[1,2] CAPUT II. De iure familiari, et quid familiam inter ac Rempublicam intersit. Familia est plurium sub unius ac eiusdem patrisfamilias imperium subditorum, earumque rerum, quae ipsius propriae sunt, recta moderatio. Secundum definiendae ciuitatis caput uersatur in familia; quae ipsa seminarium est ac ueluti rudimentum rerum omnium publicarum. Et quidem nulla probabili ratione mihi uidetur Aristoteles, Xenophontem secutus, a politicis oeconomica, et ciuitatem a familia distraaeisse: quod aliter fieri non potest, quam si membra singula ab ipsius corporis uniuersi compage diuellamus: quod quid aliud est, quam sine ullis aedificiis urbes construere uelle ? certe quidem collegiorum et corporum; atque adeo uniuersitatis scientiam seorsum tradere oportuisset, cum non sint familiae; sint tamen Reipublicae partes ac legum latores et iurisconsultos, quos ueluti duces in disputatione de Republica sequi debemus; iisdem legibus ac disciplinis Reipublicae corporum et collegiorum aeque ac familiarum iura complecti uidemus. Nos tamen aliter atque Aristoteles, is enim oeconomiam bonorum accumulatione definiit : quae collegiorum aeque ac ciuitatum communis est; at familiae appellatione et rectam domus gubernandae rationem, et iura patrisfamilias in suos complectimur, quae ab Aristotele et Xenophonte praetermissa uidemus. Quemadmodum igitur familia bene ac prudenter instituta, uera est ciuitatis ipsius imago : ac domesticum imperium, summae in Republica potestati quodammodo simile: ita quoque familiae regendae ratio singularis quaedam est Reipublicae instituendae ac moderandae disciplina. Et ut singula membra corporis quandiu officium non deserunt suum, firma ualetudine et explorata spe salutis fruimur, ita quoque si familiae singulae suis quaeque officiis contineantur, ciuitas uniuersa rectam seruabit bene uiuendi disciplinam. Sed si uir in uxorem iniurius ac contumeliosus sit, si uxor uiri partes praeripere conetur, neque se ei morigeram praebeat, si uterque liberos in seruorum, seruos in pecudum loco habeat, imperioque duriore premat, si liberi parentum, serui dominorum iussa detrectent, quis non uidet nullam in illa domo concordiam, nullam animorum uoluntatumque consociationem, sed plena omnia rixarum et contentionum fore? Cum igitur ciuitatis instituendae ratio, familiarum recta moderatione ueluti suis quibusdam fundamentis innitatur ac fulciatur, primam ac praecipuam familiarum recte instituendarum rationem inire oportet. Diximus Rempublicam esse legitimam plurium familiarum et earum rerum, quae illis communes sunt, cum summa potestate gubernationem. Plurium appellatio non potest in familia duorum numero contineri, ut fere semper, cum ad collegium constituendum tres personae necessariae sint, tres quoque personas praeter patrem familiae necessarias in familia definienda ducimus ex sententia iurisconsultorum. Et quoniam familiae, collegia, caetus, ciuitatesque omnes ac totum genus hominum interiret, nisi connubiis quasi quibusdam seminariis conseruaretur ac propagaretur, consequens est familiam suis omnibus numeris ac partibus sine matrefamilias perfectam et consummatam non uideri. Ex quo fit ut quinque personis integra familia constituatur. Quod si tribus personis nec paucioribus constat collegium, totidemque familia praeter patrem ac matremfamiliae, sequitur tres familias nec pauciores ad ciuitatem constituendam necessarias esse. Inde opinor Apuleio ac ueteribus contritum illud ac peruagatum, quindecim personis populum conflari. Et si enim paterfamiliae Dcc uxores habeat, quot Salomo rex Hebraeorum et sexcentos liberos, quot Hierotimus rex Parthorum ab uxorum multitudine sustulit, aut quingentos seruos, quot M. Crassus in censum retulit, quia sub unius et eiusdem patrisfamiliae imperium subiungantur, nec populi nec ciuitatis appellatione ueniant, etiam si filios omnes ac seruos connubiorum ac commerciorum iure coniungat, quandiu fuerint sub eiusdem imperio ac potestate, quem etiam in cunis adhuc uagientem lex ipsa patrem familiae appellat. Inde uerbum {?} Hebraeis pro familia usitatum, non quia mille personis familia definiatur, ut nonnulli putant, sed a uerbo {?