[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] CAPUT PRIMUM. 1. Si mihi plenius innotuisset, amantissime Eugeni, priora qualiter acceptaris, secundum hoc uel fidentius in reliquum processissem, uel cautius, aut certe substitissem omnino. Nunc uero quia ob locorum distantiam id minime datur, non mireris si prodit exilior sermo anceps, uerecunde, fateor, ad medium ueniens. Primis itaque considerationis partibus libris prioribus pertractatis, in manibus est de his addere, quae circa te sunt. Et ipsa quidem sub te, sed quod propiora, eo importuniora tibi. Nempe coram posita incuriam non admittunt, non dissimulationem, non obliuionem. Vehementius urgent, turbulentius irruunt: uerendum ne obruant. Circa eiusmodi quam sobria et intenta consideratione opus sit, proprio te experimento edoctum satis non ambigo. Alioquin si non cauta opportunaque interueniat consideratio, occupatio continuabitur, et uexationis non erit modus, et sollicitudinis non erit finis. Non tempus uacuum, non liberum cor: plus laboris, et minus utilitatis. Dico autem, instantia illa tua quotidiana, ab urbe, a curia, a domestica ecclesia tua. Haec, inquam, circa te sunt, clerus et populus tuus, cui specialiter episcoparis, ac per hoc specialis curae teneris debitor. Hi quoque qui tibi quotidie assistunt seniores populi, orbis iudices; et qui item de domo et mensa tua sunt, capellani, cubicularii, ministri quique diuersis deputati officiis in obsequium tui. Hi te familiarius uisitant, frequentius pulsant, molestiusque sollicitant. Hi sunt qui non uerentur suscitare dilectam, et antequam ipsa uelit. [4,2] CAPUT II. 2. Et primo quidem clerum illum ordinatissimum esse decet, ex quo praecipue in omnem Ecclesiam cleri forma processit. Deinde omne quod perperam agitur te praesente, id tibi turpius. Interest gloriae Sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inueniantur prae caeteris oportet expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti; circumspecti ad sese custodiendos in omni castitate. Quid de populo loquar? Populus Romanus est. Nec breuius potui, nec expressius tamen aperire de tuis parochianis quod sentio. Quid tam notum saeculis, quam proteruia et fastusRomanorum? Gens insueta paci, tumultui assueta; gens immitis et intractabilis usque adhuc, subdi nescia, nisi cum non ualet resistere. En plaga: tibi incumbit cura haec, dissimulare non licet. Rides me forsitan, fore incurabilem persuasus. Noli diffidere; curam exegeris, non curationem. Denique audisti: Curam illius habe; et non, Cura, uel, Sana illud. Verum dixit quidam: "Non est in medico semper releuetur ut aeger". At melius propono de tuis tibi. Paulus loquitur: Plus omnibus laboraui. Non ait, Plus omnibus profui, aut, Plus omnibus fructificaui, uerbum insolens religiosissime uitans. Alias autem nouerat homo quem docuit Deus, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet, non secundum prouentum. Et ob hoc in laboribus potius quam in profectibus gloriandum putauit, sicut alibi quoque habes ipsum dicentem: In laboribus plurimis. Ita, quaeso, fac tu quod tuum est: nam Deus quod suum est satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam; et tuas explicuisti partes. Sane incrementum, ubi uoluerit, dabit Deus, non tu. Ubi forte noluerit, tibi deperit nihil, dicente Scriptura: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Securus labor, quem nullus ualet euacuare defectus. Et hoc dixerim absque praeiudicio diuinae potentiae et bonitatis. Scio induratum cor populi huius: sed potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quis scit si reuertatur et ignoscat, conuertat et sanet eos? Sed non est propositi mei dictare Deo quid facere debeat: tibi utinam possim, quae oportet et prout oportet, suadere. 