[0] S. BERNARDI ABBATIS DE MORIBUS ET OFFICIO EPISCOPORUM TRACTATUS SEU EPISTOLA XLII AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. PROLOGUS. Domino uenerabili HENRICO, Senonensium archipiscopo, frater BERNARDUS, si quid postest peccatoris oratio. Placuit Praestantiae uestrae nouum aliquid a nobis dictatum requirere. Grauamur pondere dignitatis, sed dignationis munere gratulamur. Et blanditur petentis fauor, et petitionis terret exactio. Qui enim nos sumus, ut scribamus episcopis? Sed rursum qui sumus, qui non obediamus episcopis? Unde dare, inde et negare compellor quod postulor. Scribere tantae altitudini, supra me est: et eidem non obedire, contra me. Utrobique periculum; sed in ea parte maius imminere uidetur, si non obediero. Hac itaque exiens qua minus apparet, facio quod iubetis. Dat quippe ausum ipsius dignitatis dignanter indulta familiaritas, et excusat praesumptionem auctoritas imperantis. [1] CAPUT PRIMUM. Arduum ac periculosum esse munus episcopi; ideoque ei bonis consiliariis opus. 1. Igitur ex quo regni coelorum claues Deo auctore uobis traditas suscepistis, ac iuxta ritum fortis illius mulieris, manum mittere coepistis ad fortia, si qua uos aut egisse quae non deberetis, ant pertulisse quae nolletis audiuimus, et illa agentem doluimus, et condoluimus haec patienti. Inter haec autem ego recordabar illorum uersiculorum: Qui descendunt mare in nauibus, facientes operationem in aquis multis, ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos. Anima eorum in malis tabescebat; turbati sunt; et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum deuorata est. Et ideo non iudicabam, ut assolet; magis quippe ad compassionem me prouocabat huiuscemodi cogitatio: Si, inquam, tentatio est cuiuscunque hominis uita super terram, quantis putatis periculis patet uita pontificis, cui omnium necesse est ferre tentationes? Si ergo latens in cauerna, et quasi sub modio, non quidem lucens, sed fumigans, uentorum tamen impetus nec sic declinare sufficio, sed continuis tentationum uariisque fatigatus impulsibus, instar uento agitatae arundinis, hac illacque circumferor: quid positus supra montem, positus supra candelabrum? Solus mihi seruandus, solus tamen ipse mihi sum scandalo, solus taedio, solus oneri atque periculo, ita ut propriae gulae et uentri, et oculo scandalizanti frequenter irasci oporteat. Quibus ergo molestiis angitur, quibus lacessitur iniuriis, cui etiam, etsi propria cessent, nunquam tamen de alienis desunt foris pugnae, intus timores? 2. Nuper autem nobis a uestris partibus flare coepit aura secundior. Rumoribus siquidem recentioribus nuntiata sunt de uobis solito laetiora, et non ex incerto famae, sed ore ueridico uenerabilis Meldensis episcopi. Interrogatus enim de esse uestro, uultu alacri, et tanquam bene fidens unde requirebatur: Puto inquit, hominem ex hoc iam consiliis se subacturum Carnotensis episcopi. Hoc ab eo responsum tam laetus accepi, quam certus fui consilia uiri fidelissima fore. In nullo melius poterat nobis cordis uestri propositum commendare, in nullo spem dare certiorem uestri profectus in Domino. Secure, ni fallor, praefatis ambobus uiris et uos, et uestra credetis. Talibus utendo consiliariis, bonam uobis seruabitis et famam, et conscientiam. Sic Dei sacerdotem, sic tantae ciuitatis decet episcopum, puerilibus non agi saecularibusue consiliis. Omnes, iuxta Domini praeceptum, etiam inimici, diligantur; sed ad consilium soli eligantur, qui et prudentes esse uideantur, et beneuoli . Propterea Dominus, et imprudens discipuli, et fratrum infidele consilium refutabat, respondens improuido, Non sapis quae Dei sunt; et maleuolis, Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendam. Nec istorum malitiae, nec illius imprudentiae se credendum putauit. Quaerens denique cui se credere debeat, cui tuto sua committat dispensanda mysteria, et quasi difficile inueniens, sub admiratione interrogat: Quis putas est fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Quamobrem et Petro curam ouium crediturus prius eius studuit probare beneuolentiam, ter sciscitans si se diligeret. Probauit et prudentiam, quando errantibus hominibus, et putantibus ipsum esse quempiam ex Prophetis, ille prudenter ueritatem aduertens, Deum potius Prophetarum confessus est: Tu es, inquiens, Christus Filius Dei. Vae nostro generi ab imperfectione sua! Vix in multitudine hominum unum reperias in utraque gratia consummatum. Haud facile siquidem uel prudenti beneuolentiam, uel fideli inesse sapientiam deprehendas. Sine numero autem sunt, quos utriusque muneris expertes esse constiterit. 3. Prudenter igitur cogitastis sacerdotale onus, episcopale opus, curamque pastoralem digne non posse administrari sine consilio. Hinc ipsa castorum consiliorum mater Sapientia de se ipsa loquens: Ego Sapientia, inquit, habito in consilio. Sed quali consilio? nunquid in qualicunque? Et eruditis, ait, intersum cogitationibus. Sed et quod infida consilia declinanda sint, per os Salomonis taliter monet: Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reueles. Pulchre quoque per alium quemdam Sapientem, cum sine consilio nil agendum consulat, uirorum tamen consilii intuens paucitatem, ita loquitur: Multi sint tibi amici, unus autem sit tibi consiliarius de mille. Unus, inquit, de mille. Benignam ergo non dubitauerim uobis essse diuinitatem, cui de tanta raritate inter mortales, non unum, sed duos, ipsosque idoneos satis indulsit, prouidos, beneuolos; et, ut facile adsint, comprouinciales; ut gratis, debitores iure subiectionis. Horum acquiescendo consiliis, nec praeceps eritis in sententia, nec uehemens in uindicta; non in corrigendis remissior, non seuerior in parcendis, non pusillanimis in expectandis; nec superfluus in uictu, nec notabilis in uestitu; non citus ad promittendum, non ad reddendum tardus, nec prodigus dator. Istorum consilium longe semper faciet a uobis malum tempori uetus, sed cupiditati nouum, simoniam; et matrem eius auaritiam, quae est idolorum seruitus. Et ut breui omnia sermone concludam, si his credideritis, in omnibus, exemplo Apostoli, honorificabitis ministerium uestrum : ministerium, inquam, non dominium. Ipsum itaque honorificabitis, non uos: nam qui quaerit quae sua sunt, se cupit honorari, non ministerium. [2] CAPUT II. Honorem et decus dignitatis ecclesiasticae non consistere in externo splendore, sed in morum et uirtutum decore. 4. Honorificabitis autem non cultu uestium, non equorum fastu, non amplis aedificiis, sed ornatis moribus, studiis spiritualibus, operibus bonis. Quam multi aliter! Cernitur in nonnullis sacerdotibus uestium cultus plurimus; uirtutum aut nullus, aut exignus. Quibus ego si rememorem illud apostolicum, Non in ueste pretiosa, uereor ne indignentur, dum nimirum indignum ducant in se assumptam sententiam, quam prius in uiliorem sexum et ordinem prolatam fuisse recognouerint. Quasi uero non eodem utantur medici ferro secandis regibus, quo et popularibus hominibus: aut capiti fiat iniuria, si ipsis forcipibus capilli excrescentes detondeantur, quibus et unguium fuerint resecata superflua. Attamen si dedignantur pari cum mulierculis, non quidem a me, sed ab Apostolo feriri sententia, dedignentur et cum ipsis eadem inuolui culpa. Despiciant iam textricum siue pellificum, et non propriis operibus gloriari. Horreant et murium rubricatas pelliculas, quas gulas uocant, manibus circumdare sacratis, et sacrantibus tremenda mysteria. Respuant et apponere pectori, quod decentius ornat gemma sapientiae. Pudeat et collo circumtexere, quod honestius atque suauius Christi iugo submittitur. Non Christi stigmata sunt haec, quae isti martyrum exemplo circumferant in corpore suo. Muliebria potius esse noscuntur insignia, quae utique curiosius et sumptuosius illae sibi praeparare consueuerunt, cogitantes nimirum quae sunt mundi, quomodo placeant uiris. 