} quod principem ac dominum significat, ut familia uniuersa ab ipso capite nomen accipiat, rectius opinor quam Graeci ab g-oikoh aut Latini a famulis. Sed quid prohibet, dicat aliquis, tria collegia sine familia ciuitatem constituere, si summa imperii potestate regantur? id quidem uideri potest, non sit tamen Respublica, quia nullum collegium, nullum corpus sine familia stare diu potest sed breui oportet interire. At iurisconsulti tradunt populum immortalem esse, ac millesimo post anno eundem fore qui antea fuisset, etiam si ususfructus Reipublicae legatus post annum centesimum extinguatur, ne proprietas inanis sit ac inutilis domino futura, quoniam ciues omnes unius saeculi diuturnitate intermori uideantur, licet immortales sint sempiterna quadam sui generis propagatione futuri, non aliter ac nauis illa Thesei, quae tametsi nouarum tabularum substructione centies immutata fuisset, antiquum nomen retinebat. Vt autem nauis informe lignum sit, sublata carina, quae proram, puppim, et costas firma coagmentatione sustinet, ita Respublica sine summa potestate, quae omnia ciuitatis membra familiasque singulas in unum corpus cogit, consistere nullo modo potest. Et ut nauis, ne a proposita similitudine discedamus, in partes plurimas diuidi potest, aut omnino flammis absumi: sic etiam populus in diuersa loca dissipari aut penitus, salua urbe, exscindi, quia nec in personis nec in moenibus ciuitas subsistit, sed in ciuium omnium coetu sub eiusdem imperii summa potestate. Vt enim elephas non magis animal dici debet quam formica, sic Ragusia, ciuitatum fere omnium, quae sunt in Europa, minima, non minus Respublica dici debeat, quam Turcarum aut Tartarorum, aut etiam Hispanorum, quorum imperia iisdem finibus, quibus solis cursus, terminatur et quemadmodum exigua familia angustissimis gurgustiis comprehensa eodem familiarum iure censetur, quo quae superbissimis ac late potentibus aedificiis gloriantur, sic Vlysses, cuius imperium Ithacae scopulo continebatur, rex aeque dicitur ab Homero atque Agamemnon. Recte enim Cassiodorus magnum imperium magnam Rempublicam appellat quam Princeps unus summo imperio moderatur. Quare si ex tribus familiis unus pater familiae caeteris imperet, eique pareatur aut unus duorum imperium subire non recuset, aut tres simul ac semel summum ius in trium familiarum subditos exerceant, aeque respublica dicetur ac si multitudine ciues innumerabiles complectantur. Ita fiet ut familia interdum maior sit quam Respublica. Quod de familia Tuberonis iure dicebatur cum sexdecim liberos una cum uxoribus ac seruis cum imperio domestico regerct. Igitur fallit Aristoteles, qui putat Babylonis Vrbem, cuius ambitus quadrata figura tantus erat, ut uix toto triduo pedestri gressu conficeretur, gentem potius dici debere quam rempublicam, quam ipse decem millibus ciuium, definiendum putauit, quasi absurdum esset gentes multitudine innumerabiles ac locis infinitas, quae modo eiusdem imperii summi potestate regantur, Rempublicam appellare. Ista ratione ciuitas Romanorum, qua nulla clarior extitit unquam, Reipublicae laudem non mereatur, cum suae originis initio tria tantum, nec plura, ciuium millia complecteretur : Tiberii uero principatu quinquies ac decies millies centena millia ac praeterea centum ac decem millia, qui pene toto terrarum orbe dispersi erant, censa fuisse legamus, praeter seruos, quorum numerus decuplo maior extitit. Nec tamen eo numero prouinciales Romano imperio subditi nec item sociae ciuitates, ac liberi populi continebantur, qui respublicas ab imperio Romano diuisas habuerunt. Est igitur summum imperium quasi Reipublicae cardo, quo magistratus ac leges innituntur, et cuius ui ac potestate collegia, corpora, familiae, singuli ciues in unum ueluti corpus coguntur, siue uno sint et eodem conclusi loco, ut Suitensium respublica sociarum minima, siue plures habeat prouincias qualis Persarum, quae ab extremis Indiae populis usque ad Hellespontum centum ac uiginti septem prouincias habuisse fertur, qualis nunc etiam AEthiopum respublica, cuius quinquaginta sunt prouinciae, quas Paulus Iouius nulla ratione regna uocat, cum unius et eiusdem principis, qui Negus ab illis appellatur, sumrno imperio ac potestate regantur. Sed praeter illud imperium, quod posuimus quasi reipublicae totius fundamentum, multa sunt praeterea ciuibus inter se communia, scilicet forum, fana, porticus, uiae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudines, theatra, maenia, publica aedificia, pascua communia, agri publici, aerarium, denique praemia, paenae, legis actiones, multaeque cum multis