[1,0] IOANNIS BODINI DE REPUBLICA LIBER PRIMUS. [1,1] CAPUT I : Quis optimus sit Reipublicae finis. Respublica est familiarum rerumque inter ipsas communium summa potestate ac ratione moderata multitudo. Desinitionem ab iis, qui de republica scripserunt praetermissam, principio posuimus : quoniam artium tradendarum ac rerum omnium agendarum extremum (?) intueri prius oportet, quam quid aliud disseratur ; deinde, comperto et explorato sine, aditus inuestigare, quibus eo perueniri possit. Est autem desinitio nihd aliud quam rei propositae sinis, qui nisi sirmo ac stabili fundamento nititur, quaecumque super exstruas, uno ruitura sunt et eodem momento. Plerisque tamen usu (?) uenit, ut, certis sinibus propositis, eum quem concupierunt rerum exitum non assequantur ut neque is, qui scopo sibi asseriendum proposuit (?) male arcum intendit ; sed si quis artem adhibuerit et argute conlineare uolet, etiam si aliquantum aberrauuerit a scopo. propius (?) tamen aberit quam ille nec boni artisicis laude carebit si quae optimus sagittarius facturus esset, ea ipse fecerit. At qui rerum agendarum sinem ignorat, eius adipiscendi spes aequa est iadempta, ut ei scopum feriendi, qui telum incertus quo iaculetur, emittit. Finem igitur a (?) defînitionis propositae a membra singula suis ponderibus exigamus. Primum Rempublicam diximus ratione moderatam esse oportere, quia Reipublicae nomen sanctum est ut ab ea latronum ac piratarum coetus arceantur, quibuscum nulla contractuum sides, nulla iuris societas esse debet sed summa distractio. Et quidem in omnibus bene ac prudenter constitutis ciuitatibus, seu de side ac publica securitate seruanda, seu de foederibus ineundis, seu de bello ïnferendo, seu de sinibus imperii regendis, seu de controuersiis principum inter ipsos dirimendis agatur, latrones ac piratae ab omni iure faeciali procul summouentur. Iustos enim ac legitimos hostes, qui respublicas suis quibusdam legibus ac iure gentium communi moderantur, seiunxerunt ab istis. qui rerum publicarum et ciuilo quietatis (?) euersionem moliuntur. Quamobrem si latronibus pactum pro capite pretium non asseratur nulla fraus est : quando iura belli cum illis communicari nec debent nec iisdem frui legibus, quibus hostes captiui aut liberi fruuntur. Quinetiam a praedonibus captum nec libertatem amittere, et testamentum condere, omnesque actus legitimos obire leges patiuntur; quae tamen ab hostibus captis olim non licuissent, propterea quod iure gentium, qui in hostium manus uenerat, una cum libertate eam quoque, quam in suos haberet potestatem amittebat. Ac si quando depositum pignus, commodatum latronibus reddi, ac de possessione quantumuis iniusta ui deiectos restitui lex iubet, non tam latronum ac praedonum gratiae sit illud, quam ut poenae ab iis exigantur, qui depositum eiurauerunt aut qui amissam rerum suarum possessionem, quam iure a magistratu debuissent, ui recuperare maluerunt aut quia praedonum, qui uocati uel inuocati in ius ueniunt et magistratuum imperia sponte subeunt, rationem in iudiciis haberi aequum est, cum eo ipso iam desierint esse praedones. cuius rei cum exempla deesse possunt nemini, tum uero nullum est illustrius quam de Augusto Caesare, qui decies sestertium edicto promiserat iis, qui Coracotam latronum in Hispania ducem ad se deduceret. Coracotas, re intellecta, seipsum Augusto sponte obtulit, ac praemium ex edicto poposcit. Augustus et ueniam illi, et pactum praemium dari iussit, ne aut mercede promissa uitam eripuisse aut publicam securitatem uiolasse uideretur aduersus eum, qui sponte seipsum iudicio stiterat, tametsi iure damnare ac supplicio latronem assicere potuiifet. Alioqui, si erga latrones eodem