginitas. Sed quid circa hec insto tam turpia? Quid de eo credi poterit cuius tot et tam ingentia fuerunt illecebra ut inueniantur qui credant eum etiam in matris concubitu lasciuisse? Quibus tam detestandis facinoribus (posita prodigalitate, qua aureo rete purpureo tracto fune piscari solitus erat, et ueste nulla bis indui atque in punctum quadragenis sextertiis aleam luderel pedesque mularum uehicula trahentium seu lecticas suas gestantium soleis roborare argenteis et alia plura profuse nimium facere) immiscuit auaritiam et atrocitatem. Nam preter alia que questus genera plurima atque turpia adinuenit, templa deum tam ciuilia quam forensia uiolauit et deorum simulacris auro argentoque confectis donis ornamentisque reliquis sacrilegus priuauit. Postremo asserens se offensum deformitate tam ueteranorum edificiorum quam incompositis uiarum circuitionibus Urbis, ut in melius pulchriusue reformarentur, Romam omnem cremandam igni concessit et sex diebus noctibusque septem, audente nemine rebus suis inferre subsidium, ex turri Mecenetiana halosim Ylii decantans, letabundus conspexit incendium. Quo sedato, cum nulli liceret colligere rerum suarum reliquias, ipse ruinas incendii terebrantibus assistens, fusos igne colligebat thesauros. O quot deorum edes, quot ueneranda templa, latinis punicis macedonicis asyaticis gallicisque et aliis ornata uictoriis, quot nobilium domus, quot publica theatra, quot statue ueterum aut collapse aut absumpte sunt! Que plura? Cum his tanta insuper exarsit seuitia ut nemo sui securus usquam, nedum noctibus, sed uigiliis consistere posset. Nam inter alia damnanda eius facinora, Britannicum fratrem suum Claudii filium non, ut quidam putant, metu ne sibi quandoque ob genitoris memoriam dominium auferret, uerum inuidia uocis que illi audientium iudicio ad cantandum uidebatur iocundior, ueneno a Locusta confecto sustulit. Matrem, cui principatus initio fere rem publicam omnem commiserat, non ualentibus benefitiis suscepti imperii nec infandis contuberniis nec strictissimis geniture uinculis, eo quod acrius illum ex sceleratis operibus suis corriperet, ante omnia illam omni priuauit honore regiminis, inde nudam, edicto posito ne quis eam susciperet, noctu ex Palatio expulit; tandem, pauore correptus ne, cuius opera principatum susceperat eiusdem deponeret, frustra uenenis intercipere illam, inde machin[a] in eam casur[a] uite eius insidiatus est. Postremo ficto uultu reconciliatus eidem, eam a Roma, seu ab Antio potius, Puteolos aduocauit et inde Baias, ad eius quinquatria celebranda, ut eius precepto imposita naui solubili absorberetur ab undis. Qua haud longe Baiolos fracta, fluctibus fere sublatam, in quam deuenerat uillulam misso decurione, iussit occidi eamque mortuam ut uideret occurrit, non solum potens factus siccis genis suum aspicere scelus, sed et auide membra iacentis tractare manibus, nunc hec circumstantibus amicis laudans, nunc illa uituperans; et cum in tam nephando ministerio sitis aduenisset ministro, cruentus prospectansque potauit. Octauiam uxorem, Poppee Sabine captus amore, dicens eam sterilem, cum maxima senatus ac plebis indignatione dimisit, quin imo, cum pudicissimam dixisset adulteram, eam relegauit in insulam et cum occidi fecisset, confestim pelicem Poppeam illi superinduxit. Inde cum iam Poppeam calce interemisset, Antoniam pariter Claudii principis filiam, quod ipsius nuptias renuisset, fecit exanimari. Quid ex propinquis omnibus dicam? Ex quibus unicum non seruauit nec tantum abstulit, sed uariis excogitatis tormentis illos excarnificatos mori coegit. Inter quos Aulus Plancius, iuuenis strenuus, cecidit, eo asserente hunc a matre dilectum eique ab eadem promissum imperium. Similiter et priuignum Rufium Crispinum impuberem ex Poppea natum qui, dum piscaretur, suo iussu in mare demersus est. Sic et Marcum Anneum Lucanum, Lucii Annei Mele filium, dum eum Pisoniane coniurationis reum conuictumque diceret, ut medico ad incidendas uenas brachium exhiberet coercuit. Sic et Senecam facundissimum senem preceptoremque suum, nulla reddita causa, ad incisionem uenarum uenenumque sammendum inpulit. Sic et Cassium Longinum, sic, ne passim cunctos referam senatores ac nobiles urbis plurimos, sub diuersis accusationum titulis trucidans cedibus assiduis in immensum pro libito grassatus est. Et, ne omiserim, Simonem Petrum et Paulum Tharsum, sanctissimos homines ac sacre christiane religionis principes et doctores, cuiusdam nigromantici malefitiis fascinatus, cum quibusdam sequacibus, quasi noue superstitionis suasores, indigna morte multauit, eos asserens pridiani incendii, quo Roma assumpta est, reos. Nec desunt qui asserant eum polyphago cuidam egyptio, ritu bestiali crudas carnes et quicquid apponeretur mandenti, uiuos homines decerpendos edendosque apposuisse quandoque. Sane quid miramur si homo truculentus homines paruipenderet, cum deos quoscunque uilipenderet ultro atque rideret? Quorum omnium atque religionum adeo spretor fuit permaximus ut, preter egyptiam Ysidem, nullum coleret, cuius etiam post tempus deitate contempta, urina et spurcitiis ymaginem scelestus proluit. Sed quid plura? Patiente tam diu Romanorum socordia Neronis ignauias, ab exteris illi in ruinam meritam lubricum inchoatum est. Nam cum iam multis exosus et contemptui esse cepisset, Britanni se romano subtraxere imperio; Armenia, non absque maxima romanorum soci rum cede missis sub iugo legionibus, in suas abiit leges. Et demum sub Iulio pro pretore Galliarum facta defectio. Postremo sub Galba Hyspanie desciuerunt. Quibus sic passim succedentibus, cum a lasciuis suis operibus Nero more ueteri non desisteret, uariis a senatu conuiciis laceratus, qui toto nuper minabatur orbi in pauorem incidit ac dum expeditiones permaximas in Gallias Hyspaniasque fingeret nec aliud preter uerba faceret et consuetis instanter uacaret, indignantes Romani, uti eorum moris est, quibus ad ueritatem propalandam coram deficit animus, iniuriosa carmina ac alia detestanda suis ymaginibus ac statuis apponebant occulte. Inde licentius enormia multa dicere incepere clamantes in triuiis uerum Domitii patris eius dictum, dum ob Neronis natiuitatem ei congratularentur amici, nil ex se et Agrippina nisi detestabile et publicum malum nasci potuisse. Quibus satis illi palam factum est que aduersus eum mens haberetur ab omnibus. His atque somniis et prodigiis ab eo sumptis perterritus, de morte anxius putauit sumpsitque a Locusta uenenum, quod postquam aurea in pisside seruandum locauit, uariis distrahi cepit angoribus et secum nunc ad Parthos fugam commendans, nunc supplex Galbam petere, nunc pro rostris senatum popolumque romanum orare et de preteritis ueniam poscere. Demum dubiis hinc inde distractus curis, cum deliberationem in crastinum seruassλt, in somnum profundissimum mersus est; tantum etenim adhuc in eum poterat uetus ignauia ut in rebus tam pendulis auderet se credere somno. Sed cum circa noctem mediam expergefactus aduerteret stationarios abiisse milites, per quosdam ex seruulis necessarios uocari iussit. Verum cum nec uocati uenirent nec missi reuerterentur, cum paucia nocte frustra omnium amicorum fores pulsauit. Et sic requisito cubiculo, inueniens cum omni suppellectile ac pisside ueneni custodes abiisse, in furorem uersus ut feriretur unicuique ex assistentibus orans, iugulum prebuit. Quod cum nemo uellet peragere, dolens quod nec amicum haberet nec hostem, timens auidusque quietis, offerente Phaonte liberto suo in eius suburbanum secessum, cum iam nox iret in diem, nudus pedibus tunica tantum tectus adoperto capite et facie sudario uelata, comitantibus quattuor, equum conscendit et inter Salariam et Nomentanam uiam iter faciens multa aduersus se ex occurrentibus audiens, eo uenit quo ceperat iter et dimissis equis, non nisi protensis ante pedes uestibus per harundinetum tendens, haud longe a uilla consedit, in quam ut clam intraret quadrupes factus per angustias effosse cauerne in cellulam quandam se recepit. Ibi uero, ut se Romanorum ignominiis eriperet, foueam ad sui corporis magnitudinem fieri iussit gemebundusque oportuna curando funeri parari precepit. Inde certior factus se, tanquam rei publice hostem, a senatu damnatum et ad supplicium queri, cum sepius in cassum suasisset astantibus ut, preuia alicuius eorum ac uoluntaria morte, ad eandem prouocaretur et ipse iam strepitum querentium sentiens, pugioni superincubuit proprio. Verum cum incumbenti ac fere iam exalanti superuenisset missus centurio et nequicquam temptaret, adme tis uulneri laciniis, coercere sanguinem manantem et respondisset interroganti quid peteret, illum ad rem publicam reducendum et spondisset auxilium, nil aduersus spondentem dixit quam «sero» et «hec est fides»; et hoc in uerbo immixtam sanguine fetidam animam expulit, maxima quidem omnium Romanorum letitia. Ab Egloga uero alexandrina nutrice sua et Accia concubina ueteri Domitiorum monumento parua cum inpensa sepultus est. V. Afflicti quidam. Paucis a Neronis ignauia absoluto, plures astitere miseri. Quos inter Eleazarus erat israelita mestissimus, quod ex latronum celebri principe excarnificandus diris cruciatibus a Felice, Iudee preside, Romam transmissus sit. Inde ex ortis Argi cruentus Sergius Galba ueniebat et, dum stemata sue nobilitatis, officia insignia, preclara connubia, successus prosperos et ascensus ad culmen romani principatus multis recitasset cum lacrimis, Fortunam instabilem, opere cuius aiebat se cesum caputque suum a gregario milite Othoni hosti delatum et ab eo calonibus lixisque concessum, ultimo redemptum a Patrobilo, Neronis olim liberto, et eiusdem patroni sui inferias deiectum, eo quod suo iussu in Neronem arbitraretur animaduersum, execrabatur. Hunc sequebatur iuuenis Piso Licinianus deflens quod, eo quod a Galba in filium adoptatus, in acerbissimam mortem innocuus ex spe altissima tractus sit. Nec non moderatius tamen Otho Siluius querebatur quod cede Galbe iam princeps, fusis suis exercitibus a legionibus legatisque Vitellii, desperans linquensque apicem tam grandis dominii in se ferrum impegerit manu sua. Quibus iunctus erat et ipse Vitellius uino madens adhuc, quem, quoniam ignominiosius ceteris uitam et rem publicam reliquisse contigit, addere reliquis uisum est. VI. De Aulo Vitellio Cesare. Aiunt aliqui ex Fauno rege Pici filio ac nepote Saturni et Vitellia nynpha progenitos fuisse Vitellios. Alii a quodam ueteramentario sutore et a Luceria, Apulie ciuitate, Romam uenisse Publiumque Vitellium ex eis primum romanum fuisse equitem et res Octauiani Cesaris procurasse; ex quo constat Lucium Vitellium cum fratribus natum a quo demum et Aulus Vitellius natus est. Hunc scortis Tyberianis immixtum fuisse credunt et Capue pueritiam et adolescentiam adeo inhoneste duxisse ut cognomine Spintrie notaretur et corporis formeque decentia patri ad honores primos strauisse gradus. Quibus labefactatus infandis, post Tyberii mortem aurigandi gratia Caligule beniuolentiam meruit. Sic Claudii alee ludo familiaritatem adeptus est et Neronis, morum turpium conuenientia. A quibus honores amplissimos et sacerdotia uolens obtinuit. Attamen, seu quia profusus nimis in sumptibus atque lasciuiis, seu parcus moderatusque in lucris, quod minime de tam detestabili iuuentute crediderim, fuerit, seu tam grandi ante egestate detentus ut uix ex extortis prouincialium donis alienum es potuisset integre soluisse, incertum est. Hoc constat, imperante Galba, preter spem in inferiorem Germaniam ad exercitum iturus, deficiente uiatico, unionem matri ex auribus abstulit et publicano traditum pecunias inuenisse. Qua stipe tam parua iter, quod omnibus ad culmen illi uidebatur clausum, aperuit. Nam nil tale opinans, ab exercitu aduersus principem irritato precipua cum beniuolentia susceptus est; quam ob rem spem celsitudinis summens, cum deessent munera, indulgentia sordium exercitum in suam gratiam confirmauit. Qui, nondum mense peracto, illum consueta in ueste e cubiculo raptum, imperatorem summo cum fauore omnium salutauit et in spectabilem imperii notam diui Iulii gladium, quem ex Martis delubro sumpserant, porrexerunt. Is uero, iuncto sibi superioris Germanie exercitu, audits iam Galbe cede, aduersus Othonem nomen imperii occupantem, multiphariam diuisit exercitum. Quem cum sepius a suis legatis fusum et uoluntaria morte peremptum audisset, triunphalibus ornatus Romam tendens ciuitates intrauit, Urbem uero paludatus et ferro cinctus ac armatorum stipatus caterua equitum intrans, ad suam exaggerandam gloriam sumpsit consulatum perpetuum neglectaque religione ueteri in die Alliensi, detestabili semper Romanis, maximum pontificatum assumpsit. Quid ea tempestate poterat amplius expectasse mortalis? Ex Tyberii scorto urbis domine imperator, triunphator ex auriga et a ludo slee moribusque nephandis pontifex maximus sublimatus est. Sic igitur ex humili euectus loco, quasi non oportuna uirtus, non uigilantia, non circumspectio sit, nisi ut ueniamus ad apicem, ea se proluit labe qua et predecessores; et in segnitiem lapsus, quasi cuidam optimo uiuendi genere, gule sese ultro concessit atque uoracitati; et cum non sufficerent sumptuosissime commessationes cene atque conuiuia, quibus apud uarios et sepissime toto uacabat studio, mediis etiam in sacrificiis et inter altaria occupatus, semicoctas ex popinis raptim rapi carnes seu diei preteriti semesa fragmenta portari iubebat et pontificalibus ornatus infulis hiulco et quasi insatiabili gucture ferino ritu deuorabat apposita, crebris atque maximis potationibus capacissimum uentrem complens, et inde uino marcens titubanti gradu circuibat aras. Quid multa? Tam inepto uitio deprauatus Vitellius, se ad omne facinorum genus exhibuit facilem et paulatim inter infanda pingue pectus intrauit seuitia, quia uti nuper indulgentia nimia nocentibus etiam ignoscebat, minus consulte etiam in innocuos prorumpebat. Ob quam causam, dum aliorum delectatur cruciatibus, id euenit ut suos etiam procuraret. Nam odiosus iam factus omnibus octauo imperii sui mense septentrionales exercitus Mesiorum atque Pannonie et orientales iudaicus et syriacus repente ab eo deficientes in uerba Vespasiani iurarunt. Inde cum iam aduersus se bellum paranti Vespasiano fratrem cum classe transmicteret et Betricensium copiarum duces opponeret eosque partim rebellasse partim nauali terrestrique pugna fusos audisset, animo fractus in turpem imperii factionem ueniens, Flauio Sabino fratri Vespasiani spopondit se, si illi pacta daretur pecunia, ultro imperium positurum. Reor, imminentium rerum sollicitudine prepeditus, nondum pro uoto cenauerat qui tam cito parua pecunia se summam rei publice abiecturum pepigerat, solitus pleno gurgite astra boatu superare. Nec satis hoc illi; sordidatus quippe in rostra descendit seque astanti populo, cum gemitu, imperii onus uelle deponere testatus est. In quo si perseuerasset, forsan longius ad satietatem comedere potuisset. Verum leuis homo, cum a plebe et militibus ut retineret imperium friuolis hortaretur rumoribus, aura inflatus tenui, in Sabinum et complices rebellantes missis Germanis, Sabino obtruncato, Capitolium cum reliquis igne cremauit. Porro deficiente fiducia, in consilium pristinum rediens, pluribus ex magistratibus, quem quasi sceptrum sumpserat, pugionem porrexit; uerum cum nemo summeret et ipse se diceret in edem Concordie positurum, uana quorundam suasione eum esse Concordiam asserentium tenuit. Sed quid dicam? Presagus animus futurorum ac preteritorum conscius, nullis satis se credebat uiribus nec minus credibile hominem ingurgitationibus assuetum malle popinas et meritorias turpi cum pace tabernas quam bello et ieiuniis ingentia seruare imperia; et ob id cum instantia suasit senatui ut aut illi pacem ab hoste aut ad consultandum tempus impetraret aliquod. Sed audiens, nondum ueniente responso, hostem iam esse uicinum, non impediente pauore ne occideretur impransus, paratis cibis habunde comedit et sumpto inde pistore atque coco clam Auentinum petiit fugam uersus Campaniam arrepturus. Mox a paruo quorundam strepentium rumore de pace peracta spe tractus inani, prosiliuit in medium palatiumque repetiit. Quo cum incerta omnia comperisset et iam cerneret hostes irrumpere, miser et eger animo zona sumpta aureis plena, solus in cellulam se ianitoris contulit et ut lateret firmato ostio et cane pro foribus religato, ne facile inpellentium uiribus cederet, lectulum obiecit et culcitam. Sed a precursoribus, capto palatio, cuncta rimantibus, inuentus, mendacio fere incognitus euasit; tandem notus, postquam ut carcere catenisque seruaretur frustra preces effuderat, ligatis post tergum manibus indutoque gucturi eius laqueo, seminudus in forum deductus est nec solum turpibus uerbis occurrentium increpitus atque delasus, sed ceno lutoque atque stercoribus passim deturpatus lacessitusque ad scalas usque Gemonias protractus est; et cum iam frater eius et filius mille essent confossi uulneribus, carnificibus datus minutim et per maximum cruciatum, spectante multitudine, nil doloris crapula minuente, ad necem usque decerptus est. Inde iniecto ab apparitore naribus eius unco, clamantibus in eius opprobrium omnibus, usque Tiberim ritu fetidi canis distractum et in fluminis alueum proiectum est deforme cadauer et cum uita dedecorose Auli ebrietas et imperium finita sunt. VII. In gulam et gulosos. Abominabile quippe uitium in quocunque luxuria: sic segnities et auaritia fugiende, ira uero preceps ob furiosam cecitatem damnanda est; sed bestialis atque exitialis est gula in quam, dum moderate nature bonis substentationi concessis utimur, ni apponamus appetitui a gustu excitato sapido temperantie frenum, facile labimur. Modicis equidem et nulla mortalium solertia preparatis simplex contentatur natura, quod non absque rubore presentium etas aurea sub Saturno testata est, cui ad sedandam famem sitimque suffecisse glandes et riuulos tradidere ueteres. Hoc idem lactucis agrestibus et radicibus approbauit recentior Dyogenes et longe clarius gloriosissimus Iohannes noster sanctificatus in utero, quem in asperis desertisque locis a melle atque locusta educatum legimus. Quorum ciborum loco etas iunior atque lasciuiens, non solum innocentium animalium carnes et uina sponte nascentia comperit, uerum uice ministrantis nature superinduxit artifices, sagacitate quorum ad incitandum appetitum quiescentem componuntur edulia et succis exteris uina miscentur; et utinam sufficeret ad satietatem inuenisse talia; ad ulteriora uoraces progrediuntur plurimi, nolentes aduertere quibus uitiis ob ingluuiem mentis reseretur introitus et quot corpori egritudines anxie ingerantur. Attamen uti cuncta nec enumerare mens est, sic nec omnia tacuisse placet. Pulti[s] quidem uorax, dum honustis assidet mensis, nunc hoc nunc illud transglutiens auide, fecundissimos exhauriendo calices, non ad sedandam nature oportunitatem, sed ad implendum amplissimi uentris uoraginem, calefacto euaporantium ciborum fumositate cerebro, illico ex hilaritate in insaniam fertur; ex qua de se audet magna presumere, iactationes emictuntur immense, facilis subintrat credulitas et archanorum reseratio et obtrectationes quorumcunque misere oriuntur, blanditiis patent aures, cor quibuscunque consiliis et anima ampliata nil, nisi quod honestum sit, renuit. Sane nisi in aliorum et innocentium persepe perniciem tam dira decurreret pestis, optime a rerum natura cum epulonibus actum erat, eo quod scelesto crimini euestigio penitentia subsequatur. Nam ante alia cerebri stupefacti uertigines patiuntur, oscitationes crebras, sui obliuionem, sermonis indecentiam, sensuum ligationes, gressus incertos, eruptationes uomitusque illecebres, dum stomaco uires non suppetunt quibus deuoret que ingessit ingluuies. Que tamen non nunquam seruata, ut in eodem cum maxima gulosi anxietate tabescant necesse est et a tabefactis sanguis humoresque ceteri corrumpantur et sic in corpore omnis ordo nature uertatur in peius oportunum est, ex quo oculorum orisque totius deformitas nascitur, oriuntur et insuper tremula paralysis, tumens bulsities, sitibunda ydropisis, macilenta tisis, nodosa podagra, feruens prurigo, turpis scabies estuansque febris et nausea stomaci renuentis. Quibus immatura mors etiam sepe superadditur plurimis ut uerificetur quod aiunt prudentissimi medicorum: «Plures interfecit cena quam gladius». Spectabilis ergo nimis mandurcorum conuentus est qui inter somnos et mentis alienationem aut morborum torturas et mortem, ignauiam colens solique seruiens uentri mensas parat assiduas et quoscunque superare labores ari i bitratur largis inflatus poculis. Heu miseri meminisse deberent, qui etiam ex proposito uitio huic inpendunt operam, quoniam primi parentis gula mortales effecti sumus, patriam et uite huius quietem perdidimus et inexplebiles erumnas dolentes intrauimus. Est ergo hoc detestabile nimis uitium eratque satius, si glandes ueterum sordent, saltem modernorum modestiam imitari qua profecto ignauia deprimitur, uirtus alitur et ad celsa mens hominum facile sublimatur et totius corporis robur in ualitudinem solidam conseruatur. Quam dum sperneret, Aulus inuenit celso residens solio contemptores nec etiam illi saturitas frontis dedecus aut corporis abstulit cruciatus. VIII. De excidio Ierusalem. Adhuc cum admiratione suspensus etsi multa dixerim in gulosos indignans, ora mentemque tenebam in cadauer lurconis Auli, Tiberis ab undis inpulsum, cum cateruatim irruentes inspexi tot uiros quot fere naturam rerum produxisse uix extimasse potuissem; et hi ex israelitico populo omnes quasi supremum funus suum habitu miserabili funestoque ululatu gementes uulnera, fusum sanguinem, famem pestem catenas carceres seruitutes et inexcogitatas mortes suas suorumque narrabant. Quos dum aspicerem multosque memoratu dignos agnoscerem longumque nimis sigillatim uelle satisfacere arbitrarer, quod hactenus factum non est oportunum, nunc fieri ratus sum, omnes scilicet nationis eiusdem uno et ultimo Fortune turbine cum eorum regno et urbe regia in ruinam deducere. Satis equidem habetur compertum inter ceteras nationes orbis Iudeos a Iacob uetustissimo patre fluentes in peculiarem, ut ita loquar, populum electos a Deo eisque abiecto Egyptiorum iugo per Moysen celeberrimum uirum suo digito scriptas dedisse leges atque desertas in solitudines eosdem multis annis manna pauisse et in terram fluentem lac et mel dextera sue fortitudinis duxisse pulsisque ueteribus incolis iuxta uetus patribus eorum promissum habitandam concessisse per tribus. In qua iam clari uictoriis sub iudicibus adiacentium populorum imperium habuere; inde sub regibus et precinentibus eis uatibus tam quod agendum illis erat diuino iussu quam quod futurum parabatur, adnuntiantibus obsequentes, optatum obtinuere frequenter. Verum benefitiorum ingrati ad castigationem potius quam excidium labores perpessi grauissimos, ad extremum in tantam deuenere insolentiam ut Salutare suum et totius humani generis longissimis ante seculis suis maioribus diuino ore promissum et, Herode alienigena regnante, diuina benignitate transmissum, ausu temerario inuidentes manus inicerent et occiderent. Ob quod scelus immane, qui ex babilonica captiuitate illos in patrias reduxerat sedes, qui a manibus circumstantium regum non nunquam illos eruerat, qui passus fuerat eos ydolis immolare, quasi obstinatos in casum amota beniuolentia ueteri, tanquam filios perditionis, suo illos permisit arbitrio ut sibi ipsi quod meruerant exterminium procurarent et cadentes aduerterent quem Deus reliquerit non posse subsistere. Cum igitur, mortuo Herode Antipatris, presides ob regulorum discordiam ad ius Romanorum seruandum a Cesaribus ponerentur in regno, actum est tractu temporis, seu regum inertia, seu presidum auaritia, ut plebs in tantam deueniret licentiam ut pro libito magis quam legibus quisque uiueret; ex quo in latrocinium prorupere plurimi et ex eis nepharium genus hominum exortum est hosceque uulgo uocitabant sicarios, eo quod tanta esset in eis in perimendis etiam luce media hominibus et locis in publicis astutia, ut secus occisorem occisus caderet nec agnosceretur occisor. Qui ob commodum neglecte inquisitionis in tantum euasere presumptionis, ut quod paulo ante clam, demum paruipenderent coram agere. A qua tam enormi audacia adeo terrefacta multitudo est, ut, urbe relicta, deserta peteret loca existimans se inter feras et horridas mansiones quam in patria tutiorem fore. Hec separatio, dum a romanis presidibus rebellio credita est, primam bellorum tradidit causam et aduersum solitudines incolentes ductus exercitus ex fugitiuis innumerabiles fere periere. Quod cum scelus indignum uideretur Egyptio cuidam, se prophetam asserente et magicis artibus miranda quedam monstrante atque salutem et libertatem promictente, plebis congregata manu maxima et eo duce in montem Oliueti ueniens, arma aduersus patriam et Romanorum presidia intulit. Ob quam insaniam sub Felice preside per urbes uarias immense Iudeorum cedes acte sunt. Festus inde Felici succedens multa cum sanguinis effusione in latrones incessit, cui subsecutus Albinus inexplebilis homo plurium malorum Iudeis causas adinuenit. Loco cuius Florus successit. Ea forte tempestate apud Iudeos ex nepotibus Herodis regnabat Agrippa; qui, cum quassata urbis releuasset menia et templi reedificasset porticus et in fulgorem suum magnalia quedam releuasset, uolens ut Floro obsequiosa plebs esset, ab eadem petitus lapidibus urbe pulsus et in exilium eiectus est. Et cum iam non a rege tantum sed a Romanis, nil ualente in contrarium Floro, regnum omne in rebellionem uideretur delabi, ut furores hostiles comprimerentur a Nerone Cesare cum exercitu Vespasianus missus igne ferroque Galileam primo, inde prouincias reliquas populauit Iudee; et certior factus omnem Iudeorum multitudinem, antiquo patrum suorum more ut holocausta Deo offerrent, Ierosolimam conuenisse, motis signis obsidione urbem circundedit omnem. Sed nec facile fuit ciuitatem situ ac gemino et recenti munitam muro et ingenti confertam populo expugnasse. Agitabat enim animos Iudeorum diuina iustitia, et ut eo quo furentes clamauerant super se filiosque suos iustum fundi sanguinem uenirent, in suam perniciem adeo obstinatos permiserat, ut fere monstrum uisum sit tolerantia longa laborum. Sic et Romanorum perseuerantia uetus ut nisi uictos omicterent suadebat. Ab exteris ergo crebris insultibus et assiduis arietum tormentorumque quassationibus die noctuque tam homines quam menia uexabantur. Introrsum uero acerrimis angebantur seditionibus. Nam tres tyramni inuicem dissidentes