5. Verum tu, sacerdos Dei altissimi, cui ex his placere gestis, mundo, an Deo? Si mundo, cur sacerdos? Si Deo, cur qualis populus, talis et sacerdos? Nam si placere uis mundo, quid tibi prodest sacerdotium? Nec enim potes duobus dominis seruire. Qui autem uult amicus esse huius mundi, inimicus Dei constituitur: et propheta, Deus, inquit, dissipabit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus spreuit eos: et Apostolus: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem. Volens itaque placere hominibus, Deo non places: si non places, non placas. Cur ergo, ut dixi, sacerdos? Si uero, quod addidi, placere intendis, non mundo, sed Deo, cur qualis populus, talis et sacerdos? Enimuero, si sacerdos pastor est, et populus oues, dignum est ut in nullo appareat ouibus pastor dissimilis? Si instar mei, qui ouis sum, pastor meus et ipse incuruus graditur, uultum gerens deorsum, et terram semper respiciens, et soli uentri mente ieiunus pabula quaeritans, in quo discernimur? Vae, si uenerit lupus! non erit qui praeuideat, qui occurrat, qui eripiat. Decetne pastorem more pecorum sensibus incubare corporeis, haerere infimis, inhiare terrenis: et non potius erectum stare ut hominem, coelum mente suspicere, quae sursum sunt et quaerere et sapere, non quae super terram? 6. Caeterum mihi indignatur, si uel nutum facere audeam, iubetque ori manum apponere, dicens monachum, qui non habeam iudicare de episcopis. Utinam et oculos mihi claudas, ut nec cernere possem, quae contradicere prohibes! Magna uero praesumptio, si ouis cum sim, in ipsum pastorem meum lupas saeuissimas, uanitatem et curiositatem, irruere cernens, infremuero, quo ad meum forte balatum cruentis bestiis a quopiam occurratur, et succurratur perituro. Quid facient de me, qui ouicula sum, quae et in ipsum pastorem tanta feritate insiliunt? Et quidem si non uult ut clamem pro se, nunquid non et pro me balare licebit? Sed, etsi ego sileo, ne ponere uidear in coelum os meum, clamatur tamen in Ecclesia: Non in ueste pretiosa. Clamatur autem specialiter ad feminas: ut erubescat in se deprehendi episcopus, quod in fragiliori quoque sexu audierit reprehendi. An forte nulla timetur confusio, si ego solus submussitare desiero? Nunquid etsi ego non loquor, sua cuique non loquitur conscientia? Quid si alius audacior me, non quidem de Apostolo, ut ego; non de Euangelio, non de propheta, non denique quidpiam ecclesiasticum, sed illud tantum gentilicum ingerat: «Dicite, pontifices,» non quidem «in sancto,» sed in freno, «quid facit aurum?» Quam tolerabilius cernitur in sancto, quam in freno! Hoc me etiam tacente, etsi non curia regum, tamen penuria pauperum clamat. Sileat licet fama, sed non fames. Fama quidem silet, quia non potest mundus odisse uos. Nam quomodo arguet mundus peccatum, a quo potius laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur! 7. Clamant uero nudi, clamant famelici, conqueruntur, et dicunt: Dicite, pontifices, in freno quid facit aurum? Nunquid aurum a freno repellit frigus siue esuriem! Nobis frigore et fame miserabiliter laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, uel extensa in perticis, uel plicata in manticis! Nostrum est quod effunditis; nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis. Et nos enim Dei plasmatio, et nos sanguine Christi redempti sumus. Nos ergo fratres uestri. Videte quale sit de fraterna portione pascere oculos uestros. Vita nostra cedit uobis in superfluas copias. Nostris necessitatibus detrahitur, quidquid accedit uanitatibus uestris. Duo denique mala de una prodeunt radice cupiditatis, dum et uos uanitando peritis, et nos spoliando perimitis. Iumenta gradiuntur onusta gemmis, et nostra non curatis crura nuda caligulis. Annuli, catenulae, tintinnabula, et clauatae quaedam corrigiae, multaque talia, tam speciosa coloribus, quam ponderibus pretiosa, mulorum dependent ceruicibus: fratrum autem lateribus nec semicinctia miserantes apponitis. Huc accedit, quod haec omnia nec negotiationis studio, nec proprio manuum exercitio uobis elaborastis, sed nec iure haereditario possidetis: nisi forte et uos in corde uestro dixeritis: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Et haec pauperes modo quidem coram Deo tantum, cui corda loquuntur. Nec enim audent aperte causari aduersum uos, quibus interim pro sua uita necesse habent potius supplicare. Caeterum in futuro stabunt in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt, stante quippe pro eis patre orphanorum, et iudice uiduarum. Ipsius enim tunc uox erit: Quandiu non fecistis unis de his minimis meis, nec mihi fecistis. [3] CAPUT III. Praesulum potissima et dignissima ornamenta, castitas, charitas, humilitas. 8. Vos autem, reuerendissime pater, uos, inquam, absit ut in talibus honorificandum putetis ministerium uestrum. Videntur quidem honorifica, sed oculo qui uidet in facie, non qui uidet in abscondito. Nam, quae uidentur in abscondito, nullis apparent fucata coloribus, spectabilia sunt tamen; nullis condita saporibus, praedulcia tamen; nullis eleuata culminibus, excelsa tamen. Castitas, charitas, humilitas, nullius quidem coloris sunt, sed non nullius decoris; nec mediocris decoris, qui diuinos quoque delectare possit aspectus. Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, 465 non uirtute. Sed, etsi illius castitas felicior, huius tamen fortior esse cognoscitur. Sola est castitas, quae in hoc mortalitatis et loco, et tempore statum quemdam immortalis gloriae repraesentat. Sola inter nuptiarum solemnia morem beatae illius uindicat regionis, in qua neque nubunt, neque nubuntur: praebens quodammodo terris coelestis iam illius conuersationis experientiam. Vas interim fragile quod portamus, in quo et crebro periclitamur, tenet castitas (ut monet Apostolus) in sanctificationem, et instar odoriferi balsami, quocondita cadauera incorrupta seruantur. Sensus ipsa et artus continet et contingit , ne dissoluantur otiis, ne corrumpantur desideriis, ne carnis uoluptatibus computrescant: quemadmodum legitur de quibusdam, quia computruerunt ut iumenta in stercore suo. Hoc itaque tantae pulchritudinis ornamentum digne dixerim sacerdotium honorare, quod dilectum Deo et hominibus faciat sacerdotem, cuius quippe memoria, non in carnis successione, sed in spirituali benedictione sit, reddatque similem in gloria sanctorum, in hac licet adhuc regione dissimilitudinis constitutum. 