iure, quo aduersus hostes, utamur, uerendum sit ne perditorum hominum multitudinem et colluuiem undique arcessere uelle uideamur, qui cum praedonibus capitali fraude sociati ad bonorum exitium conspirent. Interdum tamen ex praedone regem optimum extitisse et qui pirata omnium maximus antea fuisset, in bonum principem euasisse legimus. certe quidem multi grassatores regum appellatione digniores habiti sunt, quam eorum plerique, qui regalia sceptra tenent, qui suae diritatis ac immanitatis probabilem causam nullam habent. Id enim Alexandro Magno probrum obiecit Demetrius pirata, cum diceret se nihil praeter piraticam didicisse, nec aliud quicquam de paterna haereditate creuisse, praeter duos Myoparones,Alexandrum uero, qui piraticam in Demetrio improbaret, cum exercitu potentissimo terra marique impune latrocinari, tametsi a patre regnum Macedoniae florentissimum accepisset. quae certe oratio Alexandrum non ad ultionem acceptae contumeliae, sed ad commiserationcm adeo permouit, ut Demetrium legioni praesiceret. Ac ne longius exempla petantur, aetate nostra Sulimanus Turcarum rex Ariadenum AEnobarbum, Dragutum, Ochialam piratarum omnium potentissimos, maximis propositis praemiis ad se pellexit, et classibus ac maris imperio praefecit, ut et eorum opibus suum imperiutn consirmaret, et piratarum copias toto mari grassantes frangeret ac debilitaret. His quidem illecebris praedonum duces ad sanitatem perducere laudabile est, ne extrema desperatione coacti in Rerumpublicarum status inuadant, sed potius latronum copias ipsi euertant, qui tametsi amicïtiam ac societatem colere uideantur, ac spolia ex aequo diuidant, ut fertur de Bargulo et Viriato piratarum ducibus, ita tamen sceleratae consensionis sides sanctum amicitiae nomen respuit ac ne spoliorum quidem diuisio legitima, sed latrocinium dici debet, cum societatis et amicitiae fundamenta, quae in certa naturaeque consentanea ratione posita sunt, latronibus omnino desinit. Quamobrem Respublicas appellant hominum coetus bene beateque uiuendi causa sociatos. quae descriptio ut ciuitati conueniat, desinitioni tamen inseruire omnino non potest quoniam altera sui parte redundat, altera parte deseritur, cum tria, quae in omni Republica potissima iudicantur, familia, inquam, summa imperandi potestas, et ea quae ciuitatis communia sunt, huic descriptioni desinit. Nam illud beate uiuere, si ad ciuitatis definitionem necessarium esse demus, nullus sit nisi cum summa rerum omnium affluentia uirtuti locus nec honesta ciuitas, nisi placido mari secundis conspirantium uentorum flatibus impulsa feratur et cum horribiles illam procellae ac turbinum uis agitauerit misera censeatur ; quae disciplina omnibus est omnium theologorum ac philosophorum praeceptis aliena. Hi enim iustos, etiam si omnes fortunae acerbitates excipiant, semper beatos, iniustos etiam in maximis prosperitatibus secundisque rebus infoelicissimos esse iudicant. Sic etam Rempublicam bene institutam dicemus, quae ad uerum decus et honestatem dirigetur etiam si prematur inopia, si ab hostibus obsessa, si ab amicis deserta, si denique omni genere calamitatum obruta uideatur, quo in statu Massiliam, cum triumphatum est a Caio Caesare, M.Tullius fuisse confitetur, quam tamen rerum omnium publicarum laudatissimam appellat, quis uero ciuitatem, quae solo fertili sit et ubere locuples, hominum multitudine abundans, amicis carissima, hostibus formidabilis, armorum ui potens, propugnaculis bene munita, praeclarem institutam putet, si omni scelerum ac flagitiorum immanitate cumulata fuerit? cum nulla uirtutum capitalior pestis esse possit, quam beata illa et affluens ad cupiditates explendas rerum copia, quam cum