[78,0] EPISTOLA LXXVIII. AD SUGERIUM ABBATEM SANCTI DIONYSII. [78,1] Exiit sermo bonus in terram nostram, in bonum sine dubio bonis cooperaturus, ad quoscumque peruenerit. Enim uero audientes omnes qui timent Deum, quanta fecit animae tuae, gaudent et stupent super tanta et tam subita mutatione dexterae Excelsi. Ubique in Domino laudatur anima tua, audiunt mansueti et laetantur; et mirantur etiam qui te non nouerunt, sed tantum audiunt qualis de quali factus es, atque in te Deum glorificant. Auget uero gaudium et miraculum pariter, quod salutis consilium, coelitus infusum tibi, protinus tuis refundere, atque ita implere sategisti quod legitur: Qui audit, dicat: Veni; et illud: Quod dico uobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Sic strenuus in bello miles, imo sic pius ac fortis militum dux, ubi suos forte conspexerit in fugam uersos, iamque hostili passim gladio trucidari, etsi se uel solum uideat euadere posse, libet tamen mori magis cum illis, sine quibus uiuere pudet. Proinde stat in praelio, fortiter dimicat, et inter cruentos gladios per medias acies hac illacque discurrens, uoce et ense terret quantum ualet aduersarios, animat suos. Ubi acrius insistere hostem, sociisque grauius comperit imminere periculum, ibi adest. Occurrit ferienti, pereunti succurrit, eo quippe mori paratus pro singulis, quo desperatus de uniuersis. At uero, dum paulisper retentare et retardare nititur insequentes, suos uero quos ualet, erigit corruentes, reuocat fugientes; fit plerumque ut in manu forti tam gratam quam inopinatam obtineat salutem suis, hostibus confusionem. Fugant tandem quos fugiebant, superant quos pene sustinebant uictores; et qui prius periclitabantur de uita, postmodum exsultant de uictoria. [78,2] Sed quid nos tam religiosum, tam forte factum saecularibus comparamus, quasi exempla nobis de ipsa desint de religione? An non liquido certus erat Deo pollicente Moyses, si quidem perisset populus cui praeerat, se non solum pariter periturum non esse, sed insuper et missum iri in gentem magnam? Et tamen quo affectu, quo studio, quibus pietatis uisceribus irritantibus subuenit, obuiat irascenti? Denique et se obiiciens pro delinquentibus ait: Si dimittis, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti. Fidelis aduocatus, qui, quoniam non quaerit quae sua sunt, facile obtinet omne quod quaerit. Plane benignus, qui tanquam caput unitum membris, genti suae firma charitate cohaerens, aut illam saluabit secum, aut non potest nisi idem cum illis subire periculum. Ieremias quoque uinctus et ipse inseparabiliter suis, sed affectu compassionis, non contentionis assensu, prae communi exsilio et seruitute contempsit natale solum ac propriam libertatem. Quippe cui caeteris migrantibus libere manere in patria liberum fuit; sed maluit captiuus adduci cum populo, cui se fore et in ipsa captiuitate nouerat necessarium. Paulus eodem procul dubio spiritu optans anathema esse ab ipso etiam Christo pro fratribus, proprio experitur affectu quam uera sit illa sententia: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Videtis quorum uos imitatores probaueritis? Sed addo adhuc (quem pene praetermiseram) et sanctum Dauid, qui, cernens dolensque populi stragem, angelo percutienti festinus occurrit, et in se potius domumque patris sui diuinam transferri flagitat ultionem. [78,3] Quis hanc tibi perfectionem proponebat? Ego tanta fateor audire de te, etsi desiderabam, non tamen sperabam. Quis nempe te crederet saltu, ut ita dicam, repentino summa occupare uirtutum, sublimia meritorum attingere? Sed absit ut pro nostrae fidei speiue angustiis immensa Dei pietas aestimetur, qui quod uult, in quo uult operatur, accelerans opus, et alleuans onus! Quid enim? tua certe, non et tuorum errata, sanctorum carpebat zelus; tuis, non ipsorum excessibus succensebant, solamque in personam tuam, non etiam in abbatiam fraternum susurrium immurmurabat. Solum denique te in causam uocauerant. Tu te corrigeres, et nil residuum quod pateret calumniae. Te, inquam, mutato, mox omnis tumultus concideret, quiesceret strepitus. Solumque ac totum erat quod nos mouebat, tuus ille scilicet habitus et apparatus cum procederes, quod paulo insolentior appareret . Denique deponeres fastum, habitumque mutares, et facile omnium quiescere poterat indignatio. Caeterum tu et fecisti satis causantibus, et adiecisti quod merito collaudemus. Quid enim iam in humanis operibus iure laudabitur, si hoc summa admiratione et laude dignissimum non habetur? Quanquam non humanum, sed diuinum profecto sit opus, tantorum simul et tam repentina immutatio. In coelestibus magnum suscitat gaudium unius peccatoris conuersio; quid totius congregationis? quid et istius? [78,4] Locus quippe ab antiquo nobilis, et regiae dignitatis exstiterat; palatii causis regumque exercitibus deseruire solebat. Sine cunctatione et fraude, sua Caesari reddebantur; sed non etiam Deo quae Dei sunt persoluebantur aeque fideliter. Quod audiuimus, non quod uidimus, loquimur: claustrum ipsum monasterii frequenter, ut alunt, stipari militibus, urgeri negotiis, iurgiis personare, patere interdum et feminis. Quid inter haec coeleste, quid diuinum, quid spirituale poterat cogitari? Nunc uero uacatur inibi Deo, studetur continentiae, disciplinae inuigilatur, lectionibus sanctis intenditur. Iuge quippe silentium, et ab omni strepitu saecularium perpetua quies cogit coelestia meditari. Porro continentiae labor et rigor disciplinae psalmorum hymnorumque dulcedine reuelantur. Pudor de praeteritis nouae conuersationis temperat austeritatem. Is autem qui in praesenti per patientiam capitur bonae conscientiae fructus, futurorum quoque bonorum operatur desiderium, quod non frustrabitur, et spem, quae non confundit. Venturi timor iudicii pio cedit fraternae charitatis exercitio; charitas quippe foras mittit timorem. Taedium et acediam procul pellit sanctarum uarietas obseruationum. Et haec reteximus ad laudem et gloriam Dei, tanquam omnium auctoris; non tamen sine uestra, tanquam ipsius coadiutoris in omnibus. Potuit quidem ea ipse agere sine uobis; sed maluit uos operum habere consortem, ut haberet et gloriae. Increpabat Saluator quosdam, quod orationis domum speluncam latronum facerent. Habebit ergo sine dubio commendatum, qui e regione operam dedit uindicare sanctum a canibus, a porcis margaritam; cuius studio et industria Vulcani officina studiis uidetur mancipata coelestibus, imo sua Deo habitatio reddita; et, in id potius quod ante fuit, ex synagoga Satanae restituta. [78,5] Sane non ad confusionem cuiuspiam siue im properium praeterita mala reteximus, sed ut, ex comparatione ueterum, nouitatis decus grauius uenustiusque appareat, quia tunc recentia iucundius bona clarescunt, cum fuerint malis comparata prioribus. Similia ex similibus innotescunt, sed ex contrariis contraria aut placent amplius, aut displicent. Iunge nigra candidis, et mutua collatione in proprio quoque colore distinctius enitescunt. Sic foeda admota pulchris, pulchriora reddunt, magis foeda redduntur. Ne qua tamen offensionis uel confusionis subrepat occasio, replicamus et nos uobis illud Apostoli: Et hoc quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis. Iam nullus saecularibus in domum Dei patet aditus, nullus ad sancta curiosis accessus. Nulla iam cum otiosis confabulatio permiscetur, solitus puerorum aut puellarum strepitus non auditur. Solis pueris Christi, de quibus dicitur, Ecce ego et pueri mei mecum, locus sanctus peruius et expositus, diuinis tantum laudibus ac sacris soluendis