9. Verum quantalibet uenustate sui castitas eminere appareat, sine charitate tamen nec pretium habet, nec meritum. Nec mirum. Quod enim absque illa bonum suscipitur? Fides? Sed nec si montes transferat. Scientia? Sed ne illa quidem quae lingua loquitur angelorum. Martyrium? Nec si tradidero, inquit, corpus meum ita ut ardeam. Nec absque illa quodlibet bonum suscipitur, nec cum illa quamlibet exiguum respuitur. Castitas sine charitate, lampas est sine oleo. Subtrahe oleum, lampas non lucet. Tolle charitatem, castitas non placet. Sed o quam pulchra est, ut Sapiens clamat, casta generatio cum charitate! Cum illa, inquam, charitate, quam describit Apostolus, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. 10. Porro puritas cordis in duobus consistit: in quaerenda gloria Dei, et utilitate proximi; ut in omnibus uidelicet actis uel dictis suis nihil suum quaerat episcopus, sed tantum aut Dei honorem, aut salutem proximorum, aut utrumque. Hoc enim agens implebit non solum pontificis officium, sed et etymologiam nominis, pontem utique se ipsum faciens inter Deum et proximum. Pertingit pons iste usque ad Deum ea fiducia, qua non suam, sed illius gloriam quaerit. Pertingit usque ad proximum illa pietate, qua et ipsi, non sibi prodesse desiderat. Offert Deo bonus mediator preces et uota populorum: reportans illis a Deo benedictionem et gratiam. Supplicat maiestati pro excessibus delinquentium, uindicat in peccantes iniuriam Dei. Ingratis improperat beneficia pietatis, contemnentibus potentiae seueritatem insinuat, utrisque tamen nihilominus placare studet indignantis furorem: nunc quidem hominum obtendens infirmitatem, nunc diuinae magnitudinem pietatis. Denique siue excedat Deo, siue sobrius sit nobis, aut Deo semper, quantum in ipso est, praestare gestit, aut nobis, non quod sibi omnino utile est quaerens, sed quod multis. 11. Fidelis pontifex, qui bona quaelibet per manus suas transeuntia, siue diuina beneficia ad homines, siue hominum uota ad Deum, columbino intuens oculo, nihil sibi retentat ex omnibus. Nec populi requirit datum, sed lucrum, nec Dei gloriam usurpat sibi. Acceptum talentum non ligat in sudario, sed partitur nummulariis, a quibus et usuras recipit, non sibi, sed Domino. Non habet foueam ut uulpes, non tanquam uolucres nidum, non loculos quomodo Iudas; non denique, sicut nec Maria, locum in diuersorio. Imitatur profecto illum qui non habebat ubi rectinaret caput; factus in praesentiarum tanquam uas perditum: quandoque procul dubio futurum uas in honorem, et non in contumeliam. Denique perdit animam suam in hoc mundo, ut in uitam aeternam custodiat eam. Hoc tanto puritatis intimae bono gloriari non potest ueraciter, nisi qui extrinsecas gloriolas perfecte respuerit. Nec enim pure ualet Dei uel proximi quaerere lucra, qui propria non contempserit. Is tantum puritatis interioris gloria non fraudatur, qui dicere potest cum Domino: Si ego quaero gloriam meam, gloria mea nihil est; et cum Apostolo: Mihi uiuere Christus est, et mori lucrum; et cum propheta: Obliuioni datus sum, tanquam mortuus a corde, id est a propria uoluntate. Bona obliuio, si te ipsum nescias, ut proximo prosis. Bene autem mortuus a corde, si iam non tibi uiuere studeas, sed ei qui pro te mortuus est. Bene mortuus est a corde, qui dicit: Viuo autem iam non ego. Sed, si mortuus a se, non tamen a Christo: sequitur enim Viuit uero in me Christus. Mortem hanc, quae fit a corde, infert charitas, de qua loquitur sponsa in Canticis: Vulnerata charitate ego sum. Fortis quippe est ut mors dilectio, et mortem in nobis, non uitam occidit. Unde et audacter minatur: O mors, ero mors tua. Peccatum exstinguit, quod animae uitam expulerat; animamque restituit innocentiae. 11. Verum, si praeualet morti charitas, ita ut illam in congressu perimere possit, cur dicitur fortis ut mors, et non potius, morte fortior? An forte quia et ipsa est mors, et se ipsa fortior esse non potest? Bona mors, non uitae, sed mortis. Bona mors, et nequaquam abhorrenda, quae uitam etsi adimit, non perimit. Adimit quidem, sed ad tempus, restituendam in tempore, duraturam sine tempore. Denique mortui estis, inquit, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria. Libenter igitur carebo ad tempus, ut in aeternum possideam. Et ista sufficiant pro eo quod scriptum est: Charitas de corde puro. Sane in tanta obliuione sui necesse est cor bene esse conscium sibi, quo se in lucra securius foris extendat, cum securam intra se reliquerit conscientiam. Quid enim prodest homini si uniuersum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? [4] CAPUT IV. Cura sincerae fidei, et charitatis non fictae, praesuli maxime necessaria. 13. Sed et ordinis exigit ratio, ut qui ad sui mensuram proximum iubetur diligere, prius se ipsum diligere norit. Itaque duo sunt praecipue quae bonam reddunt conscientiam, poenitere de malis, et abstinere a malis: hoc est, ut uerbis loquar beati Gregorii, et commissa flere, et flenda non committere. Horum neutrum solum sufficit. Nam si primum absque secundo sufficeret, frustra et Dauid hortaretur dicens, Declina a malo: et Isaias: Quiescite agere peruerse et Deus ipse ad Cain: Peccasti, quiesce. Rursum si secundum per se post peccatum bonam sufficit restaurare conscientiam, sine causa clamat poenitens in Psalmo: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; et illud: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte uniuersa delicta mea; et in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Utriusque uirtutis bene conscius animus secure iam se ipsum deserat, et quodammodo perdat, ut alios lucrifaciat. Cum infirmantibus infirmetur, uratur cum scandalizatis: fiat etiam, si oporteat, Iudaeis Iudaeus, nihilque formidet cum tali conscientia, exemplo Ieremiae et Ezechielis, in Aegyptum uel in Chaldaeam cum transgressoribus captiuari; sed et cum sancto Iob frater fieri draconum, et socius struthionum; cum Moyse quoque (quod grauius est) deleri de libro Dei; et cum Paulo anathema esse a Christo pro fratribus non timeat cum huiusmodi conscientia; ipsam denique, si necesse est, intrare gehennam, securus medias penetrans flammas, laeta decantet conscientia, Etsi ambulauero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Comparemus, si placet, thesauros regum et fastigia regnorum cum huiusmodi fiducia: nonne cuncta horum felicitas, prae tanti boni diuitiis, miseria reputabitur? Et hanc fiduciam operatur charitas de corde puro, et conscientia bona. 14. Iam uero quod restat, de fide non ficta; et item quod ex alio loco in mentem uenit, fides sine operibus mortua est, duo ista mittunt nos ad quamdam fidei trifariam diuisionem, ut dicatur fides mortua, ficta, probata. Et mortuam quidem Apostolus definit eam esse, quae sine operibus est, id est quae non operatur ex dilectione, quasi non habens animam, ipsam dilectionem, qua uegetetur, et moueatur ad opera. Fictam autem ego arbitror illam uocari fidem, quae suscepta quidem ex charitate uita, moueri inchoat ad bene operandum; sed non perseuerans deficit, et moritur tanquam abortiua. Eo utique sensu fictam huiusmodi dixerim nominatam, quo uasa figuli uocamus fictilia: non quia uidelicet utilia non sunt quamdiu durant, sed quia fragilia cum sint, diu minime durant. De hac fidei fictione puto illos notari in Euangelio: Qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Interrogo eos qui dicunt charitatem a quo semel accipitur, nequaquam ultra recedere. Ait Veritas de quibusdam: Et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Unde, et quo recedunt? Utique a fide ad infidelitatem. Item quaero: Poterantne in illa fide saluari, an non poterant? Si non poterant, quae iniuria Saluatori, quaeue tentatori laetitia, quod hinc recedant, ubi salus non sit? siquidem nec Saluator zelatur nisi salutem, nec malignus inuidet nisi saluti. Si autem poterant, quomodo aut sine charitate sunt, quandiu in illa fide sunt, cum sine charitate salus esse non possit; aut deserentes fidem, non etiam deserunt charitatem, cum charitas et infidelitas simul esse non possint? Recedunt ergo quidam a fide, quia Veritas asserit; consequenter et a salute, quia Saluator redarguit: inde nos colligimus, quod et a charitate, sine qua salus esse non potuit. Et hi, inquit, radicem non habent. Non negat eos habere bonum, sed in bono potius radicatos non esse causatur. 