[0] S. BERNARDI ABBATIS DE CONVERSIONE AD CLERICOS SERMO SEU LIBER. [1] CAPUT PRIMUM. Quod nemo conuerti ad Dominum, nisi Dei uoluntate praeuentus et eius uoce interius clamante, possit. 1. Ad audiendum, ut credimus, uerbum Dei conuenistis. Neque enim causa nobis alia uestrae huius tam auidae concursionis occurrit. Approbamus utique desiderium hoc, et laudabili studio congaudemus. Beati enim qui audiunt uerbum Dei, sed si custodiunt illud. Beati qui memores sunt mandatorum eius, sed ut faciant ea. Nimirum uerba uitae aeternae habet, et uenit hora (utinam et nunc sic) quando mortui audient uocem eius; et qui audierint, uiuent: siquidem uita in uoluntate eius. Et si uultis scire, uoluntas oius conuersio nostra. Denique ipsum audite. Nunquid uoluntatis meae est mors impii, dicit Dominus, et non magis ut conuertatur et uiuat. Ex quibus uerbis euidenter agnoscimus, quoniam uera nobis uita non nisi in conuersione est, nec aliter ad eam patet ingressus, dicente item Domino: Nisi conuersi fueritis, et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum coelorum. Merito sane paruuli soli intrant; nam puer paruulus minat eos, qui in hoc ipsum natus et datus est nobis. Quaero igitur uocem quam audiant mortui, et cum audierint uiuant: forte enim et mortuis euangelizare necesse est. Et occurrit interim uerbum breue, sed plenum, quod os Domini locutum est, ut propheta testatur: Dixisti, ait loquens sine dubio ad Dominum Deum suum, Conuertimini, filii hominum. Nec immerito sane a filiis hominum uidetur exigenda conuersio, peccatoribus utique necessaria. Nam supernis spiritibus ea magis quae rectos decet indicta laudatio est, eodem propheta psallente: Lauda Deum tuum, Sion. 2. Caeterum quod ait, dixisti, meo quidem iudicio non negligenter praetereundum est, nec simpliciter audiendum. Quis enim humanis comparare audeat dictis quod dixisse dicitur Deus? Viuus profecto est sermo Dei et efficax ; et uox eius in magnificentia et uirtute. Denique ipse dixit, et facta sunt. Dixit: Fiat lux, et facta est lux. Dixit: Conuertimini filii hominum, et conuersi sunt. Ita plane conuersio animarum opus diuinae uocis est, non humanae. Simon Ioannis, piscator hominum in hoc ipsum uocatus et constitutus a Domino, incassum tamen et ipse laborans tota nocte nil capiet, donec in uerbo Domini rete iactans, concludere possit multitudinem copiosam. Utinam iactemus et nos hodie in hoc uerbo rete uerbi, et experiamur quod scriptum est: Ecce dabit uoci suae uocem uirtutis. Si mendacium loquimur, id plane de proprio est. Sed et tunc forsitan nostra iudicabitur uox esse, et non Domini, si quaeramus quae nostra sunt, non quae Iesu Christi. Caeterum etsi loquimur iustitiam Dei, et gloriam Dei quaerimus, effectum tamen ab eo solo sperare, ab eo postulare necesse est, ut uoci suae uocem uirtutis accommodet. Ad hanc ergo interiorem uocem aures cordis erigi admonemus, ut loquentem Deum intus audire, quam foris hominem studeatis. Illa enim uox magnificentiae et uirtutis, deserta concutiens secreta discutiens, torporem excutiens animarum. [2] CAPUT II. Quod ipsa uox Domini omnibus se offerat, et animam sibi ipsi nolentem repraesentet. 3. Nec sane laborandum est, ut ad uocis huius perueniatur auditum: labor est potius aures obturare ne audias. Nimirum uox ipsa se offert, ipsa se ingerit, nec pulsare interim cessat ad ostia singulorum. Denique quadraginta annis, inquit, proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde. Adhuc nobis proximus est, adhuc loquitur, et non est forte qui audiat. Adhuc dicit: hi errant corde; adhuc Sapientia clamitat in plateis: Redite, praeuaricatores, ad cor. Hoc nempe initium loquendi Domino: et hoc uerbum ad omnes qui conuertuntur ad cor, praecessisse uidetur, et non modo rouocans eos, sed reducens et statuens contra faciem suam. Est enim non tantum uox uirtutis, sed et radius lucis, annuntians pariter hominibus peccata eorum, et illuminans abscondita tenebrarum. Nec uero ulla internae huius uocis ac lucis differentia est, cum unus idemque sit Dei Filius et Verbum Patris, et splendor gloriae: sed et animae quoque substantia, in suo quidem genere etiam ipsa spiritualis et simplex, sine ulla distinctione sensuum, sed tota, si tamen tota dicenda est, et uidens pariter et audiens uideatur. Quid enim illo agitur siue radio, siue uerbo, nisi ut nouerit semetipsam? Aperitur siquidem conscientiae liber, reuoluitur misera uitae series, tristis quaedam historia replicatur, illuminatur ratio, et euoluta memoria uelut quibusdam eius oculis exhibetur. Utraque uero non tam ipsius est animae, quam anima ipsa: ut eadem sit et inspiciens et inspecta, contra suam statuta faciem, et a uiolentis quibusdam apparitoribus immissarum utique cogitationum coacta, proprio interim iudicanda assistere tribunali. Quis sane iudicium hoc sine tribulatione sustineat? Ad me ipsum anima mea turbata est, ait propheta Domini: et tu, contra faciem tuam sine argutione, sine turbatione, sine confusione, statui non posse miraris? [3] CAPUT III. Quod per uocem Dei, animae ratio, quasi in libro, omnia mala deprehendere, reprehendere, diiudicare et discernere ualeat. 4. Nec a me speres audire quid in memoria tua ratio deprehendat, quid reprehendat, quid diiudicet, quid decernat. Applica intus auditum, reflecte oculos cordis; et proprio disces experimento quid agatur. Nemo enim scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Si superbia, si inuidia, si auaritia, si ambitio, aut similis aliqua pestis abscondita est, uix effugere poterit hoc examen. Si fornicatio, si rapina, si crudelitas, si fraus ulla, aut quaelibet culpa admissa est, internum hunc iudicem non latebit reus ipse, nec inficiabitur coram eo. Transiit enim uelociter totus ille pruritus delectationis iniquae, et uoluptatis illecebra tota breui finita est; sed amara quaedam impressit signa memoriae, sed uestigia foeda reliquit. In illud siquidem repositorium, uelut in sentinam aliquam, tota decurrit abominatio, et immunditia tota defluxit. Volumen grande, cui uniuersa inscripta sunt, stilo utique ueritatis. Amarum iam uenter tolerat, etsi fauces miseras breui transitu dulcedine quadam friuola uisum est oblectasse. Ventrem meum doleo, miser, uentrem meum doleo. Quidni doleam uentrem memoriae, ubi tanta congesta est putredo? Quis nostrum, fratres, exteriorem hanc uestem, qua tegitur, si repente obscenis undique sputis illitam, et foedissimis quibusque sordibus inquinatam consideret, non uehementer exhorreat, non uelociter exuat, non indignanter abiiciat? Itaque qui non uestem, sed semetipsum intus sub ueste talem reperit, eo amplius doleat, et animo consternetur oportet, quo propius tolerat quod exhorret. Neque enim ut tunicam abiicit suam, sic abiicere contammata anima poterit et se ipsam. Denique quis in nobis tantae patientiae est et uirtutis, ut si forte (quemadmodum de Maria sorore Moysi legiturcarnem suam subitanea quadam lepra male candentem uiderit, aequo animo stare possit, et gratias agere Creatori! Quid uero est caro ista, nisi corruptibilis quaedam tunica, qua uestimur? aut quid lepra haec corporea electis omnibus aestimanda, nisi paternae uirga correptionis, et purgatio cordis? Ibi, ibi tribulatio uehemens, et iustissima causa doloris est, cum excitatus a sommo miserae uoluptatis, interiorem coeperit quis deprehendere lepram, quam sibi ipse multo studio et labore quaesiuit. Licet enim nemo oderit carnem suam, sed multo minus odisse poterit anima semetipsam. [4] CAPUT IV. Quod diligens iniquitatem, odit animam, et carnem suam: et de poenitentia infructuosa post mortem. 