[1,4] GRADUS QUARTUS. Ex conideratione aquarum, et praecipue fontium. Caput I. Lauat aqua maculas corporales, lauat Deus maculas spirituales. Secundum locum inter elementa mundi tenet aqua. Ex ea quoque, si recte inspiciatur, gradus ascensionis in Deum construi poterit. Ac primum aquam uniuerse considerabimus, deinde specialem ascensionem in Deum e fontibus hauriemus. Aqua humida est et frigida, ac per hoc quinque ueluti proprietates habet: nam lauat et abstergit maculas; extinguit ignem; refrigerat ac temperat ardorem sitis; coniungit res multas ac diuersas in unum; denique quam profunde descendit, tam alte ascendit. Haec omnia manifesta sunt symbola, siue uestigia conditoris rerum omnium Dei. Lauat aqua maculas corporales; lauat Deus maculas spirituales: Lauabis me, inquit Dauid, et super niuem dealbabor. Quamuis enim maculas cordis, id est peccata, lauet contritio, lauent sacramenta, lauent sacerdotes, lauent eleemosynae atque alia opera pietatis: tamen haec omnia uel instrumenta sunt, uel dispositiones; qui lotionis huius auctor est, solus Deus est: Ego sum, inquit Deus per Isaiam, ego ipse sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Et idea Pharisaei, qui murmurantes aduersus Christum dicebant: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? non fallebantur in eo, quod soli Deo tribuebant potestatem supremam dimittendi peccata; sed in eo, quod Christum Deum non esse credebam, proinde simul et blasphemabant et uera dicebant. Nec solum Deus lauat maculas cordis ad similitudinem aquae, sed etiam aqua nominari uoluit; sic enim scribit S. Ioannes: Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum; nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Ergo Spiritus Sanctus, qui utique Deus est, aqua uiua est, et de hac aqua dicit Ezechiel: Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Et quoniam aqua ista coelestis et increata longe superat uirtutem aquae terrestris et creatae: ideo tres differentias annotare placet inter lotionem aquae creatae et increatae. Aqua creata lauat maculas corporum, sed non omnes; multas enim lauare nequit, nisi iuuetur sapone uel aliis instrumentis. Aqua increata omnes omnino maculas lauat; sic enim in loco paulo ante notato legimus: Et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Aqua creata raro ita maculas omnes tergit, ut uestigium aliquod uel quasi umbra maculae non relinquatur. Aqua increata sic lauat, ut res lota candidior pulchriorque reddatur, quam esset antequam inquinaretur: Lauabis me, inquit Dauid, et super niuem dealbabor; et per Isaiam Dominus dicit: Si fuerint peccata uestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi uermiculus, uelut lana alba erunt. Denique aqua creata lauat maculas naturales, quae non resistunt abstergenti; aqua increata lauat maculas uoluntarias, quae lauari nequeunt, nisi anima ipsa uelit et abstergenti sponte consentiat. Sed tanta et tam admirabilis est uirtus huius aquae, ut suauissime etiam in lapidea corda penetret; et ideo a nulla duro corde respuitur, quia ipsa facit, ut non respuatur, ut recte monet S. Augustinus. Quis capiat, Domine, quam admirabili ratione in corda infidelium inspires fidem, et in corda superborum infundas humilitatem, et in corda hostium tuorum insinues charitatem, ut qui paulo ante spirans minarum et caedis te in discipulis tuis persequebatur, repente mutatus pro te et pro ecclesia tua minas et caedes persequentium libentissime perferat. Multum est a me, ut in haec secreta tua penetrem, et malo experiri, quam scrutari efficaciam gratiae tuae. Et quoniam noui aquam istam tuam esse pluuiam uoluntariam, segregatam haereditati tuae, ut cecinit propheta tuus: ideo humiliter et suppliciter