honestate coniugare non minus difficile est, quam quae maxime inter se contraria sunt. Quoniam igitur caeteris quidem rebus et carere sine probro et abundare sine laude possumus, uirtutibus autem sine contumelia uacare, aut uitiis inquinari sine infamia non possimus, consequens est ea quae beatiorem uitam efficere putantur, opes, inquam, copias, latifundia, bene constitutis ciuitatibus necessaria non esse sed altius intuentem quam proxime fieri poterit ab optimo statu discedere oportet ; siquidem ciuitatum atque ac rerum omnium digniratem ac praestantiam bonorum finibus metimur, ut quanto finis cuiusque ciuitatis praestantior ac diuinior erit, tanto ipsa caeteris excellere iudicetur. Nec tamen Rempublicam idearum sola notione terminare decreuimus, qualem Plato, qualem etiam Thomas Maurus inani opinione sibi finxerunt sed optmas quasque ciuitatum florentissimarum leges, quantum quidem fieri poterit, proxime consequemur. Quod si eadem est unius ciuis, quae totius ciuitatis felicitas et utriusque summum bonum in iis positum uirtutibus, quae mentis ipsius propriae sunt, quaeque in sola contemplatione uersantur, ut summa consensione asseuerant qui caeteris sapientia excellere dicuntur, consequens est illud quoque, ciues illos uera felicitate frui, qui in rerum naturalium, humanarum ac diuinarum suauissima cognitione exercentur, quique contemplationis suae fructus praepotenti Deo, totius naturae principi, ferunt acceptos. Hoc igitur bonorum extremum in singulis statuentes, cur non etiam uniuersorum ac totius Reipublicae summum ultimumque finem esse concedemus ? Sed occurritur ciuitatum moderatores plurimum in eo genere a se ipsis dissentire, cum suis quisque cupiditatibus felicitatem metiatur et quorum de summo bono disciplinae inter se consentiunt, non tamen boni uiri ac boni ciuis, nec singulorum eundem quem uniuersorum finem statuunt. Hinc existit tanta legum ac morum pro cuiusque principis arbitrio ac uoluntate diuersitas. Plerisque sordida hominum uita putatur, si studia necessitate tantum, non etiam uoluptatibus et ornatu dirigantur ; miserum, inquam, arbitrantur casis fragmine contectis et angustis tuguriis aut gurgustiis caeli iniurias arcere. Sed quoniam uir sapiens iusti et iniusti, ueri et falsi quodammodo lex est, ac ueluti norma quaedam inflexibilis, qui autem iustitia caeteris ac sapientia excellere putantur, eandem singulorum ac uniuersorum felicitatem statuunt, nos boni uiri ac boni ciuis differentia sublata, summum bonum singulorum atque ac uniuersitatis totius ea quam diximus pulcherrima suauissimaque sublimium rerum rum contemplatione metiamur. Aristoteles enim popularem opinionem interdum secutus anceps in summo bono finiendo nec suorum dogmatum constantiam ac conuenientiam tueri uidetur: quippe qui uirtutis actionibus opes ac robur copulare necesse putat, cum tamen subtilius eo de genere difputat et summum hominis extremumque bonum in contemplatione collocauit. At M. Varro superiorem opinionem minuens humanam felicitatem actione et contcmplatione complexus est, cuius haec ratio uideri possit, quod rerum simplicium beatitas simplex est ; mistarum uero, quae duabus ex rebus conflatae sunt, duplex esse uideatur. nam corporis opes in robore, alacritate, decentique membrorum omnium conformatione, animi bona, id est eius facultatis, quae corpori cohaeret in cupiditatum erga rationem obsequio uersatur ; mentis uero ipsius bonum in intelligendi uirtutibus, prudentia, inquam, scientia, religione consistit ut prudentia ad res humanas, scientia ad naturae inspectionem, religione ad res diuinas praeclare utatur, quarum uirtututum prma quidem boni et mali, secunda ueri et falsi, tertia pietatis et