15. Denique sequitur, et ait: Quia ad tempus credunt. Bonum est, sed utinam duraturum. Non enim qui coeperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Non autem durant, quoniam in tempore tentationis recedunt. Beati si interim rapti fuissent, antequam malitia mutaret corda eorum. Nunc uero uae praegnantibus et lactantibus in illis diebus, teneros utique fetus gestantibus, et de uita recenti facile in periculis exturbandos. Tales sunt animae paruam adhuc et teneram habentes charitatem: et ob hoc earum fidem uiuam, sed fictam, necesse est in tentatione deficere. Vasa figuli, ait, probat fornax, et homines iustos tentatio, illos uidelicet, qui ex fide uiuunt. Iustus nempe ex fide uiuit, sed ex fide quae uiuat. Neque enim quae mortua est, uitam dare potest. Daemonum fides non adducitur in examinationem: uacua quippe charitate, mortua est. Credunt quidem et contremiscunt, sed timor non est in charitate. Proinde in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur: quod exstinctae fidei nulla iam debeatur probatio, sed reprobatio. Solam itaque iustorum fidem, id est uiuorum uiuam, fornax tentationum suscipit examinandam. Sed non omnium iustitia manet in saeculum saeculi: quoniam sunt qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Qualis sit cuiuscunque fides, tribulatio probat. Si cuius deficit (deficit enim, cum in charitate non perseuerat), ficta esse dignoscitur, si cuius perseuerat, probata et perfecta censetur. 16. Liquet ex his satis, ut arbitror, non omnes qui habuerint charitatem, habere et perseuerantiam in charitate. Alioquin frustra commoneret discipulos Dominus: Manete, inquiens, in dilectione mea. Aut enim, si necdum diligebant, non debuerat dicere, manete, sed, Estote in dilectione mea: aut, si iam diligebant, necesse non erat moneri de perseuerantia, qua secundum istos priuari non poterant. Curet igitur seruus bonus et fidelis 468 fide seruare non ficta charitatem de corde puro et conscientia bona: pluris aestimans animae uitam quam corporis, minus horrens carnis mortem quam fidei. [5] CAPUT V. De uirtute humilitatis omnibus quidem, sed praelatis in primis necessaria. 17. Iam de tribus quae superius proposuimus, sola, ni fallor, tractanda restat humilitas. Haec duabus praemissis uirtutibus in tantum est necessaria, ut absque ista illae nec esse uirtutes uideantur. Nempe ut castitas seu charitas detur, humilitas meretur: quoniam humilibus Deus dat gratiam. Humilitas ergo uirtutes alias accipit. Seruat acceptas, quia non requiescit Spiritus Domini, nisi super quietum et humilem. Seruatas consummat; nam uirtus in infirmitate, hoc est in humilitate, perficitur. Inimicam omnis gratiae, omnisque initium peccati debellat superbiam, et tam a se quam a caeteris uirtutibus superbam illius propulsat tyrannidem. Siquidem cum ex aliis quibusque bonis uirium magis suarum capere soleat incrementum superbia, sola haec omnium propugnaculum quoddam turrisque uirtutum, eius fortiter resistit malitiae, obuiat praesumptioni. Sola denique est, de qua omnium plena uirtutum Maria gloriandum esse putauit. Audito quippe ab angelo, Aue, gratia plena, quasi solam ex illa plenitudine humilitatem in se cognosceret, solam rependisse ac respondisse memoratur in gratiam: Respexit, inquiens, Deus humilitatem ancillae suae. 18. Quid deinde auctor et dator uirtutum Christus, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi, in quo omnis quoque plenitudo diuinitatis habitat corporaliter? nonne tamen et ipse de humilitate, tanquam summa suae doctrinae suarumque uirtutum, gloriatus est? Discite, ait, a me, non quod sobrius, aut castus, aut prudens, aut aliquid eiusmodi: sed, quia mitis sum et humilis corde. A me, inquit, discite. Non ad doctrinam patriarcharum, non ad prophetarum libros ego uos mitto; sed me uobis exemplum, me formam humilitatis exhibeo. Inuiderunt mihi altitudinem quam habeo apud Patrem, angelus et femina: ille potentiae, illa scientiae. Vos autem aemulamini charismata meliora, discentes a me quia mitis sum et humilis corde. 19. Commodum reor indagare aliquid et de superbia, quatenus ex opposito sibi uitio uirtutis huius decor manifestior appareat. Superbia est appetitus propriae excellentiae. Haec in species duas diuiditur, in caecam et uanam superbiam. Quae quidem et aliis nominibus appellari possunt, contumacia et uanitas: quarum prior intelligentiae, posterior uoluntatis uitium est. Nam ex illa rationis fallitur oculus, et ex ista uoluntatis appetitus male afficitur. Quod melius ex singularum definitionibus demonstrabimus. Caeca soperbia seu contumacia est uitium, quo se existimans aliquis uel esse bonum quod non est, uel a se esse quod est, in se, non in Domino gloriatur. Vana superbia seu uanitas est uitium, quo quis tam de eo quod est, quam de eo quod non est, suis magis quam Dei laudibus delectatur. His ita praemissis, aptemus iam contraria humilitati, singula singulis opponentes. Humilitas est contemptus propriae excellentiae. Contemptus opponitur appetitui. Duabus quoque superbiae speciebus, duae nihilominus humilitatis opponuntur: contra caecam, ut quis de se nouerit sentire humiliter; contra uanam, nec consentire aliter sentientibus. Nempe qui de se ipso sentire humiliter nouit, in neutro ipsius de se iudicium falli potest, uidelicet ut aut maius aliquid putet se esse quam sit, aut a se esse quod sit. Et ideo patienter carens quod sibi nouit deesse, humiliter de eo quod certus est adesse, non in se, sed in Domino gloriatur. 