[60,0] SERMO LX. De incredulitate Iudaeorum, qua compleuerunt mensuram patrum suorum occidendo Christum. [60,1] 1. Ficus protulit grossos suos. Ex superioribus pendet praesens locus. Dixerat enim tempus putationis uenisse, tam ex floribus qui iam apparebant, quam ex audita turturis uoce hoc asserens. Id ipsum adhuc ex grossorum productione affirmat; quia non solum ex floribus et uoce turturis experimentum capitur temporis; capitur et ex ficu. Non enim non est aer indulgentior tunc, cum ficus grossos suos protulerit. Ficus flores non habet, sed pro floribus grossos mittit tempore quo caeterae arbores florent. Et quomodo flores apparent et transeunt, ad nihil utiles, nisi quod secuturi fructus quidam praenuntii sunt; ita et grossi. Oriuntur, sed immature cadunt, et dant locum maturandis, ipsi minime habiles ad uescendum. Et hinc ergo, ut dixi, sumit sponsus experimentum temporis, et argumentum suasionis, ut non pigritetur pergere sponsa ad uineas, quia non perit opera, quae tempestiua uenit. Et littera quidem sic. [60,2] 2. Quid uero spiritus? ut plane hoc loco non ficum intueamur, sed populum: nempe de hominibus cura est Deo, non de arboribus. Vere ficus est populus, fragilis carne, paruulus sensu, animo humilis, cuius primi fructus, ut interim nomini alludamus, grossi utique et terreni. Nec enim popularis est studii primum quaerere regnum Dei et iustitiam eius ; sed, ut ait Apostolus, cogitare quae mundi sunt, quomodo placeant uxoribus, uel illae uiris. Tribulationem carnis habebunt huiusmodi ; sed in nouissimis non negamus eos fructus fidei assecuturos, si bonam habuerint nouissimam confessionem, maximeque si carnis opera eleemosynis redemerint. Ergo primi plebium fructus nec fructus sunt, non magis quam ficuum grossi. Denique si dignos postmodum fructus poenitentiae fecerint (non enim prius quod spirituale est, sed quod animale dicetur illis: Quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? [60,3] 3. Ego tamen hoc loco non quemuis populum interpretari liberum puto: unus signanter exprimitur. Neque enim, Protulerunt, dixit, quasi de pluribus; sed quasi de una, protulit, inquit, ficus grossos suos; et, ut sentio ego, quae est plebs Iudaeorum. Quanta in hanc Saluator parabolice in Euangelio loqui uidetur? ut est illud: Arborem fici habebat quidam plantatam in uinea sua etc.; item: Videta ficulneam et omnes arbores: et Nathanaeli dictum est: Cum esses sub ficu, uidi te. Et rursum maledicit ficulneae, pro eo quod non inuenit in ea fructum. Bene ficus, quae bona licet patriarcharum radice prodierit, nunquam tamen in altum proficere, nunquam se humo attollere uoluit, nunquam respondere radici proceritate ramorum, generositate florum, fecunditate fructuum. Male prorsus tibi cum tua radice conuenit, arbor pusilla, tortuosa, nodosa. Radix enim sancta. Quid ea dignum tuis apparet in ramis? Ficus, inquit, protulit grossos suos. Non hos nobili a radice traxisti, semen nequam. Quod in ea est, de Spiritu sancto est; ac per hoc subtile totum ac suaue. Tibi unde hi grossi? Et uere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus, quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentrorum. [60,4] 4. At dicit aliquis: cum istiusmodi grossos non aliquando proferre gens illa cessauerit, ergo non aliquando tempus putationis non exstitit, quia unum utrique rei tempus existere perhibetur. Non ita est. Dicimus mulieres filios procreasse, non cum parturiunt, sed cum iam pepererunt. Dicimus et arbores edidisse flores suos, non cum coeperint florere, sed potius cum desierint. Ita hic quoque dictum est, quia ficus protulit grossos suos, non cum aliquos edidit, sed cum totos, id est, cum ad finem peruenit editio. Quaeris quo tempore istiusmodi complementum illi populo accidit? Cum Christum occidit, tunc completa est malitia eius, iuxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum uestrorum. Unde in patibulo traditurus iam spiritum: Consummatum