impietatis discrimen intuetur et, quid omnino expetendum sit aut declinandum, continent. porro ex his tribus uirtutibus existit uera sapientia, qua nihil est hominum generi praestantius ab immortali Deo tributum, quia non modo furtis eripi aut incendio absumi, aut naufragio absorberi non potest; uerumetiam homines caeteris rebus destitutos ac desertos beare per seipsa potest, non tantum singulos, sed etiam uniuersos. beatior tamen futura ciuitas est, quae his aucta uirtutibus, fundos habuerit ubertate fertiles, aut quantum satis est ad ciuium alimenta; eaque sit aquarum ac spirabilis caeli temperatio, ut salubriter uiui possit, tum etiam materies, ad exstruendas arces ac domos idonea, nisi regio satis ad uim hostium, et ad iniurias caeli propulsandas per seipsa tuta sit ac munita. Haec primordia sunt nascentis Reipublicae, ut scilicet ea, parentur, sine quibus uiui nullo modo possit ; deinde quaerantur ea, quibus commodius uiuitur ut medicamenta ad morborum curationem, metalla quibus instrumenta opificibus armaque militibus necessaria constari possint, non tantum ad repellendos, uerumetiam ad ulciscendos hostes ac latrones. lam uero cum inexplebiles sint hominum cupiditates, possea quam parta sunt ea, quae necessria, quaeque utilia putantur, deliciis etiam affluere, ac uoluptates inanes consectari libet, ut suauius uiui iucundiusque possit: Et quemadmodum nullam instituendorum liberorum curam habemus; priusquam idonea educatione corporis incrementa consecuti rationis et orationis capaces uideantur, ita quoque de conformandis moribus, de que naturalium ac diuinarum rerum peruestigatione ciuitates non ante curam habent, quam ea, quae ad ciues alendos ac tuendos necessaria sunt, conquirant, sed mediocri prudentia contentae sunt ad hostes propulsandos, et ab iniuria ciues continendos. Is autem, qui adeptus est omnia quae ad uitam secure ac beate degendam commoda uidentur, si bene est a natura, melius etiam a doctrina informatus, a flagitiosis et consceleratis hominum coetibus abhorret ac bonorum consortium et amicitiam consectatur ; deinde cum ab iis perturbationibus, quae mentem de sanitate deturbant, sese liberum et uacuum senserit, nec in praemiis caducis spem posuerit rerum suarum, certe casus humanos et inconstantiam uariosque mores, aetates, conditiones intuetur : alios quidem in summo potestatis et imperii gradu, alios in extrema calamitate et inopia constitutos, tum uicissitudines, ortus, obitusque rerum publicarum studiose contemplatur et antecessiones consequentibus coniungit. post a rebus humanis ad naturae pulchritudinem conuersus; seipsum in contemplanda stirpium, animantium, metallorum uarietate oblectat et uniuscuiusque formam, uires, praestantiam atquc adeo elementorum uices alternas, ac singularem in rebus omnibus antipathium et contagionem, causarumque mirabilem seriem et consensionem, qua primis extrema, media utrisque, omnia omnibus cohaerere uidet, et unde sîngula generata sint, quo recurrant, quando, quomodo obitura, quid in iis mortale et caducum, quid immortale sit ac sempiternum, ac paulatim in coelum ueluti pernicibus alis abreptus, clarissimorum siderum splendorem, coelestiumque corporum uires, situs, interualla, cursus inaequales ac mundi totius partiumque omnium congruentiam et quasi concentum suauissimum miratur, incredibilemque uoluptatem ex his capit, cum flagrantissima cupiditate ac desiderio causarum omnium, peruestigandarum, quousque ad ultimum principium, ac pulcherrimi huius opificii temperatorem Deum perducatur, quo cum peruenerit cogitationum suarum cursum sistit, cùm intelligit aeternam mentem esse infinitae cuiusdam naturae, magnitudinis, potestatis, sapientiae, quae