[0] SANCTI BERNARDI ABBATIS DE LAUDE NOVAE MILITIAE AD MILITES TEMPLI LIBER. PROLOGUS. HUGONI militi Christi, et magistro Militiae Christi, BERNARDUS Claraeuallis solo nomine abbas, bonum certamen certare. Semel, et secundo, et tertio, ni fallor, petiisti a me, Hugo charissime, ut tibi tuisque commilitonibus scriberem exhortationis sermonem; et aduersus hostilem tyrannidem, quia lanceam non liceret, stylum uibrarem: asserens uobis non parum fore adiutorii, si quos armis non possum, litteris animarem. Distuli sane aliquandiu: non quod contemnenda uideretur petitio, sed ne leuis praecepsque culparetur assensio, si quod melius melior implere sufficeret, praesumerem imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte commoda redderetur. Verum uidens me longa satis huiuscemodi exspectatione frustratum, ne iam magis nolle, quam non posse uiderer, tandem ego quidem quod potui feci: lector iudicet, an satisfeci. Quanquam etsi cui forte aut minime placeat, aut non sufficiat; non tamen interest mea, qui tuae pro meo sapere non defui uoluntati. [1] CAPUT PRIMUM. De laude nouae militiae 1. Nouum militiae genus ortum nuper auditur in terris, et in illa regione, quam olim in carne praesens uisitauit Oriens ex alto: ut unde tunc in fortitudine manus suae tenebrarum principes exturbauit, inde et modo ipsorum satellites, filios diffidentiae, in manu fortium suorum dissipatos exterminet, faciens etiam nunc redemptionem plebis suae, et rursum erigens cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui. Nouum, inquam, militiae genus, et saeculis inexpertum: qua gemino pariter conflictu infatigabiliter decertatur, tum aduersus carnem et sanguinem, tum contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quidem ubi solis uiribus corporis corporeo fortiter hosti resistitur, id quidem ego tam non iudico mirum, quam nec rarum existimo. Sed et quando animi uirtute uitiis siue daemoniis bellum indicitur, ne hoc quidem mirabile, etsi laudabile dixerim, cum plenus monachis cernatur mundus. Caeterum cum uterque homo suo quisque gladio potenter accingitur, suo cingulo nobiliter insignitur; quis hoc non aestimet omni admiratione dignissimum, quod adeo liquet esse insolitum? Impauidus profecto miles, et omni ex parte securus, qui ut corpus ferri, sic animum fidei lorica induitur. Utrisque nimirum munitus armis, nec daemonem timet, nec hominem. Nec uero mortem formidat, qui mori desiderat. Quid enim uel uiuens, uel moriens metuat, cui uiuere Christus est, et mori lucrum? Stat quidem fidenter libenterque pro Christo; sed magis cupit dissolui, et esse cum Christo: hoc enim melius. Securi igitur procedite, milites, et intrepido animo inimicos crucis Christi propellite, certi quia neque mors, neque uita poterunt uos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu; illud sane uobiscum in omni periculo replicantes: Siue uiuimus, siue morimur, Domini sumus. Quam gloriosi reuertuntur uictores de praelio! quam beati moriuntur martyres in praelio! Gaude, fortis athleta, si uiuis et uincis in Domino: sed magis exsulta et gloriare, si moreris et iungeris Domino. Vita quidem fructuosa, et uictoria gloriosa: sed utrique mors sacra iure praeponitur. Nam si beati qui in Domino moriuntur, num multo magis qui pro Domino moriuntur? 2. Et quidem siue in lecto, siue in bello quis moritur, pretiosa erit sine dubio in conspectu Domini mors sanctorum eius. Caeterum in bello tanto profecto pretiosior, quanto et gloriosior. O uita secura, ubi pura conscientia! O, inquam, uita secura, ubi absque formidine mors exspectatur, imo et exoptatur cum dulcedine, et excipitur cum deuotione! O uere sancta et tuta militia, atque a duplici illo periculo prorsus libera, quo id hominum genus solet, frequenter periclitari, ubi duntaxat Christus non est causa militandi. Quoties namque congrederis tu, qui militiam militas saecularem, timendum omnino, ne aut occidas hostem quidem in corpore, te uero in anima: aut forte tu occidaris ab illo, et in corpore simul, et in anima. Ex cordis nempe affectu, non belli euentu, pensatur uel periculum, uel uictoria christiani. Si bona fuerit causa pugnantis, pugnae exitus malus exitus esse non poterit; sicut nec bonus iudicabitur finis, ubi causa non bona, et intentio non recta praecesserit. Si in uoluntate alterum occidendi te potius occidi contigerit, moreris homicida. Quod si praeuales, et uoluntate superandi uel uindicandi forte occidis hominem, uiuis homicida. Non autem expedit siue mortuo, siue uiuo; siue uictori, siue uicto, esse homicidam. Infelix uictoria, qua superans hominem, succumbis uitio. Et ira tibi aut superbia dominante, frustra gloriaris de homine superato. Est tamen qui nec ulciscendi zelo, nec uincendi typho, sed tantum euadendi remedio interficit hominem. Sed ne hanc quidem bonam dixerim uictoriam: cum de duobus malis, in corpore quam in anima mori leuius sit. Non autem quia corpus occiditur, etiam anima moritur: sed anima, quae peccauerit, ipsa morietur. [2] CAPUT II. De militia saeculari. 3. Quis igitur finis fructusue saecularis huius, non dico, militiae, sed malitiae; si et occisor letaliter peccat, et occisus aeternaliter perit? Enimuero, ut uerbis utar Apostoli, Et qui arat, in spe debet arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Quis ergo, o milites, hic tam stupendus error, quis furor hic tam non ferendus, tantis sumptibus ac laboribus militare, stipendiis uero nullis, nisi aut mortis, aut criminis? Operitis equos sericis, et pendulos nescio quos panniculos loricis superinduitis; depingitis hastas, clypeos et sellas; frena et calcaria auro et argento, gemmisque circumornatis: et cum tanta pompa pudendo furore et impudenti stupore ad mortem properatis. Militaria sunt haec insignia, an muliebria potius ornamenta? Numquid forte hostilis mucro reuerebitur aurum, gemmis parcet, serica penetrare non poterit? Denique, quod ipsi saepius certiusque experimini, tria esse praecipue necessaria praelianti, ut scilicet strenuus industriusque miles et circumspectus sit ad se seruandum, et expeditus ad discurrendum, et promptus ad feriendum: uos per contrarium in oculorum grauamen femineo ritu comam nutritis, longis ac profusis camisiis propria uobis uestigia obuoluitis, delicatas ac teneras manus amplis et circumfluentibus manicis sepelitis. Super haec omnia est, quod armati conscientiam magis terret, causa illa nimirum satis leuis ac friuola, qua uidelicet talis praesumitur et tam periculosa militia. Non sane inter uos aliud bella mouet, litesque suscitat, nisi aut irrationabilis iracundiae motus, aut inanis gloriae appetitus, aut terrenae qualiscunque possessionis cupiditas. Talibus certe ex causis neque occidere, neque occumbere tutum est. [3] CAPUT III. De Militibus Christi. 