peto, ut inueniar in haereditate tua, et placeat gratiae tuae in terram cordis mei descendere, ne maneat sicut terra sine aqua tibi, aridum et sterile, quale ex se est, ut ne cogitare quidem boni aliquid ex se sufficiat. Sed pergamus ad reliqua. Caput II. Aqua extinguit ignem, Deus concupiscentiarum ardorem Aqua extinguit ignem; et aqua illa coelestis, gratia uidelicet Spiritus Sancti, admirabili ratione et modo extinguit ignem carnalium concupiscentiarum. Multum quidem ualent ad hoc incendium restinguendum ieiunia et corporis affectationes, sed si addantur ut instrumenta gratiae Spiritus Sancti; alioqui per se sola non multum ualent. Amor enim princeps est affectionum et perturbationum animi, ille regit omnes, et omnes illi uni obtemperant. Amor cogi non uult, et si ab una parte uia illi obstruatur, erumpit ab altera. Amor nihil timet, omnia audet, omnia uincit, nihil sibi difficile aut impossibile arbitratur; denique nulli cedit amor minor nisi amori maiori et ualentiori. Sic omnino carnalis amor, siue diuitias, siue delicias mundi sequatur, uni cedit amori Dei; cum primum incipit aqua Spiritus Sancti in cor hominis instillari, continuo frigescere incipit amor carnalis. Testis nobis sit B. Augustinus: qui cum assuetus esset indulgere libidini, et impossibili sibi duceret consortio feminae posse carere, tamen ubi gustare coepit Spiritus Sancti gratiam, exclamauit in principio libri noni confessionum: Quam suaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat; eiiciebas enim a me uera tu et summa suauitas, eiiciebas et intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Caput III. Aqua sedat sitim, Deus desideriis cordis Aqua praeterea sitim sedat; et aqua illa coelestis sola potest desideriis cordis humani uariis et molestissimis ac prope infinitis finem imponere. Sic Veritas ad Samaritanam loquens manifestissime docuit: Qui biberit, inquit, ex aqua hac, sitiet iterum; qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Omnino sic res se habet: non satiatur oculus uisu, nec auris impletur auditu ; quicquid homini offeratur, non potest eius desiderium satiare, cum ille capax sit infiniti boni, et res omnes creatae certis terminis circumscribatur. Sed qui bibere incipit aquam coelestem, in qua sunt omnia, nihil expetit, nihil requirit amplius. Sed de hac re diximus supra, cum de quiete animi in solo Deo, ut in proprio centro, loqueremur. Caput IV. Aqua coniungit res corporales, Deus unionem spirituum efficit. Aqua simul coniungit et in unum redigit, quae uix uniri posse uidebantur; sic multa grana farinae per aquae admixtionem unus panis efficiuntur, et ex multis partibus terrae per aquae adiunctionem lateres fiunt. Sed multo facilius et insolubilius aqua Spiritus Sancti facit, ut multi homines sint cor unum, et anima una; id quod in actis apostolorum dicitur de primis christianis, in quos prox- ime descenderat Spiritus Sanctus. Sed et Dominus hanc unitatem, quam efficit aqua Spiritus Sancti, iturus ad Patrem commendat et praedicit, cum ait: Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsis in nobis unum sint; et paulo post: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ad quam unitatem hortatur etiam Apostolus in epistola ad Ephesios: Solliciti, inquit, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae. O felix unio, quae multos homines facit esse unum Christi corpus, quod ab uno capite regitur, et de uno pane comedit, et de uno calice bibit, et de uno Spiritu uiuit, et adhaerens Deo unus spiritus fit cum eo. Quid amplius desiderare potest seruus, quam ut non solum particeps fiat omnium bonorum Domini sui, sed etiam uinculo amoris indissolubilis unum fiat cum ipso omnipotenti et sapientissimo et pulcherrimo Domino suo? Atqui hoc totum facit Spiritus Sancti gratia, ut aqua uiuens et uiuificans, quando in corde recipitur deuote et tota diligentia ac sollicitudine custoditur. Caput V. Aqua descendens iterum ascendit, fons gratiae Dei prosilit in uitam aeternam. Aqua denique tam alte ascendit, quam ex alto descendit. Et quoniam Spiritus Sanctus de summo coelo uenit in terras, ideo in homine, in cuius corde recipitur, fit fons aquae salientis in uitam aeternam, ut Dominus ait ad mulierem Samaritanam, id est: homo renatus ex aqua et Spiritu Sancto, et qui eundem inhabitantem Spiritum in corde suo gerit, illuc erigit merita, unde descendit gratia. Ergo, anima mea, his uocibus Scripturarum edocta et excitata, iterum atque iterum gemitibus inenarrabilibus dicas Patri tuo: Da mihi hanc aquam, quae maculas omnes detergat, quae concupiscentiae calorem extinguat, quae sitim omnem et omnia desideria sedet, quae unum spiritum cum Deo tuo te faciat, quae fiat in te fons aquae salientis in uitam aeternam, ut illuc merita praemittas, ubi te speras sine fine mansuram. Non sine causa Filius Dei dixit: Si uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis Pater uester de coelo dabit Spiritu bonum petentibus se? Et non dixit, dabit panem, aut uestem, aut sapientiam, aut charitatem, aut regnum coelorum, aut uitam aeternam; sed dixit; dabit Spiritum bonum, quia in illo continentur omnia. Tu igitur non cesses quotidie Patrem admonere promissionis Filii sui atque dicere cum ingenti affectu et certa spe obtinendi: Pater sancte, non in iustificationibus meis fundo preces ad te, sed in promissione unigeniti Filii tui. Ille nobis dixit: Quanto magis Pater uester dabit Spiritum bonum petentibus se. Certe Filius tuus ueritas est, non nos decipit; ideo adimple promissionem Filii tui, qui te clarificauit super terram tibique oboediens fuit usque ad mortem, mortem autem crucis; da Spiritum bonum petenti te, da Spiritum timoris et amoris tui, ut seruus tuus nihil timeat nisi offendere te, et nihil diligat praeter te et proximum suum in te; cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis; ne proiicias me a facie tua, et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me; redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me. Caput VI. Fons aquae imago Dei ut fontis essendiae. Venio nunc ad similitudinem, quam habent fontes aquae cum Deo: hinc enim erigi potest animum ad contemplanda plane mirabilia de excellentia conditoris. Non enim sine causa in Scripturis Sanctis dicitur Deus fons uitae, et fons sapientiae, et fons aquae uiuae. Et quod sit fons essendi colligitur ex uerbis ipsius Dei ad Mosen: Ego sum, qui sum; qui est, misit me ad uos. Quae omnia simul comprendisse uidetur Apostolus, cum ait: In ipse uiuimus, mouemur et sumus. In ipso enim sumus tanquam in fonte essendi, et in ipso uiuimus tanquam in fonte uitae, et in ipso mouemur tanquam in fonte sapientiae, quia omnibus mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam, ut dicitur in libro Sapientiae. Fons aquae hic apud nos id habet proprii, ut ab eo nascantur flumina, et si desinant a fonte fluere, continuo exarescant; fons autem ipse non pendet a fluminibus, quia non accepit ab illis aquas, sed ipse in se habet et cum aliis communicat. Hoc est uerum symbolum et uestigium diuinitatis; est enim Deus uerissimus fons essendi: siquidem ipse a nulla re accipit esse, et omnia ab ipso accipiunt; a nulla re Deus accipit esse, quia de Dei essentia est esse et ipsa essentia est eius existentia, ut nec fieri, nec cogitari possit, Deum non semper extitisse aut non semper existere. Res caeterae possunt ad tempus esse et ad tempus non esse, quoniam ad eorum essentiam non