nec oratione cuiusquam explicari, nec mentis ullius cogitatione percipi possit, laudationibus tamen diuinae maiestatis splendorem, quantum quidem potest, euehit ac praedicat, summaque prosequitur ueneratione. Talia mente agitantem suis oportet illecebris diuina uirtus trahat ad uerum decus et ad bonorum omnium extremum. His enim artibus homines pulcherrimam rerum naturalium, humanarum, diuinarum scientiam ac foelicitatis humanae summam propemodum consecuti uidentur. Si ergo ciuem ita institutum sapientem ac beatum iudicamus, non qui opum communium ac peruagatarum copiam, sed qui praestantium rerum et remotarum a captu uulgi cognitionem et intelligentiam sit assecutus, quanto Rempublicam beatiorem iudicare debemus talium ciuium multitudine abundantem, etiam si angustis contenta finibus superbas aspernetur opes ac delicias amplissimarum ciuitatum, quae summam felicitatem summa uoluptate aut copiis et opibus, aut inani gloria metiuntur? Nec propterea summum illud hominis ac ciuitatis bonum confusum aut mistum efficiemus. etsi enim hominis natura duplex est, altera quidem mortalis et caduca, altera uero immortalis ac sempiterna, illud tamen confitendum est in ea parte, quae nobilitate caeteras uincit, id est, in mente summum bonum inesse. nam si uerum est, uti est, corpus hoc ossibus et carne compactum et coagmentatum menti seruire, et rationi cupiditatem, quis duitet foelicitatis humanae summam a praestantissima uirtute, quam mentis agitationem appellant, totam pendere? tametsi enim Aristoteles ex opinione Stoicorum hominis bonum in uirtutis actione posuisset, idem tamen actionem ad contemplationis finem referri iudicauit oportere, alioqui hominum uita beatior esset, inquit, quam deorum, qui nullis actionibus aut negotiis implicantur sed mentis agitatione suauissima solidaque tranquillitate fruuntur. At quum nollet magistri Platonis sectam tueri, et a proposita sufceptaque sententia discedere, turpe putaret, quoniam in actione beatam uitam initio posuerat uerborum ambiguitate usus, summam foelicitatem in mentis actione, quae ipsa nihil aliud est, quam contemplatio collocauit ne summum bonum rebus omnino inter se dissidentibus, motu, inquam, et quiete definiret, idem tamen cum perspiceret singulorum hominum, aeque ac uniuersorum uitam perpetuo quodam agitari motu, ac necessariis negotiis impediri, noluit aperte summum illud, quod quaerimus, bonum in sola contemplatione collocare; id quod tamen necesse est confiteri. Et si enim actiones, quibus hominum uita sustentatur, cibum, inquam, potum,somnum eapere, tam necessariae sunt, ut iis diu carere homines non possunt: nemo tamen adeo rudis est, ut in iis rebus bonorum extremum consistere putet. virtutum enim earum, quae morales dicuntur, dignitas longe rmaior est; propterea quod ab his ad purgandos a perturbatione et aegritudine animos adiumenta quaeruntur; ut purgata mens clarissima intelligendi luce compleatur. ex quo intelligitur morales uirtutes ad eas, quae mentis propriae sunt, quasi ad finem referri: foelicitas autem summa dici non potest, cuius est aliud extremum, quaeque ad diuiniora pertinet ut corpus ad animum appetitus ad rationem, haec ad mentem, motus ad quietem, actio ad contemplationem. Igitur M.Varro qui hominis bonum actione et contemplatione mistum esse putauit, commodius, opinor, ac melius dixisset, hominum uitam utraque egere, summum tamen extremumque bonum in contemplatione uerfàri, quam Academici iucundam, Hebraei pretiosam mortem appellant: propterea quod mentem labe terrestri et corporeis uinculis solutam ac purgatam in caelum perducit. Non poterit tamen Respublica diu stare si deseratur ab iis actionibus, quae in ciuium salute