4. At uero Christi milites securi praeliantur praelia Domini sui, nequaquam metuentes aut de hostium caede peccatum, aut de sua nece periculum: quandoquidem mors pro Christo uel ferenda, uel inferenda, et nihil habeat criminis, et plurimum gloriae mereatur. Hinc quippe Christo, inde Christus acquiritur: qui nimirum et libenter accipit hostis mortem pro ultione, et libentius praebet se ipsum militi pro consolatione. Miles, inquam, Christi securus interimit, interit securior. Sibi praestat cum interit, Christo cum interimit. Non enim sine causa gladium portat. Dei etenim minister est ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum. Sane cum occidit malefactorem, non homicida, sed, ut ita dixerim, malicida, et plane Christi uindex in his qui male agunt, et defensor Christianorum reputatur. Cum autem occiditur ipse, non periisse, sed peruenisse cognoscitur. Mors ergo quam irrogat, Christi est lucrum: quam excipit, suum. In morte pagani christianus gloriatur, quia Christus glorificatur: in morte christiani, Regis liberalitas aperitur, cum miles remunerandus educitur. Porro super illo laetabitur iustus cum uiderit uindictam. De isto dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra. Non quidem uel Pagani necandi essent, si quo modo aliter possent a nimia infestatione seu oppressione fidelium cohiberi. Nunc autem melius est ut occidantur, quam certe relinquatur uirga peccatorum super sortem iustorum: ne forte extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 5. Quid enim? si percutere in gladio omnino fas non est Christiano, cur ergo praeco Saluatoris contentos fore suis stipendiis militibus indixit; et non potius omnem eis militiam interdixit? Si autem (quod uerum est) omnibus fas est, ad hoc ipsum duntaxat diuinitus ordinatis, nec aliud sane quidquam melius professis; quibus, quaeso, potius, quam quorum manibus et uiribus urbs fortitudinis nostrae Sion pro nostro omnium munimine retinetur? ut depulsis diuinae transgressoribus legis, secura ingrediatur gens iusta, custodiens ueritatem. Secure proinde dissipentur gentes quae bella uolunt, et abscindantur qui nos conturbant, et disperdantur de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem, qui repositas in Ierosolymis christiani populi inaestimabiles diuitias tollere gestiunt, sancta polluere, et haereditate possidere sanctuarium Dei. Exeratur gladius uterque fidelium in ceruices inimicorum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei, quae est christianorum fides; ne quando dicant gentes: ubi est Deus eorum? 6. Quibus expulsis reuertetur ipse in haereditatem domumque suam, de qua iratus in Euangelio, Ecce, inquit, relinquetur uobis domus uestra deserta; et per prophetam ita conqueritur, Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam : implebitque illud propheticum, Redemit Dominus populum suum, et liberauit eum: et uenient et exsultabunt in monte Sion, et gaudebunt de bonis Domini. Laetare, Ierusalem, et cognosce iam tempus uisitationis tuae. Gaudete et laudate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem; parauit Dominus brachium suum sanctum in oculis omnium gentium. Virgo Israel, corrueras, et non erat qui subleuaret te. Surge iam, excutere de puluere, uirgo, captiua filia Sion. Surge, inquam, et sta in excelso, et uide iucunditatem quae uenit tibi a Deo tuo. Non uocaberis ultra derelicta, et terra tua non uocabitur amplius desolata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Leua in circuitu oculos tuos et uide: omnes isti congregati sunt, uenerunt tibi. Hoc tibi auxilium missum de sancto. Omino per istos tibi iamiamque illa persoluitur antiqua promissio, Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem, et suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis: et item, Sicut mater consolatur filios suos, ita et ego consolabor uos, et in Ierusalem consolabimini. Videsne quam crebra ueterum attestatione noua approbatur militia, et quod sicut audiuimus, sic uidemus in ciuitate Domini uirtutum? Dummodo sane spiritualibus non praeiudicet sensibus litteralis interpretatio, quominus scilicet speremus in aeternum, quidquid huic tempori significando ex Prophetarum uocibus usurpamus: ne per id quod cernitur, euanescat quod creditur; et spei copias imminuat penuria rei, praesentiumque attestatio sit euacuatio futurorum. Alioquin terrenae ciuitatis temporalis gloria non destruit coelestia bona, sed astruit; si tamen istam minime dubitamus illius tenere figuram, quae in coelis et mater nostra. [4] CAPUT IV. De conuersatione Militum Christi. 