[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. 1. Finis superioris libri huic principium ponit. Itaque iuxta promissum illius consideranda quae sub te sunt. Quaenam sint illa, non est quod a me quaerendum putes, sacerdotum optime Eugeni; rectius fortasse quae non sint quaeras. Orbe exeundum ei qui forte uolet explorare quae non ad tuam pertinent curam. Parentes tui destinati sunt non aliquas regiones, sed ipsum debellaturi orbem: Ite in orbem uniuersum, dictum est illis. Ipsi uero uendentes tunicas, emere gladios, ignitum eloquium et spiritum uehementem, arma potentia Deo. Quo non peruenerunt uictores inclyti, filii excussorum? Quo non sagittae potentium acutae cum carbonibus desolatoriis? Et quidem in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. Penetrabant et incendebant uerba illa incensa igni, quem Dominus misit in terram. Occumbebant strenuissimi bellatores, sed non succumbebant: triumphabant et mortui. Nimis confortatus est principatus eorum: constituti sunt principes super omnem terram. Eis tu successisti in haereditatem. Ita tu haeres et orbis haereditas. At quatenus haec portio te contingit, aut contigerit illos, id sobria consideratione pensandum. Non enim per omnem reor modum, sed sane quodam tenus (ut mihi uidetur) dispensatio tibi super illum credita est, non data possessio. Si pergis usurpare et hanc, contradicit tibi qui dicit: Meus est orbis terrae et plenitudino eius. Non tu ille de quo propheta: Et erit omnis terra possessio eius. Christus hic est, qui possessionem sibi uindicat, et iure creationis, et merito redemptionis, et dono Patris. Cui enim alteri dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Possessionem et dominium cede huic: tu curam illius habe. Pars tua haec: ultra ne extendas manum. 2. Quid, inquis? non negas praeesse et dominari uetas? Plane sic. Quasi non bene praesit, qui praeest in sollicitudine. Numquid non et uilla uillico et paruus dominus subiectus est paedagogo? Nec tamen uillae ille, nec is sui domini dominus est. Ita et tu praesis ut prouideas, ut consulas, ut procures, ut serues. Praesis ut prosis; praesis ut fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Ad quid? Ut des illis escam in tempore; hoc est, ut dispenses, non imperes. Hoc fac et dominari ne affectes hominum homo, ut non dominetur tui omnis iniustitia. At satis superque id intimatum supra, cum, quis sis, disputaretur. Addo tamen et hoc: nam nullum tibi uenenum, nullum gladium plus formido, quam libidinem dominandi. Certe ut multum tibi tribuas, si multum deceptus non es, nil te existimas plus accepisse a magnis Apostolis. Recordare nunc uocis illius: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Et si non indebitam tibi ipsam censes, hoc quoque simul memento, debitoris molestum nomen seruienti potius, quam dominanti congruere. Seruus in Euangelio audit: Quantum debes domino meo? Ergo si te agnoscis sapientibus et insipientibus non dominatorem, sed debitorem, curandum summopere tibi et tota uigilantia considerandum, quomodo et qui non sapiunt sapiant et qui desipuere resipiscant. At nullum genus insipientiae infidelitate, ut sic loquar, insipientius. Ergo et infidelibus debitor es, Iudaeis, Graecis et Gentibus. 3. Interest proinde tua, dare operam quam possis, ut increduli conuertantur ad fidem, conuersi non auertantur, auersi reuertantur: porro peruersi ordinentur ad rectitudinem, subuersi ad ueritatem reuocentur: subuersores inuictis rationibus conuincantur, ut uel emendentur ipsi, si fieri potest; uel si non, perdant auctoritatem facultatemque alios subuertendi. Non omnino et ab hoc insipientium genere pessimo tibi dissimulandum. Dico autem haereticos schismaticosque: nam hi sunt subuersi, et subuersores; canes ad scissionem, uulpes ad fraudem. Erunt, inquam, huiusmodi maxime tuo studio aut corrigendi, ne pereant; aut ne perimant, coercendi. Esto, de Iudaeis excusat te tempus: habent terminum suum qui praeueniri non poterit. Plenitudinem gentium praeire oportet. Sed de ipsis gentibus quid respondes? Imo quid tua consideratio respondet tibi percunctanti sic? Quid uisum est patribus ponere metam Euangelio, uerbum suspendere fidei, donec infidelitas durat? Qua ratione, putamus, substitit uelociter currens sermo? quis primus inhibuit hunc salutarem cursum? Et illis causa forte quam nescimus, aut necessitas potuit obstitisse. 