necessario pertinet esse: ut exempli causa de essentia hominis est, ut sit animal rationale, atque ideo non potest homo esse et non esse animal rationale; et si de essentia hominis esset etiam existere, non posset non semper existere. Sed quia de essentia eius non est existere, ideo potest existere et non existere. Deus ergo est fons essendi, quia in sua essentia includit actu semper existere. Atque hoc significant illa uerba: Ego sum, qui sum; id est: ego sum ipsum esse, et non aliunde accipio esse, sed in me habeo; mihi soli conuenit, ut essentia mihi sit esse; atque hinc etiam propria Deo est aeternitas et immortalitas, ut Apostolus dicit: Regi saeculorum immortali, soli Deo, et: Qui solus habet immortalitatem. Ita uero caeterae res omnes a Deo accipiunt esse, ut nisi semper ab ipso dependeant et eius quodam influxu conseruentur, continuo desinant esse; hinc idem Apostolus dicit: Qui portat omnia Verbo uirtutis suae, quia nisi a Deo sustentarentur res creatae, utique non subsisterent. Ergo, anima mea, suspice et mirare bonitatem infinitam conditoris, qui res omnes tam amanter portat et conseruat, cum earum opera non indigeat; nec minus admirare et imitare patientiam eiusdem conditoris tui, qui tam benignus est super ingratos et malos, ut sustentet qui eum blasphemant, et conseruet qui ad nihilum redigi digni essent, nec tibi graue uideatur, si quando infirmitates fratrum portare et iis, qui te oderunt, benefacere iubearis. Sed non in hoc solum posita est eminentia fontis essendi, quod a nullo alio fonte accipit esse, et rebus caeteris ipse communicat esse. Nam aquae fontium et aquae fluminum apud nos eiusdem generis sunt; et quamuis aquae fontium non ab aliis fontibus aquas accipiant, habent tamen causam sui esse, uapores uidelicet, et illi alias et alias causas, donec ad primam causam, quae Deus est, perueniatur. Deus autem conditor tuus, o anima, non est eiusdem generis cum rebus creatis, sed infinito interuallo dignitatis et nobilitatis et excellentiae ab eis distat; ac uere et proprie fons est essendi, quia non solum non accipit esse suum ab alio fonte essendi, sed omnem omnino causam nescit. Fons aquae creatae, ut dictum est, non ab alia aqua sed ab alia causa deriuatur; fons essendi increatus nihil ante se habet, a nulla re dependent, nulla re indiget, nihil ei nocere potest, sed omnia pendent ab illo et ille potest res omnes creatas uno nutu delere, ut fortissimus loquitur Machabaeus. Hanc eminentiam admirare, anima, hoc principium sine principio, causam sine causa, esse infinitum, illimitatum, immensum, absolute necessarium, cum reliqua omnia huius comparatione contingentia sint. Ac fortasse de hoc Veritas dixit: Porro unum est necessarium, proinde huic uni adhaereas, illi soli seruias, in illius solius amore et desiderio delecteris; caetera omnia illius comparatione despicias, aut certe non nimia sollicitudine turberis circa multa, quando unum est necessarium et solum tibi et omnibus sufficit; sed una tibi sollicitudo sit, et ab illius gratia nunquam excidas, et illi uni semper ubique studeas complacere. Caput VII. Deus fons uitae in seipso uiuens. Iam uero Deus fons etiam uitae rectissime dicitur, quia uiuit et uitam in semetipso habet, imo ipse uita aeterna est: Hic est uerus Deus et uita aeterna, inquit S. Ioannes, et res omnes quae uiuunt, ab illo fonte accipiunt uitam, et illo cessante uitam subministrare deficiunt et in puluerem suum reuertuntur, ut canit S. Propheta Dauid. Gignere sibi simile est uiuentium proprium. Gignit autem Deus Filium sibi simillimum, Deus Deum et Viuens Viuentem: Et sicut Pater habet uitam in semetipso, sic dedit et Filio habens uitam in semetipso, ut testatur S. Ioannes in