[87,0] EPISTOLA LXXXVII. AD OGERIUM CANONICUM REGULAREM. Totis uisceribus charitatis amplectendo fratri OGERIO canonico, frater BERNARDUS monachus, sed peccator, digne Deo conuersari usque in finem. [87,1] Si tibi ad tuas litteras tardius uideor rescripsisse, noueris potius opportunitatem nuntii defuisse. Quas enim nunc primum legis, iamdudum crede dictatas: sed, ut dixi, propter latoris inopiam tardaui mittere, quod scribere non tardaui. Legi itaque in tuis litteris, te illam, quam grauiter ferebas, curae pastoralis sarcinam deposuisse, licentia siquidem ab episcopo uix impetrata, imo extorta tua importunitate: et hoc non aliter, nisi ut in eius episcopatu, quocunque alibi manens, ab eius subiectione non recederes. Tu uero cum tibi hoc non placeret, archiepiscopum adiens, et ab ipso tanquam superiori auctoritate securitatem accipiens, ad priorem locum, et ad tuum abbatem reuersus es. Ubi qualiter post haec uiuere debeas, a me doceri flagitas, egregio utique doctore et magistro incomparabili, qui cum coepero docere quod nescio, uel tunc incipiet sciri quam nihil scio. Itane lanam quaerit ouis a capra, aquam molendinum a furno, uerbum sapiens a stulto? Praeterea per totam seriem litterarum attollens me supra me, multum de me laudabilia intermisces: quorum quia ipse mihi conscius non sum; et tuae haec beneuolentiae adscribo, et ignosco ignorantiae. Tu enim uides in facie, Deus autem in corde: sub cuius tremendo aspectu si sollicite me circumspicio, certum est quod eo ipse mihi notior sum quam tibi, quo propinquior. Ideoque magis credo mihi de me uidenti me, quam tibi opinanti de me quod non uides in me. Quod si quid forte a me audisti quod posset prodesse tibi, gratias Deo age, in cuius manu sumus nos et sermones nostri. [87,2] Satisfacis etiam mihi pro eo, quod consilium meum non tenueris, confortantis te et monentis animo non frangi, pusillanimitate non uinci, sed portare patienter onus impositum, quod semel susceptum deponere non licebat: de qua re ipse mihi, sicut postulas, satisfacio pro te. Agnoscens siquidem sapientiae meae siccitatem, imo insipientiae meae semper suspectam habens temeritatem; cum non fit quod fieri laudo, nec audeo, nec debeo indignari, desiderans quemque consultius agere, quam a me acceperit. Quoties uero mea sententia eligitur ac tenetur, graui, fateor, onere me premi sentio, rei finem semper pauidus et nunquam securus exspectans. Videris tu tamen, si consulte meum de hac re consilium mutaueris. Viderint hi quorum saniori, si quorum tamen, super hoc fretus es consilio, an rationabiliter egeris. Viderint, inquam, si liceat Christiano iniunctam sibi dimittere obedientiam ante mortem, cum Christus factus sit obediens Patri usque ad mortem. Etiam, inquis, per licentiam: nam quaesiui eam ab episcopo, et accepi. Bene, licentiam quidem quaesisti, sed quomodo non licebat; ac per hoc non accepisti, sed extorsisti. Extorta autem seu coacta licentia, licentia non est, sed uiolentia. Quod ergo tua importunitate uictus episcopus fecit inuitus, non fuit absoluere, sed abrumpere. [87,3] Congratulor quidem tibi, quod sis exoneratus: sed uereor ne Deus a te, quantum in te est, exhonoratus sit; cuius procul dubio ordinationi resistis, dum promotus ab illo tu te deiicis. Quod si excusans paupertatis praetendis necessitatem; necessitas parit coronam: si difficultatem, si impossibilitatem; omnia possibilia sunt credenti. Sed responde quod uerius est, quia scilicet placuit tibi magis quies tua, quam utilitas aliena. Nec mirum: placet fateor et mihi, quod haec quies placeat tibi, si tamen non nimis. Quodcunque autem bonum ita placet, ut si recte fieri non possit, placeat tamen fieri eo