est, inquit. O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata! O quam sunt nouissimi peiores prioribus! Incipiens ab inutilibus, ad perniciosos peruenit et uenenatos. O grossum uipereumque affectum, odire hominem, qui hominum et corpora sanat, et animas saluat! O nihilominus intellectum grossum et certe bouinum, qui Deum non intellexerunt nec in operibus Dei! [60,5] 5. Nimium me fortasse queratur in sui suggillatione Iudaeus, qui intellectum illius dico bouinum. Sed legat in Isaia, et plus quam bouinum audiet. Cognouit, inquit, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel non cognouit me; populus meus non intellexit. Vides me, Iudaec, mitiorem tibi propheta tuo. Ego te comparaui iumentis, ille subiicit. Quanquam in sua persona propheta non dixit hoc, sed in Dei, qui Deum se et ipsis operibus clamat: Etsi mihi, inquit, non creditis, operibus credite: etsi non facio opera Patris mei, nolite credere; nec sic tamen uigilant ad intelligendum. Non fuga daemonum, non obedientia elementorum, non uita mortuorum, bestialem hanc, et plus quam bestialem hebetudinem ab eis depellere quiuit: de qua non minus mirabili quam miserabili caecitate factum est, ut in illud tam horrendum, tamque enormiter grossum facinus proruerint, Domino maiestatis iniicientes manus sacrilegas. Extunc itaque dici potuit, quia ficus protulit grossos suos, cum iam uidelicet legitima illius populi esse coeperunt quasi in exitu super summum: ut nouis, iuxta ueterem prophetiam, superuenientibus, uetera proiicerentur. Non aliter sane, quam quomodo grossi cadunt, et cedunt suborientibus ficubus bonis. Quandiu, inquit, non cessauit ficus producere grossos suos, non te uocaui, o sponsa, sciens non posse una prodire optimas licus. Nunc autem productis qui prius producendi erant, non iam intempestiue te inuito, cum boni ac salutares fructus in proximo esse noscantur, inutiles expuncturi. [60,6] 6. Nam uineae, inquit, florentes odorem dederunt; quod nihilominus appropinquantis fructus indicium est. Hic odor serpentes fugat. Aiunt florescentibus uineis omne reptile uenenatum cedere loco, nec ullatenus nouorum ferre odorem florum. Quod uolo attendant nouitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cuius primitias daemones non sustinent. Si sic nouitius feruor, quid erit absoluta perfectio? Perpendatur ex flore fructus, et saporis uirtus ex ui aestimetur odoris. Vineae florentes odorem dederunt. Et in principio quidem sic fuit. Ad praedicationem nouae gratiae secuta est nouitas uitae in his qui crediderant, qui conuersationem suam inter gentes habentes bonam. Christi erant bonus odor in omni loco. Odor bonus, testimonium bonum. Hoc de bono opere tanquam de flore odor procedit. Et quoniam tali flore et tali odore inter primordia nascentis fidei fideles animae, ueluti quaedam spirituales uineae, refertae apparuerunt, habentes testimonium bonum et ab his qui foris erant; non incongrue, ut opinor, de ipsis dictum sentimus, quia uineoe florentes odorem dederunt. Ad quid? ut eo sane prouocati etiam qui necdum crediderant, ex bonis operibus illos considerantes, glorificarent et ipsi Deum, atque ita eis odor uitae ad uitam esse inciperet. Idcirco ergo dedisse odorem non immerito referuntur, qui non suam gloriam, sed aliorum de sua bona opinione quaesiere salutem. Alioquin poterant more quorumdam quaestum aestimare pietatem, uerbi gratia, ostentationis, mercedis. At istud esset non dare odorem, sed uendere. Nunc uero quia omnia sua in charitate faciebant, non plane uendiderunt odorem, sed dederunt. [60,7] 7. Caeterum si uineae animae, flos opus, odor opinio est: fructus quid? Martyrium. Et uere fructus uitis, sanguis est martyris. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus uentris. Propemodum dixissem, fructus uitis. Quidni sanguinem uuae dixerim meracissimum, sanguinem innocentis, sanguinem iusti? Quidni mustum rubens, probatum, pretiosum, plane de uinea Sorech, torculari passionis expressum? Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Haec pro eo quod dictum est, uineas florentes odorem dedisse. [60,8] 8. Ita si ad tempora gratiae hunc locum respicere malimus, aut si placet magis referri ad Patres (nam uinea Domini sabaoth domus Israel est, erit sensus: Christum in carne nasciturum et moriturum odorauerunt prophetae et patriarchae, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt. Non dederunt odorem suum, nec secretum suum publicauerunt, exspectantes ut reuelaretur in suo tempore. Quis sane tunc caperet sapientiam in mysterio absconditam, in corpore non exhibitam? Ita uineae tunc quidem non dederunt odorem suum. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu uirgineo saeculis ediderunt. Tunc plane, inquam, spirituales illae uineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Saluatoris nostri Dei ; et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant. Vir ille, uerbi causa, qui Iacob tangens, et Christum sentiens: Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus; cum hoc dicebat, habebat delicias suas sibi, nec cuiquam illas communicabat. At ubi uenit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret; tunc prorsus odor, qui in illo erat, sese ubique sparsit, adeo ut a finibus terrae ipsum sentiens clamaret Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum: currerentque adolescentulae in odore olei huius. Ita ista uinea dedit odorem suum, et eo temporis dederunt et caeterae, in quibus hic ipse odor uitae exstiterat. Quidni dederunt, e quibus Christus secundum carnem? Dictum est itaque uineas dedisse odorem, siue quia fideles animae bonam de se ubique opinionem spargunt; siue quod palam facta sunt mundo oracula et reuelationes Patrum, et in omnem terram exiuit odoratus eorum, dicente Apostolo: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria. [60,9] 9. Mirum uero, si nec ficus, nec uineae istae aliquid habent quod mores aedificet. Ego hunc locum arbitror esse et moralem. Dico autem per gratiam Dei quae in nobis est, et ficus nos habere, et uineas. Ficus quidem, qui suauiores in moribus sunt; uineas uero, qui spiritu feruentiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conuersatur inter fratres, sed et multa cum suauitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum uicem agere ficus conuenientissime dicam? Qui tamen grossos suos prius protulerit, proieceritque oportet, timorem utique iudicii, quem perfecta charitas foras mittit; et amaritudinem peccatorum, quae uerae confessioni et infusioni gratiae, crebrarumque profusioni lacrymarum cedat necesse est, caeteraque talia, instar grossorum praeeuntia fructuum suauitatem: quae uos quoque per uosmetipsos cogitare potestis. [60,10] 10. Ut tamen adhuc ego aliquid adiiciam de eiusmodi quod occurrit, uidete ne forte etiam haec inter grossos deputari possint, scientia, prophetia, linguae, similiaque. Etenim ista more grossorum deficere habent, et cedere melioribus, dicente Apostolo, quia et scientia destruetur, et prophetiae euacuabuntur, et linguae cessabunt. Fidem quoque ipsam intellectus excludet, speique succedat uisio necesse est. Quod enim uidet quis, quid sperat? Sola non excidit charitas, sed illa qua Deus toto corde, tota anima, tota uirtute diligitur. Ideo hanc minime grossis annumerauerim, ne ad ficum quidem dixerim pertinere, sed ad uineas. Iam qui uineae sunt, seueriores nobis, quam suauiores se exhibent, in spiritu uehementi agentes, zelantes pro disciplina, uitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime uocem illam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Item: Zelus domus tuae comedit me. Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere uidentur. Sed libet pausare sub hac uite et sub hac ficu, ubi Dei proximique obumbrat dilectio. Utramque teneo cum te amo, Domine Iesu Christe, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam; et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen