[22,0] SERMO XXII. De quadruplici debito. [22,1] In uia estis, fratres, quae ducit ad uitam, in uia recta et impolluta, quae ducit ad ciuitatem sanctam Ierusalem illam, quae libera est, quae sursum est, quae est mater nostra. Arduus quidem ascensus eius, utpote per ipsam montis summitatem incisus; sed uia compendiosior laboris magnitudinem uel temperat, uel excludit. Vos autem tam felici facilitate, quam facili felicitate uiam istam non solum itis, sed curritis; quia exonerati estis et accincti, nihil ponderis super dorsa portantes. Non sic aliqui, non sic, qui quadrigas et quadrigalia onera pertrahentes, montis circuitum ambire decernunt, et plerumque per deuexa montis praecipitantur, ut uix finem inueniant uitae suae. Felices igitur uos, qui uos et uestra sine omni exceptiuncula reliquistis, per ipsum montis uerticem iter facitis ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Illi uero, qui, quamuis Aegyptum fugerint, tamen ad quaeque Aegyptia tenerrime resuspirant, uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt; sed uoluntatum suarum grauissimis sarcinis praegrauati, uel sub onere, uel cum onere cadunt, ut uix ad cursum perueniant destinatum. [22,2] Quid enim est (gratias illi, cuius gratia hoc totum factum est) quod uita uestra uitam apostolicam repraesentet? Illi reliquerunt omnia, et in schola Saluatoris sub eius praesentia congregati, hauserunt aquas in gaudio de fonte Saluatoris, ipsum uitae fontem in ipso fonte bibentes. Beati oculi qui uiderunt. Nunquid non et uos, non in praesentia, sed in absentia ipsius; non ad uerba oris eius, sed ad uocem nuntiorum eius, simile aliquid fecistis? Defendite uobis hanc praerogatiuam, quod illi ad uisum et ad uerbum, uos ad auditum et nuntium credidistis. Sic state in Domino, charissimi, ut quemadmodum illi in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et ieiuniis, et uigiliis, et caeteris obseruantiis iustitiae uiam regiam tenuerunt: sic et uos, etsi non eorum meritis, tamen exercitiis aliquatenus coaequati, dicatis Domino Deo uestro, cum ueneritis ante thronum gloriae ipsius: Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus uidimus mala. In ueritate dico uobis, quia in ueritate estis in uia recta, in uia sancta, quae perducat ad Sanctum sanctorum. Mentior (quod ad consolationem uestram dico) si non ex manibus huius peccatoris, monachorum, nouitiorum et conuersorum animae ad coelestia gaudia uolauerunt, tam liberae quam liberatae de carcere nostrae mortalitatis. Si quaeritis unde id sciam, scitote quia certissima mihi signa inde facta sunt et ostensa. [22,3] Non est igitur quod uobis uel pro uobis timeam a uiribus Satanae et ministrorum eius, cum nouerim illius fortitudinem per Redemptoris uulnera traductam et deductam ad nihilum. In spiritu enim fortitudinis fortem fortior ille contriuit, portas aereas et uectes ferreos confringens. A uersutiis et astutiis illius formido mihi est pro uobis, in quibus partim subtilitate naturae, partim experientia temporum sub tot annorum millibus eruditus, fragilitatem humanae naturae, quaquauersum se uerterit, non ignorat. Sic ille insatiabilis homicida primis parentibus nostris non ursos, non leones, non fortia terrae animalia delegauit; sed tortuosum et callidum serpentem, qui per sinuosa uolumina nunc caput cauda, nunc caudam capite tegere consueuit. Denique et serpens non fortior erat, sed callidior cunctis animantibus terrae, ait Scriptura. Unde et ab interrogatione incoepit, mentem mulieris explorans, sciens, ingenio, non uiribus laborandum, Cur praecepit uobis Dominus Deus, inquiens, ne comederetis de ligno scientiae boni et mali? Quae respondit: Ne forte moriamur. Quod Deus pro certo posuerat, dicens: Quacunque die comederitis, morte moriemini; ista sub dubio supponit, ne forte, inquiens, si comederimus, moriamur. Et audi ingenium malitiamque serpentis. Nequaquam, inquit, moriemini. Deus affirmat, mulier dubitat, Satan negat. Sic et ego timeo, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et sensus uestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Iesu. [22,4] Putasne, aliquis in uobis est, cui dicat in cogitationibus suis: Cur praecepit uobis Deus, ut istam Regulam teneretis? Secundum enim impetum spirituum uestrorum huic tepido remissionem, illi feruenti uitam arctiorem proponit, hoc solum expetens et exspectans, ut quoquo modo tollat eum a concilio iustorum et congregatione. Profecto spiritus ille, qui tibi hoc