Iohannes Symon et Eleazarus tres urbis occupauerant regiones et si aduersus hostes uiderentur concordes, inter se bellis lacessebantur assiduis. Sane nec intestina pestis nec sepe cadentia menia nec frequentes uirorum cedes nec romani imperatoris pacis suasiones, duratos in suam salutem potuere deducere quin mallent extrema queque potius experiri. Assumpto igitur Vespasiano ad rei publice culmen, Titus filius in expeditione successit. Qui cum erumpentes quandoque Iudeos retudisset acriter et eorum detestabilem pertinaciam nouisset, artiori custodia exitus urbis omnes obseruans, in tantam rerum omnium obsessos deduxit penuriam ut ad inhonestos quoscunque cibos coerceret miseros, adeo ut, omissis reliquis, nobilis mulier comperta sit fame coacta occisi filii comedere carnes. Nec istud nec uidisse undique ob debilitatem ciues imbelles effectos et inedia hinc inde cadentes potuit in extremum exitium ruentes attriuisse animos. Quam ob rem obsidione continuata et absque intermissione certamen illatum, eo uentum est ut, defectis ariete muris, caperetur urbs, caperentur Faselus et Antoniana, inexpugnabiles fere turres, caperetur et templum ac seuiretur in omnes, diruerentur arces et muris nudaretur ciuitas et cum undecies centena milia Iudeorum seu fame seu peste seu gladio uel incendiis essent absumpta, omnis reliqua multitudo que tanta in rerum turbine capi potuit, fedo turpique gentilium fuit subacta seruitio, triunpho Agrippe fratribus filiisque seruatis. Sic igitur urbs inclita a Melchisedech, sacerdote uetustissimo atque rege condita, arce Syon a Dauid roborata, a Salomone templo exornata, pregrandi longaque regum serie splendida, in ruinas et uulgi fabulam uersa est, amplissimum Salomonis opus exinanitum et altaria uero dicata Deo cruore fedata pontificum ac sacrum illud archanum, hactenus solo sacerdotum principi notum, profanatum et aurea uasa purpuree uestes et reliquum ornamentum, non modico priorum regum studio comparatum, in Romanorum predam conuersum est. Deleta igitur urbe regia et Iohanne Giscalo capto et Symone ex tyramnis alio, qui purpuratus fame inpulsus ex ruinis urbis ultro in publicum uenerat se dedens Terentio Rufo, a Tito uictore iter Romam paranti Silue strenuo commilitoni suo commissum est, ne in incendium maius euaderet, ut Masadam, in quam Eleazarus cum parte Iudeorum muris urbis ruentibus aufugerat, obsideret. Qui ad id oppidum sua deduxit uigilantia ut satis appareret eum illud sequenti mane capturum. Quam ob rem Eleazarus cernens se muro ualloque nudatum nec aliud spei superesse nisi catenas hostis et ferrum, sibi primo mortem tanquam malorum omnium finem suasit, inde cum multa de concordia cum aduersariis, populo renuente, dixisset tam uiris quam mulieribus, longa et accurata oratione quam sibi suaserat uoluntariam mortem suadere conatus est, nec in uanum; nam unanimes in sententiam tracti, non expectata luce, primo paruulos natos, inde flentes coniuges, demum senes inualidos, rabie quadam instigati, strictis gladiis peremere. Inde que cariora erant igni consumenda mandarunt; tandem in seipsos, quasi fracto federe, irruentes sese omnes per mutua uulnera occidere; et sic nil preter incendii reliquias et mortuorum cadauera uictorum relicta mane ex capto oppido uisa sunt; et in hoc tam ueterum scelerum quam recentium ultio consummata est. Sane etsi exinanitum sit regnum et omnis Iudeorum multitudo dispersa, non tamen omnino periere odia. Viuunt adhuc ualentque; si misera deiectorum nostro etiam euo prospectetur condicio, ubique seruiunt, ubique odiosi exosi infestati lacerati, omnibus sectis atque religionibus suspecti deiectique sunt, sua in superstitione durantes. IX. In Iudeos pauca. O iusta Dei ira, o ultio iusta, quo male meritos eduxisti? Nempe qui Deum hominem dolo ceperant, superstitiosi inuidi ypocrite rebellesque ui inexpugnabili capti coactique sunt. Qui libertatis certissimum auctorem ligauerant, armis Romanorum subacti, catenas induerunt. Qui Barabam seditiosissimum in parasceue iustissimo homini pretulerunt, intestinis uexati seditionibus perierunt. Qui regem luserant atque abnegantes damnauerant suum, alienigenarum regum atque tyramnorum iniurias et fastidia perpessi sunt. Qui palam iustum sanguinem effudere, clam suum a sicariis exhauriri sensere. Qui innocuum inter latrones affigi cruci iussere, latrociniis infestati nudatique substantiis, ad inopiam deuenere. Qui in monumento custodiis et sigillis diuinam potentiam coercere conati sunt, in patria ualida obsidione restricti ad uite substentationem, ex monumentis ultro patentibus fetida iam cadauera raperent fames inpulit; et qui Marie filium uiolarant, in sue urbis exterminio Mariam alteram, fame publica suadente, uescentem artubus igne mollitis parui geniti conspexere. Nec tot pretiosum corpus innocui lacerauere Bagellis aut sputis cenique deturpauere maculis, quot ipsi aut pallore stigio aut deformitate inedie aut morborum tabe seu percussionum liuoribus uel uulneribus hostium squalidi enormes ac horridi facti sunt. Et ne, quod illis fere primum crimen in Salutare orbis inuidia fuerat angariasse atque emisse illud triginta argenteis, remaneret inultum, omnium adiacentium populorum sua miseria satiata inuidia, ex ipsis sub corona hastaque uenditis pro argenteo uno triginta concessi sunt. Et ut ipsi emptum morti accurate seruauere truces, sic e contra et ipsi in tantam abominationem emptorum suorum uenere, ut mallent sibi tanquam carius quod consumpturi erant quam tabida mancipia reseruare. Quam ob rem actum ut, qui unam iusto intulere crucem iniuste, multas iniusti perferrent iustissime. Et ne credatur omissum, qui pro salute humani generis laboranti acetum felle mixtum porrexerant per compita nationum et theatra turmatim feris uiui in escam dati sunt, ut, quod clamauerant, iusti sanguinem super se filiosque uenisse sentirent. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber septimus explicit. Liber VIII Incipit octauus eiusdem feliciter. I. Et primo uiri clarissimi Francisci Petrarce in auctorem obiurgatio. Quid inquam? Satis animaduersum est quietem corporis nimiam torporis matrem et ingenii hostem fore; quod quidem etsi iam dudum ignauia mea sepius expertus sim, nunc tamen in fere letiferam incidi. Nam dum omissis habenis in amplissimum ocium auidus liquissem labantia membra, in tantum tanque profundum demersus soporem sum ut, nedum alteri, uerum michi ipsi immobilis factus mortuus fere uiderer; et esto expergefactus aliquando a cepti laboris cura reuocarer, uictus tamen marciduSque iacens aiebam: «Quid demens sudore excruciaris in tanto? Quid ueterum monimenta reuoluens tam assiduo uexaris labore cum a nemine inpellaris? Ex antiquorum ruinis, ex cineribus infortunatorum, nouis literulis extorquere conaris famam atque protelare dies nomenque tuum desideras. O insana cupido! Adueniet hora, et iam est, que te a rebus mortalibus eximat, que corpusculum conterat tuum, que te conuertat in fabulam. Quid, oro, cum nil ex momentaneis rebus amplius senties, etiam si orbis totus ore pleno nil aliud preter nomen tuum cum laude cantet, absens, honoris aut uoluptatis assummes? Cum es quippe perierit effigies qua cognosceris, profecto transitoria tibi cuncta peribunt. Sino quod nomen tuum, quod tam egregie colendum posteritati paras, multis poterit esse commune; et utrum iam sit, incertum est; si sit, aut futurum sit, non minus alteri quam tibi laboras, cum tibi possis ignaue quiescere. Desine igitur et quod datur uite residuum, uoluptatibus deditus et pro temporis qualitate pretereas». Talibus ergo plurimisque similibus suadente desidia, semiuictus imo uictus in totum, caput, quod in cubitum surrecturus erexeram, in puluinar iterum reclinaui. Sed ecce uisum est michi, nescio quibus missum ab oris, hominem astitisse aspectu modestum et moribus, uenusta facie ac miti placidoque pallore conspicua, uirenti laurea insignitum et pallio amictum regio, summa reuerentia dignum. Quem adhuc tacentem, dum reseratis oculis somnoque omnino excusso acutius intuerer, agnoui eum Franciscum Petrarcam optimum uenerandumque preceptorem meum, cuius monitus michi semper ad uirtutem calcar extiterant et quern ego ab ineunte iuuentute mea pre ceteris colueram et michi conscius erubui eo uiso. Verum postquam me acriori uultu pausillum spectauit, incepit: «Quid iaces, ociorum professor egregie? Quid falsa inertie sussione torpescis?». Tum ego ampliori rubore suffusus, deiectis in terram oculis et iam damnans que paulo ante mecum dixeram, quorsum incliti uiri obiurgatio euasura esset cepi tacitus expectare. Ipse uero sequebatur continuans: «Egone preceptis meis intellectum adeo obfuscaui tuum ut inerte ocium commendando labori preponeres? Non equidem nil magis suasi uerbis quam laudabiliter exerceri. Quid ergo iaces? An oblitus es quod ad laborem nascitur homo? Cepisti cursum et dum iam uicinus termino deuenisses, stulta seductus ignauia, subsistis; a qua ne adeo insipide decipiaris, aduerte quid dixerim. Fama, quam tu paulo ante damnabas, tanquam bonum a cunctis mortalibus exoptata est. Que cum uariis perquiratur uiis, non nisi per uirtutem acquiritur. Quam si quis damnet, uirtutis exercitium damnet necesse est. Preterea si orbem intrantes, lucem tenebris cariorem noscimus, que nos in lucem deducunt debent esse cariora caligine. Hec, diuino munere concessa, bene meritorum nomina in fines usque terre tollit in lucem, ubi ignauorum in tenebris periere. Hec morientium corporum animas, quasi per stratum iter, summa cum claritate deducit in celos, in terris relictis nominibus perpetuo splendore conspicuis. Hec breuissimum mortalis uite tempus facit amώlissimum et, quasi uita alia, defunctorum posteritati meritos testatur honores. Hec, cum uitali robore predita agat ex morte triunphum, a solis longissimis seculorum spatiis, cum nil mortales habeamus eternum, sensim minuitur nec absque temporis, cuncta rodentis, labore longeuo consumitur, cum a continuo fere uiuentium nutriatur relatu. Cuius rei euidentissimum argumentum est quod suo robore literis infixo: Ninum uetustissimum Assyriorum regem cuius, nedum alia, sed huius opere stante nomine cinis deletus est; Abraham israelitici populi patrem, Moysen fugientium ducem, Homerum uatem precipuum, Aristotilem Peripateticorum principem, Affricanum bellicosissimum, honestissimos Catones aliosque insignes uiros, quos quasi perenni uiriditate ipsa in hodiernum usque deduxit perpetuos. Quos, es agente, noscimus laudamus et colimus magnamque animi uoluptatem sentimus, dum id quod illi suscipiunt a nobis, nos labore nostro apud futuros posse suscipere credimus; et sic futuram gloriam spirantes anticipamus. Quod si quis parum apud mortales existimet, sui profecto non satis est compos. Credo ego, quantumcunque maiores nostri, Ieronimus et Augustinus et alii sanctitate conspicui homines, etsi desiderio eterne glorie in labores ultro irent egregios, etiam tracti sunt fame temporalis appetentia, cum insideat omnibus a natura stimulus quidam qui nocte dieque per uirtutem ad fulgorem hunc nos concitet et inpellat. Qui, dum etiam si uelimus, exinaniri non potest. Hinc non ad decorem tantum diuinorum operum, que nostro non indigent lumine, sed ad perpetuationem sui nominis apud posteros uerborum a talibus maiestas quesita est et stilo commendata perenni. Vita insuper mortalis ideo ab eisdem diligenti seruata solertia est ut, dum amplioribus annis daretur posse manum prestare calamo, longe magis lateque hoc exercitio sacro nomen possent ubique disseminare suum et in clariorem fulgorem extollere et uberiorem messem deducere. Qua profecto spe atque cogitatione, etiam si nil allaturus hic sit labor animabus nostris, delectatos ueteres puto et nos etiam delectamur credentes quod bene quesitum nomen ad aliquam anime nostre partem, esto iam celo aliud ob meritum locate, quandam, quanquam non plene a nobis adhuc uiuentibus cognitam, debeat afferre dulcedinem. Insignes olim homines et plurima uirtute preclari cφnsti sunt marmoribus et ere lineamenta corporum suorum et ueras oris effigies posteritati relinquere ut, ultra nomen et meritum decus, quo instrumento quesiuerint nosceretur; et nos a diuinitate inpensi muneris non conabimur expolitam totis uiribus et expressam effigiem futuris dimictere? Ignaue mentis est torpore potius dilui uelle quam celebri perpetuari studio. Non ergo negligenda est, non ocio calcanda, non tanquam inane et superfluum detestanda, sed propter Deum totis exquirenda uiribus est ut, dum conaris dignis operibus ipsius ampliare gloriam, Illum tui nominis ampliatorem munificum esse cognoscas. Addebas ridiculum, desidia inuolutus tua, nomen scilicet tuum esse aut futurum esse (quod possibile est) commune multis. Quid queso caritati magis contrarium est quam felicitati alterius inuidere? Quid ocio tuo consris subtrahere quod forsan Deus alteri labore tuo attribuere uelit? Nonne satius est alteri laborasse quam sibi ipsi misere tabuisse? Sed quid hoc? Volo tibi conformes nomine multos esse presentes. Quod suum non est occupasse non poterunt. Preteriti tecum, si preter nomen ignorentur cetera, eodem in discrimine sunt; equo modo aliorum effigies cognoscetur et tua. Sic eorum merita nomini tuo, uti tua suo, attribui possibile est futurorum iudicio; expauescendum potius fuerat ne, te bene agente, tuo nomini dedecora consimilium adderentur; quam ob rem probis latebras exquirendas dicerem, ni a fumo absolutum iubar solis aduerterem. Agit et in preteritos istud desiderabile bonum fama, ut gibbos claudos, toruos et quacunque uis deformitate deformes, decoros splendidos augustosque posteritati demonstret; et si sic alios omnes putes, fac, si possis, quin mentalibus oculis fame splendoris superaddas aliquid. Sic nos inter multiplices Scipiones Affricano primo, inter Catones Censorio, inter Quintios Cincinnato, inter Stoicos Platoni, inter Peripateticos Aristotili, inter poetas Homero aut Maroni, si note aliud dignum non sit, fingendo dignitatis superaddimus aliquid phantasia. Sed si omnino uera apud mortales perdatur ymago, apud Deum cuius ob gloriam mortalibus laborauit, perdi non potest. Ipse quidem uidet nec decipi potest et – quod optabilius est – labori non periturum munus inpendit. Et quid potest contingere felicius laboranti quam ab Eo a quo illi commissa talenta sunt duplicata uideantur restitui? Ergo agendum est, laborandum est et totis urgendum uiribus ingenium, ut a uulgari segregemur grege; ut, tanquam preteriti labore suo profuere nobis, sic et nos nostro ualeamus posteris, ut inter peremnia nostrum scribatur nomen ab eis, ut famam consequamur eternam, ut uideamur hac in peregrinatione mortali Deo et non uitiis militasse. Sed quid multa? Poteram, et merueras, acriori in somnolentiam tuam surrexisse sermone; uerum quoniam seueritas nimia non nunquam potius frangit quam releuet hebetes, uti lenitate longe melius ratus sum, ut inertie tue ruborem iniciam potius quam menti liuorem; et ideo ne in furore meo te flagellis afflictem, has tenebras tuas pelle, ignauiam contere feruensque consurge et in finem usque cursum ceptum perage, ex quo etsi nil tibi glorie aut muneris alterius secuturum sit, uelis potius uigilasse uacuus quam satur ocio torpuisse». Dixerat inter mortales nostro euo gloriosissimus homo; ego uero memor eo neminem magis tempus exercitio redemisse, continuo uerissimis redargutionibus suis ad inferos usque demersus, ullo pacto in eum eleuare oculos non audebam, quin imo merens dolensque stolidissimam opinionem meam damnans inclinatus optabam ut facilitate sua in anxium pectus dispersos reuocaret spiritus. Tunc ille, quasi oportunitatis mee conscius, nube merite indignationis a splendido uultu fugata, limpidos oculos resoluit in risum dixitque:«Amice, argumentum purgate ignauie est te adeo uidisse deiectum; satis est, imo multum; surge ergo nec de humanitate mea desperes caueasque de cetero ne in segnitiem tam damnandam stultis suasionibus trahi te sinas». Ego autem uerborum lepiditate lenitus, reuocatis paululum uiribus, etsi non omnis abiisset rubor, inspecturus preceptoris mei clementiam in celum faciem extuli. Verum ipse, tanquam officio suo functus, non aliter quam ex improuiso uenerat, abierat. Quam ob rem in me ipsum collectus sentiensque quibus modis excitet Deus insipidos, damnata detestabili opinione mea, in uetus officium reassumpsi calamum. II. Imperatores miseri plures. Erat equidem discedente uiro clarissimo completus undique lacrimantium locus, quorum pars ingentior Cesarum uidebatur. Verum alios Domitianus anteibat, insolens queritans, dum ampliari principatus sui uideretur gloria, se a cubiculariis interemptum et populari sandapilo deportatum et cum dedecore tumulatum. Sic et Commodus, Antonini Seueri filius, toto orbi incommodus, post multiplices imperii sui sordes, apud Vestilianum, concubina sua Martia cum aliis paucis agente, gucture captum se morique coactum querebatur anxie. Inde Helius Pertinax dolo Iuliani iuris periti in Palatio Rome se dolebat occisum. Equo modo et Iulianus a Seuero uictum se cesumque apud Miluium pontem lamentabatur. Insuper Pescennius et Albinus habtmdantissimis lacrimis in Syria primus et apud Lugdunum alter, Seueri opere, cesos fuisse firmabant. Hinc et Aurelius Caracalla Parthos, quod illum apud Edessam trucidassent, execrabatur. Marcus etiam inter istos quod apud Archelaidem seditione suorum confossus sit gemitu cruciabatur ingenti. Ceterum actiori querela Helyogabalus, turpitudinum forte suarum immemor, circumstrepere camerulam faciebat egerrime, ut ex eius poterat uerbis assummi, ferens quod qui auro uentris onera ponere consuerat, eius in cloacam tot iam dudum delinitum unguentis ac odoribus truncum deiceretur cadauer. Nec non et Aurelius Alexander uirtute conspicuus apud Mogantium et Phylippus pater Verone Romeque Phylippus filius Decii fraude quasi uoce una se cesos militari tumultu afflictabantur extreme. Quibus iuncti erant Maximus et Gordianus. Hic quod a Pupieno Aquilegie prefecto, ille post multa egregie bella gesta factione suorum haud longe a Circeso truncati sint, deplorabant. His et Decius erat immixtus non minus infortunium nati deflens, quem in Aprutio secum cesum sciebat, quam suum. Pariter et Gallus Hostilianus quod cum Volusiano filio in foro flammineo seu, ut placet aliis, apud Interamnem opere Emiliani ceciderit flebat perdite. Quid multos enumerem? Veniebat hos inter Valerianus Augustus, turpi respersus canitie et seruili ueste contectus, qui non minus habitu quam uerbis suam fatebatur ignominiam. Quam in ampliorem sui nominis detestationem plusculis recitandam uerbis assumpsi. III. De Valeriano Augusto Romanorum imperatore. Cesis Gallo et Volusiano imperatoribus ac Emiliano imperii inuasore, Valerianus ab exercitu retiano et norico Augustus salutatus est tantumque tam grandi initio Fortuna fauit ut hoc facto Gallienus eius filius decreto senatus sublimaretur in Cesarem. Qua autem fuerint origine incertum est, sed Decii utebantur cognomine. Valerianus igitur tam nati quam suo fulgore mundi fastigium adeptus, ad instar solis repente coruscans effectus est. Sed confestim ex transuerso nubium globus exortus lucem limpidam uertit in tenebras. Is quidem dum zelatorem se impii deorum cultus permaximum post imperii initia suis ostenderet, in Christicolas summa pietate surgentes bachari ferali seuitia cepit, quasi ea crudelitate solidaturus esset dominii neruos et robur omne. Que dum ageret, ecce Sapor Persarum rex maxima cum armatorum manu Mesopotamiam omnem occupat, inde Syriam et Liciam et Capadociam et igne ferroque cuncta corrodit. Quarum in auxilium tumens Christi egregius hostis et piorum adhuc sanguine paludatus in expeditionem paratam duxit exercitum repressisque impetu primo Persis, Mesopotamiam usque penetrauit, quo Saporem habuit obuium; aduersus quem legiones educens acrique manu conserens, barbarorum ingenti concursu terga uertere Romani coacti sunt; ipse uero, facta cede suorum, uiuus capitur et perducitur ad Saporem. Qui cum uictor illum traxisset in Persiam, in sempiternum romani nominis dedecus, honustum catenis damnauit ut non solum perpetuo seruitio marceret, uerum ut, quotiens ipse conscenderet equum, deiectissime sortis homo Valerianus curuatis poplitibus per tergum illi preberet ascensum. Quo in officio uite fuit residuum et tandem miserrime expirauit. IV. In Saporem Persarum regem et Valerianum Romanorum imperatorem. Superari reges, onerari catenis, priuari regnis, trahi in pompam triunphi, carceribus trudi, inopes mori, trucidari et huiusmodi circumagentis Fortune mos uetus et usitatus est; uiuentes calcari pedibus et per eorum humeros equos conscendere, a nemine, reor, ante infelicis Valeriani secula auditum. Meruit forte susceptor, sed auctor egit indigne. Inquiet tamen Sapor in hostem honeste omnia perpetrari. Non inficiar. Sed hic fuit hostis dum potuit, nunc captiuus est nec fuit hostis crimine suo; irritatus arma sumpsit. Sapori, non sibi Fortuna fauit; an ob hoc tam ignominiose pedibus calcandus est? Has insolentias Deus impune non patitur; et ne ad exteros uager, Persarum fundatores imperii in memoriam reuocentur. Cyrus sanguine auidus ingenio mulieris captus in utre sanguine suorum pleno ignominiose detrusus est. Xerxes diuitiis et potentia turgidus a Lacedemoniis et Atheniensibus sepius uictus, in patriam rediit uilipensus. Darium ab amicis occisum regio ritu sepeliri iussit Alexander uictor et hostis? Sed quid ueteres, ut superbiam execrer huius, reuoco? Flectere in solum oculos, dum sonipedem conscenderet, debuerat barbarus et quem calcabat uestigio conspicere; ni saxeus fuisset, mortalium miseram conditionem et Dei iusta iudicia uidisset, quibus et ipse, quantumcunque uictor, nouisset quoniam is quem pedibus calcabat, paulo ante eo longe potentior erat eumque qui illum deiecerat ipsum eque posse deicere. Arbitrabatur forsan inflatus Sapor, Valerium calcans, romanum calcare imperium? Errabat, homuntionem calcabat, tunc imperator cum legionibus preerat. O uesane et Fortune uicissitudinum immemor, quam satius erat per honorificentiam substulisse captiuum! Ignouisse uictis fuit uictoribus splendidior gloria quam uicisse, nec unquam laudabilius misereri quam cum ultio in manibus data est. Humΰnitate quidem corda persepe placantur indomita et immanitate exasperantur humilia nec usquam fulgidior quam sceptris iuncta clementia est. Sed quid barbaris cum uirtute? Quibus ut exosa et incognita est, sic innata crudelitas. Ast tu nunc senex infelix paululum, post exhibitum uictori turpe seruitium, curuatum erige dorsum presensque sis. Nolo quidem fractas uires catenas et carceres, olim plurium regum extrema solatia, dum loquor, inspicias; quin imo dum flexis in cenum poplitibus, quos paulo ante mundi principes te coram oraturi flectebant, dum manibus extensis in lutum, quas smeragdo plurimo auroque insignes amicis regibus porrigebas, dum ceruicem deicis qua lauream gestare solebas, sublime imperantis insigne, dum terga, romana purpura contegi solita, pedibus ascensuri Saporis curuata concedis et dissonos strepentium barbarotum te iacente audis applausus, uolo respondeas: nunquid in mentem uenerit te Cesarem, te Augustum, te insuper fuisse romanum? Si neges, omnem calcantis gloriam tollis, quod ipse quidem mallem. Nil enim interest inter preteriti decoris immemorem et deiecte atque extreme sortis hominem. Si fatearis – quod uerius credo – ut sinam quod hostem quadam umbratili atque inani elatione in astra uidearis efferre, queso qua mente perferre queas; qua patientia, quo consilio ex tam celso culmine in tam ignominiosum deiectus seruitium uitam seruas? Si olim presidere pretorio, gerere consulatus, preesse exercitibus, augustalem insuper assummere dignitatem animum habuisti, quid in seruandam maiestatem romane auctoritatis tam sordide spiritum abiecisti? O romani sanguinis rubor et ignominia sempiterna, meminisse debueras, non dicam post exactum sepius uictori tergum, quin imo in ipso captiuitatis initio, memorandi facinoris strenui uiri Publii Crassi, qui cum uictus ad Aristonicum traheretur, animi generositate ratus romane maiestati quam sibi parcendum fore, uirga qua regebat equum ductorem suam irritauit in mortem, ne precarium uideretur spiritum retinere in dedecus sublimitatis amisse. Quod etsi tu miserande fecisses, nec illecebres fuisses passus iniurias nec romano nomini inexpiabilem iniecisses maculam. Inquies forsan obscene: «Reddendus, non abiciendus est spiritus». Profecto fateor, sed satis redditur dum digne compellitur, potissime apud sacre christiane religionis ignaros. Et tu qua uia meliori poteras reddere? Si uirilis tibi fuisset et inuitasses, abiisset ultro ante quam tot pati dedecora teque magnanimem emictendo dignum ostendisses imperio. Non uetus illud et romani hominis uerbum aspexeras: «Capi uirtus nescit, patientie dedecus ignorat, Fortune subcumbere omni fato tristius ducit; noua et speciosa genera interitus excogitat» (si quisquam interit qui sic extinguitur). Replicabis: «Carcer uincula, custos peruigil precipitia laqueos et gladios prohibebat». O sceleste! Tam paucis uiis itur in mortem. Ut reliquas taceam, Agrippina, inuito Tyberio Cesare, illam quesiuit inedia. Strangulare te poterat custos, sed ut cibum transglutires te cogere non poterat; quod si fecisset, eodem quo cupiebas uia alia peruenisses. Arbitror postremo dices: «Libertatem sperabam». Sed queso dicas, a quo? A munificentia uictoris, qui, si te non inertem nosceret, suspicaretur ultorem? A filio qui, occidentali contentus imperio, ignauie tue similis, luxurie uacans et ocio, nil preter tuum reditum expauescit? A diis tuis, quorum tantopere religionem colebas? Velim prius suas, a quibus captiui ducti sunt, repetant sedes et sua quam aliena uincula rumpant. Sed quid inquio? Expectabas ut ipse uerus Deus Ihesus, nominis cuius cultores tam immani persequebaris impetu, ex ergastulo, imo ex Persarum stercore, te reportaret in solium? Merueras quidem. O detestabile malum! Pios lacerabas ut sacrilegos tuereris. Quid in te innocuum hominum genus ingesserat? Saxeos deos colere recusabat, thura insensibilibus adolere, surdis preces porrigere, cecis oportuna detegere renuebat; mundi Opificem, bonorum omnium Largitorem et qui sanguinem pro salute cunctorum effuderat adorabat. Quid aduersi? Quid hostile? Quid mali ab his actum est ut indignationem imperatoriam mererentur? Patiebaris Egyptios Ysidem, Caldeos ignem et Iudeos sua sabbata colere, Christianos uerum Deum adorare pati non poteras. Homines insuper moribus honestos, doctrina sacros, sanctitate uenerabiles, mites