20. Porro aduersus hoc, ut de se altius se aliquid sentiat, solet, ne insolescat, uerus humilis illud sibi iugi meditatione reuoluere: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes: et illud, Non ambulaui in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam: et item: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Contra hoc autem ut a se sentiat esse, quod se sentit esse, sollicite se ipsum interrogat: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Item, qui humanas laudes consueuit perfecte contemnere, cum se laudari percipit de eo quod in se nouit non esse, nullatenus acquiescens, illud sibi commemorat: Qui te beatificant, in errorem te mittunt. Sed et illius nihilominus uersiculi recordatur. Verumtamen uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de uanitate in idipsum. Proinde sollicite studet imitari Apostolum, ita de se loquentem: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod uidet in me, aut audit aliquid ex me. Cum uero laudari se comperit de bono quod se forte habere cognoscit, nihilominus, quantum in se est, scuto ueritatis curat a se iaculum fauoris repellere: dans gloriam Deo, et dicens: Gratia Dei sum id quod sum. Et propulsans a se omnem suspicionem, ait Domino: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Metuit nimirum, si aliter egerit, ne forte audiat ab ipso, Recepisti mercedem tuam; et iterum, Gloriam ab inuicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est, non uultis. Refugiens ergo et de hoc ad consilium Apostoli, probat ipse opus suum, ut sic habeat in semetipso gloriam, et non in altero. Fidelis suimet custos, qui sibi oleum fauoris sine fraude reseruet, ne in aduentu sponsi lampas conscientiae uacua exstinguatur. Non in altero, inquam. Nec enim tutum arbitratur labiis hominum committere gloriam suam, arcae utique sine claue, et sine sera, nullique omnino clausae nocere uolenti. Non tutum plane, sed stultum, ibi thesaurum tuum recondere, unde non ualeas resumere cum uolueris. Si ponis in os meum, iam non in tua, sed in mea potestate est, cum utique pro meo libitu uel laudare te possim, uel derogare tibi. [6] CAPUT VI. Laus et uera gloria in conscientia cuiusque reponenda; attamen non sine formidine, quia Deus est scrutator et iudex cordium. 21. Sanum uas et inconcussum conscientia, et secretis seruandis idoneum, nullis patens insidiis, nulli uiolentiae cedens; nulli quippe oculo uel manui accessibilis, excepto duntaxat Spiritui, qui scrutatur etiam alta Dei. Quidquid in ea reposuero, securus sum quia non perdam: seruabit uiuo, defuncto restituet. Nam quocunque uado ego, ipsa it mecum, secum ferens depositum quod seruandum acceperit. Adest uiuo, mortuum sequitur; ubique mihi uel gloria, uel confusio inseparabilis pro qualitate depositi. Beati qui in ueritate dicere possunt: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Non potest dicere nisi humilis, qui iuxta uulgare prouerbium, et oculos campi metuere, et siluarum aures soleat semper habere suspectas. Beatus nempe homo qui semper est pauidus. Non potest dicere arrogans et praesumptor, qui se ipsum impudenter ostentans, passim et ubique, tanquam per campum incedens, totus fertur in gloriam: gloriatur etiam cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis. Aestimat se non uideri, dum plures habeat imitatores quam reprehensores, caecus dux caecorum. Sed habet hic campus oculos sanctorum procul dubio angelorum, quos semper offendere solet indisciplinata conuersatio. Non dicet hypocrita: Gloria mea est testimonium conscientiae meae: quia etsi iudicantium secundum faciem, uerbo, uultu habituue simulatorio illudat opinioni; sed non eius qui scrutatur renes et corda, fallit uel euadit iudicium, siquidem Deus non irridetur. 22. Timeat ergo et iste nemoris aurem. Lingua licet manuque cessantibus, auri tamen ubique praesenti de quacumque silua latebrosae duplicitatis et spinosae calliditatis tacentis et quiescentis cor loquitur, cogitatio confitetur. Prauum est cor hominis et imperscrutabile, ita ut nemo sciat, quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in eo est; sed nec ipse plene. Nam cum Apostolus diceret. Mihi pro minimo est, ut a uobis iudicer, aut ab humano die; adiecit: Sed nec ego me ipsum iudico. Quare? Quoniam non possum, ait, ratam uel ipse de me proferre sententiam. Ego enim nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus sum. Non ex toto credo me uel ipsi conscientiae meae, quippe cum ne ipsa quidem queat me comprehendere totum; nec potest iudicare de toto, qui totum non audit. Qui autem iudicat me, Dominus est. Dominus, inquit, cuius utique scientiam non effugit, sententiam non subterfugit, etiam quod propriam latet conscientiam. Audit Deus in corde cogitantis, quod non audit uel ipse qui cogitat. Aderat auris Prophetae absentis ori furtiue poscentis pecuniam: et ego quantumlibet in occulto laedere cogitans aut proximum nequiter, aut turpiter me ipsum, non uerear aurem nusquam absentem? Tremenda prorsus auris et reuerenda, cui non cessat quies, non tacet silentium. Denique ait: Auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis. Sed quid est quod dicit, ab oculis meis? an et nostra Deus non solum audit, sed et uidet arcana? Quales oculi, qui contemplantur cogitationes! Non sunt coloratae, ut uideantur, sicut nec sonant ut audiantur. Solent sentiri a cogitante, non audiri ab auscultante, non a contemplante uideri. Merito tamen Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanae sunt. Cur enim nesciret, quas et audit, et uidet? His praecipue duobus sensibus, id est uisui et auditui, nemo fidem putat esse negandam. Hoc nos scire constanter adstruimus, quod uidimus et audiuimus. Merito itaque non erat opus Domino Iesu, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse nimirum sciebat quae essent in homine. Quid cogitatis, ait, mala in cordibus uestris? Respondebat non sermonibus, sed cogitationibus. Audiebat non loquentes, uidebat non apparentes. 23. Contremisco totus, tuam, Domine Iesu, quantillo possum intuitu considerans maiestatem, praesertim cum recordor, in quantis ipsius aliquando contemptor exstiterim. Sed et nunc cum iam a facie maiestatis fugi ad genua pietatis, quid amplius facio? Vereor ne qui aliquando contrarius exstiti maiestati, et nunc ingratus pietati inueniar. Quid enim si cessant manus, et non cessat pectus? Quid si os iam silet, et necdum cor quiescit? Si singuli illiciti motus animi mei singula sunt quaedam in te, Deus, conuicia, utputa iracundiae motus in mansuetudinem, inuidiae in charitatem, in frugalitatem luxuriae, turpitudinis in castitatem, et innumera his similia, quae de coenoso lacu prurientis pectoris mei etiam nunc incessanter ebulliunt, inundantes et impingentes in serenitatem praefulgentis uultus tui: quid magnum feci solos cohibere artus, actus corrigere? Si has atque huiusmodi, quas, foris licet uacans, intus actitare non cesso, iniquitates obseruaueris, o Domine, quis sustinebit? An forte iam non ago illa, sed patior? Aguntur quidem in me, sed a me non aguntur, si non consentio. Sane si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, et immaculatus coram eo, non solum si caruero, sed et si obseruauero me ab iniquitate mea. Mea dixerim, non quia facio, sed quia sustineo. Corpus gesto mortis, carnemque peccati: sufficit interim mihi, si non regnet peccatum in meo mortali corpore. Sic corpus crimini non reputatur, nec quod habitat in eo peccatum: si tamen non delector, si tamen non exhibeo membra mea, arma iniquitati. Pro hac orabit ad te, o misericors, quiuis etiam sanctus in tempore opportuno: supplex nimirum, quod malum sentiat; et nihilominus sanctus, dum non consentiat: supplex pro periculo, sanctus pro uirtute: sanctus plane atque beatus, qui condelectatus legi Dei secundum interiorem hominem, de malo, quod ita inesse corpori sentit, ut nisi pariter cum corpore carere non possit, merito sese consolatur, et ait: Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 24. Verumtamen delicta quis intelligit? Nam si possem dicere cum Paulo, quod quidem longe est a me, Nihil mihi conscius sum: non tamen in hoc esse iustificatum oporteret me gloriari: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Si applauserit mihi iustitiam humanus dies, pro minimo habeo, quia ille lucet tantum in facie. Homo enim uidet in facie, Deus autem intuetur cor. Propter hoc Ieremias non satis popularibus sententiis, uelut quibusdam humani diei radiis, mouebatur, sed fidenter loquebatur Deo: Diem hominis non concupiui tu scis. Si meus mihi arriserit dies, neque me ipsum, inquit, iudico: quia nec ipse me satis intelligo. Solus merito constitutus est iudex uiuorum et mortuorum, qui finxit singillatim corda uniuersorum, et intelligit omnia opera eorum. Solum attendo iudicem, quem et solum iustificatorem agnosco. Pater dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Non usurpo mihi uel super me seruus Filii potestatem, nec me annumero illis, de quibus ita conqueri solet: Tulerunt homines a me iudicium. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: et ego mihi praesumam quod nec ipse Pater sibi assumit? Velim, nolim, ipsi me adstare necesse est: ipsi horum quae gesserim in corpore, reddere rationem, cui nec uerbum praeteruolat, nec subterfugit cogitatio. Sub tam aequo libratore meritorum, sub tam intimo secretorum inspectore, quis gloriabitur castum se habere cor? Sola profecto, quae non solet gloriari, non nouit praesumere, contendere non consueuit, gratiam inuentura est in oculis pietatis humilitas. Deus namque superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Non contendit iudicio, nec praetendit iustitiam qui uere humilis est, sed dicit: Non intres in iudicium cum seruo tuo, Domine. Recusat iudicium, et postulat misericordiam, facilius sibi ueniam impetrare posse, quam iustitiam uindicare confidens. Nouit naturam diuinam naturaliter piam, quae in nostra [al. nostram] nequaquam humilitatem abhorreat. Non despicit illa maiestas cor contritum et humiliatum in nostro genere, quae corpus ex eo humilitatis assumere non dedignata est. Nescio quo pacto familiarius semper humilitati propinquare solet diuinitas. Denique illa se induit, ut appareret hominibus. Substantiam, formam, habitumque gestauit humilem, ipsius nobis commendans uirtutis excellentiam, quam speciali sui uoluerit honorare praesentia. [7] CAPUT VII. Ambitionem ecclesiasticorum, promotionem iuniorum, et pluralitatem beneficiorum perstringit. 25. Vobis autem, dilectissime, uobis praecipue tanto magis arbitror hanc esse necessariam, quanto maior noscitur materia suppetere superbiendi. Genus, aetas, scientia, cathedra, et, quod maius est, primatus praerogatiua, cui non essent insolentiae fomes, elationis occasio? Quanquam esse possint et humilitatis. Meditantibus quidem honores blandiuntur, sed onera pensantibus taedio sunt atque formidini. Non autem omnes capiunt hoc uerbum. Multi enim non tanta fiducia et alacritate currerent ad honores, si esse sentirent et onera. Grauari profecto metuerent, nec cum tanto labore et periculo quarumlibet affectarent infulas dignitatum. Nunc uero quia sola attenditur gloria, et non poena, purum esse clericum erubescitur in Ecclesia; seque uiles aestimant, et inglorios, qui quocumque eminentiori in loco non fuerint sublimati. Scholares pueri et impuberes adolescentuli ob sanguinis dignitatem promouentur ad ecclesiasticas dignitates, et de sub ferula transferuntur ad principandum presbyteris; laetiores interim quod uirgas euaserint, quam quod meruerint principatum; nec tam illis blanditur adeptum, quam ademptum magisterium. Et hoc quidem in initio. Processu uero temporis paulatim insolescentes, docti sunt in breui uindicare altaria, subditorum marsupia uacuare, magistris nimirum in hac disciplina utentes idoneis, ambitione, et auaritia. Verum quantauis industria tua tibi lucra conquirere cautulus uidearis, quantalibet uigilantia rem possis seruare tuam, quantocumque studio regum tibi ac principum gratiam captare cures, dicimus tamen: Vae terrae, cui rex puer est, et cuius principes mane comedunt. 26. Nec dicimus quamcumque aetatem Dei gratiae praematuram, sicut nec seram: cum multos uideamus iuniorum super senes intelligere, moribus antiquare dies, praeuenire tempora meritis, et quod aetati deest, compensare uirtutibus. Boni pueri, qui quod aetate uidentur, esse student et malitia. Malitia, inquam, sed non sensu: quorum, iuxta admonitionem Apostoli, nemo contemnat adolescentiam. Meliores bonae indolis adolescentes inueteratis dierum malorum. Puer centum annorum maledictus est: et est e regione senectus uenerabilis, non diuturna, neque numero annorum computata. Bonus puer Samuel, qui loquenti Deo promptus aderat auditor, dicens: Loquere, Domine, quia audit seruus tuus; ac si diceret: Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Bonus et Ieremias, qui ante sanctificatus quam natus, cum se excusaret de pueritia, nihilominus constitutus est super gentes et super regna. Bonus quoque Daniel, cuius spiritum suscitauit Deus, ut conuinceret iniqua iudicia, et sanguinem innoxium liberaret. Denique cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita immaculata. Sicubi huiuscemodi puer senex promotus inuenitur, opus Dei est, his qui tales non sunt, mirandum non imitandum. 27. Caeterum curritur in clero passim ab omni aetate et ordine, a doctis pariter et indoctis ad ecclesiasticas curas, tanquam sine curis iam quisque uicturus sit, cum ad curas peruenerit. Nec mirum de his qui necdum in semetipsis experti sunt. Videntes quippe illos qui iam proprios humeros cupitae sarcinae submiserint, non solum non gemere tanquam sub onere, sed insuper appetere plus onerari, non deterrentur periculis, quae cupiditate caecati non uident; sed fauoribus amplius, quos illis inuident, prouocantur. O infinita semper ambitio, et insatiabilis auaritia! Cum primos honorum gradus meruerint in Ecclesia, meruerint autem uel uitae merito, uel pecuniae, siue etiam carnis et sanguinis, quae regnum Dei non possidebunt, praerogatiua, non ideo corda quiescunt, duplici semper aestuantia desiderio, quo utique magis ac magis et dilatentur in plura, et ad celsiora sublimentur. Verbi gratia, cum factus quis fuerit in quacunque Ecclesia decanus, uel praepositus, archidiaconus, aut aliquid huiusmodi, non contentus uno in una, plures sibi, imo quotquot ualet, conquirere honores satagit, tam in una, quam in pluribus. Quibus tamen omnibus, si locus euenerit, libenter unius praeferet episcopi dignitatem. Sed nunquid sic satiabitur? Factus episcopus, archiepiscopus esse desiderat. Quo forte adepto, rursum nescio quid altius somnians, laboriosis itineribus et sumptuosis familiaritatibus Romanum statuit frequentare palatium, quaestuosas sibi quasdam exinde comparans amicitias. Si lucri spiritualis gratia haec faciunt, laudandus est zelus; sed praesumptio corrigenda. 