suggerit, spiritus mendax est, spiritus potestatem habens, qui tibi inuidet locum tuum. Unde et Sapiens huius rei non ignarus: Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, ait, locum tuum ne dimiseris. Absit enim ut Spiritus ueritatis, qui te huc adduxit, te reducere uelit; quia non est in ore eius: Est et Non; sed est in illo Est, sicut irrefragabilis auctoritas testatur. Nemo, ait Apostolus, loquens in Spiritu Dei, dicit anathema Iesu. Iesus Saluator siue salus; anathema, separatio interpretatur. Qui uero tibi separationem a salute submurmurat, nec Dei Spiritus est, nec a Deo; quia Spiritus sanctus non dispergere, sed colligere uenit, qui semper reuocat dispersos Israel in terram suam. [22,5] Quid? uitam fortiorem aliquis quaerat? Dico uobis quia ista fortissima est, et quae ex omni parte, si dissimulare nolueris, primae illi scholae Saluatoris pro sua possibilitate respondeat. An audes ad molliorem uel cogitando descendere? O si cognouisses et tu, quam multa et quam multis debeas! uideres quam nihil sit quod facis, quam nec inter minima numerandum ad comparationem debitorum tuorum. Vis scire quae et quibus debeas? Primo Christo Iesu debes omnem uitam tuam, quia ipse uitam suam posuit pro uita tua; et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres. Quid tibi dirum uel durum esse poterit, cum recordatus fueris quia ille, in forma Dei, in die aeternitatis suae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, splendor et figura substantiae Dei, uenit ad carcerem tuum, ad limum tuum, infixus, ut dicitur, usque ad cubitos in limo profundi? Quid non suaue tibi, cum tibi collegeris omnes amaritudines Domini tui, et rememoraberis primum quidem illarum infantilium necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in ieiunando, uigiliarum in orando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo: postremo, periculorum in falsis fratribus, conuiciorum, sputorum, colaphorum, flagellorum, irrisionum, subsannationum, exprobrationum, clauorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis triginta et tribus annis operatus et passus est in medio terrae? O quam indebita miseratio, quam gratuita et sic probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam inuicta mansuetudo! Regem gloriae pro despicatissimo uernaculo, imo uermiculo crucifigi! Quis audiuit unquam tale? aut quis uidit huic simile? Vix enim pro iusto quis moritur: ipse pro iniustis et inimicis mortuus est, eligens exsulare a coelis, ut nos reportaret ad coelos, amicus dulcis, consiliarius prudens, adiutor fortis. [22,6] Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Nonne, si conferrentur in me omnes uitae filiorum Adam, et omnes dies saeculi, et labores, omnium hominum qui fuerunt, qui sunt, et qui erunt, nihil esset ad comparationem corporis illius, quod spectabile et stupendum est uirtutibus etiam supernis, in conceptu de Spiritu sancto, in ortu de Virgine, in uitae innocentia, in doctrinae affluentia, in coruscationibus miraculorum, in reuelationibus sacramentorum? Vides igitur, quia, sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltata est uita illa a, uita nostra: quae tamen posita est pro uita nostra. Sicut nihil ad aliquid nullam habet comparationem, ita et uita nostra nullam habet ad uitam illius proportionem; cum illa dignior, ista miserior esse non possit. Nec me putes rem exaggerare sermonibus; quia hic deficit omnis lingua, nec sufficit oculus uel ad intuendum tantae dignationis arcanum. Cum ergo ei donauero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud sic est, sicut stella ad solem, gutta ad fluuium, lapis ad turrim, puluis ad montem, granum ad aceruum? Non habeo nisi minuta duo, imo minutissima, corpus et animam; uel potius unum minutum, uoluntatem meam: et non dabo illam ad uoluntatem illius, qui tantus tantillum tantis beneficiis praeuenit, qui toto se totum me comparauit? Alioquin si illam retinuero, qua fronte, quibus oculis, qua mente, qua conscientia uado ad uiscera misericordiae Dei nostri; et audeo perfodere illud fortissimum propugnaculum, quod custodit Israel; et illius sanguinis, non guttas, sed undas a quinque partibus corporis in meum pretium detorquere? O generatio peruersa, et infideles filii! quid facietis in die calamitatis de longe uenientis? ad cuius fugietis auxilium? [22,7] Sed nunquid huic soli debitor sum, cui uix parum aliquid retribuere possum? Exigunt a me praeterita peccata mea futuram uitam meam, ut