et amabiles caritate ac legibus obsequentes hostes assumpseras et eius prestolabaris auxilium, cui si potuisses ab orbe toto indixisses exilium. Sed uix credam, quanquam aduersa consueuerint quandoque a cordibus crassas ignorantie remouere nebulas. Quid tandem? Tu meritis procurantibus tuis, quod in Christum faciebas elatus, depressus sub Saporis pedibus defle. V. Caterua Cesarum deiectorum. Eque grauis, tam amplitudine maiestatis quam doloris habundantia, Cesarum caterua subsequens antecedens continuabat agmen. In hac etenim Gallienus ante alios querebatur quod, se regente imperio, nationes plurime rebellassent ipseque, postposito tam magne molis onere, priuatus apud Mediolanum ab inimicis occisus sit. Inde Quintilius Claudii frater, quod fere ab initiati imperii gloria repentina atque ab insidiantium gladiis illata morte subtractus sit, mestus incedebat. Quem Aurelianus, ex ripensi Datia oriundus, strenue uirtutis homo, comes sequebatur ora amaris irrigans lacrimis, quod, post multa clare ac feliciter bella peracta, fraude cuiusdam serui apud Cenusturium inter Constantinopolim et Heracliam iter agens amicorum manibus trucidatus sit. His post tergum Tatius sexto sui imperii mense in Ponto cesus infortunium ingemiscebat suum. Et cum isto pariter Florianus se confossum tertio imperii mense plorabat. Et una cum eis Probus, post multa sua commendanda facinora, fracta singultibus uoce se innocuum apud Syrmium in turri ferrata militari oppressum tumultu dicebat. Cui adherebat et Carus, Narbona oriundus, Deum potius incusans quam homines quod, transacto iam imperii sui biennio, repressis Sarmatis Persisque superatis, ictu fulminis tanquam hostem suum uita priuauerit. Post quem et Numerianus Cesar, quod Apri soceri sui dolo clam luminibus captus sit et occisus turbatus plurimum incedebat. His erat immixtus Septimius dolens quod ab eisdem, a quibus apud Dalmatas fuerat ad imperium sublimatus, eque occisus sit? Quid Tetricos, quid Valentes Meonium Balistam Macrianos Pisonem Emilianum aliosque plures describam miserrimos omnes? Esset quippe longissimum et Zenobia, Palmirenorum regina, dolens quod Aureliani triunphum decorauerit, distrahit, etiam si cepissem. VI. De Zenobia Palmirenorum regina. Zenobia a Ptholomeis regibus duxit originem, femina moribus consiliis eloquentia et corporeo robore insignis et bellicis disciplinis instructa. Que cum maximum suscepisset imperium, egregiis facinoribus susceptum, etiam ampliare meruit. Nam cum Odenato Palmirenorum principi nupsisset et ex eo prolem geminam peperisset, actum est ut Valerianus caperetur a Persis, ex quo Odenatus illico orientis occupauit dominium et regali insignitus titulo, una cum Zenobia coniuge et regina ac Herode filio, congregatis copiis, ulturus quem iners filius negligebat Vaerianum, arma direxit in Persas et in potestatem Mesopotamiam atque alia plura redegit ceso fugatoque Saporis exercitu. Inde Quietum, Macriani filium, aduersus Gallienum arma mouentem, interemit et Orientis motus omnes summa cum diligentia atque felicitate compescuit. Quibus cum plurimum Zenobie fulgor uideretur auctus, Odenatus et Herodes filius equo splendore regnantes a Meonio, Odenati consobrino, ardenti inuidia percito, occisi sunt et occupatum imperium. Attamen is ob luxuriam et spurcitiam suam suis odiosus effectus, iusto Dei iudicio ab eisdem occisus est. Zenobia uero uirili predita animo, uiro mortuo et priuigno et hoste insuper ceso, Heremnianum et Thimolaum paruulos filios produxit in medium eorumque nomine quod paternum fuerat occupauit imperium regioque incedens habitu paruulos filios romanorum imperatorum insignibus decoratos pre se ferens, contionibus militaribus quas ingenti frequentauit animo per plures annos armis induta, non mollicie muliebri, sed quadam militari austeritate refulgens, exercitibus salutarem ducatum exhibuit et orientalia romani imperii iura omnia occupauit et tenuit. Sane romanorum ducum opera cesis ubique tyramnis, cum ad manus diui Aureli[ani], Claudio Augusto mortuo, res publica deuenisset, indignum ratus feminam romanum ius possidere, in Zenobiam arma conuertit. Que quidem non perterrita, sed acri animo uiribus conuocatis aduersus Aurelianum descendit in aciem. Sed guid refert? Etsi multa sit uirtus, ascendenti tamen quandoque cadendum to est, a quo nec Zenobia immunis euasisse potuit. Nam dum pugnantibus suis, nunc militis nunc strenui ducis more cuncta peragit, uolente Fortuna, superatur et uiua capta ad Aurelianum usque perducitur. Qui, dato uictoriarum plurium esset insignis, hanc tanta cum uoluptate suscepit ut non uereretur, uirtute mulieris uirili preposita sexui, ex ea ingenti cum pompa ductitare triunphum, cui ipsa currum precedens plurimum claritatis attribuit. Nam bellatrix mulier et formosa, gemmis honusta atque aureis compedibus uincta, esto robusti uigoris existeret, laborans sub monilium pondere ad consistendum aliquando coacta est. Nec solum matronis uerum et uiris prospectantibus, monstruosum quoddam laudabile inferebat. Que postquam ex regina inclita captiua de se spectaculum prebuit, inter romanas alias mulieres uite residuum priuata deduxit. Mortalium equidem nimium inconsiderata conditio. quam crebris atque dissonis euentibus concussa distrahitur. Hec nuper persis syrisque tremenda regibus, nunc uilipenditur a priuatis; hec nuper imperatoribus admiranda, nunc uenit miseranda plebeis; hec nuper galeata contionari militibus assueta, nunc uelata cogitur muliercularum audire fabellas; hec nuper Orienti presidens sceptra gestabat, nunc Rome subiacens colum sicut cetere baiulat. Quid multa dixerim? Que se, bellicis immixta, quandoque Semiramidem quandoque Didonem predicau,erat, nunc Zenobie nomen, si possit, deleatur exoptat. Ite igitur humane conditionis immemores et scandite celsa ut, aut omnem Fortune spirantis auram timeatis, aut sopiti inpulsu minimo in mortem certissimam corruatis. VII. Pauca de Dioclitiano Romanorum imperatore. Uti qui paulo ante, nunc persis nunc macedonicis nunc syris et egyptiis calamitatibus fere absque intermissione plurimum infestabar, sic nunc ytalicis et potissime Cesarum erumnis astringor. Mirabile dictu, nedum scribere queam, sed nec enumerare possum quotquot assidue suas deflentes miserias circumstrepere atque clamitare cedes depressiones ignominias sentio uideoque; arbitror, prout Roma in se totius orbis molem traxit imperii, sic criminum proditionum cedium atque infortuniorum omnium traxit incendium. Dum igitur a Zenobia absolutus exurgerem et ecce Dioclitianum Augustum uidi, non equidem ea maiestate conspicuum qua, ex obscurissimo Dalmatie loco genitus, in fulgorem fuerat sublimatus imperii nec ea ferocitate tremendum qua Aprum res nouas molientem dolosa sagacitate truncauerat atque Carinum inertem Cesarem in fugam nichilumque conuerterat, seu mauis Achilleum apud Alexandriam tyramnidem occupantem tristi cum Egyptiorum strage longa obsidione coactum calcauerat, uel in humiles ueri Dei cultores acerba persecutione seuierat. Eo in habitu quo haud longe Salonam olera dudum priuatus serebat acriterque mestus immurmurans criminabatur Constantium, quem ipse in Cesarem dudum promouerat, eo quod uoluntarium ocium suum non solum. minis inquietasset, sed eum adeo timidum reddidisset, ut sibi ipsi, ad illius effugiendas manus et ut cesis Christicolis penas daret, ueneno mortem indiceret. Sed hunc et querulus sui consors imperii Maximianus sequebatur Herculeus quem cum uidi, paululum seriosius de eo disserere mentem cepi. VIII. De Maximiano Herculeo Romanorum imperatore. Herculei Maximiani uariis agitata uicibus uita fuit. Nam ante alia, seu ob depressam hominis conditionem, seu ob neglectas hystorias deperierit, quantum ad me nunquam deuenit quis eius pater aut patria fuerit, cum ex priuato ad augustale fastigium eum a Dioclitiano imperante promotum meminerim. Nam insurgentibus undique bellorum strepitibus, primo ab Augusto in Cesarem eleuatus, aduersus Amandum Helianumque qui, manu agrestium ingenti congregata, quos ipsi Batundas uocant, res nouas moliebantur, in Gallias missus est. Quo bellicis eruditus et asper homo hostes compescuit facile Gallisque pacatis cum iam bello egregius appareret, instante hostium multitudine, a Dioclitiano est in societatem susceptus imperii. Factus igitur Herculeus Augustus, confestim expeditionem aduersus Quinquegentianos Affricam infestantes assumpsit et, cum classe litus tenuisset affricum, fauente ceptis Fortuna, hostibus domitis, prouinciam omnem pacis tranquillitate composuit. Hinc labentibus annis Carpis Basternisque atque Sarmatis sua sub dicione redactis multisque aliis tumentibus nationibus a Cesaribus Augustorum sedatis euenerat ut, qui inter armorum rubiginem caligine obsitus ferrea mundi conscenderat apicem, sole fulgidior orbi toto finitis laboribus adesse uideretur. Sane cum appareret uictoriis gloria certior et ob rerum compositionem magis Herculeus delectaretur imperio, affuit qui culmen quod sudoribus uidebatur quesitum, repentino lubrico retorqueret infimum. Nam Dioclitianus euo iam plenus quam ob rem nescio, sed eam in sententiam uenit ut, imperio posito, priuato se concederet ocio et Herculeo suadere conatus est. Qui cum acris esset ingenii, egre suasiones suscepit, attamen timens ne cuius opera fuerat promotus eiusdem cum dedecore suasum ponere cogeretur, inuitus annuit et Constantio atque Gallerio Cesaribus imperio tradito, una eademque die apud Salonam Dioclitianus, Herculeus in Lucania positis insignibus principatus (que auro gemmisque conspicua, ut quibusdam placet, primi apud Romanos post exactos reges regali ritu gessere) priuato in habitu comparuerunt. Differt equidem multum a casu descensus nec ausim infortunium dicere quod quis precognitum sua sponte suscepit. Fortunatus ergo adhuc dicendus Herculeus electionis sue desiderium consecutus? Sed aliter est. Thronum timens dimisit, mentem autem augustalem suam in perniciem reseruauit. Is igitur exinanitus tam ociter sera penitentia ductus, cepit secum priuatos mores quietemque damnare et in sponte depositum regnum cupidinem reuocare et ingenium artesque cunctas acuere; quod diu latuisse non potuit. Nam cum Gallerius Augustus Maxentium, Herculei filium, Cesarem dixisset orientique preposuisset, actum est ut Rome a pretorianis militibus diceretur Augustus. Quod Herculeus sentiens illico, cum minime uires essent, dolo eicere filium et locum eius occupare arbitratus est. Sed aduertentibus militibus, ignominiosis conuiciis detestabili spe nudatus est pulsusque priuatus et miser aufugit in Gallias. Quo cum similia Constantino tetendisset genero, a Fausta filia rerum conscia proditus, Massiliam spe frustratus diffugiens ne tertio fraudibus repeteret quod semel uolens reliquerat, ut creditum est, ibidem opere Constantini trucidatus occubuit. IX. De Gallerio Maximiano Romanorum imperatore. Gallerius Maximianus Augustus fetida putredine tabeque squalida completus calamum in se traxit. Qui, ut Herculeus nobis natione incognitus, a Dioclitiano ex priuato iuuene Cesar effectus est. Cuius initio parum felices fuere successus. Nam dum ad reprimendam nimiam Narsei Persarum regis licentiam missus, magna fretus fiducia conseruisset, uictus atque dedecorose fugatus est. Quam ob rem indignatus Dioclitianus illum ei occurrentem purpuratum pedibus euntem et a se continuis conuiciis lacessitum, pluribus passuum milibus secus currum deduxit. Qua ignominia tanto perculsus rubore est, ut, Dioclitiano iubente, itinere per Ylliricum et Mesiam reassumpto et solerti studio undique militibus supplementisque collectis, aduersus superbientem uictoria largeque· uagantem Narseum acri impetu deduxit exercitum commissoque certamine, tam ingenti consilio uiribusque usus est ut, fractis primo concursu sua suorumque uirtute hostibus, egit ut Perse in fugam datis tergoribus uerterentur. Quos passim cedens eo usque peruenit ut Narseum castris spoliaret, in quibus captis coniugibus sororibus liberisque regis et Persarum nobilium multitudine, pretiosa honustus preda et ingenti uictoria gloriosus exultans in Mesopotamiam Dioclitiano uenienti secundo factus est obuius. A quo adeo gratanter et honorifice susceptus est ut iam astantibus uideretur Augustus. Nec arbitrantes diu lusit opinio; nam haud longum tempus effluxit et Dioclitianus cum Herculeo in priuatam uitam descendentes, Augustos, illum scilicet et Constantium, liquere. Et sic ex nullo Cesar, ex paruo maximus, ex obscuro splendidus et ex Cesare Augustus effulsit. Cui fulgori Constantius, occidentali prepositus imperio, ociis forsan quam bellicis aptior, Affricam et Ytaliam pro libito gubernandas adiunxit. Sic igitur Gallerus, gloria sublimatus eximia, laborum adiutores Maxentium et Seuerum constituit Cesares et inflatus felicitate tam grandi in Christi nomen arma conuertit et hoc exitiali succensus furore, edictis nephariis per omne eius imperium missis iussit ut omnino Christi cultores aut suppliciis tollerentur aut in abdicationem nominis cogerentur. Et sic ubique fere per decennium carnificum officine in sanguinem seuiebant innocuum, id molientes excerpere quod erat per infinita secula duraturum. O quantus hac exitiali peste iustorum cruor effusus est, quot sub immanibus cruciatibus exhauste uires, quot sanctorum consumpta corpora, quot ad meliora felices anime immatura morte conpulse sunt! Sed quid? Oportebat, cum nil mundo stabile sit, ut sibi lubricum elatus exquireret quoniam nullum maius aut perniciosius ad casum indignatione diuina est. Qua actum ut Maxentius Cesar acerrime indolis iuuenis, a pretorianis militibus Rome diceretur Augustus. Ad cuius insolentiam reprimendam missus Romam Seuerus, dum a militibus suis derelictus Rauennam fugisset, ibidem obtruncatus est. Sane iam minoratus Gallerus, Licinium dacum hominem euestigio aduersus Maxentium dixit imperatorem. Ipse uero, intrinseca agente rabie, in pestilentem adeo ualitudinem incidit ut putrefactis introrsum uitalibus non solum expueret, uerum, eo etiam obsistente, ex auribus naribusque et ore non aliter quam ex putredinis cloaca quadam uermes scaturirent continue tanto cum fetore ut quocunque deferretur illico aer tetro inficeretur odore. A qua tam turpi peste cum non posset medicorum leuiari opere, non aliter quam si ex alterius noxa sua deberet oriri sanitas, in innocuos seuissime diris imperiis debachatus est. Ex quibus unus ne omnino mutus ad supplicium duceretur, quasi egritudini daturus remedium inquit: «Quid, Galleri, uerborum multitudine opus est? Quod pateris Iouis est ira nec eius Iouis quem tu maximum optimumque uocans Capitolina in arce nephario ritu excolis, quin imo celestis qui ex Virgine natus celo pariter imperat atque terris et cuius tu iam diu bestiali seuitia percitus nomen exterminiis in sacrosanctos eius sectatores in sequeris». His auditis exhorruit marcidus imperator nec ausus est in ueridicum reprehensorem quid agere, quin imo si forsan ueri Dei posset mitigare iudicium, iussit edicto ne a quoquam sanctorum aliquis uexaretur. Sed sera quantum ad eius corpusculum penitentia fuit, eo quod non tam efficax ut in aliquo mouere latam sententiam potuisset. Verum acerbitate morbi exasperatus continue eo usque peruenit ut, deficientibus patientie uiribus, spreta imperandi dulcedine, qui in Christicolas efferata mente seuierat, in seipsum etiam crudeliter agere cogeretur donec malesanus a fetido corpore solueretur spiritus. Hoc modo qui reges exteros exercitibus suis compresserat, qui iustorum sanguinem fuderat, proprios uermes coercuisse non potuit et suum sanguinem in tabem uerti continuam uidit et, quasi Tantalus alter, media rerum in copia inops auxilii exanimatus ad grauiora descendit. X. Nonnulli infelices Cesares et Augusti. Longa quidem, etsi diu continuata sit, restabat Augustorum dolentium series post Gallerium. Quam cum coram accurate magis intuerer, oppletum lacrimis Maxentium Herculei filium astantem cognoui. Aiebat enim non solum se ab augustali apice deiectum, sed a Constantino, Constantii ex Helena filio, pluribus preliis fusum et inde apud Miluium pontem superatum ac in Tiberim mersum et enecatum. Similiter et Licinius Augustus querebatur se ab eodem Constantino primo in Pannonia et apud Cybalas superato, iterato consertis preliis uictum atque fugatum; et tandem pace habita et rescissa, naualibus et terrestribus certaminibus pari infortunio deiectum; et ultimo apud Nicomediam, facta deditione, contra iusiurandum misere trucidatum. Sic et Crispus et Constantinus, iam dicti Constantini filii, et Licinius Licinii Augusti genitus, Cesares et optime indolis iuuenes, ob furorem imperantis etatis eorum flore surgente, quod confossi sint querula lamentatione dolebant. Dalmatius inde a Constantino patruo Cesar factus et imperii pro parte relictus heres, suscepta uulnera a tumuituantibus militibus, uidente Constantino consobrino atque tacente, ex quibus mortem consecutus fuerat, alto cum plangore monstrabat. Eque Constantinus Augustus, prefati Constantini filius, fortunam suam subsequens maledictis execrabatur, se asserens apud Aquilegiam aduersus Constantem fratrem prelio inito, non solum a spe deiectum imperii obtinendi, uerum a militibus ad necem usque plurimis uulneribus fuisse transiectum. Sequebatur et Constans predictorum frater, qui, esto sua uitia reticeret, se occisum Magnetii factione querebatur. Ceterum inter Veteranionem senem ab imperio deiectum et Nepotianum, non suam insolentiam sed militum Magnetii rabiem clamore damnantem, Magnetius ipse dolens pre ceteris incedebat. Nec immerito, si deploranda est pereuntium rerum perditio. Nam cum illi iam pars maxima cessisset imperii et obtinendi totius spes fere certissima uideretur, inito aduersus Constantium prelio apud Nursam, exhaustis iam pugnantium feruore nimio romanis uiribus, uictus in fugam coactus est: quo dolore ac rerum desperatione inpulsus, seipsum apud Lugdunum iugularat. Sic et Decentius Cesar frater eius, audito infortunio, apud Senonas uitam laqueo terminasse deflebat. Quibus insuper ueniebat immixtus Gallus Constantii patruus damnans non quod ex Cesare effectus tyramnus, sed quod iussu nepotis occisus sit. Post hos et Iulianus Apostata, diuino confossus gladio, uti uiuens in Dei filium, sic et mortuus anxietatem suam blasphemiis lenire putans, incedens exasperabat. Qui ob eius infandam audaciam ut de se scriberem incitauit animum. XI. De Iuliano Apostata rege Romanorum. Paucis literis multas miseriarum lacrimas conclusisse delectat, ut recentior minus attritis uiribus in Apostatam scripturus deueniam. Qui Constantini Magni nepos ex fratre, cum de se primo spem dedisset optimam, postremo in exitum pestiferum prosiluit. Nam cum iam, abiecto detestabili ydolorum cultu, diuini Verbi ueritas mira fecunditate polleret, hic – ut puto – sacro Spiritu tractus, habitu monastico sumpto, inter uere religiosos uiros diuino se dedit obsequio. In quo dum sanctissime per tempusculum perseuerasset, suggestione hostis antiqui factum est ut, relicto cenobio, repente se inter milites ad castra conferret. Quem, occiso iam Gallo fratre suo et in matrimonium ei data sorore, Constans promouit in Cesarem exercituque tradito, illum ad sedandas Gallias, opere Siluani tumultuantes, iussit ire. Quas cum pacasset ingenti solertia sibique conciliasset milites,l in cupidinem atque spem imperii lapsus est; et ut eo potiretur totis affectibus cepit insistere. Sane cum non satis uirium esse tam magnis ausibus cerneret, infandorum spirituum uti suffragio, aliquo in talibus docto suadente, conatus est. Et – ut placet aliquibus – peractis detestandis ceremoniis, in eorum usque uenit colloquium. A quibus, si cultus eis per Constantinum sublatum restituatur, quod cupiebat imperium promissum est. Is autem, quasi potentissimos rerum fautores haberet, temptare omnia ac audere ut eo perueniret incepit. Nec infande spei defuit exitialis effectus. Nam gerente Constantio aduersus Parthos bellum, offerentibus militibus eidem in eius gratiam, augustalem sedem ardenter arripuit et confestim ad Ylliricum obtinendum concessit. Et ne uoto frustraretur inuasor, redeunti Constantio, Parthis omissis, ut rabiem inuadentis reprimeret, inter Ciliciam et Capadociam mors affuit. Qua pace omnium Iulianus obtinuit rei publice principatum. O quantum ab illo differens qui nuper humilis pallensque cenobii claustra lento terebat gradu, nunc conuiuiis et superbia turgidus, hinc inde discurrens armis aut diris incantationibus omnia territat! Cui cum infausti fautores sui, Deo permictente, fauissent, primo principatus ingressu, ante liberalibus eruditus, phylosophicis uacans, optimam de se spem tribuit; et potissime dum a studio surgens amicos coleret, prouinciales iustitia foueret, tributa reprimeret et equum se cunctis pariter exhiberet. Sane ratus magicis suffragiis omnia posse que uellet, ausus est opinionem pyctagoricam imitatus asserere palam se Alexandri Magni spiritum possidere nec sibi mores illius atque fortunam deesse. Quam iactationem stolidam ut opere ueram ostendere posset, totus in obsequio regis Herebi, alia tamen quam predecessores sui uia, se exhibuit. Nam quod illi suppliciis, hic fictis uirtutibus atque blanditiis et muneribus obtinere conatus est. Quod cum agi frustra cognosceret, multis commodis priuauit innocuos; ex aduerso Iudeis hostibus reedificationis in Ierosolimis diruti templi concessit arbitrium. Inde, tolerantibus cuncta Christicolis, palam se Filii Dei, quem Galileum aut Nazarenum deridendo continuo uocitabat, suorumque hostem professus est. Nec dubium quin more priorum sic seuisset in eos to ni bellum supereminens parthicum impedisset. Ad quod cum ultra speratum citius euocatus accederet, templa deorum aperiri iussit et solemnia ritu prisco instaurari sacra, eis Christianorum sanguinem se immolaturum solemni promictens uoto, si uictor remearet hostium, eductisque legionibus in Saporem regem Persarum arma conuertens, Thesiphontem usque peruenit. Inde castra mouens transfuge ductu in altas desertasque solitudines atque inuias ante deductus est quam dolos ducis aduerteret. In quibus adeo miser exercitus anxistus est ut deperire funditus credere.tur. Nam desuper tanto solis urebatur estu ut galee quasi ignite feruerent. Feruebant similiter et arene adeo ut graue esset militibus firmare uestigium. Erat insuper omnino sterilis locus nec unquam diu quesita ulla apparebat aquatio. Periclitantibus difficultate miseris, non iuuantibus in tam extrema necessitate cantaminibus, non supplex ad Eum quem spreuerat et qui solus ea in solitudine opitulari poterat Apostata conuersus est, quin imo diro uexatus stimulo, ne tam tristem suorum perniciem cerneret et ut liberius in hostem suum uerbis et ignominiis exardesceret, quasi subsidii aliquid quesiturus, solus paululum secessit a suis et solita mentis agitatus insania in Deum eiusque Unigenitum Matremque continuis blasphemiis et maledictionibus, uti in auctores periculorum, uerba quasi tela conuertit. Quibus irritatus longe patientissimus Deus, actum est ut ex improuiso blasphemator egregius obuium militem hostem haberet, qui eum iam trementem seroque diuinam potentiam cognoscentem obloquentem tamen adhuc, lancea feriens prostraret in solum clamitantemque et suo se in sanguine reuoluentem perimeret. Et – quod miraculo adscriptum est – non a persa milite prostratum aiunt, sed – ut legitur in gestis Basilii Cesariensis episcopi – a Mercurio quodam christiano milite pridie Cesaree tumulato, cuius arma eius in funere ritu prisco in parte celebriori templi affixa die illa in qua nepharius Apostata occisus est, nec uisa nec usquam comperta; insequenti uero, humano atque recenti sanguine respersa suo in loco inuenta sunt et qualitercunque ad eos delatum sit, firmant dixisse obscenum hominem, dum infaustum emicteret spiritum, «Vicisti Galilee». Quod argumentum est eum occisorem suum in ultimo cognouisse sed minime rabiem repressisse. Cuius exinde cadauer dicunt qui Fabiani uitam referunt, iussu Saporis regis acceptum et eius corium artificis uenustatum manu et coccineo decoratum colore et selle regis infixum. Comperta preterea studiorum suorum insignia plura. Nam preter innumera instrumenta magice artis atque precepta, exenterata mulier atque suspensa crinibus in sacello apud Carras inuenta est: cuius ex extis creditum impurum hominem premeditasse futura. Sic et in Antiochia archiua humanorum capitum plena et in puteis busta reperta sunt et alia huiusmodi plura. Quam ob rem maximo cum gaudio non tantum christianorum, sed et gentilium ubique locorum Iuliani periclitatio celebrata est. XII. In blasphemos. Non habeo, fateor, quid satis dicam in homines tam scelestos qui, quadam bestiali temeritate inpulsi, ore spurcido ignominiosisque uerbis bonitatem diuinam, honestatem Virginis genitricis sanctitatemque piorum hominum comprimere, deturpare et, si possint, exinanire conantur. O scelus indignum! Quid est cernere quosdam eam in dementiam deuenire ut arbitrentur se non haberi quod cupiunt, ni fidem per Dei uulnera fecerint blasphemantes? Et non nullos suum ob facinus tanta excandescere ira ut etiam in Deum corde desiderent quod turpissime blasphemantes ostendunt? Nonne his intellectus aliquis, non ratio, non memoria? Vix credam. Intelligerent equidem se Dei opus consistere, inanes esse iactantias et ueram gloriam in humilitate fundari. Cognoscerent Deum pia mentis affectione colendum, tumoresanimi uera patientia opprimendos et uitia penitentia minuenda, non augenda blasphemiis. Reminiscerentur quem obscenis contumeliis sordidare satagunt cum sputis respersum, uirgis lacessitum crucique affixum ut nos in libertatem reduceret et sanguine suo, quas parentum contraxeramus inobedientia sordes ablueret et cunctis firmatas celi ianuas aperiret. Taceant ergo uermes putridi nec audeant sacrilegis celum lacessire uocibus et insipido conatu uelle transcendere, quasi sedem suam in aquilone aduersus Altissimum locaturi. Et si ad eorum bestialitatis ignauiam retundendam cetera desint exempla, spectent se coram Iulianum principem suum etate robustum, armis indutum, amplo uallatum exercitu et orbis imperium obtinentem, non celesti fulmine, non herculea claua, non a fera pessima, sed a iam mortuo milite, non iuuantibus quibus cultum sublatum restituerat, Galilei nutu, quem pleno uilipendebat ore, prostratum uictum mortique damnatum perpetue. Et dum intuentur supplicium, omnipotentem Deum esse fateantur et timeant suumque scelus non amplius peccaturi contritione lacrimisque detergant. XIII. Dolentes plurimi. Quid refert? Volebam ab Augustorum pausillum declinare malis et Firmi