tuenda, in iure dicundo, in alimentorum caeterarumque rerum ad uitam necessariarum assidua inuectione uersantur, perinde ut mens sublimium rerum contemplatione abrepta corpus ipsum fame ac siti anguere, aut uigiliarum studio enecari patiatur. Sed quemadmodum in hoc aspectabili mundo, quem perfectae et consummatae Reipublicae imaginem appellare possumus, luna uelut anima mundi ad solem propius accedens deserere uidetur regionem hanc spirabilem et elementarem; postea tamen solis congressu grauida uim quandam caelestem singulis corporibus impertit : sic quoque animus ui contemplationis abreptus, et quodammodo intelligenti soli, quae mens est uniuersitatis, coniunctus, uirtute diuina mirabilem in modum illustratur, deinde rursum ad corporis curam relapsus, uires corporeas instaurat. idem tamen si nimium intentus corpori ac sensuum uoluptatibus immersas mentem deserat, idem illi usu uenit quod lunae, quae solis conspectum fugiens umbra terrestri, obuoluta splendorem ac lucem amittit, ex quo quidem luminis deliquio foeda monstra procreantur, totamque rerum natura perturbatur; si tamen a solis amplex nunquam luna diuelleretur, uniuersa haec mundi animabilis coagmentatio et cohaerentia omnino dissiparetur. Idem nobis de Republica relinquitur iudicandum, cuius finis optimus in iis uirtutibus consistit, quae ad contemplationem feruntur, etiam si publicae actiones, quae minus honestae sunt, antecedant, ut sordium euectio, curatio frumentaria, annona Reipüblicae, quaeque ad ciuium alimenta et praesidia uitae necessaria iudicantur, quae uirtutibus moralibus longe inferiora ducimus, uirtutum item moralium summa ad eas uirtutes pertinet, quae contemplatrices dicuntur, quarum praestantissima est, quae circa rem omnium pulcherrimum uersatur. Itaque Deus optimus maximus cum omnia sapienter, tum illud potissimum quod rebus agendis ac negotiis contrahendis sex omnino dies desiniit, diem uero septimum contemplationi et quieti sanctisssimae consecrauit , quem unum ex omnibus beauit, et cui soli benedixit, ut diem hunc festum hilariter ac iucunde transigamus, et in pulcherrima Dei praepotentis opera, iudicia, iussa intuentes in eus laudibus acquiescamus. Atque haec de summo singulorum ac uniuersorum totiusque ciuitatis bono. Quae cum ita sinr, tanto beatior futura ciuitas est, quanto propius aberit ab eo fine, quem proponimus et ad intuendum et ad imitandum. Et quemadmodum humanae foelicitatis ac calamitatis gradus in singulo hominibus quamplurimos uidemus, prout bonorum ac malorum uarios fines sibi proposuerunt : ita quoque Respublicae suos habens quodam modo foelicitatis ac miseriarum gradus. quia nec cum perfectis hominibus plenequc sapientibus, nec cum furiosis ac dementibus semper uiuitur sed plerique mediocria uitae officia tuentur. Lacedaemonii quidem excelso ac forti animo semperque uincendi cupiditate inflammato fuisse feruntur : iniusti tamen ac toties perfidi, quoties de publicis commodis ageretur, quia ciuium disciplina, leges, mores, instituta non alium finem aut exitum habuere quam ut ciues, tum ad pericula subeunda, tum ad uoluptates ac delicias, quae animorum uim ac robur frangere solent, claros et inuictos efficerent, sed eatenus tamen ut suarum actionum et cogitationum summam Reipublicae utilitatibus metirentur. Romanorum uero ciuitas beatior quam Lacedaemoniorum, quod praeter animi magnitudinem, iuris quoque ac iustitiae uim ueluti scopum ciues sibi proposuissent. Enitendum nobis est igitur ut quam proxime fieri poterit, ab ea, quam summam duximus, singulorum ac uniuersorum ciuium foelicitate discedamus. Explicata nobis est prima, pars definitionis Reipublicae, caetera suo quaeque ordine ac loco persequamur. .