etiam modo quo fas non est, nimis est: ac per hoc iam quia bene non fit, non est bonum. Scriptum est enim: Si recte offers, et non recte diuidis, peccasti. Aut ergo oportuit te gregem dominicum minime seruandum suscipere, aut susceptum nequaquam relinquere, iuxta illud: Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. [87,4] Sed ad quid nitor his ratiocinationibus? Nunquid suadeo tibi redire ad onus regiminis, cum iam non pateat locus recuperationis? aut desperare te intendo, quasi qui te tali ligaueris culpa, quam iam soluere non possis? Absit! sed tantum nolo te illud, tanquam nullum uel paruum malum, negligere; imo semper timere, semper poenitere, semper securum non esse, sicut scriptum est: Beatus homo qui semper est pauidus. Vides certe quem timorem tibi incutere nitor, non qui tibi sit laqueus desperationis, sed qui spem acquirat beatitudinis. Est siquidem timor inutilis, tristis, crudelis, qui ueniam, quia non quaerit, non consequitur. Est et timor pius, humilis, fructuosus, qui cuilibet, quantumlibet peccatori, facile misericordiam promeretur. Talis timor generat, nutrit, et seruat humilitatem, sed mansuetudinem, sed patientiam, sed longanimitatem. Quem non delectet tam inclyta proles? Alterius uero misera soboles est pertinacia, immoderata tristitia, rancor, horror, contemptus et desperatio. Non hoc ergo qui desperationem, sed illo qui generat spem, timens ne non timeres, uel parum timeres, tuam tibi culpam sic rememorandam esse putaui. [87,5] Est etiam adhuc, quod magis timeo tibi, ne forte, sicut de quibusdam scriptum est, quod laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; tu quoque deceptus, non solum hoc putes culpam non esse, sed insuper (quod absit) in corde tuo glorieris, te magnum aliquid, et quod a paucis solet fieri, fecisse: dum qui emancipatus etiam aliis praeeras, contemnens praelationem rursus subdi praelato malueris. Falsa humilitas, ueram inducens superbiam in cor talia cogitantis. Quid namque superbius, quam spontaneae et tanquam liberae ascribere uoluntati, quod uel cogit necessitatis uis, uel pusillanimitatis infirmitas? Quod si nec labore uictus, nec necessitate compulsus, sed uolens hoc fecisti; nihil hoc quoque superbius. Dei quippe consilio tuum praetulisti, magis eligens tibi quiescere, quam eius operi deseruire, ad quod te ipse assumpserat. Si ergo unde Deum contempsisti, inde ad maiorem eius gloriaris contemptum, non est bona gloriatio tua. Sed caue gloriationem, tolle et securitatem: quatenus utiliter semper sollicitus sis, semper humiliter pauidus, non illo scilicet timore, qui, sicut iam dixi, prouocat iram, sed illo qui mitigat. [87,6] Qui horribilis timor si quando terrendo tuum pulsauerit animum, tacite suggerens tuum obsequium Deo esse non posse acceptum, et quod tua sit infructuosa poenitentia, quia uidelicet unde Deus a te offensus est, per te emendari non potest: ne ad momentum quidem recipias, sed fidenter responde et dic, Male quidem egi, sed factum est, et iam non potest non fieri. Quis scit si hoc mihi Deus expedire prouiderit, et de malo meo ipse qui bonus est, bonum mihi operari uoluerit? Malum ergo puniat quod ego feci, bonum autem maneat quod ipse prouidit. Nostris quippe inordinatis seu uoluntatibus, seu actionibus nouit bonitas Dei uti, semper quidem recte in sui ordinis pulchritudinem; saepe etiam pie in nostram utilitatem. O clementissima circa filios Adam diuinae pietatis recordatio! quae sua non desinit largiri beneficia, non solum ubi nullum inuenit meritum, sed plerumque etiam ubi totum uidet contrarium. Sed ad te redeamus. Secundum ergo duos timores qui supra distincti sunt, uolo te timere, et non timere; praesumere, et