Maurorum regis a Theodosio comite Valentiniani imperatoris oppressi narrare miseriam; uel saltem ipsius Theodosii, post claras uictorias, iugulum subsecutum. Verum Valens Romanorum imperator et sequentes plurimi eiusdem dignitatis insignes a proposito abstulere. Is quippe fumosus et per omne corpus exustus incedens, stultitiam suam, qua, ex catholico arrianus effectus, Christicolas suppliciis uexasset et monacos in militiam coegisset, execrabatur, sed longe magis conflictum a Gothis susceptum et eorum inhumanitatem qua in domuncula quadam latens igne supposito fuerat consumptus. Erat et longeuus Armaricus rex Gothoium querulus quod in tam longum euum uitam eius natura traxisset et Hunnorum superuenientium timore ad inferendam sibi mortem miserrimus traheretur. Sequebatur et Gratianus Augustus lacerans maledictis Merobaudi magistri equitum perfidiam, qua a Maximo apud Parisius superatus et inde ab eiusdem ducibus apud Lugdunum fugiens sit occisus. Inde ipse Maximus querebatur quod, subacta iam plaga occidua, cum in spem romani imperii potiundi euenisset, repentino Theodosii Augusti impetu apud Aquilegiam circumuentus sit et captus atque imperialibus nudatus et in inferias Gratiani peremptus. Sic et Victor eiusdem Maximi filius non diu post patrem se cum Galliis preesset, ab Arbogaste dolebat occisum. Necnon et Andragatius quem penes armorum summa erat, lamentabatur in tantum sibi aduersatam fuisse Fortunam ut non euadendi spe, sed certe mortis intuitu se e naui in mare dedisset precipitem. Hinc et Valentinianus iunior querebatur quod nunc eleuatus, nunc a Fortuna demersus et uariis agitatus casibus, cum iam esset iterum opere sublimatus Theodosii placideque imperaret, apud Viennam dolo Arbogastis circumuentus atque fracto gucture occisus et demum laqueo tigno cubiculi, ut sibi ipsi mortem dixisse uideretur, appensus sit. Quem et Eugenius loco suo ab Arbogaste substitutus et Arbogastes sequebantur flentes, alter quod pugnantibus pro Theodosio uentis uictus cesusque sit, alter quod mutata fortuna seipsum occiderit ne hostium efficeretur ludibrium. Post hos et alii plures miseri ueniebant, quos inter Radagasus minacibus adhuc oculis et facie torua, aspectu horribilis et tristis plurimum, nescio quid secum murmurans frendensque ueniebat. De quo, ne Augustorum infortunia omnem libelli huius occuparent seriem, scribere uisum est que a ueteribus accepisse memineram. XIV. De Radagaso Gothorum rege. Radagasus Scitha fuit origine. Et cum Hunni Gothos tranare ad Danubium coegissent suasique a Rufino patricio, Tracia deuastata ut sedes apud Hyspanos peterent, facto iam a nobilibus Alarico rege, et ipse ab agrestium turba rex similiter factus est. Et sic Gothis rege sub gemino iter agentibus, Stilico per fraudem secutus uestigia, eos aggressus est. Qui aduertentes flexo in tergum gressu, aggredientem retuderunt; et romani nominis hostes effecti, omnem Ytaliam deleturi, bipartito agmine in eam deuoluti sunt. Et cum Alaricus ex composito recte Romam tenderet, in sinistram paululum reflexus est Radagasus; et cum ducentis milibus armatorum et elatus regno et uiribus nimium diis suis, si uictor euaderet, sanguinem omnem uouit ytalicum, minitans insuper se romanum omnino no men extincturum et ex Ytalia facturum Gothiam atque ex Augustis et Cesaribus Radagasos. Eo igitur ueniente, cum omnis eius uiribus prouincia cederet nec undecunque iter faceret quisquam exire auderet obuius, non suo tantum sed ceterorum iudicio, Capitolinam arcem impetu primo occupaturus procul dubio uidebatur. Transcensis Alpibus et omni Cisalpina Gallia populata, etiam obsistente frustra a Rauenna Honorio Augusto, in Tusciam cum suis omnibus copiis descendit ut, Alarico iunctus, Romam peteret. Attamen longe aliud erat quam hominum, ministre rerum consilium. Nam uti barbarum hominem leta facie celerique uolatu euexerat Fortuna in sublime, sic in nubibus uersa, fere temporis momento deflexit ad imum. Ea enim tempestate cum Stilico imperii cupidine teneretur sequereturque iam uictus Alaricum, clam secum de optato conuenerat; et quia intentioni aduentus Radagasi aduersus uidebatur, Uldin et Sarus et alii quidam Hunnorum atque Gothorum principes cum suis copiis una cum Stilicone et eius exercitu Radagaso hostes obuii facti sunt. Qui suos in se conuersos aduertens, aliquantisper insolentiam retrahens, timidus et pauescens effectus est festinusque cum omnibus suis se recepit in montes in quibus iam dudum fuit antiquissima ciuitas Fesularum, arbitratus, eo quod natura muniti sint, in eisdem se posse tutari. In quibus circumsessus a Stilicone, non solum ab amplissima spe cecidit (qua paulo ante ad orbis imperium uehebatur), sed sui iudicii cecitatem cognouit. Sensit quippe sero montes saxeos esse steriles aridosque; et cum non cerneret unde posset erumpere, consilii inops dum expectaret, si forsan Fortuna uiam aliquam aperiret, ad eam oportunitatum omnium deuenit penuriam ut omnem exercitum fame sitique et algore nimio periclitari appareret liquido. Stans igitur Radagasus, quasi escam recepturus desuper, nec eruptionis audens temptare fortunam, eo uentum est ut coram epulantibus ludentibusque aduersariis suis inciperent tam homines quam iumenta tabescere et in ducem murmura suscitari ac aduersa agi consilia. Quod aduertens barbarus, iam solito mitior, cepit de fuga consilium. Sane celi Arbiter passus non est ut qui nomini suo tenebras minitasset in lucem, omissis inter scabrosos montium uertices sequacibus, immunis euaderet. Et sic dum minus caute suis iam subtractus incederet, in hostium manus incidit captusque catenis ytalicis superbientia colla manusque concessit inuitus. Nec mora: miserabiliter trucidatus est. Nec agmen ingens cui preerat a supplicio transiuit impune. Nam cum fame omne debilitatum esset, rege perdito, irruentibus hostibus inualidi prebuere ceruices. De quibus post amplissimam cedem, quod gladiis surreptum est pecudum more pro uilissimo pretio uenundatum est. Et hi etiam concepto iam ex inopia morbo, fere omnes post dies paucos periere et sic cum duce omnis est exinanitus exercitus. Quid, queso, mirabilius potuit nobis ostendisse uetustas? Quid maius permutasse Fortuna? Quid incredibilius finxisse quisquam rege tam maximo tanque superbo tanque ingenti populo sociato, perpetuum Ytalis exitium minitante, tam subito tanque repente ac etiam tam inexcogitata uia territo, consilii inope facto, in arido ac sterili loco a seipso coacto, fame periclitato et postremo non solum deposito aut ceso, uerum cum omni multitudine sua, usque ad unum deleto, eraso, elimato et, tanquam non fuisset, in nichilum penitus redacto? Grande quippe, si intueri uelint qui minantur minoresque despiciunt, monimentum est transgressorumque frenum, cum possit Deus, dum uelit, potentes de sede deponere et humiles exaltare. XV. Dolentium descriptio breuis. Fere Radagasi uerba finieram et ecce dolentium affuit multitudo. Quos inter dum cupidus oculis intuerer, uisus est michi Rufinus, uir ille inclitus atque magnificus, quem penes omnis orientalis aule potestas fuit. Qui dum per fraudem eius quod possidebat imperii titulum scrutaretur, suum inuenit excidium. Nam uidentibus Constantinopolitanis omnibus, dolo comperto, ante alia, ex duce captiuus effectus est; et loco affectate purpure catenas induit. Inde extra menia urbis tractus, loco dyadematis atque sceptri sumpturi, damnatus caput et dexteram truncandam carnifici miser exhibuit. Nec ab eo longe Stilico incedebat ex Vandalorum stirpe imperatoris assumptus in comitem. Hic occidue prefectus plage, cum Serenam imperatoris filiam haberet in coniugem et Mariam ex Serena filiam suam copulasset Honorio, dira imperii agitatus cupidine, una cum filio Leutherio improbo iuuene, ad extinguendum nomen ytalicum et romanum occupandum decus, fere barbarorum omnes boreales nationes exciuit. Verum quod procurarat in alios, in eius et filii exitium reuolutum est. Nam, comperta fraude, trucidati cecidere ambo. His immixtus ex infima militia, nominis tantum fauore suffultus, apud Gallos ad imperium sublimatus aderat Constantinus. Qui a Constantio Honorii Augusti comite apud Arelatem obsessus et demum captus et uita priuatus est. Eque et Constantius eius filius qui ex monaco Cesar ab eodem dictus, dum in Hyspania regnare cepisset, a Gerontio comite suo apud Viennam iugulatus occubuit. Erat et Maximinus a Gerontio sublimatus qui exutus purpura ac imperio exul egensque apud Hyspanos tanquam ludibrium uite reliquum duxerat. Et cum his etiam Attalus ueniebat qui Rome imperator factus, mox regno priuatus a Gothis in Gallias tractus, eorum consilio atque presidio quam Rome demiserat, tyramnidem reassumpsit in Galliis. Inde a Gothis in Hyspaniam migrantibus destitutus, captus, Constantio patritio traditus et Honorio a Constantio presentatus eius triunphi currum catenis precessit implicitus. Postremo apud Liparas damnatus exilio et – ut quibusdam placet – una mutilus manu in egestate consenuit. Quos et Heraclianus miserrimus sequebatur, qui comes in Affricam missus, ob rem bene gestam aduersus prefectos Attali, ad amplissimam consulatus urbis dignitatem promotus, adeo rerum successu elatus est ut, quasi Xerxes alter, classe trium milium septingentarum nauium congregata, occupaturus Ytaliam, ex Affrica transfretaret. Sed primo Marini comitis occursu territus, una ex multis arrepta naui, solus Cartaginem abiit, reliqua relicta classe. Quo militari tumultu, iam suffragio priuatus omnium, miserabiliter laceratus est. Sed quis, oro, regnorum inuasores omnes, quis sublimatos et inde deiectos suo crimine, seu aliena culpa (quos ego coram cernebam) paucis posset inclusisse literis? Satis igitur sit ex multis Odoacrem ruthenum seligere et latius ex eo aliquid recitare. XVI. De Odoacre rutheno Ytalorum rege. Odoacer igitur fuit natione ruthenus. Qua apud suos claritate fulgeret non habeo; uerum cum acris esset ingenii, robustus corpore et pronus in predam, audiens Augustos Urbe relicta Euxini maris litus excolere et sub uaria regni mutatione expulsione et innouatione agitari Ytaliam, ratus se posse – quod et plurimi fecerant – obtinere, grandi ac fortissima Herolorum, Turcilingorum et Scitharum manu congregata eaque ad predam maximis suasionibus irritata, ab extremo Pannonie situ aggressurus Ytaliam iter arripuit; superatisque Noricis Alpibus et Horeste Romanorum patritio, cum exercitu occurrente sola fama, usque Ticinum fugato, inde obsesso captoque et Placentiam usque perducto et ibidem miserabiliter trucidato, uiam ferro faciens et ui cuncta subuertens Romam uenit eamque, resistente nemine, uictor intrauit. Nam Augustus, Horestis filius, qui purpura sumpta paulo ante occupauerat dominium, audito patris casu et Odoacris ferocia, relicto absque regimine regno abierat. Odoacer autem tanto rerum successu gaudens, summo suorum consensu seipsum Italie regem constituit. Et infestante nemine quattuordecim annis, ex arce Capitolina ruthenus iura dedit Ytalicis: clarum quidem Fortune munus consecutus est. Ceterum dum eadem quieti sue ac splendori nimio inuidere inciperet, longe aliunde quam existimari potuisset, in eius excidium ingens phalarica adinuenta est. Cum enim graue esset Zenoni Augusto Odoacrem Ytaliam tenere, Theodorico Ostrogothorum regi, optime eius iudicio indolis, si posset cum suis Odoacrem superasse, ytalicum regnum concessit. Qui cum suos animasset ad belli premia, torrentis in morem descendens a Mesia per Sirmium et Pannonias in Ytaliam ueniens, secus Sontium fluuium haud longe ab Aquilegia in loco uberrimo paululum quieuit. Odoacer autem egre ferens sibi quietem turbari, congregatis copiis obuiaturus hosti processit uictusque prelio fugatusque ad interiora fugiens se traxit Ytalie reintegratisque uiribus Veronam usque, quo iam cum suis uenerat Ostrogothus, iterum belli fortunam experturus, accessit. A quo facile secundo superatus est. Qui cum reliquiis infelicis exercitus Romam citato cursu ueniens ibi comperisset mutatam cum euentu fidem, sibi Urbis ingressum negatum, igne ferroque cuncta adiacentia populatus, Rauennam abiit; et eam aduersus hostem nouis munitionibus roborauit. Sed cum iam Theodoricus occupasset omnem Cisalpinam Galliam atque a Gubundato, Burgundiorum rege, eam infestante, liberasset, impedimentis omnibus apud Ticinum derelictis, Rauennam ueniens, Odoacrem per triennium fere obsidens, ciues ad deditionem coegit, fide future salutis exhibita. Attamen cum infelix in potestatem seueri iuuenis uenisset, eius urgente barbarie, nulla seruata fide, iussu suo Odoacer percussus est. Et sic qui repentino quodam uolatu in sublimitatem rerum gloriosus euaserat et longa quiete regiam dignitatem perpetuasse credebat, coactus per infelices descendere gradus usque in captiuitatis extremum corruit; a qua nec inopem leta libertas absoluit, sed mors infesta surripuit. XVII. In presentem Urbis conditionem. O infelix nimium Roma, quas in tenebras luctusque auaritia discordia et uesana tuorum te duxit ambitio! Tibi nempe, dum tui quondam celebres uiri pauperiem ultroneam dilexere, nec ob aliud preter ob uirtutum magnitudinem inter se habuere inuidiam, cessere uertices montium maria fluuiique, cessere hyperboree niues et sole feruido Ethyopum estuantes arene, sol oriens et occasus. Nec hyrcana tigris aut elephas yndus uel leo marmaricus tuas potuit legiones flexisse armisque uictricibus tuis urbes, populi regesque cedebant et undique a tuis ducibus, subactis prouinciis, triunphus splendore mirabilis portabatur. Et – ut paucis multa concludam – eis agentibus, tibi cesserat uniuersus orbis in predam. Nec solum imperans regum omnium colla calcabas, uerum gloriosissimum nomen tuum fama super astra detuleras. Nunc uero, uersis in contrarium rebus, que alterum ex consulibus Campanum oppressa plurimum dedignata es et seuis cruciatibus in ciues quosdam tuos regni desiderium expiasti, eo tracta es – ne de aliis dicam – ut hostes tuos precipuos, qui totis uiribus semper nomen tuum delere consti sunt, affros principes habueris et habeas miseranda germanos. Et, quod turpius, si Scitha Maurus aut Gallus prede trahantur cupidine, in te tanquam inexhaustam uiribus et inermem et tuis uacuam ciuibus atque a principibus derelictam ausus suos impune conuertant. Nec restat quin, que semel orbem expoliaueris omnem, sepissime concurrentibus predonibus undique nuda relicta, diuinis humanisque priuata sis; et in dedecus potius presentium quam preteritorum gloriam et exemplum instabilitatis humane semesa magnifica ueterum monimenta reseruas. XVIII. Deiecti quidam. Dum Urbi nostreque conditioni compaterer, et ecce Trabstila Gepidorum rex et Busar Bulgarorum equis lacrimis flebant quod primo impetu Theodorici iuuenis Ostrogothorum regis subacti sint. Sic et Pheleteus Rugorum rex tristis execrabatur Odoacrem, quod ab eo sit regno pariter et uita priuatus. Inde Marcianus Augustus deflebat se militum suorum coniuratione peremptum. Et iuuenis Leo, Leonis Augusti filius, longa uerborum serie, seuitiam Zenonis damnabat quod eius opera principatui successurus, in cenobio monacus senescere coactus sit. Veniebant insuper, etsi mesti, uenerabiles tamen plurimum, senes socer Simmachus et Boetius gener, amplissimis – ut ego prenoueram – honoribus functi et a rege barbaro, eo quod saluum uoluissent esse senatum, atroci sententia primum apud Rauennam exilio religati; demum atrociori sub interminatione dedecorosi supplicii, Ticinum inde compulsi, quo crudescente regnantis ira, miserabili morte damnati perierant. Fateor, me plurimum erumne clarissimi uiri Boetii trahebant ut de se scriberem, urgentibus una ex parte maiorum suorum famosis et uenerandis imaginibus, quas etsi temporum iniquitas aut deiecerat aut minuerat inclitum Manliorum nomen minorasse, nedum subuertisse, nequiuerat. Ex altera uero studiorum suorum singularis gloria qua eius immixtum phylosophorum nomen, labantibus seculis, in dies lucidius inter tam eximie rerum magistre professores refulget. Sed obstitit Britonum celebris fabula, Arturus rex ueniens gemebundus, cuius magnitudinem atque casum, etsi ex fide digna testimonio non noscamus, pro comperto existimamus postquam uniuersi orbis testari uidetur opinio. XIX. De Arturo Britonum rege. Britones angulo in occiduo positi et ab orbe fere ceteri separati, suis annalibus asserunt Arturum quondam regem suum, longe rerum omnium occidentalium clariorem eumque a Constantino quodam – qui occiso Gratiano municipe insule tyramno regnum tenuit – originem habuisse eiusque fuisse patrem Uter cognomento Pandragon insule regem. Quo mortuo, cum is regale conscendisset solium adhuc iuuenis et admirande indolis uideretque eo uenisse rem publicam romanam ut quantum quisque surripuisset eidem, tantum possideret impune, non contentus relicti a patre imperii, collectis uiribus, Hyberniam, Orcadas, Daciam Gothlandiam Noruegiam aliasque plures etiam uersus Galliam prouincias maximo celerique subegit successu. Porro cum satis uisum foret regni terminos et nominis gloriam ampliasse, ratus aliquando finem belli ponendum, ne ocio uirtus marcesceret, ut fertur, Merlini uatis, ea tempestate florentis consilio, Tabulam quam Rotundam Angli uocitant ordinauit. Ad quam, quasi ad conuiuium celebre, quoscunque ex suis nobilioribus armis et moribus nouit egregios conuocauit selectosque legibus ordinibusque in consortium et societatem coegit. Fuit quippe omnibus lex precipua arma non ponere, monstruosa exquirere, ius debilium uocati totis uiribus defensare, uiolare neminem, se inuicem non ledere, pro salute amicorum pugnare, pro patria uitam exponere, sibi preter honorem nil querere, fidem nullam ob causam infringere, religionem diligentissime colere hospitalitatem quibuscunque gratis pro facultatibus exhibere, contingentia seu in honorem seu in dedecus referentis uergentia summa cum fide et ueritate quibus annalium cura erat exponere; et huiusmodi plura laude quidem dignissime exercere. Quibus rite seruatis, tam robore sociorum militum quam inclita morum claritate, regium nomen in tam splendidam gloriam delatum est ut nec Fortuna seuiens nec annosa uetustas agere potuerit quin usque in nostrum seculum claro cum fulgore deuenerit. His igitur iam felix, dum solitum uectigal Romanis poscentibus negasset, copiis in Galliam deportatis, signis collatis, aduersus Lucium consulem illud armis poscentem descendit in aciem. Et cum illi cessisset uictoria, in omissum desiderium recidens, occupaturus ampliora processit. Sed elato iam parabatur occasus. Dum ergo armis interiora infestaret Gallie, Mordretus eius ex concubina filius – cui sedem regni, se absente, tutandam liquerat – acer iuuenis ad omne facinus audax, iam dudum regnandi cupidine captus, oblatum sibi tempus a Fortuna regis absentia ratus, cepit ad libertatem iugo pressos regio irritare, animos omnium donis allicere, se regem benignissimum futurum ostendere, ciuitates arcesque regni suis presidiis seruare, amicos conuocare, uires parare, mercennariorum militum maximam manum conducere, regi patri supplementa et commeatus negare et ad rebellionem spectantia cuncta peragere; et cum iam precogitatum tempus adesset, ficticiis literis regem bello mortuum demonstrare, sese regem dicere et regalia cuncta tractare. Que cum fama uelox Arturi detulisset in castra, repente belli sedes mutata est; et arma que in socios Romanorum infelix direxerat, in filium retorquere coactus est. Assumptis igitur in classe copiis, in litore britannico filium repugnantem habuit obuium. Verum cum nequisset obsistere, dimisso litore et in fugam uersus, se Guitoniam contulit; ibique cum omne robur suum conuenisset, certaminis temptare fortunam disposuit; tanteque fuit obstinate perfidie, ut non uereretur aduersus patrem in pugnam descendere. Commisso igitur certamine, etsi militum Arturi armorum atque bellice discipline uirtus esset insignis, multitudo tamen aduersa, crimine lese maiestatis conscia et ob id mori potius quam uinci disposita, nec flecti poterat nec inpelli. Et ideo, marte sub dubio, diu acriter hinc inde pugnatum est; et ex utraque parte tam ingens quam feda pugnantium cedes facta. Periere equidem ibi omnes fere Arturi commilitones egregii. Quod cum egre ferret Arturus uideretque Mordretum, quasi renouatis uiribus discurrentem et fere sua uirtute uictoriam occupantem, seposita affectione patria, lancea sumpta toto recentis equi impetu in uenientem irruit eiusque miserrimi pectus omne transfodit. Verum non impune. Nam iuuenis letali dolore percitus, cum se totum in uires collegisset, propinquanti regi, erecto gladio caput adeo feriit ut, non resistente galea, ad cerebrum usque descenderet gladius. Rex uero transuectus equo, dum lanceam ex pectore moribundi retraheret, aiunt adeo ampliatum uulnus ut per illum in partem alteram cadentis iam solis transparerent radii. Mordretus igitur illico decidens, finem sumpsit infauste presumptionis et uite. Rex autem dierum extremum iam sentiens continuo prosiluit ex equo nauimque conscendens, iussit se moriturum in insula Aualonis deferri. Ibique ex felicissimo miser moriens Constantino nepoti suo regni dominium ac desolationis uindictam peragendam reliquit. Sane, seu quod a successore Arturi mors arte celata sit, seu eo quod, existentibus rebus perturbatione maxima inuolutis, in se Arturus paucis consciis moreretur et nullo apparatu sepultus sit, quasi non mortuum sed sub taciturnitate seruatum adhuc tanquam insignem et precipuum regem suum uulgo uiuum arbitrantur Britones eumque solidatis uulneribus procul dubio rediturum asserunt. Quo ergo unius nepharii hominis ausu paruissimo temporis tractu ampliatum, Arturi regnum diminutum est illique cum uita subtractum. Tabula Rotunda tot probis splendida uiris cesis omnibus deserta fractaque et in uulgi fabulam uersa est. Gloria ingens regis et claritas desolatione in ignominiam et obscuritatem deleta est adeo ut possint, si uelint, mortales aduertere nil in orbe preter humilia posse consistere. XX. In scelestos filios. Abite hinc insignes pietate filii, ne dum tam scelestos ausus legeritis, clementes oculos aut animas rei enormitate fedetis. Vosque Eumenidum ferrea gerentes corda quibusque graue est bene compositi patris imperium in ruborem uestre immanitatis, estote presentes et dicatis, queso, quid possit etiam parentum iubere proteruia, quod honesta filiorum obedientia pati non debeat. Nonne ab eisdem initia uite recepimus? Non antequam homines ab eisdem dilecti, uotis obseruantiis uigiliisquel summa cum diligentia exoptati sumus? Nonne ex matris utero pia affectione patris in ulnis suscepti inualidi plorantesque nutriti et assidua baiulatione solati? Non in periculis ab eisdem eorum saluti prepositi? Non in etatem plusculam uenientes eorum gremio foti, disciplinis et moribus instructi, summo cum studio in ualidos annos maximis sumptibus usque perducti? Nonne ab eisdem, quantum in eis est, ad pregrandia omnia nobis stratum iter? Nonne uite commoditates, non coniugia pro qualitatibus splendida, non hereditates laborioso cum sudore quesite? O miseri, quotiens nos ipsos, ipsum Deum eiusque salutaria negligimus ut filios extollamus, ut et ipsi non nunquam a parentibus sublimati fuimus! Quid plus ab homine, sceleste anime, optare possumus? Maiora Dei sunt, que et ipsi, si possent, etiam sibi surripiendo natis concederent. Qua igitur mente, non dicam regna subtrahere, sed minimis quibuscunque parentum beneplacitis audemus obsistere? Cum infandum etiam excogitasse ac peruersissimum sit. Habeo bonorum et forsan aliorum responsum. Sed ut pro concesso bonorum omiserim, quid inquient alii furore seducti? Fortassis uenerandis canis robur uirentis etatis, leuitatem grauedini, temeritatem consiliis et prodigalitatem parsimonie anteponent. Dicent insuper unumquenque naturali quodam instinctu iugum spernere, libertatem querere, dominium exoptare, que omnia, ni abiciantur, ni pellantur, ni de medio tollantur, pater occupat. O ignorantium opinio detestanda! Quam ignominiosa cecitate seducta, non uidet quantum ueneranda et potissime parentum senectus semper pro iuuentute filiorum excubat; quam ingentia pro. uiribus paret dominia, quam miti imperio motus frenet nocuos et urgeat salubribus monitis ad uirtutem doceatque pia solettia quibus gradibus ad se usque etas natorum cum splendore deueniat. Taceant igitur et erubescant tales et in semetipsos sua cum rabie confundantur, imo nec hominum habeantur in numero qui negant post Deum honorificentiam omnem exhibendam fore parentibus; memores etiam hoc diuino iudicio permicti ut talibus eadem mensura metiatur a filiis qua ipsi pro genitoribus mensi fuisse noscuntur. Quid ergo? Si sapimus, tanquam suauissimum iugum toleramus patrium, obedientiam omnem uolentes prestemus eisdem; et summa cum ueneratione etatem patrum tremulam honoremus, ut dum illam grati debita persoluentes extollimus, quid nobis agendum sit a posteris ostendamus. XXI. Flentes pauci. Post Arturi fatum plures astitere reges. Nam Giselmerus Vandalorum et Guinthigis Gothorum rex se a Belisario cesis exercitibus captiuatos anxie querebantur. Inde Anirales, quod a Ioanne Sanguinario una cum Mauris suis fusus sit et inde peremptus ferebat egre. Sic et Sindualdus Brentorum rex tanta cum indignatione deflebat se a Narsete eunuco fugatis suis, captum et laqueo more latronum extinctum, ut facile aduertisses inter hominem et eunucum et laqueum et gladium satis congrue distinxisse. Post hunc et Totila ueniens olim Gothorum rex, eo quod a Narsete, deleto eius exercitu, trucidatus sit, maledictis suum infortunium lacerabat. Quos omnes sequebatur mestissima Rosemunda erumnas suas amplissimo ploratu demonstrans. De qua – eo quod rarissime interueniant mulieres – scripsisse laudabile ratus sum. XXII. De Ro.semunda Langobardorum regina. Rosemunda Turismundi regis Gepidorum filia fuit. Hec ab ineunte iuuentute cepit Fortune lubricas uicissitudines experiri et in finem usque uite perpessa est. Cum igitur inter Alboinum Langobardorum regem adhuc in Pannonia imperantem et Turismundum bellum esset exortum ac postrema cum strage una cum rege suo Gepidorum nomen omne deletum, Rosemunda preda uictoris effecta est. Quam – eo quod uirgo regia forma uenusta essetque iam uiro matura et careret coniuge – Alboinus sibi in matrimonium copulauit. Et sic fere temporis in momento, ex aula regis tracta, uincula induit eisque exuta regium thalamum est adepta; et ex Gepidorum regis filia Langobardorum regina refulsit. Equidem splendida satis origine, sed longe splendidior facta uiro, qui, a Narsete uocatus, concessa amicis Pannonia, maximis et ex ordine subsequentibus uictoriis, Forumiulii, Venetias, omnem Galliam Cisalpinam, Umbros atque Samnites sue dicioni subegit. Ex quibus quantum aucta Rosemunde gloria sit, tot cum uiro nationibus imperantis, discerni facillimum est. Sed inpatiens Fortuna loci, quam sublimarat feliciter, ignominiose, non longo interposito temporis tractu, depressit. Erat post uictorias Alboinus Verone regni sedem forsan firmaturus ibidem et apparatu conuiuiorum ingenti, cum proceribus suis festum celebrabat egregium. In quo exhilaratus nimium et forte uino madens, poculum sumpsit quod olim uictor fecerat ex craneo Turismundi componi plenumque uino iussit Rosemunde deferri et ut in festo tam celebri cum patre biberet imperari. Rosemunda, non inspecta uiri letitia, muliebri more, uerbum sumpsit in peius: rata sibi patris cedem suasque sibi insuper improperari catenas; et confestim femineo succensa furore secum in mortem regis egregii conspirauit. Et indignationem consiliumque suum in tempus congruum alto seruans sub pectore, primo in summam sui diligentiam Helmechim regis armigerum atque lactis fratrem, donis atque blanditiis traxit. Inde patefacto consilio, eum suasionibus atque promissionibus maximis in suam duxit sententiam. Visum tamen est eis nil absque Peredeo – qui tunc apud principem fortissimus habebatur – satis apte posse compleri. Que cum cerneret in tam grande facinus fidem uiri constantissimi deuolui non posse facile, nouum commenta scelus, astu femineo emolliuit solidam uiri mentem. Ardebat Peredeus amore puelle Rosemunde pedisseque eiusque dum posset summa cum uoluptate utebatur coitu. Nec hoc Rosemundam latebat. Ad quam cum eum uenturum nocte sequenti regina nouisset, clam, sublatis luminibus, intrans puelle lectum expectauit; eique postquam suam libidinem in eam expleuerat, cum qua concubuisset aperiit, mortem interminans ni in suas partes deuenisset illico. Hac arte Peredeus captus, sceleris conscientia tractus, in uoluntatem regine descendit; eaque duce, Alboino in meridianum somnum soluto, Helmechi addito, regium cubiculum intrauere. Verum is aggredientibus nephariis hominibus surgens stupidus et inermis, cum ad que recurreret arma non haberet – abstulerat enim Rosemunda gladium solitum secus regium lectum pendere – sumpto scabello pedaneo, in longam atque ualidam defensionem processit. Tandem superatus et occisus est et sanguinem suum fudit in Turismundi regis morte piaculum. Sic rex qui tot reges oppresserat, tot hostium superauerat copias, tot prouincias dicioni sue subegerat, per mille pericula tractu terre tam longo in nouas sedes uictor euaserat, ab his quos promouerat, uxoris fraude superatus, occubuit. Huius regnum post patratum facinus insano ausu Helmechis, eo quod lacrimis insisterent et funere occupati regio Langobardi, arripere conatus est. Quod cum frustra temptari cerneret, cum Rosemunda – que iam ex regia uxore deuenerat coniunx armigeri – et thesauris ac omni suppellectili et apparatu regio, una cum Alsuinda, Alboini ex prima coniuge filia, et Peredeo – ut placet aliquibus – noctu naues conscendens, ex Athesi Padum intrans, secundo fluuiorum uectus cursu, Rauennam appulit. Quo a Longino patritio, Iustini Augusti loco Narsetis suffecto, etsi hostes essent, egregie tamen suscepti sunt. Rosemunda igitur profuga ex regina, ne diu cum suo Helmechi tam grandi preda gauderet, facta, tam ob deperditam celsitudinem quam ex prostrata pudicitia spectaculum Rauennatum, in extremum sui exitium Longino placuit: qui cum eidem flexibili longa dicacitate suas suasisset nuptias et uidisset ad has nisi per alienum sanguinem aditum non haberi, facile ad omne facinus pronam, in armigerum uirum armauit. Nec mirum. Infecta semel conscientia malis ultro demum labitur ad quodcunque. Captato igitur tempore, thorum uiri tertii conscensura, pretiosum, ueneno tamen perlitum, poculum Helmechi sitienti porrexit. Qui cum iam gustatum nouisset, Rosemundam ad residuum exhauriendum coegit. Nec mora. Qui super innocuum sanguinem Alboini scelestas nuptias celebrarant, turgidi iam facti, hinc inde cadentes, illas exules misere separarunt. XXIII. In mulieres. Producatur in medium turgida inhonestumque cadauer pie matrone circundent. Cui, dum compatiuntur, inspiciant quid ambigua uerba in damnum suum interpretari, quid in periculum suum succendi furore, quid in cecum uindicte desiderium prolabi, quid, ad consequendam, dehonestari libidine feda resultet. Dumque ob alienum facinus frontem propriam pudicus rubor accesserit mentis intuitu, se ad patientiam natas cognoscant, pronam debilitatem suam considerent et aduertant mobilem uoluntatem frenisque laudandi pudoris iniectis labentem animum sistant; ne per uestigia infelicis Rosemunde, dum ausu temerario altiora expectant quam sexus exposcat, in sterquilinium eterni dedecoris precipites sese dedant. Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus uirorum illustrium liber octauus explicit. Liber IX Incipit eiusdem nonus et ultimus feliciter. I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina. Non immemor ab inclito preceptore meo ruboris iniecti, quanquam pro uoluptatis desiderio satis ocio uacatum non sit, surrexi tamen, cupidus metam propositi, si detur, aliquando contingere. Erat tamen animus michi alio dirigere cursum, cum iam a longe uenientes uiderem et Mauritium Augustum, mestum – existimo – eo quod a Phoca apud Calcedonem eum uxore et filiis et famulatu cetero peremptus sit, et post eum ipsum Phocam, Heraclii uiribus ex imperio deiectum atque occisum Post quos – cum ego summa cura spectabam – seductor ille nequam Mahumeth ueniebat, cuius artes quam libentissime audissem nouit Deus, et qualiter post prophete nomen assumptum legesque letiferas datas in suam luxuriam, deperisset. Sed mulier quedam, imo demon, adueniens me his abstulit. Hec etenim, crine soluto, maxima cum copia lacrimarum, iter occupans clamitabat: – Mene pretermittes, calamitatum preteritarum euiscerator nouissime? Reliquas ut plurimum labore perquiris: meas oblatas non suscipies? Taces? Equidem uideo: uilipendis, meque mulierculam autumas. Quos uides neglectos decerptosque crines corona regia pressos habui, quid ergo, quasi artiori detentus cura, alibi faciem oculosque protendis? Si nescis, Brunichildis, Francorum regina, fui. Quid tepes? Quod mente queris diffugium? Potuit Arsynoe cyrenensis, potuit egyptia Cleopatra et nouissime Rosemunda gepida obsequio uti tuo, ego uti non potero? –. Ego autem, tam inopinate tanque stricte a muliere detentus, obstupui; et, cum nil aliud tam efficacibus uerbis quid responderem occurreret, dixi: – Brunichildis, etsi iam perquisiuerim, ad presens assunt casus ultra quam uelim. Te miseram, doleo; quod petis nequeo. Nam fortunas tuas nec nomen, preter nunc, audisse memini? –. Tunc illa: – Nec dulciores usquam nec amariores in quoquam comperies. Egomet referam: arripe calamum –. Ast ego: – Dic – inquam: – tibi ne de te credam: noui ab ipso iuuentutis mee ingressu mulieres esse bilingues –. – Hei michi – tunc illa – reginam mentiri credis? – Cui ego: – Forte si sexum corona mutasset, non crederem –. Tunc illa: – Infelicium hoc uetus infortunium est, ut eis egrius prestetur fides. Vera fatebor, si commodi quod opto sequatur –. – Quid – ego tunc – commodi aut leuaminis pauce calami mei liture dolori tuo tam eximio attulisse poterunt? Debueras, edepol, optasse potius ut e memoriis hominum laberentur, quam ego illas nouis literis suscitarem semisopitas. – Illa uero subsequens ait: – De me, ecastor, actum est. In eorum dedecus, quorum seuitia regis mater horrenda perpessa sum, scribas cupio –. Ego autem, etsi desiderio traherer alibi, cum ferreus non sim sed exorabilis homo, flexi propositum, inquiens: – Hac lege tibi calamum concedo meum: si uera dixeris –. Et hinc, dum sedulus aures porrexissem, illa habunde lacrimas fundens et pectus pugnis tunsum crebrisque respersum liuoribus, assiduis suspiriis agitans, inquit: – Audisti, arbitror, Clodoueum, ueterem Francorum regem, Clotarios filium et nepotem ex filio habuisse; ex quo nepote quatuor suscepti filii,il qui, patre defuncto, ut regnarent omnes, regnum quadrifarie diuisere; exortoque inter Leuichildonem, patrem meum, Hyspanie tunc regem, genus ab Athalarico maximo Gothorum rege trahentem, regesque prefatos bello, et ob id hinc inde plures suscepte clades, itum in pacem est; ad quam seruandam, quasi uinculum facta, adhuc uix pubes in coniugem Sigiberto regi concessa sum. Tum ego: – Caue quid dixeris: Chilperico aut Childeperto audiueram –. Illa uero: – Scio quosdam sic arbitrantes existere. Verum ego, ut finis aperuit, gestantibus infernalibus furiis tedis, thaIamum illius intraui. Sed quid tandem? Cum esset oris mei sublime decus et etas integra, quibus plurimum mulieres ualemus, nec pro uotis ornatui aurum gemmeque deessent et, solio sublimata regio, a cunctis tanquam deam celo lapsam intueri me cernerem, uenerari, laudibus extolli, ceterisque preferri primis regibus, Clotarium III pariens supercreui. Quem utinam aut non concepissem aut ex utero in tumulum coniecissem! Sane, dum his tot prouecta felicitatibus et amplissimis delitiis fruerer, oritur inter fratres seditio, que euestigio bellum peperit –. Tum ego: – Siste, queso. Que seditionis causa? –. Cui illa: – Inequalium regnorum inuidia –. Tum ego: – Mentitur regina. Tu ipsa triste semen, cum ingenio semper fueris impio, cordibus iniecisti –. Ast illa: – Paulo ante nunquam me nouerat iste, adeo repente ingenii mei censor factus. Crede, si uis: factum est, exasperatis odio animis, ut Chilpericus, uiri mei frater, sub specie componende pacis accitus, satellitum manu cederetur, et hine post modicum, hoc eodem infortunio (credo uindicte causa) uir meus occubuit –. – Nec istud patiar – inquam: – tua perfidia occisus est. Nam cum, insita mulierum uanitate, precipuam uoluptatem ex aspicientibus formositatem tuam caperes, lasciua nimium, non aduertens ex aliena capta, Laudricum, palatii comitem, ultra honestatis feminee terminos ardenter amasti, et in eius uolens oransque concubitum irruisti; quo dum minus cauta utereris, et iam multis innotesceret scelus, ne opprimereris merita, in nescium et in immeritum insidias tetendisti, eumque uenatione fessum medio in nemore, seu redeuntem uenabulis confodi fecisti. – Illa uero paululum irritata: – Proh superum fides! – inquit – quis hic homo est, tam ociter ex ignaro tanquam conscius acer redargutor effectus? Equidem reor eum credere que dicit, quasi melius post secula multa nouerit que acta sunt, quam ego que presens. Erras profecto. Fredegundis hoc fuit in Chilpericum, cuius erat speciosissima coniunx, et cuius ego, in alios moderatior quam tu in me sis, necem uiri recitans, nomen honeste tacueram. Sed sine quo tendo deueniam. Ego, cum paruulo relicta filio, etsi multum preterite claritas amiserim, qua possum industria regiam curo –. Tum ego inpatiens inquam: – Audiueram, Brunichildis, non ex Sigiberto et te Clotarium, ut siebas, genitum, quin imo Childepertum; et ex eodem, mortuo, geminos tibi superfuisse nepotes: Theobertum atque Theodericum –. Illa uero: – Tu crede quod uoles. Ego cepti sermonis seriem non omictam. Fit inde ut Theodericus, uiri mei nepos, qui Burgundie preerat, indignatione concepta, fratrem suum Theobertum, Austrasie regem, filiosque cum coniuge, ob illi paratas ab eis, ut ferebatur, insidias, trucidaret –. Ego autem inquam: – Istud non aliter quam precedentia patiar: tuum hoc fuit scelus. Nescio autem unde tanta tibi suadendi uis fuerit. Sed quid dico? Magna potest cupido regnandi, qua credo urebaris nimium, ut impune peccandi amplum spatium possideres. Sunt preterea in malum uires ingenii mulierum permaxime, quibus tu cum iam sepius immutiis hesisses, illas omictere nesciebas –. Tunc illa: – Sine istanc credulitatem tuam, queso, et quorsum tot rebus predictis emersura sim specta. Post tempus Theodericus, facti penitens, dum quod male egerat in alium retorquere nititur, ueneno perimitur, et filii gladio extinguntur –. Cui ego: – Istud profecto non inficiar: sic est (de morte loquor); sed quod omiseras ipse supplebo: in te tuum crimen obiecit, tu illud ueneno gladioque purgasti –. Illa tunc, fecundius emictens lacrimas, inquit: – Me miseram, quia infelix sum! mendacem existimat iste. Dictum est: «Sic Fortuna facit: horum uerbis aufert fidem quibus bona cetera abstulit». Ego autem quid dicam scio –. Et dum diu obiurasset atque negasset ac aduersus ueritatem, ut testantur alii, multa dixisset, quasi me tacentem in fidem uerborum suorum traxisse existimasset, sermonem quem interruperam continuans secuta est: – Dum tot facinora, tot enormia in tam splendidos uiros, per regni proceres commissa, uindictam exorarent aliquam, et illa iam grandiusculo peteretur Clotario, perquiritur tantarum cedium perpetrator. Ipsa quidem adhuc, etsi regis relicta, plurimum potens, multorum exacerbaueram inuidiam, qua tracti, ut odium suum aliquando in ruinam meam depascerent, in me coniciunt omnia. Accusor filio; capior, et in pretorium trahor; et quo principes uirique robustissimum cor habentes tremunt, femina et unico quod habebam subsidio spoliata, rem dicere cogor, non iudicibus coram, quorum interest partium iura equa lance seruare, uerum accusatoribus. Quis nedum femina, inter tot Francigenas hyspana, uidua, a filio non relicta tantum sed captiuata, ius ab hostibus excerpat? Quid plura? Aduersus excusationes meas, falsis testibus, coniecturis falsis aliisque plurimis infandis probationibus uincor. Inducitur puer facile in scelus permaximum; et iussu suo proceribus regni, imo inimicis meis, commictitur, prouocatione sublata, ut suo ritu in me innocuam pro scelerum qualitate dictetur sententia. Heu miseram me! Non pectus ex quo prima sumpserat alimenta, non uenter quo illum gestaueram, non matris etiam apud immanes barbaros uenerabile nomen, non illum lacrime mouere mee, non querule uoces suam gratiam atque misericordiam implorantes, quin, dum more integerrimi uiri puer immotum teneret propositum, dira nimium sententia dictaretur, atque, me audiente et frustra reprobante, prolata cum esset, ex regina tanquam popularis muliercula, duris carnificum manibus trador, qui, omni spectante populo et hi potissime coram quibus insignita regiis, multis comitata nobilibus, incesseram sepius, ueterem obliti reuerentiam, iniectis in Vestes manibus, me ui illas extorsere nudantes. O mirum! Que Fortune uires! Dum meo commodo oculos continere nequeo, nullas pietate mei in quoquam lacrimas uidi, me monstrari digito, et hiulcis oculis de me expectare peiora multos percepi; quod etsi clausis oculis aliquando uitassem, aures claudere non poteram quin, etiam inter lictorum strepitum, multos obloquentes in augmentum mei doloris audirem. Quid multis insto? Seminuda in turpissimam mortem rapior. Nam pede uno et manu altera crinibusque caudis ualidorum equorum alligata atque decerpenda permictor, et, dum in uaria tenderent equi, membratim distrahor, sanguine fedans cuncta, et sic inter cruciatus importabiles expiraui animam per omne scissum corpus emictens –. Dixerat. Ego quidem illi obsequiosus factus sum. Scribens, fateor, non satis digno testimonio usus; et ideo, siquid minus uerum reperiri contingat, imputetur importunitati instantissime exorantis. II. Quidam tristes Augusti. Euaseram a Brunichilde regina, et coram stetit Heraclius Augustus, tenso epate ac facie lurida, sitibundus, indignanter Deo ydropisim suam marcentem improperans. Quem Constantinus sequebatur successor, flens quod, discurrentibus Ytaliam Agarenis, apud Syragusas a suis sit in balneo trucidatus. Cuius post tergum erat et filius, non ueritus sua inertia primus tributarium Bulgaris romanum fecisse imperium. Quos ego cum aliis huiuscemodi plures indignans ultro postposui, et in eorum dedecus mulierculam flentem, Romuldam, Foroiulianorum ducissam, uolens assumpsi. III. De Romulda, Foroiulianorum ducissa. Gisulphus, nepos Alboini regis, primus ex Langobardis Ytaliam occupantibus a patruo Foroiulianorum dux constitutus est. Huic fuit Romulda coniunx, equa nobilitate insignis. Que, etsi plurimum amplissimo ducatu refulgeret, numerosa insuper prole felicitata gaudebat; nam melioris sexus ex uiro filios quatuor genuerat, duas autem ex reliquo, quibus, defunctis parentibus, multis exanclatis laboribus, clara fortuna fuit. Verum, ut hos omiserim, se rebus Romulde cum Gisulpho tranquillis habentibus, turbo cuncta circumagitans repente exortus est. Nam Catanus, Auarorum rex, congregata armatorum multitudine hostiliter Gisulphi fines ingressus, cum occurrisset Gisulphus, superirruente in eum suosque Auarorum multitudine, non solum superatus, sed omnis fere nobilitas cum eo cesa subcubuit, et multitudo reliqua, in fugam uersa, pro parte truncata aut captiua deducta est a uictore Catano. Hac tam ingenti strage perculsa, Romulda, cum non prestaretur lacrimis tempus, collectis ex agris reliquiis, se in castro Fori Iulii obsidionem passura recepit. Auares autem, cum omnem prouinciam populassent, castrum obsidione cinxerunt, in cuius expugnationem cum multa parassent, circumiretque Catanus muros, deliberaturus quibus ex partibus bellum inferretur facilius, contigit ut illum, clara iuuentute florentem et splendidum rutilantibus armis equoque scriter insidentem, ex turri Romulda conspiceret, et in eum illico exardescens, omissis mortis Gisulphi lacrimis et publice salutis uigilantia, mentem omnem in austerum hostis aspectum conuerteret, nil magis cupiens quam ut eius potiretur amplexibus. O bone Deus, quam fera pestis cupido! Mirantur non nulli ab hac letis in rebus mentes quandoque laqueari atque uinciri; quid si, non dicam mediis in lacrimis seu inter armorum fragores, uerum in obsessos in plenum tela iacientem uideant? Sed de hoc alias. Capta igitur Romulda infelix uritur, nec sui compos, muliebri rubore posito incliti uiri uulneribus adhuc cruore recenti manantibus, clam per internuntios aduersario regi, si suas uelit nuptias celebrare, castri pollicetur dominium. Rex, esto barbarus, cognita muliebri libidine ac uilipensa, imperii cupidus, petitis annuit; et sic clam Auares in castro recepti, omnes occidere uiros, mulieribus in seruitium reseruatis, inter quas filie due Romulde – cum filii aufugissent – deducte sunt. Romulda autem, ex excidio suorum ductura triunphum, regis iussu induta regalibus, per medium suorum sanguinem celebratura nuptias, regina processit in castra. Catanus autem, ne posset uiolate fidei reprehendi, per spatium noctis se libidini et amplexibus ardentissime mulieris concessit. Inde, ne scelestum eiusdem facinus inultum omicteret, ex ulnis euulsus Romulde, uocatis duodecim ex Auaribus quos ualidiores arbitrabatur ad mulieris pruriginem extinguendam eis illam, ex regina inclita iam priuatam et miseram, illudendam tradidit, precipiens ut ea abuterentur sibi inuicem succedentes uicibus. Qui, deducentes eam in tabernaculum, in quo forsan equos regios seruabant, ad satietatem usque eius luxuriam contuderunt. Que illi mens fuerit, postquam uicta libido cessit, seque amore suo ac opinione frustratam comperit, uiditque se tam turpi scemate inter lixas delusam fuisse, lectoribus exstimandum relinquo. Catanus autem, surgente sole, mediis in castris pilum preacutum erigi iussit, fessamque labore nocturno capi, et pili summitatem genitalibus infigi, affixamque alligari, totoque exercitui, detecto eius facinore, deludendam tradi. Quod cum esset non absque maximo mentis et corporis infelicis dolore peractum, primus accedens inquit in miseram: – Quem meruisti uirum, obscena, concessi –. Et abiens confestim, ceteri more suo uerbis actibusque turpissimis absque intermissione per diem rubore plurimo respersam flentemque luserunt. Que tandem, tam cordis mestitia quam nimia corporis afflictione superata, infandum amorem plorans eiecit cum spiritu. Abstulisse Romulde ducem Fortune fuit peccatum, illam in tam extremam miseriam deduxisse meritum: flebile unum, non curabile reliquum. Nam illud aufugisset ducissa: istud non solum sponte, sed ardenter ab en petitum est. IV. Imperatores plures miseri flentesque Langobardi. Prout ob rubiginem paulatim ferrum iners corroditur, sic ob segnitiem principum ab armis barbaris sensim diminutum, seruato nomine, romanum imperium fere deuenit ad nichilum. Quam ob causam magis ridendi sunt qui se propter illud periclitantur insane; quorum globus, una eademque quasi procella prostratus, cum Romulde lacrimas enarrassem, confestim affuit. Quos inter Iustinianus, naso priuatus et labro, ab imperio deiectus, et exilium passus, et iterum reassumptus, et postremo cesus, miserrimus incedebat.I Sic et Leontius, equa oris deformitate, se ab augustali deiectum apice, carceres et catenas expertum deflebat. Similiter et Tyberius querebatur, quod, cum Iustinianum, deiecto Leontio et imperio occupato, uindicasse uideretur, ab eodem captus et una cum Leontio miserrime in mortem tractus sit. Post hos uero deflebat Phylippicus, quod, occiso Iustiniano et Augusti nomine sumpto, bellum aduersus ymagines Creatoris sanctorumque, quas quorundam pia deuotio in ecclesiis pingi curauerat, assumpsisset. Quod ob meritum a Romanis eius nomen lege abrasum, et ipse ab Anastasio deiectus solio, et in Syciliam usque secutus, oculisque priuatus, quas quesiuerat ymaginibus tenebras sit adeptus. Hinc et Anastasius, quod, sublimatus etiam renuens a Constantinopolitanis ad augustalem sedem, a Theodosio Othodoro depositus, et ad summendum sacerdotium coactus sit, ferre anxie uidebatur? His immixta Yrenes erat, flens acriter quod, constantinopolitana imperatrix, tam morte uiri quam oculorum filii electione, constituta, a Nicephoro fratre deiecta sit, et apud Lesbos in exilium acta, et in endem misera senectute consumpta. Post hanc longus ordo sequebatur hominum, oris habitu a ceteris aduerso, ut, dum primo inspicerem, potius ludentes laruatos quam flentes miseros extimarem. Erant enim eis a ceruice in occipitium capita depilata, et a lateribus in ora diffusa uertebatur cesaries, et a semitecta crinibus facie barba unicuique prolixa declinabat in pectus; uestes illis large atque fluxe, uariis contexte coloribus, albisque fasceolis infra suras, fere omnibus, ligata crura; his insuper calciamenta aperta fere ad pollicis usque summum, hinc inde alternis corrigiarum alligata laqueis. Quos ego postquam paululum mirabundus aspexi, Langobardos esse cognoui. Et ante alios, nepharios ausus suos in Grimoaldum deflebat Lupus, se profugum atque captiuum atque Grimoaldi iussu ultimo iugulatum. Sic et Alachis (seu Arachis), inexplebilis homo, lamentabatur quod Cunipertum, regem suum, regno priuasset, seque ab eodem Ticinensium fraude priuatum atque occisum. Hinc Aripertus stultitiam suam execrabatur, quod inter se et Baioariorum ducem incerto marte nox deremisset prelium, tanquam uictus clam noctu Ticinum ueniens, aurum ad fugam in Gallias ad sufficientiam sumptum; natans pondere tractus suffocatusque in Ticino sit. Quos omnes et alios plures libuit omisisse, cum uidi Desiderium mestum insuper uenientem; et eo quod Langobardorum regnum atque superbiam in eius infortunium finem sumpserit, quis illi fuerit exitus enarrasse reor officiosum existere. V. De Desiderio, rege Langobardorum. Hic igitur Desiderius, Agistulphil regis filius, patre defuncto, Langobardorum rex factus, principatus sui initio memor patrem sepissime bello fusum a Pipino, Francorum rege, eo quod Pastoris sacri christiani gregis iura quandoque surripuisset, ne infestande quietis sue alicunde oriretur causa, non solum pontifici summo genitoris promissa seruauit, quin imo regia liberalitate donans eidem Fauentiam, nobilem Flaminee ciuitatem, et Castrum Tyberiacum, comitatumque ferrariensem insuper ampliauit. Inde, se cunctis fauorabilem atque beniuolum exhibens, non tantum inclito regno florebat, sed hominum gratia claro coniugio atque numerosa prole fecundus, splendidior incedebat ceteris. Sane, cum nil sub sole sit stabile et mens hominum potissime permutetur, actum est ut per quietem regni ad maiora regis traheretur animus. Quam ob rem, sensim ampliandi dominii subintrante cura, concessi penitere et olim substracti dolere cepit. Quibus inpulsus, sentiens Francos circa Aquitanos et Vasconas, Pipino mortuo, sub Carolo bello occupatos, suasus ab Anglario quodam, qui cum uxore et filiis Carlomanni, Caroli fratris premortui, ad eum confugerat, arma sumpsit, fractoque pacis federe, non solum quod sui iuris dicebat arripuit, uerum omnem Ytaliam igne ferroque infestare cepit. Quibus Adrianus, ea tempestate romane urbis pontifex, territus, et miserorum querelis assiduis lacessitus, marcescentibus apud Grecos et solo contentis titulo Augustis, precibus Carolum, Francorum regem, in subsidium periclitantis Ecclesie conuocauit. Qui, ingenti cum exercitu, per Cinisios montes in planitiem Lombardorum ueniens, cum obuio Desiderio, data pugne copia, certamen iniit, et, uicto Desiderio atque fugato, eius adeo contriuit uires, ut desperantem in Ticino obsideret? Et cum, stante obsidione, multas Cisalpine Gallie ciuitates in dicionem redegisset, et Samnium subegisset Umbrosque, agente rerum omnium penuria atque peste, qua Ticinenses miserrime angebantur, factum est ut Carolo ciuitas traderetur, captusque Desiderius una cum coniuge filiisque uinctus mitteretur Parisius, ubi, perpetuo damnatus carceri, omni spe salutis perdita, in toiserabilem senectutem mortemque compulsus est. Et sic splendor omnis per tot claros reges per tot secula Langobardi nominis semper auctus, cum Desiderio in caliginem sempiternam deductus euanuit. VI. Dolentes quidam et in superbos. Dum post Desiderium inter uarias hominum lacrimas fluctuarer, hinc inde distractus, et ecce mulier astitit que, induta pontificalibus et deciso tenus aures crine, sacerdos potius uidebatur quam femina. A qua ego, etsi plurimum fleret, mirabundus tamen accepi quod, Maguntinis parentibus relictis, clam secuta iuuenem quem diligebat secum incognita uirili in habitu studuisset; eoque morte subtracto, in liberalibus sacrisque literis, habitu et castitate seruata, profecisse adeo ut apud Anglos homo, non femina, celebris haberetur. Et labentibus annis, dum se Romam ex Anglia contulisset ibique triuium legeret illustresque haberet auditores, tante apud omnes opinionis fuit ut, mortuo Leone papa quinto, imperante Lothario primo, ad pontificatum maximum traheretur et Iohannis sortiretur inclitum nomen. In quo, subeunte libidine, pregnans effecta, petens ex Ianiculo Lateranum, inter Coloseum et Clementis sacellum, cunctis aduertentibus, peperisse dicebat. Et ob id ex apice pontificatus, cum duobus