uotis, debita sollicitudine et reuerentia custoditur. Quam laeta martyres aure, quorum permaxima locum ipsum turba nobilitat, horum clamores puerorum strepitusque 80 percipiunt! quibus et uicissim non minori utique suae affectionis clamore respondent: Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini; et rursum, Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite. [78,6] Dum manibus pectora, genubus pauimenta tunduntur, uotis et deuotis precibus altaria cumulantur, sordent genae lacrymis, gemitibus atque suspiriis mugiunt diuersoria, et pro forensibus causis, canticis spiritualibus sacra tecta resultant, nil supernis ciuibus magis spectare libet, nil Regi summo iucundius exibetur. Quid enim aliud est quod ait: Sacrificium laudis honorificabit me? O si quis haberet oculos apertos, quos orando propheta puero reuelauit! uideret procul dubio quemadmodum praeueniunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuuencularum tympanistriarum. Videret, inquam, qua cura quoue tripudio intersunt cantantibus, adsunt orantibus, insunt meditantibus, supersunt quiescentibus, ordinantibus et procurantibus praesunt. Agnoscunt nimirum supernae postestates conciues suos, et pro his qui haereditatem capiunt salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt, protegunt, prouidentque omnibus omnes in omnibus. Felicem ego me dixerim qui adhuc uiuam, ista etsi non uidere, quoniam absens sum, certe uel audire. Caeterum uos, fratres, longe feliciores, quibus ea datum est et actitare. Porro super omnes benedictus, quem tanti primatu boni totius auctor boni dignatus est; de qua merito praerogatiua tibi praecipue, charissime, congratulamur, per quem utique totum est quod miramur. [78,7] Grauaris forsitan laudibus nostris: sed non oportet. Nil quippe simile habet quod loquimur, illorum blanditiis qui dicunt bonum malum, et malum bonum, atque ita quemcumque beatificant, in errorem inducunt. Blanda, sed periculosa laus, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. Noster qualiscumque fauor de charitate procedit, et ueritatis limitem, prout sapimus, non excedit. Securus gloriatur qui in Domino gloriatur, hoc est in ueritate. Nos non malum bonum, sed malum diximus quod malum erat. Verum si malis audacter, cum uidimus, oblatrauimus, nunc, cum ad bona uentum est, silere debemus, et non magis testimonium perhibere bono? Alioquin corrosores fuisse conuicimur, non correctores, et mordere quam emendare maluimus, si bonis obmutescimus, qui in tantum reclamauimus malis. Iustus corripit in misericordia, peccator adulatur in impietate: ille, ut curet; iste, ut occultet quod erat curandum. Nihil tibi apud eos qui timentes Dominum glorificant, suspicandum est de oleo peccatoris, quo tuum quondam caput impinguare solebant. Laudamus te, quoniam tu facis unde non nos sane adulamur; sed in te Dei munere adimpletur quod psallis: Qui timent te, uidebunt me, et laetabuntur, quia in uerbo tuo supersperaui; et item: Collaudabunt multi sapientiam eius. En tuam quam plures praedicant sapientiam, sed qui priorem detestati sunt insipientiam. [78,8] Volo te talium praeconiis delectari, qui tam timeant palpare uitia, quam detrectare uirtutibus. Veri isti sunt laudatores, qui ita bona laudare soleant, ut lactare in malis non nouerint. Sunt enim ficti laudatores, ueri autem detractores, quos Scriptura commemorat, dicens: Vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de uanitate in idipsum. Hi plane sunt deuitandi, iuxta consilium Sapientis dicentis: Fili, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis. Habent ergo et lac et oleum peccatores, suaue quidem, sed uenenosum, sed mortiferum. Molliti sunt, inquit, sermones eius, hoc est adulatoris, super oleum, et ipsi sunt iacula. Habet oleum et iustus; sed