res rationesque contractae : haec, inquam, omnia aut ciuium omnium nexu et mancipio, aut usu et fructu communia sunt, aut certe publica, aut utraque simul magna etiam illa communitas est, quae tum ex collegiis et corporibus, tum etiam ex beneficiis ultro et citro datis et acceptis coalescit; alioqui nulla, ne cogitatione quidem, fingi Respublica potest, quae nihil omnino habeat publicum aut commune. Quanquam fieri potest, ut agrorum pars maxima sit communis uniuersorum ciuium, pars uero minima singulorum : ut agraria lege Romuli totus ager Romanus, qui millia iugerum octodecim capiebat, trifariam diuisus est, prima pars sacris faciendis, secunda necessariis reipublicae sumptibus, tertia singulis ciuibus cessit, cum autem tria ciuium millia censa fuissent, singulis ciuibus duo iugera tributa fuere. Sed utcunque agri diuidantur, fieri non potest ut omnia omnium ciuium communia sunt, quod Platoni adeo praeclarum et optandum uidebatur, ut etiam liberos et uxores omnium communes esse cuperet : sic enim fore augurabatur, ut uerba illa MEVM et TVVM nunquam inter ciues exaudirentur, quasi omnium, quas in republica uidemus discordiarum ac ciuilium bellorum occasionem praeberent, nec intelligebat bonorum ac rerum omnium communione Rempublicam interire quia nihil publicum esse potest, ubi nihil sit priuatum nec regem quemquam futurum, si ciues omnes reges sint, ut neque ullus concentus exaudiatur, si uocum artificiose inter se confusarum diuersitas ac dissimilitudo, quae Harmoniae suauitatem efficit, ad unum et eundem sonum reuocetur. Quamquam huiusmodi ciuitas, si tamen hoc nomine appellari potest, omnino repugnat diuinis ac naturae legibus, quibus non solum adulteria et incestus sed etiam rapinae ac furta tam diserte prohibentur, ut ne aliena quidem per leges diuinas expetere liceat quibus legibus perspicuum fit capitalem esse orationem, quae ad aequationem bonorum pertinet, cum Respublicas diuina procuratione fundatas et constitutas ob id fuisse uideamus, ut suo iure publica ac priuata tenerentur. At illam rerum omnium pestem ac perturbationem uerius quam communitatem sequitur familiarum omnium interitus, quae in uxorum ac liberorum atque adeo rerum omnium confusione consistere nullo modo possunt. Nec mirum debet uideri, si ab hac opinione tam absurda Plato sponte discessit, et eam, quam ipse Socrati adscripserat, Rempublicam, facile passus est aboleri, ut suam moderate tueretur. Nam qui Massagetas omnia habuisse communia iactant, poculum tamen et gladium quenque suum habuisse confitentur, uestimenta etiam priuata cuiusque fuisse necesse est, alioqui debiliores ab iis spoliati fuissent, qui robore plus caeteris ualerent. Quemadmodum igitur Respublica est legitima plurium familiarum et rerum inter se communium cum summa potestate gubernatio, sic familia est plurium sub unius ac eiusdem patrisfamiliae imperio subditorum, et earum rerum, quae ipsius propriae sunt, recta gubernatio; nam in eo potissimum Reipublicae ac familiae discrimen uersatur, quod paterfamilias rerum domesticorum ac familiae totius potestatem habet, etiam si unaquaeque domus aliquid in publicum seu uectigalium, seu tributi nomine conferre cogatur. Ac fieri potest, ut ciues omnes conuictu communi utantur collegiorum in modum, qualia fuere Spartiatarum, qui seorsum ab uxoribus et familia cibum sumere ac dormire consueuerant quindecim aut uiginti uirorum caetu coacto. Cretensium uero moribus ciues omnes utriusque sexus, uxores, inquam liberi, senes, iuuenes, egentes, diuites simul epulari consueuerant, sua tamen cuiusque propria fuere, sed singuli tantum erogabant, quantum uniuersis ad communem conuitum satis esse uideretur; commodius illi quidem quam Anabaptistae, qui nostra aetate in Westuallia non modo communem illum conuictum, sed etiam nouam bonorum omnium, praeter uxorum, quas plures habere licebat, ac uestium communionem inuexerant, ut mutuam inter ipsos concordiam et amicitiam commodius tuerentur, a qua tamen longissime abfuerunt. Nam qui rerum omnium communionem admittunt, tantum absunt ab ea, quam se tueri posse confidunt, ciuium inter ipsos amicitia, ut amor ille mutuus uiri et uxoris, parentum etiam erga liberos ac uicissim liberorum erga parentes pietas, denique proximorum inter et affinium mutua charitas penitus extinguatur, sublato propinquitatis iure quo uinculo nullum ad ciuium concordiam