28. Nonnulli cum ista non possunt, uertunt se ad aliud ambiendi genus, in quo nihilominus aperiunt eam, quam habent, dominandi libidinem. Nam cum praesideant urbibus ualde populosis, et totas, ut ita dicam, patrias propriae dioecesis ambitu circumcludant; occasione inuenta ex quocunque ueteri priuilegio, satagunt ut uicinas sibi subiiciant ciuitates: quatenus duae, quibus duo uix praesules sufficiebant, sub uno redigantur antistite. Rogo, quae haec tam odiosa praesumptio? quis hic tantus ardor dominandi super terram? quae principandi tam effrenis cupiditas? Certe cum primum tractus es ad cathedram, flebas, refugiebas, uim querebaris, multum ad te et omnino supra te esse dicens; miserum clamitans et indignum, qui non esses idoneus tam sancto ministerio, tantis non sufficeres curis. Quid igitur nunc uerecunda depulsa formidine, sponte ambis ad ampliora; imo irreuerenti audacia, propriis non contentus, inuadis aliena? Cur hoc? Forte ut plures populos salues? Sed in alienam messem, tuam mittere falcem, iniuriosum est. Ut tuae praestes Ecclesiae? Sed Ecclesiarum Sponso non placet tale unius incrementum, quod sit detrimentum alterius. Crudelis ambitio, et incredibilis, si fidem oculi non adstruerent! Vix tenent manus, quin illud ad litteram impleant quod legitur in propheta: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminos suos. 29. Ubi est illa terrifica comminatio, Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis? Nunquid in his duntaxat exiguis Vae istud metuendum est, non autem cum urbes urbibus, aut prouinciae prouinciis continuantur? Imo etiam respondeant, si uolunt, se imitari Dominum Christum, facientes et ipsi utraque unum, adducentes et ipsi ex diuersis pascuis greges, ut fiat unus pastor, et unum ouile. Huius rei gratia non pigritantur crebro terere limina apostolorum, inuenturi et ibi (quod magis dolendum est) qui suae faueant improbae uoluntati: non quod ualde Romani curent, quo fine res terminentur; sed, quia ualde diligunt munera, sequuntur retributiones. Nude nuda loquor, nec retego uerenda, sed inuerecunda confuto. Utinam priuatim et in cameris haec fierint! utinam soli uideremus et audiremus! utinam nec [al. uel] loquentibus crederetur! utinam nobis reliquerint moderni Noe, unde a nobis possent aliquatenus operiri! Nunc uero cernente orbe mundi fabulam, soli tacebimus? Caput meum undique conquassatum est, et ego sanguine circumquaque ebulliente putauerim esse tegendum? Quidquid apposuero, cruentabitur; et maior erit confusio uoluisse celare, cum celari nequiuerit. [8] CAPUT VIII. Humilitatem et modestiam episcopo commendat. 30. Bona humilitas, quae et in praesentiarum ab huiusmodi mordacibus curis mentem facit esse quietam, et a minacibus poenis in futuro securam reddit conscientiam. Haec uestros, pater, animos ab horum omnium pestifera aemulatione compescat. Audite potius Prophetam, taliter a talibus dehortantem: Noli, inquit, aemulari in malignantibus, neque zelaueris facientes iniquitatem. Aemulari magis oportet Apostolum non gloriantem in immensum, nec se ultra se extendentem: nec audentem se, ut ipse fatetur, comparare quibusdam qui se ipsos commendant, sed se sibi comparantem, et metientem secundum mensuram regulae, quam mensus est ei Deus. Audiendo etiam ex ore eius, Nolite fraudare inuicem, propriis placebit esse contentum. Qui et prouocans ad humilitatem, suum illud archiepiscopo non cunctabitur salubriter intimare: Noli altum sapere, sed time. In alto posito non altum sapere difficile est et omnino inusitatum: sed, quanto inusitatius, tanto gloriosius. Timor de adepta iam altitudine taedere magis quam placere faciet altiora. Non uos ergo felicem, quia praeestis: sed si non prodestis, infelicem putate. 31. Ut autem secure praeesse possitis, subesse et uos, si cui debetis, non dedignemini. Dedignatio quippe subiectionis, praelationis reddit indignum. Sapientis est consilium: Quanto maior es, tanto humilia te in omnibus. Sapientiae uero praeceptum: Qui maior est uestrum, fiat sicut minor. Quod si expedit etiam minoribus esse subiectum, maiorum iugum quomodo licebit contemnere? Videant in uobis potius subditi quod uobis redhibeant. Intelligitis quae dico: cui honorem, honorem. Omnis anima, inquit, potestatibus sublimioribus subdita sit. Si omnis, et uestra. Quis uos excipit ab uniuersitate? Si quis tentat excipere, conatur decipere. Nolite illorum acquiescere consiliis, qui, cum sint christiani, Christi tamen uel sequi facta, uel obsequi dictis opprobrio ducunt. Ipsi sunt qui uobis dicere solent: «Seruate uestrae sedis honorem. Decebat quidem ex uobis, uobis commissam Ecclesiam crescere: nunc uero saltem in illa qua suscepistis maneat dignitate. Et uos enim uestro praedecessore impotentior? Si non crescit per uos, non decrescat per uos.» Haec isti. Christus aliter et iussit, et gessit. Reddite, ait, quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Quod ore locutus est, mox opere implere curauit. Conditor Caesaris, Caesari non cunctatus est reddere censum: exemplum enim dedit uobis, ut et uos ita faciatis. Quando uero Dei sacerdotibus debitam negaret reuerentiam, qui hanc saecularibus quoque potestatibus exhibere curauit? Porro uos, si Caesaris successori, id est regi, sedulus in suis curiis, consiliis, negotiis, exercitibusque adestis; indignum erit uobis cuicunque Christi uicario taliter exhiberi, qualiter ab antiquo inter Ecclesias ordinatum est? Sed quae sunt, inquit Apostolus, a Deo ordinata sunt. Viderint ergo huius ignominiae dissuasores, quale sit Dei ordinationi resistere. Valde ignominiosum seruo, si sit sicut dominus eius: aut discipulo, si sit sicut magister eius. Plurimum se uobis deferre putant, cum uos Christo praeferre conantur, ipso reclamante ac dicente: Non est seruus maior domino suo, neque apostolus eo qui misit eum. Quod non dedignatus est magister et Dominus, talisque et magister et dominus, indignum sibi iudicabit seruus bonus, deuotusque discipulus? 32. Quam pulchre locutus est beatus ille Centurio, cuius fidei nulla par inuenta est in Israel! Et ego, inquit, homo sum sub potestate, habens sub me milites. Non iactabat potestatem, quam nec solam protulit, nec priorem. Dicturus quippe, habens sub me milites, praemisit: Homo sum sub potestate. Prius se agnouit hominem, quam potentem. Agnouit, inquam, se hominem homo gentilis, ut in se iam impleri ostenderet, quod longe ante dixerat Dauid: Sciant gentes quoniam homines sunt. Homo, inquit, sum, et sub potestate. Iam quidquid subinferas, suspectam non habemus iactantiam. Praemissa siquidem est humilitas, ne altitudo praecipitet. Nec enim locum inuenit arrogantia, ubi tam clarum humilitatis insigne praecesserit. Agnoscis infirmitatem, confiteris subiectionem: iam et te sub te habere milites profitere securus. Reuera quia non confusus est de subiectione, iure ex praelatione meruit honorari. Non erubuit super se potestatem, et ideo dignus qui haberet et sub se milites. Ex abundantia cordis os loquebatur: et iuxta quod intus ordinatas habuit affectiones, foris quoque uerba decenter composuit. Dedit prius honorem praepositis, ut iam a subditis iuste reciperet: sciens se a superioribus accipere, quod impenderet inferioribus, et quia melius propriae subiectionis disceret experimento sua ipse moderari imperia. Forte non ignorabat, quod subiecto sibi homini Deus omnia subiecerit sub pedibus eius; offendenti se infensa reddiderit; et is, quem humilem constituerat super opera manuum suarum, superbiae merito comparatus iumentis insipientibus, et similis factus sit illis. Nouerat et fortassis, quod humanus spiritus, subditus conditori subiectam sibi possederit carnem: rebellis rebellem inuenerit: factusque transgressor legis superioris, sentire coeperit aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati. [9] CAPUT IX. Abbates exemptionibus praepostere studentes arguuntur. 