7. Sed iam ad imitationem seu ad confusionem nostrorum militum, non plane Deo, sed diabolo militantium, dicamus breuiter Christi equitum mores et uitam, qualiter bello domiue conuersentur, quo palam fiat, quantum ab inuicem differant Dei saeculique militia. Primo quidem utrolibet disciplina non deest, obedientia nequaquam contemnitur, quia, teste Scriptura, et filius indisciplinatus peribit; et, peccatum est hariolandi repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Itur, et reditur ad nutum eius qui praeest: induitur quod ille donauerit; nec aliunde uestimentum seu alimentum praesumitur. Et in uictu et uestitu cauetur omne superfluum, soli necessitati consulitur. Viuitur plane in communi iucunda et sobria conuersatione, absque uxoribus, et absque liberis. Et ne quid desit ex euangelica perfectione absque omni proprio habitant unius moris in domo una, solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Dicas uniuersae multitudinis esse cor unum, et animam unam: ita quisque non omnino propriam sequi uoluntatem, sed magis obsequi satagit imperanti. Nullo tempore aut otiosi sedent, aut curiosi uagantur: sed semper dum non procedunt (quod quidem raro contingit), ne gratis comedant panem, armorum seu uestimentorum uel scissa resarciunt, uel uetusta reficiunt, uel inordinata componunt, et quaeque postremo facienda magistri uoluntas et communis indicit necessitas. Persona inter eos minime accipitur: defertur meliori, non nobiliori. Honore se inuicem praeueniunt; alterutrum onera portant, ut sic adimpleant legem Christi. Verbum insolens, opus inutile, risus immoderatus, murmur uel tenue, siue susurrium nequaquam, ubi deprehenditur, relinquitur inemendatum. Scacos et aleas detestantur; abhorrent uenationem: nec ludicra illa auium rapina (ut assolet) delectantur. Mimos, et magos, et fabulatores, scurrilesque cantilenas, atque ludorum spectacula, tanquam uanitates et insanias falsas respuunt et abominantur. Capillos tondent, scientes iuxta Apostolum ignominiam esse uiro, si comam nutrierit. Nunquam compti, raro loti, magis autem neglecto crine hispidi, puluere foedi: lorica et caumate fusci. 8. Porro imminente bello, intus fide, foris ferro, non auro se muniunt: quatenus armati, et non ornati, hostibus metum incutiant, non prouocent auaritiam. Equos habere cupiunt fortes et ueloces, non tamen coloratos aut phaleratos: pugnam quippe, non pompam, uictoriam, sed non gloriam cogitantes, et studentes magis esse formidini quam admirationi. Deinde non turbulenti aut impetuosi, et quasi ex leuitate praecipites, sed consulte atque cum omni cautela et prouidentia se ipsos ordinantes, et disponentes in aciem, iuxta quod de patribus scriptum est. Veri profecto Israelitae procedunt ad bella pacifici. At uero ubi uentum fuerit ad certamen, tum demum pristina lenitate postposita, tanquam si dicerent. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? irruunt in aduersarios, hostes uelut oues reputant; nequaquam, etsi paucissimi, uel saeuam barbariem, uel numerosam multitudinem formidantes. Nouerunt siquidem non de suis praesumere uiribus, sed de uirtute Domini sabaoth sperare uictoriam: cui nimirum facile esse confidunt, iuxta sententiam Macchabaei, concludi multos in manus paucorum, et non esse differentiam in conspectu Dei coeli liberare in multis, et in paucis; quia non in multitudine exercitus est uictoria belli, sed de coelo fortitudo est. Quod et frequentissime experti sunt, ita ut plerumque quasi persecutus sit unus mille, et duo fugarint decem millia. Ita denique miro quodam ac singulari modo cernuntur et agnis mitiores, et leonibus ferociores, ut pene dubitem quid potius censeam appellandos, monachos uidelicet, an milites: nisi quod utrumque forsan congruentius nominarim, quibus neutrum deesse cognoscitur, nec monachi mansuetudo, nec militis fortitudo. De qua re quid dicendum, nisi quod a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Tales sibi elegit Deus, et collegit a finibus terrae ministros ex fortissimis Israel, qui ueri lectulum Salomonis, sacrum scilicet sepulcrum, uigilanter fideliterque custodiant, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. [5] CAPUT V. De Templo. 9. Est uero templum Ierosolymis, in quo pariter habitant, antiquo et famosissimo illi Salomonis impar quidem structura, sed non inferius gloria. Siquidem uniuersa illius magnificentia in corruptibilibus auro et argento, in quadratura lapidum et uarietate lignorum continebatur: huius autem omnis decor, et gratae uenustatis ornatus, pia est habitantium religiositas, et ordinatissima conuersatio. Illud uariis exstitit spectandum coloribus: hoc diuersis uirtutibus et sanctis actibus uenerandum. Domum quippe Dei decet sanctitudo, qui non tam politis marmoribus, quam ornatis moribus delectatur, et puras diligit mentes super auratos parietes. Ornatur tamen huius quoque facies templi, sed armis, non gemmis: et pro antiquis coronis aureis, circum pendentibus clypeis paries operitur; pro candelabris, thuribulis, atque urceolis, domus undique frenis, sellis, ac lanceis communitur. Plane his omnibus liquido demonstrantibus, eodem pro domo Dei feruere milites zelo, quo ipse quondam militum Dux uehementissime inflammatus armata illa sanctissima manu, non tamen ferro, sed flagello, quod fecerat de resticulis, introiuit in templum, negotiantes expulit, nummulariorum effudit aes, et cathedras uendentium columbas euertit : indignissimum iudicans, orationis domum huiuscemodi forensibus incestari. Tali proinde sui Regis permotus exemplo deuotus exercitus, multo sane indignius, longeque intolerabilius arbitrans sancta pollui ab infidelibus, quam a mercatoribus incestari, in domo sancta cum equis et armis commoratur; tamque ab ipsa, quam a caeteris sacris omni infidelitatis spurca et tyrannica rabie propulsata, ipsi in ea die noctuque tam honestis quam utilibus officiis occupantur. Honorant certatim Dei templum sedulis et sinceris obsequiis, iugi in eo deuotione immolantes, non quidem ueterum ritu pecudum carnes, sed uere hostias pacificas, fraternam dilectionem, deuotam subiectionem, uoluntariam paupertatem. 