Euanglio ; habet autem Pater uitam in semetipso, quia est fons uitae et non aliunde accipit uitam: et dedit Filio habere uitam in semetipso, quia dedit eandem uitam quam ipse habet, ac per hoc etiam Filius est fons uitae, sicut Deus de Deo, et lumen de lumine. Quis explicet, imo quis capiat, qualis sit uita Dei, et qualis iste fons uitae, unde guttulas hauriunt omnia, quae uiuunt, siue in terra siue in coelis? Vita nobis in hoc exilio nota nihil est aliud, nisi principium motus internum: illa enim dicuntur a nobis uiuere, quae aliquo modo se ipsa mouent; unde etiam per similitudinem dicuntur uulgo aquae uiuae, quae sunt in fluminibus, et mortuae, quae sunt in stagnis, quod illae uideantur per se moueri, istae moueri nequeant, nisi a uentis aut externa ui alia impellantur. Deus tuus, O anima, uerissime uiuit, et auctor ac fons est uitae. Ipse enim in Scripturis Sanctis passim illud inculcat: Viuo ego, dicit Dominus ; et prophetae: Viuit Dominus, uiuit Dominus, saepe repetunt ; et apud Ieremiam con- queritur de populo Deus dicens: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae. Et tamen neque a se, neque ab alio mouetur: Ego Deus, inquit, et non mutor, et alibi: Non est Deus ut filius hominis, ut mutetur. In hymno quoque ecclesiastico canimus quotidie: Rerum Deus tenax uigor,/ Immotus in te permanens,/ Lucis diurnae tempora/ Succes- sibus determinans. Et si Deus gignit Filium, sine mutatione gignit; et si uidet, audit, loquitur, amat, miseretur, iudicat, sine mutatione haec omnia facit; et si res creat et conseruat, uel contra destruit et dissipat et rursum renouat et mutat, ipse tamen quiescens operatur et immotus mutat. Quomodo ergo uiuit, si non se mouet; et quomodo non uiuit, si fons est et auctor uitae? Hic nodus facile dissoluitur. Ad uitam enim illud absolute satis est, si res uiua ex se agat et non ab alio mota; sed uita ut plurimum in rebus creatis est principium internum motus, quia res creatae imperfectae sunt et multis indigent, ut actiones uitae possint implere: Deus autem infinita perfectio est et nulla re indiget extra se; propterea ex se quidem agit et non motus ab alio, sed motu uel mutatione opus non habet. Indigent res creatae mutatione, ut generent et generentur; quia generant extra se, et res quae generatur mutari debet a non esse ad esse: Deus autem intra se gignit Filium, et intra se producit Spiritum Sanctum; neque mutari debet Filius, aut Spiritus Sanctus de non esse ad esse, quia illud esse recipiunt, quod semper fuit, et illud non in tempore, sed in aeternitate recipiunt. Indigent res creatae motu augmentationis, quoniam imperfectae nascuntur: Deus autem Filius perfectissimus nascitur, et Deus Spiritus perfectissimus spiratur atque producitur. Indigent res creatae motu alterationis, ut qualitates uarias, quibus opus habent, adipiscantur: Deus autem nulla re indiget, cum infinitae perfectionis essentiam habeat. Indigent res creatae motu ad locum, quia non sunt ubique: Deus autem ubique totus est. Praeterea res creatae, ut uideant, ut audiant, ut loquantur, ut operentur, multis rebus indigent, quia uitam quidem habent, sed imperfectam et egenam: Deus autem nulla re indiget extra se, ut omnia uideat, omnia exaudiat, omnibus loquatur, omnia et in omnibus operetur; quia non solum uitam habet, sed uitam opulentissimam et felicissimam habet, et ipse uita est et fons uitae. Ac ut in actione uidendi ponamus exemplum: homo ut uideat, eget potentia uisiua, quae distincta est ab anima, quae proprie uiuit; eget obiecto, i. e. corpore colorato extra se posito; eget lumine solis aut alicuius alterius corporis luminosi; eget medio, i. e. corpore perspicuo; eget specie sensibili, quae ab obiecto ad oculos