[2,0] SERMO II. De Incarnatione Christi per patriarchas et prophetas nuntiata, et ardentissime ab eis exspectata. [2,1] Ardorem desiderii Patrum suspirantium Christi a carne praesentiam frequentissime cogitans, compungor et confundor in memetipso; et nunc uix contineo lacrymas, ita pudet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerat gaudium gratiae huius exhibitio, quantum sanctis ueteribus accenderat desiderium promissio? Ecce enim quam multi in hac eius, quae proxime celebranda est, Natiuitate gaudebunt! sed utinam de natiuitate, non de uanitate! Illorum ergo desiderium flagrans et piae exspectationis affectum spirat mihi uox ista: Osculetur me osculo oris sui. Senserat nimirum in spiritu, quisquis tunc spiritualis esse poterat, quanta foret gratia diffusa in labiis illis. Propterea loquens in desiderio animae aiebat, Osculetur me osculo oris sui; nimirum omnimodis cupiens tantae suauitatis participio non fraudari. [2,2] Dicebat enim perfectus quisque: Quo mihi ora haec seminiuerbia prophetarum? Ipse potius speciosus forma prae filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio iam Moysen: impeditioris siquidem linguae factus est mihi. Isaiae labia immunda sunt: Ieremias nescit loqui, quia puer est: et Prophetae omnes elingues sunt. Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur: ipse me osculetur osculo oris sui. Non in eis iam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris: sed ipse me osculetur osculo oris sui, cuius gratiosa praesentia, et admirandae fluenta doctrinae fiant in me fons aquae salientis in uitam aeternam. Quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis, nunquid non ex ipso mihi uberior infunditur gratia? si tamen dignetur me osculari osculo oris sui. Cuius utique sermo uiuus et efficax osculum mihi est, non quidem coniunctio labiorum, quae interdum pacem mentitur animorum; sed plane infusio gaudiorum, reuelatio secretorum, mira quaedam et quodam modo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatae mentis. Adhaerens quippe Deo, unus spiritus est. Merito proinde uisiones et somnia non recipio, figuras et aenigmata nolo; ipsas quoque angelicas fastidio species. Quippe et ipsos longe superat Iesus meus specie sua et pulchritudine sua. Non ergo alium siue angelum, siue hominem, sed ipsum peto osculari me osculo oris sui. Nec sane praesumo me osculatum iri ab ore ipsius (est enim hoc assumpti hominis unicae felicitatis et praerogatiuae singularis); sed humilius ab osculo oris sui peto me osculari, quod commune utique est multorum, qui dicere possunt, Et nos omnes de plenitudine eius accepimus. [2,3] Intendite. Sit os osculans, Verbum assumens; osculatum, caro quae assumitur: osculum uero, quod pariter ab osculante et osculato conficitur, persona ipsa scilicet ex utroque compacta, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Hac ergo ratione sanctorum nemo dicere praesumebat, Osculetur me ore suo; sed tantum, Osculo oris sui: ipsi sane seruantes praerogatiuam istam, cui singulariter semelque os Verbi impressum tunc est, cum ei se corporaliter plenitudo omnis diuinitatis indulsit. Felix osculum, ac stupenda dignatione mirabile, in quo non os ori imprimitur, sed Deus homini unitur. Et ibi quidem contactus labiorum complexum significat animorum: hic autem confoederatio naturarum diuinis humana componit, quae in terra sunt, et quae in coelis pacificans. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Ad hoc igitur osculum sanctus quisque antiqui temporis suspirabat; eo quod iucunditatem et exsultationem thesaurizari super eum, et thesauros omnes sapientiae et scientiae in ipso absconditos praesentirent, cuperentque et ipsi de plenitudine eius accipere. [2,4] Sentio, placet uobis quod dicitur: sed accipite et alium sensum. Non latuit sanctos et ante aduentum saluatoris, Deum super mortalium genus cogitare cogitationes pacis. Nec enim faceret uerbum super terram, quod non reuelaret seruis suis prophetis. Erat tamen uerbum hoc absconditum a multis. Fuit namque in tempore illo rara fides in terris, et tenuis admodum spes in pluribus quoque illorum qui exspectabant redemptionem Israel. Qui uero praesciebant, ipsi et praedicebant Christum in carne uenturum, et cum ipso pacem. Unde quidam eorum: Et pax erit, inquit, in terra nostra, cum uenerit. Imo per ipsum Dei gratiam homines recuperaturos cum omni fiducia, sicut diuinitus acceperant, praedicabant. Quod et praecursor Domini Ioannes suo tempore impletum agnouit, et perhibuit: Gratia, inquiens, et ueritas per Iesum Christum facta est: et ita uerum esse omnis nunc Christianus populus experitur. [2,5] Caeterum illis praenuntiantibus pacem, moram autem faciente auctore pacis, nutabat populi fides, dum non erat qui redimeret, neque qui saluum faceret. Itaque causabantur homines moras, quod ille toties nuntiatus necdum ueniret princeps pacis, sicut locutus fuerat per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius: et suspectas habentes promissiones, signum promissae reconciliationis, quod est osculum, flagitabant; ac si nuntiis pacis unus quilibet de populo responderet, Quousque tollitis animas nostras? Iam olim praedicitis pacem, et non uenit; promittitis bona, et adhuc turbatio. Ecce hoc ipsum multifarie, multisque modis et angeli patribus, et patres nostri annuntiarunt nobis dicentes: Pax, pax; et non est pax. Si mihi uult esse persuasum Deus, quod de suae beneplacito uoluntatis tam crebra iam legatione respondet, nec exhibet; osculetur me osculo oris sui, sicque in signo pacis faciat de pace securum. Nam uerbis iam quomodo credam? Opus magis est opere uerba firmari. Probet ueridicos nuntios suos Deus (si tamen nuntii eius sunt), et sequatur eos ipse, ut saepius promiserunt, quia sine ipso possunt facere nihil. Misit puerum, tulit baculum, et necdum est uox neque uita. Non surgo, non suscitor, non excutior de puluere, non respiro in spem, si non propheta ipse descendat, et osculetur me osculo oris sui. [2,6] Huc accedit, quod is qui nostrum profitetur se mediatorem ad Deum, Dei Filius est, et Deus est. Et quid est homo ut innotescat ei, aut filius hominis ut reputet eum? Quae mihi fiducia, ut tantae me audeam credere maiestati? Unde, inquam, terra et cinis praesumo Deum curam habere mei? Ad haec diligit Patrem suum, me uero opus non habet, honorum meorum non eget. Unde ergo constabit mihi, quod mediator meus in parte nequaquam sit? Tamen si uere, ut dicitis, decreuit misereri Deus, cogitatque ut complacitior sit adhuc; statuat testamentum pacis, et foedus perpetuum feriat mihi in osculo oris sui. Ut quae procedunt de labiis suis, non faciat irrita; exinaniat se, humiliet se, inclinet se, et osculetur me osculo oris sui. Ut ex aequo partibus congruens mediator neutri suspectus sit, Deus Filius Dei fiat homo, fiat filius hominis, et certum me reddat in hoc osculo oris sui. Securus suscipio mediatorem Dei Filium, quem agnosco et meum. Minime plane iam mihi suspectus erit: frater enim et caro mea est. Puto enim, spernere me iam non poterit, os de ossibus meis, et caro de carne mea. [2,7] Ita ergo uetus querela sacrosanctum osculum, id est incarnandi Verbi mysterium, exigebat, dum longa et molesta exspectatione fatigata fides deficeret, et infidelis populus aduersus promissa Dei uictus taedio murmuraret. Adinuentio mea est, si non hoc idem et uos recognoscitis de Scripturis. Inde profecto erant querulae illae et plenae murmure uoces: Manda, remanda; Exspecta, reexspecta, Modicum ibi, modicum