annis et septem mensibus et diebus aliquibus sedisset, deiecta misellam mulierculam deuenisse querebatur. O Deus inclite, quid non audent mulieres? Honestate et studiis hec laqueos pretendit papatui et fere per triennium uoti compos effecta possedit. Risissem equidem ni luss dignitas obstitisset. Sed ea cedente, in Arnulphum, ex concubina Carolimanni filium et Romanorum imperatorem, oculos inieci eumque tanto pruritu plenum uenientem uidi, ut strictis dentibus fere se totum laceraret unguibus. Nec scabiei causa, quin imo pediculorum undique scaturientium infestatione. A qua – ut ipse dicebat – cum nulla medicorum ope posset liberari quin pulpis corrosis omnibus, ossibus neruisque relictis, usque ad precordia penetrarent; et ob id uictum se tam dolore quam fastidio querebatur. Nequeo ad ulteriora transferri, ni prius insistam paululum in superbos. Assit igitur ille babilonicus Nabuchodonosor, assit argolicus Capaneus assit et Iulianus apostata aliique quibus parum uisum est Deo, nedum hominibus, indicere bellum. Assint spurcidi blasphemantes, assint insipidi nil timentes et oculos iniciant in Arnulphum. Et dum eum romanum principem cernunt a pediculis esse prostratum, cogitent quid lupus poterit, quid ursus, quid leo, quid homo, cui cum uiribus plurima uirtus ingenii est; sinam quid ipse Deus, qui totum solo nutu concutit orbem. Non dubium quin tremiscant et suam damnent insaniam; seque etiam uideant cum minimis equa sorte subia, cere periculis. Veniant nunc qui ueterem sanguinis claritatem dum suo decori conantur inserere, sibi putant omnia in quoscunque licere et cum Arnulpho ex fulgido Carolimanni genere descendente, nature querantur iniuriam passam, ex tam generoso sanguine tot pediculos generari. Veniant qui arbitrantur dignitatibus humana nobilitari corpora et querantur cum Arnulpho Fortune desidiam, que passa est ex imperatore tam fetidum animal procreari. Veniant qui cuncta mortali prosterni potentia rentur et cum Arnulpho suorum exercituum querantur ignauiam. Qui cum Normandorum rabiem attriuissent suis armis suis telis suo robore, pediculos tam paruulos inermesque a carnibus eius euellere nequiuere. Veniant et hi qui stultissime existimant cuncta superari diuitiis et cum Arnulpho querantur coronam eius, sceptrum, thesauros atque purpuras fuisse adeo impotentes, ut eius pediculos, nedum fugare aut abicere, sed neque tergere potuerit. Quid multos inuocem? Certissimum argumentum infelicitatis humane Arnulphi miserabilis exitus est. Quem si mente integra uelimus inspicere, nos stipule flammulam e uestigio in cinerem redeuntem, seu flores purpureos et estu modico, austro flante, marcentes fore uidebimus. Sinam Fortune iacula; febricala leuis, parua uesice uexatio, et, si non aliud, paruus pediculus nos ad nichilum usque deducit. Quid ergo Deum contemnimus? Quid nos ipsos extollimus? Quid aliorum artes consilia uiresque despicimus? Arnulphi pediculis terrefacti posito fastu, Deum cuncta potentem totis animi uiribus excolamus, maiores equo animo toleremus, pares iugi dilectione pro meritis honorantes seruemus et minoribus caritate compatientes indulgeamus, ut Eius gratiam mereamur qui erigens de stercore pauperem, diuitem dimisit inanem. Retrahor unde discesseram: a filio consumpti tam turpiter Augusti. Is enim – cui Ludouicum dixere Francigene – querebatur se post adeptum imperium et recuperatam Ytaliam, Berengarii fugati opere, apud Veronam captum, luminibusque priuatum et in breuem uitam sed miseram reseruatum. Hos tandem postergabat sacerdos unus, femineo fere et inhonesto plangore clamitans summum sibi pontificatum Othonis opere fuisse sublatum. Cuius ego operum reminiscens, ne meritorum suorum effugeret notam infandam, eius sublimationem casumque dignissimum describendum ratus sum. VII. De Ioanne XII Papa. Supra uertices principum ostensurus tela transuolasse Fortune, si paululum altius repetam, non indignum. In bedientiam prothoplausti Olympum clausisse sibi suisque certissimum est. Quorum post tempus ex excelso misertus Deus ut ex Dite in patriam pios reuocaret preteritos et eiusdem ianuam reseraret posteris, ex alto Verbum mictens, incarnari fecit ex Virgine, eam Sacro Spiritu obumbrante; et sic Dei et hominis inuiolata uirginitate natus Filius, abdicata lege ueteri, suis sacrum nouumque dogma monstrauit. Et ut antique preuaricationis insolentiam aboleret, se suppliciis et inhoneste morti summa cum humilitate concessit; qua quidem mors nostra peremnis interiit. Et cum ingenti Patrum preda, Plutone subacto, Orci fauces uacuasset, uitam nobis resurgendo restituit. Demum ascensurus ad Patrem Petro Simoni, quem ex piscatore piscium futurum hominum piscatorem predixerat, postquam uices suas commiserat eumque pio gregi prefecerat, regni humano generi restituti claues concessit, asserens aduersus eum nec Ditis ianuas preualere. Cui usquam regi seu principi tam grandis facta commissio? Ceteris mortalia regere, huic spiritualia gubernare; ceteris ab indocta multitudine preminere concessum, huic ab ipsa Patris eterna sapientia diuine uices exhibite; ceteris temporalium data facultas, huic eterna concessa libertas est. Nil ergo maius in terris contigit aut potuit contigisse mortali. Is igitur piscator hominum, cum Rome sedem suo sanguine tanto principatui statuisset, ut in se factum a Verbo diuino meminerat, sic moriturus, ne grex pius pastore careret, in successorem commissa reliquit: quo ordine in nostrum usque euum successio tam miranda deuenit. Attamen postquam uirus largitionis magnifice Costantini Augusti, per sacram piorum congregationem dispersum, ceca cupidine corda cepit inficere, onus quod tanquam non omnibus humeris portabile, non nunquam ab aliquibus fugiebatur, uesana presumptione ambiri atque occupari et a non nullis minus sancte teneri ceptum est. Et ut eo quandoque quo cepimus ueniamus, actum est ut, Berengario. Ytalis imperante, Albertus eius filius, qui secum una regnabat, ob affectionem patriam terre preesset principibus et ob obedientiam filii spiritualibus imperaret, summi pontificatus in iusiurandum electores cogeret se, Agapito Romanorum pontifice mortuo, in locum eius Octauianum filium electuros. Et factum est. Ac ex Octauiano Ioannes duodecimus nominatus cathedram Piscatoris ascendit. Qui dum se Patrem Patrum et ante pedes suos superba flectere genua reges cerneret ac amplissimo Piscatoris patrimonio imperare, in tam grandem ac detestabilem uesaniam elatus est, ut arbitraretur suum esse cunctis leges indicere seque legibus esse solutum. Et inde spreta sacrosancti officii grauitate seclusisque a se piis hominibus, cepit uigilantiam pastoralem negligere et loco eius etiam palam impudicas mulieres, lenones atque satellites introducere, ne ab eis discederet quibus Deus homo dixit iratus: «Domus Patris mei domus orationis est; uos autem fecistis eam speluncam latronum». Hinc arma tractare, tabernas et lupanaria perscrutari, spurcitiis et fabellis uacare, aues et canes alere, siluas petere, uenationibus insistere, in montium uertices euolare et huiusmodi non secularium tantum, sed scelestorum hominum more cuncta peragere. O Petri nauicula, si te mergi sineret Pater pius, quos in fluctus iste nepharius te deduxit! Quibus procellis immiscuit, quibus in scopulis rupibusque constituit, quantum in eo fuit, inter Scyllam te Charibdimque locauit! Dum hic igitur scenam mulierum loco Sacri Collegii statuisset et explicaret Piscatoris retia ceruis ac mediis in aruis siluisque inter uolatus auium cursusque canum clamoresque uenantium, uino inflatus aut externa eructans crapula, cum satellitibus et meretriculis de iure litigantium sacrisque conficiendis disserit, et pro mellitis sauiis in fornicibus dignitates presulatusque obscenis quibuscunque concederet, ut in eum presumeret Fortuna permissum est. Nam cum sepius a sacris uiris egre mores suos gerentibus redargutus, obstinato animo suis in uoluptatibus perseueraret, querelis tam cleri quam populi et Ioannis Diaconi cardinalis litteris, manu Ioannis subdiaconi scriptis, Otho imperator ex Germania percitus in Italiam ueniens, Berengario cui semel pepercerat expugnato captoque atque in Alemaniam misso catenis honusto et Alberto eius fi. lio in Corsicam iam fugato, Romam direxit iter: tanta si posset feditate Dei sacrarium purgaturus. Pontifex autem egregius immemor forsan Dauid regem inclitum passum, eo quod uir sanguinum esset, ab edificatione templi repulsam, cum Othonis nouisset aduentum et quorum fuisset literis accersitus, non obstante flammei pilei reuerentia nec sacrorum que exercebat officiorum, fecit nasum diacono et subdiacono truncari manum. Et inde propinquante Augusto, sui conscius Piscatoris sedem derelinquens, effugit. O miserum hominem, quorsum arbitrabatur similem reperire? Non in sinu legerat meretricum nec in syluis aut cetu lurconum audiuerat quos pellit Deus homo non reducit. Sed quid? Eo quo merita deducebant, agente Deo, fugiebat infelix. Verum Otho, congregato sacro presulum concilio auditisque enormitatibus uiri nepharii eumque noscens cunctis exosum, rogauit, si is indignus inutilis et damnosus tanto uideretur officio, eo deposito, Ioco eius quem digniorem arbitrarentur eligerent. Nec mora, illo damnato, Leonem nonum, uirum sanctitate conspicuum, omnium elegere consensu. Et sic qui culmen labefactarat dignitatis, in ignominie sterquilinium deiectus occubuit. Nam cum discedente Othone, ausu temerario rediisset, miserabiliter tamen, omnibus odiosus in suis sceleribus diem clausit. Utrum sibi ad superos, dum licuit, uiam prostrauerit, an descensum ad inferos, ipse nouit; priuatus tamen miserque moriens sepultus est Octauianus qui enormiter papa uixerat aliquando Ioannes. VIII. Concursus dolentium. Feruebat animus in molliciem et socordiam atque aupercilium graue pontificum modernorum scribere, sed memor sacris in literis aliquando legisse «Nolite tangere christos meos», ultra manum retraxi; orans tamen ut Is qui scrutator est cordium uident agatque ne post libidinum at. que extorsionum exempla nepharia grex simplex, cuius ipse fuit redemptor et pretium in cruce libratum pariter et solutum, a semita ueritatis exorbitans, per abrupta iniquitatis concidat in profundum. Et hinc in partem aliam flectens oculos, Fortunam minaci uultu turmam amplissimorum olim uirorum pre se cogentem uidi. O quot ibi mestos pontifices deiectos pulsos catenis uinctos, mutilos atque cesos aduerti! Sed actum est. Alteri eorum miserlas scribendas relinquere mens est. Erat inter hos tamen Carolus Lotharingie dux, flebilibus uerbis damnans perfidiam Ancelini presulis lugdunensis, qua cum uxore sorore et filiis nocte captus et Ugoni Ciapeth aduersario presentatus et apud Aurelianum carceri sit inclusus. Erat et Salomon Ungarorum rex, uires Ladislai et Zeyce et ignauiam suam deflens, eo quod ob id regnum illis territus fugiensque reliquisset. Erat et Petrus eiusdem Ungarie rex, dolens quod pulsus regno et demum susceptus ad ultimum captiuus luminibusque priuatus et Colomanni regnantis iussu occisus sit. Erat et Leopoldus comes flens quod ex maximo cum omni sua familia pauper et exul senuerit in siluis. Erat et Ernestus Sueuie dux se lacrimabiliter accusans atque Fortunam quod Henrico imperatori uictrico suo regimen conatus surripere, ab eodem pulsus et siluas colere coactus et in eisdem a fidelibus imperii cesus sit. Erat et Diogenes Costantinopolitanus imperator, olim stillante sanie ex concauitatibus oculorum sordidus et squalore obsitus plurimo, suas miserias ingemiscens. Quas ego, etsi non omnes, compertas tamen scribendas accepi. IX. De Diogene costantinopolitano imperatore. Diogenes cognomento Romanus, seu ytalus fuerit origine seu grecus, incertum. Verum a quibuscunque parentibus genitus sit, eo usque illum Fortuna perduxit ut, mortuo Costantino et pro eo coniuge eius regente imperium, eidem fuerit matrimonio copulatus et inde regiis decoratus insignibus, costantinopolitanus sit habitus imperator. Grande quippe et egregium, esto iam futile deuenisset, imperium. Huic quidem quantum in adipiscendo splendore Fortuna fauit, tantum in auferendo seuissime aduersata est. Nam cum audisset Beleth ex Turcomannis Persarum regem Mesopotamiam omnem occupasse et maxima armatorum manu bellum aduersus Syriam et Asyam dirigentem, defensurus Antiochiae principatum, quem paulo ante Basilius in dicionem redegerat, aduersus Persas copiis congregatis, expeditionem assumpsit. Et factus hostibus obuius ac ab utraque parte facta pugnandi copia, descendit in aciem. In qua superatis cesisque suis, non solum uictus, sed uiuus captus regique uictori presentatus est. Qui elatus nimium in Grecorum ludibrium statuit ut quotiens regio more cum proceribus insideret solio Diogenes inductus guctur sub altero pedum suorum calcandum subigeret. Et sic ingens pridie Diogenis gloria, plantis calcata persicis, in caliginem resoluta contabuit. Haberem quid in illum dicerem si eum omnimo ytalum crederem et ni satis paulo ante in Valerianum Augustum eque demersum fato, iras etiam euomissem meas. Attamen satiata post tempus uictoris superbia, Diogenes libertati restitutus, spe forsan recuperande celsitudinis perdite, ad suos rediens, Fortunam in alteram eius cladem noua tela excudisse comperit. Nam indignantibus Grecis tam deiecte sortis hominem sibi imperare, uenientem cepere et priuauere luminibus eiusque in locum Micaelem priuignum erexere suum. Quibus angustiis cunctis exosus, post modicum miser occubuit. X. Afflicti quidam. Mortalium quanta sit cecitas exinanita frequenter consilia monstrant. Quod quidem Robertus olim Normandorum dux anxie, me presente, deflebat. Narn seipsum accusans aiebat ierosolymum dyadema sibi, tanquam benemerito apud Syros omnium procerum equo consensu oblatum stolide renuisse, eo quod patrium regnum ad se spectans, morte fratris audisset rege carere. Ad quod iam a tertio fratre preoccupatum dum tenderet, ab eodem superatus et captus et quattuordecim annis in captiuitate detentus, in eadem mortuus sit. Equo modo quartus querebatur Henricus quod Romanorum imperator, cum filii sublimatione suam augeri gloria crederet filiumque regem Romanorum coronari curasset hostem potentissimum adinuenit: a quo captus carcerique intrusus et in eodem sit mori coactus. Cum his etiam Iocelinus, Iocelini filius, Rages olim princeps, mestissimus incedebat nec indigne. Nam dum uino atque libidini medias inter barbaras nationes iners uacaret, a Sanguine Alapie principe, eo absente, Rages capta est. Et ipse quasi a sommo excitus, serum iam capte urbi auxilium ducens, a militibus Sanguinis interceptus, Alapie obscuro in carcere positus et a custodibus fere neglectus, inedia sitique et infestantium uermium fastidiis, inter compedes et uincula miserrimus exalauit. Nec non aderat Andronicus, Costantinopolitanus olim spectabilis imperator. De quo – eo quod illi quantum malitia atque crudelitas splendoris induxit tantundem caliginis Fortuna iustior maxima cum eius ignominia attulit – iustum scribere arbitratus sum. XI. De Andronico Constantinopolitanorum imperatore. Andronicus ex nobili uetustorum imperatorum prosapia originem traxit. Hunc uolunt aliqui, Emanuele consobrino suo imperante, ob incestum cum sorore habitum cum eadem aufugisse timore Emanuelis ad Turcos et ibidem eo uiuente mansisse. Alii uero dicunt seditiosissimum iuuenem et res nouas assidue molientem, carceri iussu Emanuelis primo intrusum et ab eodem, cum de se tractu temporis spem meliorem dedisset, exclusum et Ponto prepositum. Tandem, eo absente, mortuo Emanuele iam sene et Alexio paruulo filio imperii successore relicto, alter affinis uenit Alexius. Qui non solum pupilli curam, sed habenas imperii arripiens, dum nimis seuere se haberet in subditos, ab eisdem reuocatus Andronicus, seu cum exercitu Turcorum seu a ponto ueniens, urbem occupauit; et imperante iam ceso, dominii cupidus, Alexium pupillum clam occisum et sacco impositum ac in mare deiectum, Mariam sororem suam una cum Rainerio Montisferrati uiro suo trucidari precepit. Et inde neminem quem posset actingere ex regio sanguine, preter Isacium quendam, seruans, per uulnera suorum mortes et sanguinem ad culmen exanguis imperii truculentus ascendit. Et ne differret a iuuentute maturior etas, confestim flagitiosorum omnium, ut puta parricidarum ganeonum sacrilegorum damnatorum et huiusmodi facinorosorum hominum cateruis stipatus, blanditiis muneribus minisque pudicas matronarum mentes obsedit et in libidinem suam flectere orsus est. Inde monialium castra confringere, uirgines uiolare, adulteriis incestare thoros, uiduarum pudicitiam maculare et suis turpitudinibus cuncta fedare; et – quod longe turpius erat – sua contusa libidine seruis dehonestandas tradebat quas ipse quacunque arte in suam luxuriam prouocarat. Et omnium sanctitate suis sceleribus inquinata, deuoluit efferate mentis rabiem in rapinas. Et nil aut iniustis iudiciis aut falsis tabulis, et si aliter fieri non poterat, uiolentia publica ciuibus relinquebat in bonis. Quibus irritasse Fortunam uisum est. Nam cum postremo in Isacium, cui pepercerat, trucem iniecisset animum fecissetque ut ad se accederet uocari, actum est ut presagiret Isacius aduocantis seuitiam et ceso nuntio prosiliret in medium, fidem ciuium postulans et Andronici turpitudines omnes accusans. Quibus facile moti ciues, in arma ruentes, Isacio ad imperium sublimato et ea ciuitate parte, in qua regni thesauri seruabantur, occupata, extemplo in blaschermum pauitantem atque trementem obsedere Andronicum. Nec post multum, eius suffragia superantes, captiuum illum Isacio tradidere. Qui – eo quod in singulos ciues ignominiose peccasse uidebatur – excogitauit in eum supplicium per quod satisfactum uideretur singulis; et Andronicum produci iussit in publicum et exutum regalibus et uno priuatum oculo, asine, uersa in caudam facie, precepit imponi et serto ex aleorum tricia capiti eius superimposito, sceptri loco, asine caudam fecit eius alligari manibus; iussitque tam conspicuum imperatorem per omnem patriam circunduci, hac lege ut unicuique liceret quod liberet in eum, uita seruata. Et tandem, ut ad meritum tam egregie dignitatis deueniret solium, duci extra urbem peractis circuitionibus imperauit et ibidem illum in patibulum sublimari laqueo. Sic igitur exornatus Andronicus, carnificum stipatus caterua, dum etiam per ignobiles uicos deducitur, concurrente undique plebe, clamoribus in eius dedecus personantibus, ubique suscipitur. Et si luto sputis et stercoribus ab obuiis undique peteretur, a mulieribus urinis spurcidis et rusco ueteri a fenestris aspergebatur infelix, donec eo miserrimus ueniret quo uita eius erat finienda capistro. Ibidem autem, plurimis nequeuntibus abstinere ciuibus, lacessitus lapidibus, semiuiuus uix tigno, impedientibus saxis, funiculo commendatus pendens, quod erat illi uite residuum terminauit. Nec odii et potissime mulierum finis fuit in morte. Nam a plurimis excarnificatus uncis: tantum potuere maleuolentie uires ut quod excerptum fuerat comederetur ab eis. XII. In lasciuos et seuos pauca. O stolidi iuuenes et ceci in lasciuam cupidinem ducti, uelate tempora myrto, complete cantibus ethera, diem celebrem exhilarate tripudiis, exornate purpuris aulas, odoribus respergite thalamos, sternite mollibus lectos, mensas delitiis onerate et candidatum uestrum Iouis optimi maximi ueste conspicuum sertis et floribus redimitum ex suis lasciuiis Andronicum triunphantem suscipite. Currus et exuuias uestre dicate Veneri et triunphi titulos eneis in tabulis figite, ne facile tam ingentis glorie elabatur memoria et legentibus posteris ad maiora animositas excitetur. Vosque extollite animos impii, exasperate corda, nudate gladios, capulis addite manus, exenterate innocuos, iter uestrum cadaueribus strate pennasque ad sublimes uolatus humano sanguine glutinate, postquam ad tam celsas sedes seuitia deuexit Andronicum. Qui, si satis aduertitis, eleuatus aerem calce premit et uentorum arbiter factus, eorum frenat suo pondere impetus ac in altum protenso gucture speηulatur sydera; et dum alloquitur, forsan superos orat tigni robur augeri ne cadauer casu conquassetur alio. Cernitisne quid possit diuina iustitia? Quam equa lance meritis penset supplicia? Aperite oculos, miseri, et sopitas animi uires excutite et adulteriorum aliorumque flagitiorum exitum in Andronicum prospicite et timete. Si physiologis adhibenda fides est, leo, si canem uerberes, contremiscit. Nos quid, uermiculi, si ob seuitiam, si ob luxuriam suam imperatores a throno regio in latronum patibulum unco trahi turpiter cernimus, duriores erimus feris? Grande quippe preclarumque diuine indignationis atque potentie nobis ostentum est clades Andronici, dum paululum ueritati cedere libido patiatur effrenis. XIII. Infortunati plures. Cum sordidatum pendentemque liquissem Andronicum, Isacium uidi flentem quod post successum deiectionis Andronici a fratre luminibus orbatus et priuatus imperio sit. Sic et Alexius filius tutoris nequitiam querebatur, qua carceratus et inde necatus extiterat.I Post quos Ismaelite plures queruli ueniebant. Quorum primus Sauagetus Saracuni damnabat perfidiam, qua se cesum regnoque priuatum egyptio asserebat. Inde etiam Saleth, Alapie et Damasci soldanus, et una cum eo Cathebadinus execrabantur ingratitudinem Saladini, quod loco muneris militie sub se geste, eos ingenti dominio spoliasset. Nec non et Robertus Surrentinus, Capue olim princeps, muliebri ritu uoce querula affligebatur plurimum quod principatu luminibus et libertate aduerso Fortune ictu priuatus sit. Cui post tergum Guilielmus tertius Syculorum rex, floridam etatem suam regno luminibus atque uirilitate priuatam deflebat. Cuius ego latius referre labores non incongruum ratus sum. XIV. De Guilielmo tertio Syculorum rege. Satis pro comperto habetur a Roberto Guiscardo olim Normando, seu – ut aliis placet – a Rogerio, fratre eius, qui sibi armis regnum Sycilie quesiuere, Guilielmos manasse reges. Quorum cum secundus nullo herede relicto clausisset diem, Tancredus, ex Rogerio, Rogerii primi regis genito, filius, regnum sibi tanquam hereditarium occupauit. Verum aduersus hunc extemplo bellum exortum. Fuerat eidem Rogerio regi primo filia, cui nomen Constantia, que – prout asserunt aliqui – uirguncula Deo seruire cupiens, uitam preelegit monasticam. Alii uero dicunt quod, cum Ioachinus quidam, calaber, prophetico dotatus spiritu, Rogerio predixisset hanc regni desolationem futuram, ut spes prolis auferretur et inde regni desolatio, ab eodem inclusam monasterio. Non nulli uolunt hanc, non Rogerii, sed Guilielmi II filiam. Que, ea tempestate, iam senex, opere emulorum Tancredi, Henrico imperatori, summo dispensante pontifice, in coniugem data est, et regnum quod ad eam spectare dicebant eidem cum ea concessum. Qui ueniens regnum sumpturus dotale, timentibus incolis theotonicam perfidiam, Tancredo fauere plurimum. Quam ob rem longius quam arbitraretur bellum protractum est. Attamen, eo instante, mortuo Tancredo, a fautoribus Guilielmus, eius filius, sublimatus est, et rex etiam uocitatus.I° Qui, potiorem regni partem tenens, aduersus Henricum, qui maxima Germanorum manu stipatus ueniebat, terrestres naualesque apparatus collegit. Verum Henricus, non immemor quam diu frustra Neapolim obsedisset, ueritus ne diutine more sumptus bellici deficerent, aut esset sociis tediosum, ad ingenium uersus, fraude, qua plurimum Theotones ualent, iuuenem Guilielmum in simulatam concordiam traxit, ex qua dum nimium confidentie summeret, in Panormo, nil tale timens, cum sororibus capitur et uiuus presentatur Henrico. Nec mora, rege capto, regnum omne capitur a Germanis. Henricus autem, cum seuisset in multos, iuuenem regem exautoratum, miserum mestumque, una cum Alteria et Constantia et Madonia sororibus, in Alamaniam captiuum mictit, eumque priuatum oculis, ut de iure hereditatis future litigandi surriperet causam posteris, eunucum fieri iussit, carcerique damnauit perpetuo. Et sic Guilielmus, ex rege captiuus, ex delitiis natalis soli in carcere, alieno sub celo, inter obscenas barbarorum immanium spurcitias, lumine priuatus, et effeminatus, longis fletibus querelisque fessam exalauit animam. XV. Gementes aliqui. Guilielmo compatiebar adhuc, et ecce affuit Guido de Lisignano, flens misere quod, opere Saladini regno ierosolymitano spoliatus et priuatus, deductus sit ut Riccardo, Anglorum regi, insulam Cypri sibi reliquisque deiectis tanquam hospitale refugium postularet. Equas fere lacrimas Iohannes Brennensis haud longe ab eo fundebat, perfidiam execrans Frederici imperatoris, generi sui, qua regno ierosolymitano exutus, priuatusque relictus, ad prefecturam militum in Galliam Cisalpinam deductus sit. Hinc, etsi multi essent alii, eminentior inter omnes apparuit Henricus Claudus, Frederici predicti primogenitus, qui exhaustis uiribus, effeto corpore, et turpi gracilis macie, palloreque respersus carcereo, habundantissimis cum lacrimis manubias compedesque, rubigine turpes, pondere importabiles, et artitudine exitiales, monstrabat, patrisque execrabatur seuitiam. Cuius ego miseriarum pius effectus, ut pios alios facerem, paululum latius describendas censui. XVI. De Henrico, Romanorum rege. Fama satis uulgata est, esto indigne, orbis scilicet totius Sueuorum sanguinem esse nobilitate clarissimum, quasi celum mitius barbarorum quam Ytalorum fibris sucus effuderit. O ridiculum profecto! Ni in extraneum ab intentu diuerticulum flecterer, facile quam stolidi decipiantur circa hanc sanguinis theotonici nobilitatem ostenderem. Ex hoc igitur tam illustri, imo ferali, sanguine Fredericum primum imperatorem Henricum genuisse constat, qui ex Constantia sene secundum genuit Fredericum, ex quo Henricus, cuius sermonem iniuimus, natus est. Qui, cum esset auorum claritate conspicuus, nec solum imperialis aule et regnorum futura successione spectabilis, sed et pulchra fratrum caterua stipatus, filiorumque parens egregius, in tantum illi letior arrisit Fortuna ut, iam dictis alio fulgore superaddito, uideretur felicior. Nam, eo clara iuuentute florente, eque Sueuis et Ausonicis amabilis, operante patre, a principibus Alamanie in romanum regem electus effulsit. Et sic, tanto decoratus titulo, iam uita durante securus augustalis eminentie, quasi sol alter, ex sublimi cesarea specula mundi principibus apparebat. Sed tam letis initiis exitus longe alios inuida Fortuna parauit. Nam Fredericus pater, ambitiosus nimium homo, immemor quod in ulnis summorum pontificum educatus et eorum opere ad imperiatus apicem sublimatus sit, dum spectantia iuri diuino inexplebilis occupare