deferatur; eget organo corporali, i. e. oculo uariis humoribus et tunicis carneis instructo; eget spiritibus sensitiuis et neruis opticis, per quos spiritus illi transeant; eget distantia proportionata; eget applicatione potentiae. Ecce quamuis adminiculis indigent homines et animantia caetera, ut actionem unam uitae possint implere. Deus autem, qui uere uitam totam habet in semetipso, nulla re indiget. Ipsa essentia infinita est illi potentia, obiectum, species, lumen et caetera omnia. Ex se, et per se, et in se Deus uidet omnia quae sunt, quae fuerunt, quae erunt; et quae possent esse, aperte cognoscit; et antequam mundus fieret, uidebat Deus res omnes; neque aliquid noui ex rerum creatione scientiae aut uisioni illius accessit. Quid ergo eris, anima, quando illius uitae particeps eris? Quid magni imperat tibi Deus, cum uitam istam corporalem et animalem, imperfectam utique et egenam, imperat exponi pro fratribus et pro ipso Deo, ut uitae aeternae ditissimae et felicissimae particeps fias? Et si nihil magni iubet, cum uitam iubet contemni; quam leue et modicum uideri debet, cum imperat diuitias mortuas liberaliter pauperibus erogare, et a carnalibus concupiscentiis abstinere, et diabolo ac pompis eius uere renuntiare, et ad uitam illam, quae sola uera uita est, toto cordis affectu suspirare! Caput VIII. Deus fons sapientiae. Sed iam tempus est, ut ad fontem sapientiae, quo modo possumus, ascendamus. Fons sapientiae uerbum Dei in excelsis, inquit Ecclesiasticus : et recte dixit, in excelsis; quoniam fons sapientiae in angelos sanctos et animas beatorum, qui in coelestibus habitant, abundanter et copiose defluit; nobis autem, qui in deserto et peregrina- tione uersamur, non tam sapientia, quam sapientiae quidam uapor uel odor contingit. Quare, anima mea, noli nunc altiora, quam deceat, quaerere ; noli scrutari maiestatem, ne opprimaris a gloria ; admirare sapientiam illius, de quo dicit Apostolus: Soli sapienti Deo. Gratulare beatis illis mentibus, quae de fonte sapientiae bibunt; et quamuis Deum non comprehendant, quod ipsi fonti sapientiae proprium est, tamen faciem Dei, id est, primae causae, sine ullo uelamine speculantur et fulgoribus eius irradiatae de omnibus rectissime iudicant, neque in illa meridiana luce sapientiae timent errorum tenebras, neque ignorantiae obscuritatem, neque opinionum caliginem. Aspira ad illam felicitatem, et ut ad eam secure peruenias, ama ex toto corde Dominum Iesum Christum, in quo sunt omnes thesauri scientiae et sapientiae Dei ; ipse enim dixit in Euangelio suo: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Et quid est manifestabo ei meipsum, nisi: mani- festabo omnes thesauros scientiae et sapientiae Dei, quae in me latent? Certe omnis homo naturaliter scire desiderat; et quamuis carnales concupiscentiae nunc in multis hoc desiderium quodammodo sopiant, tamen cum corpus, quod corrumpitur et quod nunc aggrauat animam, deposuerimus, tunc ignis desiderii huius super omnia desideria efferuescet. Quanta ergo felicitas tua erit, O anima, cum amatus et amator tuus Christus ostendet tibi omnes thesauros scientiae et sapientiae Dei! Sed ut spe tanta non frustreris, Christi praecepta custodire stude; ipse enim dixit: Qui diligit me, sermones meos seruabit: et qui non diligit me, sermones meos non seruat. Atque interim sapientia tua sit illa, quam describit sanctus Iob, cum dicit: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Et quicquid boni in creaturis uideris, scito illud a Deo fonte totius bonitatis defluere, ut sic cum beato Francisco discas fontalem bonitatem in singulis creaturis, tanquam in riuulis degustare. De qua re lege S. Bonauenturam in uita sancti Francisci capite nono.