10. Haec Ierosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente, tanquam torrens inundans gloriae gentium, et tanquam fluminis impetus laetificans ciuitatem Dei. Quodque cernitur iucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere uideas, nisi utique sceleratos et impios, raptores et sacrilegos, homicidas, periuros, adulteros; de quorum profecto perfectione sicut duplex quoddam constat prouenire bonum, ita duplicatur et gaudium; quandoquidem tam suos de suo discessu laetificant, quam illos de aduentu quibus subuenire festinant. Prosunt quippe utrobique, non solum utique istos tuendo, sed etiam illos iam non opprimendo. Itaque laetatur Aegyptus in profectione eorum, cum tamen de protectione eorum nihilominus laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae. Illa quidem se de manu eorum, ista magis in manu eorum liberari se merito gloriatur. Illa libenter amittit crudelissimos sui uastatores: ista cum gaudio suscipit sui fidelissimos defensores; et unde ista dulcissime consolatur, inde illa aeque saluberrime desolatur. Sic Christus, sic nouit ulcisci in hostes suos, ut non solum de ipsis, sed per ipsos quoque frequenter soleat tanto gloriosius, quanto et potentius triumphare. Iucunde sane et commode: ut quos diu pertulit oppugnatores magis iam propugnatores habere incipiat; faciatque de hoste militem, qui de Saulo quondam persecutore fecit Paulum praedicatorem. Quamobrem non miror, si etiam superna illa curia, iuxta testimonium Saluatoris, exsultat magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super plurimis iustis qui non indigent poenitentia, dum peccatoris et maligni tantis procul dubio prosit conuersio, quantis et prior nocuerat conuersatio. 11. Salue igitur, ciuitas sancta, quam ipse sanctificauit sibi tabernaculum suum Altissimus, quo tanta in te et per te generatio saluaretur. Salue, ciuitas Regis magni, ex qua noua et iucunda mundo miracula nullis pene temporibus defuere ab initio. Salue, domina gentium, princeps prouinciarum, Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum, initiatrix fidei, gloria populi christiani, quam Deus semper a principio propterea passus est oppugnari, ut uiris fortibus sicut uirtutis, ita fores occasio et salutis. Salue, terra promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus, nunc uniuerso orbi remedia salutis, uitae porrigis alimenta. Terra, inquam, bona et optima, quae in fecundissimo illo sinu tuo ex arca paterni cordis coeleste granum suscipiens, tantas ex superno semine martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex reliquo omnium fidelium genere fructum fertilis gleba tricesimum, et sexagesimum, et centesimum super omnem terram multipliciter procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae iucundissime satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae suauitatis tuae ubique eructant qui te uiderunt, et usque ad extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui te non uiderunt, et enarrant mirabilia quae in te fiunt. Gloriosa dicta sunt de te ciuitas Dei: sed iam ex his quibus affluis deliciis, nos quoque pauca proferamus in medium, ad laudem et gloriam nominis tui. [6] CAPUT VI. De Bethlehem. 12. Habes ante omnia in refectione animarum sanctarum Bethlehem domum panis, in qua primum is qui de coelo descenderat, pariente Virgine panis uiuus apparuit. Monstratur piis ibidem iumentis praesepium, et in praesepio fenum de prato uirginali, quo uel sic cognoscat bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Omnis quippe caro fenum, et omnis gloria eius ut flos feni. Porro homo quia suum, in quo factus est, honorem non intelligendo, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis; Verbum panis Angelorum factum est pabulum iumentorum, ut habeat carnis fenum quod ruminet, qui uerbi pane uesci penitus dissueuit: quousque per hominem Deum priori redditus dignitati, et ex pecore rursus conuersus in hominem, cum Paulo dicere possit, Etsi cognouimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. Quod sane non arbitror quempiam dicere posse ueraciter, nisi qui prius cum Petro ex ore Veritatis illud item audierit: Verba quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; caro autem non prodest quidquam. Alioquin qui in uerbis Christi uitam inuenit, carnem iam non requirit, et est de numero beatorum qui non uiderunt et crediderunt. Nec enim opus est uel lactis poculum, nisi paruulo; uel feni pabulum, nisi utique iumento. Qui autem non offendit in uerbo, ille perfectus est uir, solido plane uesci cibo idoneus: et, licet in sudore uultus sui, panem uerbi comedit, absque offensione. Sed et securus ac sine scandalo loquitur Dei sapientiam duntaxat inter perfectos, spiritualibus spiritualia comparans, cum tamen infantibus siue pecoribus cautus sit pro captu quidem eorum proponere tantummodo Iesum Christum, et hunc crucifixum. Unus tamen idemque cibus ex coelestibus pascuis suauiter quidem et ruminatur a pecore, et manducatur ab homine; et uiro uires, et paruulo tribuit nutrimentum. [7] CAPUT VII. De Nazareth. 13. Cernitur et Nazareth, quae interpretatur flos, in qua is qui natus in Bethlehem erat, tanquam fructus in flore coalescens, nutritus est Deus infans: ut floris odor fructus saporem praecederet, ac de naribus Prophetarum, faucibus se Apostolorum liquor sanctus infunderet; Iudaeisque tenui odore contentis, gustu solido reficeret Christianos. Senserat tamen hunc florem Nathanael, quod super omnia aromata suaue redoleret. Unde et aiebat: A Nazareth potest aliquid boni esse? Sed nequaquam sola contentus fragrantia, respondentem sibi, Veni et uide, Philippum secutus est. Imo uero mirae illius suauitatis admodum respersione delectatus, haustuque boni odoris factus saporis a uidior, odore ipso duce, ad fructum usque sine mora peruenire curauit, cupiens plenius experiri quod tenuiter praesenserat, praesensque degustare quod odorauerat absens. Videamus et de olfactu Isaac, ne forte aliquid, quod pertineat ad haec ipsa quae in manibus sunt, portenderit. Loquitur de illo Scriptura sic: Statimque ut sensit uestimentorum eius fragrantiam (haud dubium quin Iacob), Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Vestimenti fragrantiam sensit, sed uestiti praesentiam non agnouit: soloque uestis, tanquam floris odore, forinsecus delectatus, quasi fructus interioris dulcedinem non gustauit, dum et electi filii simul et sacramenti fraudatus cognitione remansit. Quo spectat hoc? Vestimentum profecto spiritus, littera est et caro Verbi. Sed ne nunc quidem Iudaeus in carne Verbum, in homine scit deitatem; nec sub tegmine litterae sensum peruidet spiritualem: forisque palpans haedi pellem, quae similitudinem maioris, hoc est primi et antiqui peccatoris, expresserat, ad nudam non peruenit ueritatem. Non sane in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, qui peccatum non facere, sed tollere ueniebat, apparuit, ea scilicet de causa quam ipse non tacuit, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant. Hac ergo similitudine deceptus Propheta, caecus hodieque, quem nescit benedicit, dum quem lectitat in libris, ignorat et in miraculis: et quem propriis attrectat manibus, ligando, flagellando, colaphizando, minine tamen uel resurgentem intelligit. Si enim cognouissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Percurramus succincto sermone et caetera loca sancta, et si non omnia, saltem aliqua: quoniam quae admirari per singula non sufficimus, libet uel insigniora, et ipsa breuiter recordari. [8] CAPUT VIII. De monte Oliueti et ualle Iosaphat. 14. Ascenditur in montem Oliueti, descenditur in uallem Iosaphat: ut sic diuitias diuinae misericordiae cogites, quatenus horrorem iudicii nequaquam dissimules; quia etsi in multis miserationibus suis multus est ad ignoscendum, iudicia tamen eius nihilominus abyssus multa, quibus agnoscitur ualde omnino terribilis super filios hominum. Dauid denique qui montem Oliueti demonstrat, dicens, Homines et iumenta saluabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus; etiam iudicii uallem in eodem psalmo commemorat, dicens. Non ueniat mihi, inquiens, pes superbiae, et manus peccatoris non moueat me. Cuius et praecipitium se omnino perhorrescere fatetur, cum in alio psalmo ita loquitur, orans: Confige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui. Superbus in hanc uallem corruit, et conquassatur: humilis descendit, et minime periclitatur. Superbus excusat peccatum suum: humilis accusat, sciens quia Deus non bis iudicat in idipsum; et quod si nosmetipsos iudicauerimus, non utique iudicabimur. 15. Porro superbus non attendens quam horrendum sit incidere in manus Dei uiuentis, facile prorumpit in uerba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Magna reuera malitia, tui te non misereri, et solum post peccatum remedium confessionis a te ipso repellere, ignemque in sinu tuo inuoluere potius, quam excutere, nec praebere autem consilio Sapientis qui ait: Miserere animae tuae placens Deo. Proinde qui sibi nequam, cui bonus? Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras, hoc est de corde tuo, si te tamen humiliando ipse diiudicas. Erit iudicium coeli, quando ipsum uocabitur coelum desursum, et terra discernere populum suum: in quo sane timendum, ne proiiciaris tu cum ipso et angelis eius, si tamen inuentus fueris iniudicatus. Alioquin spiritualis homo, qui omnia diiudicat, ipse a nemine iudicabitur. Propter hoc ergo iudicium incipit a domo Dei, ut suos, quos nouit iudex, cum uenerit inueniat iudicatos: et iam nil de eis habeat iudicare, quando uidelicet iudicandi sunt hi qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur. [9] CAPUT IX. De Iordane. 16. Quam laeto sinu Iordanis excipit Christianos, qui se Christi gloriatur consecratum baptismate! Mentitus est plane Syrus ille leprosus, qui nescio quas Damasci aquas aquis praetulit Israelis, cum Iordanis nostri deuotus Deo famulatus toties probatus exstiterit, siue quando Eliae, siue quando Elisaeo, siue etiam (ut antiquius aliquid recolam) quando Iosue et omni populo simul, impetum mirabiliter inhibens, siccum in se transitum praebuit. Denique quid in fluminibus isto eminentius, quod ipsa sui Trinitas quadam euidenti praesentia dedicauit? Pater auditus, uisus Spiritus sanctus, Filius est et baptizatus. Merito proinde ipsam eius uirtutem, quam Naaman ille consulente propheta sensit in corpore, iubente Christo uniuersus quoque fidelis populus in anima experitur. [10] CAPUT X. De loco Caluariae. 17. Exitur etiam in Caluariae locum, ubi uerus Elisaeus ab insensatis pueris irrisus, risum suis insinuauit aeternum, de quibus ait: Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Dominus. Boni pueri, quos per contrarium illorum malignantium ad laudem excitat Psalmista, dicens, Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini, quatenus in ore sanctorum infantium et lactentium perficeretur laus, quae ex ore defecerat inuidorum, eorum utique, de quibus queritur ita: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Ascendit itaque crucem caluus noster, mundo pro mundo expositus: et reuelata facie ac discooperta fronte purgationem peccatorum faciens, probrosae et austerae mortis tam non erubuit ignominiam, quam nec poenam exhorruit, ut nos opprobrio sempiterno eriperet, restitueret gloriae. Nec mirum. Quid enim erubesceret, qui ita lauit nos a peccatis, non quidem ut aqua diluens et retinens sordes, sed ueluti solis radius desiccans et retinens puritatem? Est quippe Dei sapientia ubique attingens propter munditiam suam. [11] CAPUT XI. De Sepulcro. 18. Inter sancta ac desiderabilia loca sepulcrum tenet quodammodo principatum, et deuotionis plus nescio quid sentitur, ubi mortuus requieuit, quam ubi uiuens conuersatus est; atque amplius mouet ad pietatem mortis, quam uitae recordatio. Puto quod illa austerior, haec dulcior uideatur: magisque infirmitati blandiatur humanae quies dormitionis, quam labor conuersationis; mortis securitas, quam uitae rectitudo. Vita Christi, uiuendi mihi regula exstitit: mors, a morte redemptio. Illa uitam instruxit, mortem ista destruxit. Vita quidem laboriosa, sed mors pretiosa; utraque uero admodum necessaria. Quid enim Christi prodesse poterat, siue mors nequiter uiuenti, siue uita damnabiliter morienti? Nunquid denique aut mors Christi etiam nunc male usque ad mortem uiuentes a morte aeterna liberat, aut mortuos ante Christum sanctos patres uitae sanctitas liberauit? sicut scriptum est, Quis est homo qui uiuet, et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Nunc ergo quia utrumque nobis pariter necessarium erat, et pie uiuere, et secure mori; et uiuendo uiuere docuit, et mortem moriendo securam reddidit: quoniam quidem resurrecturus occubuit, et spem fecit morientibus resurgendi. Sed addidit et tertium beneficium, cum etiam peccata donauit, sine quo utique caetera non ualebant. Quid enim (quantum quidem ad ueram summamque beatitudinem spectat) quantalibet uitae rectitudo seu longitudo prodesse poterat illi, qui uel solo originali peccato teneretur adstrictus? Peccatum quippe praecessit, ut sequeretur mors: quod sane si cauisset homo, mortem non gustasset in aeternum. 19. Peccando itaque uitam amisit, et mortem inuenit: quoniam quidem et Deus ita praedixerat, et iustum profecto erat, ut si peccaret homo, moreretur. Quid namque iustius poterat quam recipere talionem? Vita siquidem Deus animae est, ipsa corporis. Peccando uoluntarie, uolens perdidit uiuere: nolens perdat et uiuificare. Sponte repulit uitam cum uiuere noluit; non ualeat eam dare cui, uel quatenus uoluerit. Noluit anima regi a Deo: non queat regere corpus. Si non paret superiori, inferiori cur imperet? Inuenit Conditor suam sibi rebellem creaturam: inueniat anima suam sibi rebellem pedissequam. Transgressor inuentus est homo diuinae legis: inueniat et ipse aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captiuantem se in legem peccati. Porro peccatum, ut scriptum est, separat inter nos et Deum: separet proinde etiam mors inter corpus nostrum et nos. Non potuit diuidi a Deo anima nisi peccando, nec corpus ab ipsa nisi moriendo. Quid itaque austerius pertulit in ultione, id solum passa a subdito, quod praesumpserat in auctorem? Nihil profecto congruentius, quam ut mors operata sit mortem, spiritualis corporalem, culpabilis poenalem, uoluntaria necessariam. 20. Cum ergo hac gemina morte secundum utramque naturam homo damnatus fuisset, altera quidem spirituali et uoluntaria, altera corporali et necessaria; utrique Deus homo una sua corporali ac uoluntaria benigne et potenter occurrit, illaque una sua nostram utramque damnauit. Merito quidem: nam ex duabus mortibus nostris, cum altera nobis in culpae meritum, altera in poenae debitum reputaretur; suscipiens poenam, et nesciens culpam, dum sponte et tantum in corpore moritur et uitam nobis, et iustitiam promeretur. Alioquin si corporaliter non pateretur, debitum non soluisset: si non uoluntarie moreretur, meritum mors illa non habuisset. Nunc autem si, ut dictum est, mortis meritum est peccatum, et peccati debitum mors; Christo remittente peccatum, et moriente pro peccatoribus, profecto iam nullum est meritum, et solutum est debitum. 21. Caeterum unde scimus, quod Christus possit peccata dimittere? Hinc procul dubio, quia Deus est, et quidquid uult, potest. Unde autem et quod Deus sit? Miracula probant. Facit quippe opera, quae nemo alius facere possit: ut taceam oracula Prophetarum, necnon et paternae uocis testimonium elapsae coelitus ad ipsum a magnifica gloria. Quod si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus qui iustificat, quis est qui condemnet? Si ipse est et non alius, cui quotidie confitemur dicentes: Tibi soli peccaui; quis melius, imo quis alius remittere potest quod in eum peccatum est? Aut quomodo ipse non potest, qui omnia potest? Denique ego quod in me delinquitur ualeo, si uolo, donare: et Deus non queat in se commissa remittere? Si ergo peccata remittere et possit, omnipotens, et solus possit, cui soli peccatur; beatus profecto, cui non imputabit ipse peccatum. Itaque cognouimus, quod peccata Christus diuinitatis suae potentia ualuit relaxare. 22. Porro iam de uoluntate quis dubitet? Qui enim nostram et induit carnem, et subiit mortem; putas, suam nobis negabit iustitiam? Voluntarie incarnatus, uoluntarie passus, uoluntarie crucifixus, solam a nobis retinebit iustitiam? Quod ergo ex deitate constat illum potuisse, ex humanitate innotuit et uoluisse. Sed unde rursum confidimus quod mortem abstulit? Hinc plane, quod eam ipse qui non meruit, pertulit. Qua enim ratione iterum exigeretur a nobis, quod pro nobis ille iam soluit? Qui peccati meritum tulit, suam nobis donando iustitiam; ipse mortis debitum soluit et reddidit uitam. Sic namque mortua morte reuertitur uita, quemadmodum ablato peccato redit iustitia. Porro mors in Christi morte fugatur, et Christi nobis iustitia imputatur. Verum quomodo mori potuit qui Deus erat? Quoniam nimirum et homo erat. Sed quo pacto mors hominis illius pro altero ualuit? Quia et iustus erat. Profecto namque cum homo esset, potuit mori; cum iustus, non debuit gratis. Non quidem peccator mortis sufficit soluere debitum pro altero peccatore, cum quisque moriatur pro se. Qui autem mori pro se non habet, nunquid pro alio frustra debet? Quanto sane indignius moritur qui mortem non meruit, tanto is iustius pro quo moritur, uiuit. 23. Sed quae, inquis, iustitia est, ut innocens moriatur pro impio? Non est iustitia, sed misericordia. Si iustitia esset, iam non gratis, sed ex debito moreretur. Si ex debito, ipse quidem moreretur: sed is pro quo moreretur, non uiueret. At uero si iustitia non est, non tamen contra iustitiam est. Alioquin et iustus, et misericors simul esse non posset. Sed etsi iustus non iniuste pro peccatore satisfacere ualeat, quo tamen pacto etiam unus pro pluribus? Etenim satis esse uideretur ad iustitiam, si unus uni moriens uitam restituat. Huic iam respondeat Apostolus. Sicut enim, inquit, per unius delictum, in omnes homines, in condemnationem; sic et per unius iustitiam, in omnes homines, in iustificationem uitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi. Sed forte unus pluribus iustitiam quidem restituere potuit, uitam non potuit. Per unum, ait, hominem mors, et per unum hominem uita. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Quid enim? Unus peccauit, et omnes tenentur rei; et unius innocentia soli reputabitur uni? Unius peccatum omnibus operatum est mortem, et unius iustitia uni uitam restituet? Itane Dei iustitia magis ad condemnandum, quam ad restaurandum ualuit? aut plus potuit Adam in malo, quam Christus in bono? Adae peccatum imputabitur mihi, et Christi iustitia non pertinebit ad me? Illius me inobedientia perdidit, et huius obedientia non proderit mihi? 24. Sed Adae, inquis, delictum merito omnes contrahimus, in quo quippe omnes peccauimus: quoniam cum peccauit, in ipso eramus, et ex eius carne per carnis concupiscentiam geniti sumus. Atqui ex Deo multo germanius secundum spiritum nascimur, quam secundum carnem ex Adam; secundum quem etiam spiritum longe ante fuimus in Christo, quam secundum carnem in Adam: si tamen et nos inter illos numerari confidimus, de quibus Apostolus, Qui elegit nos, inquit, in ipso (haud dubium quin Pater in Filio) ante mundi constitutionem. Quod autem etiam ex Deo nati sunt, testatur euangelista Ioannes, ubi ait, Qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt: item ipse in Epistola, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio coelestis conseruat eum. At carnis traducem, ais, carnalis testatur concupiscentia: et peccatum quod in carne sentimus, manifeste probat, quod secundum carnem de carne peccatoris descendimus. Sed enim nihilominus spiritualis illa generatio, non quidem in carne, sed in corde sentitur ab his duntaxat qui cum Paulo dicere possunt, Nos autem sensum Christi habemus; in quo et eatenus profecisse se sentiunt, ut et ipsi cum omni fiducia dicant, Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei: et illud, Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Per spiritum ergo qui ex Deo est, charitas diffusa est in cordibus nostris: sicut et per carnem quae est ex Adam, manat concupiscentia nostris insita membris. Et quomodo ista quae a progenitore corporum descendit, nunquam in hac uita mortali a carne recidit; sic illa procedens ex Patre spirituum, ab intentione filiorum duntaxat perfectorum nunquam excidit. 25. Si ergo ex Deo nati, et in Christo electi sumus: quaenam iustitia est, ut plus noceat humana atque terrena, quam ualeat diuina coelestisque generatio; Dei electionem uincat carnalis successio, et aeterno eius proposito carnis praescribat temporaliter traducta concupiscentia? Quinimo si per unum hominem mors, cur non multo magis per unum, et illum hominem uita? Et si in Adam omnes morimur, cur non longe potentius in Christo omnes uiuificabimur? Denique non sicut delictum, ita et donum. Nam iudicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Christus igitur et peccata dimittere potuit, cum Deus sit; et mori, cum sit homo; et mortis moriendo soluere debitum, quia iustus; et omnibus unus ad iustitiam uitamque sufficere, quandoquidem et peccatum, et mors ex uno in omnes processerit. 26. Sed hoc quoque necessarie omnino prouisum est, quod dilata morte homo inter homines dignatus est aliquandiu conuersari: quatenus crebris et ueris locutionibus ad inuisibilia excitaret, miris operibus astrueret fidem, rectis moribus instrueret. Itaque in oculis hominum Deus homo sobrie, et iuste, et pie conuersatus, uera locutus, mira operatus, indigna passus, in quo iam defuit nobis ad salutem? Accedat et gratia remissionis peccatorum, hoc est, ut gratis peccata dimittat: et opus profecto nostrae salutis consummatum est. Non autem metuendum, quod donandis peccatis aut potestas Deo, aut uoluntas passo, et tanta passo pro peccatoribus desit: si tamen solliciti inueniamur digne, ut oportet, et imitari exempla, et uenerari miracula; doctrinae quoque non existamus increduli, et passionibus non ingrati. 27. Itaque totum nobis de Christo ualuit, totum salutiferum, totumque necessarium fuit, nec minus profuit infirmitas quam maiestas: quia etsi ex deitatis potentia peccati iugum iubendo submouit, ex carnis tamen infirmitate mortis iura moriendo concussit. Unde pulchre ait Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sed et illa eius stultitia, per quam ei placuit saluum facere mundum, ut mundi confutaret sapientiam, confunderet sapientes; quod uidelicet cum in forma Dei esset, Deo aequalis, semetipsum exinaniuit formam serui accipiens; quod diues cum esset, propter nos egenus factus est, de magno paruus, de celso humilis, infirmus de potente; quod esuriit, quod sitiit, quod fatigatus est in itinere, et caetera quae passus est uoluntate, non necessitate: haec ergo ipsius quaedam stultitia, nonne fuit nobis uia prudentiae, iustitiae forma, sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus. Mors ergo a morte, uita ab errore, a peccato gratia liberauit. Et quidem mors per iustitiam suam peregit uictoriam: quia iustus exsoluendo quae non rapuit, iure omnino quod amiserat recepit. Vita uero quod ad se pertinuit, per sapientiam adimpleuit, quae nobis uitae et disciplinae documentum ac speculum exstitit. Porro gratia ex illa, ut dictum est, potestate peccata dimisit, qua omnia quaecunque uoluit, fecit. Mors itaque Christi, mors est meae mortis: quia ille mortuus est, ut ego uiuerem. Quo pacto enim iam non uiuat, pro quo moritur Vita? Aut quis iam in uia morum, seu rerum notitia errare timebit duce Sapientia? Aut unde iam reus tenebitur, quem absoluit Iustitia? Vitam quidem se ipse perhibet in Euangelio: Ego sum, inquiens, uita. Porro duo sequentia testatur Apostolus, dicens: Qui factus est nobis iustitia et sapientia a Deo Patre. 