nititur, nec retrahitur monitus, non indignationem tantum, uerum bellum exitiale in se suosque contraxit. Quo durante, et eius crescente nequitia, Henricus, ea modestia et humilitate qua debet uti filius in patrem, eum sepius ab obstinatione concepta retrahere conatus est, et post hec cum reuerentia salubribus etiam monitis additis redarguere. Quibus commotus genitor benemeritum filium, tanquam in se una cum Ecclesia coniurasset, cepit habere suspectum, et ne in eum seuire uideretur temere, asserunt accusatore testibusque subornatis scelesta fecit insontem notari infamia, scilicet quod, eo in Syriam transfretante, sibi surripere regnum Sicilie uoluisset; quam ob rem inauditum ob crimen lese maiestatis damnauit. Et sic Henricus, iniqui patris iussu captus, cum duobus paruulis filiis carceri clausus et catenis implicitus, uictu tenui ut longiusculum esset infortunium, ad mortem usque substentatus est. Volunt tamen alii Fredericum penituisse commissi, et dum, inexorabilis eo usque, uellet motu proprio se pium in filium monstrare parentem, iussisse ut ad se deduceretur infelix. Quem dum sui incertum custodes ad patrem traherent, aiunt eum genitoris seuitiam timuisse, et ne in eum coram aliquid ageretur seuius, una cum equo, quo insidebat uinctum, sese ex ponte seu ex rupe dedisse precipitem, et sic, uoluente ludum Fortuna, ex rege splendido captiuum, miserrime expirasse. XVII. Applaudet auctor patrie pietati. Ab euentu tam diro, ac detestabili odio patris in filium, libet te quibus possum laudibus in celum efferre, paterna pietas, qua ab initio seculorum factum est ut longeuus ordo nature tam pulchrum diuine benignitatis opus in nos usque perseueratum sit. Te quippe agente, anxii uincuntur labores, quorum opera nascentium educatur et tutatur infantia, nutritur et seruatur pueritia, adolescentia castigatur et instruitur documentis, iuuentus toleratur pariter et frenatur, et etas prouecta in maturitatem usque maxima cum difficultate parentum non nunquam perducitur. Te agente, dum indulgentes genitores habemus, fit ut eisdem grati debitos inpendamus honores, obedientiam prestemus faciles, quietem iam fessis optemus, et laborum uicissitudine curemus pro uiribus, ut tremuli et annositate labantes artus nostris firmentur humeris, et benefitiorum susceptorum memores, uices etiam posteritati concedimus. Que si quandoque paululum cesses, illico armati securibus Bruti, Manlii, Cassiique consurgunt, Phylippi, Herodes atque Frederici, furiis infernalibus agitati, in humani generis desolationem prorumpentes adueniunt. Assis ergo oportunissima rerum; et, efferata corda mitigans, dum patres facis mites in filios, opus tam admirabile et a principio diuina manu compositum ad eterni regis laudes in perpetuum usque serues. In hos uero, qui tam obstinata seuitia te ignorant – uti fecisse legimus Fredericum – insurgat tellus, armetur humanum genus, et Deus desuper fulmina uibret, ut una cum suo nomine deleantur, et qui uenturi sunt, terrefacti tam acri iudicio, mansuescant. XVIII. Reuoluti quidam. Perscrutabar post hec animo mentem patris imperantis in mortem tam egregii filii, ut cernerem numquid tam potens fuerit obdurata nequitia, ut non unam saltem lacrimulam dare mortuo permisisset. Et ecce ipsum Fredericum, senem, flentemque tam ingratitudinem suam in uenerabilem atque sacrosantam Ecclesiam, quam seuitiam in filium, execrantemque Manfredi nequitiam, qua ante diem se in mortem compulsum ferebat, uenientem uidi, Edepol, dum illum intuerer, pausillum sedata compassio est quam Henrico gerebam! Inde et Manfredus insuper incedebat, et se perfidia Apulorum regno ac uita priuatum mestissimus asserebat. Sic et frater eius, Entius, olim Sardinie rex, longum Bononiensium carcerem querebatur. Sequebatur et Fredericus, regis Castelle filius, et se longa atque mercennaria militia fatigatum, et postremo fratris sententia cesum turpiter, affirmabat. Post hos et Maumeth, Persarum rex, suum infortu. nium flebat misere, quod ab Argone, quem carceratum occidi preceperat, illi regnum cum uita subtractum sit. Quos omnes Carolus, rex olim Ierusalem et Sycilie, sequebatur, non equidem depressa fronte aut ore lacrimis madido, seu lugubri ueste contectus, quin imo uultu retente fortitudinis insigni et incessu quodam elato, quasi ruinas aduersantis Fortune spiritu calcaret ingenti. Cui cum multitudo illico strepentium cessisset, agnoui, ut saltem semiplene describerem eius gloriam et erumnas, locum esse concessum. XIX. De Carolo, Syculorum rege. Francorum incliti reges et claritate sanguinis et uenustate morum ac gestorum magnificentia iam diu inter occiduos reges et principes, non aliter quam solis iubar inter sydera, effulsere. Ex quibus magnanimus Carolus, cuius inituri hystoriam sumus, Lodoici regis genitus, traxit originem. Cui cum et Lodoicus rex etiam frater esset, nec iam posset christiani gregis Pastor ulterius perpeti Manfredi, Sycilie regis, fastidia, ab eodem Urbano ad Manfredi insolentiam reprimendam et ad susci piendum regni ausonici dyadema pre ceteris orbis principibus inuitatus est, cum comes esset Andegauensis. Qui, tam Lodoici regis fratris sui quam ceterorum regni procerum suasionibus animatus, ingenti pectore, etsi longinqua ac laboriosa plurimum uideretur, belli tam egregii expeditionem assumpsit, paratisque tam magno ceptui oportunis, commissa copiarum parte Guidoni, comiti Montisfortis, terrestre illi iter iniunxit. Ipse, cum reliqua naues conscendens, prospero ac pari euentu ambo Romam uolatu celeri deuenere. Nam nec is, cum omnis ligustinus sinus nauium Manfredi ad impediendum iter preoccupatus esset, resistentie quicquam suscepit, nec ille, superato Alpium uertice et inter confragosa loca Gallie urbesque militum Manfredi refertas iter agens, a quoque prepeditus est. Mirabile quippe! Rome autem, postulantibus Romanis, urbis senator dictus, a Clemente, pontifice summo, regni Sycilie coronatus, etsi tempus assiduis imbribus et niuibus ingenti gelu concretis uideretur aduersum, in morem icti fulminis processit in hostem; et, preter spem omnium, apud Ceperanum,to Campanie uicum, intrauit cum omnibus copiis hostile regnum. Inde, egregio suorum opere, deiectis pugna Manfredi presidiis, Casini occupauit oppidum.fi Hinc in regni uiscera se ferens, Beneuentum usque peruenit, ex quo Manfredus, fere repentino eius aduentu circumuentus, cum omnibus copiis exiliens, cum uix illi cibi summendi spatium concessisset, facta pugnandi copia, suos eduxit in aciem. Qui confestim, non aliter quam si sibi foret oblata uictoria, letus suos exortatus in certamen eduxit, actumque est, seu uirtute suorum seu hostium ignauia, ut, ceso exercitu atque Manfredo, uictor euaderet. Qua uictoria, ingenti preda ditatus et regno potitus est.ia Nam concursu undique a regnicolis facto, fere omnes in dicionem uenere, et si qui forsan pauci remansere rebelles, labore minimo superati obedientes effecti sunt. Ceterum non satis adhuc ubique rebus compositis, quod nuper intulerat alteri bellum sibi repente illatum est. Nam Corradinus, Corradi regis olim filius, quem occidisse arbitrabatur Manfredus, iam adultus, paternum regnum recuperaturus, maxima cum Germanorum manu,n Romanis etiam fauentibus et Henricola eorum senatore, Castelle regis filio, Regni fines usque peruenit. In quem cum aduerteret animos incolarum flecti, et non nullas ciuitates iam in partes eius diuertisse, congregatis confestim undique uiribus, ante quam ad intrinseca regni penetraret, illi factus est obuius, eo in loco qui uulgo dicitur Tagliacozzo; et ibi, inita pugna, magis Alardi senis arte quam suo robore uictor effectus est. Deinde Corradinus, fugiens Syciliam petiturus, cum aliquibus ex primatibus suis capitur, et ad eum retrahitur uiuus. Quem ipse, ut omnis spes auferretur Sueuis,a non absque infamie nota iussit occidi. Et post hec, qui ab eo desciuerant in dicionem mira sunt celeritate redacti, et sic pace pariter et securitate parta, gloriosus inter ceteros reges emicuit. Verum huic et alios superaddidit prodiga Fortuna splendores. Nam, in spem regni Ungarie, Carolo Claudo, filio suo, Maria, Stephani regis unica filia, coniugio iuncta est; Phylippo, secundo filio, Achaye principissa. Inde, litigantibus Hugone, rege Cypri, et Maria domicella de iure regni Ierusalem, ut eius tempora secundo ornarentur dyademate, agente sacerdotum principe, eidem Ierosolime regnum concessum est, cuius quod incolebant christicole possedit omne. Hinc, a Lodoico fratre regibusque aliis pluribus moto in Egyptios bello, Cartago, olim potentissima ciuitas, et quicquid ab eisdem in litore affrico captum, eo quod iuris Syculorum regum quandoque fuisset compertum, tributarium illi factum est, una cum rege Tunisii Agareno. Sic igitur, honoribus multis in unum coniectis, dum celso sederet solio et assiduis successibus uideretur stabilem sibi fundasse fortunam, sinistro agente sydere, in contrarium repente uersa sunt omnia. Nam illi primo Phylippus, opinione quorundam, ueneno subtractus est, nulla superstite prole, futurorum quippe triste presagium. Hinc, fabricante Fortuna dolos, tam auaritia quam luxuria suorum Syculis grauissimus factus, actum est ut uiolata pudicitia coniugis Iohannis de Procida, nobilis et astutissimi uiri, adeo egre Iohannes ferret, ut ad commune uotum uires omnes ingenii excitaret, nec minori labore quam sagacitate per biennium hinc inde discurrens incognitus, optimatum Sycilie animos, imperatoris Constantinopolitani, Petri Aragonum regis, et Nicolai pontificis maximi in eandem deduxit sententiam; et ex composito, die eadem irritato apud Panormum tumultu, omnis insula in Gallos commota, omnes ad unum usque perimeret. Et, ne aliquod ex eis uestigium superesset, exenterate pregnantes et paruuli saxis illisi sunt. Exinde Petrus cum ingenti classe uocatus ado ueniens omnem sibi occupauit insulam. Quod audiens, Carolus, iam de fortuna desperans, orauit – ut aiunt – si cadendum erat, in descensum passu traheretur paruo. Perdita igitur insula extemplo et barbari regis uectigal illi sublatum est; et – quod fere monstrum uidetur – cum ingentes sepius in hostem regem apparatus duxisset, continue frustratus abscessit. His insuper instantibus malis, portio ierosolymitani regni quam possederat, pulsis Christicolis, omnis ab Egyptiis occupata est. Postremo, cum uires excitasset omnes, et a Galliis cum classe maxima in hostes iturus ueniret, Neapoli iam propinquus, audiuit Carolum Claudum cum ingenti suorum numero nauali pugna a Rogerio, sycule classis prefecto, superatum atque detentum, et Calabrorum oppida plura ad Syculos defecisse, et Neapolim fere seditioso tumultu deperditam. Quibus adeo perculsus est, ut mortem precatus sit. Tandem, oportunitate cogente, missa Brundisium classe, cum afflictam animam reuocasset in uires, Neapolim ueniens, et motu quorundam pernicie sedato, ad classem se contulit. Ibidem uero, autumno instante, cum ob penuriam oportunitatum in cassum diu apud Gallias laborasse cognosceret, afflictus apud Foueam, Apulie oppidum, egritudinem incidit, et lacessitam laboribus uitam – ut non nulli asserunt – uolens, omnia linquens in pendulo, terminauit. Et sic rex ingens, tot uictoriarum inclitus, cui tria regna parebant, unius portiuncula, quam solam Fortuna senescenti reliquerat, captiuo filio derelicta, ex amplissimo iuuentutis fulgore senex fere decessit inglorius. XX. Infortunati quidam. Attonitus magnanimi regis decliuium callem spectabam adhuc, cum uenientem Ugolinum, Pisarum comitem, uidi, amplissimo fletu ciuium suorum seuitiam ac inediam qua cum filiis perierat deflentem. Sic et Aytonem, Armenie regem, post longum in Tartaros iter et multa christiano nomini commoda impetrata, a Sabath fratre regno oculisque priuatum, et inde a tartaro principe cum nepote et omni familia trucidatum, querentem audiui. Inde Sabath, reor uolente Deo ut quod egerat in alterum pateretur et ipse; nam fratris opera regno se pulsum carcerique clausum querebatur? His immixtus erat Bonifacius papa, Columnemsium temerarios ausus deflens, manusque suas rabido morsu lacerans; quem, cum ex eo nil susim, liqui. Hinc me uolentem confestim subtraxit Iacobus, olim Templariorum magister egregius. Qui, cum ingenti fletu suas enumeraret erumnas, egit ut, alio tendens, Parisius iter deflecterem, et eius calamitates describerem. XXI. De Iacobo, magistro Templariorum. Aiunt ueteres, post subactum a Gothifredo, clarissimo Lotheringie duce, Ierusalem regnum,I quosdam pios homines et militari disciplina conspicuos, eo quod peregrinos ueneranda loca deuotione uisitantes Turcorum incursionibus et latrociniis infestari uiderent, Deo suam militiam deuouisse, et apud Ierosolymam commorantes, peregrinantibus ultro sua subsidia inpendebant? His primo numerus paruus et uoluntaria paupertas et magister unus et habitatio in porticibus templi fuit, ex qua etiam sortiti cognomen. Successu temporis, cum plurimi pio operi adhererent, ab Honorios pontifice summo, pallium album pro habitu et uite regula concessa est. Cui pallio postmo. dum ab Eugenio successore rubra crux superaddita cui militarent clarius argumentum prebuit. Sane, dum penes eos paupertas, nouerca libidinum, uiguit, militia, uotum et uiuendi exhibita norma optime obseruata, facti sunt sanctitate florentes. Attamen, dum pio labori undique Christianorum opes affluenter opem afferunt, sensim militantium mentes subintrare delitie atque libidines cepere, et uti a principio, relictis perituris diuitiis, homines sacrum subibant onus, sic in processu quasi ad paratos thesauros ceperunt, inpatientes inopie, euolare. Inde castris urbibus et populis imperare; sibi quietem, seruis bella commictere, et militie magistratum, oneris olim officium, in honorem potissimum sublimare. Nec dubium: quantum augebatur potentia, tantum minuebatur et sanctitas. Quibus, sic in decliuium a uirtute labentibus, Iacobus, de quo sermo futurus est, burgundus origine et ex dominis Molai genitus, ingentis animi iuuenis, cum lege gallica filio natu maiori cessissent omnes patrie dignitates, pauper effectus, excussurus iam imperantis fratris iugum, ut aliquando ad maiora posset extolli, ad preparatum refugium – scilicet Templariorum militiam – sese contulit. In qua prefectus prioratui ditissimo, perseuerans, moriente magistro, interuentu principum, ab his quorum iuris erat in magisterium sublimatus,to emicuit, equidem non paruum humani splendoris insigne. Tam fulgido igitur in fastigio sanxit Fortuna plurium ruina huius saturare liuores; actumque est ut Phylippi, Francorum regis, cuius filium ex sacro fonte susceperat, indignationem incurreret, et ob auaritiam arbitratum eundem Phylippum, non solum in Indbum, uerum in omto nem militarem Ordinem conspirasse. Qua eo uentum est, ut, permictente Clemente V, pontifice summo, Templariorum primates omnes una et eadem die, Phylippi iussu, per omne eius regnum capti, detinerentur una cum Iacobo, Ordinis tam ingentis magistro, et inde presidiis regiis occupata Templariorum oppida, thesauri, ornatus omnes cum omni suppellectili; et sic homines, in regiam potestatem redacti captiuique, demum deducti Parisius.I Quibus diu seruatis in uinculis, cum uaria et obscenals obiecta essent, et frustra cuncta negantibus pro salute sua suasiones apposite, asserentibusque, si iusti iudicis daretur copia, se in contrarium probaturos, rex irritatus exarsit, iussitque quod blanditiis extorqueri non poterat expeteretur tormentis. Quibus ingestis in cassum, magistro cum tribus sociis reseruato, ceteri si in proposito perseuerent damnati incendio coram deducti sunt. Erat omnibus uti sanguinis claritas, sic et etas florida et robor animi inconcussum. Verum cum, post longam sed friuolam examinationem, iussu regis singuli essent palis singulis alligati, et circum lignorum strues apposita, et ante oculos staret ignis et carnifex, et uoce preconia confitenti promissa salus atque libertas, nemini ex omnibus ab amicis et necessariis flentibus orantibusque persuaderi potuit ut irato cederet regi, et confessione sua sue parceret uite, potius quam tam obstinate in suam iret pernicjem. Sed cum unanimes sepe dicta firmarent, cepere tortores uni, et reliquis subsequenter, primo ungule pedis admouere ignem, et inde paulatim ascendendo peromne corpus deducere; ob quod quanto cruciatu affligerentur miseri, uoces imo mugitus in celum ostendebant astantibus facile. In quibus se ueros Christianos aiebant, et sanctissimam eorum esse ac fuisse religionem. Et sic omne corpus exuri atque consumi, usque ad exhalationem spiritus, permisere; nec unus a tam constanti proposito cruciatu separari potuit. Dicerem eos tam perseueranti fortitudine auari regis uicisse perfidiam, ni eo moriendo tendissent quo eius appetitus inexplebilis cupiebat. Esto non minor ob hoc eorum gloria fuerit, si, recto preeligentes iudicio, inter tormenta potius defecisse, quam aduersus ueritatem dixisse, maluere, aut iuste quesitam famam turpissimi sceleris confessione maculasse. Hec igitur in deiectum Iacobum prima fuere Fortune iacula. Qui, cum tedio diuturni carceris esset attritus, Lugdunum deductus° et exhortationibus uariis suasus, quedam ex oppositis Clementi, pontifici summo, confessus est. Quam ob rem, retractus Parisius, dum coram duobus legatis ex latere et rege sententia legeretur, per quam et sua liberatio et Ordinis sui damnatio apparebat, ipse cum uno ex sociis, qui Delphini uiennensis frater erat, petit alta uoce silentium. Quo concesso, audiente multitudine circonfusa, se uoce integra persancte mori dignos testati sunt, non eo quidem quod ea que legebantur aliquando commisissent, uerum quoniam suasionibus sumini pontificis regisque se seducere, et in infandam periture glorie cupiditatem trahere adeo permisissent, ut primo tam celebrem Ordinem, tam sacra religione conspicuum, tam longa patrum obseruatione probatum, turpi maculassent mendacio, ac deinde tot insignes uiros, tot fortes commilitones, tot socios, tot fratres, ante se pro ueritate consumptos, decepissent, damnanda suggestione decepti. Hinc acris in deletionem Templariorum secuta sententia; et Iacobus, cum fratre Delphini, reliquis duobus in detestabilem uitam relictis, ad supplicium illatum ceteris deductus est. Quod ambo, rege spectante, intrepide et constanter subiere, nil aliud, quousque illis ingentes spiritus suffecere, quam qui dudum occubuere testantes. Et sic qui pridie suo fulgore regis tam maximi inuidiam irritasse potuit – ut aiebat Boccaccius, genitor meus, qui tunc forte Parisius negotiator honesto cum labore rem curabat augere domesticam et se his testabatur interfuisse rebus – ictu Fortune atrocissimo factus cinis, in compassionem sui miseros etiam prouocauit. XXII. Auctor patientiam commendat et suadet. Theodorum extollit antiquitas, et admiratur Grecia Anaxarcum, sic et suum Sceuolamt miris laudibus celebrem Roma facit; eo quod constanti pectore hic Ieronimi candentes Iaminas extinxerit humore corporeo; ille Nicocreontis cyprii fatigatis tortoribus excisa dentibus lingua ora fedauerit; et alius quod ob errorem non occisi Potsenne flammis manum exurendam tradiderit. Grandia quippe et admiratione dignissima sunt, et discolis etiam uix credenda. Sed assint qui hos sacra quadam facundia posteritati etiam reliquere celebres, et hinc suos inde nostrum palis alligatum agmen inspiciant, et uideant quam illorum ridiculus uetus stupor sit, si nostrorum nouissimo comparetur. Prisci quippe nec uno sub iudice, nec eodem seculo, et distanti inter se terrarum tractu, ex phylosophie seu frugalitatis laribus doctrina laboribusque durati, in supplicium uenere tracti. Moderni secus. Nam his dies, locus, et carnifex idem, et ex quadam – ut ita loquar – molliciei atque delitiarum officina tormenta et carceres subiere, et inde, defatigatis aculeis et cruciatoribus superatis, gregatim extremum ignis tulere incendium. Inter hostes illi, aduersum se in gratiam tyramnorum ferociter clamitantes: inter amicos et consanguineos isti, audientes hinc preconem uociferantem et salutem confitentibus pollicentem et inde lacrimis atque precibus ne perseuerantia in suam irent perniciem suaderi, et tandem concremati membratim. Quod nullis ante seculis auditum est, et potissime quenquam pertulisse uolentem. Quid inquient de patientia suppliciorum ueterum mirabundi, si nostrorum inspexerint? Nil habent equidem quid mirentur, quin imo unde in nostris obstupeant, et uix uerum arbitrentur, ni mirabile uiderint. Potest profecto unus in suo secum proposito inuictus et obstinate persistere; sed cernere numero quinquaginta sex homines, non eodem sub celo genitos, non eisdem moribus educatos, non eruditos doctrinis, non preuisos et ex composito structos, non uno reclusos carcere, nec in aliquo nisi in professione conformes, adeo in costantiam conuenisse, ut non cruciatus aut imminentis mortis terrore discrepantem a ceteris unum fore, in tam grande monstrum excedit, ut auferatur facile fides uerbis. Nec dubium: sola illos ueritas fecit unanimes. O inclita uirtus et ceterarum inconcussa basis! Tu regnorum iacturas indefesso robore calcas, indignationum procellosos impetus sacra immobilitate repellis, parentum lacrimas in natorum funere comprimis, paupertatis onera duratis in callum humeris perfers; nil tibi laboriosum, nil importabile, nil penitus durum aut difficile est; quin imo tante es efficacie, ut inter uermes Iob, Stephanum inter saxa, et inter carbones ignitos Laurentium – ut de ceteris taceam – non solum fortes, sed summo Regi acceptos inclita reddere potueris. Ite igitur in hanc, mortales, et eam, regibus seruisque eque liberalem, totis amplectite uiribus, eiusque opere quascunque superate fortunas, et ad eius instar pedes infigite, ne, more frondium uentorum flatibus agitati et tandem in risum intuentium per inane deuecti, in cloacas quiescente spiritu decidatis. Discite suis monitis uirile robur assummere, et leuitatem dedignari femineam, ut, si casus afferat, a fortissimo Templariorum agmine uestrarum mentium grauitas non diuertat. XXIII. Queruli plures. Ignes feruidos, flammasque in celum furentes, et fumantia Templariorum corpora, ac uix dum ossa perusta sparsosque uentis cineres non absque cordis compuntione contemplabar adhuc, cum longe solito maior affuit turba dolentium. O quot heroas, quot insignes duces, quot aut euersos aut lacessitos principes uidi! Erat inter alios ab apro deiectus inter opaca nemorum Phylippus, Francorum rex, tam exitum suum quam damna atque dedecora a Flandrensibus suscepta deplorans; et secum tres pariter filii, execrantes immaturas mortes et uxorum adulteria, incedebant. Sic et Carolus, tarentini principis filius, non se eo in bello precipitatum atque confossum, in quo prestans Florentinis obsequium pugnauerat, querebatur, sed quod, ob perpetuum dedecus incliti Francorum regum sanguinis, Pisanus unus, suo cadaueri insidens, imo pedibus illud calcans, militia insignitus sit, egre ferebat? Et Petrus, Caroli Claudi regis filius, quod hostium gladios effugisset, inter quos egregie mori poterat, ut ignominiose paludibus mergeretur, ingemiscebat. Sed quid talibus insto? Cum nec numero dolentium finis appareat, et uenientem cernam clarissimum uirum et amplissimis laudibus extollendum Dantem Aligherii, poetam insignem. Cuius cum reuerendam faciem atque conspicua patientia refulgentem aspexi, surrexi illico et obuius factus inqui: – Quid, ciuitatis nostre decus eximium, has inter lacrimas dolentium merito spectabilis mansuetudine ueteri, gradum trahis? Essetne tibi mens ut, post patrium clarum genus tuum, et opera memoratu dignissima, furiosam ingrate patrie repulsam, laboriosam fugam, longum exilium, et postremo celo sub alieno clausisse diem describerem? Scis, pater optime, quam fragiles tanto oneri michi uires sint –. Cui ille: – Siste, fili mi, tam effluenter in laudes meas effundere uerba, et te tam parcum tuarum ostendere. Noui ingenium tuum; et quid merear noui. Verum non ille michi nunc animus quem tu reris, nec tanquam a Fortuna uictus describar aduenio, sed fastidiens ciuium nostrorum socordiam, ne illatorem, perpetui eorum dedecoris preterires, ostensurus accessi. Ecce, igitur, uide postergantem me domesticam pestem et to inexplicabilem florentino nomini labem. Hunc, moresque eius et casum, si quid michi debes, describas uolo, ut pateat posteri quos expellant quosque suscipiant ciues tui – Responsurus eram, sed iam ab oculis abierat; et premonstratum lento gradu uenientem aduerti, nouique eum Gualterium Athenarum ducem, olim exitialem Florentinorum tyramnum. Qui quidem, demissa fronte, deiectis in terram oculis, lugubri facie, adeo remisso animo et exhausto uigore querulus incedebat, ut non eum dicas quem uideras. O quam mutatus ab illo qui primus ausus est dolo liberas Florentinorum calcare ceruices! Sed effusius in eum agendum est. XXIV. De Gualterio, Athenarum duce. Gualterius, Athenarum dux, cuius semitexturi sumus hystoriam, si maiores eius intueamur, qui origine fuere Galli, satis claritate sanguinis conspicuus fuit, esto degener moribus.: Et cum uetus esset ei Brenne comitatus insigne, Athenarum ducatus titulum – quo pacto nescio – sibi etiam priores quesiuere sui. Cuius dum possessionem genitor armis posceret, ab hostibus captus et capite multatus, occubuit. Et is, dum maximo bellicosorum nobilium apparatu patrem conatur ulcisci, greca fraude lusus, unicum perdidit filium. Quibus agitatus curis, dum hos illosque sollicitat principes, et cum Katherina, imperatrice constantinopolitana, in uindictam susceptorum dedecorum, apud Neapolim Campanie multa pertractat, actum est ut obsideretur Luca ciuitas a Pisanis, quam paulo ante maximo auri pondere persoluto seu promisso sue dicionis Florentini fecerant. Quam ob rem, ad liberandam obsidione sociam ciuitatem collectis a Florentinis undique uiribus, itum est; et, clade suscepta, paucis interpositis mensibus, iterum fracti reparauere uires, et, facta longe lateque secundi certaminis fama, cum plurimi ardore belli hinc inde robusti iuuenes uenissent, sic et Gualterius, omissis ceteris, conscio fere nemine,° peregrinationem fingens, cum paucis citato gressu a Neapoli se Florentiam contulit, et confestim concessit in castra. Verum, cum nil ex tam longinquo ueniens memoratu dignum egisset, Luca Pisanis tradita, Florentiam se retulit. Et cum iam plurimum dicta clade et importabilibus sumptibus Florentinorum essent attrite uires, frequenti senatu pro salute publica iniere Florentini consilium, ut instructo bellorum uiro, qui et seditiones ciuium et hostium coerceret impetus, ampla cum licentia daretur imperium. Quod post multa huic, tanquam spectate fidei