4. Nobis quae dissimulandi ratio est? Qua fiducia, qua conscientia Christum non uel offerimus eis qui non habent? An ueritatem Dei in iniustitia detinemus? Et quidem quandoque perueniat gentium plenitudo necesse est. Exspectamus ut in eas incidat fides? Cui credere casu contigit? Quomodo credent sine praedicante? Petrus ad Cornelium, Philippus ad eunuchum missi sunt, et, si exemplum recentius quaeremus, Augustinus a beato Gregorio destinatus, formam fidei tradidit Anglis. Et de his tu ita tecum. Ego addo et de pertinacia Graecorum, qui nobiscum sunt, et nobiscum non sunt, iuncti fide, pace diuisi, quanquam et in fide ipsa claudicauerint a semitis rectis. Et item de haeresi, quae clam pene ubique serpit; apud aliquos saeuit palam. Nam paruulos Ecclesiae passim et publice deglutire festinat. Quaeris ubi sit hoc? Vestri, qui terram Austri tam saepe uisitant, ecce hi sciunt et possunt dicere tibi. Eunt et redeunt per medium illorum, aut transeunt secus: sed quid boni adhuc cum illis egerint, necdum audiuimus. Et forsitan audissemus, nisi prae auro Hispaniae salus populi uiluisset. Tuum est et plagae huic remedium prouidere. 5. Sed est insipientia, quae ipsam quoque iam propemodum stultam fecit sapientiam fidei. Quomodo et ipsam Catholicam pene totam hoc uirus infecit? Nam dum et in ipsa quique quae nostra sunt quaerimus, fit ut inuicem inuidentes, inuicem prouocantes, exerceamur ad odia, animemur ad iniurias, armemur ad lites, cauillemur ad dolos, feramur ad detractiones, prorumpamus ad maledicta, opprimamur a fortioribus, opprimamus infirmiores. Quam digne et laudabiliter occupatur meditatio cordis tui aduersus tam pestilens insipientiae genus, quod corpus ipsum Christi, quae est multitudo credentium, occupasse consideras? O ambitio ambientium crux! quomodo omnes torquens, omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis eius. An non limina Apostolorum plus iam ambitio, quam deuotio terit? At non uocibus eius uestrum tota die resultat palatium? An non quaestibus eius tota legum canonumque disciplina insudat? An non spoliis eius omnis Italica inhiat inexplebili auiditate rapacitas? Quid ita, imo quid aliud tua ipsius spiritualia studia non saltem intercidit, sed abscidit. Quoties sancta ac fecunda tua abortiri otia fecit inquietum et inquietans malum? Aliud est quod ab oppressis appellatur ad te, aliud autem quod ambitio in Ecclesia per te regnare molitur. Nec deesse illis, nec huic aliquatenus assentire oportet. Quam uero inique fouetur illa, spernuntur illi! utrisque tamen debitor es, illis ut erigas, istis ut reprimas. [3,2] CAPUT II. 6. Et quoniam incidit de appellationibus, prosequi aliquatenus non erit ab re. Magno in his et pio opus intuitu est; ne quod magna fuit necessitate prouisum, male utendo reddatur inutile. Mihi uidetur et in multam posse eas deuenire perniciem, si non summo moderamine actitentur. Appellatur de toto mundo ad te. Id quidem in testimonium singularis primatus tui. At tu, si sapis, non primatu gaudebis, sed fructu. Apostolis dictum est: In hoc nolite gaudere, quod spiritus subiiciuntur uobis. Appellatur ad te, ut dixi: et utinam tam fructuose, quam necessarie. Utinam cum oppressus clamat, sentiat oppressor, et non superbiat impius unde incenditur pauper. Quid tam decorum, ut ad inuocationem tui nominis oppressi effugiant, uersuti non refugiant? Quid e regione tam peruersum, tam recti alienum, ut laetetur qui malum fecit; et qui tulit, inaniter fatigetur? Inhumanissime non moueris erga hominem, cui illatae iniuriae cumulauere dolorem et labor itineris, et damna expensarum: sed nihilominus ignauissime in illum non moueris, qui huic tot calamitatum partim auctor, partim exstitit causa. Euigila, homo Dei, cum haec contingunt: moueatur miseratio, moueatur et indignatio tua. Alteram laeso, alteram laedenti debes. Consoletur ille damnorum resarcitu suorum, satisfactione iniuriarum, fine calumniarum: cum isto ita agatur, ut poeniteat fecisse quod non timuit facere, et non de poenis innocentis rideat. 