[0] Bonifatius, Episcopus, Seruus seruorum Dei. Ad futuram rei memoriam. [1] Unam sanctam ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est, nec remissio peccatorum, sponso in Canticis proclamante: Una est columba mea, perfecta mea. Una est matris suae electa genetrici suae. Quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius caput Christus, Christi uero Deus. In qua unus Dominus, una fides, unum baptisma. Una nempe fuit diluuii tempore arca Noë, unam ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata unum, Noë uidelicet, gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem ueneramur et unicam, dicente Domino in Propheta: Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. Pro anima enim, id est, pro se ipso, capite simul orauit et corpore. Quod corpus unicam scilicet ecclesiam nominauit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis ecclesiae unitatem. Haec est tunica illa Domini inconsutilis, quae scissa non fuit, sed sorte prouenit. Igitur ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita, quasi monstrum, Christus uidelicet et Christi uicarius, Petrus, Petrique successor, dicente Domino ipsi Petro: Pasce oues meas. Meas, inquit, generaliter, non singulariter has uel illas: per quod commisisse sibi intelligitur uniuersas. Siue ergo Graeci siue alii se dicant Petro eiusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse est, se de ouibus Christi non esse, dicente Domino in Ioanne, unum ouile et unicum esse pastorem. [2] In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritualem uidelicet et temporalem, euangelicis dictis instruimur. Nam dicentibus Apostolis: Ecce gladii duo hic, in ecclesia scilicet, cum apostoli loquerentur, non respondit Dominus, nimis esse, sed satis. Certe qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male uerbum attendit Domini proferentis: Conuerte gladium tuum in uaginam. Uterque ergo est in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille uero ab ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati. Nam cum dicat Apostolus: Non est potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt, non autem ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio, et tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Nam secundum B. Dionysium lex diuinitatis est, infima per media in suprema reduci .... Sic de ecclesia et ecclesiastica potestate uerificatur uaticinium Hieremiae: Ecce constitui te hodie super gentes et regna et cetera, quae sequuntur. Ergo, si deuiat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed, si deuiat spiritualis minor, a suo superiori si uero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari, testante Apostolo: Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. Est autem haec auctoritas, etsi data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, sed potius diuina potestas, ore diuino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso Christo, quem confessus fuit, petra firmata, dicente Domino ipsi Petro: Quodcunque ligaueris, etc. Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo, sicut Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia, testante Moyse, non in principiis, sed in principio coelum Deus creauit et terram. Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis.