[5,0] SERMO V. De quatuor generibus spirituum, uidelicet Dei, angeli, hominis et pecoris. [5,1] 1. Quatuor spirituum genera nota sunt uobis, pecoris, noster, angelicus, et qui condidit istos. Non est ex omnibus, cui siue propter se, siue propter alium, siue propter utrumque, necessarium corpus non sit, corporisue similitudo, excepto duntaxat illo, cui omnis tam corporalis, quam spiritualis creatura merito confitetur, et dicit: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Et primum quidem ita corpore egere constat, ut nec subsistere absque illo utcunque possit. Simul quippe et uiuificare desinit. et uiuere ille spiritus, quando moritur pecus. Verum nos uiuimus quidem post corpus; sed ad ea quibus beate uiuitur, nullus nobis accessus patet, nisi per corpus. Senserat hoc qui dicebat: Inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Ipsa siquidem quae facta sunt, id est corporalia et uisibilia ista, nonnisi per corporis instrumentum sensa, in nostram notitiam ueniunt. Habet ergo necessarium corpus spiritualis creatura quae nos sumus, sine quo nimirum nequaquam illam scientiam assequitur, quam solam accepit gradum ad ea, de quorum fit cognitione beata. Hic si mihi obiicitur de paruulis regeneratis, quod absque scientia rerum corporalium exeuntes de corpore, ad beatam uitam nihilominus transire credantur; breuiter respondeo hoc illis conferre gratiam, non naturam. Et quid ad me de miraculo Dei. qui de naturalibus dissero? [5,2] 2. Iam quod et supercoelestes spiritus opus corporibus habeant, illa maxime certos nos faciat uera, et uere diuina sententia: Nonne omnes,. ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Quonam ergo modo implent ministerium suum absque corpore, praesertim apud uiuentes in corpore? Denique non est discurrere, nec de loco ad locum transire, nisi corporum: quod frequenter angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. Hinc est quod et uisi sunt patribus, et ad eos intrauerunt, et manducauerunt, et pedes lauerunt. Ita inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tantum, quibus iuuent, non etiam iuuentur. [5,3] 3. At pecus quidem ex debito seruitutis, et ad usus tantum temporalium corporaliumque necessitatum iuuando seruit; ideoque ille spiritus et cum tempore transit, et cum corpore deficit. Seruus quippe non manet in domo in aeternum, licet qui bene eo utuntur, omnem usum huius temporalis seruitutis ad quaestum referant aeternorum. Angelus uero curat satagitque in libertate spiritus administrare officium pietatis, futurorum bonorum promptum mortalibus alacremque ministrum sese exhibens, utpote suis in aeternum futuris ciuibus, et cohaeredibus supernae iucunditatis. Ille ergo ut iure seruiat, iste ut pie subueniat, ambo procul dubio suis corporibus egent ut iuuent. Nam in quo ipsi eis iuuentur, non uideo, ad profectum duntaxat aeternitatis. Irrationalis nempe spiritus, etsi corporalia per corpus et ipse hauriat: nunquid tamen eousque iuuatur corpore suo, ut per corporalia et sensibilia quae per illud sentit, etiam ad spiritualia et intelligibilia proficiendo pertingat? Ad quae tamen capessenda pro suo corporali temporalique obsequio noscitur iuuare illos, qui omnem usum rerum temporalium ad fructum transferunt aeternarum, utentes hoc mundo, tanquam non utentes. [5,4] 4. Porro autem supercoelestis spiritus absque adiutorio corporis, et absque intuitu horum quae per corpus sentiuntur, sola profecto suae uicinitate ac uiuacitate naturae sufficit apprehendere summa, et intima penetrare. An non hoc Apostolus intellexit, qui cum diceret: Inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; adiecit protinus, a creatura mundi? Nimirum quoniam a creatura coeli non ita. Quo enim is inuolutus carne et terrae incola spiritus, ex consideratione sensibilium proficiens, gradatim quodam modo paulatimque nititur peruenire: eo ille coelestium habitator ingenita subtilitate ac sublimitate sua, in omni uelocitate facilitateque pertingit, nullo utique sensus corporei adminiculo fultus, nullo corporei membri adiutus officio, nullo corporeae cuiuscunque rei informatus intuitu. Cur enim inter corpora spirituales scrutetur sensus, quos in libro uitae et absque contradictione legit, et absque difficultate intelligit? cur in sudore uultus sui laboret excutere grana de paleis, de uuis uina, et de amurca oleum, qui ex omnibus satis abundeque ad manum habet? Quis mendicet uictum suum per domos alienas, in sua abundans panibus? quis puteum fodere curet, et in terrae uisceribus uenas aquarum cum labore rimari, cui ultro affatim aquas limpidas fons uiuus emanat? Nec brutus ergo, nec angelicus spiritus ad ea capessenda, quae beatam spiritualem faciunt creaturam, suis ullo modo corporibus adiuuantur; ille quidem pro innata stoliditate non capiens, iste uero pro excellentioris gloriae praerogatiua non indigens. [5,5] 5. Porro hominis spiritum, qui medium quemdam inter supremum et infimum tenet locum, usque adeo ad utrumque necessarium habere corpus manifestum est, ut absque eo nec ipse proficere, nec alteri prodesse possit. Nam, ut taceam membra caetera corporis, officiaue membrorum; quonam modo, quaeso, aut sine lingua instruis audientem, aut sine auribus percipis instruentem? [5,6] 6. Itaque cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus seruilis conditionis soluere debitum, nec spiritualis coelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo, quam etiam sibi sufficiat consulere ad salutem: liquet omnem creatum spiritum, siue ut iuuet, siue ut iuuetur simul et iuuet, corporeo prorsus indigere solatio. Quid enim si qua animantia, quantum ad usum sui, reperiantur incommoda, nullisque apta usibus humanarum necessitatum? Prosunt profecto uisu, etsi non usu; utiliora cordibus intuentium, quam utentium esse corporibus possent. Etsi nociua, etsi etiam perniciosa temporali hominum constet esse saluti; non tamen deest eorum corporibus unde cooperentur in bonum his qui secundum propositum uocati sunt sancti; et si non cedendo in cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium exercendo, iuxta eum, qui utique omni utendi ratione praesto est, communis disciplinae profectum, quo inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Nam et diabolus eiusque satellites, cum sit semper eorum maligna intentio, nocere quidem semper cupiunt, sed bonis aemulatoribus, quibus dicitur: Quis uobis nocere poterit, si boni aemulatores fueritis? absit ut possint; magis autem prosunt et nolentes, cooperanturque in bonum bonis. [5,7] 7. Caeterum angelica corpora, utrumnam ipsis spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua; et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines; porro ipsa corpora mutent et uersent in forma et specie qua uolunt quando apparere uolunt, densantes et solidantes ea quantum uolunt, cum tamen in sui ueritate prae subtilitate naturae atque substantiae suae impalpabilia sint, et nostris omnino inattingibilia uisibus; an uero simplici spirituali substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque expleto opere ponant in eamdem, de qua sumpta sunt, materiam dissoluenda; nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de huiusmodi diuersa sensisse; nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam; et nescire me fateor. Sed et uestris profectibus non multum conferre arbitror harum rerum notitiam. [5,8] 8. Illud autem scitote, nullum creatorum spirituum per se nostris mentibus applicari, ut uidelicet, nullo mediante nostri suiue corporis instrumento, ita nobis immisceatur uel infundatur, quo eius participatione docti siue doctiores, uel boni siue meliores efficiamur. Nullus angelorum, nulla animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax. Nec ipsi angeli ita se alterutrum capiunt. Sequestretur proinde praerogatiua haec summo ac incircumscripto Spiritui, qui solus, cum docet angelum siue hominem scientiam, instrumentum non quaerit nostrae corporeae auris, sicut nec sibi oris. Per se infunditur, per se innotescit, purus capitur a puris. Solus nullius indiget; solus et sibi, et omnibus de sola omnipotenti uoluntate sufficiens . [5,9] 9. Operatur tamen immensa et innumera per subiectam creaturam corporalem, siue spiritualem; sed quasi imperans, non quasi mendicans. En, uerbi gratia, quod linguam meam corporalem assumpsit nunc in opus suum, docere uidelicet uos, cum per se absque dubio facilius suauiusque id posset; profecto indulgentia est, non indigentia. In profectu siquidem uestro meritum quaerit mihi, non sibi solatium. Idipsum sapere opus est omni homini operanti bonum, ne forte in se de bonis Domini, et non in Domino glorietur. Est tamen qui bonum operatur non uolens, siue homo malus, siue angelus malus: et constat non fieri propter cum, quod fit per eum, cum prodesse nullum bonum possit inuito. Igitur ei quidem dispensatio tantum credita est; sed nescio quomodo gratius iucundiusque sentimus bonum, quod per malum dispensatorem ministratur. Ipsa est ergo causa, cur et per malos Deus faciat bona bonis: non autem, quod opera eorum indigeat in benefaciendo. [5,10] 10. Porro his quae ratione uel sensu carentia sunt, multo minus Deum egere quis dubitet? Sed quando in opus bonum et ipsa concurrunt, apparet quoniam omnia seruiunt ei, cui merito est dicere: Meus est orbis terrae. Aut certe quia nouit quae per quae conuenientius fiant; de seruitute corporeae creaturae non efficaciam quaerit, sed congruentiam. Esto deinde quod corporum ministeria opportune plerumque diuinis operibus applicentur, ut, uerbi gratia, pluuiae uiuificandis seminibus, uel multiplicandis segetibus, uel fructibus maturandis; quid proprio, quaeso, de corpore facere habet, cui ad nutum indifferenter uniuersa corpora coelestia atque terrestria obsequi constat? Plane superfluo haberet suum, qui nullum sibi reperit alienum. Verum si cuncta, quae hoc loco dicenda occurrunt, praesenti uolumus sermone concludere, sermo modum excedet, et uires forsitan aliquorum: propterea quae restant, sub alio seruemus absoluenda principio.