faciam fructus dignos poenitentiae, et recogitem omnes annos meos in amaritudine animae meae. Et ad haec quis idoneus? Peccaui super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus uidere altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae, quoniam irritaui iram tuam, et malum coram te feci. Circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut uiderem. Quod ergo sine numero est, quomodo numerabo? Quomodo satisfaciam, cum cogar reddere debitum usque ad nouissimum quadrantem? Sed et delicta quis intelligit? Ait illa coelestis fistula Ambrosius: «Facilius inueni eos qui innocentiam seruauerunt, quam qui congruam egerunt poenitentiam .» Sed et quantumlibet poeniteat, quantumlibet se afflictet et maceret; propter nomen tuum, non propter meum meritum, propitiaberis peccato meo, Domine, ait iustus; multum est enim. Cum ergo quidquid uiuis, quidquid sapis, quidquid habes, quidquid potes, huic uni rei dedicaueris, nunquid est, uel inter aliqua computandum? Paulo ante uitam tuam pro uita sua Christo reddideras; et nunc iterum eam totam praecedentium exigit recordatio peccatorum. Nunquid, ut uulgo dicitur, de una filia duos generos statuisti facere? [22,8] Quid si tertium tibi debitorem ostendam, qui non minus acriter, quam ueraciter uindicat eam sibi? Puto quod et tu possidere desideras ciuitatem, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; gloriam illam, quam nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, regnum omnium saeculorum, uiuero in aeternum, in perpetuas aeternitates. Credo quod uelis esse aequalis angelis Dei in coelo, esse etiam haeres Dei, cohaeres Christi et in plateis supernae Sion melos angelicum auscultare, et uidere quidquid illud sit, cum Christus tradiderit regnum Deo Patri, et erit Deus omnia in omnibus; postremo esse similis Deo, et uidere eum sicuti est. Nec dubito quin et concupiscas suscipere et umbras declinantes, et diem aspirantem, cum illuxerit illa solemnis dies, et nubila rerum excusserit; quando iam non inclinabitur dies, sed erit aeterna meridies; quando erit plenitudo feruoris et lucis, solis statio, tenebrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio. Nonne ad hoc emendum totum te, quaecunque, et undecunque contrahere poteris, dare oportebit? Et cum uniuersa compleueris, non tamen putes esse condignas passiones huius temporis uel corporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. An sic impudens es, uel imprudens, ut minutum tuum, quod sibi tam Christi uita, quam peccati poenitentia certatim rapiunt, etiam ad hoc conquirendum uel audeas numerare? [22,9] Quid dices, si et quartum debitorem in medium adduxero, qui sibi etiam iure primatus sui superiores tres cedere uelit? Ecce in ianuis est qui fecit coelum et terram: et Creator tuus est, tu creatura; tu seruus, ille Dominus; ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes, a quo totum habes; illi praecipue Domino, qui et te fecit, et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeris temperiem, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic reuera totis medullis, totis uiribus seruiendum; ne forte indignationis oculo te respiciat, et despiciat, et conterat in aeternum et in saeculum saeculi. Non arbitror autem quod te tanta raptet insania, ut et hic minutum tuum nominare, nedum numerare praesumas. Expone ergo mihi, cui horum quatuor proponas reddere quod debes, cum unusquisque tantus exactor sit, ut te possit singulariter suffocare. Eia, Domine, uim patior, responde pro me. In manus tuas, Domine, commendo minutum meum: tu persolue omnibus, tu ab omnibus libera, quia tu es Deus, et non homo; et quod hominibus impossibile est, possibile est tibi. Quod habui, et feci: Domine, habe me excusatum, quia imperfectum meum uiderunt oculi tui. Quis ergo amplius grunniet, dicens: Nimium laboramus, nimium ieiunamus, nimium uigilamus; cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum ualeat respondere? Haec est fortasse, fratres, illa uera uestra Quadragesima, non exterior, sed interior, quae non corticem sacramenti, sed adipem frumenti contineat. Si enim unicuique istorum quatuor et pro se, et per se, omnem decalogi perfectionem debetis: profecto decem quater ducta quadragesimam uestram faciunt, quam custodire uos oporteat omnibus diebus uitae uestrae. Et ipse qui uos congregauit in loco isto, uitam uestram conseruet in opere sancto; ut eum ipse apparuerit uita uestra, et uos appareatis cum ipso in gloria.