7. Arbitror idem debere pati illum, qui sine causa forte appellauit. Formulam hanc iustitiae praefigit tibi et diuinae incommutabilis ratio aequitatis, et, ni fallor, ipsa appellationum lex, ut illicite usurpata appellatio nec prosit appellanti, nec appellato obsit. Utquid enim frustra fatigatus sit homo? Quam plenum iustitiae, ut sese potius laeserit, qui uoluit proximum? Appellasse inique, iniquum est; inique et impune, iniquarum appellationum fomes. Iniqua autem omnis appellatio, ad quam iustitiae inopia non coegit. Appellare, non ut graues, sed si graueris, licet. Appellandum a sententia. Ante sententiam improbe omnino, nisi ob manifestum grauamen, praesumitur appellatio. Qui igitur non grauatus appellat, liquet quia aut grauare intendit, aut tempus redimere. Non est autem suffugium appellatio, sed refugium. Quantos nouimus appellasse pulsatos, quo interim liceret, quod nunquam licet? Nonnullis etiam, quoad uixerunt, licuisse appellationis suffragio nefaria scimus, uerbi gratia, incestum, adulterium. Quale est hoc, turpitudini patrocinari, quod uel maxime formidari a turpibus oportebat? Quousque murmur uniuersae terrae aut dissimulas, aut non aduertis? Quousque dormitas? quousque non euigilat consideratio tua ad tantam appellationum confusionem atque abusionem? Praeter ius et fas, praeter morem et ordinem fiunt. Non locus, non modus, non tempus, non causa discernitur, aut persona. Praesumuntur leuiter passim, plerumque et nequiter. Volentes malignari, nonne his potissimum terreri solebant? Nunc terrori ipsi ex his magis fiunt, atque id bonis. Antidotum uersum in uenenum. Non mutatio dexterae Excelsi haec. 8. Appellantur boni a malis, ut non faciant bona: et supersedent a uoce tonitrui tui formidantes. Denique appellantur episcopi, ne illicita audeant matrimonia soluere uel prohibere. Appellantur ne rapinas, ne furta, ne sacrilegia, et quae eiusmodi sunt, punire ullatenus uel cohibere praesumant. Appellantur, ne indignas et infames personas a sacris officiis beneficiisue repellere seu amouere queant. Quod tu inuenis remedium morbo huic, ne quod repertum ad remedium fuit, reperiatur ad mortem? Zelatus est Dominus domum orationis factam speluncam latronum: tu eius minister diissimulas miserorum refugium datum arma iniquitati? Videas praeripi passim partes oppressorum, et prorumpere ad appellandum non tam grauatos, quam grauare uolentes. Quid hoc mysterii? Tuum est considerare, non meum commentari istud. Et cur, inquis, male appellati non ueniunt, ostensuri suam innocentiam, malitiam conuicturi? Dico quod dicere ad haec solent: Nolumus uexari frustra. In curia esse, qui procliuius faueant appellantibus, foueant appellationes. Cessuris Romae, domi cedere satius. 9. Fateor me non omnino decredere his. Quem das mihi in tam crebris appellationibus quae hodie fiunt, qui pro expensis itineris uel nummum restituerit illi, quem forte appellarit? Mirum uero si ita omnes et appellantes iusti, et appellati rei uestro examine inuenti sint. Diligite, inquit, iustitiam, qui iudicatis terram. Parum est iustitiam tenere, nisi et diligas. Qui tenent, tenent; qui diligunt, zelantur. Amator iustitiae inquirit iustitiam, et prosequitur eam: porro omnem iniustitiam persequitur. Nil tibi et illis, qui appellationes uenationes putant. Pudet elogii, quod apud Ethnicos iam uertitur in parabolam: Duos mouimus ceruos pingues. Ut mitius loquar, plus facetiae quam iustitiae hic. Tu si amas iustitiam, appellationes non affectas, sed sustines. Verumtamen quid emolumenti affert ecclesiis Dei tua unius hominis iustitia, ubi sententia