[14,0] SERMO XIV. De Ecclesia fidelium Christianorum; et de Synagoga Iudaeorum perfidorum. [14,1] Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. Populus gentium qui ambulabat in tenebris uidit lucem magnam, quae erat in Iudaea, et in Israel, uoluitque accedere et illuminari, ut qui aliquando non populus, nunc populus esset; lapisque unus angularis ambos in se parietes uenientes e diuerso reciperet, et esset de caetero in pace locus eius. Porro fiduciam dabat inuitantis uox quae iam sonuerat: Laetamini, gentes, cum plebe eius. Ergo accedere uoluit; sed uetuit Synagoga, immundam asserens Ecclesiam de gentibus et indignam, idololatriae faecem et ignorantiae caecitatem improperans, et dicebat: Tu enim quo merito? Noli me tangere. Cur inquit? An Iudaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Et si mihi certe meritum deest, sed non illi miseratio. Nunquid solummodo iustus est? Est et misericors. Domine, ueniant mihi miserationes tuae et uiuam; et rursum: Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicium tuum uiuifica me; quod nimirum temperatum, misericordia est. Quid faciet iustus et misericors Dominus, altera gloriante in lege, et applaudente iustitiam sibi, nec indigente misericordia, sed despiciente ipsam quae indiget; altera e regione propria cognoscente delicta, confidente indignitatem, renuente iudicium, flagitante misericordiam? quid, inquam, faciet iudex, et ille iudex, cui et iudicare, et misereri sic utrumque familiare est, ut neutrum altero familiarius? Quid sane possit conuenientius, quam ut pro suo quaeque accipiat uoto, iudicium illa, ista misericordiam? Iudaeus iudicium quaerit, et habeat; gentes autem super misericordia honorent Deum. Et est iudicium, ut qui contemnunt Dei misericordem iustitiam, et suam uolunt constituere (quae profecto non iustificat, sed accusat), eidem suae iustitiae relinquantur, opprimendi magis quam iustificandi. [14,2] Est quippe ex lege, quae neminem unquam duxit ad perfectum; est iugum, quod neque ipsi, neque patres eorum unquam portare potuerunt. Sed Synagoga fortis est, non curat onus leue nec iugum suaue. Sana est, non est ei opus medicus, nec unctio Spiritus. Confidit in lege, liberet eam si potest. Non autem data est lex quae possit uiuificare, iusuper et occidit: Littera enim occidit. Propterea, inquit, dico uobis: Moriemini in peccatis uestris. Hoc ergo iudicium, o Synagoga, quod flagitas errori tuo. Caeca et contentiosa desereris, donec plenitudo gentium (quas superba spernis, et inuida repellis) introeat, et agnoscat etiam ipsa ipsum qui notus est in Iudaea Deus, quodque est in Israel magnum nomen eius. Hoc quippe in iudicium uenit Iesus in hunc mundum; ut qui non uident, uideant; et qui uident, caeci fiant. Ex parte tamen; quia non repellet Dominus plebem suam, ex toto seruans sibi ad semen apostolos et multitudinem credentium, quorum erat cor unum et anima una. Sed nec repellet in finem, reliquias saluaturus. Iterum enim suscipiet Israel puerum suum; et recordabitur misericordiae suae, ut ne ibi quidem iudicium deserat comes misericordia, ubi nullum ipsa reperit locum. Alioquin si pro meritis recepisset; iudicium profecto sine misericordia ei qui non facit misericordiam. Habet quippe Iudaea oleum multum diuinae notitiae, idque in se tanquam in uase clausum auara retinet. Peto, et non miseretur, nec commodat. Sola Dei cultum, sola notitiam, sola uult possidere magnum nomen eius; nec zelat sibi, sed inuidet mihi. [14,3] Ergo tu, Domine, iudica iudicium meum, et nomen tuum magnum magnificetur adhuc, et oleum quod multum est, multiplicetur magis. Crescat, ebulliat, effundatur, deriuetur et in gentes, et sentiat omnis caro salutare Dei. Quo pacto ut uult Iudaeus ingratus, tota in barba Aaron remaneat unctio salutaris? Non barbae, sed capitis est. Caput autem non barbae solius, sed et totius est corporis. Capiat sane prima, non sola. Refundat et inferioribus membris quod accepit ipsa desuper. Descendat, descendat et in ubera Ecclesiae supernus liquor (auida quippe nimis hunc sibi exprimere de barba non despicit); perfusaque rore gratiae, ut se non ingratam probet, dicat: Oleum effusum nomen tuum. Sed exuberet, quaeso, adhuc et perueniat usque in oram uestimenti, in me utique omnium nouissimo atque indignissimo, de uestimento tamen. Nam