amico, legibus limitatum concessum est. Nec a principio fecisse penituit. Sane, cum iam dudum importabilis rabies quorundam potentum ciuium, quos ueteres dixere magnates», in id reliquam multitudinem mercimoniis seu artibus uacantem coegisset, ut in se leges acerrimas diceret, et omnem rei publice magistratum surriperet, temptatumque frustra ab eisdem sepius fuisset illas infringere, et ob id, tanquam iniuria pressi, continue in sua uigiles perfidia essent, cum pro uotis tempus uideretur ad eas dissoluendas leges oblatum, eo quod in primores ob male rem gestam odium cernerent uulgi, et omnes pariter ciues ob grauissimas pecuniarum exationes querulos, et ratione suscepti conflictus pauidos atque diffidentes, et – quod longe plus illis afferebat spei – habere in ciuitate suetum dominii cupidumque hominem, quem penes foret omnis publicorum armorum potentia, dare rei operam solertes disposuere. Et ignauiter eligentes potius exteri hominis tyramnidem, quam ignorabant, quam ciuilium legum quarum consuetudine nouerant iugum ferre, minus de se confidentes, sibi ciues alieno obligatos eri iunxere, quorum ea tempestate ingens erst copia. Qui, ut eis amplior redimendi temporis licentia esset, auditis consiliis, tam nephasto ceptui consensere faciles. Nec mora, cum satis sibi uirium arbitrarentur, apud iniquum hominem, florentine libertati tam ueteribus quam nouis honoribus obligatum, de subigenda ciuitate dominio eius habuere sermonem. Qui, honestate sua atque fide postposita, seua regni cupidine agitatus, infaustas prebens aures, cernensque si animus esset, non defuturum uerbis effectum, ne armis temptaret quod, gradatim incedens, per dolum obtinere posse arbitratus est, firmatis ceteris fide rem publicam gubernantibus, inquit se ardua quedam in exitium ciuitatis imminentia non satis posse commodo publico perficere atque auferre, ni illi amplius concederetur arbitrium. Quod postquam a timidis credulisque concessum est, gg frustra petiisse uideretur, in quosdam deseuit ciues. Quorum cede, forte merita, Florentinos iugum pati posse percipiens, inpulsu malignantiumis percitus, iterum exitium magistratibus imminere testatus est, ni maius illi daretur imperium. Obstupuere primates, seraque animaduersione senserunt quorsum tenderet illa petitio. Nam lictorum prefectus, nomine Raynerius Iocti, cui magistratus salutem suam populique florentini fere omnem commiserant, noctu per fraudem apertis ianuis ciuitatis, compleuerat ciuitatem satellitibus, missis in subsidium scansuri tyramni, eosque magnatum domibus omnes absconderat. Quarn ob rem cum iam excogitatum facinus, sero tamen, sqntirent presides, et inde commode quesitum negare nequeuntes, qua potuere sagacitate consti sunt ducis frenare nequitiam, secum una conuenientes: ut annua illi potestas omnis esset in ciues, ipse uero, anno transacto, eos in sua libertate dimissurus super uerum Christi corpus iuramento firmauit. Inde, preconis uoce in contionem uocatis ciuibus, factusque omnium concursus, in publicum sedentibus iam pre foribus palatii publici magistratibus et ecce, premissis armatorum equitum turmis peditumque agminibus, dum ab eisdem fere locus omnis occupatus est, ciuesque circumfessi, nepharius homo, cateruis magnatum sub uestibus armatorum stipatus, aduenit. Quem cum suis omnibus dixisses facile, in sanguinem inermium ruiturum, siquid a quoquam incompositum diceretur. Qui, dum comitiorum sublimiorem locum conscenderet, urgente magnatum turba, magistratus compressi sunt, quibus etiam manus inicere uix abstinuere. Tandem, cum consedisset, et, indicto silentio, pulpitum conscendisset orator, cepissetque explicare compositum, quam cito de annuo imperio uerbum factum est, cepit uulgus premonitum, imo uulgi fex, clamitare illudque exorare perpetuum; et euestigio proditoris Raynerii opere, tyramno armatisque suis palatii patuere fores. Intratur, scanditur; et si essent qui illi promissa nuper sepissime in memoriam reuocarent, tumultuantibus cunctis, audentibusque iam magnatibus inpulsu manibusque magistratus a tyramni lateribus amouere, uerbisque iniuriosis silentium iisdem indicere, fracta fide ac calcata, et iuris iurandi fabula risa, occupata florentine libertatis arce, quasi ab optimatibus daretur quod a fece plebeia clamabatur, ordine quodam uiolento susceptum est, durante uita, dominium. Eam igitur urbem, quam non solum a progenitoribus liberam orbem intrantes suscepimus, sed nec ullius unquam memoria cuiquam, exceptis imperatoribus Romanorum, subditam, his artibus iniquissimi ciues exteri ac scelestissimi hominis tyramnidi subiecere; et quasi non sue sed alterius tantum libertati iniecissent uincula, cepere magnates tripudiis subacti populi celebrare triunphos; et qui alienum es debuerant, in creditorum pauperiem debachari; sic et plebs inferior discurrere undique, et ignotum sibi Capitolium conscendere, rimari cuncta, scomatibus ignominiosis et cantibus diem agere celebrem, et eo quod nulli sit die illa negatus ingressus aut clause fores, et patebant omnia omnibus, sibi inertes non tyramno arbitrabantur quesisse dominium. Miseri magistratus, qui summas erant soliti tenere sedes, exauctorati priuatique lictoribus, in infimam fere palatii cellulam dimictuntur, tyramno occupante cetera. Sed quid multa? Aretium et Pistorium, insignes Tuscie ciuitates, nuper florentine dicionis, dominam sequentes tyramnum suscipiunt; sic castra omnia, sic oppida queque, uicique ultro insuper, et Vulterre uetustate celebris ciuitas iugum subiit, sic Geminiani oppidum insigne; sic Collis Vallis Elsen regale castrum. Venere preterea sponte sua ex Appennino alpigene nobiles comitesque quam plures, tyramno obedientiam offerentes. Quibus effectus pregrandis, et iam cunctis Ytalis formidandus est; et cum sibi deberi Tuscorum regnum auspicaretur, elatus aiebat se in diem uenisse in quam se ire cantu excubitoris auis, quem effigiatum in cunctis gerebat uestibus testabatur; et gloria ingenti perfusus, sepositis in priuata domo magistratibus, cepit ritu suo disponere cuncta; et ad ius dicendum ciuesque terrendos truculentissimis uiris prepositis, assentatores colere, lenones aduocare, et quoscunque malarum artium imbutos in suum consilium summere, ciuibus graues census exigere, substantias publicare, in se cuncta conuertere, misereri nemini, gratias nullas facere. Inde blanditiis, muneribus, minis et uiolentiis in suum concubitum uirgines et quascunque matronas attrahere, adolescentes ingenuos prostrare, suis infanda queque permictere, et breuiter spurcitiis suis humana pariter et diuina fedare. Quibus miseri ciues initio anxii, pauidi et elingues effecti, ingemiscere male cognitam deiectamque libertatem cepere, mortem deiectionemque tyramni cupere, desidiam suam damnare, et, si uia daretur, se in libertatem redigere pristinam exoptare. Verum desolationum urbium radix, discordia, ex proximo fidem summere neminem permictebat. Quam ob rem, diutius quam oportunum fuerit passi iugum, tepentes stetere. Tandem, misertus Deus indignis, ut ad prospectandas infelicitates sordide seruitutis oculos eorum aperiri permiserat, sic et uirtute sua roborauit trepidantia corda, dissidentia copulauit, et ad presidentis exitium animauit, permictens ut magnates, qui aduersus libertatem publicam coniurarant, ad suam suo opere testificandam nequitiam primi, aduersus fidem a se tyramno prestitam, deuenirent. Hi igitur, cernentes nil sibi promissi seruari, nil tyramni munificentia concedi, adolescentes suos, filias, sorores, coniuges ante alios eius in libidinem trahi, rabiem suam atque rapacitatem preter speratum artioribus uinculis solito coerceri, eumque bilinguem, auarum, detractorem, immanem, inexorabilem, ingratum, scelestum, soli sibi uacantem, nil sancti, nil iusti, nil boni habentem, Deumque iam nedum homines aspernantem, irritati, post diutinam patientiam per intermedios caute in confidentiam popularium deuenere, et in deiectionem tyramni coniurationis principes iurauere. Sane, dum oportuna tanto facinori ordinantur, tyramnus composita seu alterius relatione seu sua animaduersione presentiens, dum seuitia ceptis obsistere conatur, in se maturius contraxit perniciem. Nam, percipientes rerum conscii ex coniuratis quosdam detentos atque torqueri, sibi timentes, in solum sue salutis remedium prosiliere in publicum armati fidem ciuium implorantes, libertatem suadentes, publicam tyramni depositionem orantes et mortem. O bone Deus, quam mirabilia sunt iudicia tua! Pauci coniurata prenouerant; nec ante conclamatum est, quod omnis ciuitas, tanquam gestorum conscia, concitata in arma ruens, tyramni conuenit in mortem. Fit ergo concursus ciuium armatorum undique, fit clamor ingens, panduntur crimina, postulatur uindicta et Gualterius ipse in uictimam tot scelerum totis uotis optatur ab omnibus. Et postremo in arce, in quam per posticum iam nobiles et mercennarii milites tyramni atque quos ipse rostris prefecerat diffugerant, tyramnus obsidetur. Ipse uero, effeminatus homo, uecors, et sue perfidie conscius, tanta tanque repentina rerum permutatione perculsus, dum ad exitum hortaretur in populum nondum concordem et absque duce ruentem, uilis tremensque in querelas se dedit et lacrimas. Sic Deo placuisse manifestum est, non equidem Florentinorum meritis, sed nequitia imperantis, que iam celum premebat et superos. Arbitrantur enim talia cognoscentes eum uictorem euasurum, si ad exitum suffecisset animus. Cum igitur obsessus cerneret uires ciuium ualidatas, et in se obsidentium clamores in celum usque tendentes audiret, et suos introrsum iam fame sitique periclitari cognosceret, et in ruinam arcis fossores aduerteret, tot hinc inde malorum irruentium anxius, per caduceatores obtulit libertatem restituere ciuibus, si salus sibi suisque daretur. Et ut paululum se postulantium atrocitas sedaretur, sicarium quendam Guilielmum assisinatem, quem conseruatorem ciuium titularat, omni belua immaniorem, cum filio, patre truculentiore, exhiberi postulantibus iussit. Cuius ob meritum passus est Deus ut, qui plures iam parentes orbarat sua seuitia, se coram cerneret trucidari filium; quem post et ipse trucidatus est. Dignior – si permissum foret – ut quod excogitarat in alios pateretur ipse, ut membratim scilicet scerperetur, ut per mille uulnera deuenisset in mortem, qui mille tormentis alienas quesierat. Hanc in expiationem suorum facinorum primam uictimam in oculis suis uidit Gualterius, quo coram et Henricus quidam, pessimus florentinus ciuis, cuius demonstrationibus ciuium sensim subtrahebat substantias, pedibus appensus tigno, more suis exenteratus est et postremo in frusta discerptus. Attamen, quod in noxam factum est, eius se uertit in commodum; nam his illatis cruciatibus, ciuium mollitus est animus, et in id post dies paucos uentum est quod ipse poscebat. Et sic, nondum undecimo mense perfecto a die in qua libertatem occupauerat nostram, illam noctua trepidus abiens in formam pristinam reliquit abiectus. Sic ergo pregrande dominium et regnum, quod auspicabatur in posterum, homo insolens perdidit, et ex assumpta iniuste gloria iustam ignominiam consecutus est. Porro, ne omnino innocua ciuitas ex nocuo tyramno preteriret inulta, Dei iudicio – arbitror – actum est ut, dum in armis aduersus Eduardum, Anglie regem, ea in pugna in qua Iohannes, Francorum rex, captus est, ipsi Iohanni militaret, cerneretque rem aliter agi quam in thalamis matronarum, pusillanimis, rege suo relicto, terga daret, sinistro suo omine satellibus florentinis, qui tunc forte militiam mercennariam Iohanni prestabant, factus obuius, turpissimis redargutus uerbis ab eis, in hostes redactus est, et equo deiectus, ac ex aduerso uulnere uiribus exhaustus – ut fama fert – a florentino satellite Eduardo militante cognitus, iugulum dare coactus est, ut qui in sanguinem Florentinorum seuierat florentina manu suum uita priuatus effunderet. Et sic exitialis, dolosus, scelestusque Gualterius, deiectus, fugatus atque oppressus est, in diem potius quam meruerat deueniens quam uenisset. XXV. Excusatio auctoris ob Phylippam Cathinensem. Pace superum regum atque uirorum illustrium extremo operis mei margine plebeiam mulierem subnectam. Ea quippe indignari non debent. Nam esto illi caligine inuoluti parentes fuerint, et finis horrendus nimium, in tantum mediis successibus eidem Fortuna blandita est, ut, uti inter reges regiasque mulieres uitam traxit, non uereatur nunc inter anxios plures, canis sparsisque comis, per omne effetum corpus Fortune ictus ostendens, Phylippa cathinensis tremula uoce deposcere se saltem tanquam pedissequam, si aliter non datur, trahi post reges. Quam ego, etsi satis absque cuiusquam iniuria, cum claros non nobiles tantum testatus sim uelle describere, obsecrantem suscepisse poteram, non tamen absque causa suscipiendam ratus sum, ut scilicet opus totum suis partibus in aliquo uideretur esse conforme, in quibus cum exordiatur a letis et in miserias finiatur, uisum est, uti a nobilissimo homine operi initium datum est, sic in plebeiam degeneremque feminam finis imponeretur. Prosecuturus igitur infelicis Phylippe tam successus quam reliqua, eo quod propter sui nouitatem paucis adhuc cognita sit, nec ex literis sed relatibusi habeantur, non incongrue arbitratus sum, ne breuitas nimia, alibi ampliationem facile non habens, dicendorum intentionem auferat, hystoriam simul et intentum contexere, in qua quedam auribus, quedam oculis sumpta meis describam. In uisis uero me minime deceptum scio; si in auditis ueriora tradantur, non reprehendendus uenio, cum exquisiuerim certiora pro uiribus. Nunc eius primordia, ceteris omissis flentibus, paulo altius assummamus. XXVI. De Phylippa Cathinensi. Me adhuc adolescentulo uersanteque Roberti, Ierusalem et Sycilie regis, in aula, solitus erat uir annosus et ingenti memoria ualens, Marinus Bulgarus, origine ysclanus et a iuuentute sua nautice artis peritissimus, et se• cum calaber Constantinus de Rocca, homo tam etate quam meritis uenerabilis, antiquitates seu stemata curialium recensentes, inter alia referre Robertum, tunc Calabrie ducem, iussu Caroli regis, patris sui, aduersus Fredericum, Sycilie insulam occupantem, expeditionem sumpsisse. Et dum haud longe Drepanum, castris positis, bello uacaret, contigisse Violantem, eius coniugem, peperisse filium; actumque, ob mulierum penuriam, ut Phylippa, cuius sermonem intrauimus, iuuenis forma et statura decens, et ob pauperiem alienarum uestium lotrix, que forte paucis ante diebus ex uiro piscatore enixa filium fuerat, in nutricem nati infantuli summeretur; et cum ducisse meruisset gratiam, secum redeunti Neapolim uenisse ac inter alias pedissequas, alumno iam mortuo, remansisse. Sic et Raymundum quendam de Capannis ethyopem affirmabant, cuius effigies assertioni in nichilo derogabat eumque a Raymundo de Capannis, coquine Caroli regis prefecto, a pyrratis emptum, et demum ob insignem eius solertiam a domino de sacro fonte susceptum, et suo nomine atque cognomine ornatum, libertatique donatum, et ei fere omne coquine officium fuisse commissum. Nec post multum, Raymundo patrono summente militiam, libertum eius loco fuisse suffectum. Et exinde cum domicilium, suppellectilem, equos et seruos habere, et nobilium gratiam regisque captare, et congregare diuitias cepisse, atque a coquina, amicis procurantibus, ad custodiam uestimentorum regalium fuisse promotum. Quibus sic se habentibus, iniungebant, dum uellet ducissa, Phylippam, cuius longo usa obsequio fuerat, promouere, ea se asserente uiduam, nemine aptiore comperto, eam Raymundo iunctam fuisse connubio. Qui, ut letiores clarioresque celebraret nuptias, gr extreme audacie et ergastuli ac pridiane sue conditionis oblitus, regia petit insigniri militia. Qua sumpta, miles ethyops cathinensis lotricis thorum conscendit. Hec igi? tur, senum dictorum relatione, prima nobilitatis seu claritatis – ut rectius dixerim – Phylippe rudimenta fuisse audiui. Sed que fere uiderim ipse, iam referam. Raymundus quidem, ex seruo popinario miles factus, et claro Phylippe cathinensis sublimatus coniugio, solerter inter milites se non minimum gerere, commissa peragere, multa tractare, rem insuper priuatam summo studio augere cepit. Sic et Phylippa, Violante iam mortua, uenienti Sancie, Roberti iam regis uxori, se summa cura obsequentem inferre: sic et Marie, Caroli, Roberti regis filii, coniugi, eisque astare, seruire, et imperantibus se promptam prestare, et lotionum uariarum magistram percommode exhibere. Quibus agentibus, cum et etate mulieres ceteras reginales excederet, et iam trium adultorum filiorumis ex Raymundo milite mater esset, et satis ob longam consuetudinem regalium morum instructa uideretur, actum est ut ex Carolo, Calabrie duce, Iohanne nate in magistram atque custodem preficeretur a matre. Hinc demum Raymundus reginali aule prefectus constitutus est. Nec longum tempus effluxit,.Carolo et Maria mortuis, Phylippa tanquam Iohanne mater honoraretur, et Raymundus efficeretur regius senescallus. O ridiculum, uidisse ex ergastulo seruili ac nidore popine ethyopem Roberto regi regalia obsequia exhibentem, nobilibus iuuenibus preeuntem, et curie presidentem, iuraque reddentem petentibus. Sed quid? Sic est; quos libet extollit Fortuna. Aucti igitur uir et uxor, duo ex filiis° claris coniugiis et militia decorantur. Quibus cum essent oppida, uici, rura opfmi redditus, equi, numerosa familia, splendide uestes, et affluenter omnia, regios iuuenes potius quam ethyopas credidisses. Mortuo tandem Raymundo, et regio fere ritu delato, eius officium milites filii exercere orsi sunt. Demum, cum natu minor post annos aliquos moreretur, Robertus ex filiis tertius, abiecto clericali habitu, sumpsit euestigio militarem. Ceterum, cum labentibus annis natu maior diem clauderet, Sancia filia admodum grandiuscula derelicta, quam una ab ineunte infantia aua continue cum Iohanna nutriuerat, quasi hereditarium patris fratrumque solus Robertus assumpsit officium. His quidem, uiro ac filiis, sic subtractis, Phylippe paululum est concussa felicitas; sed, succedentibus annis, eius fulgor in longe maius lumen effulsit. Nam, tradita Iohanna in coniuge Andree, Caroli Umberti Ungarie regis filio, et Roberto rege defuncto, ac Sancia regina monasterium ingressa, Orta, iniqua suggestione quorundam, inter Iohannam et Andream seditione, et uilipenso Andrea eo quod, Roberto rege uiuente, in uerbis Iohannes iurassent proceres regni, Robertus inter alia ex senescallo curie a Iohanna magnus regni Sicilie senescallus dictus est, et Sancia, neptis sua, Carolo, comiti Morconis, coniugio iuncta. His aucta titulis atque prelatione, Phylippa cunctis eam tenere, absque nomine, regine fastigium uidebatur. Sed non pepercit annositati Fortuna, quin imo quod elate mulieri atque iam decrepiten per tempusculum seruabatur, subita rerum reuolutione, tanto emisit impetu tantaque respersit caligine, ut splendores preteriti in suam ignominiam quam decus potius uiderentur assumpti. Nam Lodoicus, Ungarie rex, egre ferens Andream, fratrem suum, adeo indigne a Iohanna et complicibus suis tractari, aduersus tamen intentionem ueterem Roberti regis et ultimam uoluntatem, ipsum regnorum Ierusalem et Sycilie coronari auro a Clemente, pontifice summo, obtinuit, iamque qui mandata ferebant Cayetam appulerant. Verum, cum quidam ex regni proceribus iam precognitam in se seueritatem regii iuuenis et forte meritam indignationem timerent, et sibi, si rex fieret, presagirent supplicium, coniurantes in eum, clam ne coronaretur operam dare ceperunt. Qui fuerint, quo ordine in mortem iuuenis itum sit, instantis exercitii non est; quod tamen ad intentionem pertinet, satis habemus: scilicet quod dolo coniuratorum, noctu apud Auersam ciuitatem ex regio thalamo euocatus, ab eisdem laqueo diem claudere coactus CSt. Execrabile uero facinus mane compertum, primo ciuitatem, inde fama uolucri regnum omne in turbationem atque clamorem in parricidas exciuit. Sane, cum impetu primo in expiationem tam scelesti operis iuuenes quidam calabri, olim cubicularii Andree, truci supplicio dedecoroseque morti traditi essent, non acquiescentibus innocuis, actum est ut Hugoni, comiti Auellini, consensu omnium procerum commissum sit tanti sceleris conscios perquirere, et compertos pro arbitrio iudicare. Ipse autem, qua tractus causa nescio, comitem Trilicii, Robertum de Capannis, magnum hactenus regni Sycilie senescallum, Sanciam Morconis comitissam, et annosam iamque infelicem Phylippam cathinensem cum aliis quibusdam trat in carcerem. Nec mora, erecto quippe in naui aculeo, in conspectu neapolitane urbis, medio maris in sinu, ritu regionis spectante populo et Phylippa, torsit misellam Sanciam et Robertum. Quid exhauserit incertum est; ex secutis tamen hos in mortem Andree fuisse noxios pro constanti habitum est. Nam post dies aliquos, nudis corporibus, Phylippa Robertus et Sancia, curribus impositi et malis alligati tribus, educti sunt, urbemque per omnen tracti; et concurrentibus conclamantibusque undique.in eorum dedecus popularibus, nunc ignitis forcipibus torti, nunc acutis nouaculis excarnificati, eo quo flammis erat auferendum misere uite residuum ultimo deuenere. Ibi quidem, cum tolerasse dolores senicula nequiuisset, inter tortorum manus premortua et exenterata a carnificibus Phylippa est, et eius cor cum omni iecore uni ex portis Neapolis appensum diu testimonium atrocitatis exhibuit; et inde cadauer reliquum flammis iniectum. Sancia autem, curru deposita, miserabiliter alligata palo uiua exuSta est. Sic et Robertus. Quod cum non suffecisset spectantibus, semiusta cadauera flammis erepta, precordiisque pectoribus extortis, et ferali ritu a non nullis comestis, iniectis uncis corporibus, per omnen denuo ciuitatem tracta, ceno cloacisque fedata, et huc illuc discerptis partibus derelicta. Is ergo Phylippe finis, cui profecto satius erat in aquis labore pauperiem substentare suam, quam in delitiis regiis maiora per crimen appetere, ut, igni damnata, se cum quesitis tam fede deperderet. XXVII. Pauci flentes et libri conclusio. Existimantes – arbitror – me nunquam quietem daturum calamo aut impositurum operi finem, plures post calamitosam Phylippe mortem aduenerant; seque ultro, si libuisset, preteritis inserebant. Utpote, inter alios, Sancius, Maioricarum rex, se consobrini fratris Aragonum scilicet regis, opera pulsum regno, et inde, post infelicem pugnam fractisque uiribus suis, captiuo sibi eiusdem iussu caput ademptum deplorans. Eiusdem generis Lodoicus, Trinacrie rex, se non solum regno fere nudatum patrio, sed a Lodoico, Ierusalem et Sycilie rege, a fuga ex Allobrogis paulo ante reuocato, paupere et inopi, quasi omnibus suis exoso, et uariis laboribus implicito, quod a Roberto dudum ditissimo ac potentissimo rege et multorum auxiliis fulto, obtineri non potuerit, obtentum, ut in angulo scilicet insule cogeretur, egerrime ferre gemitu ostendebat. Sic et Iohannes, Francorum rex, execrabile infortunium suum damnabat, quod ab Anglis, inertissimis atque pauidis et nullius ualoris hominibus, regnum suum rapinis exhaustum, occupationibus deminutum, incendiis atque cedibus passim fedatum sit; postremo, infausto certamine, fusis fractis consternatisque uiribus suis cesisque nobilibus multis, ipse, Eduardi regis hostis sui captiuus effectus et uinctus, in Angliam deportatus sit? Hunc et alii sequebantur innumeri, pro qualitate infortuniorum gementes; quos omnes omictendos censui, eo quod quietis sit tempus. Nam, diuino munere, per tot regum labores, pericula, lacrimas et suprema exitia, exigua cimba estuosum mare sulcantes, eo uentum est quo ab initio proram direximus. Si autem parte aliqua, aut plus maris aut minus quam oportuerit capiendo, exorbitatum est a ueritatis tramite, doleo; attamen, cum humanum peccare sit, compatiendum ignorantie mee est, non arrogantie imputandum. Sane, ne perseuerando uidear eterni luminis hostis, queso perdulce atque preclarum phylosophie decus prudentiores indulgeant. Et is potissime, qui tempestate hac splendidissimum tam morum spectabilium quam commendabilium doctrinarum iubar uiuidum est, Franciscus Petrarca laureatus, insignis preceptor meus, equa cum ceteris caritate agat, ut suppleatur quod omissum sit, et superfluum resecetur, et si quid minus forsan christiane religioni seu phylosophice ueritati sit consonum – quod me aduertente nil est – emendetur in melius. Si uero quenquam labore isto meo in sui cognitionem et humilitatem deduxero, Deo, gratiarum largitori, laudes exhiberi uolo. Vos autem, qui celsa tenetis imperia, aperite oculos et aures reserate; et ne uos letifer sommus obrepat, uigilantes aspicite, si minorum negligitis, regum lacrimas, deiectiones, exilia, catenas, captiuitates, cruciatus, uituperia, mortes, et sanguinem fusum, distracta cadauera, disiectos cineres, orbe pulsos heredes, exinanitas regias, et regna deleta; et his inspectis, quibus quantisque Fortune tragulis pectus geratis aduersum cognoscite, et eius uiribus humana non obstare consilia, frangi robusta queque, et clarissima indissolubili nube fuscari; et ex alienis casibus quam in lubrico positi sitis aduertite; et auaritie, luxui, furori, iactantie, ambitionique parcentes, letis modum ponere discite, memorantes, dum ampliatas letitia mentes aut aliquo irritata euentu aliquod enorme subintrat, ea uos lege augem conscendisse uolubilis orbis, qua ceteri ruituri – scilicet si libuerit in puncto – penasque offensis daturi. Et ne uos aliquali ludi stabilitate decipi forte contingat, hoc infigite animo: quotiens scilicet apparet permicti status aliquis, a uertente totiens miseris credulis insidie parantur; et quanto magis uidemini in astra transferri, tanto accuratius desiderium humili loco figite, ut in eleuatione unde exultetis habeatis, et in casu – si casus contingere possit humilibus – non sit unde tristari possitis. Deum summa ueneratione colite et integro corde diligite, sequimini sapientiam et uirtutes apprehendite, honorate dignos, amicos summa cum fide seruate, prudentium consilia summite, et benignos uos minoribus exhibete; humanitate atque iustitia, dum datur, honores, laudes, gloriam famamque perquirite, ut uos dignos adepta sublimitate monstretis; et si contingat deici, non uestro crimine factum appareat, sed proteruia potius Fortune cuncta uertentis. Tu autem, parue liber, longum uiue felixque, insignis militis Maghinardi meique tenax nominis atque fame. Iohannis Boccaccii de Certaldo ad strenuum militem Maghinardum de Caualcantibus, preclarum regni Sycilie marescallum, De casibus uirorum illustrium liber nonus et ultimus explicit feliciter.