misericordiae, sed sanctificationis, sed laetitiae spiritualis. Habet etiam et uinum, quod animae insolentis infundat uulneribus. Siquidem dolentis, et quem corde uiderit esse contrito, oleo misericordiae consueuit delinire tristitiam. Ubi corripit, uinum infundit; oleum, cum blanditur: et quidem uinum absque odio, oleum sine dolo. Proinde non omnis laus adulatio, sicut nec omnis reprehensio de animi rancore descendit. Beatus qui dicere potest: Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum; quod ubi longe fecisti a te, dignum te probasti oleo et lacte sanctorum. [78,9] Quaerant sibi iam in paruulis Babylonis dulces, sed truces matres, quibus lac mortis emulgeant, quos blandis mulceant fauoribus ac flammis nutriant sempiternis. Nam Ecclesiae alumnus ex uberibus sapientiae, lactis melioris expertus dulcedinem, iam in eo coepit crescere in salutem; iam et ex eo satiatus eructat, dicens: Meliora sunt ubera tua uino, fragrantia unguentis optimis. Et hoc ad matrem. Verum item gustato, ac probato quam suauis est Dominus, ut uere patrem dulcissimum, ait ad ipsum: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Impletum est profecto desiderium nostrum. Olim enim, cum dolens cernerem tanta te auiditate de labiis adulantium, mortis escam, peccati sugere fomitem, optans tibi et gemens, intra me aiebam: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? Sint procul a te iam blandi ac fraudulenti lactatores, qui, cum in faciem te benedicerent, probris omnium atque ludibriis exponebant et eorum praesens Euge orbis tibi fabulam pariebat, imo te fabulam orbi. Si mussitant etiam nunc, dicito illis: Si adhuc uobis placerem, Christi seruus non essem. Quibus in malis placuimus, aeque et in bonis placere non possumus; nisi forte, mutati, prius incipiant et ipsi odisse quod fuimus, et sic demum quod sumus diligere. [78,10] Duae nostris temporibus ortae sunt in Ecclesia nouae et exsecrandae praesumptiones, quarum una (ut pace tua commemorem) tua est illa pristinae conuersationis insolentia. Sed haec auctore Deo emendata est, ipsi ad gloriam, tibi ad coronam, ad gaudium nobis, omnibus ad exemplum. Potest etiam facere Deus ut citius et super altera consolemur. Quam sane odiosam admodum nouitatem et uereor proferre in medium, et praetermittere grauor. Urget quippe linguam in uerba dolor, sed timor ligat. Timor duntaxat ne quem offendam, si palam fecero quod me mouet, quoniam ueritas nonnunquam odium parit. Verumtatem de huiusmodi odio, ipsam, quae parit illud, ita me audio consolantem: Necesse est, ait, ut ueniant scandala. Nec me, ut aestimo, tangit omnino quod sequitur: Vae autem homini illi per quem scandalum uenit. Cum enim carpuntur uitia et inde scandalum oritur, ipse sibi scandali causa est qui fecit quod argui debeat, non ille qui arguit. Denique nec cautior sum in uerbo, nec circumspectior in sensu, illo qui ait: «Melius est ut scandalum oriatur, quam ueritas relinquatur. » Quanquam nescio quid prosit si quod mundus clamat ego tacuero, omniumque passim naribus iniecto fetore solus dissimulo pestem, nec audeo nasum contra pessimum putorem propria munire manu. [78,11] Cuius enim cor non indignatur, cuius uel clam lingua non submurmurat, diaconum contra Euangelium Deo et mammonae pariter ministrantem, sic quippe sublimatum honoribus ecclesiasticis ut nec episcopis inferior uideatur, sic implicatum militaribus officiis ut praeferatur et ducibus? Rogo quid hoc est monstri, ut, cum et clericus et miles simul uideri uelit, neutrum sit? Par satis utrobique abusio, siue quod diaconus mensae regiae deputetur ministerio, siue quod Regis dapifer mysteriis altaris inseruiat. Quis sane non miretur, imo et detestetur, unius esse personae et armatum armatam ducere militiam, et, alba stolaque indutum, in medio ecclesiae