et ego illud mihi de maternis uberibus, tanquam paruulus in Christo, iure profecto pietatis efflagito. Quod si murmuret homo, cui de bonitate oculus nequam est; Domine, responde pro me, de uultur tuo iudicium meum prodeat, et non de supercilio Israel. Imo responde pro te, et dic calumniatori: Tibi quippe calumniatur, quod tribuas gratis; dic proinde illi: Volo et huic nouissimo dare similiter. Displicet Pharisaeo. Quid mussitas? Ius meum, uoluntas est iudicis. Quid iustius ad meritum, quid ad praemium ditius? An non licet ei quod uult facere? Mihi quidem misericordia, sed tibi minime iniuria fit. Tolle quod tuum est, et uade. Si decreuerit saluare et me, quid tu perdis? [14,4] Exaggera quantumuis merita, et extolle sudores: melior est misericordia Domini super uitas. Fateor, non sustinui pondus diei et aestus; sed iugum suaue et onus leue pro beneplacito patrisfamilias porto. Opus meum uix unius est horae; et si plus, prae amore non sentio. Iudaeus proprias exercitet uires; mihi probare libet, quae sit uoluntas Domini bona, et beneplacens, et perfecta. Ex ea sane operis ac temporis damna mihi resarcio. Ille pacto conuentionis, ego placito uoluntatis innitor; credo, et non ad insipientiam mihi: nam uita in uoluntate eius. Illa mihi reconciliat Patrem, illa haereditatem restituit, etiam cumulatiori gratia; symphoniae, et cantus, et epularum, ac totius exsultantis familiae celeberrima gaudia suscitat mihi. Si indignatur frater meus senior ille, qui haedum comedere mauult cum amicis suis foris, quam mecum in paterna domo uitulum saginatum, respondebitur illi: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat, et reuixit; perierat, et inuentus est. Adhuc Synagoga foris epulatur cum amicis suis daemonibus, quibus satis placet, quod haedum peccati insipiens deuorat transglutiens, atque quodam modo occultans, et reponens sibi illud in uentre socordiae et insipientiae suae, dum contemnens Dei iustitiam, et suam uolens constituere, dicit se non habere peccatum, nec morte egere uituli saginati, mundam siquidem iustamque ex legis operibus se reputans. At uero Ecclesia, scisso uelo occidentis litterae in morte Verbi crucifixi, audacter ad eius penetralia praeeunte spiritu libertatis irrumpit, agnoscitur, placet, sortitur aemulae locum, fit sponsa, fruitur praereptis amplexibus; et in calore spiritus Christo Domino, cui confricatur, inhaerens, stillante ac fundente undique suae oleum exsultationis, hoc illa prae participibus suis excipiens, ait: Oleum effusum nomen tuum. Quid mirum si ungitur, quae unctum amplectitur? [14,5] Ecclesia ergo recumbit intus, sed Ecclesia interim perfectorum. Spes tamen est et nobis. Excubemus pro foribus qui minus perfecti sumus, spe gaudentes. Sponsus et sponsa soli interim intus sint, mutuis secretisque fruantur amplexibus, nullo strepitu carnalium desideriorum, nullo corporeorum plantasmatum perturbante tumultu. Turba uero adolescentularum, quae absque huiusmodi inquietudinibus nondum esse possunt, foris exspectent; exspectentque secure, scientes ad se illud spectare quod legunt: Adducentur regi uirgines post eam, proximae eius afferentur tibi. Et ut quaeque sciat cuius spiritus sit, uirgines dico illas, quae ante Christo foederatae, quam foedatae mundi complexibus, ipsi firmiter perseuerant, cui se tanto felicius quanto maturius deuouerunt; proximas uero, quae pristinam suam deformitatem, in qua mundo huic quandoque conformes, mundi principibus, id est spiritibus spurcis, in omni carnali concupiscentia sese turpiter prostituerant, tandem aliquando erubescentes et exeuntes, in noui hominis formam, quanto serius tanto sincerius reformare festinant. Et hae et illae sane proficiant, non deficiant neque fatigentur, etsi necdum plene in se sentiunt, unde dicant et ipsae: Oleum effusum nomen tuum. Nec enim audent adolescentulae per se facere uerba sponso. Tamen si magistrae uestigiis pressius inhaerere student, effusi olei saltem odore delectabuntur, et incitabuntur etiam de odoris perceptione cupere et quaerere potiora. [14,6] Frequenter ego ipse, quod fateri non uerecundor, maximeque in initio conuersionis meae, corde durus et frigidus, et quaerens quem uellet diligere anima mea: nec enim adhuc diligere poterat quem nondum inuenerat, aut certe minus quam uellet diligebat, et ob hoc quaerebat ut magis diligeret; quem nequaquam quaereret, nisi iam aliquatenus dilexisset. Cum ergo eum quaererem, in quo recalesceret atque requiesceret spiritus meus, utique torpens et languens; nec ulla de parte occurreret qui succurreret, per quem uidelicet bruma rigens [alias, pruina rigens], quae sensus stringebat inter nos, dissolueretur, et uernalis illa suauitas ac spiritualis amoenitas reuerteretur: tunc magis ac magis languebat, et taedebat, et dormitabat anima mea; prae taedio, tristis et pene desperans, et mussitans secum illud: A facie frigoris huius quis sustinebit? Cum subito forte ad affatum, uel etiam aspectum cuiuspiam spiritualis perfectique uiri, interdum et ad solam defuncti seu absentis memoriam, flabat spiritus, et fluebant aquae; et erant mihi lacrymae illae panes die ac nocte. Quidnam istud, nisi odor exhalantis unctionis, qua erat ille perfusus? Non enim unctio, quae ad me nimirum nisi homine mediante non pertingebat. Et propter etsi gaudebam de munere, confundebar tamen et humiliabar, quod sola ad me tenuis exhalatio, et non pinguis aspersio peruenisset. Odoratu quippe delectatus, non tactu, indignum me proinde cognoscebam, cui per seipsum dulcesceret Deus. Et nunc idipsum si accidat, auidus quidem suscipio munus indultum, gratumque habeo; sed dolens doleo per meipsum non meruisse, atque, ut dicitur, de manu in manum minime accepisse, cum obnixe id peterem. Pudet nimirum magis ad hominis, quam ad Dei moueri memoriam. Et tunc cum gemitu clamo: Quando ueniam, et apparebo ante faciem Dei? Existimo et aliquos uestrum idem esse expertos, et experiri interdum adhuc. Qua in re quid sentiendum, nisi quod nostra aut superbia conuincitur, aut humilitas custoditur, aut fraterna charitas nutritur, aut desiderium excitatur? Unus idemque cibus et aegrotis est medicina, et aegrotatiuis dieta: porro et debiles confortat, et delectat ualentes. Unus idemque cibus et languorem sanat, et seruat sanitatem; et corpus nutrit, et palato sapit. [14,7] Sed redeamus ad uerba sponsae, et sic curemus audire quae ait, ut studeamus et sapere quod sapit. Sponsa, ut dixi, Ecclesia est. Ipsa est cui plus dimissum est, et quae plus diligit. Quod aemula improperat ei ad conuicium, hoc sibi ipsa inflectit ad commodum. Inde mansuetior ad correptionem, inde patientior ad laborem; inde ardentior ad amorem, inde sagacior ad cautelam; inde humilior pro conscientia, inde acceptior pro uerecundia; inde ad obediendum paratior, inde ad gratiarum actionem deuotior ac sollicitior. Denique illa, ut dictum est, murmurante et memorante merita sua, et labores, et pondus diei et aestus, Ecclesia beneficium recolit dicens: Oleum effusum nomen tuum. [14,8] Hoc plane testimonium Israel ad confitendum nomini Domini; non tamen Israel secundum carnem, sed eius qui secundum spiritum est. Nam hoc ille quo pacto dicat? Non quod non habeat oleum, sed non habet effusum. Habet, sed reconditum; habet in codicibus, sed non in cordibus. Foris haeret in littera; contrectat manibus uas plenum, sed et clausum nec aperit ut ungatur. Intus, intus est unctio spiritus; aperi et ungere, et iam non eris domus exasperans. Quid facit oleum in uasis, si non sentias et in membris? Quid tibi prodest pium Saluatoris nomen lectitare in libris, nec habere pietatem in moribus? Oleum est; effunde, et senties uirtutem eius, quae triplex est. Sed Iudaeus ista fastidit; uos, audite. Volo dicere cur nomen sponsi oleo comparetur, quod nondum dixeram. Et tres huius rei occurrunt causae. At quoniam pluribus uocabulis appellatur, eo quod nullum quo proprie dicatur inuenitur (ineffabilis quippe est); prius nobis inuocandus est Spiritus sanctus, ut de multis unum, quod uult hoc loco intelligi (quoniam scripto designare non placuit), per se nobis aperire dignetur. Sed hoc quoque alias. Nam etsi in promptu nunc essent omnia, et neque uos onerati, nec ego fatigatus essem, hora tamen finem indicit. Tenete in quo attentos uos reddidi, ut non sit cras necesse repetere. Hoc incumbit, hoc in manibus est, docere scilicet, cur nomen sponsi oleo comparetur; et quod de nominibus. Et quoniam non possum ego a me dicere quidquam, indicta oratio est, ut nobis sponsus ipse reuelet per Spiritum suum Iesus Christus Dominus noster, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.