28. Si ergo lex spiritus uitae in Christo Iesu liberauit nos a lege peccati et mortis, utquid adhuc morimur, et non statim immortalitate uestimur? Sane ut Dei ueritas impleatur. Quia enim misericordiam et ueritatem diligit Deus, necesse est mori quidem hominem, quippe quod praedixerat Deus: sed a morte tamen resurgere, ne obliuiscatur misereri Deus. Ita ergo mors etsi non perpetuo dominatur, manet tamen propter ueritatem Dei uel ad tempus in nobis: quemadmodum peccatum, etsi iam non regnat in nostro mortali corpore, non tamen deest penitus nobis. Proinde Paulus ex parte quidem liberatum se a lege peccati et mortis gloriatur; sed rursum se utraque nihilominus lege aliqua grauari ex parte conqueritur, siue cum aduersus peccatum miserabiliter clamat, Inuenio aliam legem in membris meis, et caetera; siue cum ingemiscit grauatus, haud dubium quin lege mortis, redemptionem exspectans corporis sui. 29. Siue itaque haec, siue alia quaecunque in hunc modum, prout in talibus in suo quisque abundat sensu, ex occasione sepulcri christianis sensibus suggerantur: puto quod non mediocris dulcedo deuotionis infundatur cominus intuenti; nec parum proficitur cernendo etiam corporalibus oculis corporalem locum dominicae quietis. Etsi quippe iam uacuum sacris membris, plenum tamen nostris et iucundis admodum sacramentis. Nostris, inquam, nostris, si tamen tam ardenter amplectimur, quam indubitanter tenemus quod Apostolus ait: Consepulti enim sumus per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Quam dulce est peregrinis post multam longi itineris fatigationem, post plurima terrae marisque pericula, ibi tandem quiescere, ubi et agnoscunt suum Dominum quieuisse! Puto iam prae gaudio non sentiunt uiae laborem, nec grauamen reputant expensarum; sed tanquam laboris praemium, cursusue brauium assecuti, iuxta Scripturae sententiam, gaudent uehementer cnm inuenerint sepulcrum. Nec casu uel subito, aut ueluti lubrica popularis fauoris opinione, id tam celebre nomen sepulcrum nactum esse putetur, cum hoc ipsum tantis retro temporibus Isaias tam aperte praedixerit: Et erit, inquit, in die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. Reuera ergo impletum cernimus quod legimus prophetatum, nouum quidem intuenti, sed legenti antiquum: ut sic adsit de nouitate iucunditas, ut de uetustate non desit auctoritas. Et de sepulcro ista sufficiant. [12] CAPUT XII. De Bethphage. 30. Quid de Bethphage dicam, uiculo sacerdotum, quem pene praeterieram, ubi et confessionis sacramentum, et sacerdotalis ministerii mysterium continetur? Bethphage quippe Domus buccae interpretatur. Scriptum est autem: Prope est uerbum in ore tuo, et in corde tuo. Non in altero tantum, sed simul in utroque uerbum habere memineris. Et quidem uerbum in corde peccatoris operatur salutiferam contritionem: uerbum uero in ore noxiam tollit confusionem, ne impediat necessariam confessionem. Ait enim Scriptura: Est pudor adducens peccatum, et est pudor adducens gloriam. Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe peccare confunderis: et omnis licet humanus arbiter forte absit, diuinum tamen quam humanum tanto uerecundius reuereris aspectum, quanto et uerius Deum quam hominem cogitas puriorem: tantoque eum grauius offendi a peccante, quanto constat longius ab illo esse omne peccatum. Huiuscemodi procul dubio pudor fugat opprobrium, parat gloriam, dum aut peccatum omnino non admittit, aut certe admissum et poenitendo punit, et confitendo expellit: si tamen gloria etiam nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Quod si quispiam confiteri confunditur id quoque, unde compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de conscientia perdit, quando malum quod ex profundo cordis compunctio conatur expellere, pudor ineptus obstruso labiorum ostio non permittit exire; cum eum exemplo Dauid dicere potius oporteret: Et labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. Qui et seipsum redarguens, puto super huiuscemodi stulto et irrationabili pudore, Quoniam tacui, inquit, inueteraueuerunt ossa mea. Unde et optat ostium poni circumstantiae labiis suis, ut oris ianuam et aperire confessioni, et defensioni claudere norit. Denique et aperte hoc ipsum orans petit a Domino, sciens nimirum, quia confessio et magnificentia opus eius. Et quod uidelicet nostram malitiam, et quod aeque diuinae bonitatis et uirtutis magnificentiam minime tacemus, magnum quidem geminae confessionis bonum, sed Dei est donum. Ait itaque: Non declines cor meum in uerba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Quamobrem ministros uerbi sacerdotes caute necesse est ad utrumque uigilare sollicitos, quo uidelicet delinquentium cordibus tanto moderamine uerbum timoris et contritionis infligant, quatenus eos nequaquam a uerbo confessionis exterreant; sic corda aperiant, ut ora non obstruant; sed nec absoluant etiam compunctum, nisi uiderint et confessum: quandoquidem corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Alioquin a mortuo, tanquam qui non est, perit confessio. Quisquis igitur uerbum in ore habet, et in corde non habet, aut dolosus est, aut uanus: quisquis uero in corde, et non in ore, aut superbus est, aut timidus. [13] CAPUT XIII. De Bethania. 31. Sane non omnino (etsi multum festinem) debeo transire silenter domum obedientiae, Bethaniam uidelicet, castellum Mariae et Marthae, in quo Lazarus est resuscitatus: ubi nimirum et utriusque uitae figura, et Dei erga peccatores mira clementia, necnon et uirtus obedientiae una cum fructibus poenitentiae commendatur. Hoc ergo in loco breuiter intimatum sufficiat, quod quidem nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec lacrymae poenitentis extra Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui tanti habuit obedientiam, ut uitam quam ipsam perdere maluerit, factus obediens Patri usque ad mortem. Hae sunt illae profecto diuitiae, quas sermo propheticus ex uerbo Domini pollicetur: Consolabitur, inquiens, Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius; et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. gaudium et laetitia inuenietur in ea, gratiarum actio, et uox laudis. Haec igitur orbis deliciae, hic thesaurus coelestis, haec fidelium haereditas populorum, uestrae sunt, charissimi, credita fidei, uestrae prudentiae et fortitudini commendata. Tunc autem coeleste depositum secure et fideliter custodire sufficitis, si nequaquam de ipsa uestra prudentia uel fortitudine, sed de Dei tantum adiutorio ubique praesumitis, scientes quia non in fortitudine sua roborabitur uir, et ideo dicentes cum propheta: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: et illud, Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia eius praeueniet me; et item: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: ut in omnibus sit ipse benedictus, qui docet manus uestras ad praelium, et digitos uestros ad bellum.