non praesumere. Timere, ut poeniteas; non timere, ut praesumas: porro praesumere, ne diffidas; non praesumere, ne torpescas. [87,7] Agnosce, frater, quantum de te confisus sum, qui te tam acriter increpare; tuum factum, nec mihi satis probatum, tam audacter diiudicare non dubitauerim, cum id forsitan rationabilius a te actum fuerit, quam mihi hucusque notum sit. Neque enim tu in tuis litteris fortasse rationes omnes illas, quibus excusari posset hoc factum, ponere uoluisti, uel propter tuam humilitatem, uel propter litterarum breuitatem. De re ergo quam plene non noui, suspensam relinquens sententiam, unum quod fecisti irretractabiliter laudo, quod uidelicet deposito iugo regiminis, sine iugo tamen esse noluisti: sed amicam repetens disciplinam, de magistro fieri denuo discipulus non erubuisti. Nam cum pastorali uinculo solutus posses tui remanere iuris: siquidem promotio abbatis, emancipatio filii est: tu tamen hac potestate tui non utens, sicut aliis dominari renueras, sic tibi quoque praeesse timuisti: quique ut magister esses aliorum, minus te iudicabas idoneum; nec te quidem tibi credens, tuus fieri discipulus contempsisti. Et merito: quia qui se sibi magistrum constituit, stulto se discipulum subdit . Et quidem quid alii de se sentiant, ignoro: ego de me expertus sum quod dico: et facilius imperare, et securius possum praeesse aliis multis, quam soli mihi. Prudens ergo humilitas humilisque prudentia fuit, quod nequaquam credens ad salutem te posse sufficere tibi, alieno potius arbitrio deinceps uiuere proposuisti. [87,8] Laudo etiam, quod non nouum uel magistrum, uel locum requisisti, sed ad claustrum de quo exieras, et ad patrem sub quo profeceras, familiariter rediisti. Rectius quippe fuit ut domus quae te nutrierat, sed pro fraterna charitate dimiserat, exoccupatum reciperet, quam de eius desolatione aliena gauderet. Quod tamen in hoc episcopi licentiam non habueris, nolo ut negligenter ducas: sed aut per te, aut per mediam personam, quantum in te est, satisfacere non differas. Post haec conuersare simpliciter inter fratres, deuotus Deo, magistro subditus, senioribus obediens, iunioribus contemperans. Angelis placens, uerbo utilis, humilis corde, mansuetus ad omnes. Caue autem, ne, quia olim in honore positus fuisti, etiam nunc te putes prae caeteris honorandum: sed magis humilem omnibus exhibeas, tanquam de caeteris unum. Nec enim dignum est ut inde exigas honorem, unde refugis laborem. [87,9] Potest hinc etiam nasci aliud periculum, ad quod te praemonitum et praemunitum esse uolo. Nam sicut omnes ita mutabiles sumus, ut plerumque quod heri uolebamus, hodie recusemus; et quod hodie nolumus, cras desideremus: sic quandoque diabolo suggerente poterit contingere, ut ex memoria relicti honoris tuum animum pulset cupiditas; ita ut omnia quae uiriliter contempsisti, pueriliter desiderare incipias. Dulcescent animo quae prius amara fuerunt, sublimitas loci, domus cura, rerum dispensatio, obsequia famulorum, libertas tui, potestas in alios; in tantum ut prope reliquisse te poeniteat, quod prius tenere grauabat: cui pessimae tentationi si uel ad horam (quod absit) assensum praebueris, non mediocre damnum incurres tuae conuersationis. [87,10] En tota illius elegantissimi et eloquentissimi doctoris sapientia, a quo doceri de tam longinquo postulasti: en illud exspectatum ac desideratum eulogium, quod audire tantopere studuisti: haec summa nostrae eruditionis. An adhuc aliquid magnum exspectas? totum audisti. Quid amplius requiris? exhaustus est fons, et tu quaeris aquam in sicco? Exemplo illius euangelicae uiduae, de paupertate mea totum quod habui, misi. Quid uerecundaris? quid