3. At locus dubius, et scrupulosa incidit disputatio. Nam ubi adoriar dicere quod sentio? Video satis quid imminet. Clamabitur insuetum; nam iustum negari non poterit. Ego uero ne insuetum quidem assenserim. Nempe assuetum fuisse scio, ac per hoc in dissuetum potuisse uenire: sed non redire in insuetum. An uero assuetum quis neget, quod constat non modo aliquando factum, sed aliquandiu factitatum? Quid illud sit dicam, et non proderit. Cur? Quia non placebit satrapis, plus maiestati quam ueritati fauentibus. Fuerunt ante te qui se totos ouibus pascendis exponerent, pastoris opere et nomine gloriantes, nihil sibi reputantes indignum, nisi quod saluti ouium obuiare putarent, non quaerentes quae sua sunt, sed impendentes. Impendere curam, impendere substantiam, impendere et se ipsos. Unde unus illorum: Et ego, ait, superimpendar pro animabus uestris. Et tanquam dicerent, Non uenimus ministrari, sed ministrare; ponebant, quoties oportuisset, sine sumptu Euangelium. Unus erat de subditis quaestus, una pompa, unaque uoluptas, si quo modo eos possent parare Domino plebem perfectam. Id omnimodis satagebant, etiam in multa contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate. 4. Ubi nunc, quaeso, consuetudo haec? Subiit dissimilis ualde; longe in aliud mutata sunt studia, et utinam non in peius. Cura tamen et anxietas, et aemulatio, et sollicitudo, fateor, perseuerant. Translata haec, non imminuta. Testimonium uobis perhibeo, quod nec substantiae parcitis, non magis quam ante. Diuersa autem locatio dissimilitudinem facit. Magna abusio! pauci ad os legislatoris, ad manus omnes respiciunt. Non immerito tamen. Omne papale negotium illae agunt. Quem dabis mihi de tota maxima urbe, qui te in Papam receperit, pretio seu spe pretii non interueniente? et tunc potissimum uolunt dominari, cum professi fuerint seruitutem. Fideles se spondent, ut opportunius fidentibus noceant. Ex hoc non erit consilium tibi a quo se arcendos putent, non secretum quo se non ingerant. Si stante pro foribus quoquam illorum, moram uel modicam fecerit ostiarius; ego tunc pro illo esse nolo. Et nunc experire paucis, nouerimne et ego uel aliquatenus mores gentis. Ante omnia sapientes sunt ut faciant mala, bonum autem facere nesciunt. Hi inuisi terrae et coelo: utrique iniecere manus, impii in Deum, temerarii in sancta, seditiosi in inuicem, aemuli in uicinos, inhumani in extraneos: quos neminem amantes amat nemo; et cum timeri affectant ab omnibus, omnes timeant necesse est. Hi sunt qui subesse non sustinent, praeesse non norunt; superioribus infideles, inferioribus importabiles. Hi inuerecundi ad petendum, ad negandum frontosi . Hi importuni ut accipiant, inquieti donec accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerunt linguam suam grandia loqui, cum operentur exigua. Largissimi promissores, et parcissimi exhibitores: blandissimi adulatores, et mordacissimi detractores: simplicissimi dissimulatores, et malignissimi proditores. Excurrimus usque huc, plenius te atque expressius admonendum putantes horum quae circa te sunt in hac parte. 5. Iam ad ordinem recurramus. Quale est, quod de spoliis ecclesiarum emuntur, qui dicunt tibi, Euge, euge? Pauperum uita in plateis diuitum seminatur. Argentum micat in luto: accurritur undique, tollit illud non pauperior, sed fortior, aut qui forte citius praecucurrit. A te tamen mos iste, uel potius mors ista non coepit; in te utinam desinat. Sed reliqua prosequamur. Inter haec tu pastor procedis deauratus, tam multa circumdatus uarietate. Oues quid capiunt? Si auderem dicere; daemonum magis, quam ouium pascua haec. Scilicet sic factitabat Petrus, sic Paulus ludebat? Vides omnem ecclesiasticum zelum feruere sola pro dignitate tuenda. Honori totum datur, sanctitati nihil, aut parum. Si causa requirente paulo submissius agere, ac socialius te habere tentaueris; Absit? inquiunt, non decet , tempori non congruit, maiestati non conuenit; quam geras personam attendito. De placito Dei ultima mentio est; pro iactura salutis nulla cunctatio: nisi quod sublime est, hoc salutare ducamus; et quod gloriam redolet, id iustum. Ita omne humile probro ducitur inter palatinos, ut facilius qui esse, quam qui apparere humilis uelit, inuenias. Timor Domini simplicitas reputatur, ne dicam fatuitas. Virum circumspectum et amicum propriae conscientiae calumniantur hypocritam. Porro amatorem quietis, et sibi interdum uacantem, inutilem dicunt. [4,3] CAPUT III. 6. Quid ergo tu? euigilasne adhuc ad istos, qui circumdederunt te laqueis mortis? Quaeso, sustine paulisper, et supporta me. Imo da ueniam, non tam temere, quam timide haec loquenti. Aemulor te aemulatione bona, et utinam quam uehementi, tam utili. Scio ubi habitas; increduli et subuersores sunt tecum. Lupi, non oues sunt: talium tamen tu pastor. Utilis consideratio, qua forte inueneris, quomodo, si fieri possit, conuertas eos, ne ipsi subuertant te. Quid diffidimus posse reuerti in oues, e quibus uerti in lupos potuerunt? Hic, hic, non parco tibi, ut parcat Deus. Pastorem te populo huic certe aut nega, aut exhibe. Non negabis: ne cuius sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse aliquando uel gemmis ornatus, uel sericis; non tectus auro, non uectus equo albo, nec stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris. Absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me, pasce oues meas. In his successisti, non Petro, sed Constantino. Consulo toleranda pro tempore, non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum te scio debitorem. Etsi purpuratus, etsi deauratus incedens, non est tamen quod horreas operam curamue pastoralem, Pastoris haeres: non est quod erubescas Euangelium. Quanquam si uolens euangelizes, inter Apostolos quidem etiam gloria est tibi. Euangelizare pascere est. Fac opus euangelistae, et pastoris opus implesti. 7. Dracones, inquis, me mones pascere, et scorpiones, non oues. Propter hoc, inquam, magis aggredere eos, sed uerbo, non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es reponere in uaginam? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi uidetur attendere uerbum Domini dicentis sic: Conuerte gladium tuum in uaginam. Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu euaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus Apostolis, Ecce gladii duo hic; non respondisset Dominus, Satis est; sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae et spiritualis scilicet gladius, et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille uero et ab Ecclesia exserendus: ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et iussum imperatoris . Et de hoc alias. Nunc uero arripe, qui tibi ad feriendum creditus est; et uulnera ad salutem, si non omnes, si non uel multos, certe quos possis. 8. Non sum, inquis, melior quam patres mei. Quem illorum domus exasperans, non dico, audiuit, sed non irrisit? Ideo tu insiste magis, si forte audiant, et quiescant: insiste et resistentibus. Dicendo haec, forte nimius dicar. Num nostra illa uox: Insta opportune, importune? Hunc, si audes, nimium appellato. Prophetae praecipitur: Clama, ne cesses. Ad quos, nisi ad sceleratos et peccatores? Annuntia, inquit, populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Prudenter aduerte et sceleratos perhiberi, et populum Domini. Puta de his idem. Etsi scelerati, etsi iniqui, uide ne audias: Quod uni ex minimis meis non fecisti, nec mihi fecisti. Fateor populum istum exstitisse usque adhuc dura fronte, et indomito corde; sed utrumne etiam indomabili, nescio unde liquido scire possis. Potest fore, quod necdum fuit. Si diffidis tu; sed apud Deum non erit impossibile omne uerbum. Si dura fronte sunt, durato et tu e contra tuam. Nil tam durum, quod duriori non cedat. Dominus ad prophetam: Dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum. Unum est quod te absoluit, si egisti cum populo illo, ut possis dicere: Popule meus, quid tibi debui facere, et non feci? Si sic fecisti, nec profecisti; est demum quod facias, et quod dicas: exi de Hur Chaldaeorum, et dicito, Quia oportet me et aliis ciuitatibus euangelizare. Puto nec poenitebit exsilii, orbe pro urbe commutato. [4,4] CAPUT IV. 9. Veniamus ad collaterales et coadiutores tuos. Hi seduli tibi, hi intimi sunt. Quamobrem si boni sunt, tibi potissimum sunt: si mali, aeque plus tibi. Ne te dixeris sanum, dolentem latera: hoc est, ne te dixeris bonum, malis innitentem. Aut si bonus sis, bonitas tui solius quem fructum afferre potest? sicut in superiore libro dixisse me memini. Quid, inquam, emolumenti affert Ecclesiis Dei tua unius hominis iustitia, ubi sententia praeualet aliter affectorum? Sed nec tuta tibi tua obsessa malis, non magis quam sanitas uicino serpente. Non est quo te subducas malo intestino. Et e regione, bonum domesticum eo amplius, quo saepius iuuat. Sed siue leuent, siue grauent, cui rectius imputandum quam tibi, qui tales aut elegisti, aut admisisti? Non de omnibus dico: nam sunt quos non elegisti, sed ipsi te. At potestatem non habent, nisi quam tu eis aut tribueris, aut permiseris. Ad idem ergo reuertimur. Tibi imputa quidquid patieris ab eo qui sine te potest facere nihil. His exceptis, de caetero non inconsiderate, ut uides, eligendi quique seu colligendi sunt in opus ministerii huius. Tuum est undecumque euocare et adsciscere tibi, exemplo Moysi, senes, non iuuenes; sed senes non tam aetate quam moribus, quos tu nosti, quia senes populisunt. An non eligendi de toto orbe, orbem iudicaturi? Sane huic negotio non se ingerat rogans. Consilio, non prece agendum est. Sunt quae necessario a nobis rogantium aut extorquet importunitas, aut necessitas meretur. At istud in his quae nostra sunt. Ubi autem non licet quod uolo facere, quis locus roganti? Nisi forte qui me rogat, hoc rogat, ut quod uult, uelle liceat mihi, et non magis ut uelim. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris, sit suspectus; qui ipse rogat pro se, iam iudicatus est. Nec interest, per se, an per alium quis roget. Clericum curiam frequentantem, qui non sit de curia, ad idem noris pertinere ambientium genus. Adulantem, et ad placitum cuiusque loquentem, unum de rogantibus puta, etiamsi nihil rogauerit. Scorpioni non est in facie quod formides: sed pungit a cauda. 10. Si ad talium blanditias cor tuum, ut assolet, molliri senseris, memineris scriptum: Omnis homo primum bonum uinum ponit; cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Pari pondere aestimaueris eius humilitatem qui timet, et eius qui sperat. Viri callidi et dolosi proprium esse solet tunc praetendere humilitatem, cum aliquid obtinere uoluerit: de qualibus dicit Scriptura: Est qui se humiliat nequiter, et interiora eius plena sunt dolo. De uobis ipsis sume sententiae huius euidens ac familiare exemplum. Quantos quos supplices admisisti, postmodum sustinuisti graues, insolentes, contumaces, rebelles? Quod quidem interius malum tegunt principia, posteriora produnt. Verbosulum adolescentem, et studentem eloquentiae cum sapientiae sit inanis, non aliud quam iustitiae hostem reputes. Pro huiusmodi falsis fratribus dicit tibi Magister: Manus cito nemini imposueris. 11. Excluso itaque uniuerso hoc pestilenti genere hominum, curae tibi maxime sit introducere tales, quos postmodum introduxisse non poeniteat. Turpe est tibi saepius retractare quod feceris, et iudicium tuum frequenter periclitari non decet. Diligenter proinde omne quod faciendum erit, tracta apud te, et cum his qui te diligunt. Tracta ante factum, quia post factum sera retractatio est. Sapientis consilium est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis. Et hoc tibi persuade, qui admittendi sunt, difficile in curia posse probari: et ideo, si fieri potest, uiros probatos oportere deligi, non probandos. Nos in monasteriis omnes recipimus spe meliorandi: at curia bonos facilius recipere, quam facere consueuit. Quod si plures in ea defecisse bonos, quam malos profecisse probauimus; quaerendi sane quibus nec defectus timeatur, nec profectus optetur, utpote iam perfectis. 12. Itaque non uolentes, neque currentes assumito, sed cunctantes, sed renuentes: etiam coge illos, et compelle intrare. In talibus, ut opinor, requiescet spiritus tuus, qui non sint attritae frontis, sed uerecundi, sed timorati: qui praeter Deum tantum timeant nihil, nihil sperent nisi a Deo. Qui aduentantium non manus attendant, sed necessitates. Qui stent uiriliter pro afflictis, et iudicent in aequitate pro mansuetis terrae. Qui sint compositi ad mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subiecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem. Qui sint in iudicio recti, in consilio prouidi, in iubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in loquendo modesti, in aduersitate securi, in prosperitate deuoti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, in otio non otiosi, in hospitio non dissoluti, in conuiuio non effusi, in cura rei familiaris non anxii, alienae non cupidi, suae non prodigi, ubique et in omnibus circumspecti. Qui legatione pro Christo fungi, quoties opus erit, nec iussi renuant, nec non iussi affectent. Qui quod uerecunde excusant, obstinatius non recusent. Qui missi, post aurum non eant, sed Christum sequantur: qui quaestum legationem non aestiment, nec requirant datum, sed fructum. Qui regibus Ioannem exhibeant, Aegyptiis Moysen, fornicantibus Phinees, Eliam idololatris, Elisaeum auaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negotiantibus Christum. Qui uulgus non spernant, sed doceant: diuites non palpent, sed terreant: pauperes non grauent, sed foueant: minas principum non paueant, sed contemnant. Qui non cum turba intrent, nec cum ira exeant: qui ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda reficiant et crimina corrigant; famae prouideant suae, nec inuideant alienae. Qui orandi studium gerant, et usum habeant, ac de omni re orationi plus fidant, quam suae industriae uel labori. Quorum ingressus pacificus, molestus exitus sit: quorum sermo aedificatio, quorum uita iustitia, quorum praesentia grata, quorum memoria in benedictione. Qui se amabiles praebeant, non uerbo, sed opere: reuerendos exhibeant, sed actu, non fastu. Qui humiles cum humilibus, et cum innocentibus innocentes; duros dure redarguant, malignantes coerceant, reddant retributionem superbis. Qui non de dote uiduae, et patrimonio Crucifixi se uel suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt, gratis facientes iudicium iniuriam patientibus, uindictam in nationibus, increpationes in populis. Qui de tuo denique spiritu, illorum instar septuaginta Moysi, accepisse cernantur, per quem siue absentes, siue praesentes contendant placere tibi, placere Deo. Qui ad te redeant fatigati quidem, sed non suffarcinati: simul et gloriantes, non quod curiosa seu pretiosa quaeque terrarum attulerint, sed quod reliquerint pacem regnis, legem barbaris, quietem monasteriis, ecclesiis ordinem, clericis disciplinam, Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. [4,5] CAPUT V. 13. Dignum reor ad medium uenire factum dulcis memoriae Martini nostri. Nosti hoc; sed an memineris, ignoro. Is cardinalis presbyter, functus aliquando legatione in Dacia, tam pauper remeauit, ut pene expensis et equis deficientibus, uix perueniret Florentiam. Ibi episcopus loci donauit ei equum, quo Pisas usque, ubi eramus tunc, peruectus est. Postridie, credo, secutus episcopus (erat enim illi causa cum aduersario, et agendi aderat dies) coepit requirere suffragia amicorum. Cumque per singulos sollicitarentur, uentum est ad Martinum. Fiducia erat maior in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficii. Tum Martinus: «Decepisti me,» inquit: «nesciebam tibi imminere negotium. Tolle equum tuum, ecce in stabulo est. «Et hora eadem resignauit illi. Quid dicis, mi Eugeni? Nonne alterius saeculi res est, redisse legatum de terra auri sine auro? transiisse per terram argenti, et argentum nescisse? donum insuper, quod poterat esse suspectum, illico reiecisse? 14. Sed o mihi locum suauem, ubi incidit occasio memorandi et nominandi suauissimi odoris uirum, episcopum loquor Carnotensem Gaufridum, qui legationem in partibus Aquitaniae propriis sumptibus strenue administrauit, idque annos plures. Rem loquor quam uidi ipse. Eram cum eo in terra illa, cum a quodam presbytero praesentatus illi est piscis, quem uulgo uocant sturgionem. Percunctatus legatus quanti uenierit, «Non accipio,» inquit, «nisi receperis pretium.» Et resignauit solidos quinque inuito et uerecundo. Item cum essemus in quodam oppido, domina illius oppidi obtulit ei pro deuotione cum manutergio duas uel tres paropsides pulchras, ligneas tamen: quas aliquandiu intuens homo scrupulosae conscientiae, laudauit eas, sed non acquieuit accipere. Quando argenteas recepisset, qui ligneas refutauit? Non fuerunt qui possent legato dicere: Ditauimus Abraham. Ipse uero cum Samuele libere concionabatur ad omnes: Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius, utrum bouem cuiuspiam tulerim aut asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi; et contemnam illud hodie, uobisque restituam. O si talium daretur uirorum copia, quales perstrinximus nunc! Quid te felicius, quid illo iucundius saeculo? Nonne secunda ab aeternitate illorum tibi temporum beatitudo uideretur, cum te quaquauersum procedens, stipatum uideres tam inclyto agmine beatorum? 15. Si te noui, haeres, et altum trahens suspirium, tecum loqueris: Putas fore posse quod dicitur? Putas hic sumus, quousque haec fiant? Quis det uiuere, ut uidere contingat? O si uiderem in uita mea Ecclesiam Dei talibus innixam columnis! O si Domini mei sponsam cernerem tantae commissam fidei, tantae creditam puritati! Quid me beatius, quidue securius, cum eiusmodi circa me uitae meae et custodes spectarem simul et testes? Quibus omnia mea secreta secure committerem, communicarem consilia; quibus me totum refunderem, tanquam alteri mihi. Qui, si uellem aliquatenus deuiare, non sinerent, frenarent praecipitem, dormitantem excitarent. Quorum me reuerentia et libertas extollentem reprimeret, excedentem corrigeret: quorum me constantia et fortitudo nutantem firmaret, erigeret diffidentem: quorum me fides et sanctitas ad quaeque sancta, ad quaeque honesta, ad quaeque pudica, ad quaeque amabilia et bonae famae prouocaret. Et nunc reduc oculos, mi Eugeni, ad eum qui nunc est curiae siuae Ecclesiae statum et studia praelatorum, eorum praesertim, qui sunt in circuitu tuo. 16. Sed de his hactenus. Ego palpaui, non fodi parietem. Tibi licet fodere et uidere, utpote prophetae filio. Mihi progredi non est fas. Unum dico quod in facie est. Ridicule ministri uestri uestris se compresbyteris anteferre conantur. Non hoc ratio habet, non antiquitas habuit, non consentit auctoritas. Et si de sua consuetudine calumnia struitur, melius profecto illa, quam summus Ordo contemnitur. Friuolum tamen satis, unde maximo obtinere id uolunt. Nos sumus, inquiunt, qui in omni celebritate domino Papae coniunctiores assistimus, sedenti propiores assidemus, procedentem posteriores praecedimus. Hoc totum non dignitatis priuilegium, sed sedulitatis debitum est, diaconi nomen solemni ipsa administratione interpretans. Denique presbyteris ordinata consessione ambientibus maiestatem, uos ad pedes sedetis. Propiores assistitis, ut habeat paratiores. In euangiliis legimus, quia facta est contentio inter discipulos, quis eorum uideretur esse maior. Beatus esses, si sic circa te caetera tenerentur. [4,6] CAPUT VI. 17. Taedet iam curiae: exeundum palatio; domi exspectant nos. Hi non modo circa, sed quodammodo intra te sunt. Non est superuacua consideratio, qua intendis disponere domui tuae, prouidere his qui in sinu tuo et in gremio tuo sunt. Ego dico et necessariam. Paulum audi: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? item: Si quis suorum et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior. Et haec dicens, non te moneo summis occupatum intendere infimis et quasi minutum fieri; minimis impendere quod maximis debes. Quid te intrices, unde te eripuit Deus? Haec, inquit, omnia adiicientur uobis. Verumtamen et haec oportet facere et illa non omittere. At illa per te agens, per te etiam oportet prouideas, qui pro te de his prouideant. Nam si unus e seruis per se non sufficit simul et custodiae iumentorum, et curae mensarum: tu per te quomodo intendere ualeas et tuae domui, et Domini pariter? de qua scriptum est: O Israel quam magna est domus Domini! Vacuum prorsus a sollicitudine rerum minorum et uilium oportet esse animum, tam magnis et tam multis intentum rebus. Oportet liberum, quem nulla sibi uindicet uiolenta occupatio. Oportet ingenuum, quem nulla deorsum trahat indigna affectio. Oportet rectum, quem nulla seorsum auertat sinistra intentio. Oportet cautum, quem nulla subeat furtiua suspicio. Oportet uigilem, quem nulla ab sese abducat peregrina et curiosa cogitatio. Oportet firmum, quem nulla concutiat repentina turbatio. Oportet inuictum, quem nulla fatiget uel continua tribulatio. Oportet amplum, quem nulla coarctet rei temporalis amissio. 18. His te non dubites et bonis priuandum, et feriendum malis, si animum diuidens, et Dei rebus, et tuis pariter reculis uolueris impertiri. Procurandus quem implices, qui pro te molat. Pro te dico non tecum. Quaedam per temet facies; quaedam per te et alios simul; quaedam per alios ac absque te. Quis sapiens, et intelliget haec? Non est quod inter ista dormitet consideratio tua. Ego uero agenda domus tuae sub eo genere, quod nouissimum posui, locanda censuerim. Per alium, ut dixi, illa facies. At is, si fidelis non fuerit, fraudabit: si non fuerit prudens, fraudabitur. Quaerendus proinde fidelis et prudens, quem constituas super familiam tuam. Adhuc inutilis est, si tertium desit. Quaeris quid hoc? Auctoritas. Quid enim prodest ei uelle et scire quaeque disponere, prout necesse est, si quod scit et uult, non potest? Danda ergo facultas agendi pro libitu. Si in praeiudicium rationis putas hoc fieri, memento fidelem, qui agere nihilominus pro ratione uolet: attende prudentem, qui agere nihilominus pro ratione sciet Sed fidelis solersque uoluntas tunc proderit, cum ei affatim suppetet, unde tota facilitate mancipetur effectui, cunctis sine cunctatione parentibus. Subdendi igitur omnes. Nullum patiatur contradictorem. Nemo qui dicat, Cur fecisti sic? Potestatem habeat excludere et admittere quos uoluerit, mutare ministros, transferre ministeria ad quos et quando uoluerit. Ita timori sit omnibus, ut sit et utilitati. Praesit omnibus, ut omnibus prosit, et de omnibus. Clandestinas et susurratas delationes non recipias aduersus eum: magis detractiones censueris. Et hanc uelim generalem tibi constituas regulam, ut omnem, qui palam ueretur dicere quod in aure locutus est, suspectum habeas. Quod si te iudicante dicendum coram ille renuerit, delatorem iudices, non accusatorem. 19. Itaque unus omnibus facienda iniungat, et uni omnes respondeant. Tu illi habeas fidem, uacans tibi et Ecclesiae Dei. Si quominus aut fidelis inueniatur, aut prudens, fideli potius committendum. Sane e duobus tutius hoc. Quanquam si idoneus non reperitur, etsi minus fidelem sustinere potius consulo, quam te immergere labyrintho huic. Memento Saluatorem Iudam oeconomum habuisse. Quid episcopo turpius, quam incumbere supellectili et substantiolae suae: scrutari omnia, sciscitari de singulis, morderi suspicionibus, moueri ad quaeque perdita uel neglecta? Ad uerecundiam dico quorumdam eiusmodi, scrutantium quotidie omnem substantiam suam, numerantium singula, de minutis et quadrantibus exigentium rationem. Non ita ille Aegyptius, qui Ioseph omnibus traditis, ignorabat quid haberet in domo sua. Erubescat christianus, christiano sua non credens. Homo sine fide, fidem tamen habuit seruo, super omnia bona sua constituens eum: et hic erat alienigena. 20. Mira res! Satis superque episcopi ad manum habent, quibus animas credant: et cui suas committant facultatulas, non inueniunt. Optimi uidelicet aestimatores rerum, qui magnam de minimis, paruam aut nullam de maximis curam gerant. Sed, ut liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi iacturam, quam nostram. Quotidianas expensas quotidiano reciprocamus scrutinio, et continua dominici gregis detrimenta nescimus. De pretio escarum et numero panum cum ministris quotidiana discussio est: rara admodum cum presbyteris celebratur collatio de peccatis populorum. Cadit asina, et est qui subleuet eam: perit anima, et nemo est qui reputet. Nec mirum, cum nec nostros quidem assiduos sentiamus defectus. Nonne ad singulas supputationes istas irascimur, urimur, anxiamur? Quam tolerabilius rerum, quam mentium sustineremus iacturam! Quare, inquit, non magis fraudem patimini? Quaeso, tu qui alios doces, doce te ipsum: si tamen iam non docuisti, pluris te habere, quam tua. Transitoria ista, quae stare tibi nullo pacto queunt, fac ut a te transeant, non per te. Riuus qua fluit, cauat terram: sic discursus temporalium conscientiam rodit. Si potest torrens in agros excurrere sine laesione satorum; et tu te ista sine uulnere mentis posse tractare confidito. Omnimodis consulo studeas auertere a te concursum horum. Multa nescias, plurima dissimules, nonnulla obliuiscaris. 21. Sunt tamen quae ignorare te nolim, mores quorumque et studia. Non oportet ut uitia domus tuae ultimus scias: quod quamplurimis nouimus contigisse. Quapropter, ut dixi, alius alta dispenset; de disciplina tu prouide, illud nemini credas. Si insolentior coram te uel sermo sonuerit. uel habitus apparuerit: manus tua super eiusmodi; tu ulciscere iniuriam tuam. Impunitas ausum parit, ausus excessum. Domum episcopi decet sanctitudo, decet modestia, decet honestas: horum disciplina custos. Sacerdotes domestici, aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt. In uultu, in habitu, in incessu illorum qui circa te sunt, nihil residere impudicum, nihil indecens patiaris. Discant a te coepiscopi tui comatulos pueros et comptos adolescentes secum non habere. Certe inter mitratos discurrere calamistratos non decet. Et memento quod Sapiens admonet: Filiae tibi sunt? noli faciem tuam hilarem ad eas ostendere. 22. Nec austeritatem tamen suadeo tibi, sed grauitatem. Illa infirmiores fugat, haec reprimit leuiores. Illa, si adsit, odibilem; haec, si desit, contemptibilem reddit: in omnibus tamen modus melior. Ego nec seuerius uelim, nec dissolutius. Quid hac mediocritate gratius, ut nec de seueritate sis oneri, nec de familiaritate contemptui? In palatio papam, domi te patremfamilias exhibe. Ament te domestici tui: si non, facito ut timeant. Utilis semper custodia oris, quae tamen affabilitatis gratiam non excludat. Ergo ubique frenanda lingua praeceps, maxime autem in conuiuio. Ille conuenientior habitus, si tu actu quidem seuerus sis, uultu serenus, uerbo serius. Capellani, et qui tecum iugiter diuinis intersunt officiis, non sint sine honore. Tuum est tales tibi prouidere, qui digni sint. Seruiatur eis ab omnibus tanquam tibi. Necessaria de manu tua accipiant. His contenti sint quae tu prouideris illis: tu uide ne egeant. Super hoc quem forte ab aduentantibus petere deprehendes, iudica Giezitam: id de ostiariis, id de caeteris officialibus decernendum. Verum hoc ex abundanti: nam formam istam iam olim a te positam recordamur. Quid tuo dignius apostolatu? quid salubrius ad conscientiam, honestius ad famam, utilius ad exemplum? Optimus canon, qui proiicit auaritiam ex calumnia, et non a conscientia tantum. [4,7] CAPUT VII. 23. Libet iam et hunc claudere librum: sed in calce aliqua uelim uel ante dicta quasi epilogando repetere, uel addere praetermissa. Consideres ante omnia sanctam Romanam Ecclesiam, cui Deo auctore praees, Ecclesiarum matrem esse, non dominam: te uero non dominum episcoporum, sed unum ex ipsis; porro fratrem diligentium Deum, et participem timentium eum. De caetero oportere te esse considera formam iustitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem ueritatis, fidei defensorem, doctorem gentium, Christianorum ducem, amicum Sponsi, Sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum aduocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, iudicem uiduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, uirgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, uicarium Christi, christum Domini: postremo deum Pharaonis. Intellige quae dico: dabit tibi Dominus intellectum. Ubi malitiae iuncta potentia est, aliquid tibi supra hominem praesumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum irae tuae, qui hominem non ueretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui irasceris tu, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum, et contra se paueat. Quod reliquum est, de his quae supra te sunt, incumbit iam disputatio: quam uno libro, Deo adiuuante, soluere spero, et me pariter absoluere promissione mea.