[77,0] EPISTOLA LXXVII S. BERNARDI ABBATIS AD HUGONEM DE SANCTO VICTORE SEU TRACTATUS, DE BAPTISMO ALIISQUE QUAESTIONIBUS AB IPSO PROPOSITIS. PRAEFATIO. Si tibi uideor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Caeterum id breuius, quam tua forte deposcebat intentio: sed non plane quam mea occupatio sineret. Curaui tamen ne te utcunque lateret quidquid super interrogatis ego sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio, et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere cognoueris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas, et congruas auctoritates, quibus facile id possis. Is ergo, cuius me respondere assertionibus iubes, et nomen taces, tibi nouerit a me super consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum, etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si uerum nos sapimus, ueritas ei contradicit, non nos. Sed enim si non confunditur acquiescere ueritati, et ueritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, seruum Dei tamen non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes. Ideoque non quaerimus pugnas uerborum; nouitates quoque uocum iuxta apostolicam doctrinam euitamus. Patrum tantum opponimus sententias, ac uerba proferimus, et non nostra: nec enim sapientiores sumus quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui uult quantum uult, dummodo nos patiatur in Scripturarum sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. [77,1] CAPUT PRIMUM. Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, «Nisi quis renatus,» 1. Scribis itaque quemdam asserere nescio quem (nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum, ex eo neminem absque eodem percepto actualiter uisibili sacramento, uel eius uice martyrio, ullatenus potuisse saluari; sed etsi forte illud quispiam cum uera fide et contritione cordis expeteret, sed praeuentus mortis articulo assequi quod cuperet non ualeret, tamen omnino damnari. Ubi primo de temporis quidem praefixione durum nimis austerumque uidetur, ut uidelicet uerbum adhuc absconditum palam iam noceat, et ante iudex feriat quam minetur; quodque interim in tenebris loquitur et in aure Saluator, nondum quidem saluet, quia nondum apparet, et iam mundum impleat condemnatis. Itane ergo uerbum salutis et praeceptum uitae non prius uitam restituere ualuit, quam mortem inflixerit; idque eo innocentibus, quo et ne scientibus adhuc uoluntatem Domini sui? Num gentem ignorantem et iustam (ut cum etnicho loquamur) debuit interficere Deus? Quis ita sapiat? Non equidem uitae concordat Auctori, morte nimirum, quam exterminare uenerat, uti mox in initio uiarum suarum ad praeiudicium saeculi, coeleste adhuc recentissimum ignorantis edictum. Nefas est profecto sentire de omnium largitore bonorum, quod tam malum principium dederit adueniens Minime prorsus id ego cuipiam de Christo assenserim, quod magis ab Antichristo merito formidatur, quia uidelicet et ipse parauerit sagittam suam in pharetra, ut sagittaret in obscuro rectos corde. [77,2] 2. Quanti namque interim toto orbe non baptizati moriuntur, profecto ignorantes, quid cum Nicodemo Iesus noctu secretoque confabuletur? Quid ergo? necdum lex promulgatur, et iam praeuaricantes tenentur? Et quomodo, inquit, credent in eum quem non audierunt? quomodo uero audient sine praedicante? quomodo autem praedicabunt nisi mittantur? Necdum iniuncta, necdum uulgata, necdum audita praedicatio est: et iuxta pigri ac nequam serui sententiam tam durus est Dominus, ut necdum sata iam metere uelit, et non sparsa colligere? Absit. Sed audi magis huius rei ueritatem. Qui unus est Magister in coelo et in terra, ei qui magister tantum in Israel erat, familiari priuatoque colloquio tradebat quod traderet; docebat quod doceret, non quod exigeret et ab absentibus, non unde praescriberet et his qui non audierant. Valde quippe iniuste exigitur obeditio, ubi non praecessit auditio. Neque enim tale est hoc, quod et absque promulgatione naturalis lex ignorare non sineret, quale, uerbi gratia, illud est: Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris. Factitium magis quodammodo est, et non naturale mandatum. Quaenam enim natura seu ratio docet, internam aeternamque salutem neminem mortalium posse percipere, cuius corpus foris perfusum uisibili non fuerit elemento? Sacramentum Dei Altissimi est suscipiendum, non discutiendum; uenerandum, non diiudicandum; fide sortitum, non innatum; traditione sancitum, non adinuentum ratione. Porro fidem necesse est ut auditus praecesserit, dicente Apostolo: Ergo fides ex auditu. Quod ergo omnino fieri non poterat si non audiretur, quo pacto, quaeso, exigi debeat et antequam audiretur? Vide autem quomodo huc refugit Apostolus, et de solo auditu conuincit incredulos. Sed dico, inquit, Nunquid non audierunt? ac si dicat: Excusari poterant, si non audissent. Ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. Nunc uero cum in omnem terram exierit sonus praedicantium, et in fines orbis terrae uerba eorum; quia iam dissimulari non ualet auditus, profecto inexcusabilis est et contemptus. [77,3] 3. Multa profecto scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut uerecundia inquirendi. Et quidem huiusmodi ignorantia non habet excusationem. Sed numquid forte tale est hoc, quod inquisitum humano possit addisci magisterio? Homo hominis nonnisi ipso indicante cogitatum intelligit: quanto minus diuinum quis poterit inuestigare consilium, nisi cui ipse uoluerit reuelare? Audi denique ipsum. Si non uenissem, ait, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non dicit simpliciter. Et locutus non fuissem; sed interserens eis, et locutus eis, inquit, non fuissem: ostendens sine dubio non ante censeri inexcusabiles de contemptu, quam ad ipsorum usque notitiam iussio perueniret. Nam si locutus quidem fuisset, sed non eis; inobedientiae culpam ignorantia nihilominus excusaret. Nunc autem, inquit, quoniam locutus sum, et locutus sum eis, excusationem non habent de peccato suo. Unde et aiebat: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil. Non quod suos domesticos multa in occulto priuatimque non docuerit: sed quod tanquam nihilum interim reputaret; et nec poenam, nec praemium ea agere quae in secreto tradebat, iudicaret, donec de medio fierent, et prodirent in lumine. Denique et dicebat: Quod dico uobis in tenebris, dicite in lumine; ut merito uidelicet iam audientibus obedientiae uel meritum adscriberet, uel contemptum, cum in medio proferrentur. Item: Qui uos audit, inquit, me audit; et qui uos spernit, me spernit: ac si diceret, Iudicium meum inter obedientes et contemnentes, non de mea secreta traditione, sed de uestra publica praedicatione pendebit. [77,4] 4. Sed forte aliquis dicat, eos quidem qui non audierunt, etsi non de contemptu iudicari, damnari tamen propter originale peccatum, a quo utique nisi per lauacrum emundari minime potuerunt. At uero quis nesciat et alia praeter Baptismum contra originale peccatum remedia antiquis non defuisse temporibus? Abrahae quidem et semini eius, circumcisionis sacramentum in hoc ipsum diuinitus traditum est. In nationibus uero, quotquot inuenti sunt fideles, adultos quidem fide et sacrificiis credimus expiatos, paruulis autem solam profuisse, imo et suffecisse parentum fidem. Porro hoc ita quidem usque ad Baptismi tempora perdurasse: quo uno substituto, uacasse caetera. [77,5] 5. Quaerimus itaque Baptismi tempus ex quo coeperit. Ex quo, inquit, primum dictum est: Nisi quis renatus fuerit, etc. Tene ergo firmiter dictum hoc ad Nicodemum, utique amicum Iesu, occultum tamen propter metum Iudaeorum; occultumque illud de nocte requisisse colloquium. Quanta autem putas obisse interim (ut de gentibus taceam) millia circumcisorum, cum necdum in lucem prodierit quod de Baptismo tunc in tenebris dicebatur? Quid ergo? damnatos illos omnes dicimus, quia baptizati non sunt? Fit ergo iniuria antiquo illi Dei aeque mandato, si nouo adhuc furtiue quodammodo superueniente, non tamen subueniente, illud ita subito euanuisse putetur, ut prodesse deinceps non ualeret. Et quidem quam longe post puta; publice praedicatum et clamatum super tecta fuisse: Si circumcidamini, Christus uobis non proderit? Quomodo deinde stabit illud, quia a diebus Ioannis Baptistae regnum coelorum uim patitur, si praecipue tunc temporis contigisse constiterit huiuscemodi a regno uiolentam interclusionem, qualis quidem nec ante fuerit, nec post futura sit? Sancito quippe noui mysterii decreto, sed adhuc secreto; quisnam, quaeso, morientibus interim ad regnum patet accessus, dum et uetus iam deficit, quoniam a nouo excluditur: et nouum tamen non subuenit, quoniam, dum nescitur, non percipitur? O infelicissima illa tempora! quae sola a saeculis omni penitas salutis remedio uacua transierunt, dum et circumcisio quae illo usque uiguerat, prodesse ian subripiente Baptismate non auderet: et Baptisma, quoniam adhuc lateret, non succurreret Forsan dormiebat eo tempore Deus, nec fuit interim qui redimeret, neque qui saluum faceret. [77,6] CAPUT II. Baptismi obligationem coepisse primum post sufficientem eius promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere Baptismum fide et uoto susceptum, sicut et martyrium. 6. Satis profecto ex his, quantum reor, apparet, quod damnatio non baptizatorum, et frustratio circumcisorum, et euacuatio sacrificiorum, quae forte contra originale peccatum ritus obseruabat antiquus, generaliter iam tunc minime coeperit, quando Nicodemo clam dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Sed nec quando Apostolis palam iniunctum est, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: sed ex eo tempore tantum cuique coepit antiqua obseruatio non ualere, et non baptizatus quisque noui praecepti reus existere, ex quo praeceptum ipsum inexcusabiliter ad eius potuit peruenire notitiam. Sane paruulis et necdum ratione utentibus, quia sola nocere creditur peccati contagio, non etiam mandati praeuaricatio; tandiu credendum est antiqua ualuisse sacramenta, quandiu palam interdicta non fuisse constiterit. An uero ultra? Penes Deum est, non meum definire. Porro in maiori aetate quisquis post uulgatum ubique Baptismi remedium renuit iam baptizari, generali originalique maculae addit et ex proprio crimen superbiae, duplicem secum portans iustissimae damnationis causam, si sic de corpore exire contigerit. Tamen si ante exitum resipuerit, et uoluerit, et petierit baptizari, sed mortis praeoccupatus articulo forte obtinere nequiuerit; dum non desit fides recta, spes pia, charitas sincera: propitius sit mihi Deus, quia huic ego ob solam aquam, si defuerit, nequaquam omnino possum desperare salutem, nec uacuam credere fidem, nec confundere spem, nec excidere charitatem: tantum si aquam non contemptus, sed sola, ut dixi, prohibeat impossibilitas. Si quis aliter sapit, uiderit unde sibi quod asserit persuaserit: nam me non facile fateor assentire, si non firmior induxerit uel ratio ad intelligendum, uel ad credendum auctoritas. [77,7] 7. Sed miror admodum, si nouus iste nouarum inuentor assertionum, et assertor inuentionum, inuenire in hoc rationem potuerit, quae sanctos Patres latuerit Ambrosium et Augustinum, siue auctoritatem eorumdem auctoritate potiorem. Nam si nescit, uterque idem profecto sensit, quod fatemur sentire et nos. Librum certe Ambrosii de morte Valentiniani legat si non legit; recolat si iam legit; non dissimulet si recolit: et aduertet sine dubio, Sanctum homini non baptizato et mortuo fidenter de sola fide salutem praesumere, et tribuere indubitanter bonae uoluntati, quod defuit facultati. Legat et Augustini de unico Baptismo librum quartum: et se uel agnoscat imprudenter deceptum, uel probet impudenter obstinatum. «Baptismi,» inquit, «uicem aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, beatus Cyprianus, non leue documentum assumit.» Et addit: «Quod etiam atque etiam considerans, inuenio,» inquit, «non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismate deerat posse supplere; sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Et infra: Quantum itaque,» ait, «ualeat etiam sine uisibili sacramento Baptismi quod ait Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est. Sed tunc,» inquit, «impletur inuisibiliter, cum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit.» Et quidem non ignoro retractare ipsum id quod posuerat testimonium de latrone, minusque idoneum ad comprobandam illam sententiam confiteri, eo quod sane incertum sit utrumne fuerit baptizatus. Caeterum sententiam et audacter prosequitur, et multipliciter confirmat; nec uspiam, nisi fallor, retractasse reperies. Item in alio loco Augustinus, cum aliquos praemisisset, quos Scriptura commemorat inuisibiliter quidem, non tamen etiam uisibiliter sanctificatos, tandem infert: «Ex his colligitur,» ait, «inuisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine uisibilibus sacramentis, quae pro temporum diuersitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint.» Et paulo post: «Nec tamen,» inquit, «uisibile sacramentum omnino contemnendum: nam contemptor eius inuisibiliter sanctificari non potest.» Ubi satis euidenter ostendit, fidelem et conuersum ad Dominum, non si nequiuerit, sed si contempserit baptizari, fructu priuari Baptismatis. [77,8] 8. Ab his ergo duabus columnis, Augustinum loquor et Ambrosium, crede mihi, difficile auellor. Cum his, inquam, me aut errare, aut sapere fateor: credens et ipse, sola fide hominem posse saluari, cum desiderio percipiendi sacramentum: si tamen pio adimplendi desiderio mors anticipans, seu alia quaecunque uis inuincibilis obuiarit. Vide etiam ne forte ob hoc Saluator cum diceret: Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit; caute et uigilanter non repetierit, Qui uero baptizatus non fuerit; sed tantum: Qui uero, inquit, non crediderit, condemnabitur: nimirum innuens solam interdum fidem sufficere ad salutem, et sine ipsa sufficere nihil. Quapropter etsi martyrium uicem Baptismi posse implere conceditur, non plane hoc facit poena, sed ipsa fides. Nam absque ipsa quid est martyrium, nisi poena? Quae ergo martyrio praestat, ut absque ulla dubietate pro Baptismate reputetur; ipsa ita infirma et imbecillis per se erit, ut quod dare alteri ualet, sola non ualeat obtinere? Et prorsus sanguinis pro Christo effusio magnae cuiusdam fidei indubitata probatio est, non Deo tamen, sed hominibus. Sed qui si Deus profecto ad probandum quod uult, nullis indiget experimentis, aeque magnam in corde cuiuspiam in pace morientis inspicit fidem, martyrio quidem non interrogatam, martyrio tamen idoneam? Si recordatus fuerit homo, necdum se salutis percepisse mysterium, et dolens poenitensque toto desiderio expetierit, sed assequi mortis celeritate praeoccupatus nequiuerit; damnabit fidelem suum Deus? damnabit, inquam, hominem pro se etiam paratum mori? Paulus dicit: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. Hunc ergo qui in articulo mortis non solum inuocat Dominum Iesum, sed ipsius quoque toto desiderio expetit Sacramentum; dicemus aut non loqui in Spiritu sancto, et falsus erit Apostolus; aut et cum Spiritu sancto damnari? Saluatorem habet habitantem per fidem in corde, et in ore per confessionem; et cum Saluatore damnabitur! Pro certo, cum non aliunde martyrium, nisi ex fidei merito illam obtinuerit praerogatiuam, ut singulariter uice Baptismi secure suscipiatur: non uideo cur non ipsa aeque et sine martyrio apud Deum tantumdem possit, cui et sine martyrii probamento procul dubio innotescit. Pessit sane tantumdem, dixerim, quantum ad salutis spectat obtentum, non autem ad meriti cumulum, quo indubitanter martyrium antecellit. Legimus, Omnis qui odit fratrem suum, homicida est; et item: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam maechatus est in corde suo. Quid planius, quod uoluntas pro facto reputetur, ubi factum excludit necessitas? Nisi forte putetur in malo, quam in bono efficacior inueniri uoluntas apud Deum qui charitas est; et promptior esse ad ulciscendum, quam ad remunerandum misericors et miserator Dominus. Quomodo is qui alieno debito se teneri forte in extremis positus recolit, si desit unde persoluat, sola nihilominus poenitentia et cordis contritione obtinere ueniam creditur, ne iam pro eo damnetur: sic sola fides et mentis ad Deum conuersio, sine effusione sanguinis, et sine perfusione aquae, salutem sine dubio operatur uolenti, sed non ualenti, prohibente mortis articulo, baptizari. Et sicut nulla illi poenitentia remittitur peccatum, si, cum possit, non restituit ablatum: sic et huic nulla proderit fides, si cum possit, non percipit Sacramentum. Quanquam et fidem conuincitur non habere perfectam, si negligit. Vera enim et plena fides uniuersa praecepta complectitur: est autem hoc unum ipsumque praecipuum ex praeceptis. Merito ergo non infidelis, sed plane rebellis atque contemptor reputabitur, quisquis obedire renuerit. Quomodo denique fidelis, qui Dei contemnit Sacramentum? [77,9] 9. Sane infantes, quia hanc, prohibente aetate, non possunt habere fidem, hoc est cordis ad Deum conuersionem; consequenter nec salutem, si absque Baptismi perceptione moriuntur. Non quod uel ipsi, quando baptizantur, fide omnino careant, sine qua impossibile est uel ipsos placere Deo: sed saluantur et ipsi per fidem, non tamen suam, sed alienam. Dignum nempe est et ad Dei spectat benignitatem, ut quibus fidem aetas denegat propriam, gratia prodesse concedat alienam. Nec enim Omnipotentis iustitia propriam putat ab his exigendam fidem, quos nouit propriam nullam habere culpam. Porro aliena opus est fide, cum sine sorde non nascantur aliena: quatenus nec a paruulis alienum sit, quod de omnibus generaliter dicitur, Fide mundans corda eorum. Nec dubium, quod macula contracta ab aliis, aliorum quoque fide ualeat uel debeat emundari. Haec sunt quippe iudicia diuinae iustitiae, in quibus exsultans sanctus Dauid, Memor fui, inquit, iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Hucusque de his. [77,10] CAPUT III. Iustos Veteris Testamenti non tam claram habuisse notitiam futurorum mysteriorum fidei, quam nos habemus praeteritorum. 10. Asserit praeterea, ut dicis, ille quem dicis, omnes antiquos iustos, quotquot uidelicet Christi aduentum praecesserunt, tantam omnino habuisse praescientiam futurorum, quantam nos, qui post sumus, praeteritorum scientiam: ita ut nullus uel simplicium iustorum aliquid prorsus ignoraret ex omnibus, quae modo nobis euangelica pandit historia. Verbi gratia, Verbum incarnatum, partum uirginalem, doctrinam Saluatoris, miracula, crucem, mortem, sepulturam, descensum ad inferos, resurrectionem, et ad coelos ascensionem, sic omnino omnibus illorum temporum iustis, et aperte omnia, et distincte singula fuisse praecognita, quemadmodum suo sunt tempore post exhibita, et modo cognita nobis: adeo ut nec iusti fuerint, nec salui sint, quibus ita clara omnia et perspicua non fuerunt. Et id quidem falsum. [77,11] 11. Verum ad refellendum tu tanta in tua epistola posuisse uideris, ut nil addendum penitus putem; et pene quid addi possit, non inueniam. De homine tamen qui ista loquitur (pace ipsius dico paucis quod sentio), uidetur mihi plus nouitatis curiosus, quam studiosus ueritatis; grauarique de omni re sentire cum aliis, et dicere quod aut solus non dixerit, aut primus. Unde fit ut in his quae sentit uel loquitur, modum omnino tenere aut ignoret, aut dissimulet. Ecce enim et in hac assertione sua, dum pares in scientia facit omnes qui uentura sperabant, iis qui praeterita legunt; Deum profecto aut nimis parcum praedicat, aut nimis largum, oculum discretionis ex nulla parte aperiens. Aut enim numerum electorum illius temporis sub paucitate redigit rarissimorum spiritualium, quos pro suae sanctitatis speciali excellentia insignes illustresque illis temporibus exstitisse, ac singulari munere Spiritus singula, uti uentura erant, praeuidere certissime potuisse Scriptura commemorat; et sic nimis abbreuiat manum Dei, dum praeter paucos illos perfectissimos, neminem eo tempore putat potuisse saluari: aut certe, si et illa tempora multitudinem saluandorum etiam praeter istos habuisse non diffitetur; magnam, sed inauditam diuini muneris largitatem ueteri populo collatam asserit: siquidem omnem illam multitudinem omnia, quae de mysterio nostrae redemptionis superius enumerata sunt, liquido praecognouisse constiterit. Cum enim ex his quidpiam tunc nec scriptum manifeste, nec publice praedicatum fuisse manifestum sit: restat ut fateamur omnia omnibus per Spiritum reuelata fuisse; et sic omnes spirituales, omnes perfectos, omnes exstitisse prophetas, quotquot ab aduentu Domini retro iusti et salui fuerunt. Fuit itaque antiquis temporibus aut perrara salus, aut nimium numerosa perfectio: quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere est. [77,12] 12. Quod si uidetur tolerabilius, imo et Deo dignius iudicatur, replesse potius et ditasse saecula illa multitudine perfectorum, quam saluandorum tanta fuisse paucitate contentum, quatenus et salui non pauci tunc fierent, et omnes nihilominus repleti spiritu prophetico, necdum reuelata mysteria iam tunc penetrarent: si, inquam, hoc recipitur, benedicimus quidem Deum in donis suis; sed quid tempori gratiae reseruatum sit, non uidemus: nisi quod tempus gratiae illud potius iuxta sententiam hanc fuerit appellandum, in quo tot et tantae Dei populo diuitiae spiritus affluebant; ut illud prorsus incredibili felicitate cerneretur impletum, quod Moyses optabat, cum diceret: Quis dabit ut omnes prophetent? Quaeso, quid simile attulit Euangelium? Frustra gloriatur Paulus de primitiis spiritus, quas se putat cum suis coapostolis accepisse; cum nil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Numquid omnes prophetae? Frustra, inquam, gloriatur de Euangelio suo, quia non ab homine, neque per hominem illud acceperit, sed quasi speciali quadam praerogatiua per reuelationem Iesu Christi : cum et ante ipsum per Spiritum sanctum fuerit etiam populis reuelatum. Sed nec apostolus Petrus profecto debuit propheticum illud ad sua tempora retorquere, Effundam de Spiritu meo super filios et filias uestras, et prophetabunt filii uestri et filiae; si abundantior iam praecesserat transactis saeculis effusio Spiritus. Aut certe Propheta, uel potius in Propheta Deus (si uere illa tempora apostolica, cum hoc diceret, intuebatur), non plane, Effundam, sed, Subtraham magis de Spiritu meo dixisse debuerat. Quid enim? si filiis Euangelii omnes ueteres iustos pares facimus in scientia, numquid non et superiores in gratia consequenter fateri necesse est! utpote quos non lectio, sicut nos, aut praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus. [77,13] 13. Esto tamen: toleremus nos nostram iniuriam, et Apostoli quoque suam, ut et ipsis minimi etiam antiquorum iustorum comparentur in scientia, praeferantur in gratia. Sed est sane quod ullo omnino pacto non ferimus, et merito; ut Dominus uidelicet gloriae sentiatur uel falli unquam potuisse, uel fallere uoluisse. Et quidem ipse protestatus est, inter natos mulierum maiorem Ioanne Baptista non surrexisse. Vide autem si non uere falsum fateri cogimur Veritatis hoc testimonium, si tantum tribuamus ueteribus, quantum nec Ioanni uindicare ualemus. Non utique fit iniuria Ioanni, si quid ignorasse creditur aut dicitur, nimirum quod et ipse non diffitetur: sed si quod praeconi Veritatis negamus, contra praeconium Veritatis alteri damus; hoc non tantum iniuria, sed et blasphemia est, et plane contradicere non Ioanni, sed Veritati. Quid ergo? Amicus sponsi dubitat, et quaerit, Tu es qui uenturus es, an alium exspectamus, et nos millibus hominum certitudinem de omnibus nostro mendacio confirmamus. [77,14] 14. Nec ipsos de se ita ueteres sensisse, paucis aduertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob; et nomen meum Adonai non indicaui eis; subaudit, sicut tibi. Ostendit ergo se de Dei notitia plus aliquid praecedentibus patribus accepisse. Dauid quoque super doctores suos et seniores donum sibi intelligentiae audacter praesumit, ita dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est: et rursum, Super senes intellexi. Sed et propheta Daniel, Pertransibunt, ait, plurimi et multiplex erit scientia; ampliorem scilicet rerum notitiam promittens et ipse posteris. Si ergo, ut ait etiam sanctus papa Gregorius, secundum incrementa temporum creuit et scientia spiritualium patrum; et quanto uiciniores aduentui Saluatoris exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperuntv: non est dubium, quin his qui et praesentes fuerunt, multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibitio, atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt, Beati oculi qui uident quae uos uidetis; item: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audiui a Patre meo, nota feci uobis. Multi, inquit, reges et prophetae uoluerunt uidere quae uos uidetis, et non uiderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. Quare? ut uidelicet clarius largiusque perciperent, quod uix tenuiter obscureque praesenserant. Alioquin quid opus erat foris uidere carnem, et carnis audire sermones, si iam intus a Spiritu fuerant perfecte instructi de omnibus? praesertim cum Dominus dicat, Caro non prodest quidquam, spiritus est qui uiuificat. Quod si Prophetae, et qui illustriores uidebantur in illo populo, non omnes omnia liquido aequaliter agnoscere ualuerunt, sed alii plus, alii minus; prout eis Spiritus dabat, diuidens singulis prout uolebat, idque absque praeiudicio suae sanctitatis atque perfectionis: quanto magis simpliciores quique iusti sine detrimento salutis, saluationis tempus, modum et ordinem nescire potuerunt, quae tamen certa spe et fide, uti promissa fuerant, firmissime tenuerunt? [77,15] 15. Quanti hodieque profecto in populo christiano uitae aeternae, saeculique futuri, quod indubitanter credunt et sperant, et ardenter desiderant, formam tamen ac statum ne cogitare quidem uel tenuiter norunt? Ita ergo multi ante Saluatoris aduentum, Deum omnipotentem tenentes et diligentes suae salutis gratuitum promissorem, credentes in promissione fidelem, sperantes certissimum Redemptorem, in hac fide et exspectatione saluati sunt: licet quando, et qualiter, et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent. Denique Beda aperte docet aperta omnia omnibus nequaquam fuisse quae de Christo futura erant, quod tu quoque testimonium in tua epistola posuisti. «Unum,» inquit, «idemque dominicae crucis tropaeum prius Prophetae et Moyses, quam Apostoli nouerant et praedicabant: sed Prophetae hoc aliquoties figuratis uelatisque sermonibus, Apostoli autem Apostolorumque successores patefacta luce Euangelii semper aperte praedicabant: ita ut nunc omnis populus christianus scire et confiteri debeat fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique nouerunt; quamuis omnis populus Dei etiam tunc eiusdem mysteria fidei in legalibus caeremoniis typice portaret.» Multa sunt quae ad haec confirmanda concurrunt: sed modus epistolaris cuncta non patitur, nec opus est. Arbitror enim, ut ante iam dixeram, me quoque non respondente, ea potuisse sufficere quae tua super hoc epistola continet. Sed hoc addidi, ne intactum quid praeterirem ex omnibus quae petisti. [77,16] CAPUT IV. Ostendit dari peccatum per ignorantiam contra assertorem contrariae opinionis. 16. Iam contra tertiam assertionem non multum nobis arbitror laborandum, tum quod manifestam nimis praeferat falsitatem; tum quod ipse eius inuentor, in sua superiori sententia ipsam per se satis impugnet, sibimetipsi contrarius. Cum enim de nocturno illo priuatoque susurrio Domini cum Nicodemo, laqueum nectat publicae damnationis per totum orbem ignorantibus, arbitrans uidelicet neminem ex illa hora potuisse saluari, qui non fuerit baptizatus; nonne aperte peccatum ignorantiae, et peccatum damnabile confitetur? Nisi forte tam proteruus sit, ut Deum homines sine culpa damnare existimet. Verendum tamen, ne si uel breuiter non respondetur stulto iuxta stultitiam suam; putans forte sapientiam, securius spargat seminarium uecordiae in auribus insipientium, et ita iam insipientiae eius non sit numerus. Veritatis proinde testimoniis, paucis et manifestis, manifestum mendacium confutetur. Is forsitan qui asserit non posse peccari per ignorantiam, nunquam pro suis ignorantiis deprecatur, sed potius prophetam irrideat deprecantem et dicentem: Delicta iuuentutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Forsitan et reprehendet Deum exigentem pro peccato ignorantiae satisfactionem. Loquitur enim in Leuitico ad Moysen dicens: Anima si peccauerit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae lege Domini prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, iuxta mensuram aestimationemque peccati; et rursum: Qui orabit pro eo quod nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Dominum. [77,17] 17. Si ignorantia nunquam peccatum est, cur dictum est in Epistola ad Hebraeos, quia in secundo tabernaculo semel in anno solus pontifex intraret, non sine sanguine, quem offerret pro sui et populi ignorantia? Si peccatum ignorantiae nullum est, non ergo peccauit Saulus, quod persecutus est Ecclesiam Dei, quoniam quidem ignorans hoc fecit, manens in incredulitate. Bene itaque faciebat, quod erat blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; quod erat spirans minarum et caedis in discipulos Iesu; et in hoc ipso quippe abundanter aemulator existens paternarum suarum traditionum. Non ergo debuit dicere: Misericordiam consecutus sum; sed, Mercedem recepi; quippe quem ignorantia a peccato reddebat immunem, insuper et aemulatio remunerabilem iudicabat. Si, inquam, ignorantia nunquam peccatur; quid ergo causamur aduersus occisores Apostolorum, quandoquidem non solum malum esse nescierunt interficere illos, sed insuper quoque id faciendo arbitrati sunt obsequium se praestare Deo? Sed et frustra in cruce Saluator pro suis orabat crucifixoribus, quippe nescientibus, ipso teste, quid facerent, et ita nequaquam peccantibus. Neque enim fas est ullatenus suspicari mentitum fuisse Dominum Iesum, aperte perhibentem eos ignorare quid facerent; etsi forte de Apostolo dubitet quis, quod carnem suam aemulans, sicut homo mentiri potuerit, ubi ait: Si enim cognouissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Numquid non ex his satis apparet, in quantis iaceat ignorantiae tenebris, qui ignorat peccari posse interdum per ignorantiam? Sed de his hactenus. [77,18] CAPUT V. Sententiam quamdam suam male acceptam a calumnia uindicat, nempe, Quod Angelos latuerit consilium Incarnationis Dominicae. 18. In fine mihi insinuas, amicabiliter quidem, moueri aliquos super quadam mea sententia, qua dixi cum Euangelium exponerem, consilium Dei nulli, etiam beatorum Angelorum, antequam Virgini reuelatum. Primo quidem inde, ut arbitror, quia non satis iuste mouentur, aduertere possunt quod eamdem sententiam non constanter affirmo, sed cum temperamento, suspendens sub disiunctiua particula: «Vel ideo,» inquam, «dictum est, a Deo.» Siquidem praemissa una causa quae mihi uidebatur, cur Euangelista, cum diceret: Missus est angelus Gabriel, nominatim subiecerit, a Deo; alteram quoque temperate quidem et sub disiunctione subiunxi, quo et mihi non incumberet defendendi necessitas, et lectori daretur eligendi facultas quam e duabus uoluisset. Si igitur una quaelibet illarum stare potest, de altera quid suggillor, quippe qui neutram affirmans, lectoris utramque magis iudicio derelinquo? Quanquam etsi ex sententia dixerim, ignotum usque tunc sanctis Angelis fuisse Dei consilium, non quidem quia per incarnandi Verbi mysterium Dei propositum erat quandoque operari salutem in medio terrae (hoc enim et multis mortalium et praescire donatum est, et praedicere), sed quod potissimum tempus, quemue locum, uel modum, praecipueque quam uirginem, ad implendum propositum suum elegisset Deus; si, inquam, hoc Dei consilium non de opere, sed de tempore, loco, modo, atque persona, etiam sanctos ignorasse Angelos senserim et scripserim; profecto non uideo cur incredibile uideatur. Sane ibi unusquisque in suo sensu securus abundat, ubi aut certae rationi, aut non contemnendae auctoritati quod sentitur non obuiat. [77,19] 19. Quaenam enim me ratio siue auctoritas sentire cogat, etiam tempus illud ab antiquo Angelis innotuisse, de quo Apostolus: Postquam uenit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege? Credibilius magis fortasse uidetur, ut sicut futuri aduentus Domini, ipso teste, diem prorsus ignorant; ita quoque prioris tempus nequaquam praescierint. Quis scit enim, si modo illo spirituali Dei Sapientia de primo aduentu suo et Angelis illud locuta sit, quod Apostolis per os carnis assumptae de secundo legitur respondisse: Non est, inquiens, uestrum nosse tempora uel momenta, quae Pater posuit in sua potestate? Quae me rursum credere compellat necessitas, Angelos iam ante aduertisse ciuitatem Nazareth, quam illo cernerent missum archangelum Virginem salutare, et partum nuntiare diuinum? Siquidem quod praeelecta fuerit Bethlehem natiuitati, Ierusalem passioni; etiam sic aperte praescitum et praedictum est a Prophetis. Quod autem et Nazareth praeuisa similiter est conceptioni, non tamen similiter, ut arbitror, praeuisum fuisse et a Prophetis, euidens aliquod inuenitur de Scripturis testimonium. Nam quod legitur, Quoniam Nazaraeus uocabitur, profecto euangelista, qui hoc de propheta sumit, non tam ad conceptionem, quam ad educationem referri satis euidenter ostendit, quod illo uidelicet ex Aegypto reportatus fuerit, illicque nutritus. Denique Iudaei ad Nicodemum, Scrutare, aiunt, et uide, quoniam propheta a Galilaea non surgit. Et quidem scienti legem loquebantur, et qui magister erat in Israel, nihilque facile ignoraret ex omnibus: et tamen tota fiducia instabant, monstrantes Scripturas non loqui Christum uenire a Galilaea, cuius Nazareth ciuitas esse cognoscitur. Plus sane ad manum fuit eis testimonium de propheta, ex quo Regi locum sciscitanti natiuitatis, incunctanter Bethlehem responderunt. Itaque natus in Bethlehem Christus est, et in Ierusalem passus; et utrumque aperte praedixisse Prophetas manifestum est. Conceptus aeque est et in Nazareth ciuitate Galilaeae: nec tamen uisum est occurrere quidpiam uel Nicodemo, per quod siue Galilaeam, siue Nazareth ad Christi aduentum undecunque pertinere doceret. [77,20] 20. Sic quoque Nathanael, doctus et ipse in lege, Philippo nuntianti Iesum filium Ioseph a Nazareth, mox sub interrogatione admirando respondit: A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse? Nimirum admirans quod a Nazareth Christus nuntiaretur, quod ex nulla penitus Scriptura recoleret. Aut si non interrogando quidem, sed magis affirmando illud respondisse contenditur, memor utique praefati testimonii, quoniam Nazaraeus uocabitur: non tamen perinde, quod in Nazareth conceptus fuerit Iesus, cum agnouisse constabit; cum multae aliae causae occurrere potuissent, cur illud propheta praedixerit. Potuit ergo et de conceptionis loco, ut Prophetas, sic et Angelos diuinum latuisse consilium. [77,21] 21. Modum deinde illum tam incomprehensibilem, quem et Virgo sollicita requisiuit, unde, quaeso, doceri queam Angelis fuisse praecognitum? Mihi uero uidetur, ne ipsi quidem (ut pace eius dixerim) qui nuntiabat: quod et ipse fatetur, si eius uerba diligenter aduertimus. Respondens quippe, Spiritus sanctus superueniet in te; nonne aperte mittit ad magisterium Spiritus sancti, cuius unctione doceatur de omnibus, quorum ipse sibi non praesumit scientiam, et discat experiendo quod audiendo non poterat? Denique subiungit: Et uirtus Altissimi obumbrabit tibi; expressius profecto significans modum secretissimum arcani incomprehensibilis et ineffabilis sacramenti, quo quasi in umbra cum sola, et in sola Virgine, sola Trinitas conceptum fuerat operatura diuinum. Ad hoc quoque inuestigandum mysterium minus se idoneum confitetur magnus ille Ioannes, cum se indignum perhibet soluere corrigiam calceamenti. Sed et ipsam Virginem, rogo, unde probabitur ex nomine, uel ex facie ante cognitam Angelis, quod ipsa uidelicet esset quam Deus elegerit in matrem sibi, excepto duntaxat archangelo, cui et seruanda ab initio tradita fuisse credenda est! Porro autem si diabolus eam nec post conceptionem agnouit, Ioseph utique desponsatione deceptus; credi potest et sanctis Angelis uel ante minime innotuisse, quod ipsa uidelicet esset Dei mater futura. Sane etenim reprobi spiritus, etsi destituti sunt participatione gratiae spiritualis, non tamen uiuacitate industriae naturalis. [77,22] 22. Videsne, in quantis, salua fide et ueritate Scripturarum, diuinum Angeli consilium poterant ignorasse, praesertim ut horum reuelandorum praerogatiua matri Virgini seruaretur? Primum equidem est tempus, secundum locus, tertium modus, quartum electio personae uirginalis. Hoc responde fratribus, qui me reprehendunt quod dixerim ad laudem Virginis, ideo positum esse a Deo, ne cui forte uel beatorum Angelorum suum consilium Deus priusquam Virgini, reuelasse putetur, excepto duntaxat archangelo Gabriele. Suum consilium dixi, non de opere, sed de operis tempore, de loco, de modo, de personae quoque electione. Vale.