33. Miror quosdam in nostro Ordine monasteriorum abbates hanc humilitatis regulam odiosa contentione infringere, et sub humili (quod peius est) habitu et tonsura tam superbe sapere, ut cum ne unum quidem uerbulum de suis imperiis subditos praetergredi patiantur, ipsi propriis obedire contemnant episcopis. Spoliant ecclesias, ut emancipentur ; redimunt se, ne obediant. Non ita Christus. Ille siquidem dedit uitam, ne perderet obedientiam: qua isti ut careant, totum fere suum suorumque uictum expendunt. Quid hoc est praesumptionis, o monachi? Neque enim quia praelati monachis, ideo non monachi. Nempe monachum facit professio, praelatum necessitas. Ut autem non praeiudicet necessitas professioni, accedat, non succedat praelatio monachatui. Alioquin quomodo illud implebitur: Principem te constituerunt? esto inter illos tanquam unus ex illis? Quomodo tanquam unus ex illis, manens inter humiles superbus, inter subditos rebellis, immitis inter mansuetos? Ut te putemus tanquam unum ex illis, uideamus tam exhibere paratum, quam exigere obedientiam: uideamus tam libenter praepositis obtemperare subiectum, quam imperare subiectis. Quod si semper uis obedientes habere, et nunquam esse, probas te non esse tanquam unum ex illis, dum unus esse renuis ex obedientibus: a quibus dum te superbiendo segregas, quorum aggregeris consortio patenter aduertimus: et si tu uel impudenter contemnis, uel imprudenter dissimulas, reputari profecto inter illos te noueris, de quibus scriptum est: Alligant onera grauia et importabilia, et imponunt humeris hominum, digito autem suo nolunt ea mouere. Quorum ergo tibi indignius consortium iudicas, delicatorum magistrorum, quos Veritas increpat, an obedientium monachorum, quos amicos suos commemorat? Ait siquidem: Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio uobis). Vides igitur quale est iubere quod ipse non feceris; aut nolle facere, quod docueris. 34. Deinde ut taceam illud de Regula, ubi a sancto Benedicto tibi praecipitur, ut quae doces discipulis esse contraria, in tuis factis indices non agenda; ut item praetermittam, quod aperte definit tertium humilitatis esse gradum, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat maiori; in regula Veritatis attende quos legitur: Qui soluerit, inquit, unum de his minimis meis mandatis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno coelorum. Proinde tu docens et renuens obedire, non minimum, sed maximum Christi mandatum et docere, et soluere conuinceris. Itaque doctor et solutor mandati, minimus tu uocandus es in regno coelorum. Si ergo tui putas iniuriam prioratus, minorem summis uideri sacerdotibus, non magis indignum aestimandum est, minimum uocari in regno coelorum? Si multum superbus es, plus minimus, quam minor uocari confundere. Minor quippe uilitas est minorem uideri, quam minimum: longe autem praestantius, solis subdi episcopis, quam uniuersitati. 35. Sed non propter me, inquit, facio, sed quaero ecclesiae libertatem. O libertas omni, ut ita loquar, seruitute seruilior! Patienter ab huiusmodi libertate abstineam, quae me pessimae addicat superbiae seruituti. Plus timeo dentes lupi, quam uirgam pastoris. Certus sum enim ego monachus, et monachorum qualiscunque abbas, si mei quandoque pontificis a propriis ceruicibus excutere iugum tentauero, quod Satanae mox tyrannidi me ipsum subiicio. Aduertens nimirum cruenta illa bestia, quae circuit quaerens quem deuoret, elongatam custodiam; heu! statim insilit in praesumptorem. Merito enim non cunctatur praesidere superbo, qui se iure regem gloriatur super omnes filios superbiae. Quis dabit mihi centum in mei custodiam deputari pastores? Quanto plures sentio mei curam gerere, tanto securior exeo in pascua. Stupenda insania! Animarum non cunctor turbas mihi custodiendas colligere, et unum super propriam grauor habere custodem! Et quidem subiecti me de reddenda pro se ratione sollicitant: qui autem praesunt mihi, ipsi potius, Paulo dicente, peruigilant, tanquam rationem pro me reddituri. Illi etsi honorant, onerant: hi non tam premunt, quam protegunt. Scio me legisse: Iudicium durissimum his qui praesunt; exiguo autem conceditur misericordia. Quid igitur uos, o monachi, sacerdotum grauat auctoritas? Metuitis infestationem? Sed si quid patimini propter iustitiam, beati. Saecularitatem contemnitis? Sed saecularior nemo Pilato, cui Dominus astitit iudicandus. Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi tibi data esset desuper. Iam tunc per se loquebatur et in se experiebatur quod post per apostolos clamauit in Ecclesiis, Non est potestas nisi a Deo et, Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. 36. Ite nunc ergo, resistite Christi Vicario, cum nec suo aduersario Christus restiterit: aut dicite, si audetis, sui Praesulis Deum ordinationem nescire, cum Romani Praesidis potestatem Christus super se quoque fateatur fuisse coelitus ordinatam. Verum aperte indicant quidam horum quid cogitent, dum multo labore ac pretio apostolicis adeptis priuilegiis, per ipsa sibi uindicant insignia pontificalia, utentes et ipsi more pontificum, mitra, annulo, atque sandaliis. Sane si attenditur rerum dignitas, hanc monachi abhorret professio: si ministerium, solis liquet congruere pontificibus. Profecto esse desiderant, quod uideri gestiunt; meritoque nequeunt esse subiecti, quibus iam ipso se comparant desiderio. Quid si et nomen eis conferre priuilegiorum posset auctoritas? quanto putas auro redimerent, ut appellarentur pontifices? Quo ista, o monachi? Ubi timor mentis? ubi rubor frontis? Quis unquam probatorum monachorum tale aliquid aut uerbo docuit, aut reliquit exemplo? Duodecim humilitatis gradus Magister uester edisserit, propriisque distinguit descriptionibus: in quo, quaeso, illorum docetur aut continetur, ut hoc fastu delectari monachus, has quaerere debeat dignitates? 37. Labor, et latebrae, et uoluntaria paupertas, haec sunt monachorum insignia; haec uitam solent nobilitare monasticam. Vestri autem oculi omne sublime uident, uestri pedes omne forum circumeunt, uestrae linguae in omnibus audiuntur conciliis, uestrae manus omne alienum diripiunt patrimonium. Tamen, si ita oportet, ut emancipati a subiectione pontificum, pari cum successoribus apostolorum gloria, pari cathedra, iisdemque solemnium indumentorum insignibus attollamini, cur non et sacros Ordines celebratis, et benedictiones datis in populis? Quam multa moueor dicere aduersus impudentissimam praesumptionem? sed frenat impetum, quod auribus occupatis scribere me recolens, longiori lectione uereor fieri onerosus archiepiscopo: et quia res tam manifesta est, ut multitudo reprehendentium uideatur impudentiam obdurasse. Quod si et haec ipsa cernuntur gratas excedere compendii metas, uobis, o domine, donate, qui me et in hoc propriam prodere coegistis imperitiam, dum morem modumque solemnem in scribendo seruare nescierim.