5. At forte aliquem moueat illud de Psalmo: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Ego autem dico, odit et carnem. An non odit, cui gehennae cumulos mercatur in dies, et cui secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat iram in die irae? Caeterum hoc odium tam carnis, quam animae, non in affectu sed in effectu potius inuenitur. Sic nimirum odit et phreneticus carnem suam, cum sibi ipsi manus inferre laborat, rationis deliberatione sopita. An uero grauior ulla phrenesis iudicatur, quam impoenitentia cordis, et peccandi obstinata uoluntas? Siquidem manus nefarias iniicit sibi ipsi, nec carnem, sed mentem lacerat et corrodit. Si uidisti hominem scalpere manus, et usque ad sanguinem confricare, euidentem habes in eo similitudinem animae peccantis expressam. Cedit siquidem uoluptas illa dolori, et succedit pruritui cruciatus. Neque id ignorabat, sed dissimulabat ille dum scalperet. Sic laceramus, sic exulceramus propriis manibus animas infelices: nisi quod tanto grauius, quanto excellentior est spiritualis creatura; et cui difficilius medeatur. Neque id quidem inimicitiarum studio gerimus, sed stupore quodam insensibilitatis internae. Effusus siquidem animus damna interiora non sentit; quia nec intus est, sed in uentre forsitan, aut sub uentre. Denique et animus quorumdam in patinis, quorumdam in loculis inuenitur. Ubi est thesaurus tuus, inquit, ibi est et cor tuum. Quid uero mirum, si propriam minime sentiat anima laesionem, quae sui ipsius oblita, et penitus absens sibi, in longinquam profecta est regionem? Erit autem cum in semetipsam reuersa cognoscet, quam crudeliter miserae uenationis obtentu euiscerauerit semetipsam. Neque enim id sentire poterat, dum uilem muscarum praedam desiderio captans insatiabili, aranearum instar, ex uisceribus propriis intexere retia uideretur. 6. Erit autem hic reditus sine dubio uel post mortem: cum uniuersa, quibus, ad uagandum foras et inutiliter sese occupandum, in eam quae praeterit huius mundi figuram, egredi consueuerat, ostia corporis clausa erunt, ut necessario maneat in se ipsa, cui nullus iam pateat exitus a se ipsa. Verum is quidem perniciosissimus erit reditus, et miseria sempiterna, quando iam poenitentia haberi poterit, agi non poterit. Ubi enim deerit corpus, actus non erit. Sane ubi nulla fuerit actio, nec satisfactio quidem ulla poterit inueniri. Quocirca poenitentiam quidem habere, dolere est: nam poenitentiam agere, remedium doloris est. Neque enim carenti manibus erit ultra leuare cor in coelum cum manibus; sed quisquis ante obitum carnis non redierit ad se ipsum, in se ipso maneat necesse est in aeternum. Sed in quali se ipso? Qualem sese fecerit in hac uita, qualem inuenerit exiens ab hac uita: nisi quod fortasse erit nonnunquam deterior: nam melior nunquam erit. Habet enim hoc ipsum, quod nunc ponit, quandoque recipere corpus, non tamen ad poenitentiam, sed ad poenam: ubi nimirum peccati ipsius et carnis quodammodo similis uidebitur esse conditio: ut quemadmodum culpa semper puniri poterit, nec unquam poterit expiari; sic nec in corpore aliquando tormenta finiri, nec corpus ipsum exinaniri ualeat in tormentis. Merito quidem ultio sempiterna desaeuiet, quod nunquam possit culpa deleri; nec substantia carnis deficiet, ne simul cogatur etiam afflictio carnis terminari. Haec, fratres mei, qui pauet, cauet; cui negligit, incidit. [5] CAPUT V. Quod uermis conscientiae in praesenti sentiri ac suffocari debet, non in immortalitatem foueri ac nutriri. 7. Ut ergo redeamus ad uocem unde processimus, expedit nobis profecto redire ad cor, dum illic iter, quo ostendat nobis salutare suum, qui tanto studio pietatis illuc reuocat praeuaricatores. Nec sentire interim pigeat morsus uermis interni; aut periculosa quaedam animi teneritudo, et perniciosa mollities persuadere queat, ut praesentem uelimus dissimulare molestiam. Optimum est tunc sentiri uermem, cum possit etiam suffocari. Itaque mordeat nunc ut moriatur, et paulatim desinat mordere moriendo. Rodat interim putredinem, ut rodendo consumat, et ipse quoque pariter consumatur, ne foueri incipiat in immortalitatem. Vermis, inquit, eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. A facie illorum morsuum quis sustinebit? Multiplex enim nunc consolatio arguentis conscientiae releuat cruciatum. Benignus est Deus, qui non patitur nos tentari supra quam possumus, nec uermem hunc supra modum patitur malignari. Maximeque inter initia conuersionis oleo misericordiae linit ulcera: ut nec morbi quantitas, nec difficultas curationis ultra quam expedit innotescat; magis autem arridere uidetur facilitas quaedam, quae postmodum euanescit, quando iam exercitatos habenti sensus certamen forte datur, ut uincat, et discat quoniam omnium potentior est sapientia. Interim sane audiens quis uocem Domini: Redite, praeuaricatores, ad cor, et tantis in interiore cubiculo obscenitatibus deprehensis, singula quaeque rimari satagit, et quonam haec influxerint aditu, curiosus uestigator explorat; nec difficile patet foramen, imo et foramina contuenti. Sed nec parum illi ex hac consideratione doloris accedit, cum per fenestras proprias mors ista deprehenditur introiisse. Multa siquidem admisisse uidetur petulantia oculorum, multa pruritus aurium, multa quoque olfaciendi, gustandi, tangendique uoluptas. Nam spiritualia quidem uitia, quorum supra meminimus, difficile adhuc, prout sunt, carnalis examinat. Unde fit, ut quae sunt grauiora, aut minus, aut minime sentiat, nec tam superbiae aut inuidiae, quam flagitiosorum aut facinorosorum recordatione actuum mordeatur. [6] CAPUT VI. Difficultatem conuersionis, et luctam resipiscere parantis, graphice repraesentat. 8. Et ecce iterum uox de nubibus dicens: Peccasti, quiesce. Et quod dicitur, tale est. Iam sentina redundans domum omnem intolerabili fetore contaminat: uanum tibi est, dum adhuc sordes influant, exhaurire; dum peccare non destiteris, poenitere. Quis enim eorum ieiunia probet, qui ad lites et contentiones ieiunant, et percutiunt pugno impie, sed et uoluntates et uoluptates propriae inueniuntur in eis? Non tale est ieiunium quod elegi, dicit Dominus. Claude fenestras, obsera aditus, foramina obstrue diligenter; et sic demum non subeuntibus nouis, sordes poteris expurgare uetustas. Aestimat homo facile quod iubetur implendum, tanquam ignarus exercitii spiritualis. Quis enim prohibeat, inquit, quominus imperem membris meis? Indicit igitur gulae ieiunia, crapulam interdicit, obturari praecipit aures ne audiant sanguinem, auertit oculos ne uideant uanitatem; manus non ad auaritiam, sed ad eleemosynam magis extendit, quibus forte laborem imponere uelit, prohibens latrocinia, sicut scriptum est: Qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 9. Caeterum, dum suas quibusque membris in hunc modum leges promulgat, et decreta proponit, interrumpunt subito uocem iubentis, et uno impetu clamant: Unde haec noua religio? Facere iubes ut libet. Sed inuenietur qui nouis decretis obuiet, qui nouis legibus contradicat. Quis enim ille est, inquit? Et illa: Nimirum ipsa, quae paralytica iacet in domo, et male torquetur. Ipsa est enim, in cuius nos pridem deputasti obsequium, si ignoras, ad obediendum utique concupiscentiis eius. Expalluit miser ad hanc uocem, et confusus obmutuit. Anxiabatur enim in eo spiritus eius. Ac membra quidem ad suam illam infelicissimam dominam incunctanter accedunt, ut aduersus Dominum crudeliter interpellent, et imperia duriora causentur. Plangit gula parcimoniae sibi modum adhibitum, prohibitam crapulae uoluptatem. Oculus queritur indictas lacrymas, petulantiam interdictam. Quibus haec et similia prosequentibus excitata et uehementer exacerbata uoluntas: Somniumne est, inquit, an fabula quod narratis? Tum uero opportunum suae tempus nacta querimoniae lingua: Omnino, ait, sic est ut audistis. Nam et ego a fabulis et mendaciis iussa sum reticere, et nihil deinceps nisi serium, imo et penitus necessarium loqui. 10. Exsilit igitur uetula furens, et totius oblita languoris, procedit horrentibus comis, ueste lacera, pectore nudo, scalpens ulcera, frendens dentibus et arescens, atque ipsum inficiens aerem flatibus uirulentis. Quidni confundatur, si quid adhuc superest rationis, ad talem miserae uoluntatis occursum et incursum? Haec, inquit, est tota tui coniugii fides, sic compateris male patienti? Usque adeo super dolorem uulnerum meorum addere pepercisti? Subtrahendum forsitan ex immoderata dote aliquid uidebatur; sed quid relinquitur hoc sublato? Solum hunc languenti miserae praestitisti, et omnia eius obsequia, quemadmodum sint distributa, aliquando cognouisti. Nunc autem si tibi forsitan morbi huius pessimi, quo laboro, triplex malignitas excidisse potuit, sed non mihi. Siquidem uoluptuosa sum, curiosa sum, ambitiosa sum; et ab hoc triplici ulcere non est in me sanitas a planta pedis usque ad uerticem. Itaque fauces, et quae obscena sunt corporis, assignata sunt uoluptati, quandoquidem uelut de nouo necesse est singula recenseri. Nam curiositati pes uagus, et indisciplinatus oculus famulantur. At uanitati quidem auris et lingua seruiunt, dum per illam impinguat caput meum oleum peccatoris, per hanc ipsa suppleo quod in laudibus meis alii minus fecisse uidentur. Valde enim delector et recipere ab aliis, et, cum opportune possum, etiam tradere aliis laudes meas, et meo et alieno ore semper cupiens praedicari. Cui potissimum morbo tuum quoque ingenium plurima solet adhibere fomenta. Porro manus ipsas, quibus est undique liber motus, non uni specialiter alicui operi deputamus, sed modo uanitati, modo curiositati, modo uoluptati sedulum satis exhibent famulatum. Quibus ita dispositis, non mihi haec omnia uel in uno satisfacere aliquando potuerunt, quod non satietur oculus uisu, nec auris impleatur auditu. Atque utinam inter spectandum totum aliquando corpus fieret oculus, aut inter prandendum in fauces membra omnia uerterentur. Tunc mihi id modicum consolationis, quod utcunque mendico, tantas surripere? Dixit, et cum indignatione et furore recedens: Teneo, inquit, longumque tenebo. 11. Iam uero rationi ipsa uexatio dat intellectum iam innotescit aliquatenus huius negotii difficultas, iam praesumpta facilitas euanescit. Videt enim memoriam plenam spurcitiarum; uidet abundantius alias atque alias influere sordes; uidet ipsas fenestras morti patulas claudi omnino non posse; et quod adhuc praesidens uoluntas languida dominetur, ex cuius ulceribus sanies uniuersa profluxit. Videt denique anima sese contaminatam, nec per alium, sed per proprium corpus, nec aliunde quam a seipsa. Est enim quiddam animae, sicut memoria quae inficitur, sic uoluntas ipsa quae inficit. Denique tota ipsa nihil est aliud quam ratio, memoria, et uoluntas. Nunc autem et ratio minus habens, caeca quodammodo, quod hactenus ista non uiderit; infirma omnino, quod ne agnita quidem praeualeat reparare : et memoria foedissima pariter et fetidissima; et uoluntas languida, et horrendis ulceribus undique scaturiens inuenitur. At ne quid ex omnibus quae sunt hominis relinquatur, ipsum etiam corpus rebelle est: et singula membra fenestrae singulae, quibus mors intrat ad animam, et incessanter exuberat ipsa confusio. [7] CAPUT VII. Respiratio consolationis pauperibus spiritu seu animae miseriam agnoscenti. 12. Audiat ergo anima, quaecunque eiusmodi est, uocem diuinam, et audiat cum stupore et admiratione dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quis spiritu pauperior eo, qui in toto spiritu suo non inuenit requiem, non inuenit ubi caput reclinet? Hoc quoque consilium pietatis, ut qui sibi displicet, placeat Deo, et qui propriam domum odit, domum utique plenam spurcitiae et infelicitatis, inuitetur ad domum gloriae, domum non manu factam, aeternam in coelis. Nec mirum si ad huius dignationis magnitudinem expauescit, si difficile credit huic auditui, si uehementi stupore admiratur, et ait: Ergone beatum hominem miseria facit? Caeterum quisquis eiusmodi es, non diffidas. Non miseria, sed misericordia facit beatum: sed huius propria sedes miseria est. Aut certe beatum faciat ipsa miseria, ut humiliatio in humilitatem transeat, necessitas in uirtutem. Pluuiam uoluntariam, inquit, segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu uero perfecisti eam. Utilis prorsus infirmitas, quae medici manum requirit: et salubriter a se deficit, quem perficit Deus. Sed quia non est uia ad regnum Dei sine primitiis regni, nec sperare potest coeleste regnum, cui nec super propria membra adhuc regnare donatur; sequitur uox dicens, Beati mites, quoniam ipsi haereditabunt terram; ac si euidentius dicat: Mitiga efferos uoluntatis motus, et crudelem bestiam mansuescere cura. Ligatus es: soluere studeas quod rumpere omnino non possis. Eua tua est. Vim facere, aut eatenus mea offendere nullo modo praeualebis. [8] CAPUT VIII. Carnales uoluptates, et diuitias esse omnino uanas, fallaces, et momentaneas. 13. Nec mora, respirans homo inter haec uerba, atque id quoque facilius reputans, licet uerecundus, accedit et delinire satagit uiperam inflammatam. Arguit uitae carnalis illecebras, et consolationes saeculares nugacitatis accusat, tanquam exiguas et indignas, sed et breuissimas quoque et perniciosissimas omnibus amatoribus suis. Super hoc, ait, nequam et inutili seruo tuo et ipsa fatere. Nec enim inficiari potes, ne in modico quidem tibi uniuersa eius obsequia satisfacere aliquando potuisse. Voluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, uix duorum obtinet latitudinem digitorum: et eius tam modicae partis tam exigua delectatio quanta paratur sollicitudine, quantam deinde molestiam parit? Hinc monstruosius dilatantur renes et humeri, hinc tumentes uteri non tam impinguantur, quam impraeguantur a ruina: et dum carnis onus ossa non sustinent, etiam morbi uarii generantur. Sic libidinis illecebrosa uorago quantis laboribus et dispendiis, interdum et famae uel honoris, aut etiam uitae ipsius periculo comparatur? ut ad modicum flagrans sulphureus uapor furentes stimulis agat, et apum par uolantium, ubi male grata mella fuderit, nimis tenaci feriat icta corda morsu: cuius appetitus anxietatis et uecordiae, actus abominationis et ignominiae, exitus poenitudinis et uerecundiae plenus esse dignoscitur. 14. Caeterum spectacula uana, rogo, quid corpori praestant, quidue animae conferre uidentur? At certe nihil in homine cui curiositas prosit inuenies. Friuola prorsus et inanis ac nugatoria consolatio: et nescio quid illi durius imprecer, quam ut semper habeat quod requirat, qui iucundae quietis pacem fugitans, curiosa inquietudine delectatur. Liquet sane uel ex hoc ipso nihil his omnibus delectationis inesse, quorum solus transitus iuuat. Caeterum uanitas uanitatum quam nihil sit, uel ex ipso nomine manifestius iudicatur. Vanus utique labor, qui studio uanitatis assumitur. «O doxa, doxa,» ait sapiens, «in millibus mortalium nihil aliud, quam aurium inflatio uana! » Et tamen quantam putas infelicitatem haec ipsa non tam felix uanitas, quam uana felicitas parit? Hinc namque caecitas cordis, sicut scriptum est: Popule meus, qui te beatificant, in errorem te inducunt. Hinc ceruicosus furor animositatis, hinc suspicionis labor anxius, hinc liuoris crudele tormentum, et cremantis inuidiae miserior, quam miserabilior cruciatus: hinc diuitiarum amor insatiabilis longe amplius desiderio torquet animam, quam refrigerat usu suo; utpote quarum acquisitio quidem laboris, possessio timoris, amissio plena doloris inuenitur. Postremo ubi multae opes, multi etiam qui comedunt eas: et usus quidem diuitiarum apud alios, diuitibus solum nomen cedit et sollicitudo. Et in his omnibus pro tam exiguis, aut magis ne exiguis quidem, sed nullis, eam paruipendere gloriam, quam nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se, non tam insipientiae quam infidelitatis esse uidetur. 15. Nec immerito sane mundus hic positus in maligno, uana promissione deludit animas propriae conditionis et nobilitatis oblitas, quas non pudeat porcis in ministerio subiugari, in desiderio sociari, nec sic tamen infelici edulio satiari. Unde enim haec tanta pusillanimitas et abiectio tam miserabilis, ut egregia creatura, capax aeternae beatitudinis et gloriae magni Dei, utpote cuius sit inspiratione condita, similitudine insignita, cruore redempta, fide dotata, spiritu adoptata, miseram non erubescat sub putredine hac corporeorum sensuum gerere seruitutem? Merito plane ne eos quidem apprehendere potest, quae talem deserens sponsum, tales sequitur amatores. Merito siliquas esuriit, et non accepit qui porcos pascere maluit, quam paternis epulis satiari. Insanus siquidem labor pascere sterilem quae non parit, et uiduae benefacere nolle: omittere curam cordis, et curam carnis agere in desiderio: impinguare et fouere cadauer putridum, quod paulo post uermium esca futurum nullatenus dubitatur. Nam et seruire mammonae, et auaritiam colere, quod est seruitus idolorum, aut uanitatem sectari, prorsus degeneris animae indicium esse quis nesciat? 16. Esto tamen, magna sint et honesta quae mundus interim amatoribus suis erogare uidetur: sed infida esse quis nesciat? Certa nimirum eorum breuitas, et ipsius quoque breuitatis finis incertus. Saepe uiuentem deserunt: nam morientem nec raro sequuntur. Quid uero in rebus humanis certius morte, quid hora mortis incertius inuenitur? Non miseratur inopiam, non diuitias reueretur, non generi cuiuslibet, non moribus, non ipsi denique parcit aetati: nisi quod senibus quidem in ianuis, adolescentibus autem in insidiis est. Infelix proinde, qui in huius uitae tenebris et lubrico fidens, perituram insumit operam; nec aduertit quoniam uapor est ad modicum parens, et uanitas uanitatum. Obtinuisti tandem, ambitiose, quam ex longo tempore concupieras dignitatem? serua quod habes. Implesti, pecuniose, loculos tuos? sollicitus esto ne perdas. Uberes fructus attulit ager tuus? dirue horrea tua, ut maiora aedifices; muta quadrata rotundis, dic animae tuae: Habes multa bona reposita in annos plurimos. Erit enim qui dicat: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem parasti, cuius erunt? 17. Atque utinam tantum congregata perirent, et non deterius ipse quoque periret congregator eorum. Esset utique tolerabilius perituro, quam peremptorio insudare labori. Nunc uero stipendia peccati mors: et qui in carne seminat, de carne metet corruptionem. Nec enim opera nostra transeunt, ut uidentur: sed temporalia quaeque uelut aeternitatis semina iaciuntur. Stupebit insipiens, cum ex hoc modico semine copiosam uiderit exsurgere messem, seu bonam, seu malam, pro diuersa qualitate sementis. Hoc qui cogitat, nullum omnino paruum reputat esse peccatum, quod futuram messem potius aestimet, quam sementem. Seminant ergo dum nesciunt, et seminant dum occultant homines iniquitatis mysteria, dum uanitatis consilia celant, dum perambulant in tenebris negotia tenebrarum. [9] CAPUT IX. Quod impossibile sit peccantem latere. 18. Parietes, inquit, sunt undique: quis me uidet? Esto, nemo te uideat: non tamen nullus. Videt te angelus malus, uidet te angelus bonus, uidet et bonis et malis maior angelis Deus; uidet accusator, uidet testium multitudo, uidet et ipse Iudex, cuius te oportet assistere tribunali: sub cuius sane oculis uelle delinquere tam insanum, quam horrendum incidere in manus Dei uiuentis. Noli esse securus: latent insidiae, quas latere non possis. Latent, inquam, insidiae, quas ut deprehendere ipse non potes, sic non potes ipse non deprehendi. Audit plane qui plantauit aurem; et qui finxit oculum, ipse considerat. Non illius Solis arcet radios maceria lapidum, quos ipse creauit; non uel ipse corporis huius paries ueritatis excludit aspectum. Nuda sunt eius oculis omnia, penetrabilior est ancipiti gladio. Ipsas quoque non modo cernit, sed et discernit cogitationum uias et medullas affectionum. Denique, si non totam humani cordis abyssum, et quidquid in ipso latet inspiceret prae ipso, non ille iam nil sibi conscius iudicantis sese Domini sententiam tantopere formidaret. Mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer, aut ab humano die, sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est. 19. Si tu obiectu parietis, aut cuiuslibet simulationis praetentu, humana frustrari posse iudicia gloriaris; certus esto, non illum uera crimina praeterire, qui de falsis etiam accusare criminibus consueuit. Si tantopere eius, qui nihilominus forte tuam uereatur, proximi conscientiam reformidas; multo minus eos contemnas, quibus odiosa magis iniquitas, et longe amplius exsecrabilis corruptio est. Si denique Deum non times, et solos hominum reuereris aspectus, memor esto hominem Christum hominum facta ignorare non posse: ut quod coram me attentare minime prorsus auderes, multo minus audeas coram ipso; quodque non dico non liceret, sed nec liberet quidem praesumere uidente conseruo, inspiciente Domino uel cogitare penitus exhorrescas. Alioquin: si carnis oculum magis, quam gladium, qui carnes habet deuorare, formidas; et is quoque timor quem times, eueniet tibi et accidet quod uereris. Nihil opertum quod non reueletur, uel occultum quod non sciatur. Arguentur a luce in lucem prolata opera tenebrarum; nec modo obscenitatum abominanda secreta, sed iniqua commercia uendentium sacramenta, et fraudulenta susurria adinuenientium dolos, et iudicia subuertentium, qui nouit omnia, nota faciet uniuersis; cum coeperit scrutator ille cordis et renum scrutari Ierusalem in lucernis. [10] CAPUT X. Non solum declinando a malo, sed et faciendo bonum salutem obtineri. 20. Quid ergo facturi sunt, imo potius quid passuri qui crimina commiserunt, ubi audituri sunt, Ite in ignem aeternum, qui pietatis opera non fecerunt? Quando uero admittetur ad nuptias, qui nec lumbos praecinxit ut abstineret a malo, nec lucernam tenuit ut faceret bonum: quando nec uirginitatis integritas, nec lampadum claritas solius olei poterit excusare defectum? aut quis illos manere credendus est cruciatus, qui in hac uita non solum mala, sed forte pessima perpetrant; si sic sunt cruciandi qui hic bona receperunt, ut in medio flammae aestuantibus linguis, ne minimae quidem stillae obtinere refrigerium queant? Caueamus ergo mala opera, nec includentis sagenae fiducia, libere intra Ecclesiam delinquamus: hoc scientes, quia non omnes quos sagena trahit, piscatorum uasa recipient; sed erit cum ad littus uenerint, eligent bonos in uasa, malos autem foras mittent. Neque hoc contenti lumborum cingulo, accendamus etiam lucernas nostras, et instanter operemur bonum, cogitantes, quod omnis arbor, non modo quae malum fecerit fructum, sed etiam quae bonum non fecerit, excidetur et in ignem mittetur, illum utique ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. 21. Caeterum sic declinemus a malo et faciamus bonum, ut inquiramos pacem, non gloriam prosequamur. Illa enim Dei est, et eam alteri non dabit. Gloriam, inquit, meam alteri non dabo. Et dicebat homo secundum cor Dei: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Recordemur etiam Scripturae dicentis: Si recte offeras et non recte diuidas, peccasti. Recta est, fratres, illa nostra diuisio, nemo detrectet. Alioquin, si cui forsitan minus placet, sciat non nostram esse, sed angelorum. Priores enim Angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Seruemus ergo in uasis oleum, ne forte (quod absit) clausas iam nuptiarum ianuas frustra pulsantes, uerbum audiamus amarum et deintus nobis sponsus respondeat: Nescio uos. Adhuc tamen mors posita est, non modo secus iniquitatem, sterilitatem, uanitatem, sed et secus introitum ipsius etiam uoluptatis. Quocirca opus est fortitudine aduersus tentamenta peccati, ut rugienti leoni resistamus fortes in fide, et ignita ipsius iacula hoc ipso clypeo uiriliter repellamus. Opus est iustitia, ut operemur bonum. Opus prudentia, ne cum fatuis uirginibus reprobemur. Opus denique temperantia, ne uoluptatibus indulgentes, audiamus aliquando quod miser ille, epularum pariter et uestium splendore finito, dum misericordiam precaretur, audiuit: Memento fili, quod recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris. Plane terribilis Deus in consiliis super filios hominum! sed, si terribilis est, etiam misericors inuenitur, dum futuri formam iudicii non occultat. Anima enim quae peccauerit, ipsa morietur: palmes qui fructum non fecerit, excidetur: uirgo cui defuerit oleum, a nuptiis excludetur, et qui bona receperit in hac uita, cruciabitur in futura. Quod si forte contingat in uno quolibet simul haec quatuor inueniri, ea plane extrema desperatio est. [11] CAPUT XI. Conuerti molientes acrius a solitis uitiis tentari, ipsis uero luctum esse necessarium. 22. Haec igitur et his similia intus suggerit ratio uoluntati, eo copiosius, quo perfectius illustratione spiritus edocetur. Felix sane, cuius uoluntas sic cesserit et acquieuerit consilio rationis, ut a timore concipiens, promissionibus deinceps coelestibus foueatur, et parturiat spiritum salutis. At forte inuenietur rebellis et obstinata uoluntas, nec impatiens solum, sed et monitis peior, et minis durior, et adhibitis acerbior blandimentis. Inuenietur forsitan, quae nihil mota suggestionibus rationis, imo et graui furore commota respondeat, dicens: Quousque uos patior? praedicatio uestra in me non capit. Scio quod astuti estis: sed astutia uestra in me locum non habet. Forte et aduocans membra singula, solito amplius solitis iubet obedire concupiscentiis, nequitiis deseruire. Hinc nimirum est illud quod quotidianis discimus experimentis, eos qui conuerti deliberant, tentari acrius a concupiscentia carnis, et urgeri grauius in operibus luti et lateris, qui Aegyptum egredi, et Pharaonis imperium effugere moliuntur. 23. Utinam autem qui eiusmodi est, declinet impietatem, et terribile illud profundum caueat, de quo scriptum est: Impius cum uenerit in profundum malorum, contemnit. Fortissima siquidem potione curatur, et periclitatur facile, nisi multa sollicitudine studeat medici obtemperare consiliis, obseruare praecepta. Vehemens est tentatio, et proxima desperationi, nisi totum colligat et ad miserandum animae suae, quam adeo miseram et miserabilem uidet, conuertat affectum, et audiat uocem dicentem: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Lugeat abundanter, quia lugendi tempus aduenit: et ad sorbendas iuges lacrymas ista sufficiunt. Lugeat, sed non sine pietatis affectu, et obtentu consolationis. Consideret nullam sibi inueniri requiem in seipso, sed omnia plena miseriae et desolationis Consideret non esse bonum in carne sua; sed et in saeculo nequam nihil nisi uanitatem et afflictionem spiritus contineri. Consideret, inquam, nec intus, nec subtus, nec circa se sibi occurrere consolationem; ut uel tandem aliquando discat quaerendam sursum et desursum esse sperandam. Lugeat sane interim plangens dolorem suum, exitus aquarum deducat oculus eius, et palpebra non requiescat. Nimirum purgatur lacrymis oculus ante caligans et acuitur uisus, ut intendere possit in serenissimi luminis claritatem. [12] CAPUT XII. Quomodo uoluntas suauiter inducenda ad amandum et desiderandum coelestia. 24. Ex hoc sane suspiciat per foramen, prospiciat per cancellos, praedulcem radium prosequatur obtutu, et Magorum sedulus imitator, lumen lumine quaerat. Inueniet enim locum tabernaculi admirabilis, ubi panem Angelorum manducet homo; inueniet paradisum uoluptatis plantatum a Domino; inueniet hortum floridum et amoenissimum; inueniet refrigerii sedem, et dicet: O si audiat uocem meam misera illa uoluntas, ut ingrediens uideat bona, et uisitet locum istum! hic nimirum inueniet requiem ampliorem, et me quoque eo minus inquietabit, quo minus inquietabitur ipsa. Neque enim mentitur qui dixit: Tollite iugum meum super uos, et inuenietis requiem animabus uestris. In huius fide promissionis exacerbatam blandius alloquatur, et simulata quadam hilaritate, spiritu mansuetudinis eam conueniens dicat: Cesset penitus indignatio tua. Non ego sum qui te offendere possim. Tuum est corpus, tuus et ego ipse: non est quod timeas, non est quod uerearis. Nec mirum, si forte amarius adhuc reddiderit illa responsum, ut dicat, quia multae cogitationes ad insaniam te adduxerunt. Sustineat interim aequanimiter, ac dissimulet omnino quod agitur, donec inter loquendum inducens alia pro aliis, opportune aliquando inferat, dicens: Inueni hodie hortum pulcherrimum, et amoenissimum locum. Bonum esset illic nos esse: nam et tibi nocet in hoc lecto aegritudinis, in hoc doloris strato uersari in hoc cubili tuo graui corde compungi. Aderit Dominus quaerenti se, animae speranti in se: aderit uotis supplicibus, et uerbis eius efficaciam ministrabit. Excitabitur desiderium uoluntatis, ut non modo uidere locum, sed et introire paulatim, et mansionem inibi facere concupiscat. [13] CAPUT XIII. Conuersos mira suauitate ac deliciis uitae piae ac spiritualis refici. 25. Nec uero locum reputes corporalem paradisum hunc uoluptatis internae. Non pedibus in hunc hortum, sed affectibus introitur. Nec terrenarum tibi commendatur arborum copia, sed uirtutum utique spiritualium iucunda decoraque plantatio. Hortus conclusus, ubi fons signatus in quatuor capita deriuatur, et ex una sapientiae uena uirtus quadripartita procedit. Splendidissima quoque inibi lilia uernant: et cum flores apparent, etiam uox turturis auditur. Illic nardus sponsae fragrantissimum praestat odorem, et caetera quoque aromata fluunt; austro spirante, aquilone fugato. Ibi media est arbor uitae, malus illa de Cantico, cunctis pretiosior lignis siluarum, cuius et umbra sponsam refrigerat, et fructus dulcis gutturi eius. Ibi continentiae nitor, et sincerae ueritatis intuitus oculos cordis irradiat: auditui quoque dat gaudium et laetitiam dulcissima uox consolatoris interni. Ibi quibusdam spei naribus influit iucundissimus odor agri pleni, cui Dominus benedixit. Ibi auidissime praelibantur incomparabiles deliciae charitatis; et succisis spinis ac uepribus, quibus antea pungebatur, unctione misericordiae perfusus animus in conscientia bona feliciter requiescit. Quae quidem non inter uitae aeternae praemia, sed inter temporalis militiae stipendia deputantur; nec ad futuram pertinent, sed ad eam magis quae nunc est Ecclesiae promissionem. Hoc enim centuplum est, quod in hoc saeculo saeculi contemptoribus exhibetur. Nec tibi illud nostro speraueris eloquio commendandum. Solus spiritus est qui reuelat: sine causa paginam consulis; experientiam magis require. Sapientia est, cuius pretium nescit homo. De occultis trahitur, nec in terra suauiter uiuentium inuenitur ista suauitas. Nimirum suauitas Domini est: nisi gustaueris, non uidebis. Gustate, inquit, et uidete, quoniam suauis est Dominus. Manna absconditum est, nomen nouum est, quod nemo scit nisi qui accipit. Non illud eruditio, sed unctio docet: nec scientia, sed conscientia comprehendit. Sanctum est, margaritae sunt, nec faciet ipse quod prohibet, qui coepit facere et docere. Neque enim canes aut porcos iam reputat, quos prioribus abrenuntiantes facinoribus atque flagitiis etiam consolatur per Apostolum, dicens: Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis. Tantum caueat, ne reuertatur canis ad uomitum, nec sus lota ad uolutabrum luti. [14] CAPUT XIV. In terrenis non esse ullam sotietatem, nisi fastidio coniunctam: at coelestium desideria experiendo semper crescere. 26. In huius ergo ostio paradisi diuini susurri uox auditur, sacratissimum secretissimumque consilium, quod absconditum est a sapientibus et prudentibus, paruulis reuelatur. Cuius sane uocis auditum non sola iam ratio capit, sed gratanter eum communicat et uoluntati. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Altissimum plane consilium, et inaestimabile sacramentum. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, qui de coelo nobis a regalibus sedibus uenit. Facta est enim ualida fames in terra, et omnes iam non egere coepimus, sed ad extremam deuenimus egestatem. Denique et comparati sumus iumentis insipientibus et similes facti sumus illis: etiam porcorum siliquas insatiabiliter esurimus. Qui pecuniam diligit, non satiatur; qui luxuriam, non satiatur; qui gloriam quaerit, non satiatur; denique qui mundum amat, nunquam satiatur. Noui ego homines satiatos hoc mundo et ad eius omnem memoriam nauseantes. Noui satiatos pecunia et satiatos bonoribus, satiatos uoluptatibus et curiositatibus huius mundi, nec mediocriter, sed usque ad fastidium satiatos. Et facile est cuique nostrum hanc satietatem per Dei gratiam obtinere. Neque enim parit hanc copia, sed contemptus. Sic fatui filii Adam, porcorum uorando siliquas, non esurientes animas, sed esuriem ipsam pascitis animarum. Sola nimirum hoc edulio inedia uestra nutritur, sola fames alitur cibo innaturali. Et dico planius exempli gratia, unum sumens e multis quae humana uanitas concupiscit, non prius satiabuntur corda hominum auro, quam aura corpora satientur. Nec indignetur auarus: et de ambitiosis et luxuriosis, etiam et de facinorosis eadem sententia est. Si quis mihi forte non credit, experientiae credat, uel propriae, uel multorum. 27. Quis in uobis est, fratres, qui satiari cupiat, et desiderium suum optet impleri? Incipiat esurire iustitiam, et non poterit non satiari. Panes illos desideret, qui in domo patris abundant; et inueniet sese continuo siliquas fastidire porcorum. Gustum iustitiae uel exiguum studeat experiri, ut eo ipso desideret amplius, et amplius mereatur, sicut scriptum est: Qui edit me, adhuc esuriet; qui bibit me, adhuc sitiet. Hoc enim cognatum magis spiritui, et naturalius desiderium uehementius occupat cor humanum, caeteraque uiriliter desideria pellit. Sic nimirum fortem armatum fortior superat, sic clauus clauo solet extundi. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Nondum quidem ipsa, qua non satiabitur homo, et uiuet; sed caeteris uniuersis, quae prius insatiabiliter fuerunt concupita: ut ex hoc sibi uoluntas ad seruiendum prioribus concupiscentiis corpus uindicare desistens, rationi prorsus exponat, magis autem urgeat ipsa seruire iustitiae in sanctificationem, non minore zelo, quam prius exhibuisset seruire iniquitati ad iniquitatem. [15] CAPUT XV. Purganda memoria a peccatorum sordibus fiducia diuinae misericordiae. 28. Caeterum iam et uoluntate mutata, in seruitutem redacto corpore, uelut siccato iam aliquatenus fonte, et oppilato foramine, tertium adhuc, idque grauissimum restat, de purganda scilicet memoria et exhaurienda sentina. Quomodo enim a memoria mea excidet uita mea? Membrana uilis et tenuis atramentum forte prorsus imbibit: qua deinceps arte delebitur? Non enim superficie tenus tinxit; sed prorsus totam intinxit. Frustra conarer eradere: ante scinditur charta, quam inserti characteres deleantur. Ipsam enim forte memoriam delere posset obliuio, ut uidelicet mente captus eorum non meminerim, quae commisi. Caeterum ut memoria integra maneat, et ipsius maculae deleantur, quae nouacula posset efficere? Solus utique sermo uiuus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Dimittuntur tibi peccata tua. Murmuret Pharisaeus, et dicat: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Mihi enim qui id loquitur Deus est, et non aestimabitur alius ad illum, qui adinuenit omnem uiam disciplinae, et dedit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo : post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Huius indulgentia delet peccatum, non quidem ut a memoria excidat, sed ut quod prius inesse pariter et inficere consueuisset, sic de caetero insit memoriae, ut eam nullatenus decoloret. Multorum enim nunc peccatorum, quae uel a nobis, uel ab aliis commissa nouimus recordamur: sed propria quidem inquinant, aliena non nocent. Ut quid hoc, nisi quod in his erubescimus singulariter, haec nobis singulariter imputanda ueremur? Tolle damnationem, tolle timorem, tolle confusionem; quae quidem omnia plena remissio tollit: et non modo non oberunt, sed etiam cooperabuntur in bonum, ut deuotas ei referamus gratias qui remisit. [16] CAPUT XVI. Misericordiam diuinam obtineri, miserendo sibi ipsi primum; deinde proximo. 29. Iam uero supplicanti pro ea, congrue respondetur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Miserere ergo animae tuae, qui Deum tibi uis misereri. Laua per singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum tuum rigare memento. Si compateris tibi ipsi, si laboras in gemitu poenitentiae (primus hic gradus misericordiae est) misericordiam utique consequeris. Quod si forte magnus et multus peccator es, et magnam quaeris misericordiam ac multitudinem miserationum; tu quoque misericordiam tuam magnificare et multiplicare labora, reconciliatus esto tibi ipsi: nam et tibi grauis factus eras, quod positus esses contrarius Deo. Ex hoc sane in domo propria reformata pace, eamdem necesse est prius erga proximos dilatari, ut nouissime osculetur te et ipse osculo oris sui, et, quemadmodum scriptum est, reconciliatus pacem habeas ad Deum. Dimitte his qui in te peccauerunt, et dimittetur tibi quod ipse peccasti, dum secura conscientia oraueris Patrem, et dixeris: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si forte quempiam defraudaueris, redde uel simplum: quod superest da pauperibus, et misericordiam praestans misericordiam consequeris. Si fuerint peccata tua sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi uermiculus, uelut lana alba erunt. Ut non confundaris super cunctis adinuentionibus tuis quibus praeuaricatus es, in quibus nunc erubescis; fac eleemosynam, si non potes de terrena substantia, de uoluntate bona: et omnia munda erunt; non modo illuminata ratio, et correcta uoluntas, sed ipsa quoque memoria munda erit: ut ex hoc iam uoceris ad Dominum, et audias uocem dicentis: Beati mundo corde. [17] CAPUT XVII. Oculos cordis continuo mundandos, ut Deus uideri possit. 30. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Magna promissio, fratres mei, et totis desideriis affectanda. Haec enim uisio confirmatio est, sicut Ioannes apostolus ait: Nunc filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quia uidebimus eum sicuti est. Haec uisio uita aeterna est, sicut ipsa in Euangelio Veritas ait: Haec est uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Odibilis macula, quae beatam hanc nobis adimit uisionem, et exsecrabilis negligentia, qua dissimulamus interim illius oculi mundationem. Ut enim corporeus nobis uisus aut humore interiori, aut exterioris iniectione pulueris impeditur: sic et intuitus spiritualis interdum quidem propriae carnis illecebris, interdum curiositate saeculari et ambitione turbatur. Quod quidem non minus nos experientia propria, quam diuina pagina docet, ubi legitur scriptum: Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. In utroque tamen solum quod hebetat et confundit obtutum, peccatum est: nec aliud inter oculum et lucem, inter Deum et hominem separare uidetur. Quandiu enim in hoc corpore sumus, peregrinamur a Domino. Non utique corporis est culpa, huius scilicet, quod gerimus corpus mortis: magis autem quod corpus peccati sit caro, in qua bonum non est, sed potius lex peccati. Interdum tamen corporeus oculus, non adhuc festuca manente, sed iam sublata uel exsufflata, aliquandiu caligare uidetur: quod quidem et ipsum in interiori oculo qui in spiritu ambulat, saepius experitur. Neque enim ubi ferrum extraxeris, continuo uulnus redditum est sanitati: sed tunc primum necesse est adhibere fomenta et operam dare curationi. Nemo ergo sentinam eiiciens, mundatum sese protinus arbitretur: quinimo nouerit se multis interim purificationibus egere. Nec modo lauandum aqua, sed et purgandum et examinandum igni, ut dicat: Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Beati ergo mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt: nunc quidem per speculum in aenigmate; in futuro autem facie ad faciem, ubi nimirum faciei nostrae fuerit consummata mundities, ut sibi eam exhibeat gloriosam, non habentem maculam neque rugam. [18] CAPUT XVIII. Pacificos merito beatificari nomine filiorum Dei. 31. Ubi opportune illico subinfertur: Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Est enim homo pacatus, qui bona pro bonis reddens, quantum in se est, nemini uult nocere. Est alius patiens, qui non reddens mala pro malis, etiam potens est sustinere nocentem. Est et pacificus, qui bona pro malis reddens, in promptu habet et prodesse nocenti. Primus quidem paruulus est, et facile scandalizatur: nec facile qui huiusmodi est, in hoc saeculo nequam et pleno scandalis poterit obtinere salutem. Secundus, ut scriptum est, in patientia sua possidet animam suam. Nam tertius quidem non modo suam possidet, sed et multorum animas lucrifacit. Primus, quantum in ipso est, pacem habet; secundus pacem tenet, tertius pacem facit. Merito proinde beatificatur nomine filii, quod opus filii impleuerit, ut post suam non ingratus reconciliationem, etiam alios reconciliet Patri suo: siquidem qui bene ministrauerit, bonum gradum sibi acquirit; nec in domo patris gradus melior credendus est, quam filii. Si enim filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, ut quemadmodum ipse dicit, ubi ipse est, ibi sit et minister suus. Fatigauimus uos prolixitate sermonis, et detinuimus ultra quam oporteret. Ex hoc iam finem loquacitati nostrae, quem non imperat uerecundia, uidetur imperare uel hora. Mementote tamen Apostoli, quem aliquando uerbum praedicationis usque in mediam noctem legitis protraxisse. Utinam adhuc, ut ipsius uerbis utar, sustineatis modicum quid insipientiae meae. Aemulor enim uos Dei aemulatione. [19] CAPUT XIX. Grauiter perstringit ambitiosos, qui temere et indigne sacras Ecclesiae functiones usurpant. 32. Filioli, quis demonstrabit uobis fugere a uentura ira? Nemo enim magis iram meretur, quam amicum simulans inimicus. Iuda, osculo tradis Filium hominis, homo unanimis, qui simul mecum dulces capiebas cibos, qui in paropside manum pariter intinxisti! Non est tibi pars in oratione, qua orat ad Patrem et dicit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Vae uobis qui clauem tollitis non scientiae solum, sed et auctoritatis! nec ipsi introitis, et multipliciter impeditis quos introducere debuistis. Tollitis enim et non accipitis claues. De quibus Dominus queritur per prophetam: Ipsi regnauerunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego non uocaui eos. Unde tantus praelationis ardor, unde ambitionis impudentia tanta, unde uesania tanta praesumptionis humanae? Audetne aliquis uestrum terreni cuiuslibet reguli, non praecipiente aut etiam prohibente eo, occupare ministeria, praeripere beneficia, negotia dispensare? Nec tu Deum putes, quae in magna domo sua a uasis irae aptis in interitum sustinet, approbare. Multi quidem ueniunt, sed considera quis uocetur. Ordinem ipsum dominici sermonis attende. Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt: ac deinde, Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Mundicordes utique uocat Pater coelestis, qui non quaerunt quae sua sunt, sed quae Iesu Christi: nec quod sibi utile, sed quod multis. Petre, inquit, amas me? Domine, tu scis quia amo te. Pasce, ait, oues meas. Quando enim sic amatas oues committeret non amanti? Nimirum hoc quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur. Vae ministris infidelibus, qui necdum reconciliati, reconciliationis alienae negotia, quasi homines qui iustitiam fecerint, apprehendunt. Vae filiis irae, qui se ministros gratiae profitentur. Vae filiis irae, qui pacificorum sibi usurpare gradus et nomina non uerentur. Vae filiis irae, qui fideles sese mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur. Vae qui ambulantes in carne, Deo placere non possunt, et placare uelle praesumunt. 33. Non miramur, fratres, quicunque praesentem statum Ecclesiae miseramur; non miramur de radice colubri regulum orientem. Non miramur, si uindemiat uineam Domini, qui institutam a Domino praetergreditur uiam. Impudenter enim pacifici gradum et filii Dei uices occupat homo, qui nec primam quidem adhuc uocem Domini ad cor reuocantis audiuit: aut si quando forsitan coeperit audire, resiliens fugit ad folia, ut absconderetur in eis. Propterea necdum peccare quieuit, sed longam adhuc trahit restem: necdum factus est uir uidens paupertatem suam, sed dicit, quia diues sum, et nullius egeo, cum sit pauper, et nudus, et miser, et miserabilis. Nihil illi de spiritu mansuetudinis, quo praeoccupatos in delicto possit instruere, considerans seipsum, ne et ipse tentetur. Compunctionis lacrymas nesciens, laetatur magis cum male fecerit, et in rebus pessimis exsultat. Nimirum unus eorum est, quibus Dominus ait: Vae uobis qui riaetis nunc, quoniam flebitis. Pecuniam, non iustitiam concupiscit; oculi eius omne sublime uident. Insatiabiliter esurit dignitates, gloriam sitit humanam. Procul ab eo misericordiae uiscera: saeuire potius et tyrannum exhibere laetatur; quaestum aestimat pietatem. Quid de munditia cordis loquar? Utinam non illud obliuioni dedisset tanquam mortuus a corde! utinam non esset columba seducta non habens cor! utinam esset quod uel deforis est mundum, nec ea quae corporalis est maculata tunica inueniretur, ut obediret uel in hac parte dicenti: Mundamini, qui fertis uasa Domini. [20] CAPUT XX. Arguit incontinentes, qui sacros Ordines impudenter temerare non uerentur. 34. Non accusamus uniuersitatem, sed nec uniuersitatem possumus excusare. Reliquit sibi Dominus multa millia. Alioquin nisi eorum nos excusaret iustitia, et illud nobis semen sanctum Dominus sabaoth reliquisset, olim iam sicut Sodoma subuersi essemus, et sicut Gomorrha similiter periissemus. Dilatata siquidem uidetur Ecclesia; ipse etiam cleri sacratissimus Ordo: fratrum numerus super numerum multiplicatus est. Verum etsi multiplicasti gentem, Domine, non magnificasti laetitiam, dum nihil minus apparet decessisse meriti, quam numeri accessisse. Curritur passim ad sacros Ordines, et reuerenda ipsis quoque spiritibus angelicis ministeria homines apprehendunt sine reuerentia, sine consideratione. Neque enim signum regni occupare coelestis, aut illius timent imperii gestare coronam, in quibus auaritia regnat, ambitio imperat, dominatur superbia, sed et iniquitas, luxuria etiam principatur: in quibus et pessima forte appareat intra parietes abominatio, si iuxta Ezechielis prophetiam parietem fodiamus, ut in domo Dei uideamus horrendum. Siquidem post fornicationes, post adulteria, post incestus, nec ipsae quidem apud aliquos ignominiae passiones et turpitudinis opera desunt. Utinam non fierent quae usque adeo non conueniunt, ut nec Apostolum scribere haec, nec nos dicere oporteret! utinam nec dicentibus crederetur, quod humanum aliquando occupauerit animum tam abominanda cupido! 35. Nunquid non olim ciuitates illae, spurcitiae huius matres, diuino praedamnatae iudicio, et incendio sunt deletae? Nunquid non gehennalis flamma moram non sustinens, exsecrabilem illam praeuenit tollere nationem, quod ipsius specialiter essent peccata manifesta praecedentia ad iudicium? Nunquid non et ipsam, utpote consciam tantae confusionis, tellurem absumpsit ignis, sulphur, et spiritus procellarum? Nunquid non in lacum horribilem solum omne redactum est? Amputata sunt hydrae capita quinque, sed heu innumera surrexerunt. Quis reaedificauit urbes flagitii? quis turpitudinis moenia dilatauit? quis extendit propagines uirulentas? Vae, uae, inimicus hominum sulfurei illius incendii reliquias infelices circumquaque dispersit, exsecrabili illo cinere Ecclesiae corpus aspersit, et ipsorum quoque ministrorum eius nonnullos sanie fetidissima spurcissimaque respersit. Heu! genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quis inter tua illa primordia tam diuina, et spiritualibus affluentem charismatibus christianae religionis ortum, credere posset, posse talia in te aliquando reperiri? 36. Ingrediuntur cum hac macula tabernaculum Dei uiuentis; inhabitant cum hac macula templum, sanctum Domini polluentes, iudicium multiplex accepturi, quod et tam grauissimas conscientias gerunt, et nihilominus sese ingerunt in sanctuarium Dei. Tales enim non modo non placant Deum, sed et magis irritant, dum uidentur in cordibus suis dicere: Non requiret. Irritant plane et infensum reddunt sibi, uereor ne in his quibus eum propitiare debuerant. Utinam magis turrim inchoaturi, sedentes computarent, ne forte sumptus non habeant ad perficiendum. Utinam qui continere non ualent, perfectionem temerarie profiteri, aut caelibatui dare nomina uererentur. Sumptuosa siquidem turris est, et uerbum grande, quod non omnes capere possunt. Esset autem sine dubio melius nubere, quam uri; et saluari in humili gradu fidelis populi, quam in cleri sublimitate et deterius uiuere, et districtius iudicari. Multi enim, non quidem omnes, sed tamen multi, certum est, nec latere queunt prae multitudine, nec prae impudentia quaerunt: multi utique libertatem, in qua uocati sunt, in occasionem carnis dedisse uidentur, abstinentes remedio nuptiali, et in omne deinceps flagitium effluentes. [21] CAPUT XXI. Serio cohortatur ad poenitentiam. 37. Parcite, obsecro, fratres, parcite animabus uestris, parcite sanguini qui pro uobis effusus est. Horrendum cauete periculum, ignem qui paratus est declinate. Inueniatur tandem non irrisoria perfectionis professio; exhibeatur etiam uirtus in specie pietatis. Non sit inanis caelibis uitae forma, et uacua ueritatis. Quidni periclitetur castitas in deliciis, humilitas in diuitiis, pietas in negotiis, ueritas in multiloquio, charitas in hoc saeculo nequam? Fugite de medio Babylonis, fugite, et saluate animas uestras. Conuolate ad urbes refugii, ubi possitis et de praeteritis agere poenitentiam, et in praesenti obtinere gratiam, et futuram gloriam fiducialiter praestolari. Non uos retardet conscientia peccatorum: quia ubi illa abundauerunt, superabundare gratia consueuit. Non poenitentiae austeritas ipsa deterreat. Neque enim condignae sunt passiones huius temporis ad praeteritam culpam, quae remittitur; non ad praesentem consolationis gratiam, quae immittitur; non ad futuram gloriam quae promittitur nobis. Denique nulla est tanta amaritudo, quam non prophetica farina dulcoret, quam non sapidam reddat sapientia, lignum uitae. 38. Si uerbis non creditis, operibus credite, exemplis acquiescite plurimorum. Currunt undique peccatores ad poenitentiam, et natura pariter et consuetudine delicati exteriorem omnino asperitatem non reputant, ut exasperatae conscientiae leniantur. Nihil credentibus impossibile, nil amantibus difficile, nil asperum mitibus, nil humilibus arduum reperitur, quibus et gratia fert auxilium, et obediendi deuotio lenit imperium. Quandiu ambulatis in magnis et mirabilibus super uos? Magnum prorsus et mirabile est ministrum esse Christi, et mysteriorum Dei dispensatorem. Longe super uos est ordo pacificorum, nisi forte, omissis gradibus praeostensis, saltare magis, quam ascendere libet. Utinam tamen quisquis sic intrat, si fieri posset, tam fideliter ministraret, quam fiducialiter se ingessit. At difficile, fortassis et impossibile est, ut ex amara radice ambitionis, suauis fructus prodeat charitatis. Dico ego, si uultis audire, imo non ego, sed Dominus: Cum uocatus fueris ad nuptias, recumbe in nouissimo loco: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. [22] CAPUT XXII. Bonorum pastorum est, docere; nec fugere persecutiones propter iustitiam. 39. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Considera diligenter non pacidicos, sed pacificos commendari. Sunt enim qui dicunt, et non faciunt. Sane, quemadmodum non auditores legis iusti sunt, sed factores: sic non annuntiatores pacis sunt beati, sed actores. Utinam tamen nostri quicunque uidentur hodie Pharisaei (forte enim aliqui sunt), etsi non facerent, saltem dicerent quod oportet. Utinam qui sine sumptu Euangelium ponere nolunt, ponerent uel pro sumptu: utinam uel euangelizarent ut manducarent. Mercenarius, inquit, uidet lupum uenientem, et fugit. Utinam hodie quicunque pastores non sunt, mercenarios gregi uellent se exhibere, non lupos: utinam ipsi non laederent, utinam non fugerent, nemine persequente, utinam non exponerent gregem, donec lupus ueniens uideretur. Nimirum sustinendi fuerant, si inuenirentur, praesertim tempore pacis, recipientes mercedem suam, et pro mercede sua saltem in custodia gregis laborantes: dummodo non ipsi turbarent gregem, et gratis auerterent a pascuis iustitiae et ueritatis. Nam persecutio quidem indubitanter mercenarios a pastoribus segregat et discernit. Quando enim transitoria damna non timeat, qui temporalia lucra sectatur? Quando terrenam sustineat persecutionem propter iustitiam, qui terrenam mercedem plus quam iustitiam quaerit? Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Pastorum haec beatitudo, non mercenariorum, multo minus latronum est, uel luporum. Usque adeo siquidem persecutionem non sustinent propter iustitiam, ut persecutionem malint, quam iustitiam sustinere. Nempe contraria est operibus eorum, grauis est etiam eis ad audiendum. 40. Caeterum propter auaritiam, propter ambitionem paratos eos uideas uniuersa pericula subire, suscitare scandala, sustinere odia, dissimulare opprobria, negligere maledicta: ut non minus perniciosa sit animositas talium, quam pusillanimitas mercenariorum. Veris ergo pastoribus dicit Pastor eorum, pastor bonus, qui pro ouibus suis animam suam ponere non pepercit: Beati eritis, cum uos oderint homines, et cum separauerint uos, et eiecerint nomen uestrum tanquam malum propter Filium hominis: gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces uestra copiosa est in coelis. Siquidem non est quod fures timeant, qui sibi in coelo thesaurizant. Non est quod causentur de multiplici tribulatione, ubi multiplicationem mercedis attendunt. Quinimo gaudeant magis, ut dignum est, quod non tam persecutio, quam remuneratio augeatur: et exsultent eo abundantius, quo plura sustinent propter Christum, ut eos proinde copiosior merces maneat apud ipsum. Quid timidi estis, modicae fidei? Fidelis exstat sententia irrefragabili ueritate subnixa, quia nulla nocebit aduersitas, si nulla dominetur iniquitas. Sed parum est nocere: etiam proderit, et copiosius proderit, dummodo sit iustitia in intentione, Christus in causa, apud quem patientia pauperum non peribit in finem. Ipsi gloria nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.