pronuntiare Euangelium; tuba indicere bellum militibus, et iussa episcopi populis intimare? Nisi forte (quod intolerabilius est) erubescit Euangelium, de quo Vas electionis admodum gloriatur; et confunditur uideri clericus, magisque honorabile ducit putari se militem; curiam Ecclesiae praefert, Regis mensam altari Christi, et calici Domini calicem daemoniorum. Quod plane credibilius ex eo uidetur, quia, cum honores non paucos, sed quantos nec canones nisi inuiti patiuntur, teneat in Ecclesia, unius tamen, quem et in palatio assecutus est, magis, ut aiunt, gloriatur ex nomine, quam caeterorum quolibet appellari. Cumque sit archidiaconus, decanus, praepositusque in diuersis Ecclesiis nihil horum tamen tam eum quam Regis delectat uocitari dapiferum. O noua et exosa peruersitas! itane plus decet hominis quam Dei famulum nominari? ac terreni, quam coelestis Regis dici officialem, altioris ducitur dignitatis? Qui clero militiam, forum anteponit Ecclesiae; diuinis profecto humana, coelestibus praeferre terrena conuincitur. Ergo pulchrius est uocari dapiferum, quam decanum, quam archidiaconum? Est equidem, sed laico, non clerico; militi, non diacono. [78,12] Mira, sed caeca ambitio, magis imis quam summis delectari; et cui funes ceciderant in praeclaris, insatiabili desiderio amplexari stercora, et pro nihilo habere terram desiderabilem! Confundit penitus ordines, et utroque officio delicate satis abutitur, dum et hinc eum delectat pompa, non militia saecularis, et illinc quaestus, non cultus religionis. In quo quis facile non aduertat quantum sit dedecoris, non minus utique regno quam sacerdotio? Ut enim clericalis constat non esse dignitatis regum stipendiis militare, sic nec regiae maiestatis, rem fortium administrare per clericos. Denique quisnam regum suae unquam militiae clericum praefecit imbellem, et non magis quempiam fortissimum ex militibus? quis item clericorum aliquando aeque sibi non iudicauit indignum, laicae cuiuscumque personae mancipari obsequiis? Ipsum certe quod gestat in capite signum, plus regius decet fastus, quam famulatus; itemque regale fastigium magis armis, quam psalmis innititur. Sane si alteri forte (ut assolet) accessisset quod detrahitur alteri, quo uel regis uidelicet humiliatio clericum amplius sublimasset, aut clerici certe deiectio regio contulisset honori (ut uerbi gratia, si nobilis aliqua mulier uiro nubat plebeio, illa quidem minuitur ex illo, sed ex illa crescit ille); si ita, inquam, uel rex ex clerico, uel clericus ex rege proficeret, malum, quod ex parte fuisset, utcumque forsitan tolerari debuerat. Nunc autem, cum utriuslibet diminutio neutrum prouehat, sed suae potius alterutrum plurimum detrahant dignitatis, quando nec clericum decet regis, ut dictum est, esse uocariue dapiferum, et nihilominus regem, nisi in manu utique fortium, regni gubernacula possidere; mirum ualde quomodo utraque potestas hoc patitur quod uel Ecclesia non abiicit diaconum militarem, uel curia clericum principem non contemnit. [78,13] Et acrius ista et multiplicius inculcare uolueram, ac fortassis debueram, nisi epistolaris breuitas supersedendum indiceret; maximeque quia te offendere ueritus sum, peperci homini, quippe quem tibi aiunt familiaribus iam olim amicitiis esse deuinctum. Sed nollem te habere contra ueritatem amicum. Si tamen persistis, uerum te amicum proba, et da operam quomodo et ipse amicus sit ueritatis. Tunc demum uerae erunt amicitiae, si ueritatis fuerint foederatae consortio. Quod si ille non acquieuerit tibi, tene quod tenes, hostiaeque caudam iunge capiti, ac tunicam, Dei gratia iam polymitam, cura facere et talarem; quoniam coepisse nil proderit, si (quod absit!) non perseuerare contigerit. Et hic sit epistolae finis, ubi tu de fine boni commonitus es.