uultum dimittis? Tu me coegisti. Sermonem quaesisti; sermonem habes. Sermonem, inquam, habes iam satis longum, sed mutum; uerbis plenum, sensibus uacuum: non quo, ut petieras, in corde tua charitas ordinetur, sed quo mea inscitia publicetur. Nam unde iam poterit excusari? Possem forsitan dicere, quod febre tertiana laborans, quod pro officio meo curis occupatus haec dictauerim, cum scriptum sit: Sapientiam scribe in otio. Sed haec recte praetenderem, si grande aliquod atque operosum opus aggressus fuissem. Nunc autem in tantillo opusculo, ut occasionibus me non excusem, nihil horum certius praetendere possum, quam, ut saepe iam dixi, scientiae paupertatem. [87,11] Sed habeo nonnullam meae confusionis consolationem. Nam etsi non feci ut petieras, si non misi quod speraueras; agnoscis certe quia uolui. Sufficiet autem uoluntas, ubi deesse uides facultatem explendi. Denique etsi tibi nullam conferat utilitatem, uel mihi proficiet ad humilitatem. Stultus quippe dum non loquitur, sapiens putatur : nam quod non loquitur, non sensus inopia, sed humilitatis esse custodia creditur. Ego itaque si adhuc siluissem, sapiens dicerer, sed non essem. Nunc autem alii insipientem me ridebunt, alii subsannabunt idiotam, alii praesumptori indignabuntur. Putasne parum hoc mihi conferat religionis emolumentum, cum humilitas, ad quam utique ducit humiliatio, totius sit spiritualis fabricae fundamentum? Siquidem humiliatio uia est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Si uirtutem appetis humilitatis, uiam non refugias humiliationis. Nam si non pateris humiliari, non poteris ad humilitatem prouehi. Prodest itaque mihi meam insipientiam sciri, et a scientibus iure confundi, cui saepe contigit a nescientibus iniuste laudari. Terret me Apostolus, qui et ipse territus dicit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod uidet in me, aut audit aliquid ex me. Quam pulchre dixit, parco. Non parcit sibi arrogans, non parcit sibi superbus, non cupidus uanae gloriae, et iactator actuum suorum, qui uel sibi arrogat quod est, uel mentitur de se quod non est. Solus qui uere humilis est, parcit animae suae: qui ne putetur, quod non est, semper quantum in se est, uult nesciri quod est. [87,12] Grande reuera periculum, audire quemquam de se supra quam sentit in se. Quis dabit mihi apud homines tantum de ueris digne humiliari, quantum uel de falsis datum est indigne exaltari? Illam mihi uocem propheticam iure assumerem: Exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus ; et illud: Ludam, et uilior fiam. Ludam scilicet ut illudar. Bonus ludus, quo Michol irascitur, et Deus delectatur. Bonus ludus, qui hominibus quidem ridiculum, sed Angelis pulcherrimum spectaculum praebet. Bonus, inquam, ludus, quo efficimur opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Nam reuera quid aliud saecularibus quam ludere uidemur, cum, quod ipsi appetunt in hoc saeculo, nos per contrarium fugimus; et quod ipsi fugiunt, nos appetimus? More scilicet ioculatorum et saltatorum, qui capite misso deorsum, pedibusque sursum erectis, praeter humanum usum stant manibus uel incedunt, et sic in se omnium oculos defigunt. Non est hic ludus puerilis, non est de theatro, qui femineis foedisque anfractibus prouocet libidinem, actus sordidos repraesentet: sed est ludus iucundus, honestus, grauis, spectabilis, qui coelestium spectatorum delectare possit aspectus. Hoc casto et religioso ludo ludebat qui dicebat: Spectaculum facti sumus Angelis et hominibus. Hoc ludo et nos interim ludamus, ut illudamur, confundamur, humiliemur, donec ueniat qui potentes deponit, et exaltat humiles; qui nos laetificet, glorificet, in aeternum exaltet.