praeualet aliter affectorum? At istud loci illius erit, cum coeperint uersari quae circa te sunt. 10. Nunc uero non te existimes otiose uacare considerationi huic, qua appellationes ad legitimum, si fieri potest, reuoces usum. Et si hinc mea quaeratur uel potius curetur sententia, dico appellationes ut non contemnendas, sic nec usurpandas omnino. Porro horum quid insolentius censeam, haud facile dixerim: nisi quod usurpatio quamdam uidetur inducere contemptus necessitatem, ac per hoc forte acrius insectanda, quae amplius nocet. Aut non uere nocentior est, mala in se, in partu peior? Nonne ipsa est quae ipsum ius quoque naturae aut extenuat, aut exterminat? Nam saepe rebus etiam pretiosissimis pretii gratiam non modo demit, sed adimit. Quid Sacramentis acceptius? Usurpata tamen ab indignis, indigneue tractata, minime acceptantur. Magis habent damnationem, quia debitam uenerationem non habent. Fateor grande et generale mundo bonum esse appellationes: idque tam necessarium, quam solem ipsum mortalibus. Reuera quidam sol iustitiae est, prodens ac redarguens opera tenebrarum. Prorsus fouendae et manu tenendae sunt: sed quas extorsit necessitas, non calliditas adinuenit. Usurpatoriae sunt huiusmodi omnes, non subuenientes in necessitate, sed opitulantes iniquitati. Quidni ueniant in contemptum? Quanti ut talibus quoque deferrent, etiam de proprio cessere iure, ne longo et casso itinere fatigarentur? Plures tamen sua amittere non ferentes, appellationes minus opportunas, et celsa nomina importunius contempserunt. 11. Dico aliquid, quod ad rem pertinet, exempli causa. Quidam sibi publice desponsauerat uxorem. Adest dies celebris nuptiarum, parata omnia, inuitati multi. Et ecce homo concupiscens uxorem proximi sui, in uocem appellationis inopinatae prorumpit, affirmans sibi traditam prius, suam potius esse debere. Stupet sponsus, haerent omnes, sacerdos non audet progredi, frustratur omnis ille apparatus; descendit quisque in domum suam, suam coenam manducaturus, sponsa a mensa et thalamo sponsi suspenditur, quousque Roma reditum est. Parisius contigit hoc, nobili Galliarum ciuitate, sede regia. Rursum in ciuitate eadem quidam sibi desponsata uxore diem constituit nuptiarum. Interim emergit calumnia, dicentibus quibusdam non debere coniungi. Ad iudicium Ecclesiae causa delata est sed non exspectata sententia, appellatum est sine causa, sine grauamine, solo frustratoriae dilationis intuitu. At ille, siue perdere quae pararat, siue dilectae tandiu frustrari consortio nolens, nihilominus quod proposuerat, contempta siue dissimulata appellatione peregit. Quid illud quod in Autissiodorensi ecclesia nuper a quodam adolescente praesumptum est? Nempe defuncto sancto episcopo, uolentibus clericis alium, ut moris est, eligere sibi, interuenit ille appellans, et uetans ne fieret, quousque isset et redisset ab urbe: cui tamen appellationi nec ipse detulit. Nam cum uideret se contemni, tanquam qui irrationabiliter appellasset; accitis quos potuit sibi, tertia die post factam ab aliis electionem, fecit suam. 12. Cum itaque ex his et innumeris talibus liqueat, non ex contemptu gigni usurpationem, sed ex usurpatione contemptum: uideris tu, quid sibi uelit, quod zelus uester assidue pene uindicat illum, istam dissimulat. Vis perfectius coercere contemptum? Cura in ipso utero pessimae matris praefocari germen nequam. Quod ita fiet, si usurpatio digna animaduersione mulctetur. Tolle usurpationem, et contemptus excusationem non habet. Porro inexcusabilitas ausum explodet. Non sit proinde usurpator, et contemptor nullus erit, aut admodum rarus. Bene facis tu, quod appellationum negato suffragio, imo suffugio, multa remittis negotia ad cognoscentes, uel qui noscere citius possunt. Ubi enim certior ac facilior notio, ibi decisio tutior expeditiorque esse potest. Quam plenum gratiae, quam multorum perinde per hoc et laboribus parcis, et sumptibus! At quibus sic credas, id tibi omnimodis attendendum. Poteram multa de eodem utiliter addere his: sed memor propositi mei, contentus interim occasionem dedisse, ad alia transeo. [3,3] CAPUT III. 13. Et primum quod occurrit, minime transeundum reor. Praees, et singulariter. Ad quid? eget, tibi dico, consideratione. Numquid ut de subditis crescas? Nequaquam, sed ut ipsi de te. Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi. Alioquin quo pacto te reputas superiorem his, a quibus beneficium mendicas? Audi Dominum: Qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. At istud de his qui foris sunt. Quid ad nos? Tu id mendaciter diceris, si non tam beneficus esse, quam beneficis praeesse intendas. Parui deiectique animi est, de subditis non profectum quaerere subditorum, sed quaestum proprium. In summo praesertim omnium nihil turpius. Tum pulchre Magister Gentium parentes filiis, non filios debere censuit thesaurizare parentibus. Non mediocris gloriae uox illa identidem ipsius: Non requiro datum, sed fructum. At iam transeamus et hinc, ne quis moram in his meam, auaritiae in te notam interpretetur: quae quam longe a te sit, libro superiori testatus sum, sciens quanta, et in quanta tua necessitate respueris. Ad te proinde scripserim ista, non propter te. Nempe quod tibi scribitur, soli prodesse non decet. Hic locus auaritiam carpit, a quo uitio immunis satis tua opinio est; an et opus, tu uideris. Vidimus tamen (ut oblata a pauperibus taceam, quae tangere non acquiescis) Germanicos detumuisse saccos, sed pretio, non massa. Argentum reputatum est fenum: summarii non leuatis sarcinis, onusti nihilominus repatriant uel inuiti. Noua res. Quando hactenus aurum Roma refudit? Et nunc Romanorum consilio id usurpatum non credimus. Duo uenerunt, ambo locupletes, et ambo rei. Siquidem unus Moguntinus, Coloniensis alter: alteri gratia gratis reddita est; alter, indignus credo cui gratia redderetur, audiuit: Cum quali ueste intrasti, cum tali egredieris. O uocem magnificam! uocem prorsus apostolicae libertatis! Quid minus ab illa haec habuit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? Nisi quod in illa plus zeli, in ista plus modestiae sonuit. Quid ille de transmarinis partibus pene a finibus terrae, terra et mari currens pro episcopatu, suis et alienis facultatibus rursus emendo? Iam enim emerat prius. Tulit multa, sed retulit, non omnia tamen. Incidit miser in manus alias, accipere quam dare potentiores. Bene fecisti, tuas in utroque seruans innoxias, nec imponere scilicet ambitioso, nec supponere iniquo mammonae acquiescens. Non sic a paupere episcopo continuisti, dans quod daret, ne immunificus notaretur: accepit clam, quod palam dedit. Sic de tuo sacculo consultum est uerecundiae uiri, sic quoque curiae morem gerens, tuo beneficio inuidiam declinauit eorum qui diligunt munera. Non potes abscondere: et factum nouimus, et personam. Audire grauat? Et ego eo libentius praedico, quo tu id molestius audis: si tibi sic expedit, et mihi sic. Tam non oportet Christi gloriam me silere, quam nec te quaerere tuam. Et si pergis murmurare adhuc, respondebitur tibi ex Euangelio: Quanto eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, dicentes: Bene omnia fecit. [3,4] CAPUT IV. 14. Audi aliud, si tamen aliud. Ad idem enim fortassis pertinere quis dicat. Tua consideratio uiderit hoc. Mihi uidetur non longe a uero dissentire, qui id forte inter auaritiae species locandum putauerit. Ego uero illius aut speciem esse, aut speciem habere non negauerim. Sane inter est tuae perfectionis, et malas res, et malas pariter species deuitare. In altero conscientiae, in altero famae consulis. Puta tibi non licere (etsi alias fortasse liceat) quidquid male fuerit coloratum. Denique interroga maiores tuos, et dicent tibi: Ab omni specie mala abstinete uos. Sane minister Domini Dominum imitetur, quia ipse ait: Qui mihi ministrat, me sequatur. Et habes de illo: Dominus regnauit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem. Tu quoque esto fortis in fide, decorus in gloria; et probasti te imitatorem Dei. Fortitudo tua, fiducia fidelis conscientiae: decor tuus, splendor bonae opinionis. Ita, quaeso, induere fortitudinem; etenim gaudium Domini fortitudo tua. Porro specie tua et pulchritudine tua nihilominus tanquam propria similitudine delectatur. Induere uestimentis gloriae tuae, uestire duplicibus, quibus domesticos suos fortis illa mulier induere consueuit. Non sit in conscientia nutans infirmitas modicae fidei, non sit in fama naeuus malae speciei; et uestieris duplicibus, et gaudebit sponsus super sponsam animam tuam, et gaudebit super te Deus tuus. Miraris quorsum haec, ignarus usque adhuc quid dicere uelim. Non te tollo diutius. Murmur loquor et querimoniam ecclesiarum. Truncari se clamitant ac demembrari. Vel nullae, uel paucae admodum sunt, quae plagam istam aut non doleant, aut non timeant. Quaeris quam? Subtrahuntur abbates episcopis, episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis siue primatibus. Bonane species haec? Mirum si excusari queat uel opus. Sic factitando probatis uos habere plenitudinem potestatis, sed iustitiae forte non ita. Facitis hoc, quia potestis: sed utrum et debeatis, quaestio est. Honorum ac dignitatum gradus et ordines quibusque suos seruare positi estis, non inuidere, ut quidam uestrorum ait: Cui honorem, honorem. 15. Spiritualis homo ille qui omne diiudicat, ut ipse a nemine iudicetur, omne opus suum trina quadam consideratione praeueniet. Primum quidem, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an et expediat. Nam etsi constet in christiana utique philosophia non decere nisi quod licet, non expedire nisi quod decet et licet: non continuo tamen omne quod licet, decere aut expedire consequens erit. Age, aptemus, si possumus, tria ipsa operi huic. At quomodo non indecens tibi uoluntate pro lege uti; et quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere rationem? Tune maior Domino tuo, qui ait: Non ueni facere uoluntatem meam! Quanquam non minus deiecti, quam elati animi est, ueluti rationis expertem, non pro ratione, sed pro libitu agere; nec iudicio agi, sed appetitu. Quid tam bestiale? Et si indignum cniuis utenti ratione uiuere ut pecus, quis in te rectore omnium tantam contumeliam naturae, honoris iniuriam ferat? Sic degenerando, quod absit! generale opprobrium fecisti proprium tibi: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, similis factus est illis. Quid item tam indignum tibi, quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam, atque exiguas portiones ipsius tibi creditae uniuersitatis, tanquam non sint tuae, satagas nescio quomodo adhuc facere tuas? Ubi etiam meminisse te uolo parabolae Nathan de homine, qui multas oues habens, unam quae erat pauperis concupiuit. Huc quoque ueniat factum, imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam uineam affectauit. Auertat Deus a te quod ille audiuit: Occidisti, et possedisti. 16. Nolo autem praetendas mihi fructum emancipationis ipsius. Nullus est enim, nisi quod inde episcopi insolentiores, monachi etiam dissolutiores fiunt. Quid quod et pauperiores? Inspice diligentius talium ubique libertorum et facultates, et uitas, si non pudenda admodum et tenuitas in his, et in illis saecularitas inuenitur. Matris noxiae libertatis gemina soboles haec. Quidni peccet licentius uagum et male liberum uulgus, cum non sit qui arguat? Quidni licentius quoque spolietur ac depraedetur inermis religio, cum non sit qui defendat? Quo enim refugium illis? Numquid ad episcopos dolentes iniuriam? Ridentibus profecto aspiciunt oculis, siue quae faciunt mala, siue quae patiuntur. Quae demum utilitas in sanguine isto? Vereor ne illa, quam in propheta comminatus est Deus: Ille, inquiens, in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si enim et extollitur qui subtrahitur, et qui subtrahitur uritur; qui subtrahit, quomodo innocens? Parum est: inuoluimus ignem: audi apertius. Si is qui murmurat, secundum animam mortuus est; qui instigat, quomodo uiuit? Quomodo uero non reus mortis amborum, et suae pariter, qui gladium dedit, unde ambo morerentur? Hoc est quod dixeram: Occidisti, et possedisti. Adde quod qui audiunt, scandalizantur, indignantur, detrahunt, et blasphemant; hoc est, uulnerantur ad mortem. Non est bona arbor faciens fructus tales, insolentias, dissolutiones, dilapidationes, simultates, scandala, odia: quodque magis dolendum, inter ecclesias inimicitias graues, perpetesque discordias. Vides quam uerus sit sermo ille: Omnia 433 mihi licent, sed non omnia expediunt. Quid si forte nec licet? Ignosce mihi: non facile adducor licitum consentire quod tot illicita parturit. 17. Tune denique tibi licitum censeas, suis ecclesias mutilare membris, confundere ordinem, perturbare terminos, quos posuerunt patres tui? Si iustitiae est ius cuique seruare suum; auferre cuiquam sua, iusto quomodo poterit conuenire? Erras, si ut summam, ita et solam institutam a Deo uestram apostolicam potestatem existimas. Si hoc sentis, dissentis ab eo qui ait: Non est potestas nisi a Deo. Proinde quod sequitur, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; etsi principaliter pro te facit, non tamen singulariter. Denique idem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non ait, Sublimiori, tanquam in uno, sed sublimioribus, tanquam in multis. Non ergo tua sola potestas a Domino; sunt et mediocres, sunt et inferiores. Et quomodo quos Deus coniunxit, non sunt separandi: sic nec quos subiunxit, comparandi. Monstrum facis, si manui submouens, digitum facis pendere de capite, superiorem manui, brachio collateralem. Tale est si in Christi corpore membra aliter locas quam disposuit ipse. Nisi tu putas alium esse, qui posuit in Ecclesia quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios doctores et pastores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Atque hoc corpus, quod tibi ipse Paulus suo uere apostolico figurans eloquio, et capiti conuenientissime aptans, totum ex eo compactum perhibet, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis faciens in aedificationem sui, in charitate. Nec uilem reputes formam hanc, quia in terris est: exemplar habet e coelo. Neque enim Filius potest facere quidquam, nisi quae uiderit Patrem facientem, praesertim cum ei sub Moysi nomine dictum sit: Vide omnia facias secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. 18. Viderat hoc qui dicebat: Vidi ciuitatem sanctam, Ierusalem nouam, descendentem de coelo, a Deo paratam. Ego enim propter similitudinem dictum reor, quod sicut illic Seraphim et Cherubim, ac caeteri quique usque ad Angelos et Archangelos, ordinantur sub uno capite Deo; ita hic quoque sub uno summo Pontifice primates uel patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbyteri, uel abbates, et reliqui in hunc modum. Non est parui pendendum quod et Deum habet auctorem, et de coelo ducit originem. Quod si dicat episcopus, Nolo esse sub archiepiscopo; aut abbas, Nolo obedire episcopo: hoc de coelo non est. Nisi tu forte Angelorum quempiam dicentem audisti, Nolo sub Archangelis esse: aut ex alio quolibet inferiorum ordinum aliquem non ferentem subesse cuiquam, nisi Deo. Quid, inquis? prohibes dispensare? Non, sed dissipare. Non sum tam rudis, ut ignorem positos uos dispensatores, sed in aedificationem, non in destructionem. Denique quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur. Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est: ubi utilitas prouocat, dispensatio laudabilis est. Utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Nonnulla tamen monasteria, sita in diuersis episcopatibus, quod specialius pertinuerint ab ipsa sui fundatione ad Sedem apostolicam pro uoluntate fundatorum, quis nesciat? Sed aliud est quod largitur deuotio, aliud quod molitur ambitio impatiens subiectionis. Et haec dicta de his. [3,5] CAPUT V. 19. Superest ut generaliter super uniuersum Ecclesiae statum intendat consideratio tua: si plebes clericis, si clerici sacerdotibus, si sacerdotes Deo in ea, qua oportet, humilitate subiecti sint; si in monasteriis et religiosis locis seruetur ordo, uigilet disciplina; si super praua opera et dogmata censura ecclesiastica uigeat; si floreant uineae honestate et sanctimonia sacerdotum? si flores fructus parturiant, obedientiam fidelium populorum; si demum uestra ipsorum apostolica mandata et instituta ea, qua dignum est, sollicitudine obseruentur, ne quid in agro Domini tui aut neglectu incultum, aut fraude subreptum inueniatur. Posse inueniri ne dubites. Mihi in promptu est (ut multa et innumera praetermittam, quae passim neglecta iacent) nonnulla etiam ex his quae plantauit dextera tua, conuulsa monstrare. Nonne os tuum in Remensi concilio subiecta capitula promulgauit? Quis ea tenet? quis tenuit. Falleris si teneri putas. Si non putas, ipse peccasti, aut statuens quae non tenerentur, aut quod non tenentur dissimulans. «Praecipimus,» aisti, ut tam episcopi quam clerici, neque in superfluitate, seu inhonesta uarietate colorum, aut fissura uestium, neque in tonsura, intuentium (quorum forma et exemplum esse debent) offendant aspectum; sed potius ita in suis actibus errata condemnent, et amorem innocentiae conuersatione demonstrent, sicut dignitas exigit ordinis clericorum. Quod si moniti ab episcopis suis intra quadraginta dies non obtemperauerint, ecclesiasticis beneficiis eorumdem pontificum auctoritate priuentur. Episcopi uero, si praefixam poenam irrogare neglexerint, quia inferiorum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores; tandiu ab officio pontificali abstineant, donec poenam a nobis constitutam clericis sibi subiectis imponant. Illud etiam duximus annectendum, ut nullus in archidiaconum uel decanum, nisi diaconus et presbyter ordinetur. Archidiaconi uero, decani et praepositi, qui infra Ordines praenominatos sunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priuentur. Prohibemus autem ne adolescentibus, uel infra sacros Ordines constitutis, sed qui prudentia et uitae merito clarescunt, praedicti concedantur honores» 20. Verba tua haec: tu sanxisti. Quid effectui mancipatum? Adhuc adolescentes, adhuc qui infra sacros Ordines sunt, in Ecclesia promouentur. Quod ad primum capitulum pertinet; luxus uestium interdictus, sed non restrictus; poena dictata, sed minime secuta est. Iam quartus annus est, ex quo datum mandatum audiuimus, et neminem adhuc clericorum priuatum beneficio, neminem episcoporum suspensum ab officio luximus. At luctu amarissimo dignum quod secutum est. Quod hoc? Impunitas incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae, transgressionum nutrix. Et beatus, si omni satagas cura malorum omnium primam parentem cauere incuriam. Sed ad hoc tu operam dabis. Et tunc leua oculos tuos, et uide si non aeque, ut prius, pellicula discolor sacrum Ordinem decolorat; si non aeque, ut prius, fissura enormis pene inguina nudat. Solent dicere: Num de uestibus cura est Deo et non magis de moribus? At forma haec uestium, deformitatis mentium et morum indicium est. Quid sibi uult quod clerici aliud esse, aliud uideri uolunt? Id quidem minus castum, minusque sincerum. Nempe habitu milites, quaestu clericos, actu neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque ut clerici euangelizant. Cuius ordinis sunt? Cum utriusque esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Unusquisque, inquit, in suo ordine resurget. Isti in quo? An qui sine ordine peccauerunt, sine ordine peribunt? Aut si summe sapiens Deus ueraciter creditur, a summo usque deorsum nihil inordinatum relinquere; uereor istos non alibi ordinandos, quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. O miserandam sponsam, talibus creditam paranymphis! qui assignata cultui eius, proprio retinere quaestui non uerentur. Non amici profecto sponsi, sed aemuli sunt. Et de his satis quae sub te sunt, etsi non ad materiae copiam, quae est multa nimis; certe ad id quod proposui ego. Visenda iam quae circa te sunt, sed ad ea ostium nobis quartus liber aperiet.