et necessitudinem firmius cogitari potest; nam quod ames uehementer tuum sit oportet et quidem totum tuum: communitas uero per se ipsa dissidiorum ac discordiarum parens ab iurisconsultis merito appellatur. Nec minus fallunt, qui putant rerum communium maiorem, quam priuatarum curam force, cum publica uideamus ab omnibus aeque deferi nisi ex publico rapiant, quod in priuatam utilitatem conuertatur. Denique amoris et amicitiae natura est huiusmodi, ut in plures dispersa perinde uim amittat, ut flumina quae in riuulos diuisa nec hostes aditu prohibere, nec ferendis nauibus utiles esse possunt. Igitur certa familiae gubernatio uxores, liberos, seruos, ac priuatas cuiusque res tum ab aliorum familiarum iure, tum etiam ab eo, quod reipublicae commune seiungit. Quin etiam in omni republica bene constituta praecipuam pupillorum, furiosorum ad prodigorum curam magistratus gerere uidemus, quia reipublicae interest ne priuatorum bona diripiantur. Saepe quoque legibus acquirendarum ac distrahendarum, rerum modus et conditio praescribitur, quia familiarum ac bonorum cuiusque conseruatio, cuin Reipublicae cura ac tutela coniuncta uidetur. Ac tametsileges omnium communes sunt, nihil tamen uetat sua quaedam esse familiarum statuta, suum ius familiare ac priuatum, ab antiquis familiarum principibus institutum. Exemplum habemus in clarissima Saxonum gente, quae plures habet familias priuato quodam iure utentes, ac plane diuerso tum ab imperii germanici legibus, tum etiam a communibus Saxonum institutis. Duces item Bauariae et Palatini comites iure familiari utuntur, tum in legitima bonorum suae gentis successione, tum etiam in electoris imperiali munere, quod uicissim ducibus Bauaricis ac Palatinis auorum instituto tribui oportct : quae iura Bauariae dux ut renouarentur, ad imperiales Augustae conuentus rogationem superioribus annis tulit. Iura quoque domestica sunt inter Saxonum et Hassorum principes, quas Caesares ipsi Carolus IIII-us et Sigismundus comprobarunt : quibus inter Austriae ac Bohemiae gentiles familiari iure cautum erat, ut alterius familiae deficientis haereditas alteri accresceret, uti contigisse uidemus. Ac ne longius a nostris discedamus, iura familiaria Lauallae gentis regali diplomate ac Senatus Galllici auctoritate comprobata uidemus, legibus municipalibus ac institutis plane contraria; nam eo iure primogenitos uniuersam haereditatem cernere licet ea conditione ut pecunia cohaeredibus satisfiat, ac Vidi gentile nomen stemmataque pura prae se ferre teneatur. Seuerius etiam Rutenorum, Albretorum ac Balmarum gentili iure receptum erat, ui foeminae ab auorum haereditate omnino arcerentur, quandiu mares quocumque gradu propinqui extitissent: quasi legem Salicam principibus Allobrogum usitatam in familias suas deriuarent. Haec quidem seu familiaria, seu gentilia iura ab auis et proauis illarum gentium ac sui nomints ac familiae decus perpetua quadam serie tuendum originem traxere : quae quodammodo ferenda sunt in claris ac illustribus familiis et quidem illa quae diximus priuata iura non modo familias sed res quoque publicas incolumes ab interitu saepe conseruarunt. Quamobrem prudenter imperiali decreto comitiorum, quae Augustae coacta sunt post diuturnas bellorum ciuilium clades, gentilia principum iura renouata fuere, sine quibus imperium illis temporibus praecipiti ruina casurum uidebatur. Quod quidem ad obscuras familias pertinere non debet, ut iura publica quantum quidem fieri possit omnia communia sint et eadem. Non enim sine grauissima causa ferendum est, ut priuatis familiarum pactis iuri publico derogari possit. Neque uero iure familiari ab auis et proauis constituto posteri obligantur, nisi quatenus ipsi praebuerint assensionem. Itaque principes Albretorum ac Lauallae gentis, inter quas Mommorantia censetur, gentilia proauorum iura rebus iudicatis non ira pridem rescindi curauerunt. Multo minus sacra familiaria gentiliaue Romanorum institutis probata ferenda sunt : ne pro familiaribus publica deserantur, ut Camillus querebatur apud Liuium, An, inquit, gentilia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet? Erat enim lex XII tabularum his uerbis concepta: SACRA PRIVATA PERPETUA PERMANENTO. Quam M.Tullius in suas leges transtulit. Atque haec de Reipublicae et familiae differentia in uniuersum dicta sint : nunc de singulis familiae partibus disseramus.