ibi. Inde anxiae illae et plenae pietate preces: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inueniantur. Item: Suscita, Domine, precationes; quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Inde blandae illae et plene consolatione promissiones: Ecce apparebit Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta eum; quia ueniens ueniet, et non tardabit. Item: Prope est ut ueniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Et ex persona promissi: Ecce ego, inquit, declino in uos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium. In quibus uerbis satis apparet et praedicatorum instantia, et diffidentia populorum. Sic itaque et plebs murmurabat, et fides nutabat; et, iuxta Isaiae uaticinium: Angeli pacis amare flebant. Ne ergo uniuersum genus humanum, moram faciente Christo, desperatione periret, dum se contemni suspicaretur infirma mortalitas, suaeque reconciliationis cum Deo de gratia toties repromissa diffideret; sancti qui de spiritu certi erant, certitudinem de carnis praesentia exoptabant, ac signum reformandae pacis propter pusillanimes et incredulos omni instantia requirebant. [2,8] O radix Iesse, qui slas in signum populorum! Quam multi reges et prophetae uoluerunt te uidere, et non uiderunt! Felix tamen ex omnibus Simeon, cuius senectus in misericordia uberi! Is nempe exultauit ut uideret desiderii signum: et uidit, et gauisus est; acceptoque osculo pacis in pace dimittitur, ante tamen aperte pronuntians, Iesum esse natum in signum, cui contradicendum erat. Omnino ita fuit. Contradictum est exorto signo pacis, sed ab his qui oderunt pacem: nam pax hominibus bonae uoluntatis, maleuolis autem petra scandali, et lapis offensionis. Herodes denique turbatus est, et omnis Ierosolyma eum illo: siquidem in propria uenit, et sui eum non receperunt. Felices illi in sua pernoctatione pastores, qui signi huius uisione digni habiti sunt. Iam tunc se abscondebat a sapientibus et prudentibus, et reuelabat paruulis. Et Herodes uidere uoluit; sed quia non bona uoluntate, non meruit, pacis siquidem signum erat, datum tantum hominibus bonae uoluntatis; Herodi uero et similibus eius non dabitur nisi signum Ionae prophetae. Porro ad pastores: Et hoc, ait angelus uobis signum; uobis humilibus, uobis obedientibus, uobis non alta sapientibus, uobis uigilantibus, et in lege Dei meditantibus die ac nocte: Hoc, inquit, uobis signum. Quod? Quod angeli promittebant, quod populi requirebant, quod prophetae praedixerant, hoc fecit Dominus nunc, et ostendit uobis, in quo recipiant increduli fidem, pusillanimes spem, perfecti securitatem. Hoc ergo uobis signum. Cuius rei signum? Indulgentiae, gratiae, pacis, et pacis cuius non erit finis. Hoc est ergo signum: Inuenietis infantem pannis quidem inuolutum, et positum in praesepio. Deus est tamen in ipso mundum reconcilians sibi. Morietur propter peccata uestra, et resurget propter iustificationem uestram, ut iustificati per fidem, pacem habeatis ad Deum. Hoc signum pacis propheta quondam regi Achaz proponebat petendum a Domino Deo suo, siue in excelso supra, siue in inferno deorsum. Sed impius rex recusauit, non credens miser quod in signo hoc ima summis in pace socianda essent: quatenus et inferi Domino descendente saluti, in osculo sancto signum pacis et ipsi recipiant; et superni spiritus idipsum nihilominus, cum ad coelos redierit, aeterna suauitate participent. [2,9] Sermo finiendus est: sed ut quod in eo disputatum est, breui recolligam summa, patet hoc sanctum osculum duabus ex causis necessarie indultum mundo, ut et infirmis faceret fidem, et desiderio satisfaceret perfectorum: porro ipsum osculum esse non aliud quam mediatorem Dei et hominum, hominem Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.